De primis socialismi germanici lineamentis apud Lutherum, Kant, Fichte, Hegel

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De primis socialismi germanici lineamentis apud Lutherum, Kant, Fichte, Hegel
1891

I. De Luthero.

Martin Luther, Von Kaufshandlung und Wucher, 1523.


Scio equidem socialismum Germanicum non meram esse et contemplativam philosophiam, contendit et propugnat, et praesentis status civilis fundamenta vult eruere: non doctrina est tantum, sed factio in civitate. At et ipsa philosophia aliquando bellatrix surgit et induit arma et politico certamini miscetur; non coelum modo intuetur, sed et terram. Et si Socrates philosophiam a coelo evocavit, socialismus iustitiam a coelo, id est a regione «idearum» evocat ut ad eam vitam hominum informet. Fichte, Lassalle, Marx, Schäeffle et duces fuerunt simul et doctores.

[2] Si enim socialismum Germanicum introspicias, quamdam in eo philosophiam inclusam reperias. Nam et certam esse in historia et oeconomica dialecticam contendit quae et rerum formas et hominum relationes mutat. Et libertatem non tanquam abstractam contraria eligendi potestatem, aut temerariam individui cuiusque civis licentiam, sed tanquam hominum veram aequalitatem et inter se communionem definit. Et denique non vanam et ab ipso mundo et naturali rerum ordine abscissam iustitiae imaginem et coelestem umbram prosequitur, sed ipsam tanquam corpoream iustitiam rebus ipsis immixtam et innixam apprehendit. In socialismo igitur Germanico certa quaedam et dialecticae sive universalis motus, et libertatis humanae, et naturae Deique doctrina inhaeret.

Nec necesse est, ut socialismi et philosophiae Germanicae vinculum deprehendamus, omnem istius philosophiae historiam amplectamur: satis est illos homines interrogemus qui Germanicum tanquam ingenium et cogitandi morem informarunt. Non ab humilibus et demissis ingeniis defluunt eventa et historia decurrit, sed ab altissimis: quis autem neget Lutherum, Kant, Fichte et Hegel inter aut theologos aut philosophos Germaniae esse culmina?

Nec mirandum est si istam materialistam doctrinam quae a quadam Hegelianae philosophiae parte procedit omittimus, quamquam, in oeconomica, socialismo vicina fuerit: sed Feuerbach, ut exemplum afferam, non magister fuit socialistae illius praeclari [3] qui Marx vocatur, sed condiscipulus. Ambo eamdem Hegelianae philosophiae interpretationem instituerunt, alter in ipsa philosophia, alter in oeconomica. Et ipse Marx declarat se Hegelianam dialecticam amplexum esse, sed in materialismum conversam et ab inani subtilitate in terrestre quoddam metallum, ferrum aurumve transmutatam. Ceterum, cum socialismum Germanicum non ad materialismum «extremae Hegelianae laevae» sed ad illos idealistas refero qui Lutherus, Kant, Fichte et Hegel vocantur, non solum veram et profundam socialismi Germanici originem tangere volo, sed futuram illius socialismi quasi «evolutionem» praefigurare. Nam si hodiernus Germaniae socialismus, sub aspectu et tanquam sub clypeo materialismi pugnat, hic est tanquam belli praesentis habitus, non pacis futurae. Se materialistas esse et affirmant et credant socialistae ut terram, omnibus superstitionis umbris liberatam, sub duro tanquam lumine et crudo asperis miseriis hirsutam facilius ostendant. Sed in imo socialismi corde Germanicus vivit idealismi spiritus.

Hoc nobis manifestum erit cum quid et Lutherus et Kant et Fichte et Hegel socialismo contulerint, viderimus; manifestum erit quoque socialistas veros philosophiae Germanicae et tanquam ipsius Germanici ingenii discipulus fuisse.

Sed hoc primum clarius significabit quantum res ab ideis procedant, et historia a philosophia pendeat. Nam primo aspectu credas in Anglia praesertim socialismum floruisse, cum in Anglia praesertim [4] novus oeconomicus ordo, qui Pecuniam fundamentum habet, creverit arroganter. In Anglia utique facile erat omnem oeconomicum processum deprehendere. Quis autem hunc processum et vidit et descripsit? Non Angliae philosophus, sed Germaniae, Angliam incolens, Karl Marx. Si Marx non in ingenio tanquam impressam habuisset Hegelianam dialecticam, non omnem Angliae oeconomicum processum illi socialistae dialecticae subiecisset. Anglia res ipsas praestavit, sed philosophia Germanica interpretationem, et socialismus in ingenio Germanico natus est prius fere quam in ipsa Germania magna industria extra normam creverit, et oeconomicae socialismi conditiones exstiterint.

Sed ista generalia relinquamus et unum quodque istorum culminum, quae elegimus, ascendamus.

A doctore Martino Luthero incipimus: non philosophus ille, sed theologus. Sed in Germania non, tanquam apud nos, philosophia a theologia dividitur. Nec Christianam fidem repudiant philosophi, sed interpretantur et sibi accommodant. Theologi rursus vere philosophantur, cum, a Luthero, libertatem interpretandi et commentandi quasi fundamentum fidei et prope fidem ipsam posuerint. Item a Luthero praesens Germania incepit. Nascente sexto decima saeculo, sanctum imperium Germanicum prope nonnisi nomen erat et umbra; in principatus innumeros et discordes, tanquam in pulverem violentum, dividebatur; nulla fere communis mens; Lutherus contra, cum certamen adversus «indulgentias» suscipit, [5] totam Germaniam, oppressam et devoratam, avarae opponit Italiae, et, ut ipse loquitur, «communem Germaniam», resuscitat. Non equidem post reformationem Germania politica unitate cohaeret; sed contra, per duo saecula, in fragmenta et particulas dissecatur ac disturbatur. Sed, per Lutherum, communis sub ista politica divisione manet fides et communis intellectus. Lutherum itaque Germani verum patrem novae Germaniae appellare possunt. Et nobis cum iam socialismum in Lutheri doctrina et scriptis inclusum reperimus, ius est dicendi socialismum Germanicum in prima tanquam et profunda Germaniae radice misceri et adhaerere.

Non profecto Lutherus civilem statum reformare studebat, sed et mentis et conscientiae et fidei. Illi sat erat si homines Christum, per tot saecula obscuratum et «in fumo humani erroris» involutum clare rursus perspicerent et pie adorarent.

Cum «pagani» in arma ruerunt et vastationes et incendia, vehementer eos Lutherus aggressus est et reprobavit. Imo contendebat illos, quia terrestria curabant, non coelestia, iam non Christianos esse. Quicumque sit status civilis et terrestris ordo, qui vult Christum sequi potest. Stella est Evangelium verum, quae per coelum totum vagatur, undique et omnibus visibilis, illis etiam qui in imo servitutis et aerumnae profundo iacent. Sed quamvis Lutherus non ad terrestria et civilis ordinis reformationem spectaret, tamen ipsa doctrina, vel inscius imo vel invitus, praesentem Germaniae ordinem subvertebat; [6] terra in coelo est, et tanquam coelo mixta. Qui renovat coelum, et terram renovat. Lutherus itaque cum aequalitatem Christianam tantum assequeretur, civili quoque aequalitati viam parabat et muniebat.

Primum, tot servis et pauperibus potentium arrogantia et avaritia obrutis Ecclesiae Romanae casus, quae potentes et arrogantes sustentabat, ipsorum principum et tyrannorum cladem et ruinam praenuntiabat et quasi promittebat. Te, pauper homo, te, misera plebs, premunt et comites et duces et principes. Sed quid in terra potentius et avarius quam ipse papa? Papa autem a Luthero, id est a monacho inermi, debellatur, non iam Christi est figurae, sed Antichristus; tota fere Germania eum detestatur, et iugum Romanum rumpit; et una cum papa, cum pontifice diaboli, omnes papae ministri ridicule: deiiciuntur; evanescunt cardinales prima veritatis luce tanquam purpureae larvae, quae in nocte diabolica splendebant; et tremuli latent archiepiscopi et episcopi, et monasteria vacua sunt, tanquam deserta theatra, cum finita est comoedia. Surge, igitur, pauper homo et spera: nam Ecclesia Romana quasi omnis tyrannidis exemplum erat et omni tyrannidi adminiculum: quo nunc sublapso totum corruet et violentiae et iniquitatis et aerumnae aedificium. Hoc Lutherus, non dicens, dicebat; et in verbis eius fidem tantum et Christum sonantibus haec misera plebecula audiebat quasi intimum verbum.

Quid, quod Lutherus perfectam et absolutam omnium Christianorum aequalitatem affirmabat? Non [7] iam laici submissi, et sacerdotes superbi, sibi quasdam cum Deo peculiares amicitias arrogantes: quicumque Christianus, id est in Christo baptizatus est, plenum ius habet divina verba legendi et commentandi et praedicandi. Omnis Christianus sacerdos est. Cum recenti tempore suffragium universale in Gallia declaratum est, multi sunt qui istam politicam aequalitatem temerariam nimis et quasi portentosam aestimaverunt. Quam multo Lutherus audacior, qui sacerdotium universale declarabat! Et nunc quoque, si omnes homines in imo cordis, et ut ait Hamlet, in corde cordis inter omnes humanas mentes et conscientias divinam esse aequalitatem sentiebant, non tolerarent amplius, vel una die, plerasque humanarum mentium sub aerumnae pondere obrui, et procul lumine veritatis ac gaudio fraternitatis, languere. Plerique homines verbo homines, re iumenta sunt: quis autem iumentis conferre vellet sacerdotium?

Item Luthero sacramenta non valebant nisi perfecta aequalitate Christianorum et communione. Missa privata, in qua solus sacerdos pro se sacrificium offert, impietas est et usurpatio. Vera missa et divina non sacrificium est sed communio. Cum sacerdos solus panem manducat, vinum bibit, solitudo est, non communio. Quae est ista superbia qua sibi tantum sacerdotes Deum vindicant? Cur panem et vinum sibi, panem tantum laicis praebent? Cur sibi totum Deum, aliis dimidium Dei tribuunt? In omnibus missis quas sacerdotes celebraverunt, panis divinus erat quia cum Christianis praesentibus dividebatur, [8] vinum contra et re et specie vinum erat quia sacerdoti superbo reservabatur. Hic tantum Deus est ubi et aequalitas Christiana et fraternitas... Mirum profecto aequalitatis etiam civilis fontem!

Sed ut theologiam relinquamus et ad philosophiam meram proprius accedamus, quid de libero arbitrio, quid de natura censuit Lutherus? Nam a definitione liberi arbitrii et naturae socialismus pendet. Nam primum, quod ad liberum arbitrium attinet, si homo per se plane et absolute liber est et bono perficiendo idoneus, quid refert adiuvare illum et ita ordinem rerum et civilem statum corrigere ut in homine semper veri lumen illucescat et boni iustique amor confirmetur? Si quisque homo a se tantum pendet et per se tantum valet, non de universo rerum et vitae humanae ordine curandum est. Si contra homo tantum liber est quantum et veritas illum illuminat et iustitia informat, qui et veritatem et iustitiam rebus humanis miscet ille cuique homini suam intimam libertatem confirmat et auget. Et si ita liberum arbitrium definis ut a veritate et aequitate pendeat, socialismo non repugnas.

Lutherus autem liberum arbitrium esse negabat; sed verbis utens, more suo, quasi violentis servum esse hominis arbitrium contendebat, servum Dei. Quid infirmius, quid imbecillius homine quem peccatum originale corrupit et fregit? Si homo sui esset, non esset Dei. Non cum Deo dividitur imperium. Aut Deus est in homine nullus, aut nullus est ante Deum homo. Nec sua virtute potest homo, cum in bono [9] est, bonum evadere, cum in malo est, malum evadere. Voluntas humana tanquam iumentum in medio posita est, et ut Diabolus insedit in eam aut Deus, vehit Deum aut Diabolum, nec ipsa assumere Deum aut Diabolum potest, nec excutere. Non facultatem habet mutationis, seu in melius, seu in peius. Arbitrium servum est; non tamen ipsa anima serva est, cum ea eius est natura ut sese ipsa non regat. Non igitur patitur violentiam, patitur naturam suam. Quid illi qui homini liberum arbitrium tribuunt? An perfectum et absolutum? Deum negant et ab homine secludunt. Si contra hominis arbitrium ita liberum esse definiunt ut opus sit etiam, ad bonum faciendum, gratia adiuvante et Dei auxilio, quid faciunt quam falsa libertate miserum hominem irridere? Tu, pauper, dives es... Si tantum Deo placet. Tu, serve, catenis obrute, rex es... Si tantum Deo placet! O pauperem divitiam! O captivam libertatem! O servum imperium! Nonne melius est servitutem nostram a Deo confiteri ut per eam, fidentes Christo, liberi fiamus! Dicesne et promissa Dei inania esse et inanes minas si homo non liber est? Sed in cursibus Olympicis corona promittebatur omnibus, non omnes tamen ii erant qui tollerent. Non idcirco, quod Deus quaedam imperat, homo is est qui ea, sola sua virtute, impleat. Non quodcumque facere debemus, possumus. Sed nonne iniquum est Deum, si ipse in homine peccatum facit, mortem peccatoris velle? Deus est absconditus et voluntas eius inscrutabilis! Distingui oportet inter Deum praedicatum et Deum absconditum; id est inter verbum [10] Dei et Deum ipsum. Deus, verbo suo, omnes homines ad salutem vocat; sed Deus, voluntate sua, hos ad salutem, illos ad mortem vocat. Nec hoc iniustum est: nam non veram habemus Dei mensuram et iustitiae normam. Tres sunt gradus veritatis, et quasi tria lumina: lumen naturae, lumen gratiae, lumen gloriae. In lumine naturae nos hoc offendit quod malo homini et impio in vita terrestri omnia saepe prospere succedunt : sed in lumine gratiae perspicimus terrestrem vitam partem esse tantum vitae humanae et ultra eam mercedem iusto, poenam impio reservari. Sed cur hunc Deus ad bonum, illum Deus ad malum praedestinavit? Hoc nos in lumine gratiae non clare videmus, et temeraria opinione iustitiam laedi balbutimus. Sed cum usque in Deum profundum et absconditum lumine gloriae intueri licebit, tum divina voluntas plane iusta et bona nobis apparebit. Ergo Deus omnia facit in nobis et nihil nisi Dei virtute valemus.

