De privilegio et jure sacerdotii

This is the stable version, checked on 16 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De privilegio et jure sacerdotii
Saeculo IX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 104


De privilegio et jure sacerdotii (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne

De privilegio et jure sacerdotii (0127A)

I. Venerabili in Christo fratri et coepiscopo Bernardo Agobardus in Domino perpetuam salutem. Nuper dum in unum positi colloqueremur, maxime de pressuris, odiis et despectione Ecclesiarum atque clericorum, quae nunc infervescere coeperunt saeculis inaudito et inusitato modo, praecipere mihi dignata est sanctitas vestra, ut aliqua de Scripturis sacris, vel sanctorum Patrum dictis excerperem, quae materiem nobis praeberent ad inquirenda, consideranda et deploranda mala temporis nostri, quae ignoraverunt antecessores et patres nostri; licet Spiritus sanctus loquens in prophetis non tacuerit, qui dixit: Et erit sicut populus, sic et sacerdos: et multa hujusmodi. Visum itaque mihi est parituro sanctae devotioni tuae ut, praetermissis (0127B)dextra laevaque his quae de remuneratione bonorum et damnatione malorum sacerdotum, a Patribus sollicite ac multipliciter scripta sunt, aliquid medium quod utriusque commune est, de privilegio scilicet et jure sacerdotii, conarer scribendo non explicare, sed considerando diligentius strictim attingere.

II. Praemittendum sane videtur brevissime quod omnes vere fideles membra summi sacerdotis, Dei videlicet ac Domini nostri Jesu Christi, mediatoris Dei et hominum, facti sunt ab eo Patri regnum et sacerdotes, dicunturque genus electum, regale sacerdotium, et sunt sub capite summo unus sacerdos. Propter quod et vitia illa legalia, quae sacerdotem esse inhibent, a corpore et regno summi Sacerdotis excludunt, sicut probabilium Patrum expositio (0127C)probat. Unde cum sacra lex per Moysen inciperet dari, sacer ille agnus, cujus sanguis in superliminaribus (0128A)et postibus domorum aspersus, vastatorem prohibuit ingredi domos celebrantium Phase, non jubetur a sacerdotibus sumi, vel a populo sacerdotibus, aut a sacerdotibus Deo offerri, sed ab universo coetu filiorum Israel tolli per familias et domos, juxta numerum animarum quae sufficere possent ad esum ejus. Nec excipiuntur quilibet indigni et immundi, sed omnibus hoc in commune praecipitur; solis duntaxat alienigenis sejunctis, advenis vero et mercenariis conjunctis. Denique et ipse agnus, licet sine macula esse jubeatur, ab ovibus tamen et capris secundum antiquam translationem mandatur assumi, et cum amaritudine comedi.

III. Ut igitur liquido pateat eminentia vel dignitas in commune sacerdotii, consideremus a principio (0128B)mundi gradus ejus. Primogeniti, si tamen dici liceat, primi hominis, primi leguntur sacerdotale ministerium peregisse, Cain videlicet et Abel, id est, Deo hostias obtulisse: quorum unus improbatus est, et sacrificia ejus non sunt respecta. Et hoc idcirco fieri potuit, quia non populi, sed propria vota obtulit; licet causa reprobationis alia exstiterit. Nam in consequentibus nunquam invenies ut oblata pro aliis reprobata sint, etiamsi is qui obtulit indignus fuerit, si tamen fide de domo fuit, aut in domo obtulit, in qua agnus vescendus est, sicut lex praecipit dicens: In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus illius foras. Sed magis eorum corda pensantur, qui per sacerdotes, qualescunque illi sint, offerunt, sicut multis ostendi potest. Unde et de bonis sacerdotibus (0128C)Dominus ait: Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Et iterum: (0129A)Non est mihi voluntas in vobis, et munus non suscipiam de manu vestra. E contrario autem, etiam auditu hominum et visu nostro didicimus oblata Deo (0130A)per sacerdotes reprehensibilis vitae, ita accepta, ut etiam infirmitates corporum curarent: qui fortassis cum aliis reprobis dicturi sunt Deo, Domine, (0131A)Domine, in nomine tuo daemonia ejecimus, et virtutes multas fecimus, et caetera. Tale aliquid etiam in libro Judicum legitur de Micha, qui habuit sculptile, atque conflatile, et aediculam separatam, et fecit ephod ac teraphin, et recepit adolescentem quemdam Levitici generis, ut esset ei sacerdos; qui cum esset utique contra fas sculptilium sacerdos, tamen pro filiis Dan consuluit Dominum, et respondit prospera quae ventura erant.

