De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XIV

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.


De duplici, l.


QVotiescunque duo, l, sequuntur aliquam harum quatuor diphthongorum, ai, ei, oi, ui, non extremitate linguæ tibi pronuntianda sunt, sed tangendo oris palatum ipsius linguæ medio, vt loquendo molliores fiant, ac veluti in ore liquescant.

[ Quomodo Itali exprimant nostra duo, ll, post diphthongum. ]

Itali optimè exprimunt huiusmodi, ll, in voglio, meglio, duoglio : & similibus.

[ In quibus vocabulis Angli pronuntiationem Gallicam imitantur. ]

Anglorum pueri cùm ipsam grammaticam degustare incipiunt, binas has literas facilè exprimunt in luceo, saluto : sed corruptè pronuntiando : non enim syllabam, lu, extremitate linguæ enuntiant, sed ipso medio linguæ : quod & illud ipsum genuinè expressum reddunt anglico idiomate in colier, &, scollion : quos Latini carbonarium & lixam vocant. Hispani in verbo, llamò, appellauit : llorar, plorare : Iglesia, Ecclesia : lleno, plenus, -a, -um : apprimè exprimunt quod quæro.

[60] Exempla erunt hæc : tai͓ller, trei͓llis, grenoi͓lle, foui͓ller, broui͓ller, boui͓llir, in quibus non exprimimus, ll, vt Latini, la, lo, lu : sed vt antea demonstrauimus, vbi notabis, i, in huiusmodi syllabis, aill, &, ouill, & frequenter in alijs duabus, oill, &, eill, inseruire tantum vt significet illa duo, ll, liquescere.

[ Nota. ]

Hoc exemplo facilè inuenies discrimen in hoc quod volumus : baller, tripudiare : & bai͓ller, dare : illum infinitum, baller, ipsa linguæ extremitas exprimit : hunc verò, bai͓ller, medio linguæ pronuntiamus, molliter tangendo oris palatum : præterea, si examinaueris prolationem sequentium harum dictionum, facilè inuenies quantum vis habeat hæc vocalis, i, vel proposita duobus, ll, vel postposita : vt in bailler, quia, i, præponitur, ll, facit dictionem dissyllabam hoc modo : bai͓-ller, cuius vltima liquescit : in hac autem dictione, ballier, verrere : quia, i, vocalem postposuisti duobus, ll, significationem & prolationem mutauisti : ita vt trissyllabam facias dictionem, & penultimam syllabam pronunties extremitate linguæ, sic bal-li-er : sequuntur hanc pronuntiandi rationem bai͓l-lay, dedi : &, ballay, verriculum : nam primum molliùs effertur propter diphthongum, [61] alterum verò duriùs : qua in re vt studiosè te exerceas, moneo.

Exceptio.


Anguille, avillir, avillacion, es͓toille, tranquille, ville, cum deriuatis, extremitate linguæ efferuntur.

Additio.
[ Voces in, illon, mollescunt. ]

SVperioribus hæc adduntur : quamuis enim sine diphthongo scribantur, nihilominus tamen linguæ medio (vt supra docuimus) efferenda sunt : ac primò voces omnes in illon, desinentes : vt papillon, vermillon, eschantillon, &c. tum hæ sequentes cum deriuatis :

baaller
babiller
fretiller
petiller
entortiller
es͓triller
griller
abiller
essoriller
carrillonner
Castille
Cornille
canetille
bille
lentille
famille
faucille
volatille
fille
fillas͓tre
filleul
filleule
tillac
escarbillat
costillier
formilliére
artilleríe
Hillot
millet
perilleux,


quæ omnia molliùs efferenda veniunt.