De promissionibus et praedictionibus Dei

This is the stable version, checked on 19 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De promissionibus et praedictionibus Dei
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 51


AucInc.DePrEtP 51 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Praefatio.

Paulus apostolus dicit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat, Deus (I Cor. III, 7). In hac igitur agricultura coelestis et regalis patrimonii, quam excoluerunt apostoli, patriarchae et prophetae, inter caeteros Dominicos canes, ipse catellus dum limites circumeo, ex divinis Scripturis, duce gratia, centum quinquaginta tria capitula venando confeci: in quibus sunt promissiones Dei centum et tres; praedicta quinquaginta, distributa hoc modo. Populus ante legem promissiones quas credendo vidit, et videndo credidit, habuit XIX. Quas credidit, et populo post se videndas reliquit, VI. Praedicta quae vidit, XII. Quae credidit, III. Populus sub lege promissiones quas credendo vidit et credidit, XVIII. Quam creditam post se videndam reliquit, unam. Praedicta quae vidit, XIX. Quae credidit, II. Populus sub gratia promissiones habebat XL. Quas ante nos vidit, XXXII. Nos quas vidimus, et videmus impleri, VII. Et unam, finis mundi, quam omnes credimus. Dimidium temporis, praedicta quae in fide sunt, XII. Quae vidimus, II. Promissiones quae in fide et in fine venturae sunt, VI. Tredecim etiam gloriae sanctorum in fide sunt, quia soli sancti ea percipient facta. Promissiones impletae, LXXXIV. Implendae XIX. Praedicta impleta, XXXV. Implenda XV. Quis igitur durus adeo et ferrei ferreus sensus est, qui dubitet impleri pauca, cum tot jam cernat impleta?

PARS PRIMA. TEMPUS ANTE LEGEM.

PROLOGUS. 1. Omnis fidei ratio spe dilectioneque concluditur. Etenim diligendo quisque promissum quod credit, fidem commodat, donec potiatur omni quod sperat. Convictionem rerum quae non videntur, esse fidem Paulus apostolus definiit (Heb. XI, 1): cujus dispensatione Creator omnium Deus, omnia ex nihilo formare dignatus est (ut Scriptura sancta loquitur) ex materia invisa (Genes. I, 2; Sap. XI, 18), summa mediis, et media imis libratione perpendens. Nam quaedam invisibilia visibilibus praeferens, rationalia irrationabilibus, et sensata insensibilibus, et viventia vitae expertibus, in mensura, numero et pondere cuncta disposuit (Ibid., 21). Quibus pro modo subsistentibus rebus, rationale animal hominem terrenis praeferens creaturis, et soli ad imaginem et similitudinem suae divinitatis condito tribuit liberam voluntatem. Huic et legem dedit semper vivendi, si mandata servaret; moriendi, si sui Creatoris praecepta contemneret (Genes. I, 26). Verum serpentina fraude diabolus, superbia qua ipse cum sociis ceciderat, homine decepto (Genes. III, 1), dum se cum tota stirpe humani generis Adam per inobedientiam praecipitaret in mortem (Rom. V, 12), Creatori praejudicium, bene condita natura, inferre non potuit. Mortem licet causa praevaricationis invenerit, vitae tamen essentiam, in quantum est, nec in morte dimisit. Immortalis quippe anima creata, in hoc stadio mundi labe vitiata, corporis subversa eluvie, flagitiorum gravata ponderibus, nisi sanguine redempta fuerit Salvatoris, ablutaque spiritali unda, contagio inflicti vulneris carens, decorem collatae gratiae inviolata fide servaverit, eam in aeternam poenam cum carne victuram Evangelica fides annuntiat (Matth. XXV, Joan. V, 29). Quae bonis aeternam vitam, malis aeternam poenam, ea auctoritate firmavit, qua omnia quae a principio mundi praedixit implevit. 2. Verum ne longum prooemium hujus libri humanus sterilisque sensus extendat, quem in tres partes et dimidiam distributum, juvante illo cujus munere loquimur, divina testimonia collecta undique, conjunctaque supplebunt; ex omnibus divinis Scripturis, quae praedicta, quaeve sint promissiones Dei, ut occurrerint, per capitula decerpenda suscepimus; signantes trifaria tempora ab exordio mundi usque in finem, in diversis populis consistere, ante legem, sub lege, sub gratia manifesta, quae occultis signis semper interfuit. Quorum tripartita divisio haec est. A prima conditione primi hominis usque ad Moysen, ante legem est. A Moyse, cui lex data est in monte Sina (Exod. XX, 1 seq.), usque in adventum Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, sub lege est. Manifestato autem eo in carne, crucifixo, resurgente, atque ascendente in coelum, usque nunc et in finem mundi, cum illo ipso brevi spatio Antichristi, tempus agitur gratiae. Quibus tribus temporibus moderatione sui Creator justissimus Deus ita jura promissaque sua ordinavit, ut non omnia fidei tantum credenda committeret, sed pleraque intuenda oculis commendaret: e quibus illa quae futura sperabantur his quae videbantur crederentur implenda. Singulis igitur praedictis temporibus singulas partes hujus libri, ut promisimus, consignabimus: quae promissa sunt, quaeve Christo et Ecclesiae figurate exhibita; quae credita relicta sint, intuenda futuris, capitula per ordinem posita demonstrabunt (Sent. Prosp. 214).

CAPUT I. Ex libro Geneseos creaturae, est in Adam et in Evam, Christum et Ecclesiam. 3. In principio fecit Deus coelum et terram, mare, omniaque eorum; in coelo fulgentia, gradientia in terris, in aere volantia, natantia in aquis (Genes. I). Quibus perfectis, dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Ibid., 26). Eoque formato ex limo terrae, insufflavit in faciem ejus spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem (Genes. II, 1). Et dixit Deus: Non est bonum solum hominem esse: Faciamus ei adjutorium simile illi, consiliarium (Ibid., 18). Et paulo post: Immisit Deus soporem in Adam, et obdormivit. Et sumpsit unam de costis ejus (Ibid. 21), et formavit eam in mulierem: et adduxit eam ad Adam, ut videret quid eam vocaret (Ibid. 22). Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; haec vocabitur, Virago, quoniam de viro suo sumpta est (Ibid. 23). Propter hoc, inquit, relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Ibid., 24). Hoc itaque factum esse, ut rem gereret et figuram, apostolus Paulus testis est. Exponens quippe hunc locum in epistola ad Ephesios, ait: Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32). Sacramentum igitur magnum quod promissum speravit Adam, sibi conjunctam vidit, quam credidit conjugem, nobis per fidem vivorum signavit futuram Ecclesiam, matrem appellavit omnium vivorum (Genes. III, 20); ea scilicet causa qua, ex latere Adae dormientis formata Eva, ex latere Christi in cruce pendentis formandam, ut factum est, praevidit Ecclesiam, quae vere est mater omnium vivorum. Haec est enim illa mulier quae custoditur per tempus et tempora, et dimidium temporis a conspectu serpentis, ut in Apocalypsi (Cap. XII, v. 14) de Ecclesia dicitur.

CAPUT II. In mandato contempto duas sequi mortes. 4. Praedixit Deus Adae et mulieri ejus mortem secuturam, si vetita tetigissent, dicens: Ex omni ligno paradisi edetis, de ligno autem dignoscentiae boni et mali non edetis ex eo. Qua die autem ederitis, morte moriemini (Genes. II, 16). Praeceptum autem, fallente diabolo, contemnentes, vetitum tetigerunt (Genes. III, 6). Quod peccatum dum vir excusat per mulierem, mulier per serpentem, mortem praedictam non tantum sibi, quantum suis etiam posteris propinarunt (Rom. V, 14). Hanc enim expendit omne simul genus humanum, aliam significans perpetuam mortem, cujus expers erit omnis qui mandata Christi servaverit (Joan. VIII, 51); eum vero qui monita salutaria Domini nostri Jesu Christi temnenda duxerit, sine ulla dubitatione suscipiet. Beatus enim et sanctus, ait Joannes apostolus, qui habet partem in hac prima resurrectione, in quo secunda mors non habet potestatem (Apoc. XX, 6). Et Dominus: Qui audit, inquit, verba mea, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam; et in judicium non veniet, sed transiliet a morte ad vitam (Joan. V, 24).

CAPUT III. Diaboli sententiam eos manere qui ejus fecerint voluntates. In Genesi credita et visa. 5. Sequitur in serpentem diabolum prolata praedictaque sententia, in qua metuendum quiddam reperitur, quod ei inter caetera dictum est: Terram manducabis omnibus diebus vitae tuae (Genes. III, 14). Terrenis enim cupiditatibus inhiantes animae, terrae similes comparantur, easque impias propheta David in primo psalmo designat, dicens: Erunt tamquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4). Et Jeremias propheta: Recedentes a te, ait, in terra scribentur (Jerem. XVII, 13). Job etiam dicit: Terra tradita est in manus impii (Job. IX, 24). Item David: Memento, Domine, quoniam terra sumus (Psal. CII, 14). Se vero exui a terra, quam peccati merito serpens comedendam accepit, in alio psalmo dicit: Salva me de luto, ut non inhaeream (Ps. LXVIII, 15). Item alibi: Haesit in terra venter noster; exsurge, Domine, auxiliare nobis, et redime nos propter nomen tuum (Ps. XLIII, 25). Item alibi: Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori (Ps. CXXXIX, 9). Propter quod, quotidie monendos nos per sacerdotes censuit divina clementia, cor sursum erigere, nosque profitemur habere ad Dominum; si tamen sponsio nostra firma sit, ut quod verbis proferimus, jugi gratia factis etiam compleamus.

CAPUT IV. In maledicto mulieris sequi originale peccatum. Praedictum peccatum originale. In Genesi credita et visa. 6. Mulieri autem dixit Deus: Multiplicans multiplicabo gemitus et dolores tuos; in tristitia paries filios (Genes. III, 16). Sic nasci transgressorum filios David propheta confirmat: In iniquitatibus, inquit, conceptus sum, et in peccatis in utero me aluit mater mea (Psal. L, 7). Salomon quoque paria testatur: Grave, ait, jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1). Item ipse: Et ego natus accepi, dicit, communem aerem, et in similiter factam decidi terram, primam vocem similem omnibus emisi plorans, in involumentis nutritus sum et curis magis. Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium. Unus est enim omnibus introitus ad vitam, et similis exitus (Sap. VII, 3 seqq.). Et paulo post: Semen enim erat maledictum ab initio (Ibid. XII, 11). Et Isaias: Semen nequam, ait, filii scelesti, dereliquistis Dominum (Isai. I, 4). Job etiam dicit: Nullus est immunis a sorde, nec infans cujus est unius diei vita super terram (Job XIV, 4 sec. LXX). Item ipse: Nemo potest facere mundum de immundo conceptum semine, nisi tu, qui solus mundus es (Ibidem, sec. Vulg.). Pro cujus expiatione maledicti seminis, immunditia parientis mulieris et infantis (Levit. XII), sacrificia sunt legalia instituta, usque ad Christum regnantem: qui sui corporis oblato sacrificio, salvos facit pusillos cum magnis. Ipse enim salvum faciet populum suum, dictum est, a peccatis eorum (Matth. I, 21). Haec tamen quae praedicta sunt, ita cernuntur impleta, ut usque in finem mundi supplenda doceantur.

CAPUT V. In Adam omnibus posteris labor, sudor et dolor. Praedicta propagataque sententia. In Genesi credita et visa. 7. Adae autem dixit Deus: Quoniam audisti vocem mulieris tuae, plusquam me, et tetigisti de arbore de qua sola praeceperam tibi ne manducares ex ea, et manducasti: maledicta terra in operibus tuis, spinas et tribulos pariet tibi; in tristitia et gemitu edes pabulum agri tui, in sudore vultus tui manducabis panem tuum, donec revertaris in terram, de qua sumptus es: quoniam terra es et in terram ibis (Genes. III, 17 et seq.). Hanc praedictam poenam peccati, quam radix humani generis Adam pro sententia excepit, ac suis posteris tamquam ramis transfudit, per unum hominem, dicit Apostolus, peccatum intrasse in mundum, et ita in omnes homines pertransisse, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Humus enim, quae creatoris imperio fertilis, salubresque ex se herbas, sine ulla cultura homini ante produxit, post aerumnis sentibusque referta est; ut in sudore ac labore ex ea omnem hominem edere panem oporteat, donec recurrat in mortem. Non tantum praedicta audire ista meruimus, quam etiam probata expendere. Unde et David dicit: Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperam (Psal. CIII, 23). Et iterum: Labores manuum tuarum manducabis (Psal. CXXVII, 2). Apostolus quoque dicit: Qui non vult operari, nec manducet (II Thess. III, 10). Et Dominus usque in undecimam horam operarios mittit ad vineam (Matth. XX, 9).

CAPUT VI. In Cain et Abel, duorum populorum, Christianorum et Judaeorum. Praedictio figurata, duorum populorum scilicet. In Genesi credita et visa. 8. Ex primis igitur hominibus mortalibus jam effectis, duo filii procreati sunt, ambo mortales: Cain major, minor Abel; pastor ovium unus, alius agricola. Hi dum terram incolunt laboribus jam obnoxiam judicio divinae sententiae, seque a propriis paternisque delictis expiare contendunt, ex primitiis frugum suarum sacrificia obtulerunt. Minoris Abel ex ovibus oblatum, acceptabile suscipitur sacrificium, repudiatur Cain (Genes. IV, 7), non recte divisa terrae particula. Invidia hinc nascitur: praesciaque divinitas futurorum, indicit patientiam furenti, diciturque ad Cain: Peccasti, quiesce, ad te conversio ejus, et tu dominaberis ejus: id est, ut peccato suo ipse dominaretur, nec fieret servus peccati, si praecipienti humilis obediret. Verum Cain contumax, suique impatiens, insiliit super Abel in campum, et occidit eum. Proh nefas! haeccine sunt, Cain, germanitatis foedera? haeccine principia bonae naturae? haeccine bonae indolis spes est, ut ante te norit pater homicidam quam filium! Sed his ausibus, facinus suum Cain multis etiam vinculis connodavit. Effectus contemptor divini mandati, superbiae caput, auctor invidiae, princeps illatae mortis, et primus in hominibus parricida. 9. Hic initia bellandi instituit, ut reus innoxium sanguinem diffundat, livoris plenus gloriam impetit alienam. Nam praeclara hinc fulsere martyria, dum justi occiduntur ab impiis. Sed ut omne nobis quod actum est, proficere demonstraret divina providentia, fratrem a fratre requirit, quem jam occisum noverat; negantem, terra teste, convicit: Vox, inquit, sanguinis fratris tui clamat ad me de terra (Gen. IV, 10). Cain figurasse Judaicum populum terrenis desideriis inhiantem, Abel Christum pastorem ovium, ab eo populo occisum, nullus jam ambigit Christianus, cujus sacrum sanguinem omnis nunc terra accipiens, clamat: Amen (quod est, Verum), ut neganti Judaeo quod occiderit Christum, recte dicatur a Deo: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra (Gen. IV, 25). Pro Abel, quem occidit Cain, natus est Seth, ex quo per ordinem successionis venit Enoch, qui Deo dum placeret, translatus est ne gustaret mortem (Ibid. 18, 22 et 24), Eliae sociandus (IV Reg. II, 11), ut duo testes idonei secundo Christi adventui praeparentur (Apoc. XI, 3), in confutationem Antichristi, et in gloriam judicantis Filii Dei; de quibus suo loco testimonia proferemus.

CAPUT VII. In diluvium arcae, quae significavit Ecclesiam. Praedictio: in Genesi credita et visa. Praedictum diluvium. 10. Dum filii Dei a proposito desciscerent sanctitatis, Deus Noe justum sic admonuit: Finis, inquit, universae carnis venit coram me: repleta est enim terra iniquitate eorum, et ego disperdam eos cum terra. Fac tibi arcam de lignis quadratis, tricameratam facies arcam, et bituminabis intrinsecus et extrinsecus; et sic facies eam. Trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo ipsius. Fenestram facies in arca, et in cubito consummabis eum. Ostium autem arcae pones ex latere. Ecce adducam diluvium aquae super terram, et interficiam omnem carnem, in qua est spiritus vitae, sub coelo (Gen. VI, 13 et seq.). Dum igitur fides commodat ac praeparat mentem, creditque futurum quod sperat implendum, mysticae jussioni et fabricae obediens Noe, arcam, qua se cum mundis immundisque animalibus, ut praeceptum fuerat, conderet, fabricavit: geometrica quippe mensura, quae, ut fertur, sexies tantum quam nostra se extendit. 11. De his autem ascriptis numeris, quantum divinitus adjutus fuero, colligens pauca, architecti illius nostri Pauli apostoli sententiam introducam (I Cor. III, 10): qui illius arcae figuratam fabricam, omnemque ejus spiritalem constructionem ad Ecclesiam sanctam referens, instar in ea crucis expressit. Ait enim in epistola ad Ephesios: Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ut det vobis, secundum divitias gratiae suae, virtutem, habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in charitate radicati atque fundati, ut valeatis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit altitudo, latitudo, longitudo et profundum; scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi (Ephes. III, 14 et seqq.). Quinque sententias in quinque articulis dixit, ut pote is qui dixerat: Volo quinque verba mente mea in Ecclesia loqui (I Cor. XIV, 19). Quinque ergo istae sententiae ad praedictae arcae mensuras pertinere hac ratione monstrantur. Quinarius enim numerus ex pari et impari constitutus, habet duo, et tria: tria a trinitate, duo a duobus praeceptis, quae conjuncta quinarium formant. Huic additur unus, propter unitatem individuae Trinitatis, et efficitur senarius perfectus, omni ex parte sibimet respondens, in primam, tertiam ac dimidiam. De quo numero multi jam dixere majores. Hi igitur quinarius et senarius conjuncti numeri, ac multiplicati in invicem, extenduntur ad praedictae arcae mensuras quinarias. Propter quod quinta die, excepto homine, universa quae creata sunt fecerit Deus; atque in quinque libris Moysi universa legis mandata conscripta sunt; et quod perficiendae legis causa, quinta feria ad patibulum traditus fuerit ipse Salvator et Dominus. Senarius vero numerus hoc continet, quod sexta die formatus est homo; et sexta aetate saeculi ad redemptionem mundi hominem susceperit Verbum Dei; et sexta feria suspensus in cruce, nostrum omne pretium ex suo latere, tamquam per ostium arcae, pretiosum sanguinem fuderit; ex quo columba (Gen. VIII, 8) Ecclesia tanto sanguine dotata processit. Propter quod et corvus haereticus exiens, humani cadaveris cupiditate naufragus, ad arcam Ecclesiam redire noluit. De quo intus posita munda animantia clamant: Ex nobis exiit, sed non erat ex nobis: nam si ex nobis esset, mansisset utique nobiscum (I Joan. II, 19). Hi igitur duo, ut dixi, numeri, quinarius et senarius, dum multiplicantur in invicem, supplent tricenarium. Quinquies enim seni, et sexies quini ductus numerus tricenarium format. Et ipsi sunt triginta cubiti, qui in altitudine arcae praecepti sunt construi, ad sublimem partem pertinentes spei; in qua caput eminus confixum est Crucifixi. Omnis enim spes in capite. Propter quod et ipsum caput nostrum triginta annorum dignatus est crucifigi. Rursum quinarius numerus in decalogo multiplicatus, propter decem praecepta legis. Decies enim quini, et quinquies deni numerus ductus, quinquaginta efficiunt. Et hi in latitudine arcae ponuntur, qui ad charitatis spatia in cruce signantur, in qua manus infixae sunt Crucifixi. Decem enim praecepta digito Dei dicuntur esse conscripta, nosque ipsi manus nostras levare in sancta jubemur (Psal. CXXXIII, 2). Item quinarius et senarius numeri in quinquagenario multiplicati, arcae longitudinem supplent. Quinquagies enim seni, et sexagies quini trecentos efficiunt, qui nostrae arcae longitudini patientiae ascribuntur, in qua corpus extensum est Crucifixi: cui dicitur, Christus pro vobis passus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II, 21). Quoniam vetus homo noster simul cum illo affixus est cruci (Rom. VI, 6); patientesque esse jubemur usque in adventum Domini (Jac. V, 7). Profundum vero crucis diluvii magnitudinem significat, qua et illa et nostra arca portatur. Quoniam sunt judicia Dei (ut scriptum est) sicut abyssus multa (Ps. XXXV, 7). 12. Quod vero dictum est: Tricameratam facies eam (Gen. VI, 14): hanc fabricam praedictus architectus noster Paulus expressit: Manet, inquit, fides, spes, charitas, tria haec (I Cor. XIII, 13). Nam cum in prima et secunda habitatione, bestiae, pecora, serpentes, avesque in fide et spe manserint; in tertia Noe cum suis in charitate manens (quia major horum omnium charitas (Ibid.), diluvium formidare non potuit. Qui enim manet in charitate, in Deo manet, et Deus in illo permanet; quia Deus charitas est (I Joan. IV, 16). Fenestram vero arcae melius accipimus respectum in salutem animarum, quae sunt bitumine intrinsecus et extrinsecus sociatae et colligatae invicem in unitate Spiritus sancti, et in vinculo pacis (Ephes. IV, 3). In cubito dictum est consummari arcam; sic enim decuit significare Ecclesiae unitatem. Quoniam finis legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Unde et ille dives in Evangelio, diluvium hujus vitae formidans, ait ipsi Domino rerum: Magister bone, quid faciens vitam aeternam consequar (Luc. XVIII, 18)? Et Dominus, praedictae arcae illi mensuras ostendens: Praecepta, inquit, nosti (Ibid. 20)? Cumque ei plurima dixisset ex numero, ille velut quadratus arcae cupiens sociari: Omnia haec mandata, inquit, feci; quid adhuc mihi superest (Ibid., XXI)? Et Dominus perfectionem arcae nostrae designans in uno cubito consistere: Si vis, inquit, perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, da pauperibus, et veni sequere me (Matth. XIX, 21). Quod cum ille facere nequivisset, quia omni ex parte quadratus non fuit, ad cubitum perfectionis arcae non meruit pertingere. Abiit enim, ut dictum est, contristatus (Ibid., 22). 13. Quod vero quadraginta diebus et quadraginta noctibus diluvium factum est super terram (Gen. VII, 17), non tantum praeteriti in hoc numero, quantum etiam praesentis temporis animarum diluvium ostendit; quae in scopulis saeculi, atque in gurgite flagitiorum, diversarumque voluptatum naufragis fluctibus submerguntur. Propter quae evadenda quadraginta diebus Moyses (Exod. IV, 18), quadraginta diebus Elias (III Reg. XIX, 8), quadraginta diebus et ipse Salvator (Matt. IV, 2) jejunia consecrasse, hac tripartita ratione monstrantur: tamquam praedictis tribus temporibus necessaria, ante legem, sub lege, sub gratia. Finis igitur diluvii, sexcentesimo primo anno Noe terminatus (Gen. VIII, 13), finem mundi significat post sex, ut dictum, aetates saeculi, et breve Antichristi spatium. Tot enim aetatibus etiam hominis longaevi vita protenditur, donec ab infantia recurrat in senium. Nunc vero Ecclesia, aut [ forte ut] arca, velut munda et immunda animalia, bonos malosque portare cognoscitur, usque in praedictum finem: de quo Dominus et Salvator noster in Evangelio testatus est, dicens: Sic futurum adventum suum quemadmodum fuit in diebus Noe, subito manducantibus ac bibentibus, ementibus et vendentibus (Matt. XXIV, 37). Credidit igitur Noe quae praedicta vidit in arca. Credidit quae futura erat nobis praesentanda Ecclesia: nobiscum sperat quae erit ultimo judicio declaranda.

CAPUT VIII. In tribus filiis Noe, gentes, quas Christus Dominus sparsas invenit, collegit. Praedictae gentes: ex tribus filiis Noe. In Genesi creditum et visum. 14. Ex tribus igitur filiis Noe, Sem, Cham, Japhet, totidemque nuribus ejus, mortalium fecunditas dum accrevisset, radix peccati superbia, mundo pereunte diluvio, ipsa perire non potuit. Turris superba a superbis exstruitur, cujus caput coelum hactenus occuparet (Gen. XI, 4). Hujus coepta a vero artifice Deo per confusionem linguarum in irritum deducuntur: sic enim scriptum est: Ecce labium unum est omni terrae, et hoc coeperunt facere, et nunc non deficient ab eis omnia quaecumque aggressi sunt facere (Ibid., 6). Et dixit Deus, Venite descendamus, et confundamus ibi linguas eorum (Ibid., 7). Deus trinitas loquitur. Descendere vero Deum, est humanos actus inspicere, vel eorum sensibus propinquare. Quae, ut praedicta sunt, mox impleta sunt. Confusae quippe linguae non tantum disposita supplere nequiverunt, quantum etiam dispersae per orbem gentes quasque suo distinxere eloquio (Ibid., 9). Attamen Creatoris et judicis impleta censura, per humilem Christi gratiam, charitas uno sub dogmate congregavit, quae superba impietas male disperserat. Omnis ergo nunc in unum lingua confiteatur, quod Dominus Jesus Christus, qui est turris fortitudinis, in gloria est Dei Patris (Philip. II, 11). Quem inebriatum, ut Noe ex vinea (Gen. IX, 21), nudatumque in passione, Cham filius irridens, in Canaam filio maledictum excipiens, gentibus propinavit. Quod abstulit Jesus Dominus, qui pro nobis factus est maledictum (Galat. III, 13).

CAPUT IX. In Heber gens Hebraea, quem primatum Christiano populo tradidit. Praedicta gens Hebraea, a quo exorta sit, primatum habens in omnibus linguis. In Genesi creditum et visum. 15. Inter caeteros quos linguarum confusio per gentes divisit, unus Heber dictus est (Gen. XI, 14), in quo, ut fertur, Hebraea prima lingua resedit, unde etiam Hebraea gens nomen accepit. Primam vero Hebraeam esse linguam, mysticus ille titulus a Pilato conscriptus ostendit. Erat enim is tribus linguis insignitus. Hebraea, Graeca et Latina (Joan. XIX, 20): quae linguae primatum fere in omnibus retinentes linguis, eidem Creatori in titulo consignatae sunt, eo ordine divino quo praedicta ante quam fierent, propheta David testatus est, dicens. Tituli inscriptionem ne corrumpas (Psal. LVIII, 1). Regem enim Judaeorum crucifixum ille scripserat judex (Joan. XIX, 19). Hunc sua lingua Hebraei dum legerent, quae primo in loco posita erat, postulantes mutandum, divinitus actus Pilatus, Quod scripsi, inquit, scripsi (Ibid., 22): ut et tituli inviolata, sicut promissum est, maneret integritas, et lingua Hebraea sub testimonio in principalem locum, quem post amisit, merito signaretur. Ex isto igitur Heber currit progenies usque ad Abraham (Gen. XI, 17 et seqq.), a quo, ut quidam dicunt, Abraei [ f. Abrahaei], sicut ab Heber Hebraei appellati sunt. Primitivum vero esse hunc populum, licet ipse Dominus attestetur, dicens, Primitivus meus Israel (Exod. IV, 22); in Deuteronomio libro plenius ostenditur. Cum dispartiretur Altissimus (dictum est) nationes, statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei. Et facta est portio ejus Jacob, series haereditatis ejus Israel (Deut. XXXII, 8, sec. LXX). Sed hic Jacob, qui appellatus est Israel, ex quo tramite veniat per ordinem recurramus, ut Abrahae, cujus hic nepos est, promissa suppleantur.

CAPUT X. In Abrahae vocatione, terra viventium Christiano populo futura. Promissio facta et figurata. In Genesi credita et visa. 16. Ex semine igitur Sem filii Noe, natus est Heber, cujus fuit filius Phaleg (Gen. X, 25), sub quo divisae sunt linguae. Phaleg genuit Reu (Gen. XI, 18 et seqq.): Reu genuit Seruch; Seruch genuit Nachor; Nachor genuit Thare; Thare genuit Abram, qui postea dictus est Abraham; cujus nepos fuit Jacob. Hunc Abraham apud Chaldaeos genitum Scriptura testatur (Gen. XI, 28). Ex qua gente vocatus, dum primus crederet, pater fidei (Rom. IV. 11), gratia vocantis, meruit appellari. Chaldaei astronomiae dediti, dum callide positiones siderum perscrutantur, multum errantes circa cultum religionemque divinam, Creatorem omnium verum minime perquirentes, evanuerunt, ut Paulus dicit, in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum (Rom. I, 21). E quibus Abraham non callidae creaturae, sed calore divini cultus accensus, ab stultis et insipientibus Domini munere segregatus est. Exi, inquit ei Deus, de terra tua et de cognatione tua, et veni in terram quamcumque tibi ostendero (Gen. XII, 3). Ad praeceptum vocantis, prima sede cognationeque relicta, per fidem credit quae non vidit, donec videre mereatur omne quod credit. Exiens igitur de terra Chaldaeorum, habitavit Charrae (Act. VII, 4), in qua omnibus repletus est divitiis. Terrae quoque ipsius, in spe sui seminis futuram suscepit haereditatem. Cum etiam ex anu et sterili conjuge, vergens quoque ipse in senium, per promissionem exspectat haeredem, hic nobis pater fidei ostendit, nec incolatus nostri longos exitus formidandos, et in Christo Domino semper sperandum: cujus per gratiam terra viventium, sempiterna potiemur haereditate: de qua David propheta dicit: Credo videre bona Domini in terra viventium (Ps. XXVI, 13).

CAPUT XI. In Abrahae semine multiplicari, ut stellas, populum Christianum. Promissio multiplicandi seminis Abrahae. In Genesi credita et visa. 17. Factus est sermo Domini ad Abraham per visum dicens: Noli timere, Abraham, ego te protego; merces tua multa erit valde (Gen. XV, 1 et seqq.). Dixitque Abraham: Domine, quid dabis mihi? ego enim sum absque liberis, et filius praepositus domui meae, hic Damascus Eliezer. Dixitque Abraham: Quia non dedisti mihi semen, vernaculus meus mihi haeres erit. Statimque sermo Domini ad eum: Non erit hic haeres tuus; sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis haeredem. Eduxitque eum foras, et ait illi: Suspice in coelum, et numera stellas, si poteris numerare eas. Et dixit: Sic erit semen tuum. Credidit autem Abraham Deo, et deputatum est ei ad justitiam. Haec Paulus firmat apostolus, dicens: Igitur fides, ait, ex auditu; auditus autem per verbum Christi (Rom. X. 17). Et Isaias ait: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Fundamentum omnis rei futurae fides est: cujus culmen aedificii terras coelumque obtinuit in Christo Jesu, qui est ex semine Abrahae.

CAPUT XII. In sacerdotio Abrahae, regale Ecclesiae sacerdotium. Promissio qua Abraham, poscente Deo sacrificium, sacerdos ostenditur. In Genesi credita et visa. 18. Secundo oraculo dixit Dominus ad Abraham: Ego sum qui eduxi te de terra Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam. At ille ait: Domine, unde scire possum quod possessurus sum eam. Et Dominus: Sume, inquit, vaccam triennem, et capram trimam, et arietem trimum, turturem quoque et columbam. Qui tollens universa haec, divisit ea per medium, et utrasque partes contra invicem posuit: aves autem non divisit. Descenderuntque volucres super cadavera divisa, et abegit eas Abraham. Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abraham, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. Dictumque est ad eum: Sciens praenosce, quod peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent annis quadringentis. Gentem autem cui servierint, judicabo ego, dicit Dominus. Post haec egredientur cum magna substantia. Tu autem ibis ad patres tuos nutritus in senecta bona. Quarta autem generatione revertentur huc: necdum enim impletae sunt iniquitates Amorrhaeorum (Gen. XV, 6 et seqq.). In hac promissione, et in hoc sacrificio tripartito (quod in praesenti ita actum est, ut tamen alia futura signaret), tria tempora quae superius dicta sunt, in tribus his animalibus, spiritalis lector, agnosce: vaccam trimam, ante legem lascivientem plebem sine jugo legis: capram trimam, sub lege quam immolare debet plebs legem transgrediens, pro peccato: arietem trimum, sub gratia perfectum sacrificium, quod figurate pro filio idem offerens Abraham, arietem nostrum Christum triennem, tribus temporibus praedicatum, pro peccato populi ara crucis excepit (Vide Aug. lib. XVI de Civit. Dei, cap. 24). Quoniam pro iniquitate populi, ait Isaias, ductus est ad mortem, et livore ejus omnes sanati sumus (Isa. LIII, 5 et 8). 19. Quod vero haec animalia contra invicem divisa posita sunt, divisiones et schismata, quae sese invicem impugnarent, futura apostolus Paulus ostendit, dicens: Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis (I Cor. XI, 19). Nam et ante legem, ut haereticorum, Cain repudiatum est sacrificium (Genes. IV, 5): et in lege, Chore, Dathan et Abiron (Num. XVI, 32), dum haeresum schismatumque auctores, vivos terra voravit. Et sub gratia, multarum haeresum dogmata, et aves circa divisa cadavera mortuorum residentes, abiguntur a Paulo, cum dicit: Divisus est Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 13)? Praeceptum est autem Abrahae in illo sacrificio, ut turturem castum et simplicem columbam non divideret. Quoniam spiritales filii casti, et simplices virgines, dum in charitate sacrificium illibatae fidei offerunt, dividi omnino non possunt. Peregrinum vero esse in hac vita semen eorum, qui Domino suo canunt, testatur David dicens: Inquilinus sum et peregrinus, sicut omnes patres mei (Ps. XXXVIII, 13). Et vexati in Aegypto annis quadringentis, dum gemunt et dicunt: Heu me, quia peregrinatio mea elongata est (Ps. CXIX, 5), satis in promptu est. Quarta vero generatione ad libertatem reverti ex hac Aegyptia servitute; nostra a peccato eruta libertas ostenditur, quae tribus saepe dictis expletis temporibus, in quartam, quam regenerationem Dominus appellat (Matth. XIX, 28), declarata per resurrectionem veram, omnis nostra libertas exsurgat: impletis peccatis Amorrhaeorum, eorum scilicet qui non credunt Dei Evangelio. Quoniam qui non credit, ut Dominus dicit, jam judicatus est (Joan. III, 18).

CAPUT XIII. In nominis perfectione, qua in fide, pater gentium est Abraham. Promissio figurata. In Genesi credita et visa. 20. Tertio oraculo promissio divina, etiam in ejus nomine firmatur. Abram ante vocatus, Abraham eum creator Dominus nuncupat, cujus nominis proprietas designatur: Patrem, inquit, multarum gentium posui te (Gen. XVII, 5); ut haec promissio, non ad solam progeniem carnis Abrahae, ex qua populus Judaicus veniebat, crederetur pertinere. De qua gloriati in Evangelio dixerunt: Nos patrem habemus Abraham (Matth. III, 9; et Luc. III, 8); responsumque est ab eo qui et vocabulum tale dederat et fidem: Nolite, inquit, in hoc gloriari; potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Rom. IV, 18); ut esset Abraham in Christo pater multarum gentium per fidem: cum unius tantum gentis fuerit per generationem.

CAPUT XIV. In Circumcisione, qua corde circumciditur Christianus. Praedictio figurata. 21. Huic Abrahae jam vocato per fidem, pactum quoddam circumcisionis indicitur (Gen. XVII, 10 et seq.), in signo veteris testamenti quod ipse, suique posteri servare praecipiuntur: omnemque animam perituram de populo quae circumcisionem minime celebrasset (Ibid., 14). Quaeritur fortasse cur placuerit Deo circumcidi omne dumtaxat masculinum eorum qui se ad obediendum Deo voverant. Grandi autem sacramento res haec acta est, quae media et praeterita tempora respiceret, ac futura. Nam primae praevaricationis causa, ea parte corporis serpentis veneno homo percussus, ardore libidinis aestuans puduit ex his quae pudenda creata non erant; eaque operienda verecundia statuit quae fuerant inverecunde nudata. Idcirco creator et judex Deus, in ea parte corporis signum circumcisionis indixit, temperans morbum male conceptae libidinis ex copula debita: ut per continentiae bonum atque integritatis decus id repararet quod fuerat vitiatum. Circumcisio quippe cordis, quae in novo fulget Testamento, in illo signo figurata est: quia sunt spadones, qui se ipsos castraverunt propter regnum Dei (Matth. XIX, 14). Et filios Israel, incircumcisos corde, Deus increpat et objurgat (Jer. IX, 26).

CAPUT XV. In Isaac nato, qui risus dicitur, quid ostendat in Christo. Promissio figurata. In Genesi credita et visa. 22. Rursum eidem Abrahae ad ilicem Mambrae in tribus viris divina majestas apparuit, proxime de filio suscipiendo ferens promissionem, ac supra dicta confirmans; a quo etiam Sara uxor ejus inquiritur (Gen. XVIII, 1 et seq.). Dixit enim Deus Abraham: Ubi est Sara uxor tua? Qui dixit: In tabernaculo est. Dixitque illi Dominus: Revertar ad te hoc tempore opportune, et habebit Sara filium. Audiens vero haec Sara, cum esset in ostio tabernaculi post eum, risit intra seipsam dicens: Nondum factum mihi est usque in hoc tempus, et dominus meus senior est. Ait Dominus ad Abraham: Quare risit Sara intra seipsam dicens: Ergo ego vere pariam quae senui? numquid nihil potest verbum Dei? Rursumque confirmat: Revertar igitur ad te opportune, et habebit Sara filium (Ibid., 9 et seq.). Timendo negat Sara risisse, quod riserit convincitur veritate (Ibid., 15). Quae concipiens et pariens, appellatum est nomen ejus Isaac, quod interpretatur risus (Gen. XXI, 2). Ob quam rem et ipsa Sara, cum jam parvulum portaret in manibus: Risum, inquit, mihi fecit Deus. Omnis enim qui audierit senem et sterilem peperisse, congratulabitur mihi in risu (Ibid., 6). Proles risus excipitur, in qua benedictionem promissam omnium gentium suscepit Abraham. Gentes enim quae Christo per illum senem in carne venienti nunc credunt, in risum a Judaeis suum Salvatorem confitentur, eumque glorificantes, agnoscunt illius contumeliosam passionem suam esse veram libertatem.

CAPUT XVI. In Sodoma et Gomorrha futuri judicii diem. Praedictio facta et figurata. In Genesi credita et visa. 23. Impiarum civitatum subversionem praedictam Sodomorum et Gomorrhaeorum, eidem fideli famulo Abrahae Dominus demonstravit dicens: Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est, et peccata eorum valde nimia. Descendens, inquit, videbo si clamorem, qui venit ad me, consummaverint; sin autem, ut sciam (Gen. XVIII, 20 et seq.). Descendit, ut hic dictum est, Deus: quia famulo gratissimo non celavit suum justum judicium, ac per quamdam pactionem, quam supplex humilisque intercessor acceperat, Deum cognoscens jure praedictas velle perdere civitates, ut irascentem mitigaret, hoc modo: Ne perdas, inquit, pariter justum cum impio. Et erit justus quomodo et injustus? Si fuerint quinquaginta justi in civitate, perdes illos? Non remittes omnem locum causa illorum quinquaginta justorum (Ibid., 23 et 24)? Cumque promisisset Deus non se perditurum, si quinquaginta justos in illis reperisset locis; ex eo loquendi sumpsit audaciam, pias precantis adhibens voces, limum pulveremque sese confitens, Dei sententiam, a quinquaginta uno ad decem, mira serenitate suspendit (Ibid., 26, 27 et seq.). Quorum exiguum numerum minime reperiisse dicitur. Eruensque Loth cum uxore et duabus filiabus ejus, de populis et civitatibus quas coelesti igne consumpturus erat, eos quos liberavit admonuit non stare in tota regione illa, neve retro respicerent. Quae uxor Loth praecepta contemnens retroque respiciens, statua salis effecta (Gen. XIX, 17 et seq.), suo exemplo fatuos condivit, in proposito sancto quo tendunt proficientes, noxia curiositate retro non debere respicere (Luc. XVII, 32); nec posse evadere tales statuta supplicia, haec femina demonstravit, quae quod evaserat, perdidit. Tales Dominus in Evangelio increpat dicens: Remissius erit terrae Sodomorum in die judicii, quam vobis (Matth. X, 15; et XI, 24). Quos vero Christi gratia liberat, admonet per Apostolum: Exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus (II Cor. VI, 17). Item ipse: Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus (Philipp. III, 13). Nemo enim in retro attendens, et ponens manum suam super aratrum, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62). Cum Dominus diceret: Mementote, ait, uxoris Loth (Luc. XVII, 32). Securi igitur diem judicii exspectant, quibus in cruce Domini gloriantibus, mundus eis crucifixus est, et ipsi mundo (Gal. VI, 14). Terruit enim Dominus corda fidelium, dicens: Ut factum est in diebus Loth, ita futurum adventum Filii hominis (Luc. XVII, 28); ne gravatos in crapulis et ebrietatibus eos subitaneus inveniat dies (Luc. XXI, 34). De quo dicit Apostolus: Quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet (I Thess. V, 2).

CAPUT XVII. In Isaac immolando, Christi passio. Praedictio figurata. In Genesi credita et visa. 24. Tentavit Deus Abraham dicens: Abraham, Abraham. Et dixit: Ecce ego. Et Dominus: Accipe filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram excelsam, et offer ibi eum holocaustum super unum montium, quem tibi dixero (Gen. XXII, 1, 2). Eum sibi jubet offerri holocaustum in quo semen Abrahae ut stellas coeli multiplicari, et in eo gentes benedici, tot jam oraculis divinitus ipse promiserat. Non tamen cunctatur pater in filio implere quae jussa sunt, sciens. ut Paulus dicit, quod etiam ex mortuis posset eum Dominus excitare (Heb. XI, 19). Sed ejus qui tentatur in filio, non tantum collatae fidei virtus demonstratur, quantum etiam nobis imitanda proponitur: et ut praecepti novi ex Evangelio maneret auctoritas: Qui amat patrem aut matrem super me, non est me dignus, aut qui amat filium aut filiam plus quam me, non est me dignus (Matth. X, 37; Luc. XIV, 26). Nam cum eum necdum proli sciret idoneum, Deo tamen jubenti ea intentione paruit Abraham, qua sciebat Deum nec immemorem promissionum suarum, et mysticum quoddam futurae passionis Dominicae geri sacramentum: illum scilicet respiciens diem nostrae redemptionis, de quo Dominus in Evangelio increpans Judaeos dicit: Abraham pater vester concupivit videre diem meum; et vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56), diem scilicet passionis Filii Dei in suo filio figuratum vidit Abraham; quod unico filio non pepercit; quod velut ad aram crucis triduo cum insonti victima convolavit; quod patiens, ac sine voce, similis agno coram tondente se, filius patri, ut percuteret, pia colla praebuit; quod se ligno quod portaverat ipse, suspendi Isaac non reluctatus est; quod aries cornibus in vepre detentus, spinis coronatum Christum ostendens, pro Isaac immolandus apparuit; quod ideo Isaac immolatus non est, quia resurrectio Filio Dei servata est. Haec omnia credens Abraham videre meruit per figuram quae nos per gratiam impleta esse cognoscimus.

CAPUT XVIII. In juratione Dei qua semen ejus in Christo supra numerum extenditur. Promissio figurata Abrahae. In Genesi credita et visa. 25. Per memetipsum juravi, dicit Dominus, propter quod non pepercisti filio tuo dilectissimo propter me; benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et velut arenam quae est in littore maris. Et possidebit semen tuum civitates inimicorum suorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obedisti voci meae (Gen. XXII, 16 seq.). Multiplicatum quidem semen Abrahae, atque ad grandem numerum pervenisse, liber Numerorum ostendit: non tamen scimus esse innumerum. Promissio vero Dei ut stellas coeli, et ut arenam maris, quae numerari nequeunt, continet: quam in Christo per fidem gentium, quarum pater est Abraham, benedictionem esse suppletam, et ipse rerum ordo demonstrat; simul et oracula prophetarum, quae filios Abrahae, non tantum ex semine carnis, sed fide vocari ad infinitum numerum, per David, caeterosque testantur. Benedicentur, inquit, in eo omnes tribus terrae. Omnes gentes beatum dicent eum (Ps. LXXI, 17). Item: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi (Ibid., 11). Et Isaias: Erit radix Jesse, et qui exsurget regnare in gentibus, in eo gentes sperabunt (Isa., XI, 10; Rom. XV, 12). Apostolus quoque Paulus, fractos ramos, Judaeos dicit per incredulitatem, atque in fide radicis Abrahae gentes, ut oleastro, fuisse insertas (Ibid., 19 et 20). Item ipse: Gentes autem super misericordiam glorificare Deum (Rom. XV, 9): misericordia qua ablato, ut promisit, corde lapideo, daret eis cor carneum (Ezech. XI, 19; et XXXVI, 26). Lapides enim appellat, lapideos deos colentes, cum dicit: Dico vobis, si hi tacuerint, lapides clamabunt (Luc. XIX, 48). Mirum in modum qui erant lapides, per gratiam facti filii clamant: Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9): et qui erant filii, effecti lapides, dicunt: Fac nobis deos qui nos praecedant (Exod. XXXII, 1); quia derelinquentes Deum vivum, servierunt Baal et idolis gentium. Gentes e contrario, spretis idolis, secutae sunt Deum vivum. Quae nos videmus impleri. Illa scilicet quae promissa sunt in semine suo futuro per Christum, quae et credidit Abraham. CAPUT XIX. Ex femore Abrahae Christum hominem suscepturum. Praedictam carnem Christi ex femore Abrahae venturam, sequens mystica actio ostendit. In Genesi credita et visa. 26. Vocat Abraham praepositum domus suae, et ait illi: Pone manum tuam sub femore meo et jura per Deum coeli, quia non accipies uxorem filio meo, ex filiabus terrae hujus, cum quibus ego habito; sed ex tribu mea accipies illi uxorem (Gen. XXIV, 2, 3). In femore Abrahae Deum coeli fuisse, hic ordo ostendit, quod Abraham genuit Isaac; Isaac Jacob; Jacob, duodecim patriarchas; in quibus Judas, ex cujus tribu David: de quo per seriem generationum, virgo Maria quae peperit Christum, qui est Deus coeli, quia per ipsum facta sunt omnia (Joan. I, 3).

CAPUT XX. In geminis Rebeccae populos duos, Christianos et Judaeos. Promissio facta et figurata. In Genesi credita et visa. 27. Cum idem Isaac Rebeccam propinquam sibi accepisset uxorem, eam sentiens sterilem, pro gignenda prole, Deum, qui multiplicem promiserat, deprecatus est: statimque ut poposcit, accepit (Genes. XXV, 21). Cum autem concepisset Rebecca; gemini gestiebant in utero ejus. At illa aegre ferens: Si sic mihi futurum erat, ait, ut quid mihi hoc (Ibid., 22)? Abiit autem Isaac cum ea interrogare Dominum, atque hujusmodi responsum accepit: Duo, inquit, populi in utero tuo sunt, et duae plebes de ventre tuo prodibunt; et populus populum superabit, et major serviet minori (Ibid., 23). Suscepit duos promissos filios Isaac, duosque populos fide tantum futuros agnoscens, quos illa mystica actio nobis revelatos exhibuit. Esau quippe, dum prior pilosus prodiret ex utero, minoris Jacob manus emissa post eum, plantam ejus apprehendit (Ibid., 25): quod factum mirum magnumque visum praebuit. Idem igitur Jacob minor lenis, in ipsa jam pueritia per cocturam rubram lenticulae majorem fratrem supplantans, abstulit ejus primatus (Ibid., 30 et seq.); nec vacuum esse potuit tanti mysterii sacramentum. Lenis ille minor Jacob, lenem mitemque signabat populum Christianum, ea lenitate praeditum, qua innocuum gentilis furor crediderat absumendum. Hic igitur lenis populus per cocturam rubram, passionem scilicet Christi sanguine rubratam, edaci et saevienti Judaico populo, cujus figuram gestabat Esau, qui etiam Edom dictus est, petenti voluntarie obtulit; ac primatus quos habuit ille, vendidit, iste suscepit. Judaeus quod nascendo habuit, per concupiscentiam perdidit; Christianus per gratiam, quod in natura non habuit, acquisivit.

