IN vocibus quæ per, ain, &, ein, finiunt, omnino prætermittimus, a, &, e, vt dicamus pro, demain, manè : la main, manus : demin : la min : lès saints, sancti, auferendo, a, dic ac si scriberes, sins : sic pro, plein, plenus : peinc͓t, pictus : ceinc͓t, cinctus : dic, plin, pint, cint : hautain, elatus : hautin. At verò [66] hìc cautè attendas necesse est : nam vbi, e, immediatè post, n, sequitur, tunc temporis, a, &, e, suarum virium nonnihil recipiunt, quia, i, cum altera iunctum, facit diphthongum, & idcirco diphthongi retinetur prolatio : vt, balaine, semaine, capitaine : in his nec, a, nec, i, in proprio suo sono exaudiuntur, sed coälescentes in diphthongum, induunt naturam ac prolationem, è, aperti siue hiantis : itaque Ramo huiusmodi dictiones sec depingerentur : balène, capitène : cui proculdubio facilè assentirer, ni analogia plurimarum aliarum dictionum me auerteret : exemplum proferamus : Romain, certain, vilain, souverain, auferendo, a, sic efferuntur : Romin, certin, vilin, souverin : & sic de alijs : sed addendo, e, fœmininum, totam mutas prolationem : vt, Romaine, romana : certaine, certa : vilaine, sordida, vel agrestis : quibus apparet in quam incideremus absurditatem, si per, è, apertum hæc scriberemus.
Quam pronuntiandi rationem Burgundi, atque Normani minùs intelligentes, faciunt vt in vocibus in, aine, terminatis, i, plus iustò exauditur : quod quidem delicatis Gallorum auribus rudè admodum sonat.