Miramur primum Lutherum illum qui iugum Romanum excussit et humanam mentem et conscientiam ab omni externa et aliena dominatione liberat adeo voluntatem hominum Dei iugo submittere ut servum proclamet esse arbitrium. Sed Deus non vis externa et aliena; sed tanquam spiritus intimus conscientiae adest. Cum humanae conscientiae externum Romanae Ecclesiae adminiculum subtraheret, illam Deo ipso fulcire intus cogebatur. Ceterum, si historiam revolvas, videbis omnes aut philosophos aut theologos qui hominem interiorem Deo tradiderunt, eumdem [11] ab externa hominum violentia et dominatione intactum praeservasse. Sic Stoici; sic Iansenistae. Iesuitae contra qui liberum esse arbitrium defenderunt, externis catenis pseudoliberam animam coercebant. Sed, quod ad socialismum attinet, qui hominem non in abstracto et mera indifferentiae libertate, sed tantummodo liberum esse affirmant quatenus Deo obedit, et in theologia philosophiave falsam et mendacem libertatis imaginem excludunt, iidem in oeconomica inanem libertatis umbram repudiant quae nomen habet non substantiam libertatis. Is tantum liber est, dixit Louis Blanc, qui non modo ius habet, sed veram facultatem agendi et virtutem. Nos Galli saepius, tum in philosophia, tum in oeconomica, singulam cuiusque hominis voluntatem in abstracto, ab omni rerum ordine separatam et seclusam, tanquam sibi sufficientem et imperium in imperio consideramus; et omnes dehinc homines aeque liberos esse contendimus. Inde haec in oeconomia sententia : «quisque sibi». Germani contra solent individuam cuiusque voluntatem universo rerum et divinarum et humanarum ordine implicare. Nihil valet voluntas humana nisi Deo; et in civitate nihil valet politica libertas nisi inter cives ordo iustitiae civitate ipsa constituatur. Ipse Immanuel Kant, quanquam voluntatem humanam absolute liberam declaraverit, tamen ipsam libertatem non mera et inani contraria eligendi potentia, sed universali officii norma definit et constituit; homo liber est quia officium perspicit, quod idem est et illi et omnibus rationalibus creaturis. Quisque homo ea [12] morali lege liber est quae amplior et sublimior est et omni homine et terra et coelo. Quid mirum si, cum libertatem moralem in lege morali esse declarant Germani, libertatem civilem in lege civili iidem esse demonstrent? Qui libertatem moralem cum officio confundunt, iidem libertatem civilem cum iustitia confundent, et nullam esse defendent libertatem nisi per iustitiam. Lutherus ergo cum voluntatem humanam a Deo segregare et abstrahere noluerit, illam libertatis verae comprehensionem lineavit quae, in oeconomica, fiet socialismus.

Item Lutheri de natura rerum doctrina congruit socialismo. Qui in oeconomica adversus socialismum reluctantur naturam rerum per se excellentem esse et optimam saepius affirmant. Et in toto mundo harmoniae sunt divinae, et in civili societate harmoniae sunt oeconomicae: ita ut nos naturam tantum sequi debeamus, quae sua lege et proprio motu, bonum, quod effici potest, efficit, et temeraria hominum voluntate et audacia in vanum perturbaretur. Lutherus contra ipsam rerum naturam peccato correptam esse et corruptam dictitat: non is est homo naturalis qui possit sine auxilio secundum iustitiam vivere; et ipse mundus sub peccati pondere cecidit, sub umbra culpae palluit. Et sol non splendet ut ante peccatum, et ipsae bestiae primam perdiderunt innocentiam; cuncta, contagione mali, et in civitate et in mundo infecta sunt. Qui ergo dicunt, cum novas iustitiae leges, novum et aequiorem rerum ordinem prohibere conantur: «hoc non solitum est; hoc mori contrarium; [13] et rerum naturae non congruens». Quid faciunt quam naturam rerum corruptam tanquam iustitiae normam et sibi sumere et proponere aliis? Si mundus iustitiae discrepat, non immolanda est iustitia, sed immolandus est mundus.

Lutherusque plena voce clamat vehementer: «pereat mundus, fiat iustitia!» mundus, id est praesens ordo mundi corrupti. Nam quemadmodum Lutherus voluntatem humanam a Deo segregare et abstrahere noluit, ita iustitiam ab ipsa rerum natura et mundo visibili segregare et abstrahere recusat. Non extra rerum naturam et visibilem mundum fiet iustitia, sed in mundo ipso correcto et reparato. Non in frigidis regionibus mortis iustitia splendebit, sed in vita ipsa, et tanquam lumini visibilis solis mixta. Ita implicantur invicem et involvuntur ordo rerum et iustitiae ordo ut quodcumque patitur iustitia, id et ipsa natura patiatur; et, decrescente iustitia, decrescat mundus et palleat; crescente iustitia, crescat mundus et illuminetur. Ut lapsum animae secuta est natura in mortem et ignorantiam et malitiam et tenebras praeceps, ita renovationem animae per Christum reparatae renovatus sequetur mundus, et a morte et a culpa et ab ignorantia et a nocte liberatus. Quid est Christus, nisi Deus ipse in ipsa rerum natura praesens et in mundo visibili? Nonne Deus ubique est «etiam in cloaco, et bestiarum visceribus»? Theologi vani et inanes, ut Origenes, qui, more philosophorum Graecorum, tanquam in abstracto semper spatiantur, res veras et vera mundi visibilis eventa, quae Scripturae [14] narrant, extenuant in subtilitates, et in symbola vertunt ac figuras. Hos Lutherus (in Geneseos Commentariis) vehementer increpat. Paradisus, non idearum et essentiarum regio, sed verus hortus est, et spatiosus et floridus et versus ad orientem. Vera etiam vitae arbor erat, qua, sine aliis alimentis, vires reficiebantur vel potius nemus erat unde humana gens, multiplicata, vitam excerpere posset. Sic ipsi naturae rerum vel diabolica, vel divina virtus miscetur, nec in regionibus ignotis aut fictis sed in ipso mundo bonum et malum invicem repugnant. Totus itaque mundus in hoc boni et mali, vitae et mortis bello implicatur; ut mors ab homine peccatore usque ad radicem omnis vitae manavit, ita vita hominis, per Christum reparata et ad immortalitatem provecta, omnia quae sunt, divina quadam contagione, immortalitate imbuet, nec homo tantum resurget immortalis, sed omnia quae fuerunt, et ipsa animalia et plantae ipsae, et omnis vita quae evanuit, et omnis flos qui transiit. Novum reparabitur coelum, et nova reparabitur terra: non coelum theologicum, et non inanis quaedam terrae figura, sed verum coelum et vera terra. Non ergo dicendum est: iustitia est alterius mundi, aut extra mundum est. Sub viventium sole et coelo visibili olim splendebit. Is est profecto socialismi tanquam intimus spiritns qui iustitiam non in vana et frigida mortis spatia differre, sed in vitam ipsam inculcare studet, et totum mundum immenso iustitiae studio et spe amplectitur.

Statim post primam Lutheri praedicationem omnis [15] Germaniae populus et utique miserrima plebecula perfectae etiam in terrestribus iustitiae spe et desiderio ardere coepit. In usurarios praesertim vehementi odio ferebatur: Lutherus ad omnes Germaniae presbyteros suos libellum de Usuris mandavit, ut ubique usuram publice condemnarent et ipsos usurarios etiam ad restitutionem incitarent. Scio equidem Ecclesiam ab origine contra usurae iniquitatem, vel apud laicos, vel utique apud clericos severas condemnationes intulisse; et, in ipsa Thomae Summa per subtilia quaedam argumenta iniustitia et exitio usura arguitur. Sed in Lutheri libello aliquid novum surgit et prope inauditum: ipse tanquam plebeculae oppressae dolor in ardenti et populari scripto clamat, nec tam libellus iste theologicum olet quam socialistam et paene demagogum. «usura est divinis et humanis legibus damnata; dare alteri mutuo pecuniam et pro mutuationis officio aliquid ultra sortem petere et accipere usura est. Omnes itaque illi qui quinque, sex aut plures aureos pro centum mutuo datis ultra sortem exigunt, usurarii sunt, et idolatrici Avaritiae aut Mammonis cultores vocantur.» hunc textum et hanc propositionem diligenter pastores Ecclesiarum inculcent populo pro concione, nec ullo modo intermittant eam urgere, nec patiantur ullis interpretationibus aut obiectionibus hanc propositionem sibi extorquere. Si quis hic vociferabitur: si haec ita essent, totum fere mundum in usura et propter usuram esse damnatum, cum nemo fere sit qui non velit sibi numerari aliquid pro officio mutuationis, [16] hic clamor nihil te offendat. Nam quid mundi consuetudo valeat quando contra ius et aequum Deique verbum obtenditur? Quid est aliud quam iniustitia et iniquitas, avaritia, omniumque peccatorum et scelerum libido? Annon haec pervulgata est querela mondum esse malum: fiat iustitia et pereat mundus!

Obiiciunt hic domini foeneratores: quid, usuramne damnatis? Imo ut nunc sunt tempora etiam magnum hic officium ac beneficium singulare a me praestatur proximo cum utendos ii do centum aureos cum conditione ut prae eo usu quotannis ultra sortem mihi quinque, sex aut decem aureos numeret, et tanto hic beneficio illum mihi devincio ut etiam mihi singulares et incredibiles gratias agat. Sed usurarius non beneficio aliquo, sed maximo damno proximum afficit, non aliter quam si furto aut rapina ipsi id auferret. Si quidem non omnia sunt beneficia et benignitatis humanitatisque officia quae sic vocantur. Adulter enim et adultera sibi invicem praestant singularem, ut ipsi putant, benevolentiam et officium ac rem valde gratam. Ipse etiam diabolus maxima et infinita officia praestat suis cultoribus qui ipsi in servitutem sese addixerunt et dediderunt.

Nec urgeant usurarii, nemo invitus mutuatur; nam qui paupertate et fame opprimitur, iam non plenam habet libertatem et volens nolens sese tradit usurario. Pecunia non est res natura fructificans et ea non parit natura. Ergo cum parit et fructificat, id quod in usura facit, id contra naturam pecuniae est. Non [17] enim vivit nec fructificat ut arbor et ager qui singulis annis plus largitur quam accipit et insumitur. Turpe igitur usura est lucrum et turpis negociatio; usurarii sunt raptores sedentarii qui domi in otio et quiete agentes alia depraedentur et rapiant. Imo sunt homicidae et etiamsi Christiani non essemus, tamen rationis iudicium tam nobis quam ethnicis dictaret et nos convinceret foeneratorem esse homicidam. Quippe qui alteri aufert quo se alere debebat, qui eum exugit, spoliat, deglutit et suum ei detrahit, atque eripit, is tam magnam caedem committit quantum in ipso est, quam si aliquem fame mori cogeret, et funditus perderet. Sed id facit foeneratur, et interim tamen sedet in sua cathedra et sella moltiuscula: securus ac laute vivit magnoque honore afficitur cum iustius in patibulo penderet et a tot corvis arroderetur et voraretur quot aureos esset furatus, si modo tantum carnis cadaver haberet ut tot corvi tantum cibi ex eo decerpere et inter se dispertiri possent: interim suspenduntur furunculi aut minutuli seu parvi isti fures, qui aureum unum aut alterum sunt furati.

Et istae divitiae quas avari et foeneratores congerunt tam vanae sunt et inanes quam iniquae; Princeps pro se aut sua persona habet alimenta et quibus tegatur nec pro sua persona pluribus uti et frui: potest; reliqua omnia tam cogitur relinquere post se ubi discesserit ex hac vita quam civis rusticus et mendicus. Sed philargyria aut avaritia et usura sic congerit, comportat, accumulat, corradit, coacervat et thezaurisat, ac si vellet omnia consumere aut secum [18] ex mundo deportare et avehere: nihil tamen amplius habet et accipit de omnibus bonis istis quam victum et amictum: alimenta enim hic non significant equorum alimenta nec tegumenta significant haram porcorum aut saccum sed ea quibus cuique opus est pro ratione suae conditionis et status. Itaque non modo voluptatis et lautae vitae desiderio incitantur avari et foeneratores, sed quadam in alios homines dominandi infinita superbia. Homo tam est arroganti, insolenti et superbo ingenio ut aliorum hominum deus esse cupiat et velit; et hoc modo sequuntur isti superbi exemplum patris sui diaboli qui in coelo etiam foenerari et avaritiam exercere ac rapere sibi voluit divinitatem; sed parum feliciter usuram et avaritiam rapinamque hanc exercuit; nam per hoc cecidit et periit funditus, perdiditque usuram cum sorte: estque factus ex formosissima et pulcherrima Dei imagine, omnium horrendissimus et teterrimus Dei hostis.

Cum autem magistratus in usuris coercendis et avertendis sit negligentior aut amissior, aut ex parte aliqua imbecillior quam ut ei malo resistere et in totum extirpare possit, ideo parochi aut ministri Ecclesiae debent docere populum et assuefacere ut usurarios iudicent esse incorporatos diabolos. Sic et ludi magistri debent pueros et adolescentes docere et assuefacere ut contremiscant et cohorrescant, atque exspuant ubi audiunt nominari usuram et usurarios. Usurarius enim est portentosum et horrendum quoddam monstrum tetrius quam Cacus; quamvis enim [19] tam exitiales et pestiferi homines sint foeneratores, nihil tamen minus videri volunt, sed tuentur etiam suas rapinas et tanquam singula misericordiae opera et caritatis eximia officia iactant, ac venditant, palliant et ornant se variis modis seque bonos et honestos iudicant et tales haberi volunt suaque bona opera et officia prolixe depraedicant et ostentant ne conspici possit quo boves (quos caudis in antra sua ut Cacus ille poeticus inversos praepostere trahit) sint abducti. Sed Hercules audiat beatum boum, hoc est, clamorem eiulatumque captivorum et oppressorum illorum (qui clamor nunc omnes principes et alios qui magistratus officio funguntur implorat) quaeratque et investiget Cacum etiam in saxis et rupibus liberetque abductos et abactos boves ab immani isto tyranno et monstro: Cacus enim significat malum et: sceleratum exitialemque hominem quales sunt honesti isti et boni viri, scilicet usurarii nostri, qui furantur, rapiunt, praedantur, absorbent et devorant omnia nec tamen videri volunt tales aut tam noxii esse aut ea facere. Ac putant se a nullo inveniri et investigari aut deprehendi posse cum boves non ingressi sint in antra sua, sed caudis a tergo in ea pertracti ut vestigiis homines elusi putent ex antris esse egressos et emissos. Sic usurarii mundum quoque autumant se posse decipere et ei imponere, quasi darent mundo boves, hoc est, multum commodorum, et utilitates ei maximas praestarent, cum tamen eos tantum ad se pertrahant, vorent ac deglutiant. Sed ait usurarius: non pauperibus et egenis do pecunias [20] meas ad usuram, sed divitibus qui abundant; non itaque occido aut perdo quemquam; sed quaeso te, perspicassime et acutissime usurarie et ingeniosissime versutissimeque homicida, ut digneris audire responsum meum ad tuam obiectionem; dic mihi quibus noces, quos afficis damno, quos laedis, quos premis et gravas maxime et potissimum quando usuras tuas exerces? An non tenuiores el pauperes omnium maxime gravantur, premuntur et laeduntur qui tuis usuris ad tantam egestatem tandem rediguntur ut vix teruntium aut crustulam ac buccellam panis habeant cum per usuras tuas omnium rerum pretia intendantur et carissime vendantur esculenta et poculenta omniaque necessaria? Qui maxime gravabantur et premebantur cum tempore Nehemiae usurae exercebantur nisi tenues? An non hi tandem domos, vineas, agros, fundos et omnia sua ad extremum et proprios liberos usurariis vendere cogebantur? Sic cum Romae, Athenis et in aliis civitatibus cives usuris oppressi, usurariorum mancipia fierent, qui, quaeso, maxime tum damno et iniuria afficiebantur et gravabantur? An non tenuiores? Habebant quidem tantum facultatum unde sese sustentare potuissent, sed usura eos consumpserat et vorarat ipsum etiam proprium corpus ipsorum, hoc est in servitutem eos redegerat aut eos mancipia fecerat. Habeat et referat pro hoc officio tibi gratiam diabolus quod tenues et egenos usuris tuis non expilas et exugis. Quomodo enim expilare eos posses quibus nihil est? Non equidem ignoramus te non dare pecunias tuas ad usuram [21] marsupiis inanibus aut hominibus egenis. Sed quod a divitibus aut ab iis quibus aliquid adhuc superest initium facias eosque usuris tuis ad mendicationem redigas. Tantus scilicet et tam potens es Deus in mundo ut pauperibus divites possis aequare, ne quid inter eos sit discriminis, hoc est, divites redigis ad paupertatem. Si locupletiores tuis usuris non exhaurirentur, si illi non redigerentur ad paupertatem, tenues tamen non possint non gravari et expilari atque exugi. Nam illi non habent aut vix habent aureum singulis septimanis unde se et suos alant suntque patres multorum liberorum nec suo labore panem sibi comparare possunt, nam tua avaritia et usura omnium rerum pretia sic auget et carissima facit.