CAPUT XXI. In eosdem, quae gesserint per figuram. Promissio facta et figurata. In Genesi credita et visa. 28. Ea vero quae in duobus istis geminis acta sunt, quam mira, quam grandia, quam juxta promissiones Dei sacramentis omnia plena sint, breviter, ut justum fuerit, explicare contendam. Caecatus Isaac pater eorum exterioribus oculis (Gen. XXVII, 1 et seq.), lumine vero interiore fulgente, promittit Esau primitivo filio benedictionem, si desideratas escas ex sua venatione filius praepararet patri. Pergit ille implere quae jussa sunt (Ibid. 5 et seq.). Mater, quae audierat benedictionem majori promissam, divinitus acta, ut minori Jacob proveniat, prophetica arte composita mysticam artem parat. Vestem accepit primogeniti sui, quae erat apud illam in domo; hac juniorem induit, ac super brachia ejus, et nudam cervicem pelles haedorum imposuit: aptavitque eum qui erat, ut posset intueri quod non erat; tamquam jam nobis illum figuratum ostenderet Christum, qui accepit non carnem peccati, sed similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3). Legem quoque veteris Testamenti, tamquam vestem primogeniti excipiens, non eam se solvere Dominus venisse dixerit, sed implere (Matth. V, 17). Sic compositus minor filius ille Jacob, qui fratri jam primatus abstulerat, usurpat insuper et benedictionem, offerens patri paratas a matre escas, et dicit: Pater. At ille: Quis es tu, fili? Ego sum, inquit, primogenitus tuus Esau. Feci sicut locutus es mihi (Genes. XXVII, 18). Cumque pater vocem filii minoris agnosceret, palpandum aestimans, habitu membra majoris invenit. Turbatusque in filiis, factus est, ut ait quidam (Virgil.), gratus error parentibus. Acceptis igitur epulis quas paraverat mater, filius offerebat: pater quas libenter accepit, hujusmodi benedictionem minori filio dedit. Ecce, inquit, odor filii mei, sicut odor agri pleni quem benedixit Dominus. Det tibi, inquit, Deus a rore coeli et a fertilitate terrae multitudinem frumenti, vini, et olei: et serviant tibi gentes, et adorabunt te principes, et eris dominus fratris tui, et adorabunt te filii patris tui: et qui te benedixerit, erit benedictus; et qui te maledixerit, erit maledictus (Genes, XXVII, 27 seq.). Haec omnia Christo Domino conveniunt, post ejus odorem benedictae concurrunt omnes gentes. 29. Venit, peractis illis, et filius primogenitus Esau ex minoris gratia jam reprobus. Offert et ipse escas patri, et dicit: Exsurgat pater meus, et manducet de venatione filii sui, ut benedicat me anima tua. Ad haec pavefactus pater: Et quis est, inquit, qui venatus est mihi, et intulit priusquam tu introires; et benedixi illum, et benedictus est (Ibid. 31 seqq.). Benedictus posterior populus Christianus, jam patri dicit: Dedisti laetitiam in corde meo: a fructu frumenti vini et olei sui multiplicati sunt (Ps. IV, 7 8). Majori autem populo Judaeo pater dicit: Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos. Sacrificium enim laudis glorificabit me (Ps. XLIX, 9 et 23). Venit enim frater tuus cum dolo, et accepit benedictionem tuam (Genes. XXVII, 35). Quia igitur Jacob Deus dilexit, Esau autem odio habuit (Malach. I, 3; Rom. IX, 13), propterea suppleto tempore, sacrificiis Judaeorum explosis, sacrificium mundum, ut praedictum est (Malach. I, 11), offerri nomini ejus omnis nunc populus Christianus agnoscit, qui per gratiam Judaeo et primatum et benedictionem abstulit. De isto enim dictum est: Eris dominus fratris tui (Genes. XXVII, 29). Caeterum in illis geminis non provenit. Minor enim et munera majori obtulit, et famulum se esse professus, eum humilis adoravit (Genes. XXXIII, 3); ut res quae tunc signata est per litteram, nobis nunc manifestaretur in gratia.

CAPUT XXII. In Esau, ex cujus semine Job, et Christus in gentibus per fidem. Promissio in Genesi credita et visa. Promissa praemia virtuti et patientiae. 30. Ex semine Esau Idumaea gens (Genes. XXXVI, 1), in qua inter caeteros duces, Job ille fortissimus athleta Dei enituit (Job I, 12), in exemplum omnis patientiae productus, ut agonistico certamine principem totius militiae diabolum superaret fultus auxilio Dei. Vir namque cum esset justus, ac sine querela Deo, eumque in confusione diaboli qualis esset, Deus ostendere dignaretur: Animadvertisti, inquit Deus diabolo, ad puerum meum Job? non enim est similis illi quisquam in terris. Et diabolus: Numquid Job, ait, gratis colit Deum? Nonne tu benedixisti domum ejus, et pecora ejus multiplicasti? Sed mitte manum tuam, et tange omnia quae habet, et scies an in facie benedicat tibi. Ecce, inquit Deus, omnia quae habet in tuas manus do, sed ipsum cave ne tangas (Ibid. 8, et seq.). Fit grande certamen. Perfidus apostaticusque angelus fidelem Dei famulum insectatur, atque, ut illi est plena a seipso procreata malitia, vastat, fugat, disperditque omnia innocentis bona, et cum omni haereditate, omnem simul consumpsit haeredem. Tot tamen jaculis emissis, illaesus manet Job; cujus, ut militis Dei, uno ictu percutitur diabolus. Nudus exii, inquit (Ibid. 21), de utero matris meae, nudus revertar in terram. Dominus dedit, et Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. Hoc superatus certamine, aliud majus inimicus indicit. Mitte, inquit Deo, manum tuam, et tange carnes illius, et ossa, et scies an in facie benedicat tibi (Job II. 5). Mitte manum tuam, nihil est aliud quam, Da potestatem. Hanc enim nec in porcis habuit diabolus (Matth. VIII, 32), nisi ille dedisset, qui sub hac auctoritate et Job ei tradidit, ut praecepti non excederet modum. Ecce, inquit Deus, trado tibi illum; tantum animam illius custodi (Job II, 6). Quem percussum gravi vulnere, putrefacta totius corporis compagine, omnibus artubus solutis, sanie profluente, ebullientibus vermibus, dum in corrupto corpore integer animus consisteret, sentiretque diabolus intrinsecus fortem, quem forinsecus debilem aestimabat, mulierem viro suo, illo articulo quam sibi necessariam dimiserat, armat, atque per uxorem fortissimum virum suo pulsat ex latere. 31. Cum et mulier venenata jacula, quae ab inimico sumpserat, infunderet, ait inter caetera: Dic aliquod verbum in Dominum, et morere (Ibid. 9). Statimque ille ruinam primi hominis recordatus, Evam novam, atque in illa illum inimicum qui praeliabatur expugnans, ait: Tamquam una ex insipientibus mulieribus locuta es. Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non toleramus (Ibid. 10)? His divinis jaculis prostratus inimicus, superatusque per gratiam, pio homini perversus angelus cessit, et humilis patientiae pietas omnem molestiam superbiae debellavit. Jam enim per justum virum potentem transitura Christi vestigia in gentes signabantur, de quibus David ex persona ejus dicit: In Idumaea extendam calceamentum meum (Ps. CVII, 10). Jacobus quoque apostolus ad exemplum patientiae credentium corda confirmans, ait: Patientiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quia misericors Dominus et miserator est (Jacob. V, 11). Dupla enim praemia Job victor accepit. Pugnantibus vero suis, et sua gratia juvante vincentibus, centupla hic se daturum Dominus pollicetur (Matth. XIX, 29), et vitam aeternam in futuro saeculo largiturum (Marc. X, 30). Quod in Valentiano Valentis fratre videmus impletum: qui dum pro Christo militiam tribunatus sprevit, hujus mundi regnum adeptus est, et verus Christi confessor vitam acquisivit aeternam.

CAPUT XXIII. In Jacob, cui per visum Christus lapis angularis ostensus est. Promissio figurata. In Genesi credita et visa. 32. Jacob quoque filius Isaac, nepos Abrahae, per quasdam res secum mirabiliter gestas accepit promissionem (Genes. XXVIII, 10 seqq.). Fugiens enim fratris insidias, locum ei mansionis praebuit solis vergentis excursus. Illic lapidem capiti suppositum, talia sibi revelata in somnio narrat. Scalam mirae granditatis, cujus caput coelum hactenus occuparet, ostensam; per quam angeli Dei ascendentes et descendentes erant, Dominum quoque incumbere in ipsam, sibique dixisse: Terram in qua dormis, tibi dabo eam, et semini tuo post te (Ibid. 13). Qui evigilans, in sacramento lapidem quem ad caput habuit, eminus erigens, eumque liniens oleo, Christum nobis lapidem angularem consecravit: de quo propheta dicit: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Ps. CXVII, 22). Et Isaias, Ecce, inquit, pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et qui crediderit in illum, non confundetur (Isa. XXVIII, 16). Hic lapis angularis Christus Nathanaeli venienti ad se, somnium quod Jacob viderat, exposuit: Videbitis, inquit, coelos apertos, et angelos Dei ascendentes et descendentes ad filium hominis (Joan. I, 51). Qui enim descendit, Christus ipse est, et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Ephes. IV, 10). Scalam vero angustam viam ponens, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14).

CAPUT XXIV. In ipsius Jacob claudicatione, non credituros omnes Judaeos. Promissio facta et figurata. In Genesi credita et visa. 33. Ipsi quoque Jacob revertenti de Mesopotamia cum uxoribus, filiis, famulisque suis, angelus in via occurrit; qui cum eo sacratam luctam gerens, et angelus ab homine superari se passus est, victorque a victo exegit benedictionem. Non te, inquit, dimittam nisi benedixeris me. Dixitque ei angelus: Quod tibi nomen est? At ille ait, Jacob. Jam, inquit, non vocaberis Jacob, sed erit Israel nomen tuum, quia praevaluisti cum Deo, et cum hominibus potens eris. Tetigitque angelus latitudinem femoris ejus, claudusque effectus est Jacob per omnes dies (Genes. XXXII, 26 seqq.). Claudicatio ista, quae ex femore ejus facta est, populum ipsum Hebraeum significat claudicantem: quibus ait Elias propheta: Quid claudicatis ambobus inguinibus? Si Deus est, ite post illum (III Reg. XVIII, 21). Et David dicit: Filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a semitis suis (Ps. XVII, 46): quod recto itinere ex illo populo, viam Christum sequi non voluit, claudicans per errores variis semitis oberravit; quem Videns Deum (quod Israel appellatur) per gratiam Christianus populus apprehendit (Gen. III, 28).

CAPUT XXV. In filiis Jacob, et in Joseph, qui gessit figuram Christi. Promissio facta et figurata. In Genesi credita et visa. 34. Duodecim filios, quos duodecim patriarchas Scriptura testatur (Gen. XXXV), ex suis feminis suscepit Jacob. Non quod liberet sanctos viros plurimas habere mulieres, concupiscentiae scilicet causa, sed quod gratia multiplicandae prolis daret Deus licentiam, qui et unam permisit, et postea aliquando prohibuit. Nam cum in lege dixerit: Maledictus homo qui non suscitaverit semen in Israel (Deuter. XXV, 9), per Salomonem autem prophetam huic licentiae terminum dedit. Tempus, ait, mittendi lapides, et tempus colligendi lapides. Tempus amplectendi, et tempus continendi ab amplexu (Eccle. III, 5). In his igitur duodecim patriarchis Judas dictus est, ex quo Judaei, Joseph et Benjamin germani, ex patre Jacob et ex matre Rachel; quorum actio omnis Christum sonat, et Ecclesiam. Dictum est enim: Jacob diligebat Joseph (Gen. XXXVII, 3). Dicit et Deus de Filio: Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui (Matth. III, 17). Fecit, inquit, Jacob Joseph tunicam variam (Gen. XXXVII, 3). Dicitur et huic nostro Joseph Christo: Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate (Ps. XLIV, 10). Somniavit Joseph somnium, narravitque fratribus suis. Putabam nos, ait, ligare gremia in campo. Surrexit gremium meum et erectum est. Conversa autem gremia vestra adoraverunt gremium meum (Gen. XXXVII, 5). 35. Hoc in Christo futurum, idem Jacob ostendit in benedictione quam a patre acceperat Judas, dicente: Adorabunt te filii patris tui (Gen. XLIX, 8). Hi enim dicunt: Venite, adoremus et prosternamur ei (Ps. XCIV, 6), qui jam dicunt: Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9). Et ipse in Evangelio: Cum exaltatus fuero a terra, iraham omnia, ait, ad meipsum (Joann. XII, 32). Rursum alia sacramenta videt in somnio, et haec suis fratribus indicavit. Quasi sol, inquit, et luna et undecim stellae adorabant me (Gen. XXXVII, 9). Dicitur et de nostro Joseph Christo Domino per prophetam: Laudate eum, sol et luna, laudate cum omnes stellae et lumen (Ps. CXLVIII, 3); et, Coeli enarrant gloriam Dei (Ps. XVIII, 1); et Habacuc: Elevatus est, inquit, sol, et luna stetit in ordine suo (Habacuc. III, 11, sec. LXX). Luna ex decedentibus ac succedentibus mortalibus constans Ecclesia, posteaquam sol Christus exaltatus est, resurgens ordine integro; haec stetit in fide, fulgentibus stellis ei qui numerat eas. Discipulis enim suis, quorum certus est numerus, ait: Luceant opera vestra (Matth. V, 16), sicut luminaria in mundo (Philip. II, 15).

CAPUT XXVI. In eodem, qui ut Christus Dominus missus est ad visitandas oves. Praefigurata promissio. In Genesi credita et visa. 36. Mittitur Joseph a patre ad visitandos fratres suos et oves (Genes. XXXVII, 13). Dicit et noster Joseph Christus Dominus, Non sum missus nisi ad oves quae periere domus Israel (Matth. XV, 24). Dictum est: Oderunt Joseph fratres ejus, propter somnia ejus (Gen. XXXVII, 11). Clamat et hic noster Joseph Christus de Judaeis fratribus: Quoniam odio habuerunt me gratis (Ps. XXIV, 19; Joan. XV, 25). Viso Joseph, fratres ejus dixere: Ecce somniator ille venit: venite, occidamus illum, et videamus quae erunt somnia ipsius (Gen. XXXVII, 19). Et apud Salomonem de nostro Joseph impios dixisse refertur: Venite, occidamus justum, quoniam insuavis est nobis (Sap. II, 12). Et sequitur: Promittit scientiam Dei se habere, et filium Dei se nominat. Videamus si sermones illius veri sunt, et tentemus an succedant quae ventura sunt illi (Ibid. 13 et seq.). Haec quoque in Evangelio ipse confirmat de filio qui ad cultores vineae missus est, quomodo dixerint: Hic est haeres: venite occidamus illum, et nostra erit haereditas (Matth. XXI, 38). Accipientes Joseph fratres ejus, exspoliaverunt illum tunicam illam variam, et misere illum in lacum (Gen. XXXVII, 23, 24). Hoc et noster Joseph de sua passione per prophetam dicit: Projecere me, inquit, in lacum exteriorem, in tenebris et in umbra mortis (Ps. LXXXVII, 7). 37. Tunicam vero exspoliatam desuper contextam Evangelica auctoritas narrat (Matth. XXVII, 35): quam etiam milites dividere noluerunt (Joan. XIX, 24), unitatem Ecclesiae firmantes, a cujus sorte excluduntur haeretici: quoniam sorte provenit ut eam unus, id est, unitas possideret. Accipientes, inquit, haedum de capris fratres Joseph, inquinaverunt tunicam ejus sanguine (Gen. XXXVII, 31), quam patri sub falsa testatione proferunt, quod bestia nequam comedisset illum. Tria illa genera sacrificiorum, quae Abraham obtulit mutato ordine, omne suum tempus observat. Pro Isaac, aries; pro Joseph, haedus ex capris: pro filio perdito redeunte ad patrem (Luc. XV, 23), ex juvenco vitulus saginatus occiditur. Venite, inquit unus ex fratribus, venumdemus Joseph, et non occidamus illum. Hoc et Judaei de Christo, quem venditum tradiderunt Pilato ad necem, dixerunt: Nobis non licet interficere quemquam (Joan. XVIII, 31). Et vendiderunt Joseph fratres ejus Ismaelitis negotiatoribus euntibus in Aegyptum viginti aureis (Gen. XXXVII, 28). Venditum autem nostrum Joseph Christum, Zacharias et Jeremias prophetae testantur. Dederunt, inquit, pretium appreciati triginta aureos (Zach. II, 12). Quod etiam Judam a Judaeis accepisse Evangelia narrant (Matth. XXVII, 9; XXVI, 15; Marc. XIV, 11; Luc. XXII, 5): ea ratione, qua distractus Christus a Judaeis transiret ad gentes. Judas enim simul cum pretio et vitam perdidit: Judaei et pretium et Christum quem comparaverant, amiserunt: gentes vero lucrum gratiae possidendo possessae sunt.

CAPUT XXVII. In eodem quo castitas patiendo muneratur. Promissio facta et figurata, qua afflictus non deseritur Joseph. In Genesi credita et visa. 38. Ismaelitae vendiderunt Joseph in Aegypto cuidam praeposito cocorum Pharaonis (Gen. XXXVII, 36). Nec hoc quidem vacat, quod dictum est. Praeposito cocorum. Coco enim illa rubra vestis passionis Christi signatur, qua posterior populus Christianus, ut saepe dictum est, primatum auferat populo qui semper vendere, nec novit Christum gratia comparare. Fuit dictum: Dominus est cum Joseph (Gen. XXXIX, 2); et noster dicit: Non sum solus, quia mecum est qui misit me Pater (Joan. VIII, 16). Immisit uxor domini ejus oculos in Joseph; et ait illi: Dormi mecum (Gen. XXXIX, 7). Cumque ille resisteret, gratiam quam apud suum dominum invenerat narrans, et sancto timore Dei, quo plenus erat, metuens offendere, aliud opportunum tempus mulier auscultans, attraxit illum a vestimentis, dicens: Veni, dormi mecum (Ibid. 12). At ille relinquens vestimenta sua in manibus ejus, fugit et exiit foras. Cumque ejus dominus, suus maritus, advenisset ( notum quid furens femina possit), mentita est iniquitas sibi, falsa pro veris adfirmat, violentiam se dicit perpessam fuisse quam fecerat. O impudica mulier! Ardet amans, Vulnus alit venis, et caeco carpitur igni; amat, et persequitur; concupiscit, et saevit. Et quia ei ad stuprum non consentit, trucidandum eum statuit, quaeritque perire quem diligit. Hanc impudicam mulierem Aegyptiam impiae idololatriae merito comparaverim. Immisit enim et haec oculos in Josephum nostrum; vidit speciosum forma prae filiis hominum (Ps. XLIV, 3), eumque ad illicitum consensum a vestimentis suis attraxit. 39. Quae sunt vestimenta nostri Joseph Christi, nisi sancti martyres? de quibus per Isaiam prophetam suo corpori Ecclesiae dicit: Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus illis vestieris (Isai. XLIX, 18); et in Canticis canticorum: Quam rubicunda sunt tibi vestimenta (Cant. V, 10)? Et Jacob benedictione prophetica: Lavabit, inquit, in vino stolam suam, et vestem suam in sanguine uvae (Gen. XLIX, 11). Cum igitur attrabuntur Christiani, ut sacrificantes idolis in anima fornicentur, quid aliud quam in suis vestimentis Christus attrahitur? Teneantur Christiani, dicit impia, impudicaque doctrina; aut consentiant, aut eis carceres, exsilia, gladii, ignes, bestiae caeteraque supplicia praeparentur. In his noster Joseph Christus a vestimentis attrahitur. Cum vero suis dicit, Nolite timere eos qui corpus occidunt (Matth. X, 29); eique respondent, Propter te morte afficimur tota die (Ps. XLIII, 22; Rom. VIII, 36), reliquit vestimenta sua in manibus ejus. Quod vero dictum est, Fugit et exiit foras, relinquens vestimenta sua (Gen. XXXIX, 12), animam liberatam ostendit, quae clamat per David: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Ps. CXXIII, 7).

CAPUT XXVIII. In eodem Joseph, qua Christi passio figuratur. Promissio in Genesi credita et visa. Promissa Christi Passio per figuras. 40. Traditur Joseph in carcerem (Gen. XXXIX, 20). Noster Joseph Christus, ut Isaias dicit, inter iniquos deputatus est (Isa. LIII, 12). Inter sontes insontem Dei sapientia dum gubernat, quae descendit cum illo, ut scriptum est, in foveam, in vinculis non dereliquit illum (Sap. X, 13). Exclamat hic noster Joseph Christus: Factus sum sicut sine adjutorio, inter mortuos liber (Ps. LXXXVII, 5). Quod vero sequitur, gratiam, qua plenus erat, invenisse apud praepositum carceris, universasque claves, totamque custodiam traditam fuisse manibus Joseph (Gen. XXXIX, 21), illud intelligendum fuit, ut cui coelum in sole, stellis, ac luna, et in manipulis terra, inferna quoque carceris subderentur: ut nostro Joseph Christo omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Phil. II, 10). Neque illud a sacramento Dominicae Passionis esse aestimo alienum, quod duo Pharaonis spadones, cum eo in illa passione detrusi sunt (Gen. XL, 3): ut trium crucifixorum quodam modo numerus suppleretur (Ibid., 21, 22). E quibus noster Joseph Christus revelando mysteria, unum puniret per debitum supplicium, alterum per indebitam gratiam liberaret. Hae sacratae actiones tunc in rebus actae sunt figuratis, ut nobis revelanda omnia servarentur.

CAPUT XXIX. In eodem Joseph Christi resurrectio est figurata. Promissio in Genesi credita et visa. Promissa resurrectio figurata. 41. Post duos annos dierum, tertie incipiente, de carcere educitur Joseph (Gen. XLI, 1). Et noster Joseph Christus Dominus die tertio a mortuis resurrexit. Praesentatur Pharaoni: mundo resurrectio declaratur. Exponit Joseph Pharaoni somnia, ac futurae famis arcendae gratia, ex abundantia annorum septem, per sapientem virum condi debere frumenta, et impleri horrea salubri consilio instruit. Et noster Joseph Christus Dominus mundo per septenarium numerum currenti in finem tale consilium dedit. Nisi enim, ait, granum tritici cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII, 24). Quia qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Ps. CXXV, 5). Data est Joseph a Pharaone in tota Aegypto potestas. Et noster Joseph Christus Dominus post resurrectionem dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18). Misit Joseph suos per totam Aegyptum, et collegit frumentum multum quasi arenam maris (Gen. XLI, 47, 48, 49). Et noster Joseph Christus Dominus misit suos per mundum, dicens: Ite, baptizate gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Et collectus est credentium numerus sine numero, quasi arena maris. Constituit Joseph horrea per universam Aegyptum; et per totum mundum Christus Dominus consecravit ecclesias, de quo Joannes dicit: Frumenta recondit in horreo (Luc. III, 17). Aperuit Joseph horrea tempore famis, et ministrabat populis (Gen. XLI, 56). Hoc et de nostro dictum est: Oculi Domini super justos. Et sequitur: Ut eruat a morte animas eorum, et pascat eos in fame (Ps. XXXIII, 16). Famem vero animae Amos propheta ostendit: Dabo eis, ait Dominus, famem non panis et aquae, sed famem audiendi verbum Dei (Amos VIII, 11). Et in Evangelio ipse Dominus: Quia abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12). In hac fame positis, noster Joseph Christus Dominus ex horreis suis nobis divinam sui corporis annonam administrat, quam gustantes videmus quam suavis est Dominus (Ps. XXXIII, 9). Dictum est quod acquisierit Joseph Pharaoni totam Aegyptum (Gen. XLVII, 20). Et de nostro dicitur: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19).

CAPUT XXX. In eodem, qui, ut Christus Dominus, suos dilexit inimicos. Promissio in Genesi credita et visa. Promissa sublimitas eis qui benefecerunt inimicis. 42. Venerunt in Aegyptum fame compulsi fratres Joseph, ab eo quem vendiderant, sub pretio comparare frumenta (Gen. XLII, 3). Venerunt ad nostrum Joseph Christum Dominum, qui eum crucifixerunt, ut ejus refecti cibario, famem qua eorum animae vexabantur auferrent. Adorant illi; adorant isti. Videns Joseph fratres suos, agnovit eos, ipsi vero non cognoverunt illum (Ibid., 8). Hoc et in nostro impletum est, quod sui fratres non cognoverunt illum: Si enim eum cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Alienatus est Joseph a fratribus suis, eisque per interpretem dixit: Exploratores estis, considerare vestigia hujus terrae venistis (Gen. XLII, 2). Hoc et noster Joseph Christus Dominus per interpretem Petrum ait persecutoribus: Vos sanctum et justum negastis, et principem vitae aeternae interemistis (Act. III, 14 et 15). Poenitent fratres Joseph ex his quae gesserunt. Dicitur his: Poenitemini (Ibid., 19). Dicunt illi: In peccato sumus de fratre nostro (Gen. XLII, 21); et Ruben illis: Numquid non dixi vobis, nolite vexare puerum? et non me audistis. Ecce sanguis ejus exquiritur (Ibid., 22). Et Judaei qui Pilato dixerant, Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25); dicunt apostolis: Quid faciemus, viri fratres, monstrate nobis (Act. II, 37). Ut exploratores non esse crederentur fratres Joseph, duodecim se filios unius patris esse testantur, unum non esse, cum ipse esset cui ista narrabant, alium minorem apud patrem esse confirmant. Audiens Joseph germani sui factam mentionem, ejus desiderio inardescens: In hoc, inquit, probabo exploratores vos non esse, si frater vester junior venerit vobiscum. Accipiensque Simeonem ab eis, vinxit coram ipsis, tradiditque in custodiam (Gen. XLII, 15 seqq.). Si nostrum Benjamin juniorem fratrem, quem requirit Joseph noster Christus, advertas, ipse est ille Paulus ex Saulo, ex tribu, ut ipse dicit, Benjamin (Philipp. III, 5; Act. XIII, 21), qui se asserit minimum apostolorum (I Cor. XV, 9). Simeonem ligatum, tribus vinculis negationis quem timor ligavit, et amor solvit, possemus accipere Petrum. Sed melius per ipsum ligari et solvi peccata cognoscimus, cui dictum est: Quaecumque ligaveris super terram, ligata erunt et in coelo; et quae solveris super terram, soluta erunt et in coelo (Matth. XVI, 19).

CAPUT XXXI. In eodem Joseph figuratae gratiae. Promissio facta et figurata. In Genesi credita et visa. 43. Jussit Joseph fratrum suorum saccos impleri frumento, et reddi unicuique pretium quod attulerant (Gen. XLII, 25), ut gratia nostri Christi non esset ex operibus; alioqui gratia jam non esset gratia (Rom. XI, 6). Secundo fratres Joseph cum Benjamin veniunt, ut promiserant (Gen. XLIII, 2); secundo ex Judaeis tria millia veniunt ad Christum (Act. II, 41), subsequente minimo apostolorum Paulo (I Cor. XV, 9). Vidit Joseph Benjamin fratrem suum ex una matre, et lacrymatus est (Gen. XLIII, 29, 30): vidit Jesus Paulum saevientem in Ecclesiam matrem, et miseratus est. Idem enim Paulus tamquam abortivo sibi dicit apparuisse Jesum (I Cor. XV, 8). Benjamin autem eo exitio natus est, ut matrem praecipitaret in mortem: unde filius doloris dictus est (Gen. XXXV, 18). Dicit et Benjamin Paulus noster: Non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). Dixit Joseph praeposito domus suae de fratribus suis (Gen. XLIII, 16): Introduc istos in domum, mecum enim manducabunt panem; dicit et noster per prophetam fratribus suis: Venite, edite de meis panibus, et bibite vinum quod miscui vobis (Prov. IX, 5). Munera dedit Joseph fratribus suis: et noster Joseph Christus dedit dona hominibus (Ps. LXVII, 19), cum Sanctum spiritum dedit discipulis suis. Benjamin autem minori fratri ampliora Joseph dedit, quam fratribus munera (Gen. XLV, 22). Hoc praedicat et Benjamin Paulus noster; Plus, inquit, omnibus illis laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). Rursum jubet Joseph saccos fratrum suorum impleri frumentis (Gen. XLIV, 1), et reddi pretia. Hoc et fratres nostri Joseph clamant accepisse se gratiam pro gratia (Joan. I, 16). Poculum suum Joseph in sacco Benjamin clam jussit immitti; quod requisitum, cum fratres perturbaret suos, inventum est poculum in sacco Benjamin (Gen. XLIV, 2). Calix passionis Christi datus occulte per gratiam in corpore Pauli cognoscitur, quem praedicans, cum omnem synagogam perturbaret in dictis, inventum etiam in suo sacco ipse fatetur, cum dicit: Ego enim stigmata Domini nostri Jesu Christi in corpore meo porto (Gal. VI, 17). Cum autem jam vellet cognosci Joseph a fratribus suis, emisit vocem, dicens: Ego sum Joseph frater vester. Adhuc pater meus vivit (Gen. XLV, 3)? Et noster Joseph Christus, ut se ostenderet fratribus suis, dixit in Psalmis: Annuntiabo nomen tuum fratribus meis (Ps. XXI, 23); quos docuit dicere: Pater noster qui es in coelis (Matth. VI, 9). Dixit Joseph fratribus suis: Nolite metuere, non vos huc me misistis, sed Deus (Gen. XLV, 5). Dicit et de nostro Joannes apostolus: Ad hoc enim misit Deus Filium suum in mundum, ut vivamus per eum (I Joan. IV, 9). Et ipse in Evangelio: Sic scriptum est, ait, et sic oportebat pati Christum, et introire in gloriam suam (Luc. XXIV, 26).

CAPUT XXXII. Descensionis Jacob in Aegyptum, et Christi Domini in mundum. Promissio facta et figurata. In Genesi credita et visa. 44. Jubetur Jacob visitatus in Luza descendere in Aegyptum; apparuit enim illi Deus, dicens: Ne timeas descendere in Aegyptum; in gentem enim magnam constituam te illic, et filius tuus Joseph ponet digitos suos super oculos tuos. Descendit autem Jacob in Aegyptum cum animabus septuaginta quinque, occurritque illi Joseph filius suus, quem cum vidisset: Video te, fili, amodo libenter moriar (Gen. XLVI, 1 et seq.). Quiddam subsimile in nostro Joseph reperitur. Cum enim venerabilis ille senex Simeon, pater aetate, non generatione, vidisset Christum, cujus ex causa in hac luce, velut in Aegypto, decrepitus tenebatur: Nunc, inquit, dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. Quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29). In animarum numero septuaginta quinque descendit. Davidicus etiam psalmus exclamat: Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus (Psal. LXXV, 1). Quia igitur Israel. Videns Deum interpretatur, omnis illuminatus gratia, Judaeus et Graecus, necesse est ut ex hac Aegyptia servitute liberetur, tametsi duro jugo diaboli deprimitur Pharaonis. Crevit, dicit liber Exodi, plebs, et multiplicata est in Aegypto (Exod. I, 7). Hoc fit per fidem seminis Abrahae, ut in Christo multiplicetur, sicut promissum est, tamquam arena maris (Gen. XXII, 17): licet Pharao diabolus saeviens poenas exquirat, quibus interficiat innocentes, necandos in fluvio, quod multiplicari videt, minuendos arbitrans, ne populus augeatur (Exod. I, 22). Augetur Dei jussu moriendo populus, frustrata potentia saevientis: quod etiam nostris provenit martyribus, et maxime parvulis; qui pro Christo ab Herode occisi (Matth. II, 16), pretiosa grana dum sata sunt, fidei seges multa surrexit Ecclesiae.

CAPUT XXXIII. In Moyse, qui personam habuit Mediatoris Christi Domini. Promissio facta et figurata Mediatoris. In Exodo credita et visa. 45. In illo tempore natus est Moyses, et erat acceptus Deo, qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui (Exod. II, 2; Act. VII, 21). Et hi tres menses tribus saepe dictis temporibus respondent. Cumque eum amplius celare non possent, accepit mater ejus capsam, linitque a foris bitumine, et misit infantem in eam, projecitque in amnem (Exod. II, 3). Figurae succedunt figuris, dum tamen omnes actiones Christum Ecclesiamque significent. Tria quaedam etiam in isto Moyse acta, nostro Mediatori comparanda reperimus, futurum scilicet in carne sacerdotem, aquam fluminis in baptismo, lignum etiam quo pependit in cruce. Descendens filia Pharaonis lavari in flumine, cujus noster Moyses per lignum consecraverat aquas, agnovit quod de infantibus Hebraeorum esset, eumque suscipiens educavit ut filium (Ibid., 5 et seqq.). Dum descenderet ad Christum doctrina hujus mundi, abluta spiritali unda deposuit superbiam, suscipiensque quasi grandis parvum per humilem gratiam, Ecclesiae sociata personae, quae filia Christi, efficitur mater. Propter quod scriptum est: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii (Ps. XLIV, 17). Sic dum erudiendum suscepit, eruditur. Stulta enim mundi elegit Deus, per quae sapientiam mundi evacuet (I Cor. I, 27). Omnis etenim philosophia Christianae cessit doctrinae, quam utiliter expugnans, inimicorum jaculis destruxit inimicos. Sicut Moyses ab Aegyptiis eruditus, illico expugnavit Aegyptios ut in Rubro mari tamquam in baptismo, omnis superbia mergeretur (Exod. XIV, 22). Per Moysem filii Israel ab Aegyptiis (Exod. II, 11 et seq.), et per Christum a spiritibus immundis animae liberantur. Adultus factus Moyses vidit quemdam Aegyptium injuriam facientem cuidam ex gente sua; quem vindicavit, ac defensionem dedit, mactando Aegyptium, eumque obruit in arena. Hoc agit et Moyses noster Mediator Christus, eruens animas de potestate tenebrarum, in illa multitudine spiritalis seminis Abrahae, quae crevit ut arena maris. Obruit Aegyptum, dum clamant daemonia expulsa: Quid nobis et tibi, Jesu fili David? venisti ante tempus perdere nos (Matth. VIII, 29)?

CAPUT XXXIV. In eodem Moyse, qui ut Christus pacem intulit jurgantibus. Praedictio facta et figurata, qua cum his qui oderunt pacem, jubemur esse pacifici. In Genesi credita et visa. 46. Vidit Moyses alia die secum Hebraeos altercantes, coepitque eos componere ad pacem, dicens: Viri fratres, ut quid alterutrum nocetis? Dixitque ille qui alteri injuriam faciebat: Quis te statuit judicem, vel principem nobis? Numquid et me vis occidere, quemadmodum occidisti hesterna die Aegyptium (Exod. II, 13; Act. VII, 26)? Et noster Moyses Mediator Christus clamat per David: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis (Ps. CXIX, 7). Et alibi: Retribuebant mihi mala pro bonis (Ps. XXXIV, 12). Fugit Moyses in illo sermone, et factus est transfuga in terra Madian (Exod. II, 15). Dicit et noster: Ecce elongavi fugiens, et mansi in eremo (Psal. LIV, 8). Accepit Moyses uxorem filiam Jethri sacerdotis Madian (Exod. II, 21); ut nostrum Mediatorem ex alienigenis sumpsisse conjugem signaret Ecclesiam. Pascebat, dictum est, Moyses oves Jethri soceri sui in eremo (Exod. III, 1). Et noster Mediator Christus pascens oves dicit: Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis (Joan. X, 11). Terribili visione motus Moyses pergit videre cur ignis in montem descenderat, rubum minime concremaret (Exod. III, 2). Noster Moyses testatur ignem se venisse mittere in terram, quem utiliter vult amplius inflammari (Luc. XXII, 49). Ipse enim dicit: Ego sum ignis, vitia, non homines consumens. Vocatus Moyses dum pergit in montem conscendere, dicitur ei: Solve calciamenta de pedibus tuis (Exod. III, 5): ut sint liberi et speciosi pedes Mediatoris annuntiantes bonum (Isai. LII, 7; Rom. X, 15). 47. Jubetur Moyses pergere ad filios Israel, et ad Pharaonem regem Aegypti, ut populum Dei (quorum clamor durae servitutis ascenderat) dimitteret ex terra sua, mediationemque futuram susciperet (Exod. XXXVII et seqq.). Per Matthaeum dicit noster Mediator: Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24). Excusat Moyses, quod sit impeditus lingua et gracili voce. Dicit et noster Judaeis: Sermo meus non capit in vobis (Joan. VIII, 37). Rursum instanti Deo ut pergeret, omni ex parte excusat Moyses dicens: Domine, provide alium quem mittas (Exod. IV, 13); ut vox Mediatoris nostri, infirmitatis humanae susceptae signaretur dicentis: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39). Dicitur Moysi, ut sibi societ Aaron fratrem suum, ipseque ad Deum agenda suscipiat, ille ad populum; eique signa et prodigia in manu et in virga traduntur (Gen. IV, 14). Dicitur et nostro Mediatori: Dabo tibi gentes haereditatem, et possessionem tuam fines terrae: reges eos in virga ferrea (Ps. II, 8). Paulum vero electum qui loqueretur ad populum, per Aaron significatum possumus intelligere, de quo Mediator noster in Deum, ipse ostendit Ananiae dicens: Vas est mihi electionis homo iste, ut ferat nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel (Act. IX, 15). Sic enim Moyses et Aaron Hebraeo populo praedicantes, missos se a Deo ut eos ex Aegypto eruerent, firmaverunt: quos audiens populus ingeniculans adoravit; quibus et signa facientibus credidit (Exod. IV, 30). Praedicante vero Paulo gentibus, ac Judaeis salutem animarum per Christum fiducialiter promittente; signa dum faceret, ad agnitionem Dei populum mira celeritate convertit, ipsosque reges ex futuro Dei judicio eruit.

CAPUT XXXV. In eodem Moyse, qui, ut Christus Dominus, diabolum interfecit. Praedictio facta et figurata, qua diabolus a Dei ministris expugnatur. In Exodo credita et visa. 48. Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, non tantum jussione divina verba quae audierant narraverunt, quantum signa quae data fuerant exhibentes (Exod. V, 1 et seqq.). Virga quam manu Moyses portabat, coram Pharaone projecta, effecta est serpens. Magi quoque Pharaonis, ut divina potentia superarentur, talia signa facere permissi, projicientes virgas suas etiam ipsi serpentum species ostenderunt, voravitque serpens Moysi magorum serpentes (Exod. VII, 10 et seqq.); ut nostri ducis Christi virga doctrinae omnium paganorum haereticorumque dogmata divina virtute consumpsit. Non tantum ut hac actione figurata signarent, quantum etiam prophetae David praeconia resonarent dicentis: Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, dominare in medio inimicorum tuorum (Ps. CIX, 2). Aliud signum Moyses coram populo ostentat, in sinum suum manum mittens, eaque producta, leprosa sicut nix effecta est; rursum reducta productaque, restituta est in colore suo (Exod. IV, 6). In sinu signatur oratio pro peccato, dicente David: Oratio mea in sinum meum convertebatur (Ps. XXXIV, 13). Quod vero manus de sinu producta nivem demonstravit, significavit Mediatoris Christi Domini fusa oratione pro nobis, nostra etiam peccata purgari. Sic per Isaiam ipse ostendit: Si fuerint peccata vestra ut coccinum, ut nivem dealbabo (Isai. VII, 18). Eique cantat Ecclesia: Lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 9). Advocatum enim habemus apud Patrem, Jesum Christum Dominum, et ipse est exoratio pro delictis nostris (I Joan. II, 1).

CAPUT XXXVI. In eodem, cum flagris, ut Pharao, caeditur diabolus. Jam praedictae plagae indurato Pharaoni, ejusque populo praesentatus, quibus judicatus. In Exodo credita et visa. 49. Sicut promissum est Abrahae (Gen. XV, 14), filios Israel, quos captivos diu tenuerant, inviti tandem aliquando dimittant: mox quoque ipse Pharao digno exitio cum suis supplicioque periturus dimisit (Exod. VII et seqq.). Decem sane plagas illatas Aegypto, comparandas decem praeceptis quae accepit populus in deserto, hac ratione, Domino adjuvante, suscepimus demonstrare, qua sibimet respondentia comprobentur. PRIMA PLAGA AEGYPTIORUM, per Moysem aquas fuisse in sanguinem conversas: et primum praeceptum continet: Audi, Israel: Ego sum Dominus Deus tuus, qui te eduxi de terra Aegypti. Non erunt tibi dii praeter me. Non facies tibi ullam similitudinem (Deut. VI, 4; Exod. XX, 2). Qui igitur, relicto uno vero Deo, diis falsis serviunt, in carne et sanguine volutantur; et caro et sanguis regnum Dei non haereditabunt (I Cor. XV, 50). Corrupti enim mores elementum aquae corruptum habere meruerunt. Ideo aquae in sanguinem mutantur, quia sacrificantes filios et filias suas daemoniis, effuderunt sanguinem innocentem (Ps. CV, 37, 38), puri liquoris fontem verum Deum Christum repudiantes: cujus gratia ex fluxu sanguinis mulier sanata (Matth. IX, 22; Luc. VIII, 44), animam ab idololatriae fluxu erutam demonstravit. SECUNDA PLAGA AEGYPTIORUM EST, scaturiens ranarum multitudo, fetido squalore omnem contaminans Aegyptum (Exod. VIII, 3). Secundum quoque mandatum in lege est: Non accipies nomen Domini tui in vanum. Non enim mundabit Dominus talem (Exod. XX, 7). 50. Omnis itaque haereticus, perjurus, sacrilegusque, dum aliud sonat lingua quam nomen Domini, fetore disputationis suae, ranarum in similitudinem clamitat contra Deum. Labia dolosa in corde, et corde (Ps. XI, 3) loquuntur mala. Nec immerito his animantibus comparantur, qui in lacunar rebaptizatorum confectas sordes non abluunt, sed potius cumulant delicta. TERTIA PLAGA AEGYPTIORUM EST, ciniphes toto aere vibrantes, morsu quoque pestifero mediis aestibus infestantes Aegyptios: in qua plaga omnis magorum doctrina defecit; professique sunt digitum Dei esse in illa; ipsis quoque vexatis, vacua inanisque eorum remansit astutia (Exod. VIII, 17, 18, 19). Et tertium praeceptum in lege est: Vacatio sabbati nisi fuerit observata, perituram animam de populo suo (Exod. XX, 9, 10). Quam vacationem propheta David, ex persona Domini annuntiat dicens: Vacate, et videte quoniam ego sum Deus (Ps. XLV, 12). Hi igitur qui votum voventes sese offerunt Deo, ejusque verbo vacantes, spiritale sabbatum observant: ut Maria quae meliorem partem elegit (Luc. X, 43). A quo declinantes in strangulatione, dum mundanis curis innodantur, morsu pestifero praedictae plagae laeduntur in anima redimenda per ducem Jesum, qui Dominus est sabbati (Luc. VI, 5). 51. QUARTA PLAGA AEGYPTIORUM, cynomyia, caninae scilicet muscae, secretis etiam membris poenas morsibus infligentes (Exod. VIII, 24). Et quartum mandatum in lege est: honorandos esse parentes (Exod. XX, 12). Quod primum ad homines refertur mandatum, quoniam superiora Divinitati videntur ascripta. Hi vero qui non ea honestate venerantur parentes qua mandatum est, canibus similes, rabiem suae foeditatis exercentes, longaevi in terra esse non possunt. Neque talibus sanctum dandum Dominus in Evangelio dicit (Matth. VII, 6); a quorum consortio Chananaea fide mundata, humili pioque latratu, et sibi gratiam et filiae salutem, nullis praecedentibus meritis, impetravit (Math. XV, 27). QUINTA PLAGA AEGYPTIORUM EST, omnium pecorum jumentorumque repentinus interitus (Exod. IX, 6). Et quintum mandatum legis est: Non occides (Exod. XX, 13). Non igitur qui gladio tantum, verum etiam qui odio saeviunt, homicidae sunt. Dicit enim Joannes apostolus: Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15). Tales veluti Aegyptia animalia repentino impetu corruunt: quia omnis homicida non habet in se vitam manentem (Ibidem). SEXTA PLAGA AEGYPTIORUM EST, vesicae ebullientes, ulceraque manantia (Exod. IX, 9). Et sextum mandatum legis est: Non moechaberis (Exod. XX, 14). Quid enim moechi in anima patiantur, compacta plaga demonstrat. Nisi enim ulcera turpissimi amoris ebulliensque libido rationem animi perturbarent, adulter utique non esset; neque, ut scriptum est (Prov. VI, 32), per inopiam sensus perditionem animae suae acquireret. Et licet hujusmodi puniantur etiam hic legibus humanis, fornicatores etiam et adulteros, ut Paulus noster dicit, judicabit Deus (Hebr. XIII, 4). SEPTIMA PLAGA AEGYPTIORUM EST, grando cum igne permixta, non tantum omne animal, quantum etiam arbusta ipsa virgultaque subvertens (Exod. IX, 23). Septimumque mandatum est: Non furaberis (Exod. XX, 15). Comparatio haec est. Fur parietibus domibusque infert alienis quod saeviens grando agit in campis: obnoxiusque est legi generali, qua dictum est: Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris (Tob. IV. 16). 52. OCTAVA PLAGA AEGYPTIORUM EST, locustarum multitudo vexans omnia, radicitusque exterminans (Exod. X, 13). Et mandatum octavum in lege est: Falsum testimonium non dices adversus proximum tuum (Exod. XX, 16). Falsarius enim multa variaque confingens, rodit ut locusta famam, vitam, actusque alienos, donec totum adversus quem falsa confingit, radicitus exterminet. Sed falsus testis non erit impunitus (Prov. XIX, 5 et 9). NONA PLAGA AEGYPTIORUM EST, tenebrae densissimae, plenae imaginibus terroribusque feralibus (Exod. X, 22). Et nonum mandatum legis est: Non concupisces uxorem proximi tui (Ibid. XX, 17). Quid deterius est concupiscentia mala, quae ita totam excaecat mentem, ut non tantum timorem Dei, quantum etiam ipsas poenas legum infamemque mortem oblivioni dans, nihil in moecho remaneat luminis, quem totum ferales occupant tenebrae? Quos vero ex his gratia liberat, admonet et per Apostolum dicens: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino: sicut filii lucis ambulate (Ephes. V, 8). DECIMA PLAGA AEGYPTIORUM EST, omnium primogenitorum mors (Exod. XII, 19). Et decimum mandatum est in lege, Non concupisces ullam rem proximi tui (Ibid. XX, 18). Primitivam vero esse concupiscentiam malam, Pharaoni diabolo ostendit illud, quod et ipse concupivit esse quod non erat (Isai. IV, 12); et Adam, qui per cupiditatem praecipitavit se in mortem (Gen. III, 5). Vitia vero angelorum ejus per quem mors introivit in orbem terrarum, ut primitiva Aegyptiorum in hoc mundo tamquam in Aegypto, dux noster interfecit; dum nos docet renuntiare diabolo, pompis et angelis ejus: ut ubi abundavit peccatum, superabundet gratia (Rom. V, 20).