IV. Pertinet quoque ad hanc rationem confirmandam, qua dicimus sacerdotalia obsequia pro populorum meritis dispensari, quod Ezechieli sancto prophetae Dominus loquitur: Linguam tuam adhaerescere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est. E contrario autem (0131B)de Caipha dicitur: Hoc autem a semetipso non dixit. Sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente. Sed cur haec in aliis quaeramus, cum etiam de ipso Domino evangelista dicat: Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit, et mirabatur propter incredulitatem eorum. Quam rem alius evangelista apertius loquitur, dicens: Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem eorum. Et in istis quidem incredulitatis meritum fuit, ut nec multae apud eos virtutes fierent; et ipsi pauci qui sanati sunt, non sola verbi potentia, sed manuum impositione curarentur. Paralyticum vero centurionis puerum, et mulieris Chananaeae filiam, quae male a daemonio vexabatur, solo verbo restituit incolumitati. (0131C)Nimirum magnitudine fidei eorum hoc exigente, qua alter dixerat: Tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Altera ex micis de mensa dominorum cadentibus catellos posse percipere non dubitaverat: quamque miris laudibus Salvator extulit, de centurione quidem dicens: Non inveni tantam fidem in Israel; mulieri vero Chananaeae: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. E contrario, inter caeteros veros discipulos, etiam Judae (0132A)ficto discipulo, et vero proditori, magnam virtutum gratiam contulit, sicut Evangelium narrat, dicens: Convocatis Jesus duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem immundorum spirituum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem. Ubi et additur: Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec. Primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater ejus; enumeratisque omnibus, postremus ponitur Judas Scariotes, qui et tradidit eum. Deinde sequitur: Hos duodecim misit Jesus. Et post paululum: Euntes autem praedicate dicentes, quia appropinquavit regnum coelorum. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite. Cui rei subjungit alius evangelista: Et exeuntes praedicabant ut poenitentiam agerent, et (0132B)daemonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos aegros, et sanabant. De talibus, bonis videlicet ac malis praedicatoribus, loquens Apostolus, ait: Quid enim? dum omnimodo sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.

V. Colligitur itaque ex praedictis rebus, quod nec sacerdotes, cum exaudiuntur, aut praedicando prosunt, meritis suis debent tribuere, sed eorum pro quibus haec agunt; nec populus sacerdotis culpae deputare, sed suae, cum sacerdos nec orando proficit, nec loquendo; licet vario contingat modo, sicut beatus papa Gregorius affirmat, dicens (Homil. 17 in Evang.): « Saepe enim pro sua nequitia praedicantium lingua restringitur; saepe vero ex subjectorum (0132C)culpa agitur ut eis qui praesunt, praedicationis sermo subtrahatur. » Haec idcirco dicimus, ut ostendatur et per bonos et per malos bona posse administrari; plerumque autem bonos malis prodesse non posse, et ab utilitate ministerii prohiberi; sicut Dominus de infideli vinea loquens, ait: Et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem. Sed et Jeremiam idem Dominus prohibens: Tu, inquit, noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem, (0133A)quia non exaudiam te. Caeterum quod supra diximus de Cain; si pro aliis sacrificium obtulisset, quod sine charitate fieri non potest, nullatenus diceretur, ad Cain et ad munera ejus non respexisse Dominum, in consequentibus melius demonstrabitur, si tamen dare dignatus fuerit Dominus. Interim de excellentia et dignitate sacerdotii vel sacerdotum coepta persequamur.

VI. Noe, per quem restitutum est genus humanum, post diluvium aedificavit altare Domino, et obtulit holocausta; odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait ad eum: Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines. Melchisedec rex Salem, sacerdos Dei excelsi fuisse scribitur; de quo Apostolus: Intuemini, ait, quantus sit hic, cui et decimas dedit (0133B)de praecipuis Abraham patriarcha. Patres electi, Abraham scilicet, Isaac et Jacob (de quibus Dominus ad David loquitur: Feci nomen tuum sicut unius magnorum qui celebrantur in terra ), aedificasse leguntur altaria. Beatus quoque Job holocausta per singulos dies scribitur obtulisse; et, ut beatus Hieronymus ait, « Antiqua Judaeorum traditio est, quod ante legem omnes primogeniti fuerint sacerdotes, et Deo victimas immolarint. » In lege autem assumitur tribus Levi pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israel, fiuntque Levitae Dei, diciturque ad Moysen: Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israel, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus. Externus qui ad ministrandum accesserit, morietur. Et res mira, et vehementer (0133C)stupenda! Omnes Levitae quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia, sicut viginti duae litterae apud Hebraeos, et viginti duo libri divinae auctoritatis in Veteri Testamento. Ut id ipsum sit quod in Deuteronomio dicitur: Scripsit itaque Moyses hanc legem et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam foederis Domini, et cunctis senioribus Israelis.