Vides quanta sit et quam uberrima in hoc Lutheri libello socialismi seges! Non profecto Lutherus usuram plane definit qualem nunc socialistae, nam hodie non de pecunia mutuum data et huius pecuniae usura agitur et disputatur, sed de ista pecunia quae in negotiis, commercis et industria per operariorum laborem crescit et fructificat. Et hodie ea maxime usura definitur quae fructum laboris sui partim detrahit aut illi qui fundum terrae alienum sudore fecundat suo, aut illi operario qui machinis tanquam arrogantibus et voracibus inservit. Cum Lutherus apparuit et contra usuram exarsit, mediaevi societas partim adhuc subsistebat. In ista autem societate non rerum sed personarum ubique erant relationes; qui fundum terrae alii homini commodabat non terram tantum illi praestabat, sed auxilium suum et protectionem [22] suam adversus vagos hostes et raptores: nec debitor, id est, colonus partem modo fructuum terrae debebat, sed et venerationem et fidem. Item quod ad industriam attinet, nulla fere erat machina nec operarii in immensis aedificiis coacervabantur; multi erant in domibus parvis parvi magistri et coloni qui vix tres, aut quinque, aut viginti operarios secum habebant. Sed iam novo mundo invento, illa mediaevi tanquam placida et dormiens societas undique disturbabatur: ex metallis novi mundi abundabat pecunia et divitias novas, quaestus novos omnes fere appetebant. Hinc primum Pecuniae apparebat potentia aequivoca, mala partim, partim bona et tanquam diabolica deitas. Sed non in industriam praesertim ut hodie pecunia imperium exercebat; sed pererrabat et vagabatur, quaerens quem devoret; et tanquam per omnes disturbatae societatis rimas sese insinuabat et mundum ad hunc diem quietum et quasi semisopitum et cupiditatibus novis et usura urgebat. Non itaque in regimine laboris ut nunc, sed in mutuo vis Pecuniae primum flagrabat. Et cum Lutherus primam pecuniae dominationem insectatur, ipsam insectatur Pecuniam: sed simul cum novi mundi inventio novas negotiatoribus vias aperuisset, locupletum mercatorum societates instituebantur quae totum commercium sibi vi pecuniae parabant ac reservabant. Illae societates, ut ipse Lutherus ait, pretia omnium rerum necessariarum intendebant: «frumentum comprimunt, coemptis omnibus quae sperant cara et pretii magni futura esse, eaque acervant et secludunt nec [23] quidquam inde vendere cuiquam sustinent nisi ubi tanti vendere possunt quanti lubet: sic caritatem et difficultatem rei frumentariae et aliarum rerum maximam faciunt, pretium frumenti, siliginis, hordei et aliarum rerum omnium quae ad vitam sustentandam necessariae sunt, intendunt et augent, et iusto carius omnia vendunt exugentes, deglubentes, et devorantes hoc modo miseram plebeculam, postremo tergentes os quasi re bene gesta.»

Quamquam igitur Lutherus non omnem «socialem quaestionem» amplexus sit, fundamenta tanquam socialismi posuit; mira enim perspicacitate videt vi Pecuniae, si ipsi per ipsam fructificare licet, et plerosque aut divites aut satis habentes facultatum ad paupertatem redigi; et ipsos pauperes et tenuiores crescente et ingravescente miseria obrui. Quae magna vocatur industria et minores patronos ad operariorum conditionem deiicit, et ipsos operarios duriore vita et insecuriore afficit: et Lutherus, vel ante magnae industriae incrementum, qua vi, qua rerum necessitate, nisi humana conscientia contra ageret, paucissimi homines in alios avide dominarentur providit. Omnia primus responsa Lutherus dedit ad omnes fere obiectiones quae contra socialismum intenduntur. An socialismus libertatem hominum franget? Sed vera libertas non in temeraria audacia et in impio libidine sed in hominum communione fraterna. An illicitum est et iniustum legem inter liberos libere convenientium contractus intervenire? Sed qui pauperior est non liber est: famem habet primum tyrannum, [24] et quae ei indicta est aut usurae aut laboris conditio, eam magis patitur quam facit, et subigit quam accipit: «volens nolens». An qui praestat aut pecuniam aut laborem faciendum et deinde usuram decerpit. Aut peracti laboris partem, beneficio proximum afficit? Vanum est istud beneficium et mendax: et nullum est verum et Christianum et humanum officium cum pauper vel in durissimo labore pauper et invidiosus cum dives vel in turpi otio divitior sit et arrogantior. Omnia fere Lutheri argumenta et responsa Karl Marx in libro de Pecunia resumpsit et renovavit: et Lutherum saepe allegat. Luthero praesertim honorem facit quod et dolum qua Pecunia etiam cum ad se omnia trahit et rapit, omnia feri commoda in alios homines emittere videri vult, et manifestavit et intimam quasi Pecuniae mentem et cor recessum illustravit, quae non tam ad voluptatem, quae finita est, quam ad superbiam et dominationem pergit. Finge enim unum hominem totam industriam, totum commerciurn et omnem fundum terrae ad se corripientem ita ut solus extet omnium terrenarum divitiarum et possessor et repartitor. Ille sane non plus quam pro una persona aut bibet aut vescetur aut utetur meretricibus. Sed magis quam pro una persona imo magis quam pro homine dominabitur. Vere erit terrae Deus: si ad voluptatem modo, tanquam ad unicum finem et naturalem, pergeret Pecunia, sisteret et tanquam satiata consideret. Sed cum superbia pascitur, id est vanitate, insatiabilis est, et nullum habet terminum et nullam quietem [25] nisi in plena splendeat Dei potentia. Hoc autem est diabolicum, et Pecunia, cum ipsa ipsi sibi gubernandi et dominandi ius vindicat et arripit, in societatibus humanis semen est diaboli.

Multi fuerunt in Reformatione, ipsius Lutheri aut aequales aut discipuli, qui vehementius etiam quam ipse fecit, Pecuniam aggressi sunt. Absolutam Christianorum aequalitatem etiam in civili ordine et terrena societate instituere ardebant. In libellis, quos descripsit Iansens, qui titulum aut Constitutionis Imperatoris Frederici, aut Reformationis Imperatoris Sigismundi, praeferebant, eam socialismi formam perfectam, quae vocatur hodie collectivismus, definiebant et proponebant. Per totam gentem et civium communionem opera necessaria perfici volebant, et magna esse aedificia in quibus omnes res ad vitam necessariae «socialiter» confectae, iusto pretio venderentur. Ea est hodie Germanici socialismi doctrina: nec in sexto decimo saeculo effici poterat cum sine machinis dispersa esset ac disseminata prope in infinitum industria. Ceterum, non tam ad socialismi Germanici incrementum isti libelli profecerunt, quanquam ipsi socialismo similiores, quam Lutheri scripta quae vehementem miserae plebeculae clamorem et Christianae aequalitatis semina late per gentes et saecula diffuderunt.

Ipsa autem Reformatio Germanicam mentem tanquam more proprio imbuit qui etiam in Germanico socialismo agnoscitur. Nam si Gallicam mentem et Germanicam conferas, Germani contraria et repugnare [26] videntia libenter conciliant et complectuntur cum contra Galli unum e contrariis fovent, alterum autem detestantur et opprimunt. Rationem fidei opponunt, individuam libertatem societatis potentiae; et Germani Christianam religionem rationaliter interpretantur, et libertatem cuiusque nonnisi civitatis ipsius potentia et iure (Staatsrecht) confirmari vel etiam constitui posse asseverant. Reformatio est quae, cum libertatem interpretandi et commentandi cuique tribuit ac declaravit, sed simul liberatae rationi et conscientiae sanctarum scripturarum fundamentum subiecit ita ut in fidei incunabulo ratio ad lumen et vitam assuesceret, Germanicam accommodavit mentem ad contraria complectenda.


II. De civitate apud Kant et Fichte.

Immanuel Kant's Sämmtliche Werke, Siebenter Band (Hartenstein): Metaphysik der Sitten, Metaphysische Anfangsgründe der Rechtslehre, 1797. Fichte, Beiträge zur Berichtigung der Urtheile über die französische Revolution, 1793.


Philosophi autem Germanici, ut Kant, Fichte, qui in fine octavi decimi saeculi vixerunt et scripserunt duas tanquam contrarias civitatis ideas conciliare coacti sunt, quarum una a Gallica philosophia, altera ab ipsa Borussiana monarchia manabat. Galli enim fere omnes, in illo saeculo, singuli cuiusque hominis iura et libertatem adversus civitatis vim et tyrannidem extollebant et defendebant. Nulla erat legitima et aequa societas nisi quae libera «individui» cuiusque voluntate informabatur, et in qua haec individui cuiusque libertas, vel post «pactum sociale», integra et intacta permanebat. Revolutio Gallica civem quemque, hominem quemque in suam et propriam libertatem redintegrare voluit. Scio equidem, vel apud Jean-Jacques Rousseau, liberarum voluntatum [28] consensu libero novum civilem statum institui qui maximum habet vigorem et quasi robur. Sed robur suum civitas non in se reperit, sed a liberis voluntatibus quae in unum convenerunt et tanquam partem potestatis suae originariae societati transfuderunt et delegarunt. Nec si Gallorum historiam percurras, istam adversus civitatem suspicionem. Miraberis. In Gallia enim ab origine, civitas et monarchia fundamentum quasi mysticum habuere. Cum regum Gallorum recentissima familia instituta est, et Capetorum primus solium ascendit, plena erat et intacta religionis Christianae auctoritas: omnium hominum et intellectus ad Ecclesiam, et spes ad coelum vertebatur: omnes fere supernaturalibus integra fide adhaerebant. Unde reges tanquam Dei legati apparebant et instrumenta. A Deo regnum acceperant et potentiam: pro Deo eam exercere debebant. Et cum a coelo magnam et prope divinam auctoritatem mutuarentur et sibi derivarent reges, magnis in terra erga humiles et tenues officiis affectus hominum et venerationem sibi conquirebant. Unde haec erga pium Ludovicum nonum regem iustumque simul quasi devotio. Unde, vel in septimo decimo saeculo, cum iam absolutae monarchiae onus gravius populo videri inciperet nec Ludovici magni splendens gloria plebis miseriam satis dissimularet, episcopus Bossuet regem tanquam ipsum in terra Deum definiebat. Sed interdum, et iam a quinto decimo saeculo, fundamentum monarchiae mysticum novis hominum ideis subrodebatur. Primum litterae [29] Latinae Graecaeque resurgebant, et antiquitas ipsa e longo quasi somno excitabatur. Antiquitas autem, cum et ratione explicare mundum, et in libertate fundare civitates voluerit, liberiore tanquam et humaniore spiritu supernaturalia dissipabat, ceu alacri vento nubes. Deinde Reformatio, ipsam Ecclesiam disquatiens, eodem ictu iuris divini monarchiam subvertebat quae Ecclesiae annitebatur. Et cum omnis Christianus Deo tam prope accedit quam aut sacerdos aut rex, imo propius si Dei voluntati inservit, nullum supererat in aequali Christianorum societate quasi regium culmen in quo potius Dei maiestas consideret. Denique, cum octavi decimi Gallica philosophia omnia dissecare et introspicere et aut ad elementa sua aut ad originem revocare susceperit, cum ipse Christus in humanam mediocritatem palluit et evanuit, mysticum et monarchiae et civitatis fundamentum tanquam a radice avulsum est. Et quia ipsa civitas, et ipsa monarchia abolitis superstitionibus immixtae videbantur, ipsa quoque monarchia in superstitionem evanescebat. Et simul, monarchia quae quondam adversus nobilium et violentiam et rapinas humiles et tenues protegebat, eosdem nunc omnimodo opprimebat et conculcabat ut et cupiditates suas et libidines impleret: ita ut minores nobilitatis raptores et tyrannos ad hoc tantum extinxisse videretur ut ipsa solus raptor et immensus, solus tyrannus et immensus extaret. Sic absoluta monarchia et rationi simul et libertati et commodis civium offendebat. Unde libertatem praesertim individui cuiusque civis [30] et iura adversus et monarchiam et civitatem quae una cum monarchia confundebatur vindicabant philosophi: et hoc sibi utique proponebant ut vincula quae civi cuique et homini civitas iniecerat solverent.

