POsteaqvam totos hos decem annos in lingua latina & gallica edocenda Londini consumpsissem, ac proinde de varia & scribendi & pronuntiandi ratione (dum importunis discipulis simul respondere ac satisfacere conabar) multa diligenter annotassem, ea solùm quæ ad sermonem nostrum naturaliter pronuntiandum faciebant, vt tandem in publicum exirent, curaui. Victus, inquam, quotidianis multorum Anglorum querelis, qui gallicum idioma lectu difficillimum conquererentur : & se tot Grammaticis in lucem emissis, sine præceptoris viua voce nihil posse adiutari contendebant : illi assiduis suis efflagitationibus effecerunt, vt hoc de gallici sermonis pronuntiatione opusculum in communem & exterorum, & nostratium vtilitatem, describerem, quòd nimirum in eo totius rei cardo [10] versati existimaretur. Neque id certè iniuria.
Si enim grammaticaster ille, quòd malè pronuntiaret, rudis & ignarus eorum quæ diceret & doceret iudicabatur, nonne & idem sentiendum de quolibet quoduis idioma perperam efferente ? Non est, ideo, quòd mireris si & discipulis, & grammaticarum scriptoribus parum fœliciter adhuc successerit.
Qui enim gallicæ linguæ præcepta sine longa & docta docendi exercitatione tradere viderentur, hi perinde faciunt ac Phormio ille, qui optimi ducis officium docere nitebatur, cùm bonus vir nunquam castra vidisset, nedum aliquod munus bellicum administrasset. Sed ne rationes cur ita sentiam longiùs petere videar, examinemus tot ac tam diuersas grammaticas à diuersis auctoribus scriptas, & vnum Garnerium germanicæ iuuentutis in lingua nostra informatorem solum inueniemus, qui rem (quamuis in nonnullis hallucinetur) fideliùs ac compendiosiùs reliquis omnibus tractauerit. Non quòd hæc dicta velim, vt alicui suas laudes detraham : sed tamen in illis qui pila ludunt, facilimè apparent qui sunt alij, alijs peritiores.
Quòd si pius lector, peragratis aliorum campis, hoc nostro prædiolo delectetur, aut, sumptis hinc fundamentis, per alienos [11] agros liberiùs vagari posse credat : hæc imprimis illi notanda veniunt, vt vbicunque hos caracteres his notulis obsignatos inuenerit, non plenè pronuntiet : a͓ b͓ c͓ d͓ e͓ f͓ g̽ h͓ i͓ l͓ n͓ p̽ q̽ ‹ſ͓› s͓ t͓ ‹ſ͓t͓› x͓ z͓ : atque rationes cur ita fiat, cæterasque de pronuntiatione regulas diligentiùs expendat. Sic enim fiet vt minimo labore & multo compendiosiori studio (quàm vnquam antea) quod vult assequatur.
Nec hìc audiendi sunt qui ausint lectorem ab hoc nostro instituto deterrere, quòd is cùm ad alios libros sine his notis excusos peruenerit, nesciat (propter hunc iam assuetum & facilem legendi modum) quo quo se vertere. Verùm quotidianus vsus me, compluresque discipulos iam edocuit, vt qui beneficio huiusce inuentionis linguam suam ad rectam pronuntiationem formauerunt : atque iucunda illa, suaui, & quotidiana lectione aures ipsas demulserunt : omnem asperitatem, hiulcamque prolationem imprimis abhorreant, ac verborum anphractus veluti in mari scopulos fugiant. Quinimo si quempiam audiant literas omnes (aut certè quas non debet) pronuntiantem, vultum totum auertunt irritati, ac si quis aures delicatas, ac nativæ prolationi iam assuetas, abraderet. Præterea nullas quis in hac mea [12] scribendi forma potest desiderare literas ex antiquitate : quod si illas, quas nos non plenè pronuntiandas dicimus, notatas viderit, fingat non esse. Quocirca summopere desiderarim vt, ad exterorum gratiam, aliquot gallica opera, veluti Æsopi fabulæ (aut aliquid aliud tritum & familiare) excuderentur : in quibus omnes literas (quæ quodam modo obmutescunt) notatas haberent. Quid autem si typographi quotquot mittunt ad exteras regiones gallica exemplaria, huiusmodi typis committerent ? Quod si fieret, non dubito quin præter exteros, diuersæ etiam nostræ Galliæ nationes vt Vascones, Sabaudi, Prouinciales, suam prolationem elimarent.