VII. Sed et illud omni admiratione dignum est quod primogeniti filiorum Israel, pro quibus dati sunt filii Levi, fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra, viginti duo millia, ducenti septuaginta tres. Nam viginti duo, ut dictum est, numero (0133D)litterarum concinit et librorum, habent supra duplicem centenarium, septemplicem denarium, et simplicem ternarium, numeros in divinis litteris sacratissimos. Ex hoc jam tempore non oportuit esse sacerdotes quoscunque primigenitos, sed tantum Levitas filios Aaron, qui separati sunt a populo, sicut scriptum est: Tribum Levi noli numerare, neque ponas summam eorum cum filiis Israel, sed constitues eos super tabernaculum testimonii. Et post paululum: Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitae tabernaculum; cum castrametandum, erigent. Quisquis externorum accesserit, occidetur. Et in tantum (0134A)sequestrati sunt et praelati populo, ut jubeat Dominus Moysen dicere eis, Aaron scilicet et filiis ejus: Sic benedicetis filiis Israel. Et post benedictionem, Invocabunt, ait, nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis. Non illi benedicent, sed ego; illorum est invocare, meum est benedicere. In quibus verbis non excipit malos, sed de omnibus in commune loquitur, bonis videlicet et malis. Malos dicimus, sicut fuerunt Ophni, et Phinees, Somna, et Phadassur, et caeteri tales, licet isti in praesenti vita receperint vindictam. Nec solummodo sacerdotum fuit orare pro populo, sed et omnium Levitarum, sicut ipse Dominus dicit: Tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel, tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi (0134B)pro Israel in tabernaculo foederis, et orent pro eis, ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium. Ubi notandum videtur quia sicut omnes sacerdotes et Levitae sancti et justi esse non potuerunt, ita nec omnes caeteri Israelitae iniqui et peccatores: sed tamen per peccatores sacerdotes et Levitas completa sunt salutaria populi, quae per justos populi impleri non potuerunt. Et quanquam aeterna vita plus digni sunt justi populares quam injusti sacerdotes, tamen sacramenta in quibus salus populi consistit agere possunt injusti sacerdotes, quod non possunt justi populares: scilicet quia valet in qualicunque ministro ipsa vis ministerii, quod non valet justitia in eo cui non conceditur licentia ministrandi. Atque hoc etiam atque etiam Moyses populo inculcat, (0134C)dicens: Separavit Dominus tribum Levi, ut portaret arcam foederis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius.