In Germania contra monarchia extiterat quae recens origine, novis temporibus et novo hominum tanquam intellectui accommodabatur. Borussiae elector rex factus erat in primis octavidecimi saeculi annis; nec Borussiae reges poterant, ut Galliae, perpetuam quasi saeculorum auctoritatem invocare et in antiqua originum obscuritate mysticam sibi fingere potentiam et supernaturalem. Rex Borussiae erat rex novus, quomodo dicitur homo novus; et cum Reformatus erat, non divinam sibi virtutem ab Ecclesia poterat derivare; et novus erat rex, et plane laicus. Fredericus secundus satis philosophus erat ut se novum regem esse non modo fateretur sed gloriaretur. Saepe in libris suis homines novos extollit nec ullam esse dicit inter homines differentiam quam et ingenii et virtutis. Et cum omnes Europae temporis sui regias aulas descripsit, et reges aut vanos et arrogantes, aut a sacerdotibus et monachis tanquam suffocatos «relinquamus», ait, «omnes istos histriones et scurras aut purpura vestitos, aut mitram gerentes». Quod ergo fundamentum, quem titulum iuris nova Borussiae monarchia habere potest? Unum, si.ad publica commoda confert et dispersas disseminatasque civium vires colligit et coagit. In eo inest civitatis ius (le droit de l'état) quod ex pluribus voluntatibus imbecillis unam facit et robustam voluntatem: in eo [31] inest monarchiae ius quod cum civitate una rex unus confunditur; anarchia est quam maxime detestatur et spernit Fredericus. Illa autem anarchia etiam sub nomine monarchiae reperitur cum rex, ut in Gallia Ludovicus quindecimus non ipse per se gubernat, nec omnes suos ministros in unum concilium directorium colligit, et quisque ministrorum suos affectus proprios sequitur et temere fortuiteque eligitur non operae suae aptus ut advocatus ille qui res militares gerit. Conciones quoque et concilia legatorum qui voluntatem civium repraesentant aut repraesentare videntur, nihil nisi anarchia sunt et imbecillitas et comoedia. Quid Germaniae proficiunt suae diaetae? Legati loquuntur quidem, sed nihil agunt, «tanquam canes ad lunam latrantes». In Gallia abhinc anno 1614 nulla erant totius gentis concilia convocata et cum interdum regia dominatio et aulae luxus et male sana pecuniae publicae administratio usque ad scandalum crevisset, Gallica gens sperabat, res non in integrum restitui posse nec libertatem excitari non nisi convocatis totius populi legatis. Inde haec in Gallia «parlamentarismi» tanquam veneratio: in Germania contra, in innumeras civitates et parcellas externorum regum arbitrio dissecta, quid aliud diaetae repraesentabant quam et istam divisionem et anarchiam et communis patriae derisionem? Non igitur a disseminata et dissecta natione salus sperabatur, sed a monarchia quae in unum constituta unitati suae cetera adscriberet. Haec Gallicae mentis et Germanicae de civitate contrarietas in excellenti libro plane apparet [32] quem Mirabeau de Borussiana monarchia scripsit et uno anno ante Gallicam Revolutionem in publicum tradidit. Sub Frederico rege civitas in res omnes tam oeconomicas quam politicas sese intromittebat: ipse rex magnus erat terrarum possessor, et illius domania per locatores administrabantur qui ea in sex annos conducebant: ita prima agrarii collectivismi tanquam imago praefigurabatur. Et rex certos colendi et arandi et serendi modos aliis possessoribus non modo proponebat sed saepe imponebat; nec ulli presbytero terras et beneficia conferebat quin polliceretur se ad regium modum culturum esse. Item ipsa civitas industrias plures gerebat, metalla administrabat, lanam texebat ut in magno aedificio quod Lagerhaus vocabatur. Cum privata civium industria prospere evadebat, in publicam statim a rege convertebatur, et ut Mirabeau ait, «les entrepreneurs devenaient des employés». Item plurima commercia ut granorum, piscium, linei per monopolas societatibus concessos gerebantur quarum lucri rex, id est, civitas erat particeps. Sic ut agrarii, ita et industrialis collectivismi primam Fredericus lineam figurabat. Mirabeau contra qui ut politicam ita oeconomicam libertatem sectatur, civitatem Borussianam longe ultra fines legitimos excedere contendit: duo tantum officia civitas habet, et cives contra vim externam defendendi, et intus iustitiam et securitatem tuendi. Quod ad agriculturam, commercium, industriam, imo civium educationem attinet hoc civis cuiusque est, non civitatis. [33] Nam civis quisque quid ad sua commoda referat melius noscit quam civitas quae omnia confuse et conglobatim e longinquo videt et gubernat. Civitas cum propria cuiusque commoda fovere conatur, opprimit et suffocat ut si Hercules, cum immani bracchio e flore granum pulveris excutere velit.

Cum autem illa libertatis et oeconomicae et politicae aura in primis saltem Revolutionis Gallicae annis spiraverit et auram illam Germanici philosophi Kant, Fichte, pleno quasi pectore assumpserint, et contrariam civitatis ideam praeclarus ille Fredericus exemplo suo proposuerit, philosophi Germanici et libertatem civium et una civitatis ius amplexi sunt et conciliare conati.

Kant primum individuam cuiusque libertatem quasi iuris fundamentum ponere videtur. Omnis homo liber est quia officium implere debet, et legi morali imperanti oboedire: qui debet, et potest. Unde omnis homo libertate sua omni homini aequalis est: et cum quisque, et libertate et officio, sit persona, non res, nullus homo alio homine tanquam re uti potest: non instrumentum homo, sed sibi ipsi finis est. Ergo etiam in civili societate, id tantum erit iuri et aequo consentaneum, quod cuiusque libertatem integram relinquet. At cum plures homines in societatem quamdam conveniunt, non omnibus omnia facere licet: omnium libertati modus quidam imponendus est, sed nihil aliud libertatem unius civis coarctare potest quam aliorum civium aequa libertas. «ergo ea actio recta est quae libertatem cuiuscumque cum [34] libertate cuiuscumque secundum universalem normam una subsistere patitur». Haec est iuris origo vel potius essentia. Quod ad ius publicum attinet et ad ius civitatis (Staatsrecht) nulla lex nulli imponi potest nisi ipse assenserit. Totus populus de toto populo statuens solus legem facit iustam. «pactum est sociale», et «originarius contractus» e quo manant legitimae leges. Ideo, cum respublica is sit gubernandi modus qui perpetuo cives omnes, ad legem per legatos faciendam appellet, ea plenum est et perfectum ius. In ea «contractus primitivus» et pactum sociale maximum habet et robur et effectum: in ea «status naturae» absolute abolitus est et eradicatus: per eam solum gentes poterunt, ut cives, e statu naturae egredi in quo sunt adhuc, vel etiam cum inter se pacem habent, quia nulla est ab omnibus accepta huius pacis et norma et sanctio. Cum omnes gentes ad reipublicae formam pervenient et hae republicae, inter se foedere quodam perpetuo devincientur, tum modo pax universa splendebit.

Diceres, cum haec legis et meditaris, philosophum esse Gallicum Kant, et Revolutionis spiritu plenum et soli fidentem libertati.

Sed rursus civitatis idea apparet quae Gallicae philosophiae valde repugnat. Contractus, quo civitas instituitur, ratione quidem existit, sed non in tempore. Qui contractui primitivo, de quo Rousseau locutus est, irrident, quasi Rousseau dixisset tempus fuisse quo homines statum naturae deserentes pactum sociale inter se deliberarunt et concluderunt, [35] errant. Contractus est civitatis rationalis origo, non historica. Nullus homo enim partem naturalis suae libertatis alienare potuit, nisi tacito quasi assensu. Sed ex hoc sequitur omnes, quae sunt, potestates, eo ipso quod sunt, secreto contractus fundamento niti. Cum Galli libenter ius et factum opponunt, et facta, res, secundum perfectum ius, vel violentis mutationibus, informare conantur, Kant in ipso facto, quia est factum, quamdam iuris formam recognoscit. Nulla est in terra potestas, quaecumque sit, quae a populo tanquam a fonte non oriatur: et ideo omnis potestas, quaecumque sit, quodammodo legitima est. Cum posthac Hegel dicet: quodcumque reale est, rationale est, et quodcumque rationale est, et reale, non tam ab illo generoso Kant et nobili dissentit, quam primo aspectu videtur. Itaque rebellio contra, quae sunt, potestates, semper et ubique scelus est. Cum e populo, id est, legislatoria potestate rectoria potestas, vel in physica, vel in morali persona, quodam modo nata sit, haec rectoria potestas ipse est populus: cum itaque populus contra eam insurgit, semetipsum, horrenda contradictione, oppugnat et destruit: in omni rebellione suimet ipsius homicida est. Cum populi, regem suum ut Carolum, ut Ludovicum, occidunt, sacro quodam tremore afficitur intellectus, quasi scelere contra ipsam rerum naturam. Talia scelera hoc uno modo explicari possunt: homines tumultuarii timent ne ipso rege, nisi pereat, suppliciis olim tradantur. Et minus fremeret et horreret conscientia si regem sine ullo iudicio, scelerati [36] illi quasi canem occidissent. Sed quod tribunal instituerunt in quo populus regem, id est voluntas populi voluntatem populi iudicaret, hoc vere est portentosum: hic est et sceleris et contradictionis abyssus qui semper introspicientibus immensior et immanior videtur. Quam ergo maiestatem ipsi civitati, ut civitati, et quod robur Kant dederit, satis ex istis videre licet. Non est summa et quasi collectio individuarum voluntatum, sed interna quaedam et rationalis populi voluntas quae plus etiam pollet et excellit quam omnes civium singulorum vel additae voluntates.

Et ridiculum est tanquam frena et praecautiones adversus rectoriam potestatem quaerere. Nam populus non potest in duas scindi supremas dominationes, quarum una alteram coerceat. Una est et unica populi voluntas : ceterum, si rex voluerit, omnia opposita transcendet obstacula: et legati, qui regi coercendo praepositi erunt, cum omnia commoda ab rege expectaturi sint, et pro ipsis et pro cognatis, honores, emolumenta, servi erunt aulici, non custodes. Nec rectoria potestas, quaecumque sit, a semet ipsa ius suum accepit, sed ab ipsa civitate; quae ducit originem a populo rationaliter, non historice, nec populo subiicitur.

Etiam civitas fundationibus quae aut pauperibus levandis aut orationibus dicendis institutae sunt non devincitur in aeternum. Nulla enim fundatio sine consensu tacito civitatis institui potuit. Cum autem civitas existimat aut eum res intelligendi modum, a [37] quo fundatio derivabatur, obsoletum esse, aut idem propositum melius alio more effici posse, fundationes potest aut subvertere aut alias diducere. Cum sit, secundum Kant, ea potentia et id ius civitatis, non opus est illum socialismo expresse consensisse: certo socialismum fovit. Nam si civitas existimat conditiones et modos quibus ad hunc diem divitiae acquisitae sunt iamiam novo hominum intellectui aut rerum statui discrepare non magis divitiae perpetuae erunt quam fundationes. Nec civitas possessores spoliabit sed quae dedit in tempus, vindicabit rursus.

Quod vero proprie spectat ad possessionum et divitiarum distributionem, modo longius a socialismo, modo propius Kant stare videtur. Dicit et libertatem (Freiheit) et aequalitatem politicam et humanam (Gleichheit) posse subsistere sine oeconomica possessionum aequalite. Si homo quidam qui possidet nihil, nulla lege prohibetur quin acquirat et possideat, absoluta est inter omnes aequalitas. Socialismus contra declarat pauperrimos si non lege civitatis, rerum quidem ipsarum lege prohiberi quin ad certam possessionem, vel durissimo labore, perveniant. In eo Kant a socialismo dissentire videtur. Imo, quam primum Revolutionis legislatores distinctionem decreverunt, activorum civium et passivorum, Kant accipit et renovat. Qui non habet Selbständigkeit, id est sibi sufficientiam, qui ex se subsistere non potest et ex alio homine opus suum et vitam suam accipit, is non habet ius suffragii. Nec in hoc [38] ipso aequalitas laedetur si lex non ab omnibus facta pro omnibus est eadem facta, et nullum pauperi opponitur obstaculum quin sibi ipsi olim sufficere possit.

Sed haec ipsa passivorum et activorum civium distinctio, quanquam nobis aequalitati contraria videatur, quodammodo philosophice socialismo consentanea est. Is enim profitetur et politicam et philosophicam aequalititem nil nisi derisionem esse nisi quaedam bonorum sufficientia omnibus civibus suppetat, ac pauperiores cives, etiamsi ius suffragii habeant, passivos tarnen esse cum illorum vita ab aliena voluntate pendeat. Kant autem docet illum modo vere civem esse qui et libertatem et aequalitatem et sibi sufficientiam habet; ita ut non ut apud nos: libertas, aequalitas, fraternitas, sed libertas, aequalitas, possessio, civitati inscribi debeat. Cum autem non plane cives sint qui quotidie mercenarii sunt et nec fundum terrae habent nec propriam et suam industriam, cum autem hodie innumeri operarii ex aliena voluntate pendeant, si voles omnibus istis hominibus civitatis rursus aperire portas, illos in participationem bonorum et sibi sufficientiam quodammodo vocabis: hoc est autem socialismus. Ceterum ipsa possessio, secundum Kant, non ex individua et propria singuli cuiusque hominis voluntate procedit. Singulus homo potest, sine aliis, partem terrae occupare: sed occupatio non est possessio: aut signum est possessionis aut physica conditio, sed non possessio. Quomodo enim singulus homo rem [39] quamdam possidere possit? Nullum est inter hominem et rem iuris vinculum: nullum est igitur in rem ius hominis. «et si homo solus in terra esset, terram habitaret, non possideret». Nec quod res labore suo informavit homo, ideo eas legitime possidet: nam quis illi rei substantiam concessit ut in ea operaretur? Nullum est ius nisi inter homines et quemadmodum contractus originarius civitatis fundamentum est, ita contractus originarius possessionis fundamentum est. Cum omnibus hominibus terrae habitaculum assignatum est, et homines sine terra vivere nequeunt, communio est terrae inter omnes homines originaria. Nec ea intelligenda est «primaeva communio» quam poetae celebrarunt, nam ea in tempore fuit: ea est factum, non idea. Non de communione terrae historica et temporali, sed rationali, agitur, non de primaeva, sed de originaria. Possessio igitur ex eo tantum nascitur et procedit quod omnes homines suum ius in partem quamdam terrae singulo cuidam homini concedunt, eo pacto quod ille rursus suum ius in cetera relinquet. Ita et occupatio et applicatus fundo terrae labor conditio erit secundum quam omnes homines cuiusque ius et possessionem constituent, sed ipsum possessionis ius, ut civitas ipsa, est pactum sociale. Quam procul nempe sumus ab illa vulgari oeconomica doctrina quae possessionem tanquam ius singuli cuiusque hominis ab operibus cuiusque derivat: et si nulla possessio est nisi sociali et primitivo pacto, nonne ius habebit civitas, in qua pactum sociale perpetue vivit ac renovatur, conditiones possessionis [40] in novos modos mutandi? Ita, secundum Kant, civitatis rector supremum habet fundorum terrae dominium (Obereigenthümer des Bodens): dominus est territorii, non quod ipse privatam in terram habeat possessionem, sed quia ipse lex est et pactum quo divisio et distributio terrae regitur. Itidem, cum omnis homo non primaevam et iamdiu extinctam terrae, id est omnium divitiarum conditionis et fontis, sed rationalem, originariam ideoque aeternam habet communionem, nonne omnis homo eam rationalem terrae et divitiarum communionem et extratemporalem in realem et historicam et praesentem convertere conabitur? Kant igitur quamquam in libertate totum quasi hominem posuerit et politice socialismo repugnaverit, philosophice tamen sua et civitatis et possessionis idea socialismo consentit. Nec hoc miraberis, si non oblitus es eum libertatem cuiusque hominis non tanquam temerarium arbitrium, sed tanquam ipsam rationem et officium ipsum definire. Quemadmodum intima cuiusque hominis libertas nonnisi officio et ratione constituta est, et ipsa libertas non a libertatis norma distinguitur, ita ius et politicum et possessionis cuiusque civis non ab ipsa civitate et sociali pacto, quod norma communis est, secernitur. «individualismus» igitur et socialismus non tanquam contraria opponuntur, sed una conciliantur.

Fichte mihi videtur quasi ipsius Kant grandis imago, et, ut ita dicam, extensior umbra. Nam quod in Kant «individualismus» est, in Fichte «anarchismus, [41] vocari potest; et quod in Kant «socialismus vel potius socialismi semen» vocari potest, in Fichte «collectivismus» est explicitus. Et cum Kant individualismum modo et socialismum conciliaverit, Fichte anarchismum et collectivismum conciliat.