CAPUT XXXVII Paschae figuratae, et transitus Christi ad Patrem. Promissio facta et figurata. In Exodo credita et visa. 53. Pascha, quod est transitus, in quo omnis actio fidei nostrae, passionisque Dominicae agitur sacramentum, jubet Deus Moysi sic fieri, ut ab Aegyptiis Hebraei vasa aurea, et argentea, et vestem poscerent: quibus sublatis exspoliarent Aegyptios, commodantes urgente necessitate primae amissae sobolis (Exod. XII, 29). Sibi quoque dum metuunt, ocius Hebraeos cum universis quae dederant, pepulerunt: ut redderetur justis, ait propheta, merces laborum illorum (Sap. X, 17). Duas enim Aegyptiis construxerunt civitates, pro quibus spolia illa non sunt furto ablata, sed merces est reddita (Exod. XII, 4 et seqq.). Transitus vero ipse mysticus hic fuit: agnum sine macula, anniculum jussione divina per tabernacula occidendum, ac de ejus sanguine postes domus liniendos, non comminuendo os ex illo, cum picridibus et azymis, succinctis lumbis in omni festinatione comedendum, nihil ex eo relinquendum in mane. Quae omnia figurata dum fuerint, quomodo sunt impleta, evangelica auctoritas narrat, quae nobis carnes agni usque in mane quod vesperum non habebit, id est, usque in resurrectionem, comedendas praecipit, non in fermento veteri, sed in azymis sinceritatis (I Cor. V, 8); signatis sane sanguine postibus, quorum in frontibus crux ejus elucet. Cum picridibus dictum est, amaram vitam lugendo agentibus. Sed beati, quia ipsi consolabuntur (Matt. V, 5). 54. Sane exspoliatos Aegyptios a nostris, hac ratione colligimus, quod omnis mundialis scientia, qua inflati super ea superbiebant, moralisque sapientia transiit ad Christum, ut ea humilis recta fide possideat, populusque jure superbus amittat. Expulsi Hebraei per eremum ductitantur (Exod. XIV, 3): quia omni Christiano renuntianti mundo, arcta illi augustaque necessaria est via quae ducit ad vitam (Matt. VII, 54). Huic populo columna nubis in die, et columna ignis per noctem iter ostendit (Exod. XIII, 21): quoniam Christiani hominis gressus a Domino diriguntur, et vias ejus volet (Ps. XXXIV, 23). Ubi vero populum eremus ac Rubri maris littus excepit, induratus Pharao, ut totus cum suis periret, curribus equitibusque conjunctis, secutus est fugientes (Exod. XIV, 6). Hoc agit saeviens diabolus cum vitiis angelisque suis, dum nostros a se fugientes insequitur. Omnis enim qui his renuntiat, ad baptismum tamquam ad Rubrum mare festinans hostem fugit, ut Salvator eum inveniat.

CAPUT XXXVIII. In baptismo, ut in mari Rubro. Promissio facta et figurata in baptismo. In Exodo credita et visa. 55. Dixit Dominus ad Moysem: Quid clamas ad me? Dic filiis Israel, et jungant se, et tu leva virgam tuam super mare, et divide illud, et intrent filii Israel per medium mare, per siccum. Ego enim indurabo cor Pharaonis et Aegyptiorum omnium, ut insequantur eos, et magnificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus (Exod. XIV, 15 et seqq.). Cumque id fieret, mare exsequendo judicium sui creatoris et regis, sententiae divina jussa complevit. Dein puniendo rebelles, innocuis viam, rescisis undis, suspensoque gurgite, sicco pulvere gradientibus praebuit; reductaque in sese unda hostes in ima demersit (Ibid. XXII, et seqq.). Et vindex aqua sacrata verbo, rubrata sanguine, ligno crucis in mysterio virgae percussa, salutem ad Salvatorem venienti ministravit, peccata vero cum auctore diabolo, ut Aegyptios cum suo rege, in profundo detrusit. Hic est Deus noster de quo Micheas dicit propheta: Ipse convertetur, et miserebitur nostri, et demerget in profundum maris omnia peccata nostra (Mich. VII, 19). Post dura exsilia, post labores eremi, ac Rubri maris transitum (Exod. XV, 17), Dei populum victrix palma suscepit: quamvis Marath aqua amara fatigaverit sitientem: quae ligno in eam misso, dulcis effecta (Ibid. XXIII), ostendit sitientem Christianum statim ut amarum passionis poculum biberit, ligni crucis dulcedine, omni amaritudine liberandum. Unde et Paulus dicit: Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14). Idem enim locus, qui illi populo requiem praebuit in duodecim fontibus aquarum (Exod. XV, 17), ex septuaginta palmarum arboribus, nostris in mysteriis sacratus fuit. Namque post baptismum, duodecim apostolorum fontium fluenta purae doctrinae exuberant satiandis pectoribus, quibus sacer psalmus insonat: In Ecclesiis benedicite Dominum Deum de fontibus Israel (Ps. LXVII, 27). In septuaginta vero arboribus palmarum, omnis numerus sanctorum martyrum in millibus consignatur, qui pro veritate usque ad mortem certantes, palmam supernae vocationis accipiunt (Phil. III, 14). Hos etiam Apocalypsis Joannis apostoli designat dicens: Vidi turbam multam, quam dinumerare nullus hominum poterat, ex omni tribu, populo, et lingua. Et induti erant alba veste, et palmae fuerunt in manibus eorum (Apoc. VII, 9), quas vincentibus illa palma Sapientia dedit, quae exaltata est in Cades (Eccli. XXIV, 18).

CAPUT XXXIX. Panis coelestis in manna, quod est Christus. Promissa manna de coelo. 56. Consumptis panibus quos secum attulerat ex Aegypto, panem a Moyse murmurando poposcit, carnes etiam desiderans Aegypti (Exod. XVI, 2). Verum mediator ille Moyses panem eis et carnem ocius a Domino impetravit. Jubetur populus mane panem, in vesperum carnes accipere (Ibid., 8). Sed haec figurae nostrae fuerunt. Panem enim illum sanctum qui de coelo descendit, suscepit primo populus manducandum, postea carnem Christi in passione confectam: de qua ipse Dominus dicit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54). Sane sub certa diurna mensura, manna sanctus populus vescebatur: quam si quis excederet, vermibus corruptum putrefactumque projiciebat (Exod. XVI, 16), avaritiae atque intemperantiae suae cupiditate frustratus. Tales doctor gentium Paulus exprobrat dicens: Victum et tegumentum habentes, his contenti simus, nam qui volunt divites fieri, incidunt in desideria multa stulta et noxia, quae mergunt hominem in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI, 8, 9). Haec est putredo et hi vermes eorum qui pereunte mundo cupiunt suas augeri divitias, nec sunt diurno pane contenti. Sed idem populus in deserto potandae aquae causa, adversus Moysem rursus murmuravit. Petenti Moysi a Domino dictum est: Praecedam te, inquit, in Coreb: et stabo super petram, et tu veniens percuties petram, et exibit aqua, et bibet populus meus (Exod. XVII, 6, sec. LXX). Hoc factum est. Et David testatur: Disrupit in deserto petram, et potavit eos, sicut in abysso multa (Ps. LXXVII, 15). Quae sit vero haec petra, Paulus exponit apostolus, omne quod tunc actum est in mysterio, Christo Domino assignans: Patres, inquit, nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati in nube et in mari. Et omnes escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Bibebant enim de spiritali sequenti petra: petra autem erat Christus (I Cor. X, seqq.). Haec petra etiam nos satians dicit: Qui biberit ex aqua quam ego dedero, non sitiet umquam; sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 13, 14). Haec petra percussa in cruce, sanguinem produxit et aquam (Joan. XIX 34), quibus sobrie inebriamur.

CAPUT XL. In signo crucis expugnare inimicos. Promissio figurata, qua omnes nostros adversarios signo crucis expugnare praecipimur. In Exodo credita et visa. 57. Huic populo, in quo omnis nostra figurata actio est, Amalech et omnis cum suo duce gens adversa occurrit, bellum rudi plebi indicens, quam a se credebat facile superandam (Exod. XVII, 8). Conserta pugna, adversarii dum plurimum praevalerent, extendens Moyses manus ad Deum, crucifixi instar expressit. Quo signo cadentes hostes, dum manus Moysi inclinarentur, adversarius fortior vincebat. Ut autem manus Moysis stabiles fierent, Aaron et Ur sustentantibus manus ejus, et quadam stabilitate firmantibus, cadens fugiensque Amalech omnis exstinctus est (Ibid., 11 seq.). Si nostri Mediatoris hic respiciamus signum, cum per David canentem recordemur, Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Ps. CXL, 2), cujus in passione, sol et luna habitum cursumque mutavit (Luc. XXIII, 44); quis spiritus adversarius, quaeve inimica potestas huic signo poterit obviare, ac non potius omnis aufugiat? Si tamen spes pugnantis ex manibus crucifixi pendeat, per quam quotidie eruimur de potestate tenebrarum (Coloss. I, 13). 58. Nunc jam recurrentes omnes figuratas actiones temporis ante legem, cum omnia quae gesta sunt, ita ille populus promissa susceperit, ut ipse quoque fide multo longius prospiciens sibi credenda, posteris videnda reliquerit. Quia igitur ad montem Sina per certas praedictiones promissionesque perductus est populus, in quo Moyses legem a Domino percipiens, regendis tribubus jura coelestia panderet (unde aestimo quod ideo nuncupentur Judaei, tamquam quam portantes vel sequentes jus Dei): huc usque tempus ante legem conclusum, lector, agnosce, tamquam unum diem quatuor ex cardinibus mundi surgentem, patriarcharum scilicet procerum, Abraham, Isaac, et Jacob, Orientis radio fulgente Melchisedech rege et sacerdote, in duodenario horarum numero. Qui ex illis progeniti, nostri quoque patriarchae nuncupantur; ut in vesperum conclusum aliud tempus sub lege, velut alius dies per caeteros numeros inchoatus exsurgat.

PARS SECUNDA.

TEMPUS LEGIS.

CAPUT PRIMUM. In monte leges datae, et Christi Domini mandata in monte. Praedictio facta et figurata. In Exodo credita et visa. 1. Vocans Deus Moysem in monte Sina, legem in tabulis lapideis conscriptam, ut populo traderet, dedit, quam rite servans, terram promissionis acciperet (Exod. XIX, 20 et 34). Noster vero Mediator Jesus Dominus (cujus figuram gestabat etiam Moyses) ascendens montem cum discipulis suis (Matth. V, 1), quibus modis beati homines fierent, legem non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus Dei spiritu scripsit (II Cor. III, 3); qua non terra, sed coelo atque vita potiantur aeterna qui ejus mandata servaverint. Sed eidem caetero populo, praelatis decem praeceptis, per Moysem coelestia jura traduntur: de successione haeredum; de cessante haerede; fidelem amicum et domesticum loco haeredis debere succedere; de furto in quadruplum restituendo; de depositis seu commodatis, casu vel vi aliqua sublatis; de puniendis adulteris; de virgine vitiata in agro, vel in civitate; de muliere praegnante percussa; oculum pro oculo; dentem pro dente, et caetera quae in his juris divini tenet auctoritas (Exod. XXI et seqq.). Populus sub lege ea testificatione suscepit a Moyse, qua spopondit omnia esse facturum. Mactans itaque Moyses in sacrificio vitulum, sanguinem ipsius in testimonium accipiens cum hyssopo et lana coccinea, populum ipsumque librum aspersit, dicens: Hic sanguis testamenti quod vobis mandavit Deus (Exod. XXIV, 8; Heb. IX, 19). Ad haec Mediator noster Christus Dominus, legem non vacuans, sed adimplens (Matth. V, 17), non tantum liberis et potentibus, quantum etiam ignobilibus servisque facientibus praecepta sua, Testamentum novum suo sanguine consecravit, non sine hyssopo, quod mixtum aceto in passione bibit (Matth. XXVII, 48; Marc. XV, 36; Joan. XIX, 29): in quo Testamento, discretio nulla est personarum. Ait enim apostolus Paulus: Non est Judaeus, neque Graecus; non est servus, neque liber, non est masculus, neque femina. Omnes enim vos estis unum in Christo Jesu (Gal. III, 28): qui est fidelium indivisa sempiternaque haereditas. Fidem servandam proximo commodanti, vel deponenti, per eumdem Apostolum mandat. Bonum, inquit, o Timothee, depositum custodi (II Tim. I, 14). Et iterum: Non quae sua sunt quisque intendentes, sed et quae aliorum (I Cor. XIII, 5; Philip. II, 4). Et per prophetam Salomonem: Fideli homini totus mundus divitiarum est: infideli autem, nec obolus. Item Paulus: Qui furabatur, jam non furetur (Ephes. IV, 28). Ipse quoque virgini castae timet serpentinam diaboli corruptionem (II Cor. XI, 3), cum se, pio affectu concipiens, spiritu praegnantem esse confirmat, dicens: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Gal. IV, 19). Hos omni ex parte illaesos edere cupit, cum dicit: In Christo enim Jesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15). 2. Addidit quoque noster Mediator novae legis mandata, veteris Testamenti temperans vindictam. Nam cum illic adulteros puniendos statuit (Levit. XX, 10), hic adulteram ea pietate liberat, qua legem non destruit, dicens: Vade et noli amplius peccare (Joan. VIII, 11). Non solum non moechandum, sed nec oculis consentiendum ad concupiscentiam (Matth. V, 27). Homicidium non tantum perpetrandum non esse, quantum qui odit fratrem, homicidam esse (I Joan. III, 15). Oculum pro oculo nullatenus expetendum, verum insuper malum pro malo reddendum non esse. Qui abstulerit tunicam, dimittendum illi et pallium. Qui percusserit in maxillam, praebendam illi et alteram. Qui angariaverit, duplum cum illo eundum. Benefaciendum inimicis. Orandum pro persequentibus (Matth. V, 38 et seq.); et caetera quae ab ipso coelesti juris conditore mandantur in Evangelio, non esse contraria legi hinc ostenduntur, quod ibi mandatum fuerit animal in via si ceciderit inimici, erigendum esse, nec praetereundum; dolose non loquendum cum proximo; neque pignus pauperis retinendum usque in vesperum; septimo anno sata frumenta non metenda, fructusque omnes ejusdem anni, proselytis, viduis et orphanis relinquendos, eodemque anno dandam Hebraeis servis libertatem; decimas omnium fructuum primitiasque in domum Domini inferendas; debitum, septimo suppleto anno, non repetendum, relaxatis etiam pignoribus; quinquagesimo vero anno reddenda omnia praedia, quae cautionum nexu obstrinxerant, pecunia non recepta (Exod. XXIII, 4, 5 et seqq.). Et omnia quae, ut dixi, novi ac veteris mandata continent, discussa, nulla ex parte sibimet repugnantia inveniuntur, cum et in novo Testamento non parva terribiliaque exempla vindictae processerint: dum spiritui immundo superbus traditur ut discat non blasphemare (I Tim. I, 20); dum adulteri traduntur Satanae in aeternum interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu (I Cor. V, 5); dum fraudantes mendacesque Anania et Saphira subita morte plectuntur (Act. V, 5, 9); dum manibus pedibusque ligatis in tenebras exteriores mittitur qui vestem non habuerit nuptialem (Matth. XX, 12); quae est charitas de corde puro, conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Et quaecumque alia ex veteribus signis in novo suppleta noscuntur, sacro, ut dictum est, sanguine Mediatoris, simul cum ipso populo consecrata sunt.

CAPUT II. Domus Dei in Ecclesia sancta. Promissio facta et figurata. In Exodo credita et visa. 3. Eidem Moysi dicitur: Vide ut facias tabernaculum, quemadmodum tibi monstratum est in sancto monte (Exod. XXVI, 30). Et ex quibus rebus oblatis illud tabernaculum surgat indicitur. Dabunt, inquit Deus, in oblatione filii Israel lanam hyacinthinam, byssum tortum, purpuram, coccum bis tinctum (Exod. XXV, 3). E quibus opere vario tentoria tabernaculi, simulque et vestis sacerdotalis confecta, mystica omnia in tempore futurae Ecclesiae revelarentur. In opertoria sane tabernaculi pelles hyacinthinas, aliasque rubratas, et undecim vela ex pilis caprarum conficienda (Exod. XXVI, 1 et seqq.), divina auctoritas mandat. Quae omnia signa fuisse, ipsius legis resonant testimonia. In hyacinthino colore pallor quidam est cum splendore concordans, jejuniis eleemosynisque conveniens. Unde et sanctus Raphael archangelus ad Tobiam: Bona est, inquit, oratio, cum jejunio, et eleemosyna (Tob. XII, 8). In jejuniis pallor, in eleemosynis splendor refulget, qui hyacinthi figuram ostendunt. Byssum vero, mundum, ut Apocalypsis dicit, justitiae sanctorum sunt (Apoc. XIX, 8). Quod dictum est, tortum: per multas tribulationes oportet justos introire in regnum Dei (Act. XIV, 21). Purpura vestis est regia; qua ipse rex noster Christus Dominus, in sua passione indutus est. In cocco bis tincto martyria sancta rutilant: quae semel baptismo Christi in sanguine tinguntur, atque suo effusionis cruore denuo sunt retincti. Sic enim et ipse tinctus est Dominus semel in Jordane, iterum in passione, de qua dicit discipulis suis: Baptisma habeo baptizari quod vos ignoratis (Luc. XII, 50). Hoc pelles rubratae, hyacinthinaeque testantur (Exod. XXVI, 31). Centum per centum cubitos duo latera tabernaculi protenduntur; aliaque duo frontalia, quinquaginta per quinquaginta: tamquam misericordia et veritas occurrentes sibi, justitia et pax osculantes invicem (Psal. LXXXIV, 11); quatuor ex partibus conjunctis angulis dignum tabernaculum demonstrarent; futurum templum Dei Ecclesiam, quae in centenario et quinquagenario numero psalmorum misericordiam et judicium suo Domino cantat (Ps. c, 1). 4. Neque sine mysterio undecim velis cilicinis tabernaculum de super operitur (Exod. XXVI, 14); quo reum esse ostendat totum mundum Deo, ac sub poenitentiam degere. Ipsius enim numerus psalmi habet principium: Salvum me fac, Deus, quoniam defecit sanctus (Psal. XI, 2). Et cur defecerit narrat: Quoniam diminutae sunt, ait, veritates a filiis hominum: pro quibus salvandis Veritas ipsa de coelo descendit, quae dignata est habitare cum hominibus in terra. Interiora vero tabernaculi his ex rebus ornantur. Bis denae in parte columnae ex lignis imputribilibus (Exod. XXVII, 10), non tam sanctos apostolos quam doctores quoque Ecclesiarum praesignant, quos etiam Paulus ostendit, dicens: Petrus et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis (Gal. II, 9). Barnabas enim in apostolatum est susceptus in ordine, Domino praecipiente et dicente: Separate mihi Barnabam et Paulum in opus in quod provocavi eos (Act. XIII, 2). In quo opere ipsa Sapientia fabricans sibi domum, subdidit columnas septem (Prov. IX, 1): quas, terra cum defluxisset peccatis incursantibus, columnas ejus ipsa confirmavit (Psal. LXXIV, 4). Harum igitur columnarum numerus in duabus partibus tabernaculi quadraginta sunt, quadragesimum diem ascensionis Domini demonstrantes, in qua suis ait discipulis: Vos sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49). Ternis seris connectuntur columnae: quoniam fidei, spei et charitatis trinitatis vinculo doctores Ecclesiarum salubriter astringuntur: ex basis argenteis, capitibusque aureis, tamquam in operibus misericordiae: ut sanctitate virginali columnarum omne decus exsurgat. Sancta sanctorum in interioribus sunt tabernaculi, habentia arcam testamenti refertam mysteriis (Hebr. IX, 3). In quam ingreditur sacerdos in anno semel cum sanguine alieno (Ibid., 7): ex qua accipiens responsum divinum, illud verbum resonat, quod Verbum carnem suscipiens, nostram ob redemptionem, consecravit arcam non veteris, sed novi Testamenti: In qua sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3). Ad quam cum suo sanguine verus ipse princeps sacerdotum introiit semel in sancta (Hebr. IX, 12); quoniam semel Christus oblatus est, ut multorum peccata portaret (Ibid., 28). Cui dicit propheta: Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctitatis tuae (Psal. CXXXI, 8). Mensam quoque positam et aram, quae carnem sacram et sacrificantis exciperet, quid aliud in his quam crucem intelligimus, in qua noster Agnus immolatus est? ipse sacerdos et victima panem sanctificatum, suum sacratum corpus, in sua mensa confirmans. Cui lucerna septiformi Spiritu accensa toti lucet tabernaculo. Quoniam fulgur illius ut lumen est: atria vero hujus spiritalis tabernaculi, corda piorum sunt confitentium et laudantium Deum. De quibus propheta dicit David: Atria ejus in hymnis, confitemini ei (Ps. XCIX, 4).

CAPUT III. In Aaron sacerdotium figuratum in Christo. Promissio facta et figurata. In Exodo credita et visa. 5. Praecepit Dominus Moysi ut Aaron fratrem suum ex oleo sanctificato unctum, sacerdotio consecraret (Exod. XXIX, 21); ut unctum nostrum prae participibus suis Christum Dominum (Psal. XLIV, 8), nomen ipsum unctionis ostenderet. Ipsius quoque Aaron vestis, mystica taxatione describitur. Indues, inquit, eum tunicam talarem ex lana hyacinthina, scapulisque ejus superhumerale impones (Exod. XXVIII, 5). Duos lapides smaragdos, sculptos singulos singulis nominibus filiorum Israel, e quibus catenulae ex auro purissimo, percurrentes umbones ultimos humeralis apportent (Ibid., 14 et 25). Quadratum quoque ex diversis coloribus pretiosisque duodecim lapidibus, fibulam rationalem sacerdotis in pectore collocandam, quae duas principales partes superhumeralis astringat. Cingulum quoque lumbis ejus dandum, atque in ora talaris tunicae quinquaginta tintinnabula aurea, totidemque mala granata in medio tintinnabulorum poni jubentur: ut omnis vestis ex supradictis speciebus vario opere confecta fulgeret. Capiti quoque ipsius haec imponenda praecepta sunt: cidarim ex bysso mundo, mitram quoque ex qua lamina conscripta in titulum pendens, caput frontemque sacerdotis consecraret (Ibid., 16 seqq.). Quae singula nostro Christo Domino sacerdoti conveniunt: nam cidaris ex bysso in capite ejus, justitiae, ut diximus, sanctorum sunt (Apoc. XIX, 8). Quoniam omnis viri caput Christus est (I Cor. XI, 3), a quo est omnis justitia. Quod mitram regalem, indicat sacerdotium spiritaleque connubium. Quod titulus conscriptus, in passione sacerdoti nostro Pilatus imposuit (Joan. XIX, 19). Tunica talaris, viscera sunt misericordiae Dei nostri: de quibus Apostolus dicit: Induite vos, sicut electos Dei, viscera misericordiae (Coloss. III, 12). Superhumerale vero, principatum ejus ostendit de quo dicit Isaias: Datus est vobis filius, et factus est principatus super humeros ejus (Isai. IX, 6). Duo lapides in humeris, duo praecepta sunt dilectionis Dei et proximi, quibus duodecim tribuum sculpta nomina continentur, duodecim discipulos in hoc numero jam designantes, quos noster Sacerdos in humeris perfecta dilectione portavit. Cum enim dilexisset, ait evangelista Joannes, discipulos suos, usque in finem dilexit eos (Joan. XIII, 1). Ex his catenulae portantes umbones: fructus sunt spiritus: charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia (Gal. V, 22). Rationalis in pectore, ex pretiosis moribus omnis est doctrina pontificis: ut sit, sicut Apostolus dicit, habens rationale obsequium (Rom. XII, 1). Praecinctum sane nostrum sacerdotem nonagesimus secundus psalmus ostendit: Induit, inquit, Dominus fortitudinem, et praecinctus est (Psal. XCII, 1). In quinquaginta vero tintinnabulis, totidemque malis granatis, linguae sunt Ecclesiarum, quae per Sanctum spiritum die Pentecostes in specie ignis divisae discipulis insederunt (Act. II, 3). Ut etiam numerus ipse ostendit: ex quo mala granata omnis Ecclesia per mundum, connexos, ut grana intrinsecus, continens populos in vinculo pacis (Ephes. IV, 3) et gratiae, unum eos tegmen operiat charitatis. Resonantibus enim in tintinnabulis apostolis, mala granata statim mota sunt, in Actibus Apostolorum dicentia: Nonne hi qui loquuntur, natione sunt Galilaei (Act. II, 7)? Et quomodo agnoscimus in illis sermonem in quo nati sumus? Et sequitur: Variis enim linguis magnificabant Deum (Ibid., 4). Sed haec omnia gressibus liberi sacerdotis moventur, dum ingreditur in Sancta sanctorum (Hebr. IX, 12), quo pro nobis noster jam Mediator ascendit, apparere ante faciem Dei.

CAPUT IV. In populis vindicta, qui praevaricati, et qui mandata Christi non servavere. Praedictio facta et figurata. In Exodo credita et visa. 6. Dum haec quae supra diximus, in monte Sina Moysi facienda mandantur (Exod. XXX, 1), populus praevaricatus a Deo, idololatriae crimen incurrit. Fingit per Aaron vitulum ex auro, eique in contumeliam Dei veri victimas sacrificiaque obtulit, dicens: Hi dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti (Ibid., 4). Et obliti sunt Deum qui liberavit eos, qui fecit magnalia in Aegypto, mirabilia in terra Cham, et terribilia in mari Rubro (Ps. CV, 29). Per nostrum quoque Sacerdotem hujusmodi apostaticae animae in Evangelio increpantur. Sic enim ait: Nisi fecissem in eis signa quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Joan. XV, 24). Sequiturque ex gravi culpa vindicta. Dixit autem Dominus ad Moysem: Descende celeriter: praevaricatus est enim populus tuus, quos eduxisti ex Aegypto. Fecerunt sibi deos aureos, eisque dixerunt: Hi dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Et nunc sine me, deleam eos, et faciam te in gentem magnam, amplioremque quam haec est (Exod. XXXII, 7 et seqq.). Pius Dominus dat intercedendi tempus, cum dicit: Sine me. Non enim Deus ex hominis, sed homo ex Dei voluntate pendebat. Cumque multis modis precaretur Dominum Moyses, seipsum pro peccato populi offerens (Ibid., 11 et seqq.), nostrum Mediatorem sub figura expressit, qui animam suam pro impiis posuit. Christus enim, ut Apostolus dicit, pro impiis mortuus est (Rom. V, 6). 7. Nec tamen illud tam grande peccatum caret vindicta: quoniam peccatum impunitum esse non potest. Descendens enim de monte Moyses, diffluentem populum dum videret, stans in medio castrorum, ait: Si quis est Domini, veniat ad me (Exod. XXXII, 26). Cumque una tantum ex duodecim tribubus ad eum transiret, praeceptum ei tale dedit: Haec dicit Dominus: Accipiat unusquisque vestrum gladium in manu sua, et pertranseat a castris usque in castra, et percutiat unusquisque patrem, fratrem, filium. Quod cum incunctanter fecissent: Implevistis, ait Moyses, manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et in fratre, ut daretur super vos benedictio (Ibid., 27 et seqq.). Tales in his discipulos nostri Mediatoris ostendit, quibus ait Dominus Jesus: Si quis venit ad me, et non odio habet patrem, matrem, fratres, filios, insuper et animam suam, non potest meus discipulus esse (Luc. XIV, 26). Et iterum scriptum est: Qui dicit patri suo et matri suae: Nescio vos, et fratribus suis: Ignoro illos, et filios suos oderunt, ii testamentum tuum servabunt (Deut. XXXIII, 9). Quod sancti fecere martyres vocati per gratiam, felicitate perpetua munerati.

CAPUT V. In sacrificiis omnibus Christum Dominum figuratum. Promissio facta et figurata. In Exodo credita et visa. 8. Rursum Moyses secundo montem jubetur ascendere (Exod. XXXIV, 2). Eique mandatur, quae in sacrificiis ex animalibus avibusque populus offerat, sub certa mensura similaginis conspersae ex oleo, pro peccato, pro solemnibus, pro votivis, vel certis neomeniis, diebusque festivis (Ibid., 19 seqq.). Vitulum, dictum est, sine macula, referens ad Christum veritatem, quae signa sunt rerum. Placebit, dictum est, Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas (Ps. LXVIII, 32). Agnum anniculum sine macula ipse est Agnus Dei, qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Ovem ex grege, idem ipse de quo Isaias dicit: Sicut ovis ad immolandum ductus est (Isa. LIII, 7). Arietem ex grege, idem ipse est Christus Dominus, qui dicit per prophetam: Exaltabitur sicut unicornis cornu meum (Ps. XCI, 11). Et Habacuc: Cornua, inquit, in manibus ipsius sunt (Habac. III, 3, 4). Haedum ex grege: ipse est Christus Dominus, qui non propria, sed aliena peccata portans, pelles, e quibus cilicia collatae poenitentiae texuntur, suo intulit tabernaculo: qui et per David dicit: Omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi (Ps. LXXIV, 11). In turture vero et columba Ecclesiam agnoscimus. Quoniam turtur invenit sibi nidum ubi ponat pullos suos (Ps. LXXXIII, 4). Unamque dicit esse columbam, sponsam, electam suam (Cant. VI, 8). Cujus pullos in sacrificium offerri jubet dum dicit Dominus Jesus: Sinite parvulos venire ad me; talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX, 14). Quoniam et parvuli dum ejus baptismo consecrantur, simul cum illo sepeliuntur in morte, ut etiam in eis evacuetur corpus peccati (Rom. VI, 4, 6). 9. Illa vero distinctio peccatorum ignorantiae et scientiae, pro quibus sacrificium contriti cordis, ut similago frixa ex oleo, offertur (Levit. II, 3, 4 et seqq.); etiam in nostro sejungitur sacrificio, cum dicit anima: Delicta juventutis et ignorantiae meae ne memineris (Ps. XXIV, 7). Quae beatus Petrus minus cautus incurrit, dum praedicenti Domino passionem suam, ignorans eam per Legem atque Prophetas promissam fuisse: Absit a te, ait, Domine, propitius tibi esto, non fiet istud (Matth. XVI, 22). Et Dominus, Vade retro, Satana; non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Marc. VIII, 33). Quod peccatum ignorantiae, et scientiae negationis, simul et juventutis (de qua praesumens dixerat Domino: Animam pro te ponam (Joan. XIII, 37) respectus atque compunctus omnia flendo delevit. Docuitque in his peccatorem praesumptoremque dicere: Avertisti faciem tuam, et factus sum conturbatus (Ps. XXIX, 8). Sana animam meam, quia peccavi tibi (Ps. XL, 5). Pro votivis vero et solemnibus quae Christi Domini offerat populus, Paulus apostolus ostendit. Offeramus, inquit, sacrificium laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim sacrificiis placatur Deus (Hebr. XIII, 15, 16).

CAPUT VI. In leprae inspectione, haereticos varios similasse. Praedictio facta et figurata. In Levitico credita et visa. 10. Jubet Deus Moysi ut leprae inspectio atque purgatio, hujusmodi sacrificiis expietur (Levit. XIII et XIV). Par gallinarum offerendum sacerdoti, ex quibus unam offerat, aliamque relinquat (Ibid., 4) Similiter quae ex hircis caeterisque pecudibus. Sed haec mysteria noster Sacerdos Jesus Dominus evidenter ostendit in Evangelio dicens: Duo erunt in agro, unus assumetur, alius relinquetur; et duae in molendino, una assumetur, alia relinquetur (Matth. XXIV, 40). Quantum autem intersit inter assumi et relinqui, columba corvusque dimissi ex arca ostendunt (Gen. VIII, 9). Columbam enim Noe ad se recipiens in arcam, servandam sacrificio custodivit; corvum vagantem errantemque relinquens. Sic agnos ab haedis discerni, sic virgines sapientes a stultis voluit segregari (Matth. XXV, 2); animas scilicet per gratiam; quas digna oblatione purificans, sacrificio contriti cordis (quod similago frixa ex oleo signavit) secum in aeternam Jerusalem, cujus spiritalis sponsus est introducit in patriam; repulsis haereticis, quia leprosi foras extra castra mittuntur (Levit. XIII, 46). Nec praetereundum existimo ipsam distinctionem leprae, ut datum fuerit aliqua ex parte discutere. Nam lepra in capite Manichaeos, Priscillianos, complicesque eorum demonstrat. Etenim cum viri caput Christus sit, caput vero Christi Deus (I Cor. XI, 3); Deo ipsi capiti dum adversarium nescio quem principem tenebrarum disputantes opponunt; ipsi in capite sui erroris aspersi lepra, foris extra castra pelli meruerunt. Lepra in barba, Arianos, Photinianos, Nestorianosque designat: qui nostrum pontificem Christum, dum minorem in divinitate, aut solum hominem, non Deum et hominem praedicant, aliterque de Christo sentiunt quam tenet tradiditque fides catholica; leprosi in barba eum lacessunt, quem in similitudinem Aaron, David propheta introducit; verum Principem sacerdotum Christum Dominum dicens: Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare fratres in unum. Sicut unguentum in capite, quod descendit in barba, in barba Aaron (Ps. CXXXII, 1, 2). Hi igitur qui unitatem catholicam relinquentes, unguentum quod in nostri pontificis barbam descendit, erroris sui dogmate foedandum existimarunt; ut leprosi in barba inventi, etiam ipsi extra castra pulsi sunt. Lepra in corpore, Donatistae, Maximianistae, Luciferiani, caeterique similibus erroribus obvoluti, dum per totum mundum Christi corpus, Domini Ecclesiam, humanis calumniis insectantur, in lepra corporis sui ejecti, nisi a vero Sacerdote Christo charitate mundati fuerint, castra eos populi Dei non suscipiunt. 11. Pelagiani vero omni ex parte leprae macula turpantur, dum capiti et corpori nebulas suas perversae doctrinae infundere contendunt. Capiti, quod Deus ante peccatum, mortalem hominem fecerit: qui mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum: creavit enim, ut essent, omnia (Sap. I, 13, 14). Corpori; quod gratia Dei necessaria homini non visum sit, cum unum consecratum sit in remissionem omnium peccatorum. Sic in toto leprae macula vitiati, e castris Dominicis etiam ipsi pulsi sunt. Cum vero haec noster Sacerdos inspicit, variasque dirimit plagas, utrum sit tetra in Manichaeis, an rubea in Arianis, an in Pelagianis alba, vel varia: Quoniam oportet, ait Paulus, et haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis (I Cor. XI, 19). Quamdiu in his variis erroribus, velut in leprae maculis animae detinentur, castra eos, ut dictum est, Dominica non admittunt. Ex quibus omnibus haeresibus, compuncti Dei gratia, dum mundandi redeunt, in illis quodammodo decem leprosis nostro se offerunt Sacerdoti (Luc. XVII, 21 et seqq.). Eosque juxta Legis praeceptum dum ad sacerdotem Judaeorum mittit, euntes in via, id est, in hac vita, potentia Verbi mundavit. Pro quorum mundatione sacrificium seipsum obtulit gallina illa pretiosa, quae dicit: Quoties volui, Jerusalem, colligere filios tuos sicut gallina colligit pullos suos sub alas, et noluisti (Matth. XXIII, 37)? Colligit sane etiam illa nolentes, quos ad unitatis suae membra pertinere cognoscit; quoniam novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Unus enim ex decem mundatis reversus gratias egit nostro Pontifici (Luc. XVII, 15); quia unitas cognoscit, non in se, sed in Domino gloriandum (I Cor. I, 31), quae spem noluit habere in homine (Jerem. XVII, 5), quae intellexit bonam voluntatem a Domino praeparari (Prov. XVI, sec. LXX), quae vere libera esse voluit, quoniam cognovit quod eam Filius liberavit (Joan. VIII, 36). Hi vero qui mundanti ingrati, vel in erroris sui leprae maculis persistunt, in castris Dominicis suscipi omnino non poterunt. Contra quos exclusos claudens ostium dicturus est noster Pontifex: Non novi vos (Luc. XIII, 25); ut a longe illi dimissi foris remaneant, canes, malefici, et omnes homines qui operantur et faciunt mendacium (Apoc. XXII, 16). Multa hic dicere non oportuit, cum Origenes ( Super Leviticum ) singula discutiens, quae recta fide sensit Domino consignaverit Christo.

CAPUT VII. In escis mundis, et immundis, eleemosynis munda omnia fieri. Praedictio facta et figurata. In Levitico credita et visa. 12. Inter omnia mandata quae ad erudiendum Dei populum Moysi in monte Sina a Deo tradebantur, expleto ordine sacrificiorum, animalia munda ab immundis quae populus in escam sumeret, ista sunt distinctione signata. Ruminantia, quaeque fissa ungula, habenda munda esse, et in escam sumenda (Levit. XI, 3 et seqq.). Quae animas signant ruminantes verbum Dei, ex fissa ungula, duorum scilicet praeceptorum. De avibus quoque vel piscibus nominatim mandata sunt, quae contingere, quaeve abnuere populus debuisset. Quam legem in tabulis lapideis, juxta duritiam cordis Judaeorum, datam, Dominus in Evangelio testatus est (Matt. XIX, 8). Verum cum de his singulis priores nostri patres, quibus revelatum est, allegoricas omnes disputationes longo volumine splendidoque stylo conscripserint, quid opus sit, quod Christus gratis mortuus sit (Gal. II, 21), quod unum baptisma in minoribus majoribusque difuit cuncta persequi? Cum de compendio noster Mediator Jesus Dominus, in quo ista omnia personabant, vecordes Judaeos, qui Legem littera, non spiritu sequebantur, increpaverit, dicens: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam, cyminum, et omne olus, mundantes catinum et calicem, cum intus pleni sitis rapina et iniquitate (Matt. XXIII, 23, 25). Eisque singularis ipse transiens (Ps. CXL, 10), singulare sacrificium ostendit, dicens: Verumtamen dico vobis, date eleemosynam, et ecce vobis munda sunt omnia (Luc. XI, 41). 13. O quam breve compendiosumque sacrificium, quod intrinsecus atque extrinsecus totumque hominem mundat! Eleemosyna a morte liberat, et ipsa purgat peccata. Eleemosyna non patitur ire in tenebris (Tob. IV, 11). Eleemosyna munus bonum est omnibus facientibus eam, coram summo Deo. Haec est quae perpetuos ignes exstinguit; haec est quae resistit peccatis; haec est quae Christum pascit esurientem in paupere; haec vestit nudum; haec visitat infirmum; haec peregrinum hospitio recipit: haec quae omnem angustiam carceris tollit (Matt. XXV, 35); haec omnem inopiam finit; haec divitibus confert remedia; haec vitam aeternam comparat; haec fenerat Deum; haec continet regnum coelorum: haec est quae discernit agnos ab haedis (Ibid., 32); haec est quae ad dexteram collocat Judicis (Ibid., 34); haec angelis sociat; haec ex servis filios Dei fieri praestat. Concurrite omni ex genere peccatores, concurrite omnes ex vitiis erroribusque leprosi; concurrite omnes quolibet flagitio maculati atque immundi, poenitentes, voventesque; concurrite ad tam magnum, compendiosum, utileque sacrificium, cum omni laetitia offerentes. Hilarem enim datorem diligit Deus (I Cor. IX. 7). Prout quisque quod offerat habuerit, hoc offerat munus. Quod ita noster Princeps sacerdotum instituit, acceptumque prae omnibus esse mandavit, ut usque ad duo minuta (Marc. XII, 42) calicemque aquae frigidae mensuras hujus perduxerit sacrificii (Matth. X, 42): pacem promittens, etsi haec desunt, hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Ista sunt posteriora Dei, quae faciem ejus dum videre non posset Moyses, spiritu sunt ei revelata prophetico (Exod. XXXIII, 20), in Christo Jesu Domino et homine, qui est aeternus Princeps omnium sacerdotum. Haec in Levitico suppleta noscuntur.

CAPUT VIII. In escis desideratis Aegypti, Christum manna renuisse. Praedictio facta et figurata. In libro Numerorum credita et visa. 14. In Numerorum libro populus, principibus sibimet a Moyse constitutis, certa sub descriptione quantus sit designatur (Num. I et XXVI). Immemor quoque factus libertatis et gratiae Aegyptiae, idem escas desiderans, adversum Deum et Moysem murmurasse compertus est (Num. XI, 1). Quis nos, inquiunt, cibabit carne? Rememorati enim sumus piscium quos manducabamus in Aegypto gratis, cucumeres, porros, allium, et cepas. Nunc autem, aiunt, arida facta est anima nostra, nihilque aliud nisi manna in oculis nostris (Ibid. IV, 5, 6). Repudiantur dulcia, desiderantur amara. Hoc periculosa gravisque animae ingerit aegritudo, ut noxia sumere velit, et quae utilia sunt ac saluti proficiunt spernat ac renuat. Sic repudiaverunt manna Christum, dicentes: Nos scimus quia cum Moyse locutus est Deus, hic vero nescimus unde sit (Joan. IX, 29). Eosque increpans dicit: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi: de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Ego enim sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51). Nonne manna sanctum repudiaverunt, quando Pilato, volenti Jesum dimittere, dixerunt: Noli ipsum dimittere, sed Barrabam (Joan. XVIII, 40). Barrabas autem fuit insignis latro, quem sibi dimitti poscentes, velut porros, cepas, allium, asperas lacrymosasque Aegyptias escas, ex latronis sceleribus se desiderasse professi sunt. Sane murmurantibus, carnes divina majestas exhibuit, non quae reficerent, sed quae vexarent potius comedentes (Num. XI, 33; Ps. LXXVII, 30). Quoniam igitur animalis homo non percipit quae sunt spiritus Dei (I Cor. II, 14), et, in concupiscentiis est omnis segnis (Prov. XXI, 25), recteque spiritalis petiit auferri a se ventris concupiscentias (Eccli. XXIII, 6); ostensum est impium esse ea desiderare vel peti a Deo quae sunt animae perniciosa; et maxime quod cum murmure postulatur. Fugiat anima tali desiderio Deum offendere, si terram promissionis cupit intrare. CAPUT IX. In Moyse, Christo Domino et Ecclesiae fratres detraxisse. Praedictio facta et figurata. In libro Numeri credita et visa. 15. Erat, dicit Scriptura, Moyses mitis prae omnibus hominibus qui erant super terram (Num. XII, 3). In hac mansuetudine noster resonat Mediator, cui dicit David: Tu, Domine, suavis ac mitis es (Psal. LXXXV, 5). Et ipse in Evangelio: Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Detraxerunt Aaron et Maria Moysi germano suo, quod Aethiopissam accepisset uxorem (Num. XII, 1). Detraxerunt et nostro Domino sui fratres, quod cum publicanis et peccatoribus vesceretur (Luc. XV, 2). Quibus cum dixisset, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus; non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam (Matth. IX, 12), ostendit illam Aethiopissam se accepisse ex gentibus, quae dicit: Fusca sum, et decora, filiae Jerusalem (Cant. I, 4) Maria quae detraxerat, illico ex vindicta poenam leprae suscepit (Num. XII, 10), quam metuere animae debent, quae Christo detrahunt et Ecclesiae. Dicit enim de talibus per prophetam: Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi; ego autem orabam (Ps. CVIII, 4). Oratione enim Moysi, Maria mundata indulgentiam meruit (Num. XII, 13), ut talis anima tanto exorante Pontifice, omni ex culpa sanetur. Jussu tamen divino Moyses, duodecim electos de plebe viros explorandam Chananaeorum terram misit, quibus in mandatis dedit, non tantum civitates hominesque prospicere, quantum etiam secum ex terrae fructibus asportare. Pergentes dum agunt quae jussa sunt, vallis eos quaedam excepit; ex qua botrum abscindentes pro magnitudine phalangae impositum, simul cum malis granatis ficusque portantes ad castra redeunt, fructus ostendunt, ea narrantes quae viderant (Num. XIII, 3 et seqq.). In tribus his fructibus, mysteria Christi Domini resonant Ecclesiae. Botrus in Christo, vox Ecclesiae in Canticis Canticorum: Botrus cypri, fratruelis meus (Cant. I, 13). Quod ligno portatur, Crucifixum agnosce. Quod in medio duorum exploratorum, Habacuc propheta: In medio, inquit, duorum animalium cognosceris (Habac. III, 2, sec. LXX). Item Ecclesia de seipsa in eodem cantico: Floruit, inquit, vitis, floruerunt mala granata (Cant. VII, 12). Ficus vero, cujus ex foliis transgressores primi homines sibi succinctoria fecerunt (Genes. III, 7), ostendunt originale peccatum, quod per mala granata Ecclesiae, hotrique sanguinem absolvitur, qui fusus est in remissionem omnium peccatorum. 16. Hi autem qui cum exploratoribus ascenderant, his dictis populum terruerunt: terrae illius promissae audaces esse homines, magnosque viros, civitatesque munitas. Gigantes se quoque illic vidisse confirmant, quorum in conspectu ipsi ut locustae fuerint super terram (Num. XIII, 28 et seqq.). Horum metu perculsus populus, rursum adversum Moysem murmuravit, sibique statuit eligere ducem qui eos reduceret in Aegyptum (Num. XIV, 2 et seqq.). Hoc malum eorum est qui liberati per baptismum metu daemonum, non ante, sed retro respiciunt (Philip. III, 13), Dei beneficia ejusque mira facta obliti: desperantes erga se impleri promissa Dei, eligunt ad eum reverti cui jam renuntiaverant; illum cui crediderant spernentes, ejusque potentiam abnegantes. Hos increpans dicit: Verterunt ad me dorsum suum, et non facies suas (Jerem. II, 27). Et Petrus apostolus: Melius illis erat non cognoscere viam salutis, quam cognoscentes retro respicere a tradito sibi sancto mandato. Contingit illis res veri proverbii: Canis reversus ad vomitum, et sus lota in volutabro luti (II Petr. II, 21; Prov. XXVIII, 11). Jesus vero filius Nave, et Caleph Jephonae, qui terram inspexerant, simul cum Moyse et Aaron sacerdotibus prostrati (Num. XIV, 5, 6), agunt pietatis officia, ab intentione desperatae voluntatis populum revocant, dicentes: Nolite metuere populum terrae: quoniam devotio nobis sunt. Discessit enim tempus ab illis, Dominus autem in nobis est: nolite timere eos (Ibid., 9, sec. LXX). Quae omnia subversione idolorum etiam populo resonant Christiano, ne sint homines apostatae a Deo, qui daemones metuunt, a quibus jam per Dei gratiam liberati sunt. Quorum pompam inanem describens Jeremias, ait: Inter caetera, ingressi in Babyloniam, videbitis ibi deos aureos et argenteos portari in humeris (Baruch. VI, 3 et seqq.). Ipsi autem sunt manufacta et inania: sed neque praestare, neque nocere possunt, ideo quod nihil sint: ne ergo timueritis eos. Dominum autem sanctificate in cordibus vestris, et ipse erit vobis timor, sicut Isaias ait (Isa. VIII, 13; I Petr. III, 15). De daemonum autem cultoribus Jeremias scribens ait: Ibi fuerunt gigantes illi nominati scientes praelium. Non hos elegit Dominus, nec viam scientiae dedit eis. Et perierunt, propter quod consilium non habuerunt (Bar. III, 26 et seqq.). Et Salomon: Ab initio, ait, cum perirent superbi gigantes (Sap. XIV, 6). Contra quorum superbiam humilis Christi populus victor exsurgit. 17. Sed cum Hebraeus populus, indignatus vellet lapidare precantes se, honor Domini apparuit in tabernaculo (Num. XIV, 10). Sic enim semper audacia malorum comprimitur praesentia divinae virtutis. Cumque exacerbantes se Dominus perdere voluisset, mitis ille prae omnibus Moyses, gratiae intercessionis verba quae proferret, invenit: Audient, inquit, Aegyptii, cum contriveris hunc populum, et dicent: Quoniam non potuit illos introducere in terram quam juravit illis, prostravit illos in deserto. Et nunc exaltetur manus tua, Domine, sicut dixisti: Ego sum Deus patiens, et multum misericors, et verax (Num. XIV, 13). Quibus precibus propitratus Deus, ita temperavit iram suam, ut tamen peccantes sequeretur digna vindicta (Ibid., 20 et seqq.). Non ipsos intraturos in requiem promissae terrae, testificando praedixit, excepto Jesu filio Nave, et Caleph filio Jephonae; omnesque defuncti in eremo (Ibid., 37), filii eorum obedientes susceperunt haereditatem quam illi amiserant contumaces. Sic noster Mediator Jesus Dominus, rebelli adversum se eodem populo, et cum Herode de sua nece conferente, spretis atque in hujus vitae eremo mortuis, etiam in anima, Judaeis, filiis eorum sempiternam haereditatem dedit, quos pro eo impius Herodes occidit (Matth. II, 16).