VIII. In tantum autem ab aliis intentanda sunt sacramenta altaris, ut dicat Dominus ad Aaron: Tu et filii tui et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii, et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri. Et post aliqua: Si quis externus accesserit, occidetur. Quod terribiliter legitur adimpletum in Oza, cum adduceret David arcam Domini de domo Aminadab, sicut scriptum est: Et imposuerunt arcam Domini super plaustrum novum, tuleruntque arcam de domo Aminadab, qui erat in Gabaa. Oza autem et Ahio filii Aminadab minabant plaustrum novum. Et post pauca: Postquam autem (0134D)venerunt ad arcam Nachon, extendit manum Oza ad arcam Dei, et tenuit eam, quoniam calcitrabant boves, et declinaverant eam. Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam, et percussit eum super temeritate, qui mortuus est ibi juxta arcam Dei. Cerie Oza injunctum sibi officium agebat, plaustrum minabat; et obsequii ejus esse videbatur, ut arcam Dei, quam recalcitrantes boves inclinaverant, sustentaret. Verum quia non erat officii ejus ut ea contingeret, quod ille sibi visus est fecisse pietate, reputatum illi a Deo est terribiliter in temeritatem, et tantam temeritatem quae statim mortis supplicio plecteretur. (0135A)Quam rem beatus David in tantum expavit, ut sequatur Scriptura, dicens: Extimuit David Dominum in die illa dicens: Quomodo ingredietur ad me arca Domini? Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David; sed divertit eam in domo Obededom Getthaei. Unde et post aliquod temporis, cum audisset quod benedixisset Dominus domui Obededom Getthaei propter arcam Dei, vocatis ad se principibus sacerdotum ac Levitarum, sic legitur praecepisse: Vos qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israel ad locum qui ei praeparatus est, ne ut a principio, quia non eratis praesentes, percussit nos Dominus; sic et nunc fiat illicitum quid nobis agentibus. E contrario Ozias rex, de (0135B)quo legitur quod requisierit Dominum, et dilexerit eum in omnibus, cum roboratus esset, elevatum est cor ejus in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum; ingressusque templum Domini, adolere voluit incensum super altare thymiamatis; statimque ingressus est post eum Azarias sacerdos, et cum eo sacerdotes Domini octoginta, viri fortissimi, restiterunt regi, atque dixerunt: Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum, hoc est, filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad hujusmodi ministerium. Egredere de sanctuario, ne contempseris: quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo. Iratusque est Ozias; et tenens in manu thuribulum ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus; statimque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdotibus (0135C)in domo Domini super altare thymiamatis. (0136A)Cumque respexisset eum Azarias pontifex, et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte ejus, et festinato expulerunt eum. Sed et ipse perterritus acceleravit egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini (II Par. XXVI, 16 seqq.). Tali itaque contemptores sacerdotum ultione feriuntur, talis in sacerdotibus fortitudo et constantia praedicatur. Ob hanc et Azarias iste singulari laude attollitur, sicut scriptum est de eo. Azarias sacerdos de genere Aaron, ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Hierusalem.

IX. Tanta igitur sacerdotibus sacerdotii dignitate collata, praecipitur populo ut eis in cunctis obediat. Ait denique Moyses: Accedent itaque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent (0136B)ei et benedicant in nomine ejus, et ad verbum eorum omne negotium et quidquid mundum vel immundum est judicetur. Quam sit autem perniciosum non obedire sacerdotibus, miro modo etiam per Moysen dicitur: Observa, inquit, diligenter ne incurras plagam leprae; sed facies quaecunque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod praecepi eis, et imple sollicite. Nam cum lepra infirmitas corporis sit, cur non potius medicis obediendum praecipit, sed sacerdotibus? nisi quia humiliter audiendo sacerdotes declinat quis immunditiam mentis, maxime erroris: ita tamen si sacerdos ea docuerit quae Dominus praecepit. Hoc est enim quod dicit: Facies quaecunque docuerint te sacerdotes, juxta id quod praecepi eis. Nam si sacerdos aliud docuerit quam quod Dominus (0136C)jussit, quisquis ei auscultaverit, leprosus leprosum (0137A)sum sequitur, et caecus caecum; et consequenter ambo de castris expellentur, amboque in foveam cadent. Non ergo aliud doceat sacerdos, nisi quod Dominus praecipit, ut salubriter audiatur. Sic et Ezechieli Dominus loquitur: Audies ergo ex ore meo sermonem, et annuntiabis eis ex me. Audies, inquit, non aliunde, sed ex ore meo, et annuntiabis ex me, non ex te: quia qui loquitur mendacium, de suo loquitur. E contrario autem, omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est, et lux veritatis a patre luminum est; nec est ullum bonum aut verum, nisi ab eo qui solus vere natura est bonus.

X. Sed videamus utrum apostolicae quoque litterae consonanter legi de his doceant. Beatus Paulus apostolus ad Hebraeos scribens: Obedite, ait, praepositis (0137B)vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri; ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes. Ad Timotheum etiam scribens ait: Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina. Dicit enim Scriptura, Non infrenabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua. « Qua in re, ut ait beatus papa Gregorius (Homil. 17 in Evang.), considerandum est quod uni eorum operi duae mercedes debentur, una in via, altera in patria; una quae nos in labore sustentat, altera quae nos in resurrectione remunerat. » Item ad Corinthios, inter multa ad haec pertinentia, dicit: Quis pascit greges, et de lacte gregis non manducat? Nunquid secundum hominem haec dico? An et lex haec (0137C)non dicit? Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Nunquid de bobus cura est Deo? An propter nos utique dicit? Nam propter nos (0138A)scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat arare, et qui triturat, in spe fructus percipiendi. Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus. Et post pauca: Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt, edunt; qui altario deserviunt, cum altario participantur? Ita et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Itemque ibi: Obsecro autem vos, fratres, nostis domum Stephanae et Fortunati, quoniam sunt primitiae Achaiae, et in ministerio sanctorum ordinaverunt se ipsos; ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti et laboranti. Gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt. Refecerunt etenim meum spiritum et vestrum. Cognoscite (0138B)ergo qui ejusmodi sunt. Item ad Thessalonicenses: Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino, et monent vos, ut habeatis illos abundantius in charitate propter opus illorum: pacem habete cum eis.