Ipsis tanquam Gallicae Revolutionis affectibus Fichte commovetur. Non ille, ut Kant, adversus potestates, quae sunt, rebellionem condemnat: sed contra librum scribit ut Gallicam Revolutionem hoc rebellionis crimine solvat. Nulla legitima potestas est sine contractu originario; contractus autem nullum hominem nulli homini tradere potest; ergo cum sint gubernandi et regendi modi quae hominem homini tradunt, destruendi sunt. Nec ulla in perpetuum concedi possunt privilegia, et si olim quaedam peculiaria iura nobilitati donata sunt, non is contractus valet ultra ipsorum contractantium voluntatem nec in posteros ut vinculum iniici potest.

Historiam Fichte paene contemnit: ea non, ut saepe dicitur, magistra est vitae: nam quid sit aut fuerit docet, non quid esse debeat. Si historiam populi consultarent et sequerentur, factis et rebus inservirent, non rationi oboedirent. In hoc de historia iudicio Fichte curn Gallicis magis quam Germanicis philosophis consentit. Non modo non vivendi normam historia praecipere potest, sed ne utilia quidem dare consilia; nam cum aut populus aut homo quid facere debeat e ratione bene noscit satis est hoc illum quocumque modo facere si tantum iustitiam non laedit. [42] ceterum novi sunt ac paene inauditi rerum casus, nec ullam e praeteritis ad praesentia experientiam applicare possumus. Unum est lumen, ratio scilicet et conscientia. Quod et quid faciendum et quo modo faciendum sine defectu semper illustret. Ad hoc modo proficit historia quod nobis monstrat ad quem et virtutis et generositatis gradum et tanquam apicem animus hominum pervenire possit. Et nobis humanam gentem non in quotidiana mediocritate, sed tanquam «in festorum dierum vestitu» ostendit. Nullo ergo aut officii aut historiae vinculo homo erga civitatem devincitur, nisi ipse pepigerit, et in pactum sociale intraverit. Imo potest quisque homo aut erga nullam civitatem semetipse devincire et in propria sua libertate permanere aut saltem novo cum aliis hominibus foedere novas instituere civitates. Non a territorio in quo natus est homo legem accipit et tot in civitate civitates erunt quot erunt diversa horninum inter se pacta. Ita civis quisque suam civitatem libere eliget aut etiam ipse condet. Haec est mera et absoluta anarchia. Sed Fichte contendit omnes istas diversas civitates in eodem territorio una subsistere posse sine turbatione :nam et hodie sub specie unius civitatis et societalis plures sunt civitates et societates. Quid est nobilitas cum privilegiis suis et iure suo proprio nisi distincta et separata in civitate civitas? Et in civitatibus militaribus quid est «militarismus ille» cum perpetua mina supercilii et oris arrogantia et sonanti gladio et contra «burgenses» audacia et derisione nisi detestanda civitas, aut potius castellum [43] in civitate? Quid etiam isti inter se foederati et compacti iudei qui sanguine, religione, quaestu, communi erga ceteros odio ab aliis hominibus tanquam ab hostibus separantur et omnem ad se et negotiorum et divitiarum succum trahunt, et sub pecuniae lege et imperio omnium liberorum hominum cervicem demittunt, nisi externa et infensa in civitate civitas? Haec est mala et iniusta anarchia cum istarum civitatum unaquaeque alias aut opprimit aut spoliat. Sed si quaeque civitas libertatem plenam cuiusque hominis pro fundamento haberet, omnium libertas, in quacumque civitate sint, inviolata esset et plures sine plaga et offensu, in eodem territorio, civitates, id est, libera hominum foedera subsisterent.

Cum ita Fichte singuli hominis libertatem et ius usque ad ipsam anarchiam protulerit, rursus tamen, in civitate semel constituta, socialismus quidam firmior et strictior apparet. Nam Fichte non oeconomicam a politica dividit et cum nullam esse veram agendi libertatem sine quadam possessione contendit, eadem civitas quae cuiusque civis libertatem tuetur et cuique civi certam possessionem definire debet et tueri. Et cum civitas certam cuique possessionem reservare nequeat nisi omnium civium et operam et commercium quodam modo regat et ministret, ab ipso sociali pacto et ipsa singuli cuiusque tuenda libertate socialismus, vel etiam collectivismus necesse est oriatur.


III. De collectivismo apud Fichte.

Fichte, Der geschloßne Handelsstaat, Tübingen 1800. [Albert Schaeffle, Die Quintessenz des Socialismus, Gotha 1874.]


Si, quis sit apud Fichte collectivismus, plane intelligere volumus, convenit illum cum recentissima collectivismi Germanica descriptione conferre. Fichte suam de societatis administratione doctrinam in libello, qui non adhuc translatus est in sermonem nostrum de Civitate negotiante clausa, expressit (Tübingen, 1800). Schaeffle quintessentiam socialismi in libello e grandi opere excerpto, et a Benoît Malon in Gallicum sermonem traducto, delineavit (1874).

Fichte declarat haec: possessionis ius non ad res ipsas applicatur: non est rerum possessio; et cum dicitur, quia homo arboris fructus carpere potest, arborem possidere, hoc tantum, grandi verbo, significat hominem posse fructus arboris carpere. Vere possidemus «liberam activitatem» quae aut ad rem quamdam aut ad propositum quoddam applicari potest. Terra Dei est, et agricola possidet tantum ius [45] libere et exclusive robur suum ad certam terrae portionem applicandi. Ita et sutor operam quamdam habet, id est certam et definitam activitatem. Cum res sint nullius, unde homo ius habebit exclusivum rei cuidam activitatem suam applicandi? Ius suum, cum omnes homines aequales sint, ab aliorum hominum renuntiatione tantum recipit. Sed singulus quisque homo cum vicinis suis foedus pangere ipse potest: sed non ipse potest directe cum omnibus hominibus in eadem historica et geographica societate inclusis inire pactum: omnes isti cum illo tantum pangere possunt per istam communem potentiam, et omnium libertate constitutam, quae vocatur Civitas. Ergo contractus, per quem possessio legitima est, per Civitatem pactus est quae cum cive quodam pro ceteris civibus pangit. Ergo Civitas ipsi possessionis iuri adest et tanquam miscetur: nec unum modo officium habet possessionem tuendi: sed quoniam ipsa et possessionem et ius possessionis constituit, possessionis tanquam legitimam essentiam praeservare et eam, si deflectat, ad originem suam et ius suum revocare debet. Possessio autem a iure oritur quod omnis habet homo activitatem suam in quadam certa operae zona, et ut ita dicam, sphaera exercendi. Ita omnes, tacita quadam renuntiatione suam cuique agendi sphaeram relinquere debent et concedere. Sed, ut renuntiatio sit reciproca et contractus fiat, necesse est quemque civem, cum se ab aliorum sphaera excludit, et propriam habere sphaeram qua ceteri sese excludant. Et cum aliorum [46] possessionem non tangere promittit, necesse est alii et eius possessionem non tangere promittant. Si ergo nihil habet, nullus est contractus, et nulla igitur obligatio. Societas civium erga illum non obligatur: ergo et ille non erga illam. Non iam est societatis parcella homo: sed semifera bestia vagans per vana et falsa iura, ad legitimas depraedationes parata semper et excitata.

Impossibile tamen est civi cuique aut fundum terrae aut fabricam reservare : sed cum possessio sit libera activitas aut ad rem aut ad propositum applicata, quicumque homo certam et securam operam habebit, possessor erit; ius ad laborem, haec est vera possessio: «omnis homo oportet el laborem et panem habeat.» sed ut omnes certam operam, certum laborem habeant, necesse est inter ea quae «producuntur» et ea quae «consummantur» certam esse aequalitatem; ergo inter agricolarum societatem et societatem artificum oportet certum sit productarum rerum commercium. Cum autem Civitas sola possit hanc commercii regulam et normam instituere, civis nullus poterit sine civitatis permissione aut agricola esse aut artifex. Inter agricolarum societatem, et artificum, mercatorum erit societas quasi vinculum, ips civitate quoque definita et terminata. At non satis est quantitatem productorum variorum vel terrae vel artis fixam esse et certam; eorum respectivus valor fixus etiam esse debet, et pretium relativum certum; nam si subito fructuum terrae pretium extolleretur, artifices cum toto suo labore [47] necessaria emere nequirent; et vivendi securitas, qua sublata «ius ad laborem» inane est, evanesceret: pretii variationes, ut quantitatis, iustum omnium civium commercium et quasi oeconomicam ponderationem subverterent.

Quam ergo valoris normam eligemus? Fichte duas diversas normas indicat, nec bene ostendit quomodo concilientur et quasi coaptentur: una est «valor utilitatis»; altera «valor laboris». Primo vivere oportet: ergo primum valorem rerum prout vitam alere et renovare possunt, metiemur: cum autem homines hodie praesertim pane e frumento vescantur, frumentum erit quasi valoris typus, et «unitas valoris».

Sic quantitas quaedam aliorum alimentorum eadem frumenti quantitate aut minus aut plus valebit si aut minorem habet aut maiorem facultatem nutritivam. Hanc relationem docti homines experientur et declarabunt. Hic est utilitatis valor. Sed ut ea frumenti quantitas producatur certo quodam tempore opus est: per hoc tempus agricola et tecto et alimentis et veste utitur: ita quaedam impensa necessaria sunt quae pro cuiusque nationis et temporis moribus determinari possunt. His impensis relativus valor tum frumenti, tum omnium rerum quae ad frumenti productionem consummantur, indicatur. Sed pro diversis in civili societate hominum conditionibus , non eadem sunt necessaria. Sic agricola qui in vivificante aere laborat alimenta absorbere potest et digerere quae, ut plurimi terrae fructus, sub magno [48] volumine mediocrem habent facultatem nutritivam, ut caules: item ad opus durum et rude non delicata veste eget. Sed in die quietis necesse est carne vesci possit et ipso alimento ab animalibus distinguatur quae eunt ad pascua. Necesse est etiam decentior et :quasi humanior vestis illi suam hominis dignitatem manifestet et eum vel inscium ad altius et liberalius aliquid praeparet. Litterato homini, vel pictori, aut sculptori aut eis qui sedentario operi et intellectuali applicantur necesse est delicata alimenta, quae facile excoquantur et digerantur et magnam sub volumine parvo nutritivam facultatem habeant, suppeditentur. Necesse est etiam omnes res quae ei circumstant et ipsa domus et familiaris supellex pulchritudinis imaginem semper in eo tanquam renovent et excitent. Sic rei cuiusdum valor et ab istis ad eam producendam necessariis impensis et a tempore ad eam producendam necessario pendet: hic est valor laboris.

Ita Fichte, ut plerique postea socialistarum, primum valorem definire tentavit: nam valoris doctrina, ut dixit Proudhon, socialismi tanquam petra anguli est. Fichte ipsam, quam Marx postea enucleavit, de valore doctrinam primus lineavit. Secundum Marx, res quaeque certam humani laboris quantitatem continet et includit, et relativus valor omnium rerum relativa quantitate laboris in eis inclusa determinatur. Nec singuli cuiusque hominis arbitrio labor ad rem producendam necessarius definitur: nam ut artifex aut promptus erit et callidus, aut [49] tardus et manu et mente, tempus aut brevius aut longius ad eamdem rem producendam necesse erit. Ergo non tempus laboris unicuique artifici necessarium mensura est valoris: sed id laboris tempus quod in summam et generaliter, aut, ut Marx ait «socialiter» necessarium est. Nec sola temporis quantitas per quod res producitur valoris norma est: nam in eodem tempore, in hora scilicet, labor difficillimus maiorem habet valorem quam facillimus. Sed qualitas laboris ad quantitatem reducitur: quid est enim difficilis labor, nisi quem unus e multis artifex efficere nequeat sine longa et educatione et praeparatione? Tempus autem ad educationem necessariam impensum tempori in quo res producitur adiungi debet: sic res quae in una hora effici videtur vere in anno efficitur, et quantitatem laboris continet quae primo aspectu non manifesta est. Sic quantitas, id est tempus laboris, communis omnium valorum mensura est: nulla ceterum rerum infinite diversarum communis potest esse mensura nisi in quantitate laboris ad quantitatem temporis similis semper sibi et continui reducta.

Fichte viam aperuit cum et quantitatem laboris in quaque re producta mensuram esse valoris demonstravit, et diversissimos diversarum conditionum labores necessariis cuique labori impensis ad unitatem valoris reduci. Sed omnem suam explicationem conturbavit et obscuravit, cum primum valorem utilitalis, deinde valorem laboris expressit. Schaeffle quoque, multis annis post, declarat cum [50] valore laboris valorem quemdam usus aut utilitatis necessario sociari : et Fichte excusandus est si obscuritates, quae adhuc valoris ideam involvunt, primo quasi luminis ictu non dissipaverit. Marx tamen eas, nisi fallam, plane dissipavit. Profecto, ut res quaedam valorem habeat, non satis est quemdam hominis laborem repraesentet: necesse est etiam utilitatem habeat. Si homo quidam magno et duro labore res producit quae nec utiles sunt nec iucundae, nullus erit earum rerum valor. Ergo valor quidam utilitatis esse videtur. Nec rursus ista utilitas, sufficit ad valorem constituendum: nam res maxime utiles, imo necessariae, ut aer, cum nullum includant hominis laborem, nullum valorem habent; et aqua aut nihil valet aut minime valet, cum minimo labore, etsi utilissima, omnibus hominibus suppeditetur. Sic in quaque re oeconomistae et valorem utilitatis et valorem laboris quasi mixtum et sociatum reperiunt. Sed in eo graviter errant et peccant, quod duas ideas, plane distinctas, confundunt: id est conditionem valoris et normam valoris. Utilitas conditio est valoris, non mensura. Si res inutilis est, nullum habet valorem: at res utilis non valorem suum ab utilitatis gradu, sed a quantitate laboris ducit. In quibusdam, concedo, extraordinariis casibus aut eventibus non quantitate laboris valor determinatur: ut si sitientibus in deserto offertur aqua aut esurientibus in insula offertur panis, rarissimum panem et rarissimam aquam pretio enormi ement. Sed hi casus, quos oeconomistae quidam arroganter [51] et inepte socialismo opponunt, nullam significationem habent, cum extra omnem fere societatis ordinem et omnem normam sint. Nam hoc est societatis praecipuurn officium ut perpetuo commercio res ad vivendum necessariae cuique homini volenti eas emere facile suppeditentur: et nulla adhuc norma subsistit, cum ipsa hominis vita non a societate sed ab alio homine singulo pendet, ita ut iste non modo pretium enorme, sed et corporis servitium pro buccella panis exigere possit. Vera igitur in societate valoris norma quantitas est laboris, sub conditione utilitatis, sed non pro utilitate. In hoc ergo Fichte erravit quod duas valoris diversas normas nec facile conciliandas admisit. Sed hanc maximam gloriam habet quod primus et ante ipsum Ricardo et quantitatem laboris tanquam valoris normam expressit et laboris qualitatem ad quantitatem reduxit. Et cum declaravit oeconomicas inter se hominum relationes et casui et violentiae derelinqui nisi certum valoris fundamentum reperiatur, socialismum paene creavit: et in hoc quasi vitali puncto recenti socialismi, quam Schaeffle dedit, descriptioni consentit. Cum sic Fichte normam valoris et regulam productionis et pretiorum instituerit, civitatem necesse est ita claudat ut cives nec externis civitatibus aliquid vendant nec ab istis aliquid emant. Nam quid prodest quantitatem productorum civitati sufficientem determinare si producta ea ad externos commercio tradantur? Quid prodest normam valoris instituere et certum laborem civi cuique reservare si [52] externa producta minori pretio empta totam valoris normam subvertunt et multorum civium opus quod vendi iam non poterit vilissimum faciunt et inane? Ergo sibi civitas ipsa sufficiet et tanquam sphaera circumscripta erit et mundus in mundo. Hoc valde socialismo repugnare videtur qui omnes civitatum et gentium fines abolere et «internationalem» quemdam vivendi modum instituere studet. Sed, si propius intendas, ex eadem voluntate oritur et clausa quam Fichte proponit civitas et internationalis civitas socialismi. Socialismus enim, ut Fichte, intelligit plane inutile esse normam valoris et laboris et iustitiae in civitate una instituere, si haec norma commercio cum aliis eivitatibus in quibus nulla viget norma disturbatur.