CAPUT X. In virga Aaron germinante, confirmatio sacerdotii Christi Domini. Praedictio facta et figurata. In libro Numerorum credita et visa. 18. Contempteres praeceptorum suorum, officiumque sacerdotale usurpare volentes Chore, Dathan et Abiron (Num. XVI et seq.), praesens Dei judicium dum puniret, condemnans in illis omnes haereticos, ut jam supra (Parte I c. 12) posuimus, signum quoddam indicit Moysi, quod a se electum confirmet principem sacerdotum. Dixit Dominus Moysi: Sic dices filiis Israel, ut dent omnes principes illorum singuli in tribubus virgas suas (Num. XVII, 2). Duodecim igitur virgas accipiens Moyses, et virgam Aaron inter virgas illorum, posuit eas coram Domino, intulitque in tabernaculum testimonii. Et factum est, in crastinum introiit Moyses et Aaron in tabernaculum. Et ecce germinavit virga Aaron ex domo Levi, et produxit germen, florem, germinavit et nuces (Ibid., 10). Quo profecto signo quietum populum esse jubet, dicens: Desinat murmuratio eorum a me, et non morientur sic omnes (Ibid., 8). Haeretici pereunt contra Domini sacerdotem legitimum murmurantes. Quod vero florescens virga Aaron produxit nuces, nostrum haec Christum Dominum indicant Sacerdotem: de quo dicit Isaias: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Isa. XI, 1). In nuce vero mundum Ecclesiamque in mundo ostendi, qui pie quaerit, intelligit. Ex duabus quippe partibus conjunctis, tamquam intra cameram coeli et spatia terrae, velut quatuor partes orbis, intrinsecus cum populis continentur: tenue quoddam corium habens in medio sui, ut maria diffusa per partes. 19. Ecclesiae quoque mysteria haec in ea sunt, duorum veteris et novi Testamentorum operta secretis, quatuor cornua crucis, quibus orbis redimitur, et aquam baptismi in medio sui habens, qua virens semper fructificansque florescit. Hujus pomi arbor celsa petens, opacis ramis, aspersa per tenues mollesque surculos, aut singulas in unitate, aut binas in duobus praeceptis, aut ternas in trinitatis numero, quatuorve connexas in quatuor Evangeliis, gemmarum in modum producens, sui artificis pulchritudinem operaque mira declarat. Harum expressus succus ex tegmine, quaedam in se tincta alba colorat, ac medendi gratia exasperatis faucibus adhibetur. Haec virentium nemorum fronde vestita tegmina fovent aestuantes, in requiem suorum scilicet foliorum, temperantque flatu suo aegrotantis incendia. Nec immerito Jeremiae prophetae jubet Dominus baculum sibi nuceum facere debere (Jer. I, 11), in quo omnis Ecclesia in mundo, et mundus in ea Christi sustentetur auxilio, ejusque gratia sufferatur, quae canit in Psalmis, et dicit: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt (Ps. XXII, 4).

CAPUT XI. In aeneo serpente, Christum Dominum a morsu diaboli liberantem. Praedictio facta et figurata. In Numerorum libro credita et visa. 20. Sitiens rursum in alia eremi parte populus, adversus Moysem et adversus Dominum murmuravit (Num. XX, 2). E petra qua, ut prius aderat, Moyses produci posse aquam diffidit (Exod. XVII, 5), is qui talia vel ampliora signa jam fecerat, ex hoc offensam incurrens, quod non clarificaverit Deum coram filiis Israel; non ipsum introducturum populum in terram promissionis, vindex sententia divina confirmat (Num. XX. 12). Ibi Aaron in Or monte defunctus, Eleazarum filium sacerdotemque dimisit (Ibid., 29). Moyses paululum reservatur, cujus in locum Jesus Nave filius transit, qui populum in terram promissionis induxit. Recte huic nomini etiam terrena haereditas distribuenda servata est: quoniam non esse aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo nos oporteat salvari (Act. IV, 12. Phil. II, 10), apostolica est sententia praefinitum, quae nostrum ducem Christum Jesum Dominum ostendit, suis haereditatem perpetuam seipsum distribuentem, et qui eum percipientes, dicunt: Haereditas mea praeclare est mihi (Ps. XV, 6). 21. Dum vero idem populus pergit per certas gentes, quas ei Dominus mandaverat exstirpandas, quarum scilicet ex culpa idololatriae, suppletis peccatis jam finis advenerat, fatigatus itinere, adversum Dominum murmurans, serpentum morsibus vexatus in eremo est, poenitensque Moysem supplicem pro se Domino fieri precibus exorat (Num. XXI, 5 et seqq). Verum ille semper pius et misericors Deus, qui partibus judicans dat locum poenitentiae (Sap. XII. 10), remedium exaltati serpentis, in ligno, contra mortiferos serpentum morsus dedit. Jubetur enim Moyses aeneum formare serpentem, eumque alto ligno confixum, populo praecipere, ut si quis se vulneratum cujuslibet serpentis morsu sentiret, statim aeneum respiceret serpentem, cujus aspectu continuo sanaretur. Hic etiam sic ille illuditur serpens diabolus, de quo per David dicitur: Draconem quem finxisti, ad illudendum ei (Psal. CIII, 26). Cum enim in hujus vitae eremo diversis ex vitiis, jam consecratis in baptismo tamquam in mari Rubro, pestiferos morsus infixerit diabolus, statim exaltatum in ligno crucis Jesum Dominum respiciat, id est, a coelesti medico non recedat, ut omnis qui viderit et crediderit in eum (sicut ipse in Evangelio dicit) non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 15).

CAPUT XII. In eis qui pro Christo parentes contempserint, venire benedictionem. Promissio facta et figurata. In Numeris credita et visa. 22. Benedictum a Deo populum, Balaac rex Moab conducens Balaam prophetam ex gentibus (licet unius veri Dei vatem) ut malediceret invitavit: quem maledictum existimabat se facite superaturum (Num. XXII, 5 et seqq.). Sed propheta a Domino requirit utrum pergat an maneat. Prohibeturque a Domino ne veniat, ac regi mandat sibimet interdictum. Aliis nuntiis rex, ampliora munera promittens, prophetam hortatur ut veniat (Ibid., 15 et seqq.). Rursum ille ab eo qui jam prohibuerat, corde perverso quaerit tentans utrum locus daretur eundi. Huic recte resonat Scriptura: Non tentabis Dominum Deum tuum (Deut. VI, 16; Matth. IV, 7). Datur igitur jam mente saucio pergendi potestas, ita ut si quid Dominus in os ejus dedisset, hoc ipse proferret. Dum vadit, avaritiae suae jam corde captivus obvius ei angelus jumento ipsius quo vehebatur se potius manifestare voluit quam illi (Num. XXII, 28): quia homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insensatis, et non similis, sed pejor factus est illis (Ps. XLVIII, 21). Subjugale enim (ut Petrus apostolus dicit in Epistola sua) humana voce respondens, vetuit prophetae dementiam (II Petr. II, 16). 23. Tunc coram rege conductus ille propheta, dum cogitat maledicere, benedixit (Num. XXII, 36; XXIII, XXIV): illorum deputatus ex numero, quos propheta David designat, dicens: Maledicent illi, et tu benedices (Ps. CVIII, 28); et alibi: Ore suo benedicebant (Ps. LXI, 5). Hoc exitus posterior docuit. Suppletam enim benedictionem propheticam, qua, etiam per talem, adventum unici Filii sui ex illo populo Deus gentibus promittebat. Quo vaticinio actus dixit inter caetera: Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo ex Israel, et confringet omnia regna terrae (Num. XXIV, 17). Quae de Christo Domino dicta, Evangelia divina attestantur (Matth. II, 2). Is igitur qui maledicere voluit, nec valuit, consilium nequissimi serpentis exquisitum regi dedit. Speciosas quasque feminas, quarum forma ornatusque ferrum virtutemque molliret, electas e suo populo ad concitandam libidinem Hebraico populo dimittendas (Num. XXIV, 14; XXV, 1; XXXI, 16). Harum ex concupiscentia persuasi, sacrificantes idolis ac sacrificata vescentes, offenso Deo, totum pene Israel in mortem duxere captivum. Divina quippe manu percussi, dum plurima multitudo caderet in deserto, tota pene synagoga periisset, nisi Phinees sacerdos (Num. XXV, 8), adulteros mente et corpore ferro transfodiens, iram Dei hoc facto placasset. Admonetur Joannes apostolus in Apocalypsi, scribere angelo, id est, rectori Ecclesiae Pergami, quod in plebe ejus essent tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balaac mittere scandalum sub oculis filiorum Israel, edere de sacrificio, et fornicari (Apoc. II, 14; Num. XXV, 2); esse etiam nunc tales ostendens, quos aut vindex ira consumit, aut objurgatos sub poenitentia indulta gratia liberat sacerdotis.

CAPUT XIII. In Moyse transeunte, Jesum signasse Dominum rectorem. Praedictio facta et figurata. In Deuteronomio credita et visa. 24. Moyses vicinum se dum cognosceret sepulturae, populo omnem recapitulans legem, benedictionibus maledictionibusque, atque terribili illo Deuteronomii cantico, totam synagogam astrinxit, testem inducens coelum et terram, nihil se ex mandatis Domini celasse, omnique vigili cura egisse ne quid exsisteret quod laederet populum: monetque a praeceptis Domini non discedendum, neque ab eo in aliquo declinandum; metuendumque esse prosperis ne sequantur adversa (Deut. XXXI, 32). Addit quoque prophetico spiritu eis futura designans, post suum obitum, relicto vero Deo, post gentium eos vana et noxia concursuros simulacra: quorum ex cultu peccatorum ponderibus gravati, in ima mergantur: eosque dimitti a Deo, si ipsi dimiserint Deum (Deut. XXXI, 16). Quibus dictis, omnes tribus mystica benedictione consignans (Deut. XXXIII, 1 et seqq.), Jesu filio Nave tradita gubernanda plebe (Deut. XXXI, 7), ipse jam provectus aetate, ad Dominum ex hac vita migravit (Deut XXXIV, 5). Commendavit quoque noster Mediator Jesus Dominus fidem ac pacem suam discipulis suis, transiens de hoc mundo ad Patrem (Joan. XIV, 2), eosque, ut Joannes evangelista dicit usque in finem diligens erudiit (Joan. XIII, 1). Illud, quoque propheticum futurum discentibus per suum Paulum apostolum mandans, quod post ejus obitum introirent graves lupi non parcentes gregi (Act. XX, 29), et ex ipsis discipulis exsurgerent pseudoprophetae loquentes perversa (Matth. XXIV, 5) De quibus in epistola sua dicit: Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem (Phil. III, 2). Commendansque omnes Deo et verbo gratiae ejus, ulterius non visuros faciem suam Paulus affirmat (Act. XX, 32), eosque Domino Jesu tradidit gubernandos, qui est cum suis usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20).

CAPUT XIV. In Jesu Nave, Jesu Domini figuram ostendit, terrenam expugnantem civitatem. Promissio facta et figurata. In Jesu Nave credita et visa. 25. Jesus Nave filius, jubente Deo, manu Moysi consecratus, dux effectus est populi (Deut. XXXI, 7). Neque enim, quod saepe dicendum, decebat Dei populum in terram promissionis alium introducere, nisi illum qui et nominis et rei sacramenta salutemque portaret. Hic exploratores duos in Jericho mittit, quae prima in civitatibus promissae terrae esse videbatur (Josue, II, 1). Misit et noster Jesus Dominus exploratores duos, qui sui primi adventus terram praedicando concuterent, Zachariam scilicet sacerdotem, ejusque filium Joannem: de quo idem pater sacerdosque eidem suo filio dicit: Tu puer Propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini, praeparare vias ejus (Luc. I, 76). Item de ipso Joanne angelus: Praecedet, inquit, ante eum in spiritu et virtute Eliae (Ibid., 17). Exploratores terrae illius excepit Rahab meretrix, quae eos abscondens, a suis persequentibus liberavit (Josue, I, 1). Et quos Dominus Jesus misit, suscepit anima fornicaria, quae nominis Jesu exspectans salutem, a prostitutione idololatriae, per coccinum, signum ejus sacri sanguinis, liberata est. 26. Has animas ex hac fornicatione venientes, etiam Thamar illa nurus Judae in suis geminis signat, dum minor ejus filius manum prior ex utero coepit mittere, et accepto signo coccino, posterior natus est (Genes. XXXVIII, 27): gentium in se populum ostentans, qui vagus, dum prior manum misisset in sacris idolorum, posterior ad Christum per signum ejus sanguinis baptismo renatus advenit. Sub lino illa Rahab exploratores abscondit. Sub lino et nostri Jesu Domini exploratores fuisse absconsos Isaias propheta testatur, dicens: Arundinem quassatam non comminuet, et linum fumigans non exstinguet (Isa. XLII; 3): gentem ipsam Judaeam signans, quae ut linum, fumigans in sacrificiis, omnem usque ad Christum tectam celavit prophetiam; ipsosque praecursores nostri Christi Jesu, a quo non exstincta nunc usque servatur (Matth. XII, 20); ut quae in ea adhuc tecta latent, futuro in tempore revelentur. Metu enim Jesu ducis suos territos cives mulier illa explorantibus prodidit, ut etiam illud impleretur quod de nostro Jesu Domino dictum est: A facie tua gentes turbabuntur, cum feceris mirabilia (Isai. LXIV, 2, 3). Reversi exploratores ad Jesum, cum omnia quae egerant retulissent; jussu divino duodecim tribuum Israel jubet castra moveri, simulque omnes transire Jordanem, arca praeeunte (Josue, III, 1), quae jam in figura, ut dictum est, nostri Jesu ducis sacramenta portaret. 27. Haec dum in medio fluminis moraretur, divisas in partes inferior unda dum iret, superiorque immota subsisteret, solum siccum ipse alveus praebuit transeuntibus (Ibid. 16). Statimque praecepto Domini duodecim lapides a singulis tribubus de medio fluminis Jesus jussit auferri: quibus, in sacrato numero duodecim apostoli nostri Jesu signarentur (Josue, IV, 1). Transeunte autem populo, famulatu quem unda Dei jussu praebuerat suppleto, rursum recurrens in sese fluvius laetos per se reddidit transeuntes (Ibid., 18). Baptismi et hic instar expressum, ut hi qui in eremo nati Rubri maris sacramenta non noverant, Jordanis in transitu abluti, circumcisionem ex cultellis susciperent petrinis. Omnis enim sub nostro Jesu consecratus in baptismo, ex petra corde circumciditur, quia omnis virtus ejus in petra firmatur. Quam petram Christum esse jam supra ostenditur (I Cor. X, 4).


CAPUT XV. Per Jesum Dominum animae a prostitutione idolorum liberantur. Praedictio facta et figurata. In Jesu Nave credita et visa. 28. Jericonta Dei populus cum Jesu duce veniens, eamque munitam omni ambitu prospiciens civitatem, obsidione vallavit (Josue, VI, 1 et seqq). Mirabilis autem in divinis praeceptis illic videtur initus esse conflictus: actumque est quodammodo certamen spiritale, septem tubarum clangoribus septies in die septimana tota recurrente, die ultimo tubis concrepantibus, jubilantibus cunctis, omnis illa superba murorum constructio, non humana, sed divina manu concussa intercidit (Ibid., 16). Subversa civitas, concremataque cum populis incendio, sola ex eo Rahab cum suis per signum sanguinis potuit liberari (Ibid., 17). His tubis, hoc fremitu jubilantum, praecepto Jesu Domini etiam noster pugnat exercitus. Nam septiformi spiritu, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, ac timoris Dei (Isai. XI, 2), dum resonant qui canunt in tubis ductilibus et voce tubae corneae, jubilatque populus in conspectu regis Domini (Ps. XCVII, 6), septies in die dum laudes dicunt super judicia justitiae ejus (Psal. CXVIII, 164), omnis Jerico civitatis terrenae superbia debellatur (Josue, VI, 24). Concrematur incendio ab eo de quo dicitur: Ignis ante eum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus (Psal. XCVI, 3). In qua spes salutis datur fornicariae animae poenitenti, dum signo sanguinis Jesu Domini liberata, dicitur elatis et tumidis: Meretrices et publicani praecedent vos in regnum Dei (Matth. XXI, 31). Tales quippe animas invenit Jesus Dominus noster, sive in Judaeis, sive in gentibus. Quarum exemplo ut a sua prostitutione transiret ad legitimum virum, jubetur Osee propheta mulierem accipere fornicariam, atque ex ea procreare filios, ut sit jam uxor, quae paulo ante fuerat meretrix, habeatque filios, quae studebat filios non habere, nec jam libidini, sed suscipiendae serviat proli (Osee I, 2). 29. Evidentius hoc per Jeremiam prophetam exponitur, cum tota arguitur Judaea: Si contaminata fuerit mulier, ait Dominus, numquid revertetur ad eum vir suus? Et tu fornicata es in pastoribus multis, et sic revertere ad me, dicit Dominus (Jerem. III, 1). Et per Oseam: Vocabo non plebem meam, plebem meam; et non dilectam, dilectam (Osee I, 10; II, 24; Rom. IX, 25). Apostolus quoque Paulus hujusmodi animas salubriter objurgat, dicens: Auditur in vobis fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes (I Cor. V, 1). Sed tales etiam sua gratia Jesus noster Dominus dum suscipit ad salutem, divinitate illa potentiae suae fornicariam, virginem facit. Quam pronubus in se Paulus casto spiritualique connubio componit, dicens: Aptavi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). De qua filios non carne, sed spiritu excipiens, facit Ecclesiam virginem, matrem filiorum fecunditate lactantem (Ps. CXII, 9). Quos secum admonet Joannes apostolus dicens: Charissimi, filii Dei sumus, et necdum apparuit quid evimus (I Joan. III, 2). Conjungit et Paulus: Si autem filii, et haeredes; haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 17).

CAPUT XVI. Per Jesum Dominum omnia vitia expugnanda. Promissio facta et figurata. In Jesu Nave credita et visa. 30. Expugnat Jesus Nave filius Chananaeum, Cethaeum, Pharesaeum, caeterasque gentes, quarum terras populo suo Dominus in haereditatem promiserat (Josue, XI., 3, et seq. cap.). Expugnat et noster Jesus Dominus idololatriam, superbiam, invidiam, luxuriam, caeteraque vitia, ut suis seipsum praeparet aeternam haereditatem. In funiculo Jesus Nave filius, victori populo terram divisit (Ps. LXXVII, 64). Dicit et noster triumphans in Christo Jesu populus: Funes ceciderunt mihi in praeclaris. Nam et haereditas mea praeclara est mihi (Ps. XV, 6). Jubet Dominus filiis Salphat, quia virum haeredem non reliquit, paternam suscipere haereditatem (Num. XXVII, 6), ut in his animae auxilio humano destitutae signarentur, quas dum respicit Deus, dicunt: Dominus portio haereditatis meae et calicis mei; tu es qui rest tues mihi haereditatem meam (Ps. XV, 5). Terminos positos quaeque tribus inviolata fide custodit. Dicitur et nostro populo: Non transgredieris terminos aeternos quos posuerunt patres tui (Prov. XXII, 28). E mundo migraturus Jesus, ultima contestationis suae verba, sicut Moyses, haec populo tradidit: A mandatis Domini non discedendum, si vellent semper esse liberi, et ab inimicorum insidiis alieni: nihilque se ab eis accepisse, vel eos in aliquo laesisse confirmat (Josue. XXIII). Et suos Jesus noster Dominus transiens, hac pactione constringit: Si feceritis, inquit, quae mando vobis, vere mei discipuli estis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberavit eos (Joan. VIII, 31). Quibus cum dedisset exercendorum miraculorum potestatem, ne quid ab aliquo sperarent, quod ipsi non dederant, dixit, Gratis date (Matth. X, 8). Post abscessum Jesu populus ille non ducem, sed judices regendos accepit (Judic. I, 2). Et cum noster Jesus Dominus transiret de hoc mundo ad Patrem, rectores Ecclesiae suae per universum instituit mundum.

CAPUT XVII. In figura Ecclesiae Delbora hostem superavit. Praedictio facta et figurata. In Judicum credita et visa. 31. Primus Judas inter caeteros Judices fuit qui judicarunt Israel (Jud. I, 2). De cujus tribu, ut saepe diximus, Dominus Christus huic mundo in carne, Judex omnium animarum praesentatus est. Relicto vero Deo, populus Israel oblitus mandatorum Moysi et Jesu famulorum Dei, servivit idolis gentium, eosque sequens vindicta, per confines inimicos vexavit (Jud. II, 11 et seq.) Hoc et nunc agitur, dum renati per baptismum filii Dei, vanis superstitionibus curisque hujus saeculi implicantur, vinculisque peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22). Clamaverunt filii Israel ad Dominum, cum pressuram paterentur: Et de necessitatibus eorum liberavit eos (Ps. CVI, 6). Dicit etiam noster Dominus per prophetam: Erit cum clamaveritis ad me et dixeritis, Pater! exaudiam vos ut populum sanctum (Isai. LVIII, 9). Cujus in manifestatione, clamantem ad patrem filium perditum, cum magna miseratione pius pater in Evangelio poenitentem suscipit redeuntem (Luc. XV, 21). Subsequens in judicibus Delbora prophetes, mater surrexit in Israel, quae judicavit populum annis quadraginta (Jud. 4). Hujus in tempore Sizaram regem Jabin adversus plebem Domini rebellantem, divina virtus in manu feminae conclusit: illum scilicet terribilem curribus, equitibus, populisque metuendum. Nec eum ferro, sed femina virum ligno confixit, palo ac malleo tempora illius transfodiens (Ibid., 21): quae nostrae matris Ecclesiae similitudinem gerens, voce resonaret in Psalmis: Hi in curribus et hi in equis, nos autem in nomine Dei nostri magnificabimur. Ipsis obligati sunt pedes, et ceciderunt, nos vero surreximus et erecti sumus (Psal. XIX, 8, 9). Haec et alia cantat sancta Ecclesia expugnans idola, idolorumque cultores, nec non et vicinos hostes suos haereticos. Qui dum adversus eam castra constituunt, non timere cor suum dicit; et, Si exsurgat, ait, in me bellum, in illud ego sperabo (Psal. XXVI, 3). Et in alio psalmo: Saepe expugnaverunt me a juventute mea, etenim non potuerunt mihi (Ps. CXXVIII, 1, 4). Quia Dominus justus per crucis lignum contrivit cervices peccatorum.

CAPUT XVIII. In figura Gedeon gratiam Domini Christi commendat. Promissio facta et figurata. In Judicum credita et visa. 32. Rursum pro peccato idololatriae affligitur populus eum deprimente Madian (Jud. VI, 1). Missus angelus Domini ob redemptionem eorum. Gedeon filium Joas unum ex Hebraeis ad judicandum praeliandumque pro eo mittens, hoc dicto instruit: Dominus tecum, potens in virtute; et Gedeon: Si Dominus nobiscum est, ait, quare nos invenerunt mala haec (Ibid., 12, 13)? Et angelus: Vade, ait: in manu enim tua liberabitur Israel de manu Modian (Ibid., 14). Cumque Gedeon ex minima tribu se esse in Israel coram Domino fateretur, ab eo qui exaltat humilem, cumque sedere facit cum principibus populi sui (Ps. CXII, 8), roboratus, statim aram Baal, quam filii Israel construxerant, subvertit. Hunc populus pro hoc facto insectatus, in domum patris sui fugientem obsedit (Jud. VI, 27 et seqq.). Cumque impetum populi declinasset, pater ejus Joas furentem plebem his mitigavit verbis: Numquid vos, ait, juindicatis Baal, aut salvum facitis eum? Qui in eum jurias ingessit, morietur in mane. Si Deus est, ipse se vindicabit (Ibid., 31). Verum cum populus placatus abscederet, spiritus Domini induit Gedeon, eumque virtute subfultum ad praeliandum mittit, signum victoriae voluntati ejus assignans. Duo tamen ipse poposcit, quae in magno mysterio usque in tempus velata noscerentur Volo, inquit, Domine, ut vellus quod est in area, impleatur aqua, et area sicca sit (Jud. VI, 37). Factum est. Sicca area, ros omne descendit in vellus: quod expressum pelvim replevit aqua. Vellus repletum in area sicca, agnoscimus Synagogam, Ecclesia tunc sicca in fide gentium, quae cum nullo imbre supernae doctrinae rigaretur, Synagoga, ut vellus, repleta erat divinis oraculis sacrisque mysteriis. Quod vera virtus Jesus Dominus eo usque expressit in pelvim, ut propinquante passione, pedes in ea lavans suis discipulis (Joan. XIII 5), omnem Sygnagogae gloriam vacuans, tamquam vellus expressum inanem relinqueret; gentibus gratiam novi Testamenti ministrans, quam in secundo signo evidenter ostendit. Volo, Domine, inquit Gedeon, ut vellus siccum sit, et area omnis compluatur (Judic. VI, 39). 33. Utrumque factum, futurumque in Christo et per Christum, David propheta confirmat, dicens in psalmo septuagesimo primo (Vers. 6): Descendet sicut pluvia in vellus (quod pertinet ad Synagogam), et sicut guttae distillantes super terram (quod pertinet ad Ecclesiam). Et in Deuteronomio: Excipiatur, inquit, sicut pluvia pronuntiatio mea, et descendant, velut ros, verba mea (Deut. XXXII, 2). In vellere ros, tunc refertam Synagogam; et pluvia in area, nunc repletam Ecclesiam gratia ostendit. Dicit et Isaias propheta: Sicut ros aut pluvia descendens non discedit, quousque inebriet terram et germinet, et det panem ad edendum his qui eam colunt: ita et verbum quodcumque exierit ex ore meo, non revertetur quousque perficiat quae volui (Isa. LV, 10, 11). Perfectis igitur universis sacramentis, quae aliis condita tegebantur in vellere, Judaeorum scilicet Synagogam inanem remansisse, omnis jam mundus agnoscit; aream vero, Ecclesiam per omnes gentes gratia repletam, fecunditate credentium populorum. Sed eidem Gedeoni praeceptum est, congregato agmine egredi ad praeliandum contra inimicos populi Dei. Verumtamen quia sacramentis omnia tegebantur, idem qui ductabatur exercitus, ad aquam probandus accessit. Dixit enim Dominus ad Gedeon: Deduc populum ad aquam: adhuc enim multi sunt tecum: eritque qui lambens lingua, ut canis biberit, statues eos seorsum, caeteros dimittes e castris (Judic. VII, 4). Repertique sunt trecenti viri. Hos, inquit Dominus, adduces tecum: ne dicat Israel, Quoniam manus meae salvum me fecerunt (Ibid., 2). Sic enim agit divina providentia gratiam commendans, ut non in se quisquam, sed in Domino glorietur (I Cor. II, 31). Quoniam non in multitudine exercitus potentia est belli, sed de coelo est fortitudo Dei (I Reg. XIV, 6). 34. Praebantur autem milites Domini hoc modo, succincti lumbis, hydriasque portantes in manibus (Judic. VII, 16), faces quoque succensas, igniti mente et corpore, in hoc victoriae signo: Gladius Domini et Gedeon. Explorans igitur Gedeon per noctem castra partis adversae, sentiensque quibus somniis Dominus eorum terruerit adversarios, diluculo suos ad milites redit, eosque ut certa victoria potito, alloquitur, jubetque Dei milites hydrias e suis manibus in terram projicere ac protinus in adversarios omni cum fiducia proselire (Ibid., 18). Ita etiam sub nostro judice Jesu Domino, noster vicit et vincit exercitus. Cui praecipitur: Sint lumbi vestri accincti et lucernae ardentes portantes, gladium bis acutum, verbum Dei (Luc. XII, 35). Quorum fortium corpora martyrum in terra illisa, velut hydriae, dum concrepant, eorum scilicet qui pro veritate certant usque ad mortem (Apoc. I, 16), suo grandi sonitu omnes fugavere inimicos. Horum triumphus suavi cantu resonat dicentium: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex nobis (I Cor. IV, 7). Gratias agentes Deo, qui dedit eis victoriam, per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV, 57). Transierunt enim et nostri probandi per ignem et aquam (Ps. LXV, 12), lambentes lingua ut canes Domini: quos David memorat, dicens: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso (Ps LXVII, 14). Hi enim pro eo nunc latrant, qui eum aliquando oderant, quorum latratu omnis Christi fugatur adversarius.

CAPUT XIX. In Abimelech concubinae filium, haereticos signat. Praedictio facta et figurata. In Judicum credita et visa. 35. Abimelech filius ex concubina, post obitum patris sui Gedeon, interfectis a se septuaginta legitimi, ejus filius, sollicitato populo. Judex effectus est in Israel (Judic. IX, 1 et seq.). Unus e septuaginta dum evasisset absconditus, transeuntem, sub quadam parabola, totum increpat Israel (Ibid., 7): quod infructuosa ligna silvestria, vitem et ficum dum sibi peterent regem, respondisse fructuosa infructuosis, non se posse relinquere fructus pinguedinis suae, et ire regnare in lignis. Haec figura praesumptam audaciam haereticorum ostendit: qui cum sint non filii liberae, sed ancillae (Gal. IV, 31), ut silvestria silvestribus, id est, infructuosis animabus, ea intentione, delictorum spinis obruti, potentantur, ut filios veri Regis et Judicis in anima rebaptizando interficiant. Hunc tamen Abimelech audacem principem mulier, e muro misso fragmento molae, quassato capite occidit (Jud. IX, 53). Sic etiam decet perire haereticos, qui caput nostrum Christum Dominum, contumeliosa disputatione expugnare dum nituntur, quoniam haeredes esse non poterunt ancillae filii, sed liberae: Ecclesia ut mulier ex gentibus, mulam asinariam eorum collo alligans, eos mergit in profundum (Matth. XVIII, 6).

CAPUT XX. In Jephte, immolatae carnis Christi immolatio virginis. Promissio facta et figurata. In Judicum credita et visa. 36. Jephte quoque ordine subsequente, Dei populum per annos sex judicavit (Judic. XI, 6). Hic dum bellum gerit adversus filios Ammon, viditque sibi adversarios praevalere, temeraria praesumptione votum vovit, quod si inimicos vincere contigisset, quidquid ei primitus ex domo sua obviam fieret, offerret in sacrificium (Ibid., 29). Cujus audacia hoc modo correpta est, ut non animal cujusque pecoris existimatum, sed unica filia virgo, triumphantis more occurrens affligeret graviter de promissione victorem. Quam respiciens: Heu! mihi, ait, filia! Offensio facta es in oculis meis. Vovi enim super te votum Deo, et non poterit averti. Dixitque ei filia: Si in me aperuisti os tuum, pater, ad Dominum, fac ita ut promisisti: propter quod fecit Dominus vindictam de inimicis suis (Ibid., 35). Induciasque petit a patre, quibus in monte cum sodalibus suis fleret virginitatem suam. Quae consummato tempore reversa, sui sacrificii ex ea Jephte vota complevit. Et haec, ut dictum est, non noverat virum (Ibid., 39). Quaeritur fortasse cur non ei praeceperit Deus parcere debere unicae filiae, sicut Abrahae unico jussit ut parceret filio (Gen. XXII, 12)? Nasciturque famosa illa et ad solvendum difficilis quaestio, quam revelante Domino hoc modo persolvam: primo quod Deus non poposcerat a Jephte, tentando eum, sicut ab Abraham; sed hic sponte vovit, non, ut dixi, tentatus a Deo, sed ipse quodammodo tentans Deum. Secundo, dignum [ Forte indignum] fuit ut non taxata victima, canem, vel subjugale, aut quodlibet aliud indignum pecus sibi primitus occurrens, ut promiserat, immolaret. Quia ergo non tentatus tentare voluit Deum, hoc ei occurrit quod probaret virtutem, votum et animum promittentis. 37. Sed hunc Jephte Paulus apostolus in Epistola ad Hebraeos (Cap. XI, 32), inter caeteros fide plenos, ex hoc ipso operatum dicit fuisse justitiam: commemorans Barach, Samson, Samuelem, caeterosque heroas nostros; ne sola terrena civitas plausu vanitatis suos extolleret cives, si pro ea filium Torquatus occidit, si Mucius dexteram porrexit in flammas, si Curtius se praecipitem dando voragini, pro ejus saevitia vita privavit: cum longe celsiora nostri, et multi ac multiplicia fecerint cives Jerusalem coelestis civitatis magnae. Hujus tamen Jephte operatio justitiae admonet nos inquirere mysteria actionis Dominicae, velut datum fuerit tantae rei explicare secretum. Haec itaque figurata mysteria ad Judicem Ducemque nostrum Jesum Dominum ita referunt, ut cognoscamus eum pro nostra redemptione de inimicis nostris vindictam volentem suscipere, unicam virginem carnem suam, tamquam filiam immolasse. Et a seipso quippe formatus in utero dicitur per David prophetam: Mater Sion dicet: Homo et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Ps. LXXXVI, 5). Haec occurrit in hora passionis, cum Creator ejus, principatus et potestates aeris hujus exemplaret, fiducialiter triumphans eas in semetipso (Coloss. II, 15). Occurrit, inquam, in hora de qua in Evangelio dicit: Pater, quid dicam? Transeat haec hora. Sed propterea veni in hanc horam (Joan. XII, 29), ut is qui eam creaverat immolaretur. 38. Quod vero illa petit inducias, ut fleret in monte virginitatem suam cum sodalibus suis (Judic. XI, 37), ascendit in montem Jesus cum sodalibus propinquante passione (Matth. XXVI, 30), illic orans, ut evangelista testatur, sudans: pro lacrymis, guttae sanguinis stillare videbantur in terram (Luc. XXII, 44). Admonuitque sodales suos vigilare et orare, ne intrarent in tentationem: adjiciens tristem esse animam suam usque ad mortem (Matth. XXVI, 38, 40). Descendens vero de monte, hanc quam pro nobis susceperat carnem, sine corruptione virginem, quae non noverat virum, obtulit sacrificium Deo Patri. Quoniam et hic aperuit os suum super carnem suam, dicens per prophetam: Quae procedunt de labiis meis, non reprobabo (Ps. LXXXVIII, 35). Et ipse in Evangelio: In hoc me, ait, diligit Pater meus, quoniam animam meam pono pro ovibus meis (Joan X, 17). Et iterum: Majorem hunc charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13). Neque enim vel in morte, caro illa corrupta est: de qua dicit in psalmo: Caro mea requiescet in spe. Quoniam non derelinques animam meam apud inferos, neque dabis sanctum tuum videre corruptionem (Ps. XV, 9, 10). Vivit itaque Deo, qui vitam istam finit propter Deum. Mihi enim vivere, ait Apostolus, Christus est, et mori lucrum (Philip. I, 21).


CAPUT XXI. In Samson, Nazaraeus Dominus Christus, fortis in capite. Promissio facta et figurata. In Judicum credita et visa. 39. Manue dictus est in tempore illo, quo judices Dei populum gubernabant, cujus uxor sterilis fuit (Judic. XIII, 2). Huic angelus Domini astitit promittens filium talem futurum (Ibid., 3). Ferrum, inquit, non ascendet super caput ejus, et vinum et siceram non bibet: quoniam Nazaraeus erit puer a die nativitatis, usque in finem mortis. Jam Nazaraeus, virtu sonat in capite: quoniam viri caput Christus (I Cor. XI, 3). Natus est igitur Samson ille fortissimus, plenus, ut dictum est, virtute ex coma capitis sui, qui judicavit Israel annos viginti. Hujus omnis actio in figura Christum Dominum resonat. Cujus gestorum ordinem adjutus Dei gratia ita percurram. Descendit, dicit Scriptura. Samson in Taumatha, et dilexit illic mulierem alienigenam (Judic. XIV, 1), suosque parentes petiit ut eam sortiretur uxorem. Descendit et noster de coelo fortissimus, de quo dicit angelus ad Mariam: Quoniam Nazaraeus vocabitur (Matth. II, 23); ut sibi dilectas ex gentibus animas sociaret, et fide conjungeret. Dum pergit Samson videre desponsatam sibi, catulus leonis ei obviam factus est, quem repletus spiritu discerpsit, eumque misit per partes (Jud. XIII, 5, 6). Rursum rediens declinansque viam, dum cadaver inspicit animantis, favum mellis in ore leonis suspiciens abstulit, idque comedens suis ex eo parentibus dedit, neque illis factum sui operis intimavit (Ibid., 8). Hoc et noster Nazaraeus Jesus Dominus egit. Discerpsit populum Judaeorum, ut catulum leonis, misitque per partes: de quo Balaam propheta gentilis ait: Catulus leonis in via fortissimus Israel (Num. XXIII, 24). Hujus particulas per orbem sparsas propheta David testatur, dicens ipsi forti nostro Domino: Disperge illos in virtute tua (Ps. LVIII 12). Quod factum non credimus, sed videmus.

40. Favum vero mellis quod in ore leonis hujus invenit, legem spiritalem populi ejus, auditor, intellige, quod apes patriarchae atque prophetae construentes, in eum mella infuderint divini eloquii. Hoc ex ore leonis mortui abstulit, qui repulsis Judaeis, legem ipsam etiam gentibus ministravit. Idque comedens corpus fortissimi nostri Judicis Christi Domini, dicit: Quam dulcia faucibus verba tua, super mella et favos ori meo (Ps. CXVIII, 103). Et Salomon ait: Favi mellis, sermones boni (Prov. XVI, 24). Dedit ex eo, dictum ut est, parentibus suis, sive discipulis, cum aperuit sensum eorum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV, 45): sive his qui ex Judaeis transierunt ad fidem Christi, ut etiam ipsi gustantes viderent, quam suavis est Dominus (Ps. XXXIII, 9). Hujus actionis aenigma Samson in convivio nuptiarum protulit, sub certa sponsione triginta sindonum, totidemque stolarum viris qui aderant, si proposita narravissent (Judic. XIV, 10). Ex devorante, inquit, exiit esca, et ex forti dulce (Ibid. 14). Quam propinquante solutionis die cum intelligere nequivissent, ejus mulierem minis terroribusque coactam explorare faciunt sensus viri, ac per ipsam propositionis solutione comperta, parabolam pandunt, dicentes: Quid dulcius melle et fortius leone? Quibus ille ait: Si non domassetis vitulam meam, numquam intelligeretis parabolam meam (Ibid. 18). Magnum igitur illud pietatis Dominicae sacramentum, quod in Lege fuit velatum, fuitque absconditum a saeculis in Deo; revelatum per Christum, manifestatum est in gentibus (Coloss. I, 26; I Tim. III, 16). Sane a se prostratos exuens spoliis, promissa Samson omni celeritate persolvit (Judic. XIV, 19); ut de nostro quod dictum fuerat etiam signaretur, Fortium dividet spolia (Isa. LIII, 12). Salubriter enim noster suos occidit inimicos, dum peccato peccatum occidit in carne (Rom. VIII, 3), reddens spoliorum promissiones, non merita meritis, sed pro malis bona conferens miseris. 41. Pergens vero Samson ad diem festum Hebraei populi, ut cum suis agere potuisset, mulierem ejus viro alii parentes tradiderunt (Judic. XV, 1). Hoc faciunt leves vilesque animae, quae consortium unici sponsi Christi casto fidelique corde minime retinentes, cui ibet se haereticae tradunt sociantque doctrinae. Admonetque Apostolus animas unius sponsi Christi, pudico amore, cubile servantes: Videte ne quis vos seducat ullo modo (II Thess. II, 3). Reversus igitur Samson, cum cognosceret uxorem suam alteri viro fuisse conjunctam, insidiis illam gentem pro dolore confecit (Judic. XV, 3). Trecentis itaque vulpibus apprehensis, earum in invicem caudas innectens, faces his ardentes posuit, easque per segetes Allophylorum ire dimisit, omnesque eorum fruges miro compendio succendit. Dicit quidem et noster fortis Dominus, haereticos signans: Capite nobis vulpes pusillas exterminantes vineas (Cant. II, 15): quibus sunt faces incendii potius erroris quam divini amoris. Nec sunt in capite. sed in cauda. Ardent enim studiis perversisque doctrinis, quibus imperitos vel potius peritos vaporis sui aspersione afflantes, omnes eos, quasi ignis agreste fenum, consumunt. Quoniam in conspectu nostri judicis Christi Domini ignis ardebit (Ps. XCVI, 3), eruntque, ut dicit propheta, omnes alienigenae, stipula: et succendet eos adveniens dies, dicit Dominus (Mal. IV, 1). Illa vero mulier quae, relicto tanto viro, alii se credidit sociandam, incendio cum suis parentibus a suis civibus dignoscitur esse consumpta (Judic. XV, 6), ut omnis anima haeretica cum suis parentibus, id est, doctoribus, igni inexstinguibili, peccatis traducentibus, exuratur. Quoniam traducent illos ex adverso iniquitates illorum (Sap. IV, 20), cum eis dixerit Dominus: Discedite a me in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41).

CAPUT XXII. In eodem Samson, quod ligatus Christus Dominus a Judaeis, vincula omnia disrupit. Praedictio facta et figurata. In Judicum credita et visa. 42. Idem Samson in illo populo aliam dilexit mulierem, quam dum pergeret accipere, soli transeunti viam inimicorum insidiae irruerunt (Judic. XV, 15). Cui virtus divina statim affuit. Apprehensa etenim asini maxilla, mille viros ex ea prostravit, caeterosque vertit in fugam. Qui cum siti praeliando deficeret, invocato Deo, ex rima ejus maxillae aqua profluens priscae virtuti reddidit satiatum, eumque adversariis superatis fecit esse victorem. Si nostrum fortem Dominum respicias hoc animali vectatum, tantumdem atque ampliorem numerum ab eo prostratum invenies inimicorum: cum ei dicit David propheta: Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis: tibi autem non appropinquabunt (Ps. XC, 7). Quoniam sitienti corpori ejus, ex latere, tamquam ex rima, sanguis et aqua manavit (Joan. XIX, 34), qua satiata omnis anima Christiana dicit: Super aquas refectionis educavit me, animam meam convertit (Ps. XXII, 2). Post illud mirabile praelium, Samson sociavit sibi aliam quam dilexit mulierem, nomine Dalila (Judic. XVI, 4) Duas istas mulieres (ut ipsa actio mystica multipliciter discussa revelat) duas illas existimo civitates quas Ezechiel propheta his vocabulis consignavit, Oolla et Ooliba, Samariam, scilicet et Jerusalem (Ezech. XXIII, 4): Samariam, quae scissuram regni in undecim particulis suscepit, tamquam illa prima mulier quae, relicto legitimo viro, se haereticis tradidit; Jerusalem vero, ut haec Dalila, quae mysteria passionis Christi Domini, ordinata omni actione conclusit. 43. Quae res gestae ita sequuntur. Dixerunt Allophyli ad Dalilam: Seduc virum tuum, et indicet tibi in quo sit virtus ejus, et dabimus tibi singuli mille centum argenteos (Judic. XVI, 5). Ecce est illa triplex venditio. Venditur Christus in Joseph ante Legem (Gen. XXXVII, 28), venditur in Samson sub Lege, venditur a Juda Judaeis sub gratia (Matth. XXVI, 15). Seducit Dalila mulier virum illis suadentibus, et dicit: Indica mihi in quo infirmari possit virtus tua (Judic. XVI, 7). Aperuit quodam modo os suum Samson in parabolis, et dixit: Si ligatus fuero nervis humidis, id est, recentibus, infirmabor, et ero sicut omnes homines. Sinit se fortis his vinculis colligari: insidiantibusque adversariis, ac dicente illi uxore, Philistiim super te Samson; ita illa vincula virtute dissolvit, tamquam stupa cum tetigerit ignem; adversariosque omnes vertit in fugam. Noster etiam Dominus fortitudinis, apud Jerusalem velut his vinculis se ligari permisit. Adducunt enim ad eum Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam, et dicunt tentantes: Magister, modo hanc deprehendimus. Moyses jussit hujusmodi lapidari; tu vero quid de ea statuis (Joann. VIII, 1)? Nervorum velut ex Lege vinculis se crediderant ligasse Jesum, et maxime recentium cum dixerunt, modo. Quae noster fortis hoc responso disrupit: Qui, inquit, vestrum sine peccato est, prior in illam lapidem mittat (Ibid. 7). Quo audito, unus post alterum discesserunt, ut illud vinculum, quo ligaverant, ita solveretur; quemadmodum dixit propheta: Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei (Ps. LXVII, 3). 44. Rursum Allophyli per mulierem insidias tendunt; dicitque mulier ad Samson: Indica jam mihi, in quo infirmetur virtus tua. Et Samson: Si ligatus fuero, ait, funibus novis, infirmabor, et ero sicut omnes homines (Judic. XVI, 11). Cumque id fieret, Adversarii ad te, inquit, Samson. At ille repletus spiritu disrupit funes a brachiis suis tamquam filum, sparsit omnesque fugavit adversarios. Ligari se sinit et noster Dominus, fortis, dum secundo veniunt ad eum Pharisaei et dicunt: Magister, scimus quia in veritate doces; et nullius personam accipis. Licet tributum dare Caesari, an non (Matth. XXII, 10)? In hac tentatione fortem nostrum bicipiti quasi laqueo ligaverunt. Sed spiritu virtutis, fortis noster nodos omnes ista voce disrupit: Quid me, inquit, tentatis, hypocritae? afferte mihi numisma census. At illi attulerunt ei denarium. Et Dominus: Cujus est imago et superscriptio? Dixerunt, Caesaris. Reddite, ait Dominus, Caesari quae sunt Caesaris, et Deo quae Dei sunt (Ibid. 18). His dictis mira celeritate vincula illa disrupit, ille susceptus homo, qui Deo suo canit in psalmis: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo sacrificium laudis (Ps. CXV, 16). 45. Tertio sollicitat mulier virum. Quousque, inquit, illudis me? Indica jam mihi in quo infirmetur virtus tua (Judic. XVI, 13). Pene eadem verba et Judaei dixerunt nostro judici Christo. Quousque, inquiunt, animas nostras tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam (Joan. X, 24). Sed Samson tertio se ligari hoc modo permisit: Si alligati fuerint, ait, capilli capitis mei in paloor sorio, infirmabor, et ero sicut omnes homines. Quod cum faceret mulier: Iidem insidiantes ad te, inquit, Samson. At ille exsurgens, disruptis omnibus, fugatos plagatosque inimicos prostravit. Fit et nostro forti Jesu Domino hujusmodi colligatio, velut in orsorio palo contextio capillorum. Dicunt Scribae et Pharisaei ad Jesum: Scripsit nobis Moyses, quod si quis mortuus fuerit non habens filios, accipiat uxorem ejus frater ipsius, et suscitet semen fratri suo. Septem autem fratres erant: accepit uxorem fratris secundus et tertius, et mortui sunt non relictis filiis; postea vero omnes eam acceperunt; sine liberis mortua est et mulier: in resurrectione, aiunt, cujus erit uxor (Matth. XXII, 24 seq.)? Quanto vehementius se ligasse nostrum fortem erediderunt, tanto velocius solvit quam intulerant quaestionem. Et vere sicut potestatem habens (Matth. VII, 29), quia nec ligari his tentationibus posset, nisi ipse permitteret. Filii, inquit, saeculi hujus generant et generantur: qui autem digni fuerint saeculum illud contingere, neque nubent neque nubentur. Non enim jam mori poterunt, quoniam sunt similes angelis et filiis Dei (Luc. XX, 34). Quibus dictis, omni confusione prostrati, ejus fugati sunt inimici (Ibid. 40). Et venit hora mortis Samson. Dicit et noster: Venit hora ut clarificetur Filius hominis (Joan. XII, 23). Nisi enim granum tritici cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Ibid. 24). 46. Instante et flente mendaciter coram se muliere, pusillanimis factus est, ait Scriptura, Samson usque ad mortem: ut nostri figurata actio impleretur, dicentis. Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Si rasi, inquit Samson, fuerint capitis mei capilli, infirmabor, et ero sicut omnes homines (Judic. XVI, 17). Antequam haec fierent, mittit mulier ad viros dicens: Afferte argentum, jam enim mihi omnia veraciter indicavit. Fit certa traditio, quam supplevit Judas percepto argento: impleturque in Samson per figuram quod in nostro Christo Domino actum est etiam manifeste. Nam quod eum accipiens mulier dormire fecit in sinu suo, hoc est quod noster fortis Dominus dicit: Non expedit mori prophetam extra Jerusalem (Luc. XIII, 33). Quod eum mebriavit poculo mortifero, hoc est quod et Dominus noster dixit: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Ps. LXVIII, 22). Quod vero novacula adhibita rasit caput ejus, hoc est quod eum in loco Calvariae crucifixit. Raso capite Samson, discessit et virtus; et noster pendens in ligno clamavit: Deus, Deus meus, respice me, quare me dereliquisti? Et iterum: Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui me oderunt gratis (Ps. XXI, 1; LXVIII, 5). Effoderunt inimici Samson duos oculos ejus. Duae partes, velut lumina, discipulorum effusae sunt ad tempus, alii negando, alii fugiendo; pro quibus clamat noster fortis: Oculi mei defecerunt sperando in Deum meum; et iterum: Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in mortem (Ps. LXVIII, 4; XII, 4). Quod factum in discipulis novimus, quando illo resurgente, aperti sunt oculi eorum, eumque cognoverunt in fractione panis (Luc. XXIV, 31). Accipientes inimici Samson, ligaverunt eum ferro. Hoc clavi indicant Crucifixi. 47. Quae vero illudentes fecerunt, dando palmas in facie, sputis linire, flagellis caedere; haec omnia Isaias propheta praedixit (Isa. L, 6), et impleta in Christo Domino sancta Evangelia testantur (Matth. XXVII, 29, 30; Marc. XV, 17, 18, 19), ubi velut caecatum illudunt Judaei, dum calamo percutientes caput ejus, dicunt: Prophetiza nobis, Christe, quis te percussit (Luc. XXII, 63; Matth. XXVI, 68)? Unum vero extremum in morte sua miraculum fecit Samson, quod etiam noster Dominus et fortis implevit. Crescente coma capitis, cum ei crevisset et virtus, ad templum ductus ab inimicis, quo omnis populus ille convenerat dare laudes et victimas diis suis, quod eis acerrimum suum tradiderant hostem; illic positus, puero qui sibi ducatum praebebat, ut ejus manibus columnas supra quas totum illud aedificium ferebatur traderet imperavit. Quas singulis manibus apprehendens, invocato Deo, semel se adhuc confirmari petit; atque impetu spiritus columnas evellens, omne illud aedificium cum populis cadens, plures Samson occidit in morte sua, quam occiderat in vita sua (Judic. XVI, 22 seq). Noster etiam Dominus manifestius quod ille mystice fecerat exhibuit: duos angulos mundi, circumcisionem scilicet ac praeputium (Ephes. II, 14 et seq), velut duas columnas, in sua morte movens, omnem culturam idololatriae subvertit: solvens inimicitias in carne sua, ut duos conderet in se, in unum novum hominem; faciens pacem, ut reconciliet utraque in uno corpore Deo, per Crucem, interficiens inimicitias in semetipso. Hucusque in Judicum figurate, quae acta sunt, occurrerunt.