XI. Haec pauca Veteris ac Novi Testamenti collegimus testimonia, in quibus quasi in speculo contueri valeamus foeditatem nostri temporis, omni lacrymarum fonte plorandam; quando increbuit consuetudo impia, ut pene nullus inveniatur anhelans et quantulumcunque proficiens ad honores et gloriam temporalem, qui non domesticum habeat sacerdotem, non cui obediat, sed a quo incessanter exigat licitam simul atque illicitam obedientiam, non solum in divinis officiis, verum etiam in humanis; (0138C)ita ut plerique inveniantur, qui aut ad mensas ministrent, aut saccata vina misceant, aut canes ducant, aut caballos, quibus feminae sedent, regant, (0139A)aut agellos provideant. Et quia tales, de quibus haec dicimus, bonos sacerdotes in domibus suis habere non possunt (nam quis esset bonus clericus qui cum talibus hominibus dehonestari nomen et vitam suam ferret?), non curant omnino quales clerici illi sint, quanta ignorantia caeci, quantis criminibus involuti; tantum ut habeant presbyteros proprios, quorum occasione deserant ecclesias, seniores, et officia publica. Quod autem non habeant eos propter religionis honorem, apparet ex hoc quod non habent eos in honore. Unde et contumeliose eos nominantes, quando volunt illos ordinari presbyteros, rogant nos aut jubent, dicentes: Habeo unum clericionem, quem mihi nutrivi de servis meis propriis, aut beneficialibus, sive pagensibus; aut obtinui ab illo (0139B)vel illo homine, sive de illo vel illo pago. Volo ut ordines eum mihi presbyterum. Cumque factum fuerit, putant ex hoc quod majoris ordinis sacerdotes non eis sint necessarii, et derelinquunt frequenter publica officia et praedicamenta; impletumque est etiam in nobis quod ait propheta: Populus tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti. Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Et post paululum: Gloriam eorum in ignominiam commutabo. Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. Et erit sicut populus, sic sacerdos, et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei. Vel illud quod Scriptura alia loquitur, dicens: Post haec verba non est reversus Hieroboam de via sua pessima; sed e contrario fecit de (0139C)novissimis populi sacerdotes excelsorum. Quicunque volebat, implebat manum suam, et fiebat sacerdos excelsorum. Et propter hanc causam peccavit domus Hieroboam, et eversa est et deleta de superficie terrae (III Reg. XIII, 33, 34).

XII. Forsitan in his duabus sententiis resistat aliquis, (0140A)dicens: Haec dicta sunt de decem tribubus Israel, quae per Hieroboam recesserunt a domo David, et civitate sancta, ac templo et altari, sive ministerio electorum sacerdotum; et propterea debent de haereticis intelligi, qui recedunt a veri domo David, id est Christi, et a communione vel doctrina sacerdotum catholicorum. Nos ab Ecclesia non recedimus, nec spernimus nutrices ecclesias; sed habemus sacerdotes quates possumus. Consideret qui haec dicit quantis modis receditur a domo et corpore David, et inveniet procul dubio valde congruere in hac re omnibus improbandis factis, sicut et doctores nostri senserunt. Quanquam sunt aliae divinae auctoritatis multae sententiae, in quibus sine contradictione temeratio tantae sanctitatis arguitur. Sicut est illud (0140B)Malachiae prophetae (I, 8): Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est? Quae sententia potest quidem et de hostiis carnalibus vel spiritalibus specialiter accipi, intelligitur tamen probabiliter etiam de offerentibus. Verum quia de his, quales esse vel non esse debeant, Patrum dicta sunt plurima, nobis necesse est cum omni cordis contritione tractare, qui in his pessimis temporibus ordinandi et regendi ecclesias ministerium sortiti sumus; ut si ex toto cavere non possumus, saltem quantulumcunque nobis ipsis succurrere studeamus, ne peccatis alienis communicemus, quia nostra superabundant, et cum iniquitates nostrae supergressae sint capita nostra, et sicut onus grave gravatae sint super nos, non contemnamus (0140C)pie monentem Apostolum ac dicentem: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis.