Una enim civitas quotidianam operariorum suorum mercedem ad iustam normam erigere et quotidianum temporis laboris in iustum modum et humanum coercere nequit, nisi simul in aliis civitatibus et eadem proportione quotidiana merces erigatur aut laboris tempus minuatur. Socialismus igitur omnes Europae vel potius orbis terrarum civitates in una tanquam oeconomica civitate comprehendere vult quae eamdem omnibus pretiorum et laboris normam imponeret: et hoc idem efficeret ac si clausa esset, ut Fichte proposuit, civitas. Vel potius haec internationalis oeconomica civitas quam socialismus instituit clausa est civitas quoniam cum nulla externa civitate commercium agit: clausa est civitas, totum humanum genus comprehendens, et ipsi terrae adaequata. [53] apud Schaeffle nullus civis ipse cum civitatibus externis commercium agit: civitas sola aut emit apud externos aut vendit externis: sic «superfluum» modo vendit et quod ab externis emit iusto pretio civibus venditur pro norma valoris in civitate instituta. Sic vere et apud Schaeffle clausa est civitas et ab externo rerum ordine et externo pretiorum et productionis fluctu liberata ut apud Fichte.

Ceterum apud Fichte collectivismus non adhuc ad perfectam sui formam pervenit. Nam non ipsa civitas, non ipsa «collectivitas» res producit, emit et vendit: numerum modo aut agricolarum, aut artificum, aut mercatorum determinat, et normam valoris et cuiusque rei pretium. Et quisque civis dum modo legi et normae oboediat libere producit. Non est aut administrationi cuidam, aut cuidam administrationis parti praefectus, sed suimet ipsius sub lege et norma patronus. Apud Schaeffle contra et hodiernum collectivismum, omnia opera in publicam administrationem conversa sunt. Sed, si propius attendas, videbis minimam esse inter Fichte et Schaeffle differentiam; nam cum apud Fichte civitas rerum productarum et quantitatem et pretium determinat, necesse est ipsi productioni perpetue adsit; et cives, si sunt partim patroni, partim quoque administrationum publicarum praefecti. Schaeffle rursus declarat istas productionis el commercii publicas administrationes mox in torpore somni et mentis ignavia languescere nisi singuli cuiusque productoris propria activitas excitetur et remuneretur. Si Fichte magnam [54] eam vidisset machinarum vim quae in saeculo nostro parvam opprimit industriam, et ipsam individualem industriam ad publicae administrationis imaginem informat, eamdem ac Schaeffle oeconomicam civitatis constitutionem proposuisset. In hoc quoque Fichte cum Schaeffle plus consentit quam primo adspectu videtur. Nam hodie collectivismus nummos aut argenteos aut aureos supprimit; et ad remunerandum quemque civem pro labore suo papyri fragmenta proponit in quibus qoaedam laboris horae aut decem aut centum inscribuntur et cum cuiusque rei pretium pro laboris horis ad eam producendam necessariis aestimabitur, inter ipsam valoris normam et emptionis instrumentum perfecta erit quasi concordia. Ita variationes valoris ipsius metalli aut auri aut argenti, quod proprium habet valorem, normam valoris non disturbant. Fichte contra nummos metalli sinit subsistere. Sed vult istos nummos non ipsos habere valorem, sed tantum signum valoris esse. Nummos omnes qui in civitate sunt reficit, et novis nummis valorem inscribit fictum, qui nullo modo ipsius metalli in nummis inclusi valori respondet. Sic hi quanquam e metallo nummi erunt vere e papyro nummi, et, ut ita dicam papyrus erunt metallica. Ergo Fichte et in haec nummorum quaestione, collectivismi, qualem Schaeffle definit ac resumit, est praecursor.

Sed tamen Fichteus socialismus non eodem intus spiritu animatur ac collectivismus et socialismus qui a Karl Marx procedit. Fichte spernit historiam, nec [55] quid sit.aut fuerit, sed quid debeat esse, quaerit. Marx contra et discipuli eius quid significet historia, quis sit historiae motus, quae via, quo pergat et unde veniat investigant. Fichte itaque quae sit pecuniae origo negligit, et definit tantum quid nunc exigat Iustitia. Socialismus illius moralis est, non historicus. Marx collectivismum necessarium magis ex historia et rerum fatali evolutione quam e iustitia legitimum contendit; et illis facile irridet qui, ut Fichte, ad humanam dignitatem et iustitiam aeternam, vana fere idola, et imbellia, tanquam adorantes vertuntur. Apud Fichte mysticus quidam affectus socialismum intus movet: homo liber est intus, plena et divina libertate: et in societatem humanam non descenderet nisi in ea plenam divinae suae solitudinis libertatem reperiret; cum autem non liber sit, sed rerum servus nisi certam habeat possessionem, id est activitatem, socialismus solus dignitati humanae consentaneus est. Cum igitur pauperes et miserrimi homines partem suam bonorum et possessionis vindicant, vel si cupiditati indulgere videntur, humanam dignitatem e torpore atque somno excitant.

Non profecto Fichte hornines ad motus tumultuarios et caecas mutationes impellit; nec, si spernit historiam, necessitatem tamen et temporis et morae ad bene mutandas res negat. Sic tantum in novas res praecipites eunt ut veritati et iustitiae inserviant qui veritatem non intus et in ima mente longa meditatione susceperunt; ea sunt perstricti tanquam externo fulmine: sed veritas in mente tanquam intimum [56] et dulce lumen est, quod in res externas gradatim et prudenter diffunditur. Sed mora et tardatio non otium est et ignavia: et quaeque nova dies novum ad iustitiam iter pergere debet, ita ut vespertinus mundus propius sit iustitia quam matutinus.

Praesentis horae Germanici socialistae, nedum historiam ut Fichte, spernant, historiam contra invocant, et iustitiam vanam esse libenter declarant nisi ipse rerum historicus processus ei corpus quoddam et robur communicet. Fichte, et vehementi erga puram iustitiam affectu et generoso animi impetu similior est Gallis qui in 1789 et in 1848 novum quasi iustitiae Evangelium proclamaverunt quam iis Germanis qui severam historicam dialecticam a Karl Marx acceperunt. Sed in Germania quoque socialismus non potest per plebem et populum ire et e scholis evadere in forum nisi affectus quoque animi moveat et non modo praesentes historiae necessitates, sed «aeternam quoque iuslitiam» invocet. Ferdinand Lassalle qui socialismum in commune iecit et in plebem diffudit et propagavit, Fichteus est discipulus et Fichte «unum esse inter maximos philosophos omnium gentium et omnium temporum» dicit (Arbeiterprogramm). Et ipso motu animi et verborum quasi ardore et vi vere Lassalle a Fichte procedit, et ipsa quoque doctrina: nam ut Fichte, Civitatem invocat ad laboris et pretii normam instituendam: et ut Fichte, non internationali sed nationali socialismo indulget ut in Germania, tanquam «in civitate [57] clausa», iustitia instituatur. Sed et Lassalle plura a Karl Marx mutuatus est, et cum Marx a Hegel procedit, nec Marx nec Lassalle ipse intelligetur nisi Hegelianam de iure et societatibus humanis et historiae processu et civitate doctrinam introspexerimus.


IV. Hegel, Marx et Lassalle.

Hegel, Grundlinien der Philosophie des Rechts (1821). Marx, Das Kapital, Kritik der politischen Œkonomie, Band I (1872/73). Ferdinand Lassalle, Kapital und Arbeit; Arbeiterprogramm (Zurich 1863).


Karl Marx saepe et expresse declarat se Hegelianae philosophiae discipulum esse et Hegelianam dialecticam a mysticis Ideae regionibus in oeconomicam transtulisse. Quid Marx ab Hegel differat, quid cum eo consentiat, videamus.

In Hegeliana iuris philosophia fundamentum iuris est libertas (Freiheit). Sed Hegel, more suo libertatem non semel et in abstracto definit, sed processum demonstrat quo plena et perfecta gradatim constituitur libertas. Primum voluntatis libertas (Freiheit des Willens) ponitur tanquam abstracta et indeterminata libertas. Hominis enim voluntas potest ab omni vinculo, ab omni determinatione sese abstrahere. Quodcumque ei proponitur, id potest abiicere et negare, ita ut nullius rei sit vo!Untas, sed mera voluntas. Sic [59] voluntas infinita est, nam omni determinatione, id est, negatione sublata, extra omnes fines evadit; sed illa voluntatis infinitudo, ut pote indeterminata, vacua est et inanis: nihil ei solidum inest, nihil «positivum»: et cum nil aliud sit quam determinationis negatio, ea voluntatis infinitudo negativa est. Per eam vanam et abstractam voluntatis infinitudinem fiunt et in re politica et in religione fanatici. In re politica meram et indeterminatam libertatem vindicant, quasi sibi sufficientem et libertatis vacuae inane erigunt idolum. In religione autem propriam suam et determinatam voluntatem supprimunt ut cum indeterminatae voluntatis infinitudine ipsi confundantur: inde Brahmanorum qui idem esse atque Brahma et Brahma fieri cupiunt, stupida contemplatio.

Necesse est igitur voluntas hunc primum indeterminatae libertatis gradum transcendat: nam cum ea indeterminata voluntas negativa sit, oportet aliquid solidum accipiat: negatione autem negationis, id est indeterminationis, positiva fiet: ergo in quoque homine indeterminata voluntas in singulum voluntatis morem et habitum determinatur. Sed haec determinatio non eadem est ac si indeterminata voluntas prius non posita sit et affirmata: nam cum voluntas, in abstracto prius infinita, sese in determinationis finibus includit, manet tamen in se infinita, et ad infinitudinem, non iam vacuam et inanem, sed plenam et determinatam tendit. Non enim in hoc singulae et individuae voluntatis gradu semper sistet [60] et morabitur. Ab indeterminata universalitate in particularitatem (Besonderheit), mutata est voluntas, at eam rursus particularitatem ad universale eriget. Sed illi libertatis momento quod «particularitas est» definita quaedam respondet iuris regio, aut, ut Hegel dicit, sphaera. Nam primum cum voluntatis particularitate quod liberum vocatur arbitrium (Willkür) incipit. Liberum arbitrium quodam modo existit: nam me posse facere quod mihi placet, hoc ex primitiva voluntatis indeterminatione sequitur. Sed valde errant qui veram in libero arbitrio libertatem ponunt: ii nesciunt quid sit libertas, quid sit ius, quid sit «moralitas»: nam liberum arbitrium, ut normae repugnans, fors est: et quae dicitur libera voluntas a fortuito pendet et fortuito inservit. Ita in libero arbitrio immanens est contradictio; quippe quod primitivam libertatis indeterminationem usque in particularitate exprimat et in eo verum sit, sed eam libertatem fortuito submittat, et in eo falsum sit. Ergo voluntas libera tantum erit, cum particularitatem suam ita universali normae submiserit ut particularitas ipsa universalis sit, et vere infinita ac libera.

In hac particularitatis sphaera cum libero arbitrio inest possessio (Eigenthum). Homines possident et acquirunt bona et divitias non pro voluntatis humanae indeterminatione, sed pro ingenii et virium et laboris cuiusque particularitate. Ipsa possessio particularitas est: quisque suum habet et ab alieno excluditur. Non ut indeterminata voluntas homo possidet: nam indeterminatum non possidetur: itaque [61] valde errant qui aequalitatem possessionum inter homines vindicant ut ipsorum hominum aequalitati congruentem. Nam homines aequales sunt non ut particulares voluntates, sed ut indeterminatae: indeterminatio autem ad possessionem non pertinet. Quisque ius habet particularitatem suam in possessione exprimendi: et privata possessio (Privateigenthum) quam antiquae civitates iniuste condemnarunt, legitimum est processus libertatis momenturn. Sed quemadmodum liberum arbitrium ad normae universalitatem et rationis erigendum est, ita cum ceteris hominibus pacto et universa possessionis acceptatione possessio ipsa ad universalitatem erigitur: inde ius positivum et de possessione leges.

Sunt quidem philosophi, quos ante omnes Hegel spernit ac detestatur, qui voluntatem humanam in ea particularitate tanquam in summa et absoluta libertate relinquere volunt ac conservare. Non rationem admittunt, id est universalem normam, sed singulam modo cuiusque et temerariam «inspirationem» (Begeisterung). Nullas in iure civili leges admittunt nisi quae ex intima cuiusque conscientia oriuntur. Nullum in re polilica ordinem admittunt nisi qui ex libera singuli cuiusque civis voluntate nascitur. Nullam in religione normam accipiunt nisi quam sibi quisque informat et eligit. Nullam quoque in liberalibus artibus regulam accipiunt nisi quam quisque artifex pro suo ingenio et natura sua sibi constituit. Non haec est, dicit Hegel, vera libertas sed vana libertatis imago. Non id est pulchrum opus [62] in quo artificis «particularitas» apparet; sed in quo contra universalis eminet pulchritudo. In Phidiae statuis nihil reperitur quod Phidiam ipsum repraesentet, non deos. Vera est in universalitate, ut pulchritudo, ita libertas.

Profecto inter singulas hominum voluntates relationes sunt iuridicae; et Kant ita iuris essentiam esse definivit ut quisque perfectam suam libertatem exerceret nec aliorum libertati offenderet. Non hoc est totum ius, sed iuris pars. Inde et pacta inter singulos homines oriuntur, et iustae possessiones; inde quoque cum singulus quisque homo singulo cuique homini nocere abstinet, moralitas (Moralität).

Sed haec moralitas imperfecta est et abstracta si voluntas cuiusque hominis singula tanquam ab aliorum voluntate separata et seclusa manet, aut curn aliorum voluntate pacto tanturn cohaeret quod cuiusque singularitatem cum aliorum singularitate et particularitate iungit, non tamen omnium tollit particularitatem. Necesse est ergo cuiusque singula voluntas in ordine quodam concreto et naturali includatur in quo, non abstracte, sed in re, ad universalitatem promoveatur. Inde et familia et civilis societas, et ipsa tandem civitas. Vera et concreta et vivida moralitas (non iam Moralität, sed Sittlichkeit) nunc tantum incipit. De familia autem nihil dicemus nisi per eam diversas voluntates ad veram et vivam unitatem, id est veram et vivam libertatem, redigi.