CAPUT XXIII. Ruth, Ecclesia ex Gentibus Judaeis illudens. Praedictio facta et figurata. In Ruth credita et visa. 48. Ruth in illo populo dicta est, quae cum esset alienigena, id est, ex Moabitis veniens, sub lege Dei et populo posita, ea egit, quae figuram gestarent Ecclesiae venientis ex gentibus (Ruth. I, 4). Cuidam enim ex populo Hebraeo se in conjugio matrimonii obtulit (Ibid. III, 9 et 12). At ille servans mandata legis, non specie tractus juvenculae, non adolescentiae suae captus ardore, sese ingerentem ad eum mittit, cui propinquiori ex lege debebatur (Deut. XXV, 5). Recusat eam is qui jure divino pulsatus est. Excalciandum lex censuit qui propinquam accipere noluisset: qua nota iste vexatus, illa illi sociata est, qui locum in propinquiori servaverat (Ruth. IV, 8, 10). Sic Ecclesia gentium etiam populo Israelitico in fide Christi Domini, in propinquiori sese obtulit: quam suscipere nolens rite excalciatus est gloria collatae legis, et infamiae nota inustus: quoniam noluit benedictionem, et longe fiet ab eo (Ps. CVIII, 18). Sicut Apostolus eidem populo dicit: Vobis primo oportuit annuntiari verbum Dei: sed quoniam expulistis illud, nec vos dignos vitae aeternae judicastis, ecce convertimus nos ad gentes (Act. XIII, 46). Domus enim excalciati in illo populo, hoc crimine notabatur. Qui vero eam posterior accepit, populus est, calciatos pedes habens in praeparatione Evangelii pacis (Ephes. VI, 15). Quod Evangelium annuntiat, Booz et Ruth Obed genuisse, cujus per successionem seminis, usque ad Joseph et Mariam, ipsiusque Christi Domini nativitatem perventum est (Matth. I, 5 et seq.).

CAPUT XXIV. In Samuele Christus Dominus, Dux, Sacerdos, et Propheta, sacerdotes arguens. Promissio facta et figurata. In Regum credita et visa. 49. Anna uxor Elcanae, quae sterilis fuit, votum vovit Deo, si ei daret filium, eum ab infantia usque ad senium futurum in domo Domini (I Reg. I, 11 et seq.). Datus atque ex ea natus est Samuel, quem ablactatum, ut promiserat, reddidit Domino. Ejusque gratiae fuit, dum parvulus versaretur in templo, ut et divina responsa acciperet, et ei futura Dominus nuntiaret (I Reg. III, 4). Sed is non tantum in figura mutavit ordinem sacerdotii, quantum in illo tria quaedam inveniuntur, quae Christo sunt Domino consignanda. Dux enim et sacerdos atque propheta effectus est populi. Ducem si quaeris Christum, Daniel propheta de ipso: Dux, ait, militiae coelestis (Dan. IX, 25). Sacerdotem si quaeris Christum, David dicit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX, 4). Prophetam si quaeris Christum, ipse de seipso in Evangelio dicit: Non est propheta sine honore nisi in patria sua (Luc. IV, 24). Dum igitur filii Heli sacerdotis maligne agerent, indebite praesumentes partes alias vesci ex carnibus immolandis, quas illis non mandaverat Deus (I Reg. II, 12); ac primitus sibi, postea Deo debere offerri; insectantes etiam mulieres venientes ad templum, cum eis flagitia perpetrabant. Quibus sceleribus confectis iratus Deus, praelium eis adversae gentis immisit (I Reg. IV, 1). In quo non tantum caesus populus, quantum etiam illi ipsi sacerdotes interfecti. Ipsa quoque arca Dei ab hostibus capta est. Sic enim Deus Israel irascitur peccantibus sacerdotibus, ut etiam sacratis locis suis vasisque non parcat. Dicit enim David: Repulit Deus tabernaculum suum, in quo habitabat in hominibus; et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderunt eos (Ps. LXXVII, 60, 61). Et iterum: Repulit eos Deus sanctificationem suam (Ps. LXXXVIII, 40). Item alibi: Si peccaverit populus, exorabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccaverit, quis exorabit pro illo (I Reg. II, 25)? 50. Hei mihi! Cum magno gemitu et inexplebili fletu dicam: dicam praecurrentibus peccatis impieque agentibus nobis, nostris quoque haec mala provenire temporibus Arcam vero Dei quam ceperant hostes, ea veneratione colendam esse crediderunt, ut in templo Dei sui Dagon, collocandam arbitrarentur (I Reg. V, 2). Sub cujus potentia, sequenti die idolum suum elisum prostratumque viderunt. Sed hoc casui dantes, eum rursum uncis fortioribus validioribusque defigunt (Ibid., 5). Quem postera die confractum comminutumque coram arca intuentes, quidnam illud esset minime repererunt (Ibid. 6); ipsaque gens graviori atrocique plaga percussa est, quam David propheta sub quodam pudore testatur, dicens: Percussit inimicos suos retrorsum, opprobrium sempiternum dedit illis (Ps. LXXVII, 66). Nec valuerunt hujus turpitudinis evadere ultimam poenam, nisi arcam Dei quam ceperant, donis appositis, reddidissent (I Reg. VI, 3). Videant, metuantque reges et gentes, quae penes se sacrata omnipotentis Dei vasa nunc usque captiva retinent, eaque reddere detrectant. Quae enim mala ventura credimus eis qui nomen illud quod est super omne nomen (Philip. II, 9), in vasis ejus sacratis honorare noluerunt: cum sic punitos arcam Dei honorantes divina testetur Historia (I Reg. VI, 19), ob quam visam et hic coeperit vindictam facere Deus de inimicis suis? 51. Idem vero ille contumax Hebraeus populus, spreto Samuelis ducatu, sibi regem fieri petiit (I Reg. VIII, 5). Iratusque Dominus ait Samueli: Non te isti, sed me spreverunt (Ibid., 7); ut illud tunc signaretur quod post dixerunt Pilato, spernentes Dominum Jesum regem: Nos non habemus regem nisi solum Caesarem (Joan XIX, 15). Dedit tamen eis Dominus regem Saul, filium Cis de tribu Benjamin (I Reg. IX, 1), qui eos regia potentia affixit annis quadraginta. Omnis itaque anima quae legem Christi Domini et jugum repudiat, sic meretur affligi, quibus dum dominantur mali duces, principes, sacerdotes, audiunt: Dedi vobis regem secundum cor vestrum (I Reg. XII, 13). Ipsi quoque caveant qui has accipiunt potestates, si cupiditate dominantis, nec consulentis affectu suscipiunt, si ministrari eligunt, ac non potius ministrare. Quod Dominus per semetipsum et per prophetam Osee increpat, dicens: Chanaan in manu ejus statera injustitiae, dominationem enim elegit (Ose. XII, 7). Et in Evangelio ipse: Qui voluerit major esse in vobis, erit vester servus: sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Matth. XX, 27, 28).

CAPUT XXV. In David Christum pastorem citharizantem. Promissio facta et figurata. In Regum credita et visa. 52. Cum idem ipse rex Saul superbia captus, Dei praecepta contemneret (I Reg XV, I et seq.), spretus a Deo, David ille (quod dicitur manu fortis), parvus licet in fratribus, unctionis regiae sacramenta suscepit (I Reg. XVI, 13): pastor sane ovium, ut nostrum signaret, pastorem unctum Christum Dominum, qui dicit: Ego sum pastor bonus (Joan. X, 11). Eripuisse se praedam ex ore leonis David fatetur (I Reg XVII, 35). Et noster manu fortis de ore leonis diaboli, et Petrum negantem, et latronem eripuit confitentem (Luc. XXII, 61, et XXIII, 43; I Reg. XVIII, 10). Suavi sono citharizan David, non tantum animalium mulcebat auditus, quantum etiam in ipso Saule vexationem mali spiritus temperabat. Si nostri manu fortis Christi Domini citharam respicias personantem, quam ligno crucis, carnis membrorumque suorum chordis aptatam, plectro dum tangit sancti Spiritus, omne animal replens benedictione (Ps. CXLIV, 16), ipsum quoque diabolum fugavit de cordibus inimicorum, pro quibus orans in cruce suavem illum sonum protulit, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Idem tamen David dum Sauli regi gratus esset ex cithara, eumque turbatum nuntiis Goliae cognosceret, qui sub conditione servitutis provocaret singulare certamen, contra potentem illum virum hic se David parvus opponit. Non, inquit, corruat cor domini mei: ego ibo, et pugnabo huic Allophylo (I Reg. XVII, 32). Cui Saul: Non potes, ait: quia tu puer est et ille vir bellator est a juventute sua. Et leonem, ait David, et ursum occidit servus tuus. Sic erit iste unus ex illis (Ibid., 36): ex semine suo, ut promissum fuerat, signans illum esse venturum qui conculcavit leonem et draconem (Ps. XC, 13). 53. Suscepto itaque praelio, renuit David Saulis arma quibus erat indutus (I Reg. XVII, 39). Quinque enim sibi lapides leves eligens de torrente, fundibula manu capta, non in specie regis regem, sed magnum hostem parvus pastor expugnat. Ita noster pastor Christus Dominus, sapientiam hujus mundi, tamquam illa arma rejiciens, in quinque lapidibus stulta mundi elegit quibus confunderet fortia (I Cor. I, 27). Omnis etenim ille terribilis ambitus superbi, uno ictu lapidis fronte percussus prostratus est, suoque gladio dignoscitur esse truncatus (I Reg. XVII, 49, 51). Ex quinque enim libris legis unus lapis praedictus, fundibula carnis locutus, manu forti expressus, totam superbiam diaboli elisit, suoque peremit gladio, dum mortem morte occidit. Invidia enim diaboli mors introiit in orbem terrarum (Sap. II, 24). Hanc suscepit innocuus Pastor ille bonus, qui pro suis animam posuit (Joan. X, 11), ut sua morte diabolum debellaret. Exstincto, prostratoque hoste, adversus David Saul inique invidiam concepit ex victoria (I Reg. XVIII, 8): retribuensque mala pro bonis, fugat, odit, persequitur innocentem. Dicit et noster Dominus de talibus: Retribuebant mihi mala pro bonis, et odium pro dilectione mea (Ps. XXXIV, 12, et CVIII, 5). Quod vero David per latebras montium, per speluncas et per deserta, Saule persequente, discurrit (I Reg. XX et seq.), corporis sui noster Dominus, id est, sanctorum membrorum suorum, martyrum videlicet, in hac figura persecutiones expressit: de quibus apostolus Paulus dicit: Cum his dignus non esset orbis terrarum, per deserta errabant, et per speluncas, et per cavernas terrae (Hebr. XI, 38). 54. Quod vero persecutorem suum Saulem non occidit David cum ei traderetur in manibus, abscindensque pinnam chlamydis ejus, se odienti pepercit (I Reg. XXIV, 4): hoc quotidie agit noster pastor et rex Christus Dominus, circa osores persecutoresque suos; a quibus dum abscindit vitium magnum superbiae, parcit etiam regibus saevientibus: quia non vult mortem impiorum, sed ut revertantur et vivant (Ezech. XVIII, 23). Quod in omnibus suis fecit, et facit inimicis ille, ille qui non ex meritis, sed gratis justificat impium (Rom. III, 4). Eumdem David declinantem rursum insidias Saulis, gentes excipiunt (I Reg. XXI, 10). Sic se noster Christus Dominus saevientibus subtrahens Judaeis, gentibus dedit. Prodiderunt Allophyli Sauli regi, quod David esset penes eos absconditus in Geth (I Reg. XXVI, 1). Proditum et nostrum Regem idem propheta, dicens: Adversum me, inquit, susurrabant omnes inimici mei, adversum me cogitabant mihi mala (Ps. XL, 8). Et iterum: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus (Ps. II. 2). Sed David proditum sese cognoscens, agit quaedam, immo per eum aguntur futura mysteria, arreptitium simulans; salivae ejus in barbam defluebant, ferturque, ut dicit Scriptura, totus in manibus suis (I Reg. XXI, 13). Talem gentis illius rex aspiciens, a se projiciendo dimittit, dicens: Quid mihi introduxistis istum fanaticum (Ibid., 14)? Nihil enim in lege dictum gestumve est quod vacuum esse possit, aut a figurata actione sit aliquatenus alienum. Dicunt enim et nostro Domino Judaei inimici: Samaritanus es, et daemonium habes (Joan. VIII, 48). Quem conspuentes etiam de quibusdam civitatibus miserunt foras. Portatus est quippe et Jesus Dominus in manibus suis, dum suum corpus in sanctificato pane gestans manibus suis, dixit: Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur (Luc. XXII, 19; I Cor. XI, 24). De quibus mysteriis, qui etiam illud nosse desiderat, quomodo sit David saltans ante arcam nudatus coram servis et ancillis suis, ut Christum crucifixum praesentibus viris et feminis demonstraret, venerandae memoriae Augustini episcopi dicta inspiciat, quibus latius in his pervagatus pene omnia comprehendit (Vide August. Enar. in psal. XXXIII, num. 5 et seq.).

CAPUT XXVI. In eodem David, inimicos diligentem, lapsos reparantem. Promissio facta et figurata. In Regum credita et visa. 55. Ut promissionis ordo poscebat, unctus David in totum Israel, non partem, ut prius, excepit gubernandum, exstincto Saule in praelio (I Reg. XXXI, 6). Quem graviter occisum doluit, eumque insuper vindicavit, omnisque ad eum congregatus est Israel (II Reg. I, 17 et seq.). Hoc etiam nunc agitur, dum noster Rex Christus Dominus suos plurimum diligit inimicos et vindicat; totus ad eum, ut promissum est, colligitur mundus: cui dictum est: Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Et licet jam pene omnes occupaverit gentes, superest tamen, ut plenitudo gentium cum intraverit, totus praedestinatus Israel salus fiat; ut per eum omnis mundus reconcilietur Deo (Rom. XI, 25, 26). Ea vero quae David sublimatus gessit in regno, eos respiciunt qui praesumptione quadam superbiae lapsi, per poenitentiam emendati Christi corpori sociantur Ecclesiae secundae [ Forte, secundo]. Quippe res, ut ait quidam, sapientum animos fatigant. Quibus hic David elatus, duo principalia quae lex prohibet, adulterium, homicidiumque commisit (II Reg. XI, 1 et seqq.). Monitusque per Nathan prophetam, dum magna compunctione cordis actus ageret poenitentiam (quoniam peccata impunita esse non possunt), mortem licet repentinam evaserit, in his tamen quae gessit, constat graviter vindicatum (Ibid., XII, 1 et seqq.). Jam enim ex ore prophetae audierat: Fecisti in abscondito, patieris in sole (II Reg. XII, 12). Qua sententia omnis status domus ejus isto ordine perturbatus est. Unus e filiis ipsius, sororis suae, ex alia licet matre, turpi concupiscentia, captus clam oppressit, vitiavitque virginem. Germanus puellae Absalom stupratorem interfecit fratrem (II Reg. XIII, 14). Quo facto perculsus Absalom, a facie sui patris aufugiens (Ibid., 34), totum sollicitat Israel, rebellisque effectus fugat (II Reg. XV, 16), atque insequitur patrem, thorum quoque ejus in concubinis scelerate contaminans (II Reg. XVI, 22). Quae patienter David ferens, ea in se puniri justitia vindicante cognovit, quae sibi ut videbatur, abscondite commiserat. Quorum gesta lex divina dum resonat, speculum se esse ostendit, non celans ipsorum quoque facta majorum, ac splendoris sui serenitate, ut pulchritudines, ita etiam foeditates quorumcumque demonstrans: ea veritate pollens, quae reatus etiam suorum et probat, et vindicat, non sane sine misericordia, quae totum tegit totumque ostendit; et lapsus tanti viri, et sententiam justi Judicis, et indulgentiam clementissimi Patris. Positus est hic vero exemplum sobriis animabus: ut discant amplius metuere prospera quam formidare adversa. In tribulatione quippe, ut propheta dicit, memores sumus Dei (Osee VI, I). Periculosum est autem animae dimitti in voluptatibus suis, cum ipse dicat Dominus: Ego quos amo redarguo et castigo (Apoc. III, 19).

CAPUT XXVII. In Abisac, animas Christi gratia calore ferventes. Praedictio facta et figurata. In Regum credita et visa. 56. Huic ipsi David jam senili aetate confecto Abisac Sunamitis virgo, quae regem calefaceret, applicatur, nullam ob causam concubitus: quae etiam post obitum ejus virgo reperta est (III Reg. I, 1 et seqq.). Haec similitudo animam signat Dei gratia castitatis calore succensam, quae frigidas in fide animas, ut membra Regis magni suo accendit affectu. Canit enim de se ipsa in psalmis: Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas (Psal. XVI, 3). Aliosque suo flatu calefaciens, dicit: Venite et audite, et narrabo vobis omnibus, qui timetis Dominum, quanta fecit animae meae (Psal. LXV, 16). Defecto itaque rege, Salomon patri David successit in regnum (III Reg. II, 10 et 12). In cujus nomine multa divina promissa dum resonant, ne quis ipsi personae deputaret quae fuerant figurata, dum a praeceptis Domini declinaret, et vitam in senectute et sapientiam simul amisit (Ibid. XI, 4): ut pacifico Christo Domino (quod Salomon interpretatur) omnia illa quae figurata fuerant, servarentur. Quae tamen, ut propheta ex persona Christi Domini gesserit, ut donatum fuerit, parumper excurram. 57. In principio regni ejus visus est ei Dominus per somnium dicens. Pete tibi aliquam petitionem (III Reg. III, 5). Nihilque aliud expetit quam sapientiam. Christum ergo petit, quia Christus est Dei virtus, et Dei sapientia (1 Cor. I, 24). Dabis, inquit, Domine, servo tuo cor sapiens ad judicandum gubernandumque populum tuum (III Reg. III, 9). Quae petitio dum placeret (ut donum collatae sapientiae omni populo panderetur), duae mulieres astiterunt regi, quae simul in conclavi commanentes, uno in tempore filios procrearunt (Ibid. XVI, etc.). E quibus una dormiens cum suum parvulum praefocasset, sociae dormienti supposuit, ejusque vivum sibimet usurpavit. Expletis igitur nocturni somni officiis, dum clarus solis ortus redderet aspectibus diem, torpore omni discusso, mulier quae vivum perdiderat, dum suis uberibus crederet applicandum, respiciens mortuum, non agnovit suum. A furante igitur dum vivum repetit, atque illa pro invaso fortiter contradicit, in hac controversia concertantes regi se pariter obtulerunt. Cumque cujus esset vivus parvulus demonstrari non posset, sapientia illa Christus quae regi fuerat tributa, gladium afferri jussit, non quo parvulum feriret, sed quo denuo parturientis matris viscera demonstraret. Dividite, ait rex suis, parvulum vivum in duas partes, et date dimidium huic, et dimidium huic (Ibid. 25). Vera mater, ut tantum vivat, adversariae totum cedit; falsa, ne vera possideat, dimidium petit. Sic haereticorum nostro sub Rege Christo animae judicantur: quibus dum vera mater catholica nomen suum vivum jurgantibus offert totum, illi volentes discedere petunt dimidium. Sed Rex noster qui venit gladium mittere in terram (Matth. X, 34), haereticorum fraudes removens, verae matri petenti vitam, vivum reddidit statum. Quoniam vitam petiit, ait propheta, et dedisti ei (Ps. XX, 5). Idem vero ipse parvulus non divisus, verae catholicae matris filius, judicium pacifici summi Regis Christi Domini laudat, et dicit: Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me (Psal. CXVIII, 175). 58. Templum idem Salomon Domino suo fabricavit illud amplum, mirabili ambitu constructum, omni cum regia potentia dedicatum (III Reg. VI, VII, VIII). Quod pater ejus dum voveret, implere permissus non est. Multas enim bellando prostraverat gentes (II Reg. VII, 5), eique dictum est, quod plurimum sanguinis effudisset in terra, non ipsum, sed ejus filium pacificum debere construere domum Deo (II Paralip. XXII, 8 et 9). Sed quoniam illud, spiritale hoc aedificium signat, scriptum est, Altissimum non habitare in aedificiis manu hominum factis (Act. XVII, 24). Propter quod Rex noster vera pax Christus Dominus, ex lapidibus vivis domum construens spiritalem (I Petr. II, 5), fidelium corda suorum, non tantum singula templa in singulis, sed unum ex omnibus templum fecit. Quibus dicit Apostolus: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis (I Cor. III, 16)? In quo spiritales hostiae, per ipsum principem sacerdotum offeruntur Deo (I Petr. II, 5). Ipse enim est pax nostra qui fecit utraque unum (Ephes. II, 4). Pacificus Salomon omne tempus cum gentibus habuit quietum, pacem Domino largiente. Qui cum se totum sapientiae dedisset, sententias quasque et icas, id est, immortales partes ascribens, aenigmata etiam mystica dum conderet, praeclare regni ipsius fama nuntii sparsa est per orbem. Ad videndum igitur talem, Regina Austri venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis (III Reg. X, 1). Cujus cum miraretur doctrinam, muneribus oblatis, laudibus praeferens praesentiam, ejus a conspectu discessit. 59. Hoc ex facto Rex noster Christus Dominus Judaeos increpat, quod regina Austri omnes moras regiasque necessitates abrumpens, neque granditate itineris praepedita, omni cum testinatione venerit videre atque audire sapientem (Matth. XII, 42; Luc. XI, 31); ipsi vero ultro ad se venientem Sapientiam ipsam contempserunt. Merito dicit exsurgere hanc in judicio cum illa generatione, et condemnare eam. Sed haec regina nostram sanctam ostendit Ecclesiam, de qua dicitur ipsi Regi nostro: Astitit regina a dextris tuis (Psal. XLIV, 10), quae ab ortu solis usque ad occasum nunc accurrit, Christum Dominum audire Sapientiam; laudans nomen Domini muneraque offerens, quoniam sublimia fecit universa. Itaque quae de Salomone dicta, vel ab eo prophetice gesta sunt, recte Christo Domino consignantur. Caeterum ipse, ut supra dictum est, elatus, in semo fornicatus mente et corpore, Domino ipsum deserente, male obiit; metuendum exemplum posteris relinquens, ne felicitate hujus vitae turbati, Christum deserant, qui est suorum aeterna felicitas.

CAPUT XXVIII. In Roboam, scissuram haeresum, e quibus Christus suas colligit oves. Praedictio facta et figurata. In Regum credita et visa. 60. Regnante Roboam filio Salomonis, et tam suo quam etiam peccato paterno constricto, cum pene totum post idolorum culturam perverteret Israel, regnum e manibus ejus scissum est (III Reg. XII, 16 et seqq.). Jeroboam quippe servus Salomonis, judicio divino in undecim tribubus ampliorem regni partem suscepit. Per quam divisionem Samaria et Jerusalem regum Juda et Israel suorum principum per successionem ordinem servaverunt. Sed haec haereticorum schismaticorumque, sicut saepe dictum est, ostentat figuram, donec ille qui unitatem facit et diligit, alias oves quas habet extra suum ovile, sua gratia illustrante adducat, ut, sicut promittere dignatus est, sit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16). Non omnes nunc in ordine exsequimur reges, sed eos tantum quorum temporibus aliqua vel gesta vel dicta sunt, quae Redemptoris nostri nuntiaverunt adventum, brevitatis intuitu et lectori fastidium minime inferentes. 61. Achab igitur pessimo (III Reg. XVI, 30) rege regnante in Judaea, Elias propheta ad arguendum regem et populum mittitur, quod relicto Deo secuti fuerint Baal (III Reg. XVIII, 1 et seqq.). Cumque Jezabel uxor Achab regis, incomprehensibili judicio illo Dei quo datur potestas malis, prophetas Domini occidisset, Elias orando in sterilitate a facie se regis abscondit (III Reg. XIX, 1 et seqq.). Suppletoque triennio et sex mensibus, cum totam Judaeam saeva fames affligeret, Elias jubetur seipsum praesentare regi. Cumque Domino, interfectis omnibus prophetis, solum se relictum esse dixisset, ait ei responsum divinum: Reliqui mihi septem millia virorum qui non curvaverunt genua ante Baal (III Reg. XIX, 18; Rom. XI, 4). Hinc etiam sanctorum comprimitur elatio, ne quis se in quolibet bono opere arbitretur necessarium Deo: cum omne opus suum per quem vult, impleat Deus, quoniam omnia serviunt illi (Ps. CXVIII, 91). Homo enim Deo, non Deus homine indigere monstratur. Unde ait ille sanctus propheta: Dixi Domino, Deus meus es tu: quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2). Elias vero quae fuerant divinitus imperata, coram rege et populo, per mysticum illud sacrificium vespertinum, ignem coelitus impetrando perfecit (III Reg. XVIII, 36). Quo noster per figuram vitulus immolatus, sacerdotes omnes idololatriae, sicut Elias, cum ipso errore Baal simul exstinxit (Ibid., 38), replens terram gratiae pluvia qua fames fidelis animae repellatur. 62. Quod vero in eremo constituto eidem Eliae, jussu divino corvi mane panem et carnes vespere ministrarunt (III Reg. XVII, 6), totius corporis Domini figura monstrata est, quando prius in praeceptis panem, postea carnem dominicae passionis Judaei, ut corvi, gentibus ministrarunt, tetri colore, voce raucisona, odore fetidi, horrentes aspectu. Quibus avibus similes Judaei, carnem crucis ex ligno decoctam gentibus praeparantes, ut corvi una et raucisona voce Pilato clamaverunt: Crucifige, crucifige (Joan. XIX, 6). Hanc comedunt, qui audiunt dicentem: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54). Tria tamen etiam hic tempora et dimidium temporis in tribus annis et sex mensibus (sicut et superius memoravimus) coelestis pluvia, Dei alto judicio, negatur eis qui carnem ejus non comedentes, neque ejus sanguinem bibendo redempti, ab ejus corpore inveniuntur alieni.

CAPUT XXIX. In Elia Christum, et in vidua misericordiae principatum. Praedictio facta et figurata. In Regum credita et visa. 63 Dixit Dominus Eliae: Vade in Sarepta Sidoniae; ecce enim mandavi mulieri viduae ut pascat te illic (III Reg. XVII et seqq.). Et hic mysticas actiones spiritalis lector agnoscit. Neque enim defecerat Omnipotens quanto vellet tempore per easdem aves suum pascere prophetam. Quem tamen necessarium viduae sciebat, cui ex fame copiam, potentia verbi, per suum ministrum voluit praeparari. Hanc viduam in agro duo minuta ut duo praecepta, colligentem divino nutu prospiciens Elias, actus etiam spiritalis sitis ardore, aquam a muliere poposcit. Quae dum pergit afferre, et pusillum panis petit ab ea propheta. Illa vero testando dicit modicum se farris habere in hydria, et parum olei in oleario, unius scilicet et cum liberis diei victum, quo absumpto, esset moritura cum liberis. Ex hoc ipso sibi propheta prius offerri jubet, tum etiam sibi suisque filiis praeparandum: ut misericordia primum occupet locum: quam praetre ante faciem Dei Scriptura testatur (Ps. LXXXVIII, 5,). Ex ipso enim omnis copia. Quoniam haec dicit Dominus, ait Elias, Hydria farinae non deficiet, et capsaces olii non minuetur, usque in diem quo dabit Dominus pluviam super terram (III Reg. XVII, 4). Sic anima misericors feneratur Deum, sic dum dat in necessitate, sibi consulit ad salutem. Sic repletur anima, quae corpore abscedente, Domino, castigantem diligens, unius thori fidem pudico amore custodit, sacramento farris et olei unctione munita; secura exspectans gratam pluviam, cum ei dixerit Dominus: Euge, bone serve et fidelis, quoniam in modico fidelis fuisti, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). Cujus in similitudinem et illa laudatur a Domino, quae duo minuta vidua dum mitteret in gazophylacium (Luc. XXI, 2 et seqq.), plus omnibus eam misisse dixit ille qui vidit, quia sibi nihil dimisit.

CAPUT XXX. In Elisaeo, discipulos Christi duplum accipientes spiritum. Promissio facta et figurata. In Regum credita et visa. 64. Elias discipulum Elisaeum reliquit, quia tempus assumptionis suae, Domino revelante, cognoscens, ait discipulo: Pete tibi aliquam petitionem, priusquam tollar a te. At ille ait: Volo ut spiritus qui in te est duplex in me sit. Dixitque ei Elias: Dure petisti: verumtamen si me respexeris euntem, fiet tibi (IV Reg. II, 9 et 10). Hac promissione factus certior Elisaeus ut optato petitionis suae omni ex parte potiretur, ita inhaesit magistro, ut nulla eum ab illo necessitas sequestraret. Cumque propheta studium vellet exercere discipuli, necessario se per devia sequi illum sustinentem imperat. At ille ait: Vivit Dominus et vivit anima tua, si dimisero te quocumque ieris (Ibid., 2, 4 et 6). Hoc actum est, donec ad eum perventum est locum ubi, curru igneo susceptus, quasi usque in coelum pervectus est. Atque ita intentio discipuli vigilavit, ut raptum sibi magistrum fletu ac voce magna sequeretur dicens: Pater mi Elias, Pater mi, auriga Israel (Ibid., 12)! His vocibus perculsus Elias, spiritate illi viaticum ac pignoris donum, suum palliolum dimisit. Quo percepto, rescisso ex eo, et percusso ex eo Jordane fluvio, quem per seipsum non valuerat, pallii adjutorio pertransit (Ibid., 14). Unde et prophetarum filii dicunt: Requievit spiritus Eliae super Elisaeum (Ibid., 15). 65. Et in hac mystica actione, similitudo Domini et magistri nostri Jesu Christi. Cum enim dixisset discipulis suis. Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet (Joan. XIV, 12); ut duola se dona Christus dedisse ostenderet, adjecit: Et majora horum faciet. Sed hoc inhaerentibus sibi, nec in aliquam partem a se declinantibus, quos edocuit dicens: Si quis mihi ministraverit me sequatur, et ubi ego fuero, illic erit et minister meus. His, et duplum spiritum hoc modo infudit: semel post resurrectionem, quando insufflavit in faciem eorum, dicens: Accipite Spiritum sanctum. Si cui dimiseritis peccata, dimissa erunt: si cui detinueritis, detenta erunt in coelis (Joan. XX, 22, 23): secundo vero cum nube susceptus, vectantibus angelis, ipsis quoque discipulis oculis deducentibus, ait: Vos sedete in civitate, donec induamini virtutem ex alto (Luc. XXIV, 49). Isque die Pentecostes in linguis igneis donum sanctum Spiritum misit (Act. II, 4). Non hic duos Spiritus intelligere debemus, cum unus sit Spiritus sanctus; sed ipse idem Spiritus est, charismatum dona dispensans: ita multipliciter praerogatus ab ipsa individua Trinitate. ut in ea non duo, sed unus sit Spiritus. Quoniam, ut Paulus apostolus dicit: Unus Deus, una fides, unum baptisma, unus Spiritus (Ephes. IV, 5). Unde et ipse Elisaeus non ait magistro: Spiritus qui in te est duo sint, sed, duplo sit in me. Hoc duplum exposuit Dominus cum dixit: Donec induamini virtutem ex alto; ut ampliora per eos faceret, quam fecerat per seipsum. Tactu suae fimbriae a fluxu sanguinis mulierem sanavit (Matth. IX, 20): discipulorum vero umbra infirmitates omnes (Act. III, 15). Ipsi resurgenti palpantes videntesque vix crediderunt, etiam ipsi discipuli: ascendenti in coelum, illis praedicantibus, in eum quem non viderunt totus credidit mundus. Postremo, amplius est impium justificare, quam resuscitare mortuum. Quae omnia per suos discipulos idem ipse fecit, qui eis hanc tribuit potestatem, dicens. Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).

CAPUT XXXI. In eodem Elisaeo, cum mortuum figuratum Christus Dominus gratia suscitavit. Praedictio facta et figurata. In Regum credita et visa. 66 Idem ipse Elisaeus dum excurrit per diversa, annuntians verbam Domini, quaedam eum mulier Sunamitis hospitio suscepit (IV Reg. IV, 8). Cui pro munere, sterilitate sublata, filium ei impetravit a Domino (IV Reg. IV, 16 et seq.). Quae suscipiens parvulum enutriit. Adultus vero ad patrem in agrum dum pergeret, solis ardore percussus recurrens domum, aestuans in sinu matris spiritum emisit. Statim mulier ad hominem Dei recurrit, in Carmelo pedibus ejus provoluta, filium, quem ejus gratia susceperat, nuntiat fuisse defunctum. Celatum sibi hoc a Domino propheta miratur, ut nostri Domini Jesu totam figuram impleat propheta, qui cum omnia norit, aliqua se nescire simulat. Ut illud de Lazaro: Ubi posuistis illum (Joan. XI, 34)? Et: De die et hora nemo scit, neque angeli, neque Filius (Marc. XIII, 31); cum eo die et ea hora ipse venturus sit Filius. Et illud, narrantibus duobus discipulis de passione ejus et dicentibus ei: Nescis quae facta sunt in Jerusalem ante tertium diem (Luc. XXIV, 18, 19)? et ipse in quo facta sunt, nescienti similis dicit, Quae? Sed haec quae celantur, aut in magno aguntur mysterio, aut intentio cordis extenditur in Deum, ut quantum non capit, avidius nosse quaerat; et cum quaesita non intellexerit, amplius metuat, sciens divinum esse atque profundum, quidquid mortalibus nosse fuerit denegatum.

67. Agit vero Elisaeus quae sunt dominicae actionis sacramenta (IV Reg. IV, 29). Mittit per servum suum baculum, quod supra exanime corpus positum, mortuum vitae restituat. Misit et Dominus per Moysem servum suum legem, quae mortuum mundum, sicut illud baculum, vivificare non potuit, quia si data es set lex quae posset vivificare, ut Apostolus dicit, omnino ex lege esset justitia (Gal III, 21); quia littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Postea ipse Elisaeus descendit magnus ad parvum, salvator ad salvandum, vivus ad mortuum. Descendit et noster Dominus. Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Ephes. IV, 10). Quae omnia? Quae mystice gessit Elisaeus. Ut enim mortuum parvulum suscitaret, juvenilia membra contexit (IV Reg. IV, 34). Et Dominus Jesus seipsum exinanivit formam servi accipiens (Phil. II, 7); parvum se illi parvo coaptavit, ut efficeret istud corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae (Phil. III, 21). Jacens subter se frigidum, suo calore succendit (IV Reg. IV, 34). Similiter et noster Salvator Dominus mundum, a cujus calore non est jam qui se abscondat (Ps. XVIII, 7), insufflavit ille tertio jacenti, ut trina confessio infunderetur credenti. Sic suscitatus est mortuus, dum a morte perpetua justificatus est impius. 68. Multa et varia signa Spiritus Domini fecit per Elisaeum, sicut eadem Regum narrat historia. Quae omnia persequi longum est. Pauca tamen exsequar, cum sint cuncta signa futurorum Christo Domino coaptanda, qui per Isaiam dicit: Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, bene evangelizare pauperibus misit me, dimittere quassatos in requiem, reddere captivis libertatem, et caecis visum (Isa. LXI, 1; Luc. IV, 18). Jordanem Elisaeus eo Spiritu operante transiit (IV Reg. II, 14), quo noster Dominus Jesus eumdem fluvium suo in baptismo consecravit (Matth. III, 13). Insultantes sibi propheta bestiis tradidit pueros (IV Reg. II, 24). Et noster Jesus Dominus de parvulis in Paulo dicit: Nolite pueri effici mentibus (I Cor. XIV, 20). E quibus quosdam bestiis, id est, immundis spiritibus tradidit, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20) Rex Israel ad perimendum Eliam quinquagenos viros tribus vicibus cum tribunis misit, quos coelesti incendio propheta consumpsit (IV Reg I, 9, 11, 13). Dicitur etiam de nostro propheta et Domino, quod ignis ante eum ardebit et inflammabit in circuitu inimicos ejus (Ps. XCVI, 3). Ipsum postea regem cum omni exercitu se obsidione vallantem, quadam caecitate percussos hostes, captivos in Samariam induxit (IV Reg. VI, 18). Quibus reddito visu, simul et indulgentiam impetravit (Ibid., 22). Haec licet in multis signentur, evidentius tamen in Paulo, et qui cum eo Ecclesiam persequebantur, Dominus ostendit. Caecatus quippe prostratusque in via, captivus Dei dum fieret, reddito lumine, qui fuerat persecutor, factus est praedicator (Act. IX, 8); atque in ipso ostendit Deus omnem longanimitatem ad informationem eorum qui credituri sint illi in vitam aeternam (I Tim. I, 16). 69. Item Naaman Syrus amicus regis ad regem Israel directus est, ut ab Elisaeo leprae macula mundaretur. Quem respiciens homo Dei jussit eum septies in Jordane tingi, si vellet corporis sui maculas auferri Quod cum faceret, mundatus est (IV Reg. V, 1 et seqq.). Munera homini Dei offerenda credidit (Ibid., 16), quae jure divino renuens, gratiam gratis datam nostri praesignavit Christi Domini, quam in Evangelio suis discipulis commendavit, dicens: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8) Septiformi Spiritu mundari animam a vitiis, quibus interior exteriorque homo polluitur, aqua etiam ipsa demonstrat, qua tinguntur consecrati in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Giezi vero puer prophetae, qui secutus Naaman Syrum, composito mendacio, vendere voluit quod propheta gratis dederat, ea leprae percussus macula qua ille mundatus fuerat (IV Reg. V, 20 et seqq.), haereticorum figuram ostendit, qui suae rapacitatis caecitare compulsi, dum venditant suis velut expiationes videlicet peccatorum, ipsi quoque maculis quibus illi fuerant aspersi, insigniuntur. Ut merito audiant a Domino: Non novi vos. Discedite a me omnes qui operati estis iniquitatem (Matth. VII, 23).

CAPUT XXXII. In Ezechia, qua suos Christus docet in bono non debere efferri. Praedictio facta et figurata. In Regum credita et visa. 70. Dum alternanter reges Israel, alii a viis Domini declinantes erroribus implicantur, alii fideliter viam Domini gradiuntur, ad Ezechiam regem ordo perductus est (IV Reg. XVIII, 1 et seqq.). Hic exterminans omnia simulacra, omnemque idolorum culturam subvertens, pene totum Israel errantem convertit ad Dominum (Ibid., 4). Huic divinum datum est responsum, ut ordinare ac disponere deberet domum suam, quod ipse jam iret in mortem (IV Reg. XX, 1). Qui cum flens orasset dicens: Memento, Domine, quomodo ambulaverim in via tua (Ibid., 3 et 6), quindecim anni sub hoc signo ei adjiciuntur ad vitam. Duodecim enim gradus sol, cursu quo ascenderat, descendit (IV Reg. XX, 12). Quod mire evenisse finitimi dumadverterent reges, nuntios ad Ezechiam miserunt, quaerentes quidnam illud esset ostenti. Elatusque in bono, non tantum pro se factum narrat, quantum et jactantiae gratia universa regalia eis domus suae et vasa ostendit (Ibid., 13). Indignatusque Dominus per prophetam Isaiam regem increpat, testans venire dies, quibus illa omnia quae monstraverat, captiva in Babylonia cum populo ducerentur (Ibid., 16). Nec immerito noster Rex per apostolum Joannem in Apocalypsi nos admonet, dicens: Tene quod habes, ne quis alius accipiat coronam tuam (Apoc. III. 11). Item alibi: Beatus qui vigilat et servat vestimenta sua, ne nudus ambulet (Ibid., 16, 15). Et in Evangelio: Non sciat sinistra tua quid faciat dextera tua (Matth. VI, 3); admonens in bonis operibus, quae Dei dona sunt, non esse in homine, sed in Domino gloriandum, ne quod humilis accipit, superbus amittat.

CAPUT XXXIII. In regibus peccantibus, qui secum populum in captivitatem ducunt. Praedictio facta et figurata. In Regum credita et visa. 71. Regnante Josia atque Sedechia filio ejus (IV Reg. XXII, 1 et 13), populus omnis Israel utiba vincta legis, quibus regebatur, abrumpens, multis ex gravibus culpis totius pietatis auctorem Deum ad magnam iracundiam provocavit. Jeremiam prophetam ad objurgandum, corrigendumque regem et populum Dominus misit (Jer. XXII, 2 et seqq.), praedicens, si conversi legis mandata servarent, suo in loco semper manere illaesos: si vero monentem se contemnerent, in Babyloniam ire captivos. Spretis igitur et mandatis et praedicantis verbis, dum malis ausibus rex et populus suis peccatis urgentibus premerentur, sententiam divinam Jeremias plebi jam captae, et regibus per epistolam expressit dicens: Propter peccata quae peccastis ante Deum, ducemini in Babyloniam, et eritis illic per tempus longum usque ad generationes septem (Baruch. IV, 1 et 2). Rex igitur Nabuchodonosor, comprehensis regibus Juda, totum Israel captivum transmigravit in Babyloniam, effossis oculis in itinere regi Sedechiae (V Reg. XXI, 1 et seqq.); ut duorum prophetarum de eodem rege praedicta implerentur. Jeremias dixit visurum regem Babyloniam (Jer. XXIV, 3); Ezechiel, non visurum (Ezech. XII, 13). Qui dum sibi quasi contrariare visi essent, hoc modo utrumque videtur impletum: cum exemptis oculis adductus Sedechias Babyloniam, et vidit, quia praesens fuit, et non vidit, quia in via oculos perdidit. Admonet noster Dominus suos hujus exemplo, et dicit: Ambulate dum lucem habetis, ne vos tenebrae comprehendant (Joan. XII, 3.). Contemptores vero mandatorum suorum, etiam reges, caecos esse idem Dominus in Evangelio dicit: Caeci sunt duces caecorum. Caecus autem dum caecum ducit, simul in foveam cadunt (Matth. XV, 14), quae est dura captivitas animae impoenitenti, de qua dicitur: Dedi illi tempus ut poenitentiam ageret, et poenitere non vult (Apoc. II, 21). Sic donec suppleretur mensura per annos septuaginta, in Babylonia populus ille captivus fuit. 72. Vasa sane omnia templi Dei idem rex Nabuchodonosor per suos abripuit (IV Reg. XXV, 13, 14, 15). Vae peccatis hominum, dum pro his sacrificia ipsa conculcantur ab exteris, quae semper pro remediis fuerunt in salutem. Quo gemitu, quibus amarissimis fletibus, qua animi angustia haec descripserit Jeremias, Threni ejus indicant: tabernaculum Domini fuisse pollutum, diem festum ductum in oblivionem, sabbata omniaque solemnia exterminata; sacerdotes et principes, parvulos, senes, juvenes, virginesque suas partem gladium comedisse, partem remansisse captivam (Thren. I, 1 et seqq.). En dolorum nostrorum ulcera; en luctus nostri opprobrii, en peccata grandia, quorum ex causis etiam nos haec videre meruimus, amplioreque poenarum plaga quasi vulnera i curari nolumus. Elisi stare nos credimus, expulsi exsiliatique, ut oportuit, non dolemus satisfactio nulla, moestitia nulla, manet ira, nec veniam postulamus. Haereditas nostra conversa est alienis, domus nostrae peregrinis (Ibid., VI. 5, 2). Sic castigati non plangimus, sic emendati nolumus suscipere disciplinam. Recedamus a malis quibus Dominum offendimus, poeniteamus in his quae sacratis ejus contumeliosa ingessimus. Superbia nostra humilitate curetur. Collatum tempus remediis non spernamus, ne is cujus placidam mitemque sensimus misericordiam, non poenitentibus aeternam constituat, poenal inque sententiam. Paratus est enim ignoscere ille Dominus qui dicit: Convertimini ad me, et convertar ad vos (Zach. I, 3): si modo voces filii cum poenitentia revertentis pius Pater agnoscat (Luc. XV, 18). 73. In eadem captivitate, Danielem et Ezechielem narrat historia prophetasse. Daniel vir desideriorum (qui Balthasar a rege nuncupatus est), tres viros gentis suae amicos habuit Ananiam, Azariam, Misaelem (Dan. X. 11; I. 7). Omnis vero ejus prophetia mysteriis licet plena sit (Dan. IX, 25), quaedam tamen pars ejus ita elucet claritate sui fulgoris, ut etiam tempus signaverit quo venturus esset ipse Salvator et Dominus. Duodecim sane cum sint propheticae visiones ejus, in Hebraeo decem reperiuntur. Quas duodecim, Domino donante, certa cum comparatione percurram. In prima, contra impudicos seniores castitatem Susannae defendit (Dan. XIII, 51). Hoc agit Jesus Dominus, dum adversus scelera os haereticos Ecclesiae suae integritatem tuetur, quam perversis suis disputationibus vitiare contendunt. Quos etiam per apostolum Paulum notat, dicens: Ex his sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis (II Tim. III, 6). In secunda ipse Daniel, suique amici statuerunt legis suae mandata servantes, ex cibis mensae regis, quibus caeteri eorum sodales vescebantur, non contaminari (Dan. I, 8). Desideriis hujus mundi non solum contaminatus non est noster Magister et Dominus, verum etiam suos amicos prohibuit, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Omne enim quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi (Joan. II, 15 et 16). Quae omnia, velut escas illas regias, repudianda ostendit. Et per apostolum Paulum evidentius mandans: Esca ventri, ait, et venter escis. Deus autem et hunc, et has evacuabit (I Cor. VI, 13); ut sit animae unus cibus ipse Salvator, qui ei varios diversosque sapores exhibeat. 74. In tertia, sacramentum divinae dispositionis, quod regi ostensum fuerat, itaque erat oblitus; non humana doctrina Daniel qua instructus erat, sed Domino revelante, et somnium et interpretationem somnii regi narravit (Dan. II, 1, etc.). Quatuor regna in quatuor metallis, e quibus statua formata ante faciem ejus aderat, mundo exsurgere; caput aureum, ipsum esse Babylonicum Orientis; pectus et brachia ejus argentea, Macedonicum Septentrionis; venter et femora aerea, Punicum Meridiani; crura ferrea et digiti pedum partim ferrei, partim fictiles, ultimum Romanum, videlicet Occidentis, sicut et vir eruditissimus Orosius historiographus posuit. Quod regnum tamquam ferrum comminuit omnia, et domuit. Christi quoque regnum subjungit Daniel in lapide abscisso de monte sine manibus concidentium (Ibid., 44 et 45), tamquam sine manibus complectentium Deum hominem ex Virgine natum. Qui cum illam statuam percussisset, omnes ejus partes redegit in pulverem, eaque auferens spiritus venti, locus ejus inventus non est: ipsum autem lapidem, qui percussit statuam, factum esse montem magnum et implesse omnem faciem terrae. Vacuatis enim omnibus regnis, regnum Christi Domini exsurget, quod nulli alteri populo relinquetur, quoniam permanebit in aeternum (Ibid., 35). Hoc nunc orando omnis ejus petit Ecclesia, cum dicit: Adveniat regnum tuum (Luc. XI, 2). In quarta, statuam, imaginemque suam Nabuchodonosor quam statuerat adorandam, cum tres praedicti amici Danielis adorare noluissent, camino detrusi, illud mirum divinitus praebuit, quod fugato incendio, ipsos potius ministros regiae jussionis vorax flamma consumpsit. Tres vero viri illaesi, hymnum Regi vero dum canerent in medio camini, secum Filium Dei habere meruerunt. Quem revelante gratia rex ipse cognovit, qui suos veros adoratores figmenta vanissima contemnentes, a flammis praesentis saeculi ad coelestem gloriam perducit triumphantes (Dan. III).