XIII. Nempe ex quo fides Christi mundo annuntiata est et recepta, non fuerunt rectores ecclesiarum tantis periculis et tam gravibus atque inevitabilibus (0141A)circumsepti. Quia, sicut jam dictum esse meminimus, mundus in annis prioribus, velut in juventute viguit. At nunc ipsa sua senectute deprimitur, et quasi ad vicinam mortem molestiis crescentibus urgetur. Quod nos absque ambiguo de Ecclesia dicere possumus, quae in annis prioribus ad tolerantiam passionum robusta, in perfectione veritatis erecta, ad ostensionem signorum valida, studio mirandae continentiae et abstinentiae accincta, contra rabiem luporum sollicita, ad resistendum improbis libera. At nunc omnibus infirmitatibus mentis ita est languida, ut ad dicendum quidem nec tutum sit, nec possibile; ad cavendum vero, nec promptum, nec facile. Atque utinam vel dolere digne possemus annos istos famis et sterilitatis, quos per somnium (0141B)Pharao vidit, Joseph vir sanctus intellexit et exposuit. Quippe fluvius saeculi hujus, de quo ascendere videbantur septem boves pulchrae et crassae nimis, quae pascebantur in locis palustribus, praeteritorum temporum significationem gerit, quae habuere doctores doctrina sublimes, sanctitate fulgidos, in defensione veritatis rigidos. Nunc autem (quod sine gravi dolore dici non potest) ex praedicto flumine jam emergunt aliae boves foedae confectaeque macie: de qua re si juxta gracilitatem sermonis nostri aliquid dicere tentamus, offendimus forsitan ad invicem. Tamen si Deo juvante in unum convenerimus, oportet nos de hoc diligenter et fideliter colloqui: quia et his in quibus sanitas deficit, et infirmitas roboratur, moris est inde cogitare, inde interrogare, (0141C)ut ad earum rerum perveniant cognitionem.

XIV. Quaeramus etiam ne forte jam prope sit, et timeamus ne nos in perditionem involvat illud quod terribiliter per prophetam dicitur: In die illo, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est. Ita ut consequenter impleatur quod Veritas dicit: Verumtamen filius hominis veniens, putas inveniet fidem super terram? Tamen quia Veritas ipsa dicit iterum: (0142A)Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, procul dubio erunt semper in Ecclesia, cum quibus ille sit, eruntque fortissimi ac robustissimi pugnatores Dei, adversum quos ille qui nunc ligatus est in abysso, solutus, totis viribus permittetur belligerare, quos divina gratia idoneos reddet adversum tam immanem bestiam dimicare, et victores de ea existere. Adhortemur itaque nosmetipsos per singulos dies, non deserentes collectionem nostram. Audiamus Dominum per prophetam monentem: Congregate triticum in horreum meum, et sit cibus in domo mea. Triticum utique illud evangelicum, de quo dicitur: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? (0142B)Beatus enim ille servus, quem, cum venerit Dominus, invenerit ita facientem. At si hoc semper necessarium fuit, quanto magis nunc, quando jam propius est tempus illud, de quo Dominus ait: Ecce dies venient, et mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei, et deficient virgines bonae. Interim tamen, sicut alius propheta loquitur: Quid bonum ejus, aut quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines? In quibus verbis magnopere necesse est unicuique nostrum subire contra semetipsum judicii districtionem, et exigere a semetipso veritatis confessionem, utrum sollicitior sit ad congregandum vinum in quo est luxuria, an vinum germinans virgines.(0142C)