Sed cum multiplicatae familiae in nationem quamdam [63] sese extenderunt, cuiusque familiae personae erga aliarum familiarum personas ut singulae rursus voluntates apparent, et rursus novam unitatis formam quaerere debent: inde civilis societas (bürgerliche Gesellschaft) quam Hegel a Civitate (Staat) plane distinguit. In Civitate enim ut mox animadvertemus, singula cuiusque civis voluntas plenam in universali norma et universali civitatis vita libertatem suam reperit: Civitas cuique homini plenam hominis libertatem et vitam dat. Ergo civis quisque Civitati adhaeret, non ut ipse singula est persona et particularis, sed ut persona est humana et universalis. Ita semet ipsum civis quisque in civitate reperit, dummodo prius suimet ipsius oblitus sit. In societate civili contra civis quisque ut singula persona cum aliis civibus ut singulis personis iungitur, non pacto quidem ut in sphaera particularitatis et possessionis, sed necessitate: civis quisque aliis civibus eget ut et secure vivat, aut etiam vivat. Emere quisque debet ac vendere; nam inter diversos artifices et operarios opus dividitur; et «divisio laboris» quemque civem et hominem ad id redigit ut sit tantum pars et minima pars hominis. Ex illa reciproca necessitate quae omnes homines invicem astringit societas civilis oritur; fundamenturn habet «Bedürfnisse-System». Ita stricte civis quisque aliis iungitur et alligatur sed vinculo quasi externo, cum ab aliis civibus suum modo proprium commodum quisque expectet, et hic non vera appareat universalitas, sed tantum omnium «particularitatum» continua quasi catena.

[64] Ipsa tamen societas civilis erga singulos cives officia habet: et hoc primum curare debet ne miserrima plebs fiat (Pöbel) quae semet ipsa alere et sustentare nequeat. Nam haec extra societatem civilem eo ipso reiicitur quod non ei in civili societate melius evenit quam si in silvarum solitudine fera vagaretur. Ideo omnes societates civiles paupertatem nunc eradicare student.

«Pauperismus» «ea nunc est quaestio quae societates angit et torquet». Sed quomodo civilis societas «pauperismum» avellet? Non potest cuique civi opus suum imponere et assignare, nam civium particularitatem opprimeret, quae non opprimi sed ad universalem normam erigi debet: et omnes antiquae submitterentur servituti cum pyramides vi coacta multitudine struerentur. «sed si individua cuiusque libertas contra hanc coercitionem reclamat, necesse est tamen cum singulae cuiusque cupiditates sint caecae et violentae, societas civilis has rursus ad certam quamdam universalern normam redigat, et offensus et plagas et collisiones in via insciae necessitatis aut impediat aut minuat. Vel cum societas civilis omnia quae sunt publici officii effecit, cum urbes et vias illuminavit, cum hospitia et asylos aegris struxit, cum res necessarias et necessaria alimenta ita taxavit ut non ultra iustum pretium intendantur, sunt tamen adhuc multi cives fortuitis tanquam subiecti prout et calliditatem ingenui et firmitatem corporis et pecuniam (Kapital) aut habeant aut non habeant. Istis autem fortuitis providere [65] deberet familia: familia est quasi «totum substantiale» (das substantielle Ganze) in quo singulus quisque civis quasi naturalem reperit providentiam; cum ipse iam non capax est et laborandi et subsistendi (Unfähigkeit). Sed civilis societas divertit quemque hominem ab illo familiae vinculo, quodque familiae membrum a ceteris dividit et alienat et in singularn personam, a se tantum dependentem, constituit. Societas ergo civilis semet ipsam substituit isti tanquam patrum et familiae imperio in quo certam homines subsistentiam habebant, et illos sibimet ipsi, id est fortuitis subiicit. Sic singulus quisque homo filius societatis civilis factus est, et in eam tot iura habet quot officia». «societas ergo civilis, ut familia universalis (allgemeine Familie) ius habet et liberos contra libidinem aut negligentiam parentium protegendi, et eorum educationem dirigendi; ius habet omnes liberos publice educandi et eos in scholas lege mittendi. Disputationes quae in Gallia ortae sunt inter eos qui docendi libertatem, id est parentum libidinem, defendunt et eos contra qui publicam instituere educationem volunt, ad hoc pertinent». Et in re oeconomica eo magis singulos quosque cives contra fortuita tueri civilis societas debet quod in oeconomica crevit insecuritas. Olim, quod e terra producebatur, ibi consummabatur ubi productum erat: in mediaeva aetate nullum fere commercium erat; exigua erat et circumscripta hominum vita, sed secura et prope certa. Sed quindecimo abhinc saeculo novae per veterem mundum et [66] a vetere in novum viae creatae sunt undique, et agriculturae successerunt commercium et industria: fundamentum autem agriculturae, terra est: in mari contra commercium versatur. Sic olim res oeconomica in terra fundata erat, parva quidem sed inconcussa: nunc autem omnibus et fluctibus maris et ventis et tempestatibus agitatur et volvitur: et cum societas civilis singulos quosque cives, vel invitos, in re oeconomica, tanquam e terra in mare et in incertum proiecit, hos tueri debet et laborantes sustentare et errantes dirigere et naufragos recipere et refovere.

Omnia ista, quae Hegel diducit, ad eum qui nunc «socialisme d'Etat» (Staatssocialismus) vocatur, pertinent. Omnia fere rescripta, quae Bismarck praeparavit, omnes contra invaliditatem et insecuritatem operariorum leges quas proposuit, plane similia sunt Hegelianis propositis: utique si memineris magnum Germaniae cancellarium certos quasi contra aegritudinem aut infirmitatem thesauros instituisse in quaque operantium corporatione, et ab Hegel corporationes commendari, ut quae civem quemque e particularitate sua avellant, et in commune commoda, mentes, corda constituant et sic ipsam praeparent supremam civitatis unitatem. Et non modo eadem Bismarck, quae Hegel, proponebat, sed per eadem argumenta proposita defendebat. Sed Hegel non tulisset ea proposita «socialisme d'Etat», «Staatssocialismus» appellari. Nam in Hegeliana iuris philosophia, civitas non ex mutuis civium officiis constituebatur; nec civitatem, quae per se suprema [67] est unitas, suprema libertas et supremum ius, ad societatem civilem redigebat, quae ex concursu singularum cupiditatum, suum modo commodum in aliorum commodo appetentium, formabatur: et qui nunc «civitatis socialismus» vocatur valde in Hegeliana philosophia, civitati inferior est: Civitas aliud est libertatis momentum, et sphaera quasi altior. Sic hodie quoque, veri Germaniae socialistae, qui contra cancellarium Bismarck vehementer pugnabant, Bebel, Liebknecht et alii eiusmodi, non ista cancellarii proposita ut verum et summum socialismum adspiciebant, sed tantum ut ad socialismum primam et quasi externam praeparationem. Illi expectant a civitate non illam modo externam et falsam unitatem quae singulum quemque civem suae libidinis impetui relinquit, et offensiones modo et plagas et vulnera concurrentiam linit, sed illam veram et summam unitatem in qua omnis homo et propriam suam naturam et universam in se humani generis et dignitatem et felicitatem semel et quasi uno motu extollet et expandet. Sic, quamvis Hegel nullo modo collectivismum proposuerit, tamen quia supra societatem civilem et illi concordem socialismum civitatem extollit, propius est a Bebel et Liebknecht qui supra quoque civilis societatis mediocrem et imbecillum socialismum civitatis veram unitatem et iustitiam extollunt quam a Bismarck.

Quae est ergo Hegeliana Civitas? Civitas est concreta et perfecta unio «individualitatis et universalitatis» nihil civibus imponere debet Civitas quod [68] singuli cuiusque civis individualitatem offendat; nihil rursus cives a Civitate exigere aut expectare debent quod eos extra universalem naturae humanae normam constituat. In Civitate igitur cuiusque hominis voluntas ad universalitatem, id est ad infinitudinem erigitur: et in Civitate et per civitatem libertas tandem vere infinita est. In temporibus antiquis Civitas individualitatem opprimebat: et sic Civitas vera non erat, sed falsa et mendax: et nunc contra philosophi sunt qui singulum quemque civem temerariae suae voluntati relinquerent et essentiam Civitatis ex fortuito singularum voluntatum concursu constituerent: hi quoque Civitatem evertunt, cum in ea perfecta individualitas et perfecta universalitas ad unum redigantur. Ergo quaecumque sit Civitatum historica origo, quocumque modo homines in Civitatem convenerint, ea est Civitatis divina essentia: nam cum in Civitate libertas absoluta et infinita concreta fiat, Civitas divina est (der Staat ist göttlicher Wille). Processus est Dei et incessus in mundo, quod Civitas Sit (es ist der Gang Gottes in der Welt, daß der Staat ist). Possunt civitates malae esse et iniquae; possunt Civitates extra Civitatis essentiam et conceptum evadere; nihilominus Civitas, ut Civitas, divina est, et cum in Deo tantum singula quaeque persona plenam suam vitam habeat et substantiam, quae extra civitatem privata tantummodo et quasi abstracta persona erat, in Civitate fit «persona substantialis»: nec tamen privata persona evanescit, et singulus quisque homo tam ut «privata persona» [69] quam ut «substantialis persona» ad plenam realitatem et perfectionem pervenit (sowohl als privat wie als substantiell Personen wirklich sind).

Civitas est «organismus» (Der Staat ist Organismus). In animalibus duo sunt quasi momenta: primum est abstracta et quasi in se inclusa sensatio, ut quae ab alimentis ingestis et digestis, nutritione,, reproductione, sensationes oriuntur: ea est sensibilitas. Secundum est momentum cum animal ad externa vertitur et sese movet, et ea apprehendere vult: ea est irritabilitas; sunt autem animalia quae nil nisi irritabilitatem habent. Si autem has naturae determinationes cum spiritus determinationibus compares, familia est sensibilitas in se quasi inclusa: societas civilis contra irritabilitas quae ad externa vertitur. In Civitate, quasi in perfecto nervorum systemate, sensibilitas et irritabilitas ita iunguntur ut singulus quisque Civis et in se vivat et in universalitate.

Haec civitalis cum organismo comparatio, quae tam saepe usurpata est, primum credo equidem, apud Hegel reperitur: nec mirandum est cum apud Hegel Idea quaeque in sua momenta et differentias suas sese distinguat, organismus autem nihil aliud sit quam Idea sese in differentias suas dispartiens. Et cum in organismo nullurn est organum, quod aliorum organorum et membrorum sit fundamentum, nec dici possit: hic organismus aut stomachus est aut bracchium aut cerebrum, sed organismus ipse totus totius sit organismi fundamentum, sic Civitas [70] non ad hoc aut illud Civitatis organum, non ad rectoriam potestatem non ad legislatoriam, quasi ad fundamentum redigi potest, sed Civitas Civitatis est fundamentum, et sua essentia definitur. Deus item non hoc aut alio praedicato definitur, nec si dicas: Deus est talis aut talis, Deum noscas, sed si Deum ipsum in ipsa Dei vita et ipso Dei quasi processu deprehendas.

Divinum quid igitur Civitas est. Inde religionis et Civitatis relationes definiri possunt. Sunt qui religionem, necessarium quasi fundamentum Civitati supponunt, valde errant: nam Civitas per se suam et legitimitatem et divinitatem habet. Et ipsa religio potest ita in superstitionem degenerare ut et libertati et dignitati humanae periculum sit, et eam Civitas reprimere cogatur et coercere. Ita Civitas potest esse religionis frenum, non religio Civitatis fundamentum. Et si religio solatium praeberet hominibus a tyranno oppressis, et ita hanc servitutem, Civitatis essentiae contrariam, foveret, non modo non esset Civitatis fundamentum, sed Civitatem subverteret. Religio est relatio hominis cum absoluto per affectum, repraesentationem, fidem, id est in subiecto et in subiectivitate. In Civitate contra absolutum ad realitatem, Deus ad obiectivitatem pervenit, et qui Civitatem religioni submitteret Dei obiectivitatem subiectivitati subiiceret: hoc est fanatismus qui omnia pro singuli cuiusque hominis subiectivitate informare ardet. In religioso affectu veritas quaedam includitur: nam cum ad Deum et absolutum anima hominis in subiectivitate [71] vertitur et eum adorat aut implorat, eo ipso declarat Deum non esse totum in obiectivitatem mundi traductum: religio itaque sentit quam sit enormis transitio ab intimo in externum, quam difficilis sit et immensa ea formatio rationis in rebus, ad quam tota mundi historia cooperat. Sed cum in religione homo valde difficilem et adhuc imperfectam rationis formationem in rebus declaravit, ad quam tamen totus ab aeterno mundus collaborat, si idem homo suam inanem subiectivitatem isti totius mundi et historiae operi substituere vult et ipse per se solus melius informare Deum sperat ac ipsa universi et Dei ipsius evolutione informatus est, insanit et delirat. Ita Civitas tanto religioni superior est quanto Dei obiectivitas particulari cuiusque hominis subiectivitate praestat.

Nec scientia quoque tanquam sibi sufficiens a civitate separari potest. Nam civitas non ad hoc redigitur ut tueatur ordinem et in angulo viarum lampadas illuminet. Civitas est divina veritas: ergo civitas habet doctrinam suam, essentiae suae concordem (der Staat hat seine Lehre). Suam habet philosophiam, nam cum sit unio individualitatis, et universalitatis, et forma perfecta supremae libertatis, Deo consentanea est qui suprema est libertas sui appetens et sese in rebus informans. Qui ergo civitatem plane intelligit et in civitate vere vivit, hic et mundum intelligit et Deum, et in Deo vivit: admirabilem sane doctrinam quae nec religionem nec scientiam a vita secludit sed omnes hominis facultates et totam [72] humanam naturam in unam quasi consonantem simul et diversam veritatem colligit!

Quomodo autem ab Hegeliana philosophia manavit socialismus? Hegel quidem in societate civili, eum qui nunc «socialismus civitatis» vocatur, lineavit, et corporationes simul instituit quae quodam foedere invicem vinctae, mox ad ipsum collectivismum evaderent. Sed ipse profecto collectivismum non commendavit, cum possessionem in sphaera particularitatis et singularitatis terminavit. Sed primum civitatem cum organismo comparavit; quod magnum socialismo argumentum fuit ut ipsae possessiones ad quamdam organismi unitatem et formam redigerentur. Deinde libertatem veram et plenam Hegel non in singularitate personae, non in libero praedicato arbitrio posuit, sed in universalitate et civitate, ita ut civitas sola sit perfecta libertas: quod ipse tanquam socialismus est. Deinde, cum civitatem valde supra societatem civilem et externam tanquam civium coniunctionem sustulit, cum in ea et veram esse inclusam religionem et philosophiam declaravit, homines incitavit ut totam ipsorum vitam, id est ipsam quoque possessionem, sub civitatis unitatem et normam et divinam rationem subiicerent. Haec sunt quae ab ipsa Hegeliana iuris philosophia Germanicus socialismus adminicula mutuatus est.