CAPUT XXXIV. In Daniele, qui Christum Dominum suis visionibus enarravit. Praedictio facta et figurata. In Daniele credita et visa. 75. Quinta vero visio continet somnium ejusdem regis, quod Daniel ita interpretatus est (Dan. VI, 2, etc.): Arborem magnificam quam viderat, sub cujus ramis omnes bestiae, pecora, avesque habitarent, ipsum esse regem; praecidendam vero cum Dominus jussisset, servata dumtaxat radice; regnum ejus auferendum ab eo, ipsumque cum bestiis mansurum (Ibid., 17, etc.); capillos ejus ut mulieris, et ungues ejus ut aquilae crescere, fenum ut bos edere, donec septem divinitus tempora jussa complerentur; dans consilium regi eleemosynis sua peccata redimere debere. Quod cum facere neglexisset, praedicta omnia regi advenerunt, suppletaque mensura temporum, regnum quod amiserat, recuperavit (Ibid., 31). Sic praesumptores caeduntur, sic castigantur superbi ab eo qui potat in lacrymis, in mensura (Ps. LXXIX, 6), quia sunt judicia ejus suavia (Ps. CXVIII, 39). Sic Petrum apostolum negantem, dum respectum flentem videret, in eum locum restituit quem praesumptor amiserat (Luc. XXII, 61). Sic in suis in terfectoribus sacrum ejus sanguinem fundentibus, pro quibus oravit eumdem sanguinem propinavit bibendum, quo regiam susciperent dignitatem. Sic quotidie Rex noster lapsos reparat, quibus collatae gratiae coelestis regni donum servat in posterum. In sexta ex quatuor sibi apparentibus bestiis illius supradictae, quatuor partium orbis regna confirmat (Dan. VII, 4, etc.). Quibus quartam bestiam grandiorem fuisse atque terribilem, idem propheta testatur: habentem cornua decem, ac de medio eorum cornu aliud parvum ascendens, tria ex illis ante faciem ejus excussa sunt cornua, donec vetustus dierum sedit in judicio. Sed haec eo modo sunt exposita, quo regna illa quatuor sibimet succedentia. Bestia quarta, quae omnibus regnis eminens domavit omnem terram, subjecitque eam (Ibid., 23). Post ipsam uno tempore decem reges exsurgent: et post eos, ille qui nomen perditionis suae, id est, Antichristi, portaturus est. De quo suo loco, ut jam promissum est, divina testimonia proferentur. In septima ex ariete et hirco, Persarum atque Graecorum sibi praelia revelata describit (Dan. VIII, 3, etc.). Sub persona quoque Antichristi, qui corde suo dum magnificabitur, dolo corrumpet multos (Ibid., 25), donec veniat qui venturus est Jesus Dominus, et non tardabit (Habacuc II, 3). 76. In octava (Dan. V, 1, etc.), idem vir desideriorum Daniel, providam justitiam Dei judicantem reges superbos ea ratione insinuat, qua Baltasar rex coenam faciens principibus suis, vasa templi Dei quae Nabuchodonosor pater ejus abstulerat prolata [Editi, sublata ], biberit in eis concubinis principibusque suis, laudans deos suos aureos et argenteos, ligneos et lapideos: statimque in conspectu ejus exierunt articuli manus hominis, et scripserunt in pariete regis domus (Ibid., 5); qua visione turbatus rex, cum omnes quos habuit curiosos, scripturam legere nequivissent, Daniel accitus, causa vasorum domus Dei id factum fuisse; regem constanter objurgans, scripturam etiam recitavit: Mane, Thecel, Phares; eamque interpretatus est, Mane: Numeravit Deus regnum tuum, et implevit illud. Thecel: Ponderatus es, et inventus es minus habens. Phares: Divisum est regnum tuum, et datum est Medis et Persis (Ibid., 23. Promissa itaque munera quae Daniel abnuerat, cum rex contulisset prophetae, suppleto vitae cursu, ut praedictum fuerat, regnum reliquit Medis et Persis. Videant, videant superbi reges, qui ausu mentis suae vasa domus Dei diripientes, quae juste ille ministris peccantibus tradidit, sine ulla reverentia contrectantes, Deo, cujus nomine consecrata sunt, videntur contumelias irrogasse. Quorum finis utique mors est, quae non habet finem.

CAPUT XXXV. In eodem, dum eum de lacu leonum eruit, ut Christum Dominum a Judaeis. Praedictio facta et figurata. In Daniele credita et visa. 77. In nona, Darius Medus successit in regnum; qui cum satrapas centum viginti statueret in regno suo, tres ei praepositos constituit (Dan. VI, 1, etc.). Daniel unus erat ex tribus gratiam habens in oculis regis. Exquirunt invidi adversum Dei servum consilium, ac regi persuadent diebus triginta petitionem a nullo deo vel homine, nisi a solo rege esse poscendam, in eo poena interposita, qua si quis praeceptum regis contemneret, in vivarium missus leonibus in esca daretur (Ibid., 7, etc.). Quod praeceptum propositum reperiens propheta, Dominum suum tribus temporibus diei solita oratione precatus est. Detentum ut contumacem regi offerunt, quem cum eripere invidis non valeret, Deo suo prophetam sub hac confessione dimisit, qua eum de mortis periculo solus posset eruere. Quod et factum est. Ex hac tamen moestitia incoenatus rex, dum neque cibum neque somnum caperet, diluculo ad videndum Danielem ipse perrexit. Quem vivum illaesumque respiciens, Deo vero dans gloriam, educi de lacu praecepit, eosque qui Danielem criminati erant, in lacum misit; et devorati sunt continuo in conspectu ejus. In his etiam suppleta est prophetia, dicens: Qui foveam fodit proximo, incidet in eam. Et qui statuet laqueum proximo, peribit in illo (Eccli. XXVII, 29). Et ipse noster Jesus Dominus, in quo omnia ista figurata surgebant, per Prophetam dicit: Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam (Ps. LVI, 7). Et iterum: Misit Dominus misericordiam suam et veritatem suam, et liberavit animam meam de medio catulorum leonum (Ibid., 4). 78. In decima (Dan. IX, 2), propinquante fine temporis septuaginta annorum desolationis Jerusalem, quam per Jeremiam prophetam Dominus praedixerat (Jerem. XXV, 11; XXIX, 10), Daniel cum omni fletu et jejunio orationem fudit pro se ac pro delictis populi sui, miserationem Domini implorans. Oranti Gabriel astitit archangelus, eique futura mysteria revelavit, septuaginta hebdomadas breviatas esse in populo ejus, et in civitate sancta, ut consummentur peccata, et signentur delicta, et ut finiatur injustitia, et adducatur justitia sempiterna (Ibid., 21); impleri quoque visus prophetarum, et ungi Sanctum sanctorum ab exitu sermonis in respondendo. Et iterum aedificabitur Jerusalem, usque ad Christum ducem hebdomadae septem, et hebdomadae sexaginta duae. Et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum. Et post hebdomadas septuaginta duas, interibit chrisma; et judicium non erit in eo; vel, sicut Hebraeus interpres: Occidetur Christus, et non erit ejus populus, qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipavit populus cum duce veniente, et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio. Confirmavit autem pactum multis hebdomada una et in medio hebdomadae deficiet hostia et sacrificium, et in templo erit abominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem perseveravit desolatio (Ibid., 26). Ad confutandum errorem Judaeorum haec sibi revelata scripsit Daniel. Qui ergo exspectant adhuc venturum Christum, credituri sunt Antichristo. Sic enim eos Dominus Jesus in Evangelio increpat, dicens: Ego veni in nomine Patris mei, et non credidistis mihi; alius veniet in nomine suo, et ipsi credetis (Joan. V, 43). 79. Labore ingenioque magno beatae memoriae Hieronymus, per supputationes annorum regum Babyloniae septuaginta hebdomadas, usque ad nostri Redemptoris nativitatem Christi Domini annos quadringentos nonaginta perduxit, sejungens septem in restauratione templi hebdomadas, sexaginta et duas usque ad Domini nativitatem, et usque ad passionem ipsius, et unam vastationis quae facta est a Vaspasiano duce, vel Tito filio ejus. Inimici igitur Domini Judaei fallentes semetipsos, cum multiplicia prophetata de Christo, ad quasque suorum regum personas referre contendunt; huic prophetae Danieli volentes nolentesque colla submittunt, qui non tantum signa omnia supra scripta conscripsit, quantum etiam tempora ipsa adventus Domini designavit. Quae omnia luce clarius impleta omnis jam mundus agnoscit. Gloriam igitur Christi Domini diffusam in gentibus, eumque, ut scriptum est, omnem terram adorantem (Ps. LXV, 4), Judaei adhuc credere nolunt, nobiscum intuentes impleri omnia quae praedicta sunt oraculis prophetarum. 80. In undecima (Dan. XI, 1, etc.), eidem prophetae revelata sunt sub persona bellantium regum, ipsius facta Antichristi, angustiaeque ultimi temporis, resurrectio etiam mortuorum, qualiter impii, qualiter vel sancti resurgant. Haec et Isaiae (Isa. VI, 11, etc.; XIII, 9, 16), et Ezechieli (Ezech. XXXVIII et XXXIX) ita ostensa sunt, quemadmodum eorum dicta evangelica firmat auctoritas. 81. In duodecima (Dan. XIV, 2, etc.), spectaculum quoddam laetissimum, non tantum regi, quantum etiam spiritalibus mentibus exhibuit Daniel. Bel quippe idolum, quod omnes Babylonii simul cum rege cultui habebant, magnos regios apparatus velut quotidie comedens, quos sacerdotes cum suis per occultum intrantes ostium consumebant. Daniel eorum fraudem subtili arte demonstrans, seri in pavimento templi cinerem suis praecepit. Signatis igitur foribus annulo regis, in posterum diem venientibus, non illa ab illo figmento consumi, virorum ac mulierum impressa vestigia demonstrarunt. Confessione etiam sacerdotum occultum est illud ostium proditum, per quod introeuntes omnia devorabant. Confracto itaque regia jussione figmento (Ibid., 22, etc.), draconem, quem simul ut divinum suspiciebant, sine gladio et fuste ita peremit Daniel, quemadmodum sciebat corruptibilem posse corrumpi: docens et ostendens unum et solum verum Deum esse colendum, relictis vanis superstitionibus, quibus non tantum Babylonios, quantum etiam totum mundum sub potestate daemonum captivum teneri propheta cernebat. A quorum dominatu Christi Domini gratia liberandum, praeconio etiam suo futuro tempore designavit. Sed quoniam, ut ait quidam, Veritas odium parit (unde et Paulus noster dicit (Gal. IV, 16): Inimicus factus sum vobis verum praedicans, pro munere verae religionis ostensae, in lacum leonum Babylonii devorandum prophetam miserunt. Nec defuit divina potentia, quae et custodiam solitam suo et prandium per ejus socium ministraret incluso. Cujus ob meritum gratiae, ferales leonum impetus in ovium mansuetudinem commutavit. Educto itaque Daniele, cum rex miraretur illaesum, inimici ejus in escam leonum dati sunt ut perirent (Dan. XIV, 30, etc.). Non sine signo ejus Domini haec acta sunt, qui pro suis orat, dicens: Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi (Ps. LXXIII, 19). Rugiens enim ille leo diabolus qui circuit quaerens quem devoret (I Petr. V, 8), inimicos nostri prophetae Christi Domini quos reperit, accepta potestate consumit. CAPUT XXXVI. In Ezechiele, manifesta resurrectio per Christum Dominum. Promissio facta et figurata. In Ezechiel credita et visa. 82. Ezechiel quoque propheta inter caetera quae arcanis recondita scripsit, resurrectionem sibi ostensam quae futura est mortuorum, hoc modo intimavit. In campum se quemdam adductum, qui erat plenus ossibus mortuorum (Ezech. XXXVII. 1 et seqq.). Illic potentia verbi Dei unumquodque os suis partibus conjungi, carnes, nervos, cutesque ascendere, eisque vitales auras infundi eo Spiritu ipse vidit, quo nos futuram speramus et credimus resurrectionem. Multa quoque sub figura regis Tyri de Antichristo narrans, describit etiam civitatem quae congregatur ex gentibus ex lapidibus vivis, Jerusalem coelestem (Ezech. XXVIII, 2, etc.): cujus portam orientalem clausam semper ostendit, dicens: Haec porta clausa erit, solus princeps sacerdotum transibit per eam, et ipsa clausa erit principi (Ezech. XLIV, 2); Mariae virginalem uterum signans, quae semper virgo integra protulit Salvatorem. Solus enim Christus Dominus, ut ait beatae memoriae Augustinus episcopus, per inviolata matris virginea viscera, membra infantis eduxit, qui post resurrectionem per clausa ostia membra juvenis introduxit: solus peccatum non habens infantilis aetatis exortu, qui peccatum non habuit grandioris aetatis accessu, ipso dicente: Ecce venit princeps hujus mundi, et in me nihil inveniet (Joan. XIV, 30). 83. In hac captivitate Babyloniae etiam Esdras sacerdos et propheta fuit, qui gratus in conspectu regis dum esset, et cum flentem rex aspiceret, qua ex causa tristis esset ab eo perquirens, solemnia religionis ac populi sui agi solere eo tempore firmat, a quibus se alienum esse docebat (II Esdr. II, 1, etc.). Dat rex eundi licentiam, jubetque restaurari templum Dei. Veniens quoque Esdras ad Jerusalem, zelo legis accensus, purgandam a vitiis primitus plebem statuit. Quoniam Rex sapiens, ut Propheta dicit, populi stabilimentum est (Sap. VI, 26). Reperto itaque libro Moysi, ostendit, inter caetera, etiam hinc iram Dei fuisse succensam, quod contra Dei mandatum ex alienigenis sibi populus accepisset uxores (I Esdr. X, 1, etc.); persuasitque censura qua valuit, suas quisque cum filiis projiceret mulieres. Nulla itaque detenti carnali dulcedine, cum sibi vellent Deum esse propitium, incunctanter quae fuerant imperata fecere: ut populi Christiani figuram ostenderet, quos admonet et princeps omnium sacerdotum dicens: Si quis dimiserit domum, aut agrum, aut uxorem, aut filios causa nominis mei, et hic multiplicia accipiet, et vitam aeternam consequetur (Matth. XIX, 29).

CAPUT XXXVII. In Esdra, domus Dei, id est, per Christum Dominum restauratio. Praedictio facta et figurata. In Esdra credita et visa. 84. Templum quoque Dei dum restauraret Esdras (I Esdr. IV, 1, etc.), invidia quorumdam malorum qui socii fabricae, nec tamen socii religione esse voluerunt, cum eos incircumcisos non susciperet Esdras, malitiose regi insinuantes, ab opere templi cessatum est usque ad Cyrum regnantem (Ibid., 24). Qui divino actus imperio, suppletis annis septuaginta, quos Jeremias ex ore Domini praedixerat (Jer. XXV, 12, et XXIX, 10), omnem populum, simulque et vasa domus Dei ex Babylonica captivitate ad Jerusalem dimisit, adjiciens munera rex, e quibus praecepit ut fabrica surgeret templi. Quod sub Dario coeptum, usque ad perfectionem ejus quam Cyrus fieri et jussit et juvit, anni evoluti sunt quadraginta sex (I Esdr. V, 13). De quibus Judaei, Domino restaurationem sui corporis promittenti, ac dicenti: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19). Non intelligentes illius dicti sacramentum, dixerunt: Quadraginta et sex annis constructum est (Ibid., 20); et quomodo hic dicit: Triduo suscitabo illud? A Salomone enim ea celeritate constructum est, qua omnia praeparante David patre repererat. Non ergo Salomonis fabricae emensa tempora Judaei dixerunt, sed Esdrae, cui, ne perficeret, fuerat interdictum. 85. Reparato itaque templo ac muro Jerusalem, juxta Danielis tempora constituta (quo exorante simul cum Zacharia populus mansit in Jerusalem) septuaginta hebdomadarum usque ad Christi Domini nativitatem, ut supra diximus (Cap. 3), tempora cucurrerunt. Cujus indulgentia, etiam nunc animae de captivitate saeculi in compunctione cordis suppleta mensura, gratia et misericordia liberantur. Jucundantur enim pro illis diebus quibus sunt humiliati, annis quibus viderunt mala, donec aspiciat Dominus super servos suos et in opera sua (Ps. LXXXIX, 15 et 16). Serviamus igitur Domino in timore, et exsultemus ei cum tremore (Ps. II, 11), quousque reducamur ad civitatem quam Rex et Sacerdos noster restaurat Jerusalem coelestem: ut in templo corporis ejus, quod triduo suscitavit, sacrificium laudis ei jugiter offeramus.

CAPUT XXXVIII. In eodem, cum in figura Ecclesiae parabolam pandit. Praedictio facta et figurata. In Esdra credita et visa. 86. Rex Babyloniae Artaxerxes dum suos vellet exercere captivos, tres elegit prudentes Judaeos, quorum sententias Esdras sacerdos scripsit (III Esdr. III, 4, etc.). Unus vinum omni rei praetulit; alius regem; tertius Zorobabel mulieres, ac super omnia veritatem. Qui cum suas sententias protulissent, sapientior omnibus judicatus est Zorobabel, qui mulieres, ac supra omne veritatem astruxerat. Et re vera quid muliere fortius, quae primum Adam ita illexit virum (Gen. III, 6), ut Dei praecepta contemneret? Quid fortius muliere, cujus species omni se cupiditati extollit? Quid fortius muliere, quae et regiam fortitudinem emollit, et virum? Quid etiam in bono fortius muliere, quae credidit integram se Christum parere veritatem (Luc. I, 45)? Quid fortius muliere, quae, fugientibus discipulis, mysteria ipsius crucis intrepida ac plena fiducia aspexit (Joan. XIX, 25)? Quid fortius muliere, quae prima prae omnibus viris excurrens, videre meruit Dominum resurgentem (Marc. XVI, 9)? Quae cum in typo Ecclesiae haec Esdras scripserit, subsecuta est etiam actio figurata. Esther enim quae a Mardochaeo fuerat in filiam educata (Esth. II, 7), dum aulam regiam Mardochaeus curaret, a Deo qui exaltat humiles ad regiam Esther perducta est dignitatem. Haec cum populum suum, agente amico regis Aman causa Mardochaei, donatum intelligeret morti (Ibid. VII, 3), gladiusque eorum cervicibus immineret, animam suam Esther pro suo populo ponens, invocato divino auxilio, penetralia regis ingressa est (Esth. V, 1, etc.), quo mulieri non vocatae accedere non licebat. Quam cum rex indignatus aspiceret, illa quoque pudore tabuisset: Convertit, ut dictum est, cor ejus Deus in lenitatem (Ibid. XV, 11); eique rex multa bona promittens, dum ejus salutem reparare contenderet, ad convivium cum Aman venturum se, ut regina poposcerat, non negavit. Illic narrans quae secum et cum suo populo acta erant, Aman eo ligno crucifigi rex statuit, quo Mardochaeum idem Aman suspendere statuerat innocentem (Ibid. VII, 3, etc.): ut cogitanti nequissima, sicut ait Propheta, super ipsum volverentur. 87. Sic Ecclesia sancta ligno crucis perimit inimicos. Sic se pro suis, periculis hujus mundi opponit. Sic datis in morte, suis laboribus vitam conferendo ministrat: utpote regina, quae a suo Rege sponso et Domino admonetur, eique dicitur: Libera eos qui ducuntur ad mortem, et redime eos qui occiduntur (Prov. XXIV, 11). Cujus beneficiorum refugia, ipsi quoque ejus appetunt inimici. Nec impari etiam loco Judith sancta, ordine subsequente ponitur, quae etiam ipsa figuram sanctae Ecclesiae personamque suscipiat. Nam cum dux militiae regis Babylonis Betulliam Holofernes obsidione cinxisset, sublatisque aquis siti totam affligeret civitatem, primores ejus in deditionem statuerunt tradere Holoferni (Judith VII, 10, etc.). 88. Haec disponentibus Judith obstitit, paucorum dierum inducias poscens (Judith VIII, 1, etc.). Quibus jejuniis orationibusque supplex Regem regum et Dominum dominorum exoravit (Ibid. IX, 1, etc.). Exuta igitur veste viduali, sese omni ex parte, mente, corpore, moribusque componens, mirabilem cunctis exhibuit (Ibid., X, 3, etc.); eo usa consilio quo, custode Deo, credebat pulchritudine captum hostem posse perimere, suam pudicitiam illo servante, qui dator et custos est castitatis. Quae cum illaesa caput hostis afferret, quam viri non valuerant, femina patriae reddidit libertatem (Judith XIII, 10). Nostram, ut diximus, cujus haec figuram gestabat, si agnoscas Ecclesiam, vides quemadmodum postea quam ejus vir Christus Dominus passus resurgensque ascendit in coelum, omni moestitia, ut veste viduali depulsa, sit induta pulchritudine ab eo de quo in Isaia propheta dicit: Induit me vestimento salutari, et stola jucunditatis circumdedit me, sicut sponsam ornatam monilibus suis (Isai. LXI, 10). Missa est enim et haec in vulnere capitis inimicorum, quoniam corpus illius est qui confregit caput draconis magni. Non pepercit et haec animae suae sicut illa, quoniam ipsa est quae dicit per Joannem apostolum: Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, ita et nos debemus pro fratribus animas ponere (I Joan. III, 10). Quod fecisse in sanctis martyribus constat, quae est benedicta apud omnipotentem Deum.

CAPUT XXXIX. In Tobia, ex pisce Christo, et daemonia fugari, et illuminari caecos. Praedictio facta et figurata. 89. Tobias quoque captivus apud Niniven fuit, ea religionis suae patientia praeditus, quia sciebat iram Domini aequo animo sustinendam (Tob. I, 1, etc.). Dignis operibus confessionibusque satisfaciens Deo, moribus quoque sanctis filium erudiit. Cui in mandatis dedit neque penuriam paupertatis (Tob. IV, 23), neque labores diuturni exsilii formidandos, si modo in mandatis Domini perseverans discederet ab omni iniquitate, et bene ageret. Et haec, fulgente justitia interioris luminis, itinera dum caecus corpore filio recta monstraret, Raphael archangelus missus a Deo (Tob. V, 1, etc.), non tantum captivis solatia, quantum etiam beneficia coelestia orantibus ministravit: filio pro recipienda pecunia ducatum praestans, filiam Raguelis ei uxorem dedit (Tob. VI, 12), a qua Asmodeum daemonium nequissimum expulit, qui illi jam septem occiderat viros (Tob. VIII, 3). Reductus locuples cum uxore filius, ipsi quoque Tobiae ex jecinoribus piscis quibus et daemonium fugaverat (Tob. VI, 14), oculorum maculas auferens, pristinum reddidit visum (Tob. XI, 13). Eosque monuit semper glorificare Deum, et in bonis operibus permanere. Hic Tobias Christum Dominum inter caetera praeconia suae laudis prophetavit, dicens: Nationes multae de longinquo venient, habitatores a novissimis partibus terrae ad nomen Domini Dei, et munera sua in manibus habentes Regi coelorum offerent cum laetitia (Tob. XIV, 14): quod nos nunc videmus impleri. Mysticum vero actionis hujus hoc est, quod ex interioribus piscis et daemon fugatus est et Tobias illuminatus. 90. Hoc egit piscis magnus ex passione sua Christus purgans Mariam, a qua expulit septem daemonia (Luc. VIII, 2; Matth. XII, 45); animae sic captae desperationem tollens, quam septem spiritus nequiores dum vexaverint, purgari, sanarique etiam talem necesse est per jecinora nostri piscis, si poenitens reversa intelligat, quia ex illa spiritus maligni fugentur, eosque caveat inimicos. Nam spiritus malus, est spiritus superbiae; nequior illo simulatio humilitatis. Spiritus malus, spiritus invidiae; nequior illo simulatio charitatis. Spiritus malus, spiritus mendacii; nequior illo simulatio veritatis. Spiritus malus, spiritus luxuriae; nequior illo simulatio castitatis. Spiritus malus, spiritus avaritiae; nequior illo simulatio misericordiae. Spiritus malus, spiritus intemperantiae; nequior illo simulatio parcitatis. Spiritus malus, spiritus erroris; nequior illo simulatio religionis. His igitur possessa, cum sint posteriora ejus deteriora prioribus, piscis nostri liberatur medicina, quia ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia (Rom. V, 20). Qui tributum pro se et pro Petro (Matth. XVII, 26), et caecato lumen reddidit Paulo (Act. IX, 18), satians ex se ipso in littore discipulos (Joan. XXI, 13), et toti se offerens mundo ἰχθὺν. Namque Latine piscem sacris litteris, majores nostri hoc interpretati sunt, ex Sibyllinis versibus colligentes, quod est, Jesus Christus Filius Dei Salvator, piscis in sua passione decoctus, cujus ex interioribus remediis quotidie illuminamur et pascimur.

CAPUT XL. In Machabaeis, qui et martyria, et ipsum Christum regem natum susceperunt. Praedictio facta et figurata. In Machabaeis credita et visa. 91. Post redditam libertatem ex captivitate Babyloniae, Machabaei ducatum Hebraeo populo praebuerunt (Machab. II, 1, etc.). Quorum virtus ita enituit, ut non tantum Macedones et Ptolomaeus [ Lugd. Ptolemaeus] rex Aegypti, quantum eos ipsi Romani in amicitiarum foedera convocarent (I Machab. X; et II Machab. XI). Illic apud Judaeos in quadam parte quam Romani jam ceperant, Antiocho regnante, praeclara illa femina Machabaeorum mater, pro spe aeternae vitae, legitimisque suis, ne vetitas carnes suillas filii sui tangerent, uno die septem martyres edidit Deo (II Mach. VII, 1, etc.), quos, terra contempta, non huic mundo, sed ipsi peperit coelo: suo exemplo nos admonens pereuntia contemnere, appetere sempiterna, velocius finienda finire, quo possent certantes atque vincentes illud apprehendere, quod non habet finem. Sic ipsa statim secutura (II Machab. VII, 41), filios praemisit ad vitam, quam veram sciens, omnique metu carentem, sibi suisque filiis fideli testimonio acquisivit. Propter quam et alios in bello mortuos Judas Machabaeus (II Machab. XII, 43) duodecim millia talentorum Jerosolymam misit offerre sacrificium pro mortuis, bene et optime de resurrectione cogitans. Hac exoratione sancta Ecclesia suos agit filios, quibus contemptum mortis inculcans, ad veram vitam Christum transire compellit, ut sit ipsa in regno Dei perfecta cum filiis, qui ei dicunt. Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius (Rom. VIII, 35)? 92. Sane apud Machabaeos ultimus dux et pontifex fuit Hircanus (I Mach. XVI, 24). Nam fratrem ejus Aristobolum Pompeius magistratus populi Romani, dum Jerosolymam expugnaret, vinctum cum liberis Romam misit, sicut Josephi narrat Historia. Impleta tamen Jacob patriarchae prophetia dicentis: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui reposita sunt omnia, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. IX, 10). Intuemur quiescente ordine regum Juda et Israel, vel Levitico sacerdotio, cum Herodes rex alienigena Hebraeo populo imperavit, cessante etiam unctione, quam Daniel propheta praedixerat cessaturam, ne unctos reges vel sacerdotes sequeretur ille populus, praesente jam aeterno Rege et Sacerdote Christo, qui est exspectatio gentium. Herodes igitur (cujus patrem ex Idumaeis, matrem vero ex Arabia fuisse idem Josephus dicit) a Caesare Augusto attributum sibi illius gentis, eo tempore sumpsit imperium quo Caesar pacati orbis totius sub edicto descriptionem fieri praecepit (Luc. II, 1). Itaque eo anno professionis illius quae facta est praeside Syriae Cirino, natus est Christus Dominus, in qua descriptione venit et Paulus. Sic enim intelligendum est quod tribuno Lysiae dixit: Ego autem natus sum Romanus (Act. XXII; 28). Omnes enim pretio comparabant hujus nominis dignitatem; hic vero Judaeus cum dixit natum se esse Romanum, clarius ostendit in illa se descriptione venisse, nato jam Joanne praecursore et praecone veri Regis et Judicis, a quo tempus gratiae sumpsit initium. 93. Hucusque, juvante Domino, sub Lege figuratas promissiones praedictaque ut datum est colligere valui. Secundum et hic tempus, velut secundum diem ex quatuor partibus mundi surgentem prophetarum patrum, orientali plaga migrante, Isaia, Jeremia, Ezechiele ac Daniele tribus in partibus constitutis; duodenario et hic prophetarum minorum, tamquam horarum numero diem secundum, velut in vesperum concludens; ut tempus tertium manifestatae gratiae simul cum ipso aeterno die, ascriptis capitulis, tertia pars libri sumat initium. Amen.

PARS TERTIA.

TEMPUS GRATIAE.

PROLOGUS. 1. Quoniam Christi Domini gratia rutilante illustratus jam mundus eluxit, non reor adhuc, ut supra factum est, figuratas promissiones, seu praedicta discutiens, huic tertiae parti praelatis capitulis consignare. Praesertim quia Lex omnis et prophetia Christum Dominum sonuit et Ecclesiam. Cujus coelestis Regis et Judicis adventum, praeconia omnium spirituum eo ordine nuntiarunt, quo per linguas etiam inimicorum suorum veritas clamitaret. Quia et daemones credunt et contremiscunt (Jac. I, 19) confessique sunt praesenti: Scimus qui scis, quid venisti ante tempus torquere nos (Luc. IV, 24). Quare, juvante Domino, placuit huic operi non tantum eorum vaticinia inserere, qui Dei Spiritu acti sunt, quantum et eorum qui errantium spirituum seductione decepti, cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt (Rom. I, 21). Pauca itaque de multis expendens, et quaedam Sibyllae, vel quorumcumque congrua de Christo Domino dicta subjungens, primo in loco Joannem praeconem praecursoremque ipsius singularis Regis et veri Judicis introducam. Cui testimonium ipsa Veritas praebuit, quod in natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11); in quo Lex omnis et prophetia cessavit (Ibid. 13).

CAPUT PRIMUM. De Joanne Baptista, praecursore Christi. Promissio credita et visa. 2. Isaias propheta: Vox, ait, clamantis in eremo: Parate viam Domino, rectas facite semitas Dei nostri. Omnis rivus implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur. Et erunt tortuosa in directum, et aspera in vias planas. Et videbit omnis caro salutare Dei (Isa. XL, 3, etc.). Firmat haec Joannes evangelista, dicens: Hoc testimonium est Joannis de Christo, quando ad eum miserunt principes sacerdotum interrogantes, utrum ipse esset Christus. Et confessus est, et non negavit, dicens: Quia non sum. Qui ei dixerunt: Elias es tu? et dixit, Non. Quis ergo es? aiunt: dic, ut habeamus renuntiare his qui nos miserunt; quid de teipso dicis? Qui dixit: Ego sum vox clamantis in eremo. Parate viam Domino, sicut dicit Isaias propheta (Joan I, 19, etc.). Testatur et Petrus in Actibus Apostolorum (Act. XIII, 24), dicens: Cum impleretur cursus, Joannes dicebat: Quem me suspicamini esse non sum ego, sed ecce venit post me, de cujus pedibus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus. Fatetur et Sibylla Erythraea, dicens: Judicii signum: tellus sudore madescet. Jam aequantur campis montes et caerula ponti. Seque ipsam exponens, adjunxit: Non erit in rebus hominum sublime, vel altum. Quod impletum per Christum Dominum ipsi cognoscimus et videmus.

CAPUT II. De coelo venturi Regis et Judicis Christi. Promissio credita et visa. 3. David propheta: A summo coelo, ait, egressio ejus. Et iterum: Regnum tuum, regnum omnium saeculorum (Psal. XVIII, 7; et CXLIV, 13). Item ipse: Regnavit Dominus super omnes gentes (Ps. XLVI, 9). Et Isaias: Regem cum claritate videbitis. Item: Ecce Rex tuus, ait, venit sedens super nubem levem (Isa. XXXIII, 17; et XIX, 1), carnem scilicet nullum pondus habentem peccati. Firmat haec Evangelium Matthaei, dicens: Magi ab Oriente venerunt dicentes: Ubi est qui natus est Rex Judaeorum (Matt. II, 1)? Testatur et Paulus: Regi, ait, saeculorum. Et iterum: Ostendet beatus et solus potens Rex regum, et Dominus dominorum (I Tim. I, 17; VI, 15). Fateturque Sibylla: E coelo rex adveniet per saecla futurus.

CAPUT III. De Verbo Deo et homine. Promissio credita et visa. 4. David propheta: Misit, ait, Verbum suum, et sanavit eos (Ps. CVI, 20). Et Jeremias: Hic Deus noster, et non est alius absque eo qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob electo sibi: post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 36, etc.). Et Habacuc propheta: Ambulavit, ait, Verbum, et exiit in campos (Habac. II, 3, sec. LXX). Firmat haec Joannes evangelista, dicens: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Testatur et Paulus: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Fateturque Sibylla: Scilicet in carne praesens ut judicet orbem.

CAPUT IV. De nato Christo ex Virgine. Promissio credita et visa. 5. Isaias propheta: Ecce, ait, Virgo in utero accipiet et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel (Isa. VII, 14); quod interpretatur, Nobiscum Deus. Firmat hoc Lucas evangelista, dicens: Missus est Gabriel angelus ad Virginem desponsatam, cui nomen erat Maria: qui et ingressus sic eam salutavit: Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum. Et paulo post: Spiritus sanctus, ait, superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Ibid. 35). Testatur et Paulus dicens: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere (Gal. IV, 4); Hebraeam locutionem sequens, quae omnes feminas mulieres nominat. Fatetur et Sibylla: Deum cernent ( inquit ) incredulus, atque fidelis. Dicit Maro: Jam nova progenies coelo demittitur alto Jam redit et virgo. Redit, dixit, quia virgo adhuc Eva mortem intulit mundo, rediens virgo Maria protulit Salvatorem.

CAPUT V. De Christo in praesepi posito. Promissio credita et visa. 6. Isaias propheta: Agnovit, ait, bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui (Isa. I, 3). Et Habacuc: In medio, inquit, duum animalium cognosceris (Habac. III, 2, sec. LXX). Firmat haec Lucas evangelista, dicens: Cum autem impleti sunt dies Mariae, peperit filium, et pannis eum involvit, et posuit in praesepe, quoniam non erat locus in diversorio (Luc. II, 6, 7). Et Angelus ad pastores: Natus est vobis, ait, Christus Dominus in civitate David; et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis obvolutum et positum in praesepe (Ibid., 11). Testatur et Paulus, dicens: Pauper factus est, cum dives esset, ut ejus paupertate nos ditaremur (I Cor. VIII, 9). Fatetur et Sibylla: Cum jacet incultus densis in vepribus orbis.

CAPUT VI. De stellae signo. Promissio credita et visa. 7. Balaam propheta ex gentibus, Orietur, inquit, stella ex Jacob, et exsurget homo ex Israel, et confringet omnia regna terrae (Num. XXIV, 17). Et Isaias propheta: Gentium populus, ait, sedens in tenebris vidit lucem magnam (Isa. VII, 2). Et David dixit: Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent (Ps. LXXI, 10). Item Isaias: Omnes a Saba venient, ferentes aurum, thus et lapidem pretiosum, salutare Domini bene nuntiabunt (Isa. LX, 6). Firmat haec Matthaeus evangelista, dicens: Ecce stella quam viderant Magi in Oriente, praeibat eos, donec venit et stetit supra locum ubi erat puer. Videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno. Ingressi itaque invenerunt puerum et matrem ejus. Apertisque thesauris obtulerunt ei munera: aurum, ut Regi; thus, ut Sacerdoti; et myrrham, ut morituro pro nobis (Matth. II, 9, etc.). Testatur et Paulus: Deus, inquit, qui dixit de tenebris lumen clarescere, claruit in cordibus nostris: ad illuminationem gloriae scientiae ejus in faciem Christi Jesu (II Cor. IV, 6); fateturque Sibylla, dicens: Exuret terras ignis, pontumque polumque. Dicit et Maro quaedam congrua (Aeneid. II, v. 694, 700): Stella facem ducens multa cum luce cucurrit: Muneribus cumulant, et sanctum sidus adorant.

CAPUT VII. De pace et salute Nativitatis ejus. Promissio credita et visa. 8. Per Isaiam prophetam: Datus est, ait, nobis filius (Isa. IX, 6). Et paulo post: Adducam pacem super principium ejus, pax et salus illi magna est, potestatis et pacis ejus non erit terminus (Ibid., 7). Firmat haec Lucas evangelista, dicens: Continuo facta est cum angelo multitudo exercitus coelestis, laudantium et dicentium: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 13). Et ipse: Pacem meam, ait, do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Testatur et Paulus apostolus, dicens: Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Fatetur et Maro (Eclog. 4, v. 17): Pacatumque reget patriis virtutibus orbem

CAPUT VIII. De fuga in Aegyptum. Promissio credita et visa. 9. Per Oseam prophetam: Ex Aegypto, ait, vocavi Filium meum (Osee XI, 1). Hoc firmat evangelista Matthaeus: Angelus Domini, ait, apparuit Joseph in somnis, dicens: Surgens accipe puerum et matrem ejus, et fuge in Aegyptum. Quaesiturus est enim Herodes puerum, ut eum perdat (Matth. II, 15). Ad hoc enim in Aegyptum Christus introductus est, ut, sicut apostolus Paulus dicit: Ubi abundavit delictum (Rom. V, 20), superabundaret gratia.

CAPUT IX De parvulis pro Christo occisis. Promissio impleta. 10. In Jeremia propheta: Vox, inquit, in Rama audita est, fletus et ululatus, Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt (Jerem. XXXI, 15). Et per David, dicens: Innocentes et recti adhaeserunt mihi (Ps. XXIV, 21). Item, alibi: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Psal. VIII, 4). Firmat haec evangelista Matthaeus. Herodes vero, ait, ut vidit quia illusus est a magis, iratus est valde, et misit, et occidit omnes pueros qui erant in Bethlehem et in omnibus regionibus ejus, a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a magis (Matth. II, 18). Testatur et Joannes in Apocalypsi: Hi sunt, dictum est, qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni (Apoc. VII, 14). Numerusque eorum ex omni tribu Israel ostensus est centum quadraginta quatuor millia signati (Ibid., 4), quos etiam a nolente Jerusalem Christus suo numero sociavit; quia, sicut Paulus dicit: Quos praedestinavit, illos et vocavit (Rom. VIII, 30). Ad haec Maro (Aeneid. VI, v. 426): Infantumque animae flentes in limine primo. Item (Eclog. 4, v. 23): Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.

CAPUT X. De puero Jesu, qui in templo seniores Judaeorum ex Isaia propheta convicit. Promissio impleta. 11. Isaias propheta ex persona Christi Domini: Spiritus Domini, ait, super me. Propter quod unxit me, bene evangelizare pauperibus misit me, curare contribulatos corde, praedicare captivis remissionem, et caecis visum (Isai. LXI, 11). Firmat haec Evangelium Lucae, dicens: Venit Jesus in templum, et accepit librum Isaiae (Luc. IV, 16). Qui cum legisset ea quae supra posita sunt, ait illis: Amen dico vobis, quia hodie impleta est Scriptura ista in auribus vestris. Et mirabantur omnes qui erant in templo, dicentes: Quomodo hic legit, qui litteras non didicit (Joan. VII, 15)? Testatur apostolus Petrus. Non enim, ait, voluntate humana allata est umquam prophetia, sed Spiritu sancto acti locuti sunt homines Dei (II Petr. XI, 21). Dicit et Paulus: Superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu (Ephes. II, 20).

CAPUT XI. De Christo uncto per columbam, posteaquam eum Joannes in Jordane baptizavit. Promissio impleta. 12. Isaias propheta: Exaltabuntur, ait, deserta Jordanis (Isa. XXVI, 44, sec. LXX). Et sequitur: Plebs mea videbit altitudinem Dei, et claritatem Domini. Dicit et David: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Ps. XLV, 5). Item, ipse: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis (Ps. XLIV, 8). Firmat haec Evangelium Matthaei, dicens: Venit Jesus a Galilaea in Jordanem, ut baptizaretur a Joanne. Et prohibebat eum Joannes, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me. Respondit ei Jesus: Sine modo, sic enim decet implere nos omnem justitiam. Tunc tinxit eum; et baptizato Jesu, statim ascendit de aqua, et aperti sunt ei coeli; et vidit Spiritum sanctum descendentem de coelo sicut columbam, et manentem super eum. Et vox facta est de coelo, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui (Matth. III, 13, etc.). Testatur in hoc Petrus apostolus, dicens: Et hanc vocem audivimus de coelo delatam, cum essemus cum illo in sancto monte (II Petr. I, 18). Tertio enim haec de coelo sonuit vox, sicut norunt qui Evangelia intente legunt, vel audiunt. Per columbam vero unctionem intelligit, qui novit post diluvium ramum oleae columbam ad arcam portasse (Gen. VIII, 11).

CAPUT XII. De electione discipulorum. Promissio impleta. 13. Per Jeremiam prophetam: Mittam, inquit, ad eos piscatores, et piscabuntur eos; et venatores, et venabuntur eos (Jer. XVI, 16). Firmat hoc Evangelium Marci: Invenit Jesus, ait, Simonem Petrum, et Andream fratrem ejus, juxta mare Galilaeae, componentes retia, et ait illis: Venite post me, et faciam vos piscatores hominum (Marc. I, 16). Venantibus dedit montes altissimos cervis; petram refugium erinaciis (Ps. CIII, 18), et leporibus; piscantibus vero, Volucres coeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris (Ps. VIII, 9). Quod breviter exponit David, dicens: Principes populorum convenerunt cum Deo Abraham (Ps. XLVI, 10). Fatetur et Sibylla: Celsum cum sanctis; aevi jam termino in ipso.

CAPUT XIII. De miraculis Christi. Promissio credita et visa. 14. Isaias propheta: Exhortamini, ait, qui estis pusillanimes, confortamini, et jam nolite timere. Ecce enim Deus noster retribuet judicium, ipse veniet, et salvos nos faciet. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient. Tunc saliet claudus sicut cervus, et plana erit lingua mutorum (Isa. XXXV, 4, etc.). Firmat hoc Evangelium Marci, dicens: Venerunt discipuli Joannis missi ab eo ad Jesum, et dicunt ei: Haec dicit magister: Tu es qui venisti, an alium exspectamus? Respondit eis Jesus: Ite, dicite Joanni quae vidistis et audistis. Caeci vident, claudi ambulant, surdi audiunt, leprosi mundantur, pauperes evangelizantur, et beatus qui non fuerit scandalizatus in me (Matth. XI, 2, etc). Testatur et Petrus in Actibus Apostolorum: Jesus, ait, qui venit benefaciens et curans in plebe omnem infirmitatem, quia Deus erat in eo (Act. X, 38). Dicit ad haec et Maro (Eadem Eclog. IV, v. 15): Ipse deum vitam accipiet.

CAPUT XIV. De Christo, quod mare pedibus ambulavit. Promissio credita et visa. 15. David propheta: In mari est via tua, et semitae tuae in aquis multis (Ps. LXXVI, 20). Dicit et Habacuc: Dispergens aquas itineris, dedit abyssus vocem suam (Habac. III, 10). Firmat haec Evangelium Matthaei, dicens: Quarta autem noctis vigilia venit Jesus ad discipulos suos, ambulans supra mare. Videntes vero eum discipuli timuerunt, dicentes: Quia phantasma est. Accedens autem ad eos Jesus, dixit eis: Ego sum, nolite timere (Matth. XIV, 25, etc.). Salomon etiam dicit: Dedisti in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam, ostendens quoniam potes etiam sine rate transeuntes mare servare (Sap. XIV, 3). Quod etiam in Petro Jesus fecisse cognoscitur (Matth. XIV, 3). Testatur et Paulus in naufragio adstitisse sibi Jesum, dicentem; Ne timeas, Paule; ecce enim donavit tibi Deus omnes qui tecum navigant (Act. XXVII, 24). Ex quibus nullus hominum periit nisi navis tantum. Sibylla vero supra dicta ad utrumque respondit: Exuret terras ignis, pontumque polumque.

CAPUT XV. De Jesu, quod mirabiliter populos pavit in deserto. Promissio credita et visa. 16. David propheta: Satiavit, ait, animam inanem, et animam esurientem bonis replevit (Ps. CVI, 9). Et Isaias dicit: Cibabit te in haereditate patris tui Jacob (Isa. LVIII, 14). Firmant haec evangelistae: quod Jesus jussit discipulis suis quinquagenos in feno discumbere; et ex quinque panibus et duobus piscibus hominum quinque millia pavit in eremo, et ex reliquiis duodecim cophini repleti sunt. Testatur et Paulus: Omnes, ait, enim de uno pane participamus (I Cor. X, 17). Et iterum: Sanctificantur omnia per verbum Dei et orationem (I Tim. IV, 5). Et ad hoc signum supra dicta Sibylla resonat.

