De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XII

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.


De, l, &, s, in medijs syllabis.


QVoniam de hac, l, litera nunc loquebamur, visum est non absurdum fore si totum illius negotium hoc loco absolueremus : quia verò adeo lubrica sit, vt nulla certa regula retineri valeat, abseruabis hoc ipsum, nunquam, l, post binas has diphthongos, au, &, ou, exprimi, si cum consonante iungatur : vt, aul͓trement, aliter : poul͓dre, puluis : nam hìc & in similibus non exprimis, l : qua de re te admonitum velim, vt cùm legeris alios libros sine his caracteribus excusos, [51] relinquas, l, post huiusmodi diphthongos : au, ou, ni fortè excipias, coulpe, culpa : poulpitre, pulpitum.

s, in medio.


QVam crucem hæc litera fixerit auditorum animis, nouerunt qui nostræ linguæ operam dederunt : quia enim tam sæpe diuersas figuras recipiat, nesciuerunt animo deiecti, quo modo retinere valerent : nunc verò hunc nodum soluentes, lectorem ex tantis inuolucris explicemus. Fateor tamen multa in hoc opere doceri, quæ cum silentio præteriti possent (præsertim hæc & superior regula) si omnia exemplaria cum notatis caracteribus in publicum (maximè verò ad peregrinos) prodirent : verùm dum hoc scribendi genus admittetur, hæc interim lectori necessaria existimaui. Discat igitur peregrinus exprimere, s, etiam sequente consonante in medio dictionis, in quibuslibet nominibus proprijs : vt, Auguste, Sebastien, Ausbourg, Espagne, nec non omnibus nominibus sectarum : vt, Anabaptiste, Ath͓éiste, latiniste : denique omnibus substantiuis in, isme, desinantibus : vt, barbarisme, cath͓échisme, judaïsme, excipe, abis͓me [ & dis͓me ].

Breuis exceptio.


A Nominibus proprijs excipiuntur hæc : Ch͓ris͓t, Christus : Bas͓le, Basilea : Cres͓pin, Crispinus : Es͓coce, Scotia : Es͓tiéne, Stephanus : Hyeros͓me, Hyeronimus.