XV. Haec brevissime de nobis dicta sint, quae pertinent ad officium et ministerium nostrum. Dein dicamus fidelibus laicis, qua fide et spe venerari studeant sacramenta divina in omnibus communiter sacerdotibus; sive sint diligentes sive negligentes, sive sint providi sive torpentes. Sacramenta etenim divina, baptisma scilicet, et confectio corporis ac sanguinis Domini, caeteraque in quibus salus et vita fidelium consistit, tam magna et sancta sunt, ut nec bonorum meritis meliorari, nec malorum perversitate possint deteriorari; cum ad invocationem (0143A)summi sacerdotis, non humana virtute, sed sancti Spiritus perficiantur ineffabiliter majestate. Nullo modo igitur, sicut beatus Augustinus docet, « sacramentum Christi in bonis ministris approbandum est, in malis respuendum, quasi aut hujus aut hujus sit, cum in utroque idem sit, et non nisi Dei sit. Et quamvis in pessimis bonum sit, etsi hominum qui hoc agunt alius est alio deterior, non ideo illud quod agunt deterius est in illo quam in isto: quia nec in duobus catholicis malis, si unus sit alio deterior, deteriorem baptismum gerit: nec si unus eorum sit bonus, alius malus, in malo malus est baptismus, et in bono bonus, sed in utroque bonus: sicut lumen solis, vel etiam lucernae, non utique deterius est in oculis deterioribus, quam in melioribus; sed idem (0143B)in utrisque, quamvis eos diverse pro illorum diversitate vel laetificet vel excruciet. »

XVI. Similiter autem et beatus papa Gregorius de non contemnendis divinis sacramentis in qualibuscunque ministris Dei sub quodam congruo exemplo admonet, dicens: « Saepe, fratres mei, solet evenire quod dico, ut persona potens famulum habeat despectum; cumque per eum suis forte vel extraneis responsum aliquod mandat, non despicitur persona loquentis servi, quia servatur in corde reverentia mittentis domini; nec pensant qui audiunt, per quem; sed quid, vel a quo audiant. Ita ergo, ratres, ita vos agite. Etsi forsitan nos digne despicitis, in mente tamen vestra vocantis Domini reverentiam servate. » Idem etiam Pater de eisdem rebus (0143C)in quadam episcoporum exhortatione sic loquitur (Homil. 17 in Evang.): « Et per nos quidem fideles ad sanctum baptisma veniunt, nostris precibus benedicuntur, per impositionem manuum nostrarum a Deo Spiritum sanctum percipiunt, atque ipsi ad regnum coeleste pertingunt. Et ecce nos per negligentiam nostram deorsum tendimus. Ingrediuntur electi sacerdotum manibus expiati coelestem patriam, et sacerdotes ipsi per vitam reprobam ad inferni supplicia festinant. Cui ergo rei, cui similes dixerim sacerdotes malos, nisi aquae baptismatis, quae peccata baptizatorum diluens, illos ad regnum (0144A)coeleste mittit, et ipsa in cloacas descendit? Timeamus haec, fratres. Conveniat actionem nostram ipsum ministerium nostrum. De peccatorum nostrorum cotidie relaxatione cogitemus; ne nostra vita peccato obligata remaneat, per quam omnipotens Deus quotidie alios solvit. »

XVII. Consonanter quoque et beatus papa Anastasius de his docet (Decret., c. 7, 8), dicens: Nam et baptismum quod procul fit ab Ecclesia, sive ab adultero vel a fure fuerit datum, ad percipientem munus pervenit illibatum, quia vox illa quae sonuit per columbam, omnem maculam humanae pollutionis excludit, qua declaratur ac dicitur: Hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Nempe et Judas, cum fuerit sacrilegus atque fur, quidquid egit inter apostolos (0144B)pro dignitate commissa, beneficia per indignum data, nulla ex hoc detrimenta senserunt. Quidquid ergo ad hominum provectum quilibet in Ecclesia minister pro officio suo videtur operari, hoc totum contineri implendum divinitatis effectu, ita ille per quem Christus loquitur, Paulus affirmat: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. A Deo autem non quaeritur quis vel qualis praedicet, sed quem praedicet, ut invidos etiam bene Christum praedicare confirmet. Mali itaque bona ministrando, sibi tantummodo nocent, nec Ecclesiae mysteria commaculant. Ac per hoc nullatenus debent metuere qui vel in consecrationibus vel in baptismate mysteria tradita (0144C)suscipiunt, ne irrita beneficia divina videantur: quia virtutem suam obtinentibus mysteriis, in hoc aliis rea sibi persona non nocet. »