CAPUT XVI. De Jesu, quod portatus asello est. Promissio credita et visa. 17. Zacharias propheta: Dicit, ait, filiae Sion: Ecce Rex tuus venit tibi justus et salvans; ipse mansuetus, sedens super subjugalem asinam et pullum novellum (Zach. IX, 9). Haec omnes evangelistae confirmant, quod Jesus sederit in pullo asinae, eique indumenta sua populus straverit (Matth. XXI, 5; Marc. XI, 7; Luc. XIX, 35; Joan. XII, 14). In hoc facto Jesus Cornelium ostendit ex gentibus venientem ad fidem, in quo sedit gratia vocantis (Act. X, 1, etc.). Quoniam in disco illo gentes mundatas Petro Dominus ostendit, credente Cornelio (Ibid., 15).

CAPUT XVII. De Jesu, quod de templo Dei expulit mercatores [Al. peccatores ]. Promissio credita et visa. 18. Per David prophetam ipse dicit: Comedit me zelus domus tuae (Ps. LXVIII, 10), quoniam obliti sunt verborum tuorum inimici mei (Ps. CXVIII, 139). Item ibidem: Quoniam non cognovi negotiationem, introibo in potentiam Domini (Ps. LXX, 15). Et haec evangelistae confirmant, Jesum Dominum ex flagello resticulae pepulisse de templo ementes et vendentes columbas (Matth. XXI, 12; Joan. II, 15); et mensas nummulariorum evertit, dicens: Domus mea domus orationis vocabitur, vos autem fecistis eam speluncam latronum (Matth. XXI, 13). Testatur et Paulus: Si quis, inquit, templum Dei violaverit, violabit illum Deus (I Cor. III, 17). Et iterum: Scripta autem sunt haec ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11). In quo etiam amatores pecuniae notat inter caetera; et proditores, qui, ut columbas, innocentes prodendo distrahunt. Hinc est etiam illud Maronis (Aeneid. VIII, v. 325): Paulatim ac decolor aetas, Et belli rabies et amor successit habendi.

CAPUT XVIII. De Christo Domino, qui sui traditorem ostendit. Promissio credita et visa. 19. Per David prophetam ipse dicit: Qui edebat panes meos, amplificavit super me calcaneum (Ps. XL, 10). Item ibi: Egrediebatur, ait, foras, et loquebatur in eodem: adversum me susurrabant omnes inimici mei, adversum me cogitabant mihi mala (Ibid., 7). Et iterum: Si inimicus maledixisset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magnum verbum dixisset, absconderem me utique ab eo. Tu autem homo, unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos (Ps. LIV, 13). Et apertius: Traditus sum, ait, et non egrediebar (Ps. LXXXVII, 9). Dicit et per Zachariam: Dederunt mercedem meam triginta argenteos (Zach. XI, 12). Haec omnes evangelistae confirmant: quod Jesus Dominus discumbentibus discipulis dixerit: Scitis quia unus ex vobis tradet me (Matth. XXVII, 9)? Cumque singuli dicerent: Numquid ego sum, Rabbi? ait: Cui intinctam buccellam dedero, ipse est (Joan. XIII, 26). Dicente vero Juda: Numquid ego sum, Magister? ait illi Jesus: Tu dixisti. Et continuo cum accepisset buccellam, introiit in eum Satanas. Et abiit, et exiit foras, ut eum traderet Judaeis. Et iterum abiit Judas, et retulit argentum principibus sacerdotum, dicens: Peccavi tradendo sanguinem justum (Marc. XIV, 18; Luc. XXII, 21; Matth. XXVII, 4). Testatur et Paulus: Dominus Jesus, ait, ea nocte qua tradebatur, accepit panem (I Cor. XI, 23); et caetera quae usque ad traditionem acta sunt. Fateturque Sibylla: Tradetur, sontes aeternum flamma cremabit.

CAPUT XIX. De contumeliis in Jesum. Promissio impleta. 20. Per Isaiam prophetam: Ipse dorsum meum, ait, posui ad flagella, maxillas vero meas ad palmas, faciem vero meam non averti a foeditate sputorum (Isa. L, 6). Et Jeremias dicit: Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis (Thren. III, 30). Et haec omnes evangelistae confirmant, quod flagellatum Jesum eis Pilatus tradidit crucifigendum, eique palmas et colaphos dabant, dicentes: Prophetiza nobis, Christe, quis te percussit (Matth. XXVI, 67)? Testatur in bis et Petrus apostolus, dicens: Christus pro nobis passus est, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus. Qui cum malediceretur, non remaledicebat; cum pateretur, non comminabatur; commendabat autem judicanti se juste (I Petr. II, 21 seq.). Fatetur Sibylla alia: « In manus, inquit, impiorum postea veniet, dabunt Deo alapas manibus incestis, et impurato ore exspuent venenatos sputos. Dabit vero ipse ad verbera sanctum dorsum, et colaphos accipiens tacebit; ne quis agnoscat quod Verbum, vel unde veniat. » Quae omnia impleta in Christo Domino, omnis jam mundus agnoscit.

CAPUT XX. De Christo spinis coronato. Promissio impleta. 21. Per David ipse: Conversus sum, ait, in aerumna, dum infigeretur spina (Ps. XXXI, 4). Et hoc evangelistae confirmant, quod spineam coronam imposuerunt capiti ejus, et crucem suam portans exiit (Matth. XXVII, 29; Marc. XV, 17; Joan. XIX, 18). Hoc etiam aries ille signavit, qui in spinis cornibus detentus immolatus est pro Isaac (Gen. XXII, 13). Fatetur et Sibylla: « Ut inferis loquatur, et corona spinea coronetur (Apud August. eod. c. 22, lib. XVIII de Civ.). »

CAPUT XXI. De Christi cruce et vulneribus. Promissio impleta. 22. Isaias propheta: Sicut ovis, ait, ad victimam ductus est, et sicut agnus coram tondente se, non aperuit os suum (Isa. LIII, 7). Et iterum: Pro iniquitate populi mei ductus est ad mortem (Ibid., 8). Dicit et per David: Foderunt manus meas et pedes; dinumeraverunt omnia ossa mea (Ps. XXI, 17). Jeremias etiam dicit: Ante faciem nostram Christus Dominus comprehensus est in corruptionem eorum (Thren. IV, 20). Item ipse: Venite, ait, mittamus lignum in panem ejus (Jer. XI, 19). Firmant haec omnes evangelistae, quod venientes ad locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus, ibi eum crucifixerunt (Matth. XXVII 33). Testatur in haec Petrus apostolus, dicens: Peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum (I Petr. II, 24). Dicit et Paulus, Etsi crucifixus est ex infirmitate: sed vivit in virtute Dei (II Cor. XIII, 4).

CAPUT XXII. Quod Christus in medio latronum sit crucifixus. Promissio impleta. 23. Isaias propheta: Inter sceleratos, inquit, deputatus est, qui peccatum non fecit, cujus livore sanati sumus omnes (Isa. LIII, 12 et 5; I Cor. XV, 3). Firmat hoc Evangelium Joannis dicens: Cum eo alios duos hinc et inde latrones crucifixerunt, in medio autem Jesum (Joan. XIX, 18). Dicit ad haec Petrus apostolus: Nemo autem vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus: si vero quasi Christianus, non erubescat, glorificet autem Dominum in hoc nomine (I Petr. IV, 15, 16).

CAPUT XXIII. Quod vestimenta ejus divisa, et sortem super tunicam ejus miserunt. Promissio impleta. 24. Per David prophetam: Ipsi diviserunt sibi, ait, vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Ps. XXI, 19). Firmat haec Joannes evangelista. Milites vero, ait, crucifigentes Jesum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes. Similiter et tunicam, quae erat desuper contexta per totum, dixerunt: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit (Joan. XIX, 23, 24). Hanc tunicam unam esse Ecclesiam catholicam apostolus Paulus ostendit, dicens: Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo: ut exhiberet sibi ipse gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata (Ephes. V, 25, etc.).

CAPUT XXIV. De Christo, qui felle et aceto potatus est. Promissio impleta. 25. Per David prophetam ipse: Dederunt, ait, in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Ps. LXVIII, 22). Et haec omnes evangelistae confirmant. Sciens Jesus, ait Joannes, quia omnia consummata sunt, ut impleretur Scriptura, ait: Sitio. Vas positum erat aceto plenum, et spongia plena aceto: hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. Cum ergo accepisset Jesus acetum plenum felle, ait: Consummatum est, et inclinato capite, tradidit spiritum (Joan. XIX, 28, etc.). Et per David hanc herbam non tacuit dicens: Asperges me hyssopo, et mundabor (Ps. L, 9). Fatetur et Sibylla: « Ad cibum autem, ait, fel, et ad sitim acetum dederunt, inhospitalitatis hanc monstrabunt mensam ( Apud Augustin., ubi supra ). » Ad haec quoque Virgilianum illud respondet (Eclog. 4, v. 44): Occidet et serpens, et fallax herba veneni. Occidet: tunc enim diabolus victus est.

CAPUT XXV. De Christo, quod lancea percussus, et ex latere ejus sanguis et aqua manavit. Promissio impleta. 26. Zacharias propheta: Videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10). Et iterum in lege dictum est: Os non comminuetis ex eo (Exod. XII, 46). Jeremias vero dicit: Dabit in fossura os suum (Thren. III, 30). Firmant haec evangelistae, dicente Joanne: Ad Jesum autem cum venissent milites, eumque vidissent mortuum, non fregerunt ejus crura, ut latronum; sed unus e militibus lancea latus ejus aperuit, et continuo exiit sanguis et aqua (Joan. XIX, 33, etc.). Testatur in his Petrus apostolus: Scientes, ait, quia non auro vel argento redempti estis a vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine Agni immaculati (I Petr. I, 18). Dicit et Joannes apostolus: Tria sunt quae testimonium dicunt, spiritus, sanguis et aqua (I Joan. V, 8). Et sequitur: Si testimonium hominum acceperimus, testimonium Dei majus est (Ibid., 9). Fatetur et Sibylla ( Ubi supra ) increpans Judaeam gentem: « Ipse enim insipiens, ait, tuum Deum non intellexisti ludentem mortalium sensibus, et spinis coronasti, et horridum fel miscuisti. »

CAPUT XXVI. Quod in Christi passione sol lunaque obscurati sunt. Promissio impleta. 27. Joel propheta: Ante faciem ejus, ait, confundetur terra et movebitur coelum, sol et luna contenebrescent, et sidera abscondent lumen suum (Joel II, 10; Isai. XIII, 10). Et haec evangelistae dicentes confirmant: Postquam crucifixus est Jesus, tenebrae factae sunt per universam terram a sexta hora usque in nonam (Matth. XXVII, 45). Et iterum: Postquam emisit spiritum Jesus, velum templi scissum est in duas partes a sommo usque ad deorsum (Ibid., 51). Dicit et Paulus apostolus: Cum conversi fuerint ad Christum, auferetur velamen (II Cor. III, 16). Fatetur et Sibylla: « Templi vero velum, ait, scindetur, et medio die nox erit tenebrosa nimbis in tribus horis. »

CAPUT XXVII. De sepultura Christi Domini. Promissio impleta. 28. Per David prophetam ipse: Factus sum, ait, sicut homo sine adjutorio in mortuis liber, et sicut vulnerati dormientes projecti in monumentis (Psal. LXXXVII, 5, 6). Item in eodem: Non derelinques, ait, animam meam apud inferos, neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Ps. XV, 10). Hic etiam Matthaeus et caeteri evangelistae testantur, quod Joseph ab Arimathia, permittente Pilato, acceperit corpus Jesu, et linteaminibus obvolutum posuerit in monumento novo (Matth. XXVII, 57; Marc. XV, 42; Luc. XXIII, 50; Joan. XIX, 38). Testatur et Paulus dicens Corinthiis: Tradidi enim vobis in primis quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas (I Cor. XV, 3). Fatetur et Sibylla ( Ubi supra ): « Et morte morietur, ait, tribus diebus, somno suscepto. »

CAPUT XXVIII. Quod in morte Christi sanctorum corpora surrexerunt. Promissio impleta. 29. Isaias propheta dicit: Exsurgent mortui, et excitabuntur qui in monumentis sunt, et exsultabunt omnes qui sunt in terra. Ros enim qui a te est, medicina illis est (Isai. XXVI, 19). Haec firmat Matthaeus evangelista, dicens: Terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum dormientium surrexerunt. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ipsius, venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis (Matth. XXVII, 51, etc.). Dicit et Paulus: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III, 1). Testatur et Petrus apostolus dicens: Ideo et mortuis evangelizatum est (I Petr. IV, 6). Fatetur et Sibylla: Tartareumque chaos monstravit terra dehiscens. Inquirens tetri portas infringet Averni, Sanctorum sedenim cunctae lux libera carni

CAPUT XXIX. Quod tertia die a mortuis resurrexit. Promissio impleta. 30. Osee propheta dicit: Post biduum sanabit nos. Die tertia surgemus, et ante lucem paratum eum inveniemus (Osee VI, 3). Dicit et per David: Ipse exsurgam ante lucem (Psal. LXII, 2). Item ibi: Exsurrexit tamquam dormiens Dominus quasi potens crapulatus a vino (Ps. LXXVII, 65). Haec Matthaeus et caeteri evangelistae confirmant, quod venientes principes sacerdotum dixerunt Pilato: Domine, rememorati sumus quod seductor ille dixerit adhuc vivens: Post tertium diem resurgam. Jube ergo custodiri sepulcrum (Matth. XXVII, 62, etc.). Dixerat enim eis: Generatio haec generatio nequam est; signum quaerit. et signum non dabitur illi, nisi Jonae prophetae. Sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus; ita oportet et Filium hominis in corde terrae esse tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XII, 39, 40). Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et alia Maria videre sepulcrum. Et ecce terrae motus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de coelo. et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum. Fuit autem aspectus ejus metuendus, et vestimenta ejus velut nix: metu autem ejus expaverunt custodes et facti sunt veluti mortui. Dixit autem angelus mulieribus: Nolite timere vos, scio enim quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis: non est hic; surrexit enim, sicut dixit (Matth. XXVIII, 1 seq.). Testatur et Paulus Timotheo: Memor esto, ait, Christum Jesum resurrexisse a mortuis secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8). Et Corinthiis: Christus, ait, resurrexit a mortuis primitiae dormientium (I Cor. XV, 20). Quaeritur hic quomodo primitiae dicatur, cum et ipse suscitaverit mortuos, et Elias atque Elisaeus a mortuis excitaverunt. Respondetur quod hi qui suscitati sunt, denuo mortui, cum sic dormientibus hodieque requiescunt: Christum autem Paulus apostolus dicit ideo primitias dormientium, quia surgens ex mortuis, jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Fatetur et Sibylla: « Tunc ab inferis regressus, ad lucem veniet primus; resurrectionis principio revocatis ostenso. »

CAPUT XXX. De Incredulis discipulis increpatis. Promissio impleta. 31. Osee propheta dicit: Sicut leo ructavit Dominus, quia ipse rugiet et obstupescent filii aquilarum (Osee XI, 10). Juxta illud dictum Jacob: Ascendisti recumbens, dormisti ut leo (Gen. XLIX, 9). Firmat hoc Evangelium Marci: Discumbentibus illis undecim, ait, apparuit illis Jesus, et increpavit incredulitatem eorum et duritiam cordis, quia eis qui viderant eum resurrexisse non crediderunt (Marc. XVI, 14). Et Thomae in Joanne dixit: Injice huc digitum tuum, et vide manus meas; et manum tuam mitte in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27). Testatur et Joannes in Epistola sua, dicens: Quod audivimus, quod vidimus nostris oculis, et manus nostrae contracteverunt de Verbo vitae, et vita palam facta est nobis (I Joan. I, 1). Et Paulus dicit: Apparuit Cephae, postea undecim. Deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc (I Cor. XV, 5 et seq.). Item: Si Christus praedicatur quia resurrexit a mortuis, quomodo dicunt quidam in vobis, quia resurrectio mortuorum non est (Ibid., 12)? Dicit et Maro (Eclog. IV, v. 13, 14): Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, Irrita perpetua solvent formidine terras.

CAPUT XXXI. De Ascensione Christi in coelum, et donis Spiritus sancti. Promissio impleta. 32. David propheta dicit: Ascendit in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ps. LXVII, 19). Item ipse: Ascendit super Cherubin et volavit, volavit super pennas ventorum (Ps. XVII, 11). Et iterum: Domini est assumptio et Sancti Israel regni nostri (Ps. LXXXVIII, 19). Item dicit: Emitte Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Ps. CIII, 30). Firmant haec evangelistae, dicente ipso in Marco: Signa autem credentes haec subsequentur: In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis (Marc. XVI, 17). Et alibi: Ego, inquit, promissum Patris mei mittam vobis, vos autem, sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49). Et postquam haec locutus est, ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Dei (Marc. XVI, 19, 20). Testantur et Actus apostolorum: Nubes, ait, suscepit eum, et sublatus est a discipulis. Et quomodo contemplantes erant, cum iret in coelum, duo viri astiterunt eis in albis, qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis intuentes in coelum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis, sic veniet quemadmodum eum vidistis euntem in coelum (Act. I, 9, 10, 11). Et iterum: Die autem Pentecostes fuerunt omnes discipuli eadem animatione simul in unum. Et factus est de coelo subito sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et implevit totum illum locum in quo erant sedentes. Et visae sunt illis linguae divisae quasi ignis, et insedit in unumquemque eorum, et loquebantur variis linguis, prout Spiritus dabat eis pronuntiare (Act. I, 1 et seqq.). Et iterum: Spiritu sancto, ait, misso de coelo, quem ditissime effudit super nos, et super omnes credentes (I Petr. I, 12; Tit. III, 6).

CAPUT XXXII. De exortu Ecclesiae. Promissio impleta. 33. David propheta dicit: Qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem (Ps. CXII, 9). Et Isaias: Laetare, ait, sterilis, quae non paris, erumpe et exclama quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Isa. LIV, 1; Gal. IV, 27). Et quomodo haec pariat, in Evangelio Marci ipse Dominus ostendit: Ite, ait discipulis, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Item ait: Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum Dei (Joan. III, 5). Et in Actibus Apostolorum: Eritis, inquit, mihi testes in totam Judaeam et Samariam, et usque in fines terrae (Act. I, 8). Dicit et Petrus: Sicut modo geniti infantes rationale et sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem (I Petr. II, 2). Testatur et Paulus: Si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. In Christo enim Jesu per Evangelium vos genui (I Cor. IV, 15).

CAPUT XXXIII. De Testamento novo, cantico novo, homine novo. Promissio impleta. 34. Jeremias propheta: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel, et super domum Juda Testamentum novum, non secundum Testamentum quod dedi patribus eorum (Jer. XXXI, 31; Hebr. VIII, 8). Et paulo post: Hoc est Testamentum quod dispono ad eos, dans leges meas in mentibus eorum, et in cordibus eorum superscribam eas: et non docebit unusquisque fratrem suum dicens: Cognosce Dominum. Quia omnes cognoscent me a majore usque ad minorem eorum (Jer. XXXI, 33, 34). Et per Isaiam: Ecce ego nova facio, quae nunc orientur (Isa. XLIII, 19). Et iterum: His vero qui mihi serviunt, nomen nominabitur novum (Isa. LXII, 2). Intelligitur utique Christianum, quod nomen terras obtinuit. Dicit et David: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1). Quis haec nisi caecus corde, impleta non videat? Firmat haec Dominus in Evangelio Matthaei. Omnis, ait, scriba eruditus in regno Dei, similis est viro proferenti de thesauris suis nova et vetera (Matth. XIII, 52). Et iterum: Quod nascitur de Spiritu, spiritus est (Joan. III, 6). Testatur et Paulus: Primus, ait, homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis. Quomodo portavimus imaginem terreni, induamus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 47, 49). Et iterum: Renovamini, ait, spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, eum qui secundum Deum creatus est (Ephes. IV, 28). Item: Si qua, ait, in Christo nova creatura, vetera transierunt, et ecce facta sunt nova (II Cor. V, 17). Dicit et Maro (Eclog. IV, v. 8, 9): Quo ferrea primum Desinit, ac toto surgit gens aurea mundo.

CAPUT XXXIV. De Martyribus. Promissio impleta. 35. Per David prophetam dicunt: Propter te morte afficimur tota die, deputati sumus ut oves occisionis (Ps. XLIII, 22). Et iterum: Dedisti nos tamquam oves ad escam (Ibid., 12). Item ibi: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Ps. CXV, 6) Firmat haec ipse in Evangelio, dicens: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum (Matth. X, 16). Et iterum: Qui perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam conservabit illam (Ibid., 29). Item: Trademini autem a fratribus, cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis; et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit usque in finem, hic salvus erit (Luc. XXI, 16). Et in Joanne: Nisi, ait, granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII, 24). Testatur et Joannes apostolus, dicens: Sicut Christus pro nobis animam posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere (I Joan. III, 16). Dicit et Paulus: Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque praesentia, neque futura (et concludit), neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 38, 39). Ad haec illud Maronis (Eclog. IV, 15, 16): Permixtosque ( ait ) videbit Heroas divis, et ipse videbitur illis.

36. Decem sane persecutiones a Nerone usque ad Diocletianum et Maximianum fuisse Orosius historiographus, veluti decem plagas Aegyptias, scripsit. Alias sane quamplures, beatae memoriae Augustinus scriptis suis inseruit. Quas haud procul a nobis et sensit et vidit, nobisque memorias sui martyrii consecratas tradidit venerandas, credens et ipse augmenta Ecclesiae, quae nos videmus impleri. Sane nostris temporibus apud Persas persecutionem factam novimus, imperante Arcadio religioso et Christiano principe; qui, ne traderet ad se confugientes Armenios, bellum cum Persis confecit. Eo signo, antequam potitus victoria, jam coeuntibus in praelium militibus, aeriae cruces in vestibus paruere. Unde etiam victor auream monetam eodem cum signo crucis fieri praecepit, quae in usu totius orbis et maxime Asiae hodieque persistit.

CAPUT XXXV. De Vocatione Gentium. Promissio impleta. 37. David propheta dixit: Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. A solis ortu usque ad occasum (Ps. XLIX, 1, 2). Et Isaias: Mirabuntur gentes multae super eum, et continebunt os suum reges. Quibus non est nuntiatum de eo, videbunt; et qui non audierunt, intelligent (Isa. LII, 14, 15). Item: Virtutes ejus in insulis pronuntiabunt (Isa. XLII, 12). Item Isaias dicit: Gentes quae non noverunt te, invocabunt te, et populi qui ignorabant te, ad te confugient (Isai. XXXV, 4). Item ipse de apostolis: Qui sunt hi, qui ut nubes volabunt, adducere filios tuos de terra longinqua (Isai. LX, 8, 9)? Et iterum: Ecce hi de longinquo veniunt; hi autem ab Aquilone et mari; hi autem de terra Persarum (Isai. XLIX, 12). Et per David dicitur: Populus quem non cognovi, servivit mihi, in obauditu auris obaudivit mihi (Ps. XVII, 45). Firmat haec Dominus in Evangelio: Multi, ait, ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno Patris sui (Matth. III, 11). Testatur et Petrus: Qui aliquando, ait, non populus, nunc autem populus Dei (I Petr. II, 10). Dicit et Paulus: Vobis dico gentibus: Quamdiu quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum glorificabo, si quo modo ad aemulationem provocare potero carnem meam, ut salvos faciam aliquos ex illis (Rom. XI, 13). Et iterum: Caecitas, ait, ex parte Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Ibid., 25). Omnis, dicit, qui scriptus est in libro vitae Agni, qui occisus est ab origine mundi (Apoc. XIII, 8).

CAPUT XXXVI. Quod reges Christum in Ecclesia persequentes, ad eam humiles adducentur. Promissio impleta. 38. In David propheta: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi (Ps. LXXI, 11). Et Isaias propheta: Gentes, ait, et reges qui tibi non servierint, peribunt (Isa. LX, 12). Et iterum: Ecce, ait Dominus, tollo in gentes manum meam, et in insulas tollam signum meum; et adducent filios tuos in gremio, filias autem tuas super humeros tollent. Et erunt reges nutritores tui, et principes feminae eorum psaltrices tuae. Et super faciem terrae adorabunt te, et pulverem tuorum pedum lingent (Isa. XLIX, 22, etc.). Firmat haec Dominus in Evangelio, dicens: Regina Austri exsurget in judicio cum generatione hac, et condemnabit eam. Venit enim a finibus terrae audire sapientiam Salomonis. Et ecce plus quam Salomon hic (Matth. XII, 42; Luc. XI, 31), Ideo plus hic, quia ad illum una, ad istum omnia regna venerunt. Sicut nunc nos, qui tanta credidimus et credimus, haec impleri et cernimus et vidimus. Fatetur et Sibylla, dicens ( Apud August. ubi supra ): Et coram hoc Domino reges sistentur ad unum.

CAPUT XXXVII. Jugum legis Christi etiam reges suscepisse. Promissio impleta. 39. David propheta dicit: Nunc reges intelligite, erudimini omnes qui judicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Continete disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa (Psal. II, 10, etc.). Et iterum: In conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino (Ps. CI, 23), Dicit et Salomon: Diligite justitiam, qui judicatis terram (Sap. I, 1). Firmat haec Dominus in Evangelio, dicens: Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Et iterum: In qua mensura mensi fueritis, in ea remittetur vobis (Matth. VII, 2). Testatur in haec Jacobus apostolus: Judicium, inquit, sine misericordia illi qui non fecerit misericordiam. Superexaltat enim misericordia judicio (Jacob. II, 13). Paulus etiam orandum pro regibus censet, et pro his qui in sublimitatibus sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus (I Tim. II, 2). Ad haec Maro ait (Aeneid. VI, v. 620): Discite justitiam moniti, et non temnere divos.

CAPUT XXXVIII. De subversione idolorum atque templorum. Promissio impleta. 40. In lege sua Dominus per Moysem dicit: Aras eorum subvertetis, et lucos eorum succidetis, et sculptilia eorum igni concremabitis (Deut. VII, 5, et XII, 3). Et Isaias propheta: Fugient omnia manufacta Aegypti (Isai. XIX, 1). Item ipse: Abscondent deos suos in speluncis et cavernis petrarum, neque ibi celabunt eos (Isai II, 19, sec. LXX). Jeremias etiam dicit: Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant de sub coelo et terra (Jer. X, 11). Et per Zachariam Dominus dicit: Perdam nomina idolorum de terra (Zach. XIII, 2). David quoque dicit: Omnes dii gentium daemonia (Psal. XCV, 5). Haec Dominus in Evangelio Lucae firmat, dicens: Omne regnum divisum in semetipsum desolabitur (Luc. XI, 17). Quod si et Satanas in semetipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub ejicere me daemonia. Quod si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo expellunt? Propterea ipsi judices erunt vestri (Matth. XII, 25). Testatur et Paulus dicens: Scimus quia nihil est idolum in hoc mundo, et quia nullus Deus, nisi unus (I Cor. VIII, 4). Fatetur et Sibylla ( Ubi sup. ): Rejicient simulacra viri, cunctam quoque gazam. 41. Multa igitur haec, quae de Christo dicta, et in Christo acta sunt, nos credimus, quae ante nos populus videns ista credidit, quae nos videmus impleri. Namque, ut de nostris temporibus aliquid dicamus: Constantino Christiano imperatore regnante, et schisma Donatianum confutatum est ejus judicio, et Arius est divina auctoritate punitus. Theodosii vero religiosi principis imperio, per Jovium et Gaudentium comites templa omnia clausa, exspoliataque vana figmenta, quis nostrum permittitur ignorare? Cui Symmachus ille, mirabili eloquio et scientia praeditus, tamen paganus, praeconio laudum in consistorio recitato, subtili arte qua valuit, aram Victoriae in senatu restitui, Christiano, ut noverat, principi intimavit. Quem statim a suis aspectibus pulsum, in centesimo lapide, rhedae non stratae impositum ea die, manere praecepit. Eutropius quoque, praepotens patricius, et animo ac mente paganus, cum in contumetiam Ecclesiae edictum obreptitie ab Arcadio Christiano imperatore exsculperet, ut si quis ad eam confugeret, etiam ab altari sublatus poenas lueret ampliores, divino judicio suae sententiae prior ipse propinatus est. Offensam quippe praedicti regis incurrens, ad ejus refugium quam oderat convolavit. Quem sancta mater pietatis gremio suum excepit inimicum. Cui per venerabilem sacerdotem Joannem impetrans veniam, osori et superbo vitam contulit et salutem: ejus exemplo cunctos admonens inimicos, vanum eis esse contra stimulum calcitrare (Act. IX, 5). Honorius etiam Theodosii minor filius Christiana religione ac devotione praeditus, templa omnia cum suis adjacentibus spatiis. Ecclesiis contulit simulque eorum simulacra confringenda in potestatem dedit. 42. Quae vero eodem imperante in hac Dei promissione acta sint, quantum memoriam gratia divina juverit, duo vel tria loca, memoriter ac breviter excurram. Apud Alexandriam in templo Serapis hoc argumentum daemonis fuit. Quadriga ferrea nulla basi suffulta, nullis uncis infixis parietibus colligata, in aere pendens, cunctis stuporem, ac velut divinum subsidium oculis mortalium exhibebat. Quam tamen lapis magnes, qui ferrum sibimet attributum suspendit, eo loco camerae affixus, totam illam machinam sustentabat. Itaque cum quidam Dei servus inspiratus intellexisset, magnetem lapidem statim ut camerae substraxit, omne illud ostentum cadens confractum comminutumque, ostendit divinum non esse, quod mortalis homo firmaverat. 43. Apud urbem Romam specus quidam fuit in quo draco mirae magnitudinis mechanica arte formatus, gladium ore gestans, oculis rutilantibus gemmis, metuendus ac terribilis apparebat. Huic annuae devotae virgines floribus exornatae, eo modo in sacrificio dabantur, quatenus insciae munera deferentes gradum scalae, quo certe ille arte diaboli draco pendebat, contengentes, impetus venientis gladii perimeret, ut sanguinem funderet innocentem. Et hunc quidam monachus bene ob meritum cognitus Stiliconi tunc patricio, eo modo subvertit. Baculo, manu singulos gradus palpando, inspiciens, statim ut illum tangens fraudem diabolicam reperit, eo trangresso descendens, draconem scidit, misitque in partes; ostendens et hic deos non esse qui manu fiunt. 44. Apud Africam Carthagini Coelestis inesse ferebant templum nimis amplum, omnium deorum suorum aedibus vallatum. Cujus platea lithostrata, pavimento ac pretiosis columnis et moenibus decorata, prope in duobus fere millibus passuum protendebatur. Cum diutius clausum incuria, spinosa virgulta circumsepta obruerent, velletque populus Christianus usui verae religionis vindicare, dracones aspidesque illic esse ob custodiam templi, gentilis populus clamitabat. Quo magis Christiani fervore succensi, ea facilitate omnia amoverunt illaesi, qua templum suo vero coelesti Regi et Domino consecrarent. Nam cum sancta Paschae solemnis ageretur festivitas, collecta illic, et undique omni curiositate etiam adveniens multitudo sacerdotum multorum, pater et dignae memoriae nominandus antistes Aurelius, coelestis jam patriae civis, cathedram illic loco Coelestis et habuit, et sedit. Ipse tunc aderam cum sociis et amicis; atque (ut se adolescentium aetas impatiens circumquaque vertebat) dum curiosi singula quaeque pro magnitudine inspicimus, mirum quoddam et incredibile nostro se ingessit aspectui: titulus aeneis grandioribusque litteris in frontispicio templi conscriptus: AURELIUS PONTIFEX DEDICAVIT. Hunc legentes populi mirabantur. Praesago tunc spiritu acta, quae praescius Dei ordo certo isto fine concluserat. Cumque a quodam pagano falsum vaticinium, velut ejusdem Coelestis, proferretur, quod rursus et via, et templa prisco sacrorum ritui redderentur: Ille, ille, inquam, verus Deus, cujus prophetica vaticinia nesciunt omnino mentiri nec fallere, sub Constantio et Augusta Placidia, quorum nunc filius Valentinianus pius et Christianus imperat, Urso insistente tribuno, omnia illa templa ad solum usque perducta, agrum reliquit in sepulturam scilicet mortuorum, ipsamque viam sine memoria sui nunc Vandalica manus evertit. 45. Novi quoque ipse in quadam parte Mauritaniae provinciae de spelaeis et cavernis ita antiqua producta simulacra, quae fuerant absconsa, ut omnis illa cum clericis in sacrilegio perjurii civitas teneretur. Quid vero per caeteras provincias in re hac actum sit, et omnibus notum est, et exitus ipsi demonstrant. Doluit haec futura Hermes ille Trismegistus; et moerens inter caetera scripsit, dicens: « Tunc terra ista, sanctissima sedes delubrorum atque templorum, mortuorum erit cadaverumque plenissima futura. » At Spiritus Dei ante praedixit: spiritus etiam daemonum confitendo tacere nequiverunt, et maxime qui ipsi dixerant Domino: Quid venisti ante tempus perdere nos (Marc. I, 24)? Hic tanta deorum illa turba certorum atque incertorum quos Varro prodit; illi etiam proceres et electi dii cum ipso rege suo Jove fulmina vibrante, consilio potentiaque (ut eorum cultores ferunt) metuendi, armisque terribiles, hic hic aliquid, si non pro mundo, saltem pro se oportebat agere, ne scilicet unus eos perderet Crucifixus. Periisse vero et nos novimus, et David propheta confirmat dicens: Periit memoria eorum cum strepitu, et Dominus in aeternum manet (Psal. IX, 8).

CAPUT XXXIX. Reges, mediocres, et pauperes ad unam Christi mensam pariter conventuros. Promissio impleta. 46. Isaias propheta: Tunc, ait, una pascent simul lupus cum agno, et pardus adquiescet haedo, et bos et leo et agnus simul manducabunt paleas, et puer pusillus pascet eos (Isa. XI, 6). Et David dicit: Quoniam ecce reges terrae collecti sunt et convenerunt in unum, ipsi videntes ita admirati sunt (Ps. XLVII, 5 et 6). Item ipse: Quis est, ait, qualis Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit? Qui erigit a terra inopem, et de stercore exaltat pauperem. Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui (Ps. CXII, 5 et seq.)? Dicit et Salomon: Pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi pro omnibus (Sap. VI, 8). Et iterum: Sapientia, ait, fabricavit sibi domum et subdidit columnas septem, mactavit suas hostias, miscuit in cratere vinum suum, et paravit suam mensam, misit servos suos convocans et dicens: Venite, edite de meis panibus, et bibite vinum quod miscui vobis (Prov. IX, 1 et seqq.). Firmat haec Dominus in Evangelio, in coena illa quam dives ipse magnus paravit filio suo. Misit, ait, servos, ut venirent invitati, et excusaverunt hoc modo. Unus dixit: Villam emi, eo videre illam, habe me excusatum. Alius dixit: Quinque juga boum emi. Alius dixit: Uxorem duxi (Luc. XIV, 16 et seqq.). In his tribus excusationibus concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi (I Joan. II, 16); quibus detenti Judaei, vocati ad coenam Christi venire noluerunt. Ite, ait paterfamilias, circa plateas et vicos, et quos inveneritis adducite (Matth. XXII, 9). Ex his adductae sunt gentes. Adhuc, inquit, locus vacuus est. Ite, ait, circa sepes ac vias, et quos inveneritis, cogite intrare (Luc. XIV, 22, 23). Et ex his divites, reges, et quosdam haereticos (quos habet extra ovile suum) coactos adducit ille qui dicit: Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (Joan. VI, 44). Etiam venientibus dicit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, habet vitam aeternam, et ego suscitabo illum in novissimo die (Ibid., 55). Qui vero isti sunt, Paulus apostolus ostendit: Non est, inquit, Judaeus, neque Graecus, non est servus, neque liber, non est masculus et femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu (Gal. III, 28). Huic etiam capitulo, quae supra posuimus verba Sibyllae conveniunt dicentis ( Apud Augustin. ubi supra ): Dejiciet colles, valles extollet ab imo. Non erit in rebus hominum sublime, vel altum. Cui consonans Maro dicit (Ecloga IV, v. 22): Nec magnos metuent armenta leones.

CAPUT XL. Quod cum omnes crediderint gentes, veniet finis. Promissio impleta. 47. Isaias propheta: Adorabunt, inquit, eum de locis suis omnes insulae gentium (Sophon. II, 11). Et per Malachiam prophetam: A solis ortu usque ad occasum, clarum erit nomen meum in gentibus, dicit Dominus. Et sacrificium mundum inferetur nomini meo in omni loco (Malac. I, 11). Item Isaias: Quia repleta est terra ut cognoscat Deum, quasi aqua multa tegens mare (Isa. 11, 9). Firmat haec Dominus in Evangelio Matthaei, dicens: Et praedicabitur Evangelium hoc in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis (Matth. XXIV, 14). De fine mundi per Aggeum prophetam haec signa data sunt: Ecce ego, dicit Dominus, semel adhuc commovebo coelum ac terram, et ponam orbem terrae desertum, et civitates ita ut non habitentur (Agg. II, 7, sec. LXX; Isa. XIII, 9). Et Habacuc dicit: Consummatio in impios veniet (Habac. I, 9, sec. LXX). Et iterum: Ficus, ait, non dabunt fructum suum, et non erunt nascentia in vineis. Mentietur opus olivae et campi non afferent escas. Deficient ab esca oves, non erunt in praesepibus boves. Ego autem, ait, exsultabo in Domino (Habac. XIII, 17 et seqq.). Ipsi quoque sapientes mundi in haec attestati sunt, ut est illud Sallustii: « Necesse est ut omnia orta occidant, et aucta senescant ( Sallustius Praefat. in bellum Jugurt. circa initium ). » Academici etiam novi, omnia vergentia in interitum incerta esse putaverunt. Et Plato: « Si initium mundo dedit, dedit et finem. » Unde et alius dicit: « Quid est hoc? istud in quo est aliquid extremum. » Quae Dominus ipse rerum omnium dans signa confirmat. Cum videritis, ait, haec omnia fieri, scitote quoniam in proximo est finis (Matth. XXIV, 33). Dicit et Joannes apostolus: Mundus transibit et concupiscentia ejus (I Joan. II, 17). Extrema autem futura, dimidium temporis quod subsequitur, annexis capitulis demonstrabit: ut hoc tertium tempus, tamquam tertium diem, ex quatuor evangelistis, velut cardinibus mundi, surgentem, orientali radio migrante Joanne evangelista, Matthaeo, Marco, Luca, tribus in partibus constitutis, et in duodenario discipulorum horarum numero, vesperum quo passus est Dominus, concludamus. Ut ipse dies qui a mortuis resurrexit, cum aeternus venerit in majestate, aeternos nos faciat secum vivere, semperque Deum donet sine fine laudare. PARS QUARTA. DIMIDIUM TEMPORIS AD CUJUS FINEM IMPLENDAE SUNT VISIONES IN SCRIPTURIS SANCTIS FACTAE DE ANTICHRISTO. PROLOGUS 1. In hoc dimidium temporis, finem mundi, et signa quae futura sunt, ipsiusque Antichristi facta, superbiam ejus, brevisque temporis potestatem, Domino donante, et operante ejus gratia, ascriptis capitulis ex divinis testimoniis probanda suscepimus, ostendentes sane prius ac demonstrantes quid fuerit qui nunc diabolus dicitur, qualisve ab auctore bonorum omnium formatus sit, tum etiam lapsus ejus ruinam et finem, ex omni prophetiae vel novi Testamenti auctoritate breviter intimabo: ne sint fastidio, si cuncta fuerint huic operi ascripta. CAPUT PRIMUM. Quomodo creatus est angelus qui per superbiam diabolus factus est. Praedictio impleta. 2. Per Ezechielem dicit de eo Dominus: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore, in paradiso Dei tui fuisti. Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, in medio lapidum igneorum ambulasti, perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas tua (Ezech. XXVIII, 12, etc.). Et Isaias: Quomodo, ait, cecidit Lucifer, qui mane oriebatur (Isa. XIV, 12)? Firmat haec Dominus in Evangelio: Vos, ait Judaeis, a patre diabolo estis. Ille enim homicida fuit ab initio, et in veritate non stetit (Joan. VIII, 44). In veritate factus est in qua non stetit, quia subditus Creatori esse noluit, cujus potentiam nec malus evasit.

CAPUT II. Qua elatione ceciderit diabolus. Praedictio impleta. 3. Isaias propheta de eo: Dicebas, ait, in corde tuo: In coelum ascendam super astra Dei, exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis. Ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo (Isa. XIV, 13 et 14). Et in Ezechiele: Levatum est, ait, cor tuum in decore tuo, perdidisti omnem sapientiam (Ezech. XXVIII, 17). Firmat haec Dominus in Evangelio: Nunc, ait, judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi missus est deorsum (Joan. XII, 13). Testatur et Petrus apostolus in Epistola sua ad gentes: Deus enim, ait, angelis peccantibus non pepercit (II Petr. II, 4). Parcit tamen peccantibus hominibus, quia homo, diabolo seducente; peccavit, ille vero seipsum peccando seduxit.

CAPUT III. Quo fuerit praecipitatus diabolus. Praedictio impleta. 4. Isaias propheta: Verumtamen, ait, in infernum demergeris, in profundum laci (Isa. XIV, 15). Et paulo post: Tu autem projectus es de sepulcro tuo, quasi stirps inutilis (Ibid, 19). Et per Ezechielem Dominus de eo: In terram projeci te, ante faciem regum dedi te, ut cernerent te, et multitudinem iniquitatum tuarum. Et iniquitate negotiationis tuae perdidisti sanctificationem tuam (Ezech. XXVIII, 17 et 18). Firmat haec Dominus in Evangelio dicens: Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. X. 18). Tunc enim amplius cecidit, quando se ab eo Jesus tentari permisit, ostendens nequitias seductionis ejus, et docens suos quemadmodum debeant resistere tentatori (Matth. IV, 1). Dicit et Petrus apostolus: Carceribus caliginis inferi retrudens, tradidit in judicio puniendos servari (I Petr. II, 4). Et in Apocalypsi Joannis dicitur: Missus est draco ille magnus, ille serpens antiquus qui vocatur diabolus et Satanas, qui seducit totum orbem terrae; et praecipitatus est in terram, et angeli ejus cum eo missi sunt (Apoc. XII, 9 et seqq.), ruinosam ejus superbiam sequentes. Vae dictum est terrae et mari: quoniam descendit diabolus ad vos, iram magnam habens, sciens quia breve tempus habet in negotiatione seductionis suae (Ibid., 12). Quae egerit decipiendo elatos et cupidos, superiores partes hujus libri continent. Nunc vero in brevi, id est in fine temporis, quae futurae sint ejus fallaciae, signis, ut dictum est, praecurrentibus exsequamur.

CAPUT IV. De diabolo ligato, et misso in abyssum. Praedictio impleta. 5. David propheta dicit: Draconem quem finxisti ad illudendum ei (Ps. CIII, 26). Et iterum: Tu contrivisti capita draconum super aquas, tu confregisti caput draconis magni, et dedisti eum in escam populis Aethiopibus (Ps. LXXIII, 13 et 14). Et in libro Job dicitur: Hoc est initium figmensi Domini, quod fecit ut illudatur ab angelis ejus (Job. XL, 14). Firmat haec Evangelista dicens: Rogabant Jesum daemonia ne eos mitteret in abyssum (Luc. VIII, 31). Et alibi dixit Jesus discipulis suis: Ecce dedi vobis potestatem calcandi serpentes et scorpiones, et non vobis nocebunt (Luc. X, 19). Item Dominus: Nemo, ait, intrat in domum fortis, ut vasa domus ejus diripiat, nisi prius alligaverit fortem (Matth. XII, 19). Super haec testatur Apocalypsis Joannis: Vidi, ait, angelum descendentem de coelo habentem catenam magnam in manu sua; et apprehendit draconem illum magnum, illum serpentem antiquum, qui vocatur diabolus et Satanas, et alligavit eum mille annis, et misit in abyssum. Et clausit, et signavit super eum, ne ultra seduceret nationes, donec finiantur mille anni: post haec oportet eum solvi in brevi tempore (Apoc. XX, 1 et seqq.). Hic exposuit quod in eodem libro dictum est Gog et Magog (Ibid., 7), verba Hebraea (quae Latine tectum et detectum dicuntur), ut sic accipiamus tectum, quod in abyssum missus sit diabolus clausam signatamque super eum; detectum vero, quia oportet eum solvi et produci in brevi tempore. 6. Mille vero anni, aut a parte totum accipiendi sunt (ut Petrus dicit apostolus (II Epist. III, 8): Unus dies enim Domino, sicut mille anni, et mille anni, sicut dies unus ), aut ab exitu sermonis, quando a Daniele septuaginta hebdomadae taxatae sunt futurae usque ad Christum ducem (Dan. IX, 25). Nam tunc esse bellum factum, ut Michael et angeli ejus pugnarent cum dracone, et Danieli angelus ostendit dicens, missum se esse ut pugnaret cum principe regni Persarum: Et non est, ait, qui me adjuvet, nisi Michael princeps vester (Dan. X, 13). In quo bello diabolus victus, praecipitatus et vinctus est, sicut eidem prophetae in initio, ita Joanni in fine temporis ostensum est. Ut illi quadringenti nonaginta anni, et isti qui excurrunt ab adventu Salvatoris usque in solutionem ejusdem diaboli, concludunt mille annos, in quibus ligatus est diabolus, ne ultra seduceret nationes, quas antea possederat in idololatriis. Quanta autem virtute, ut ait beatae memoriae Augustinus (De Civit. Dei l. XX, c. 7, n. 2), pollebunt tunc sancti qui luctaturi sunt cum diabolo soluto, cum quo ligato tantis periculis dimicatur? Jam enim, ut Paulus dicit, mysterium iniquitatis operatur (II Thess. II, 7). Sed quae sint ejus mysteria, juvante Domino, subter annexis capitulis continebitur.

CAPUT V. Quomodo per omnes suos diabolus mysteria iniquitatis operatur. Praedictio impleta. 7. Apocalypsis Joannis dicit: Apprehensa est bestia, cum illo pseudopropheta qui fecerat signa, quibus signis seduxit eos qui acceperunt scriptionem bestiae in fronte et in manu sua (Apoc. XIX, 20; XIV, 9). Inscriptio in fronte et in manu haec est, non tantum diaboli facta imitari, quantum et gloriari in ejus malis operibus, ut sub figura Christi, Antichristi facta exerceant. Quos etiam Dominus Jesus in Evangelio testatus est, dicens: Multi venient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus, et multos seducent; nolite ire post eos (Marc. XIII, 6). Et apostolus Joannes: Audistis, ait, quia Antichristus venit: nunc multi Antichristi facti sunt (I Joan. II, 18), Et qui isti sint ostendit. Ex nobis, inquit, exierunt, sed non erant ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (Ibid, 19). Haereticos omnes ostendit, et maxime Arianos, quos nunc videmus multos seducere, aut potentia temporali, aut industria mali ingenii, aut certe abstinentia parcitatis, vel quorumlibet signorum deceptione, dicente Apostolo: Ipse enim Satanas transfigurat se velut angelum lucis. Non ergo magnum, si ministri ejus transfiguruntur, sicut ministri justitiae: quorum finis secundum operationem ipsorum (II Cor. XI, 14 et 15): cum eis dixerit Dominus jactantibus se in mirabilibus: Non novi vos. Discedite a me, omnes qui operati estis iniquitatem (Matth. VII. 23; psal. VI, 9). Iniquitas enim est scindere unitatem, tamquam vestem Christi, tamquam retia piscantium apostolorum lacerante. A quorum consortio alieni inveniuntur omnes haeretici, qui, relicta pace communionis et panis Dei et apostolorum, in suis non ecclesiis, sed plateis praedicant, et eorum memoriis non communicant, separati a toto catholicum sibi nomen adsciscunt; cum in ipsa Jerusalem Jacobus et Stephanus primus martyr, Joannes apud Ephesum, Andreas et caeteri per totam Asiam, Petrus et Paulus apostoli in urbe Roma gentium Ecclesiam (in qua Christi Domini doctrinam erudierunt) pacatam unamque posteris tradentes, sanguine memoriisque suis ex dominica passione sacrarunt. Huic generali Ecclesiae communicans Christianus, est catholicus. Ab hac segregatus haereticus est, et Antichristus; qui cum palam manifestatus fuerit, ampliora signa eum esse facturum, sequentia demonstrabunt.

CAPUT VI. De signis Antichristi. Praedictio impleta. 8. In libro Job de Antichristo dicitur: Virtus ejus in lumbis est, et potentia ejus super umbilicum ventris (Job. XL, I). Et iterum: Non est, ait, super terram potestas quae comparetur ei qui sic factus est ut nullum timeret. Omne sublime videt, ipse est rex super universos filios superbiae (Job. XLI, 24 et 25). Dicit et Paulus apostolus: Secundum operationem Satanae in omni virtute, signis et prodigiis mendacii, et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt (II Thess. II, 9 et 10). Et Dominus in Evangelio: Exsurgent, inquit, pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna, et prodigia, in quibus seducantur, si dici potest, etiam ipsi electi. Ecce, ait, praedixi vobis (Matth. XXIV, 24 et 25). Quamquam apostolus Paulus aliquos tacite memoret canteriatam habentes conscientiam (I Tim. IV, 2), alios aperte, ut Hymenaeum et Philetum, Demam, Hermogenem, et Alexandrum aerarium, quorum errores, doctrinasque varias et multa mala commemorat (II Tim. II, 17; IV, 9; I, 15; et IV, 14; Act. XX, 29). Nec defuturos post suum abscessum lupos graves, ipsumque qui etiam nunc operatur in filiis diffidentiae, ipse testatur (Ephes. II, 2). 9. Nostris quoque temporibus, Aspero VI cos. Carthagini constituto, hoc signum diabolicum monstrosumque, quod illic accidit, quis illius patriae civis ignorat? Quaedam juvencula Araba natione, ancillae, Dei habitum gestans, cum in balneo lavans simulacrum quoddam Veneris impudice respiceret et seipsam, etque se consimilans, domicilium se diabolo praebuit. Statim ille leo qui rugiens circuit (I Petr. V, 8), quem quaerebat, invenit. Meatus igitur gutturis ipsius occupans, nullum cibum, nullumque potum trajiciens per septuaginta ferme dies totidemque noctes, jejunium sibi diabolus ex capto possessoque vase exhibuit. Hoc monstrum parentes puellae per tot dierum spatia auferri posse sperantes, dum juge malum ulterius tolerare non possent, simul cum filia sese ingesserunt sacerdoti, quae acta erant fideliter intimantes. Hoc tantum puella fatebatur, avem quamdam noctis medio apparere, quae sibi ore nescio quid infunderet. Stupor tunc inerat cunctis videre puellam nullis indictis diuturni jejunii foedatam, nullo pallore seu tabe, vel debilitate confectam; quin potius robustam succo viscerum, mole membrorum. Cumque incredibilia viderentur quae dicebantur, habito consilio, in monasterio puellarum, in quo reliquiae sancti Stephani sitae sunt, sacerdos puellam simul et praeposito commendavit. Illic prima tantum die apparuisse illam avem asseruit, sibique increpasse quod neque fame neque siti compulsa illum appeteret locum, quo sibi accedere non liceret. Per duas sane hebdomadas nihil cibi vel poculi sumens in monasterio mansit. 10. Accidit autem ut quintus decimus dominicus illucesceret dies. Ascendente nobiscum sacerdote, ut matutinum illic sacrificium solito offerretur, puellam praepositus ad altare perduxit, eo incessu et habitu quo solent rubore perfusae ex epulis poculisque mulieres advenire. Sed ut se illa prostravit altari, clamore fletus sui cunctis astantibus gemitus lacrymasque induxit, quibus tantum malum auferendum praesens plebs Dominum exorabat. Erat enim jam indecens murmur in populo. Peracto itaque sacrificio, cum eadem inter caeteras brevem particulam corporis Domini unctam a sacerdote perciperet, semitiora mandens trajicere non valuit, nondum illo fugato, de quo dicit Apostolus: Quae consonantia Christi ad Belial (II Cor. VI, 15)? Et iterum: Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini participare, et mensae daemoniorum (I Cor. X, 20, 21). Manu igitur faciem ejus sustentante sacerdote, ne sanctum projiceret, a quodam diacono suggestum est, ut calicem salutarem gutturi ejus pontifex applicaret. Quod ut factum est, statim ut locum illum quem diabolus obsederat, Salvatoris imperio reliquit, sacramentum quod ore gestabat cum laude Redemptoris transglutisse puella clamavit. Hinc laetitia, hinc voces in gloriam Dei, quod post octoginta et quinque dies, diabolo expulso, puella de potestate fuerit eruta inimici. Oblatio itaque rursum gratiarum actionis pro ea fit, sacrifictique percipiens certam partem, prisco est reddita usui. Tunc etiam dum haec aguntur, Spiritu divino actus diaconus ejusdem tituli statuam illam sublatam confregit in pulverem, omnemque insidiantis astutiam superavit divina majestas. 11. Novimus etiam advenisse illuc quemdam sub specie monachi, qui quaedam signa curationum se operari fatebatur. Cumque circa caecos et claudos phantasticos quosdam ageret lusus, eosque oleo, nescio cujus mortui osse infuso, liniret; ut sibi visus gressusque redditos aestimabant, discedentes in illis quibus antea tenebantur infirmitatibus permanebant. Sed in his proditum sese cognoscens seductor ille aufugit. 12. In Asia vero sive ipsum, sive alium talia fecisse quidam Christianus religiosus et nobilis enarravit. In Italia quoque, nobis apud Campaniam constitutis, dum venerabilis et apostolico honore nominandus papa Leo Manichaeos subverteret, et contereret Pelagianos, et maxime Julianum: ambiens tum quidam Florus nomine, spiritu seductionis arreptus, virtutem et meritum sibi sancti Sosii martyris assignans, cum haud procul a Neapolitana civitate in subversionem animarum quaedam promitteret faceretque illicita, a germano venerabilis Nostriani episcopi, et Herio presbytero, simul cum clericis praedictae Ecclesiae detentus et coercitus, sic a praefatae provinciae liminibus pulsus est. Multa sane per diversas terras agit ille, qui suae perditionis socios quaerit. Ideoque pauca ipsius in hoc opere intimanda credidi, ut qui post nos futuri sunt, legendo cognoscant qua cautela, Deo juvante, superare valeant inimicum.

CAPUT VII. De muliere et bestia a qua portatur. Praedictio implenda. 13. In Apocalypsi Joannes Apostolus dicit: Venit unus ex septem angelis sanctis, et locutus est mecum, dicens: Veni, ostendam tibi judicium meretricis magnae sedentis super aquas multas. Et duxit me in spiritu, et vidi mulierem sedentem super bestiam habentem capita septem et cornua decem, ferentem poculum in manu sua, plenum exsecrationibus immunditiae et fornicatione totius terrae (Apoc. XVII, 1, etc.). Et paulo post: Vidi mulierem illam ebriam sanctorum sanguine, et sanguine martyrum Christi Jesu (Ibid., 6). Haec est Babylon illa magna per mundum exspolianda trophaeis; ejusque filia est misera, quaecumque facta ejus et superbiam imitatur. Nec eam uno in loco existimes civitatem, quae tota est sparsa in orbe. De qua dicit et propheta David: Filia Babylonis misera, beatus, ait, qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis (Ps. CXXXVI, 8). Et in Apocalypsi Joannis dicitur: Reddite ei sicut et ipsa reddidit vobis: in poculo, quo miscuit vobis, miscete ei duplum. Et in quantum se clarificavit et potestatis habuit, in tantum date ei cruciatus et luctus. Quia dicit: Sedeo regina, et vidua non sum, nec luctus visura sum. Ideoque una hora plagae ejus advenerunt, mors, fames et luctus. Et ipsa igni cremabitur, quoniam fortis est Dominus qui eam judicabit (Apoc. XVIII, 6 et seqq.). 14. Quis autem non intelligat, quam dicat ferentem poculum plenum exsecrationibus immunditiae, et fornicationis totius terrae? Aeterna cum dicitur quae temporalis est, utique nomen et blasphemiae: cum mortales, licet reges, in ea dicantur divi, eisque supplices dicunt, Numini vestro, altaribus vestris, perennitati vestrae, et caetera; quae vanitas, non veritas tradit, atque exsecrabilia sunt. Haec enim aeterno Deo debentur. Sane in sacris sacrilegis, et mollibus tunc sacerdotibus, ad fornicationem idololatriae omnes gentes invitans, seipsam in subditis contaminavit. De quibus sacer insonat psalmus: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te (Ps. LXXII, 27). Verumtamen quia sunt in ea cives supernae patriae Jerusalem, qui dicunt: Mihi autem adjungi Deo bonum est (Ibid., 28), dicitur eis: Exi de ea, populus meus, ne particeps sis delictorum ejus, et ne perstringaris plagis ejus (Apoc. XVIII, 1). Exeunt enim hi qui non fastus ejus, sed humilem viam Christum sequuntur; qui non rapinam, sed misericordiam diligunt, pacem et sanctificationem custodiunt (Hebr. XII, 14), sine qua nemo poterit videre Deum (Ezech. IX, 4), qui gemunt et dolent ob iniquitates quae fiunt in medio eorum, nec sunt jugum ducentes cum infidelibus (II Cor. VI, 14). Quos etiam Dominus in Evangelio, suo exhortatur alloquio, dicens inter caetera: Beati mites, quia ipsi possidebunt terram. Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur. Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur. Beati lugentes, quia ipsi consolabuntur. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 4 et seq.). Testatur et Paulus, dicens: Tantum qui modo tenet, teneat, donec de medio fiat; et tunc revelabitur iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui (II Thess. II. 7, etc.), et evacuabit in illuminatione praesentiae suae (Isa. XI, 4).

CAPUT VIII. De decem regibus, quos Antichristus inveniet. Promissio implenda. 15. In Apocalypsi Joannes, Dixit, ait, mihi Angelus: Propter quid admiratus es? Ego dicam tibi sacramentum hujus mulieris, et bestiae qua portatur. Bestia quam vidisti, fuit, et non est; sed ascensura est ex abysso et itura in interitum. Illa septem capita ejus, septem montes sunt, supra quos mulier sedit; et reges septem sunt; unde quinque ceciderunt, unus superest, alius nondum venit, et cum venerit, oportet brevi tempore illum manere. Bestia quae fuit et non est, et ipsa octavo loco est, cum sit ex septem, et in perditionem ibit. Et decem cornua quae vidisti, decem reges sunt: hi regnum nondum acceperunt, sed potestatem regni una hora accipient post bestiam (Apoc. XVII, 7, 8, 9 et seq.). Hoc a Daniele ostensum est, bestia quarta, quae grandior omnibus bestiis fuit, tot cornua habens (Dan. VII, 7). 16. Sed quod ibi dicit, cornu minus surrexisse, et tria cornua exclusisse ante se (Ibid., 8), hic septem reges nominat, illis tribus expulsis; ipsum autem octavum Antichristum esse, cum sit ex septem. Ergo, in quantum datur existimatio, aut priores reges memorat, qui truculentiores fuerunt in religionem Christianam; aut ex decem, tribus exstinctis, septem futuros, qui et ipsi saeviant in Ecclesiam. Omnes sane haereticos Arianos vult intelligi, cum dicit: Hi adversus Agnum pugnabunt, et Agnus vincet eos (Dan. VII, 14). Pugnant enim exsufflando et rebaptizando membra Agni, quae jam Christus suo sanguine sacraverat. Sed nemo periit, ait Dominus, nisi filius perditionis (Joan. XVII, 12). Octavum igitur regem, quem dicit Antichristum, quidam Neronem intelligi volunt: ut ipse sit bestia, quae fuit et non est, et iterum venturus est. Sed sive ipsius formam et speciem corporis sumat, et in ea appareat (sicut e contrario angelus sanctus in Tobiae libro (Tob. V, 8), speciem et similitudinem Azariae, Ananiae magni suscepit), sive in alterius speciem appareat Antichristus; ipsius tamen Neronis luxuriem et spurcitiam saevitiamque morum habiturum, Daniel propheta testatur, quae in sequenti capitulo demonstranda sunt.

CAPUT IX. De moribus Antichristi. Praedictio implenda. 17. Daniel propheta dicit angelum dixisse sibi: Filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur, ut impleant visionem (Dan. XI, 14). Et paulo post: Stabit, ait, in loco regis vilissimus et indignus decore regio, et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in praelio. Et faciet juxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem Deum, et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et diriget, donec compleatur iracundia: perpetrata est quippe definitio. Et Deum patrum suorum non reputabit, et erit in concupiscentiis feminarum, et Deum quem ignoraverunt patres ejus colet, et Deum Moazi in loco suo statuet (Ibid., 20, etc.) Hic ostenditur quod ex Judaeis de tribu Dan, quae hodieque in Perside est, veniat Antichristus, juxta propheticam benedictionem Jacob patriarchae dicentis: Dan judicabit populum, sicut aliae tribus. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro (Genes. XLIX, 16 et 17). Statimque verum Christum Dominum venturum ostendit, dicens: Salutare tuum exspectabo, Domine (Ibid., 18). Hoc etiam in Evangelio quod supra posuimus, testatus est Dominus Judaeis dicens: Veni ego in nomine Patris mei, et non credidistis mihi; alius veniet in nomine suo, et ipsi credetis (Joan. V, 43). Quos praevaricatores legis Paulus redarguens, ostendit Antichristo credituros. Pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt ut salvi fierent, ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, et judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati (II Thess. II, 10 et 11). Notandum sane, post bestiam haec omnia esse ventura: id est, sublato regno in quo mulier sedet ebria sanctorum sanguine, quae nos credentes, posteris videnda relinquimus.

CAPUT X. De persecutionibus Antichristi. Praedictio implenda. 18. In visione Danielis angelus de Antichristo: Cor ejus, ait, adversus testamentum sanctum. Item ibi: Brachia ex eo exsurgent, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent juge sacrificium, et dabunt abominationem in desolatione, et impii in testamentum simulabunt fraudulenter. Et hic Arianos signat praecursores Antichristi. Populus autem, ait, sciens Deum suum obtinebit, et docti in populo plurimi. Et erunt in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum. Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio modico, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter. Et de eruditis ruent, ut conflentur et eligantur et dealbentur sancti usque ad tempus praefinitum (Dan. XI, 30, 31 seqq.). Item ibi In tempore illo, dictum est, consurget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab initio ex quo gentes esse coeperunt, usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus in libro vitae (Dan. XII, 1, etc.). Firmat haec Dominus in Evangelio: Cum videritis, ait, vastationem desolationis, quae dicta est in Daniele propheta, qui legit intelligat (Matth. XXIV, 15; Dan. IX, 27). Et iterum: In diebus autem illis erit tribulatio et angustia, qualis non fuit ab initio. Et nisi breviasset Deus dies illos, non remansisset omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi (Matth. XXIV, 21, 22). Testatur et Joannes in Apocalypsi. Data est, ait, potestas bestiae loquendi magna, et aperuit os suum in blasphemia adversus Deum, blasphemare nomen ejus et tabernaculum ejus. Et data est ei potestas faciendi bellum cum sanctis, et vincere, et occidere eos. Et data est ei potestas in omni tribu, et lingua et gente, et adorabunt eam omnes, qui non sunt scripti in libro vitae Agni qui occisus est ab origine saeculi (Apoc. XIII, 2, etc.). Hic etiam martyria Christi Domini refulgent, ut sicut primus ejus adventus millia infantium, ita secundus electorum suppleat numerum.

CAPUT XI. De superbia Antichristi. Praedictio implenda. 19. Ezechiel propheta: Elevatum est, ait, cor tuum, et dixisti, Deus ego sum, et in cathedra Dei sedeo in corde maris: cum sis homo et non Deus. Et dedisti cor tuum quasi cor Dei (Ezech. XXVIII, 2). Dicit et Paulus apostolus: Cum venerit refuga primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis, qui superextollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostentans se tamquam sit Deus (II Thess. II, 3 et 4). Et Dominus in Evangelio: Cum vobis dixerint, Ecce hic est Christus, ecce illic, nolite credere (Marc. XIII, 21). Et in Apocalypsi Joannis: Vidi, ait, bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo Agni similia, et loquebatur sicut draco (Apoc. XIII, 11). Et paulo post: Et fecit signa magna, ita ut ignem faceret de coelo descendere in terram sub oculis hominum, et seduxit eos, qui habitant terram, propter signa quae data sunt ei facere (Ibid. 13 et 14). Hic metuant curiosi, et maxime Judaei. Qui Judaei signa petunt, ut Apostolus dicit, et Graeci sapientiam quaerunt (I Cor. I, 22). Unde quidam conjiciunt in templum Salomonis Antichristum esse sessurum, vel se efferre signis quibus Christus esse credatur. Nam et praecones mendacii sui habiturum ostensum est, cum dictum sit duo cornua habiturum Agni similia. Dicit etiam Joannes in Apocalypsi: Vidi, inquit, ex ore draconis et ex ore bestiae, et ex ore pseudoprophetae spiritus tres immundos exeuntes velut ranas; sunt enim spiritus daemoniorum, facientes signa. Exibunt ad reges totius orbis terrae congregare illos in pugnam, ad diem illum magnum Omnipotentis (Apoc. XV, 13 et 14). Quod enim in Daniele dictum est: Examina ex eo exsurgent (Dan. 11, 31), hic aperte dictum est, exire velut praecones ejus spiritus tres immundos, tamquam in tres partes orbis, id est, Asiae, Europae et Africae; qui et signis persuadeant Antichristum ipsum esse Christum. Sed eum non esse, sequentia demonstrabunt.

CAPUT XII. De Antichristo convincendo, quod Christus non sit. Praedictio implenda. 20. Antichristus in qua superbia sit venturus, superius dicta declarant. Non ergo erit humilis ejus adventus, sicut de Christo omnis resonat prophetia, Isaia dicente: In humilitate judicium ejus sublatum est, generationem autem ejus quis enarrabit? quia tolletur a terra vita ejus (Isa. LIII, 8). Non ducetur sicut ovis ad victimam (Ibid. 7), id est, ad passionem, ut Christum ductum Evangelia testantur et prophetiae. Non dabit percutienti se maxillam; nec sputa et colaphos accipiens tacebit (Thren. III, 30): quae in Christo facta ita credimus, ut ea omnis praedicit prophetia. Non ponet dorsum suum ad flagella, nec satiabitur opprobriis (Ibidem): quod Christum implesse, omne Evangelium praedicat et prophetia. Non dividentur vestimenta ejus, et in tunicam sortem nemo missurus est: quod in Christi veste factum Evangelia testantur et prophetiae (Joan. XIX, 23; Ps. XXI, 19). Non crucifigetur, nec fel et acetum accipiet: quod Christum percepisse et Evangelia dicunt et prophetiae (Matth. XXVII, 34; Ps. LXVIII, 22). Non suscipiet latus ejus lanceam, et vulnera clavorum in eo non erunt: quae in Christo etiam post resurrectionem fuisse, et Evangelia testantur et prophetiae (Joan. XIX, 29; Ps. XXI, 17). Sanguine suo non redimet mundum: quod in Christo omnis praedicat prophetia. Non morietur, et tertia die resurget: quod Christum fecisse et Evangelia testantur; apostolicae quoque litterae et prophetiae (Matth. XXVII, 50, et XXVIII, 6; 1 Cor. XV, 3 et 4; Ose. VI, 3). Non ascendet in coelum, nec Spiritum sanctum in linguis igneis super discipulos effundet: quod Christum implesse, omne Evangelium sonat et prophetia. Super haec mundus ipse jam testis est totus. 21. Quare, his examinatis atque perspectis, intelligant qui post nos futuri sunt, Antichristum non esse Christum. Cujus finem Apocalypsis ipsa demonstrat. Venit, ait, angelus et apprehendit draconem, et bestiam, et pseudoprophetas. Isti vivi simul missi sunt in stagnum ardens igne et sulphure, et cruciabuntur illic in saecula saeculorum (Apoc. XX, 2 et 10). Hic finis erit diaboli, et angelorum ejus, et eorum hominum qui sub nota et signo, ad ejus societatem transierunt. Sicut etiam Daniel et Ezechiel prophetae de ejus fine testantur. In his autem quae dicta sunt, bene facient qui tunc fuerint intendere prophetiae, sicut lucernae in obscuro loco, donec ipse dies qui venturus est, clarescat in cordibus credentium (II Petr. I, 19). Alia vero signa ultima, quae futura sunt, sequentia demonstrabunt. CAPUT XIII. De missione Eliae et Enoch. Promissio implenda. 22. In Malachia propheta: Ecce, ait, dicit Dominus: mittam vobis Eliam Thesbitem, prius quam veniat dies Domini magnus et manifestus, qui restituet cor patris ad filium, et cor hominis ad proximum suum, ne veniens percutiam terram funditus (Mal. IV, 5 et 6). Sic enim isti prophetae convertent corda patrum ad filios, ut ostendant quae patriarchae vel prophetae dixerunt de Christo in humilitate venturo, convincentes Antichristum non esse Christum. Hoc evidentius Apocalypsis Joannis ostendit. Dabo, ait Dominus, duobus martyribus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. Hi sunt duae olivae et duo candelabra consistentia in conspectu Domini terrae (Apoc. XI, 3 et 4). Et paulo post: Hi habent potestatem claudendi coelum, ne imbrem pluat per dies prophetiae eorum. Et potestatem habent omnium aquarum convertendi eas in sanguinem, percutere terram in omni plaga, quotiescumque voluerint (Ibid. 6). Ecce et hic tripartita etiam testium divisio. Contra Pharaonem duo testes Dei missi sunt. Moyses et Aaron: et duo magi Pharaonis. Jamnes et Mambres resistentes Moysi (Exod. V, 1; II Tim. III, 8), qui simul cum suo rege perierunt; et contra Neronem duo, Petrus et Paulus apostoli; at e contrario. Simon Magus, qui et se perdidit, et Neronem decepit; et contra Antichristum duo, Enoch et Elias prophetae, adversus quos tres pseudoprophetae Antichristi consurgent (Apocal. XVI, 13). Ideo hic plus unus, quia supra unus minus: ut senarius numerus ex utrisque partibus suppleatur, propter sex dies creaturae in principio dispositos, et sex angelos canentes tubis, totidemque plagas mundo inferentes (Apos. VIII, 6, et V, 1 et seqq.); ut septimus finem laborum, requiemque sanctorum significet, tamquam septimus dies, qui mane tantum, et vesperum non habebit. Quam requiem sabbati omni praecepto divinitas ipsa servandam commendat, ut vacantes ab omni opere malo mane astemus (Psal V, 5): ut contemplemur eum qui coronat in miseratione et misericordia omnes (Ps. CII, 4), juste judicans, et inique neminem damnans. Sed de his Tyconius multa conscripsit. Consummationem vero perfectionemque temporum trium annorum et sex mensium, qui dicti sunt dies mille docenti sexaginta, et menses faciunt quadraginta et duos, non tantum Apocalypsis Joannis (Apoc. XII, 6), quantum et Daniel propheta commendat (Dan. XII, 11, XI, 2): quibus civitatem sanctam calcari ut existimatur ab haereticis, et maxime Arianis, qui tunc plurimum poterant: Gog et Magog (Ezech. XXXIX, 1 et 6), ut quidam dixerunt, Gothos et Mauros, Getas et Massagetas, per quorum saevitiam ipse jam diabolus Ecclesiam vastat, et tunc amplius persequentur. Cessare etiam facient juge sacrificium, propter quod admonet Dominus, dicens: Venio cito. Beatus qui vigilat, et servat vestimenta sua, ne nudus ambulet (Apoc. XVI, 15). Quae autem sint vestimenta servanda, sequens capitulum demonstrabit.


CAPUT XIV. De veste servanda Christianis. Praedictio implenda. 23. Paulus apostolus dicit: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III, 27). Et Dominus in Evangelio: Qui semet, ait, lotus est, non opus habet lavare nisi pedes tantum, quia est mundus totus (Joan. XIII, 10). Omnis itaque ab haereticis rebaptizatus, aut voluntarie ve tem suam Christum amisit, aut in persecutione deficiens indumentum quod habuit, perdit. Dum igitur tempus est, recurrat exspoliatus et nudus poenitendo ad pium Patrem, qui redeunti perdito filio, et primam stolam reddi jubet, simul et annulum dignitatis (Luc. XV, 22). Qui adhuc tortuosis haereticorum disputationibus, velut siliquis porcorum pasci desiderat (Ibid. 15), panis recordetur et patris, fugiat latrones exspoliatores suos, pudeat Dei filium Antichristi factum esse mancipium. Sponte vel compunctus redeat, ut vestiatur, ne nudus exhibitus judicetur. Haec illi cum perditis filiis acturi sunt Dei testes. In his Elias et Enoch suum martyrium consummabunt (Apoc XI 5 et 10), sicut capituli sequentis narrat auctoritas.

CAPUT XV. De passione Eliae et Enoch. Praedictio implenda. 24. In Apocalypsi Joannis dicitur: Cum finierint martyrium suum, bestia quae ascendet de abysso, faciet cum his bellum, et vincet eos, et occidet eos, et corpora eorum jacebunt in platea civitatis illius magnae quae vocatur spiritualiter Sodoma, et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est (Apoc. XI, 7 et 8). Haec platea conscientia est omnium impiorum, in mundo plaudentium in morte sanctorum, quod acerrimis quasi caruerint inimicis. Propter quod corpora eorum non sinent poni in sepulcris, quia hi videlicet duo prophetae cruciaverunt eos qui habitant terras (Ibid. 9 et 10), quibus occisis, Cum dixerint, Pax et securitas, tunc illis adveniet repentinus interitus, sicut dolor partus habenti in utero, et non effugient. Quia dies Domini (ut Paulus dicit apostolus) sicut fur ita in nocte veniet (I Thess. V, 2, 3, 4).

CAPUT XVI. De resurrectione Eliae et Enoch. Promissio implenda. 25. Apocalypsis Joannis dicit: Post tres et dimidium diem spiritus vitae a Deo intravit in illos, et steterunt super pedes suos (Apoc. XI, 11). De his arbitror apostolum dixisse Paulum: Et mortui in Christo resurgent primi (I Thess. IV, 15). Tres igitur et dimidius dies, tribus annis et sex mensibus respondent, quibus potestas erit Antichristo: eisque suppletis, coram oculis inimicorum Elias et Enoch ascendentes in coelum, ibunt in occursum Christo vero Regi et Judici venienti (Apoc. XI, 12); qui Antichristum omnesque ejus interficiet spiritu oris sui (II Thess. II, 8), ut regnet in domo Jacob ipse, de quo dictum est: Regni ejus non erit finis (Luc. I, 32 et 33; Mich. IV, 7).

CAPUT XVII. De adventu clarita is Filii Dei et hominis. Promissio implenda. 26. David propheta dicit: Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis ante eum ardebit, et in circuitu ejus tempesias valida (Ps. XLIX, 3). Dicit et propheta Malachias: Vae desiderantibus diem Domini, et ut quid vobis illam (Amos V, 18)? Item: Ipse subito venie in templum suum Dominus, quem vos ignoratis, et Angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce veniet, dicit Dominus. Et quis sustinebit introitum ejus? aut quis resistet in aspectu ejus? quia ipse introibit sicut ignis conflatorii (Malac. III, 1, etc.). Dicit et Isaias: Ecce dies Domini sicut ignis veniet, et sicut procella currus ejus, reddere in ira vindictam, et retributionem in flamma ignis (Isa. LXXI, 15). Dicit et Dominus in Evangelio: Sicut enim fulgur exiens ab Oriente pergit in Occidentem, sic erit et adventus Filii hominis (Matth. XXIV, 27). Et iterum: Sol tenebrabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae de coelo erunt decidentes, et virtutes coelorum movebuntur: et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute magna et gloria (Ibid. 29 et 30). 27. Testatur et Apocalypsis Joannis dicens: Sol factus est niger ut saccus cilicinus, et luna sanguinea facta est, et stellae ceciderunt, eo modo quo ficus vento magno agitata amittit acerbos fructus suos. Et coelum recessit, ut liber cum evolvitur; et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt, et reges terrae maximique tribuni, et divites, et nobiles, et servi absconderunt se in speluncis et petris montium, dicentes montibus et petris: Cadite super nos, et abscondite nos a conspectu Patris sedentis super thronum, et ab ira Agni, quoniam venit dies magnus irae illorum. Et quis poterit stare (Apoc. VI, 12, etc.)? Dicit et Paulus apostolus: Ipse Dominus in jussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de coelo (I Thess. IV, 15). Fatetur et Sibylla inter caetera dicens (Apud August. lib. XVIII de Civit. c. 22): Eripitur solis jubar, et chorus interit astris: Volvetur coelum: lunaris splendor obibit. Sed tuba tum sonitum tristem demittet ab alto Orbe, gemens facinus miserum variosque labores. Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens. 28. Multa per singula capita etiam necessaria testimonia praetermisi, suscepti operis modum cogitans. Quare adventus Filii Dei, sicut bonis laetitiam infert, ita malis exitium. Nunc enim cum vivimus, et tempus est corrigendi, actus moresque mutemus. Sequitur autem resurrectio mortuorum.

CAPUT XVIII. De resurrectione carnis. Promissio implenda. 29. Ezechiel propheta: Dixit mihi Dominus: Fili hominis, prophetiza super ossa haec, et dic: Haec dicit Dominus: Ecce ejiciam vos de monumentis vestris, et inducam super vos nervos, et imponam carnes, et extendum cutem. Et dabo spiritum meum in vos, et vivetis, et scietis quia ego sum Dominus (Ezech XXXVII, 4 et seqq.). Et Isaias: Exsurgent mortui, et excitabuntur qui in monumentis sunt (Isa. XXVI, 19). Et ipse in Evangelio: Veniet, inquit, hora quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et procedent qui bona egerunt, in resurrectionem vitae, qui mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 25). Testatur et Paulus haec in ictu oculi fieri, in novissima tuba: Canit enim, ait, tuba et mortui resurgunt incorrupti, et nos immutabimur (I Cor. XV, 52). Et Apocalypsis, Exhibuit, ait, mare quos penes se habebat mortuos, similiter et mors, et infernus (Apoc. XX, 13). Hic illa absolvenda sese ingerit quaestio, quae insipientium gentiliumque ore profertur. Quomodo resurgant ii quorum cadavera belluae bestiaeque comederint, ipsaeque ab aliis bestiis, avibus, canibusque consumptae sint. Ignorantes omnia quae ex terra creata sunt, in eamdem materiam resoluta recidere; ac facile esse potentiae Creatoris, ex ea rursum reparare quae fuerant, qui potuit inter caetera primum ex illa hominem formare qui non erat. Si quem vero movet, quod scriptum est in primo psalmo quod non resurgunt impii in judicio (Psal. I, 5), intelligat non eos ad judicium, sed ad poenam resurgere, juxta illam Domini sententiam: Qui non credit, ait, jam judicatus est (Joan. III, 18). Fatetur et Sibylla ( Ubi supra ): Sic animae cum carne aderunt, quas judicat ipse. Resurgentibus cunctis, judicium sequitur. CAPUT XIX. De judicio Christi Domini. Promissio implenda. 30. David propheta dicit: Annuntiabunt coeli justitiam, quoniam Deus judex est (Ps. XLIX, 6). Item: Advocavit coelum sursum, et terram; ut discerneret populum suum (Ibid., 4). Item: Ipse judicabit orbem terrae in aequitate (Psal. XCV, 13). Firmat haec Dominus in Evangelio: Cum venerit, ait, Filius hominis in claritate sua, congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut separat pastor oves ab haedis. Oves ponet a dextris, haedos autem a sinistris. Tunc dicet his qui a dextris sunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Esurivi enim et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 31, etc.), et caetera quae pertinent ad opera misericordiae, in quibus est sacrificium magnum purgans omne peccatum, ipso dicente Domino: Misericordiam volo magis quam sacrificium (Matth. IX, 13). Sinistris autem dicturus est: Ite in ignem aeternum quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, ait, et non dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 41 et 42); et caetera similiter quae ad crudelitatis exitia pertinent, quae mergunt hominem in interitum et perditionem (I Tim. VI, 9), dum avari non pascunt Christum esurientem in paupere, qui dicit: Quamdiu uni ex minimis meis non fecistis, neque mihi fecistis (Matth. XXV, 45). Sequiturque inter partes lata sententia judicantis. Ibunt, dictum est, impii in combustionem aeternam (Ibid., 46). 31. Testatur et in haec Paulus apostolus. Omnes, ait, astabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Et Apocalypsis Joannis dicit: Vidi mortuos tam magnos quam minimos, stantes in conspectu throni Dei. Dehinc aperti sunt libri, et alius liber apertus est, qui est vitae uniuscujusque hominum: et judicati sunt mortui ex ipsis scripturis librorum, secundum facta sua (Apoc. XX, 12 et 13). Libri aperti, conscientiae singulorum. Alius liber qui omnium continet actus, justitia Dei est cuncta producens in lucem; de qua dicit Paulus: Donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Concludit Joannis Apocalypsis: Mors et infernus missi sunt in stagnum ignis, et qui non sunt inventi in libro vitae, missi sunt in stagnum ignis (Apoc. XX, 14 et 15), in quo cruciabuntur in saecula saeculorum (Ibid., 10; Isa. LXVI, 24). Sicut dicit et Isaias: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt usque ad satietatem visionis universae carni. Fatetur et Sibylla ( Ubi supra ): Occultos actus retegens tunc quisque loquetur. Secreta, atque Deus reserabit pectora luci. Tunc erit et luctus, stridebunt dentibus omnes. Et paulo post: Et coram hic Domino reges sistentur ad unum. Recidet e coelis ignisque et sulphuris amnis.

Post haec sequitur, per ignem purificatorium, quosdam fideles homines ipsaque elementa purgari.

CAPUT XX. De igne purificatorio [Ms. Rem. purgatorio]. Promissio implenda. 32. David propheta: Omnia sicut vestimentum veterascent; et sicut opertorium mutabis ea, et mutabuntur, tu autem ipse idem es (Ps. CI, 27 et 28). Item ipse: Igne nos examinasti, sicut examinatur argentum (Ps. LXV, 10). Et iterum: Transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium (Ibid., 12). Et Malachias propheta: Ipse introiit, ait, sicut ignis conflatorii, et sedebit conflans, et purgans sicut argentum et aurum, et purgavit filios Levi (Malach. III, 2 et seq.). Et in Evangelio Matthaeus haec de Domino confirmat dicens: Hic est qui baptizat in Spiritu sancto et igni, ferens ventilabrum in manu sua, et purgabit aream suam. Frumenta recondet in horreo, paleas comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 11 et 12). Et iterum ipse Dominus dicit: Prius quam coelum et terra transeat, iota unum, aut unus apex non cadet ex lege, qui non impleatur (Matth. V, 18). Et Petrus Apostolus: Qui autem nunc sunt coeli, eodem verbo repositi sunt, igni reservandi in diem judicii (II Petr. III, 7). Et paulo post: Properantes, ait, ad praesentiam Domini, per quam coeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore decoquentur (Ibid., 12). Dicit et Paulus: Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII, 21). Fatetur et Sibylla dicens ( Ubi supra ): Omnia cessabunt, tellus confracta peribit. Sic pariter fontes torrentur, fluminaque igni. His igitur peractis, cum respicientes impii justos dixerint: Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore: quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est (Sap. V, 3 seqq.)? infructuosam tunc agentes poenitentiam, cum scriptum sit: In inferno autem quis confitebitur tibi (Psal. VI, 6)? redactisque malis in tenebris exterioribus, in quibus nulla lux, nullusque dies erit, ac vox illa terribilis et metuenda sonuerit: Auferatur impius, et non videat claritatem Domini sanctorum (Isa. XXVI, 10); tunc sequetur eminens illustrisque gloria, quae aliis est intimanda capitulis.

PARS QUINTA.

DE GLORIA REGNOQUE SANCTORUM.

CAPUT PRIMUM. De coelo novo et de terra nova. Promissio implenda, credendaque. 1. Apocalypsis Joannis dicit: Vidi coelum novum et terram novam (Apoc. XXI, 1). Testatur et Petrus: Novos vero coelos et novam terram, secundum ipsius promissa, exspectamus, in quibus justitia inhabitat (II Petr. III, 13). Et David dicit: Credo videre bona Domini in terra viventium (Ps. XXVI, 13). Haec impii non videbunt.

CAPUT II. De commutatione sanctorum. Promissio implenda, atque primo credenda. 2. Paulus dicit apostolus: Donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13). In quam sancti, omnis aetas, et uterque sexus, cum hac gloria ad tricennalem juventutem (in qua Christus Dominus passus) transeant cum ipso Rege suo, quem impii non videbunt.

CAPUT III. De nova Jerusalem. Promissio implenda, et credenda prius. 3. Apocalypsis dicit: Jerusalem novam vidi a Deo descendentem, aptatam et exornatam, ut sponsa marito (Apoc. XXI. 2). Dicit et Paulus: Quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra (Gal. IV, 26). In hac civitate non erit nox, nec lumen lucernae opus erit, non luctus, neque mors, neque clamor, sed nec dolor ullus, quia priora abierunt (Apoc. XXII, 5; XX, 4). Et hujus patriae gloriam impii non videbunt.

CAPUT IV. De eo quod sancti fulgebunt ut sol. Promissio implenda et credenda. 4. Dominus in Evangelio: Tunc, ait, justi fulgebunt sicut sol in conspectu Patris sui (Matth. XIII, 43); quoniam erunt aequales angelis Domini (Luc. XX, 36). Et hanc gloriam impii non videbunt.

CAPUT V. De sanctorum, sicut stellarum in gloria differentia. Promissio implenda, et credenda. 5. Paulus apostolus dicit: Stella a stella differt in gloria, sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41 et 42). Quomodo alii pro confessione martyrii, alii pro integritate virginali, alii pro continentia viduali, alii pro pudicitia conjugali, diversis honoribus sine invidia fulgeant, impii non videbunt.

CAPUT VI. De virginitate sanctorum. Promissio implenda, et credenda. 6. Apocalypsis Joannis dicit: Hi sunt qui cum mulieribus se non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt. Hi sunt qui sequuntur Agnum quocumque ierit (Apoc. XIV, 4). Quo sequantur virgines, quo eum sequi nequeant non virgines, impii non videbunt.

CAPUT VII. De inexplicabili dono sanctorum. Promissio implenda et credenda. 7. Paulus dicit apostolus: Quod oculus non vidit, et auris non audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Sancti cum haec acceperint, impii non videbunt.

CAPUT VIII. De facie ad faciem videndo Deum. Promissio implenda. 8. Paulus dicit Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Quemadmodum sancti videant Deum Trinitatem, Patrem in Filio, Filium in Patre, Spiritum sanctum et in Patre et in Filio, impii non videbunt.

CAPUT IX. De revelata facie sanctorum. Promissio implenda. 9. Paulus dicit apostolus: Nos, ait, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam tamquam a Domini spiritu. Et haec impii non videbunt (II Cor. III, 18).

CAPUT X. De eo quod tradat Filius regnum Deo et Patri. Promissio implenda. 10. Quomodo tradat Filius regnum Deo et Patri, sicut Paulus dicit apostolus (I Cor. XV, 24), impii non videbunt.

CAPUT XI. De jugi cantico Alleluia. Promissio implenda. 11. Quomodo jugi cantico, ut Apocalypsis dicit, sancti cantent Alleluia sine defectu, sine fine (Apoc. XIX, 1, 3, 4, 6); impii nec audient, nec videbunt.

CAPUT XII. De innovatione omnium. Promissio implenda. 12. Quomodo innoventur omnia, ut Isaias propheta et Apocalypsis dicunt, permaneantque in aeternum (Isa. XLIII, 19; Apoc. XXI, 5); et quomodo ex ligno vitae sive corruptione cibum sancti capiant, et de fonte Christo (Apoc. XXII, 14), non necessitate, sed potestate bibant, impii non videbunt.

CAPUT XIII. Quod Deus sit omnia in omnibus. Promissio implenda. 13. Quomodo erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28), ut Paulus dicit apostolus, impii non videbunt: quia soli sancti et redempti his voluptatibus et deliciis coelestibus perfruentur. Haec est civitas, virtus et salvatio nostra. Haec est Jerusalem coelestis perpetua. His in ea positis sancti, verus Deus Rex. Nec metas rerum, nec tempora ponit, Imperium sine fine dedit. (Aeneid. I, vers. 85 et 286). 14. Hi sunt qui regnant cum rege Christo, de quo dicit Daniel: Regnum ejus alteri populo non derelinquetur (Dan. II, 44, et III, 100), quoniam regnabit in infinita saecula, et regni ejus non erit finis (Luc. I, 33).

CAPUT XIV. Peroratio sancti Prosperi, et conclusio hujus fidelissimi utilissimique libri sui. 15. Juvante gratia Dei, hunc concludi librum, tribus ejus primis partibus quadragena capitula adnotando, velut quadragenos dies, quibus in hujus vitae curriculis Moyses, Elias et Dominus Jesus jejunia celebrarunt. Ter enim quadragies ducta centum viginti faciunt. Accedunt alia viginti, in dimidia parte finis mundi, et sunt centum quadraginta. Tredecim quoque in gloria sanctorum superadduntur, et perficiunt centum quinquaginta tria. In quo numero sacrati illi pisces reti veritatis incorrupto, post resurrectionem Domini justione capti sunt (Joan. XXI, 11). nullia sanctorum significantes, quos Dominus ex omni genere, tribu, et lingua, per omne tempus congregans, nobis infinitum sibi cognitum numerum consecravit. Habes primam piscandi voluptatem, si hujus rei amator es, lector spiritalis; praesertim quia in hoc libro, ut existimo, omnes voluptates, omnesque affectiones invenies. Ingredere ergo huc, adolescens et huc avocare, hic lude, et age conceptiones tuas (Eccli. XXXII, 15). Nam si te fortassis tabulae lusus in vitat, in asse uno duo et tria, quina et sena habes quibus numeris mensurae arcae consurgunt (Gen. VI, 15), trinae unitatis tesseras volvens; calculos movens etiam in bonis operibus candidos, in passione purpureos, spectante illo qui dicit: Vincenti dabo calculum, et per calculum nomen novum, quod nemo scit, nisi qui accipit (Apoc. II, 17). In calculis eburneis nomina proconsulum conscripta Carthagini in foro coram populo a praesenti judice sub certis vocabulis citabantur, et erat solemnis dies albi citatio. Hi qui avaritiam superantes rempublicam fideliter egerant absque flagi iis favoribusque, etiam absentes honorabantur. Eos vero quos rapacitas vicerat, populus conviciis sibdisque notabat. 16. Habes igitur quid vincas, qui rempublicam gubernando ludis in saeculo Avaritiam vince, quae radix est omnium malorum (II Tim. VI, 10); nec jam terrenae, quae quocumque modo labuntur, sed coelestes aeternaeque alliciant potestates. Si venandi est affectio, habes montes altissimos, cervos velociter apostolorum prophetarumque dicta percurrentes. Habes et in campis petram, refugium eryciis et leporibus (Ps. CIII, 18), quos in simplicitate cordis Christus Dominus per suos canes venatur, ut spinis careant delictorum. Si spectandi voluptas est, habes hic aurigam spiritalem Christum Eliam, qui curru igneo usque ad metas pervectus est coeli (IV Reg. II, 11) currusque Pharaonis demersos in profundo (Exod XIV, 2). In munere habes Danielem sanctum, leonem non ferro, sed oratione vincentem (Dan. VI, 22). ursosque vexantes eos qui Elisaeum prophetam contumeliis lacesserant (IV Reg. II, 24). Habes quoque in sancto spectaculo non inimicas turpitudines, sed Christo acratas virgines. Habes Cabaltistarum loco, Rebeccae geminos mystice ludentes (Gen. XXV, 22). Habes David coram arca saltantem (II Reg. VI, 5), et nudatum in passione Christum, coram servis et ancillis suis, illa ipsa sua historia exhibentem. Habes postremo fletus planctusque Jeremiae decantatos, non arte tragica, sed prophetica. 17. Aedificandi si est afflictus, habes fabricam mundi, mensuras arcae (Gen. VI, 14), ambitum tabernaculi (Exod XXVI, 1, etc.), fastigium templi Salomonis (III Reg. VI. 1, etc.), ipsius per mundum membra Ecclesiae, quam illa omnia figurabant. Epulandi si est delectatio; habes hic Sapientiae paratam mensam (Prov. IX, 1, 2), in qua est patris angelicus, et vitulus saginatus, sobrieque inebrians poculum salutare. Neque flores sancti desunt huic convivio, lilia virginum, continentium violae, et roseae coronae martyrum. Restat, ut arbitror, musicorum voluptas; habes organum ex diversis tistulis sanctorum apostolorum, doctorumque omnium Ecclesiarum, aptatum quibusdum accentibus, gravi, acuto et circumflexo. quod musicus ille Dei Spiritus, per Verbum tangit, implet et resonat; habes clavem David, qui claudit, et nemo aperit; aperit et nemo claudit (Apoc. III, 7): chrismatis oleo et aqua baptismi cuncta consecrans ac decorans. Ad hujus organi suavissimas et dulcissimas voces pervenerunt principes conjuncti psallentibus. in medio adolescentularum tympanistriarum (Ps. LXVII, 26). Et quae sint haec sequitur: In ecclesiis benedicite Dominum Hae adolescentulae ecclesiae dum tympanum tangunt, id est, pellem mortui animantis extensam in liguo, scilicet Christum praedicant crucifixum. Hujus tympani tam magnus sonus totius mundi jam mulcet auduus. 18. Nec decem chordorum psalterium (Ps. CXLIII, 9) huic deest convivio, dum in conclusione centum quinquaginta psalmorum laudant sancti Dominum in sono tubae, in psalterio et cuhara, in tympano et choro, in chordis et organo, in cymbalis bene sonantibus, in cymbalis jubilationis (Ps. CL, 3 seqq.), quoniam omnis spiritus laudat Dominum (Ps. XXVIII, 9). Haec in templo Dei mei prospiciens in quo omnis quisque dicit, Gloria: quoniam adhuc passiones, quae per legem sunt, operantur in membris nostris (Rom. VII, 5), ut fructum ferant morti, multisque vitus implicati tenemur in hac vita quae tota tentatio est (Job. VII, 1), sacrificium ex adipibus vitulorum, patriarcharum et prophetarum, caprarum pinguium et arietum, apostolorum ducum gregis, pro peccato animae meae, ac mundatione totius hominis mei in hoc libro et confessionem vovi, et in ara contriti cordis immolavi holocausta, non sine incenso orationum omnium sanctorum (Apoc. VIII, 4), quibus me ab omni peccato expiari posse confido Quiescat invidus lector, ne sicut Cam ferro (Gen. IV, 8), iste dente vel lingua percutiat. Filii enim hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius aculus (Ps. LVI, 5). Si quid autem displicet, si pius est, emendet in misericordia, et arguat in lenitate (Ps. CXL. 5), oretque pro nobis, ut simul in arca inter munda animalia reperti, in cubito perfectionis ejus pariter annexi, charitatem Domini, trinae majestatis unitatem supereminentem viam (I Cor. XII, 31), duce gratia, sequamur omnes; eodem manente in nobis, et nobis in illo A quo omnia, per quem omnia, qui est Deus benedictus in saecula. Amen (Rom. I, 25; XI, 36).