XVIII. Haec igitur sensa Patrum et definitiones posuimus, ut noverint fideles populi, nihil se laedi criminibus sacerdotum in acceptione sacramentorum; si tamen juxta regulam a Domino positam, vel secundum traditionem ecclesiasticam, celebrentur. Caeterum summopere necesse est praecaveri, ut in ordinandis offerendisve ministris non communicemus, ut supra dictum est, peccatis alienis, criminosos videlicet ad sacerdotium promovendo, aut, (0145A)quod adhuc multo deterius est, ignorantia caecos, qui vel secundum tenorem ecclesiasticum nesciant peragere ipsa mysteria, quod omnino est improbandum et nullo modo admittendum, vel caecis ducatum praebeant ad foveam aeternae damnationis. Quod et Dominus terribiliter se reprobare demonstrat, dicens per prophetam: Quia tu scientiam repulisti, repellam te et ego, ne sacerdotio fungaris mihi. Et iterum: Sacerdotes contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea: inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam, et inter pollutum et mundum non intellexerunt. Cum e contrario secundum praecepta apostolica debeamus esse parati semper ad satisfactionem omni poscenti nos rationem de ea quae in nobis est spe, et oporteat praedicatorem esse (0145B)amplectentem eum, qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Quanquam enim sacerdos et vita et doctrina irreprehensibilis esse debeat, quo rite et audiatur et imitetur; tamen si unum horum defuerit, tolerabilius est illi obedire qui bene docet et reprehensibiliter vivit, quam illi qui et nequiter vivit, et quid doceat nescit. Illi namque erant similes de quibus Dominus jubebat, dicens: Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite. Scilicet quia haec observantes, sine sui periculo tales poterant sustinere rectores. De isto autem, cum sit totus inutilis et totus noxius, et sine periculo nec audiri possit nec imitari, recte a quibusdam dictum intelligitur in Evangelio: Si (0145C)oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Rursumque in Proverbiis: Non decent stultum deliciae, nec servum dominari principibus. Itemque ibi: Labia justi erudiunt plurimos. Qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur. Et iterum: Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, sic qui tribuit insipienti honorem. Licet haec sententia praecipue illos tangat, qui tales ordinare praesumunt.

XIX. Et quoniam nobis nunc de dignitate sacerdotii sermo est, sed et sacerdotum, si tamen concordent moribus ministerio; in fine opusculi sciendum (0146A)sollicite est quatuor eorum esse genera, unum amandum, alterum tolerandum, tertium contemnendam, quartum anathematizandum. Amandum itaque genus rectorum est bene viventium, et bene docentium. Tolerandum autem bene quidem docentium, sed reprehensibiliter viventium; aut bene viventium, et propter simplicitatem sensus docere alios non valentium. Hujus generis priores audiendi sunt, non imitandi, sicut Dominus de talibus loquens, ait: Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite. Sequentes, si eorum vita pietati subdita est, pietatisque doctoribus adhaerens, tendunt procul dubio ad finem praecepti, quod est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Potest quidem et eorum vita aliquibus (0146B)esse doctrina. Attamen tales inter perfectos praedicatores deputari non possunt, quia non habent unde proferant nova et vetera. Et sicut Patres dixerunt: « Latratu canum, et baculo pastoris, luporum rabies deterrenda est. » Contemnendum vero, sicut supra diximus, genus est reprehensibiliter viventium, et quid doceant ignorantium. Postremum, quod et anathematizandum diximus, qualitercunque viventium, id est, vel bene vel male, sed tamen male docentium. Sunt enim haeretici, etiamsi bene vivant.

XX. Deprehensi igitur inter tantas ac tales angustias, de quibus viribus nostris evadere non possumus, summopere necessarium est, ut ei qui omnia facere potens est supra quam petimus aut intelligimus, (0146C)ex toto corde supplicemus, quatenus per abundantiam misericordiae suae tenens manum dexteram nostram, in voluntatem suam dirigat nos, et cum gloria assumat nos; ipse regat regentes, ipse dirigat dirigentes; ut possimus pascere gregem ejus cum disciplina, et non in vasis pastoris imperiti; ipse praestet virtutem et fortitudinem populo, et exhibeat ipse sibi mundum et candidum gregem, atque in omnibus immaculatum ac supernis ovibus dignum, ubi est habitatio laetantium in splendoribus sanctorum, in templo ejus omnes dicamus gloriam, grex simul et pastores, in Christo (0147A)Jesu Domino nostro, cui est honor et virtus in saecula saeculorum. Amen. Opto te, Pater et frater reverentissime (0148A)et dilectissime in Christo semper bene valere, et nostri meminisse.