Sed ipsa in globo, non iuris tantum et civitatis, sed tota Hegeliana philosophia, id est dialectica, socialismum fovit Germanicum. Nam cum Hegel Ideam et Absolutum per differentias et diversa momenta [73] procedere monstrat et progredi, nullam in mundo Ideae formam, nullum Absoluti momentum sibi sufficere et in aeternum valere facile concludimus. Libenter «oeconomici orthodoxi» Pecuniam (le capital), laborem (le travail),. Mercedem aut mercenarium opus (le salariat), quasi aeternas oeconornicae categorias considerant. Marx contra et in oeconomica intimam esse dialecticam proclamat, quae rerum et idearurn relationes processu mutat necessario, et nihil aeternum esse sinit nisi ipsam dialecticae legem: «hodierna societas, nedum solidum sit et immutabile crystallum, est organismus qui omnium mutationum capax est et semper in novas vertitur formas (die jetzige Gesellschaft ist kein fester Kristall, sondern ein umwandlungsfähiger.und beständig im Proceß der Umwandlung begriffener Organismus)». Et nunc in societate omnes homines, vel ii qui praesente ordine rerum fruuntur, sentire incipiunt et percipere rem oeconomicam necessariae mutationis legi submitti, et quae aeterna videbantur fundamenta, ; paulatim sublabi. Haec quasi omnium inquietudo proximum socialismi adventum praemonet: «hoc signum est temporis quod nec purpurea regum pallia nec nigrae sacerdotum togae velare possunt (Es sind dies Zeichen der Zeit, die sich nicht verstecken lassen durch Purpurmäntel oder schwarze Kutten)». Ut Marx, Lassalle eo necessario historiae et oeconomicae motu socialismum defendit. Lassalle, qui Heracliti philosophiam exposuit, omnes tanquam oeconomiae leges et categorias in fluvium Heracliti immersit, non iam [74] quidem temere volventem sed vergentem ad iustitiam et unanimam felicitatem.

Item Hegel dialecticam per antithesin et synthesin procedere ostendit: et in novo et pleniore absoluti et Ideae momento priorum momentorum contradictiones solvi. Et in oeconomica Marx ostendit (et Lassalle) historiam opposita prius momenta in novo et meliori ordine conciliare. Sic in mediaeva oeconomica productio certa erat et secura, sed exigua, et quisque sui dominus erat productor, sed non rerum dominus. In nova aetate, quindecimo abhinc saeculo, productio grandior est sed insecurior: et qui suum quasi laborcm et laboris instrumenta possidebant nunc in mercenarium opus ceciderunt: sed in res et naturam, hominum dominatio extensa est: ita ut nunc omnis fere homo suimet ipsius non dominus sit, sed rerum. Novus autem per socialismum nascetur ordo, in quo productio et firma ut in mediaeva aetate et grandis ut in moderna erit, et omnis homo et suimet dominus stabit et rerum. Sic illa Germanica dialectica et Hegeliana cum Gallica «in progressum fide» tandem convenit et concordat.

Sed quantum Marx ab Hegel differat, ipse aperte indicavit. Marx non a priori historiae processum definivit, et quasi «construxit» ut Hegel a priori Ideae et Absoluti processum definit. Marx primum ipsas res examinare et minute investigare incipit, et cum prima haec operis pars consummata est, tum, in summa, verum rerum et historiae motum exponere licet: ita ut «in expositione» oeconomica dialectica [75] socialismi a priori esse videri possit, sed in re sit a posteriori, et tantum valeat quantum ipsis rebus consentanea sit.

«Ergo methodus mea dialectica non modo ab Hegeliana usque in fundamentis differt, sed expresse isti contraria est et opposita. Secundum Hegel mentis et ingenii processus, quem ille sub nomine Ideae personnificat, rerum est et realitatis demiurgus, quae tantum «forma phaenomenon Ideae» est. Ego contra processum mentis imaginem modo processus rerum esse, qui in hominis cerebro tanquam transpositus et transversus est.»

«Mysticum Hegelianae dialecticae aspectum triginta abhinc annis condemnavi, cum adhuc grata erat. Sed quamvis Hegel dialecticam mysticismo denaturet, ille est primus qui summatim et in toto dialecticae incessum et motum exposuit. Apud Hegel dialectica in caput incedit: satis est eam in pedes restituere ut sana sit et vera.»

«Sub mystica specie dialectica gratissima fuit apud Germanos quia res existentes, et praesentem ordinem glorificare videbatur et vel deificare. Sub rationali specie scandalus est et abominatio burgensibus et eorum oeconomicis magistris, quia in ipsa rerum existentium conceptione earumdem negationem includit, et necessariam cladem (weil sie in dem positiven Verständnis des Bestehenden zugleich auch das Verständnis seiner Negation, seines nothwendigen Untergangs einschließt, jede gewordne Form im Flusse der Bewegung, also auch nach ihrer [76] vergänglichen Seite auffaßt, sich durch nichts imponieren läßt, ihrem Wesen nach kritisch und revolutionär ist).»

Sic Marx ipse quid Hegelianae philosophiae debeat, quid ab ea distet, distincte notat. Semper viventem Hegelianam philosophiam declarat, nec, quod elegans iste et facetus Moses Mendelsohn dixit de Spinosa, de Hegel dicet «canem mortuum esse». Canis vivit, et e mystico somno excitatus, latrat et mordet. Sed Marx opponit idealismo Hegeliano materialismum oeconomicum: non res ab ideis, sed ideae a rebus oriuntur; non historia aut oeconomica a philosophia, sed philosophia ab historia pendet et oeconomica. Quaecumque in mentibus et ingeniis factae sunt mutationes oeconomicis mutationibus praeparatae sunt. In eo Lassalle cum Marx consentit: nam omnem historiam et philosophiam a diversis possessionis formis pendere declarat. Sic in mediaevo possessio terrae sola est vera possessionis forma, et verum oeconomicae totius fundamentum. Et ad eam oeconomicam formam omnes hominum de dominatione, de vita, de religione ideae informabantur: cum Deum ipsum non in processu et evolutione sed immutabilem et firmum quasi terram ipsam conciperent. Deinde, certis quibusdam rerum historicis mutationibus, vera possessionis forma a bonis immobilibus ad mobilia translata est. Inde novae hominum de vita, de dominatione, de rectoria potestate, de mundo, de progressu, de Deo ipso ideae.

Nobilium potentiae qui terram possidebant, burgensium [77] potentia, qui mobilia possidebant, paulatim substituebatur: et Revolutio Gallica nihil aliud fecit quam in legem transferre et transcribere quae iam in rebus ipsis et oeconomica consummata erat, mutationem: et cum machinae istam oeconomicam mutationem et adiuverunt et utique declaraverunt, machinis in Britannia inventis Gallica Revolutio facta est: «machina Arkwright (machine à filer le coton) in anno 1771 inventa primus est Gallicae revolutionis eventus.» Burgenses Gallici quidem cum primum contra nobilitatem insurrexerunt, de iure hominum disserebant, et ius hominum quasi iustitiae signum prae se ferebant; hoc necessarium erat ut prospere res evaderet: ceterum cum primum sibi laborant, homines facile existimant sese omnibus hominibus laborare. Sed in re burgenses burgensibus tantum novum parabant ordinem. Non has a Lassalle expressas sententias examinare volo: satis est mihi quid oeconomicum materialismum et quasi materialistam dialecticam appellem definisse.

Sed tamen hic nos difficilis premit quaestio, vel potius duae premunt quaestiones et interrogationes.

Quomodo enim, si ipsa Idea processu suo res mutat, aut si res ipsae motu quodam necessario feruntur et promoventur, homines agere poterunt et facere aliquid? Quid proficiet socialismum profiteri et omnes socialismi milites tanquam in exercitum unum cogere si ipsae res, suo processu, socialismum paulatim efficiant nec socialismus ab hominibus prius effici possit quam rebus ipsis perfectus sit et consummatus? [78] Annon socialistae in sterili quadam contemplatione defixi manebunt? Iam Hegel dicebat e vera ratione absolutam nasci patientiam: Christianismus personae cuiusque singulae dignitatem et libertatem in antiqua societate oppressam edixit et proclamavit; ea tamen singuli cuiusque hominis libertas non in sphaera possessionis perfecte expressa est antequam societas feudalis abolita est, et hoc exemplum, ait Hegel, nos contra mentis impatientiam (meine Ungeduld) praemunit. Marx quoque nullum irae esse locum in historia declarat. «ego quidem non semper roseo et mellito colore pecuniosos homines et burgenses indui, sed non illorum personam aggredior: nam non aliter agere possunt quam agunt, in hodierna oeconomica: non sunt illi personae, sed oeconomicarum categoriarum personnificationes.» et haec addit: «cum societas quaedam legem naturalem motus quo promovetur invenit, non potest tamen nec saltu transcendere nec decretis abolere naturalis sui processus quoddam momentum; potest tantum gestationis tempus minuere, et parturitionis dolores et mala lenire.» Hegel dixerat: philosophia historiam sequitur pede claudo: nec nos eventus intelligere possumus antequam peracti sunt: vera sapientia est ut Minervae avis quae sub vesperascente die primum volare incipit. Marx quoque recusat futurae societatis formulam et expressa quasi lineamenta describere: semetipsam futura describet societas. «ecquid? Debeone culinae formulas (more Auguste Comte) futurae societatis ollis indicare?» Lassalle [79] etiam scribit: «Revolutiones fiunt, non faciuntur. Nemo Revolutionem facit». (Niemand macht eine Revolution). Sed nihilominus homo agere et potest et debet: nam non nihil est, et minuere gestationis tempus et lenire mala parturitionis: sic plurima saecula dolori, lacrimis, iniustitiae aut eripi possunt aut tradi. Si homo verum rerum cursum intelligit, illum adiuvat et praecipitat, et est vere «revolutionär». Si contra hunc verum rerum processum non intelligit, illi obstat, et vel si in seditionibus vivit et nova appetit, est «reactionär». Sic, secundum Lassalle, in Germania, in primis sextidecimi saeculi annis, agricolarum bellum (la guerre des paysans) fuit «reactionär». Nam cum in nascente tum oeconomico ordine forma et virtus possessionis a terra et immobilibus ad mobilia, ab agricultura ad commercium et industriam transferebatur: agricolae autem antiquam possessionis formam corrigere quidem, sed conservare et confirmare volebant; sic novo obstabant ordini, quem si Germani tum plane intellexissent, Gallica octavidecimi saeculi Revolutio in sextodecimo saeculo a Germanis facta esset: et tria incertitudinis et aerumnarum saecula abolita essent. Ergo pretium operae est si agas et cum rebus ipsis collabores. Ceterum Lassalle magis quam Marx futurae societatis aedificium describere studebat; nec mirum si memineris eum Fichteam philosophiam non minus quam Hegelianam sequi. Apud Lassalle, Fichte et Hegel miscentur et prope conciliantur.

Sed altera nos urget quaestio: si omnia ipso rerum [80] motu fiunt nec humana voluntas et conscientia res humanas regere potest, nova, quae nascitur, societas non forma erit suprema et perfecta, sed mutabilis quoque et transiens. Sic socialismus non in aeternum valet. Imo, quid demonstrat novam societatis formam, necessitate quasi caeca productam, prioribus formis esse aequiorem et meliorem?

Denique hoc tantum valet quod factum est: ita qui tanquam iustitiae et adoratio religio populo apparet socialismus, facti tanthm, ut facti, erit adoratio et religio. Vidimus Karl Marx hanc consequentiam mysticae dialecticae opponere: sed quanto magis materialistae dialecticae opponitur?

Sed primum inveteratus error dissipandus est. Saepe Hegel dicitur facti quasi religionem instituisse et rerum existentium cultum consecrasse; et philosophiam, quasi ancillam historiae subiecisse. Longe est ut res ita sit. Cum Hegel scripsit: «quodcumque rationale est reale est, et quodcumque reale est rationale est», non res ipsas iustificare voluit eo quod sunt. Significavit tantum nullum in historia eventum esse, nullam institutionem quae non sint Ideae momentum, sed corruptum saepe et adulteratum. Sic servorum institutio ex hac Idea procedit, homines posse ut res tractari: et profecto ita sunt constituti homines ut alii aliis tanquam res apparere possint. Sic servorum institutio quodammodo «rationalis est» quoniam momentum Ideae est: sed in hoc tamen servitus et iniqua et portentosa est quod [81] in momento Ideae sistit et moratur quod ipsa dialectica in aliud promovetur momentum. Nam cum voluntas humana alios homines ad res reducit, ipsa se negat et fit ipsa res, et sic extra ipsam humanitatem servitium dialectica reiicitur. Sic Hegel potest eventus, facta, res, et rationaliter simul explicare et condemnare. Nec philosophiam et dialecticam et humanam conscientiam historiae subiicit. Si Civitas in se et essentia sua divina est, plures sunt Civitates quae malae sunt quia in eis essentia et Idea Civitates adulteratur. Nec historiae ordo idem est ac dialecticae. Sic societas civilis, quae homines externa tantum cornmoditatis et utilitatis vinculo iungit praeparat in dialectica civitatem, id est intimam et perfectam individualitatis et universalitatis unionem. In historia contra, ut Hegel dicit, saepe Civitas ipsa ante societatem civilem fuit cum in antiquis gentibus norma quaedam universalis omnibus individuis personis imponebatur (unde Civitas) nec tamen istae singulae personae eam haberent particularitatem sine qua societas civilis non nasci potest. Item, possessio, quae singularitatem hominum exprimit, in dialectica prior est familia in qua haec singularitas primam unionis formam accipit. In historia contra possibile est familiam possessione individuali priorem esse. Hegel eos oppugnat qui institutiones historicis causis explicare volunt: nam hi, inquit, quod explicare volunt tantum, et iustificant, nam cum ostenderint e quibus causis ortum sit servitium et quare nasci cum historia necessarium esset, non vident se, [82] si nulla est alia norma quam historiae, servitium omni culpa solvisse.

Et Marx quoque, quanquam mysticismum omnem exuerit et in historia dialecticam deprehendat, non tamen historiam cum dialectica confundit, nam in historia dispersa sunt et disseminata momenta quae dialectica in perfectam synthesin, ut ostendimus, conciliabit et iunget. Et tandem naturae humanae, «quae nunc in agricolas robustos quidem sed stupidos, et operarios acutos quidem sed debiles, dividitur» perfectio restituetur in integrum.

Lassalle, qui, ut diximus, Fichte et Hegel conciliat, in extrema tanquam dialectica iustitiam aeternam rursus reperit. Cur ad hunc diem historia iniqua fuit? Quia oeconomica habuit fundamentum non hominem ipsum, sed rerum possessionem: et omnes historiae mutationes sunt tantum in possessionis forma mutationes. Nunc autem «quartus ordo» (le quatrième état) surgit, qui nihil habet, nihil possidet: quarti ordinis victoria non novae possessionis forma victoria erit, sed ipsius humanitatis, et socialismus nihil aliud erit quam ipsa humanitas. Lassalle non adeo corda hominnm incendisset et spe et fervore et fide, si in ipsa historiae dialectica et quasi in termino dialecticae, iustitiae aeternae florem non ostendisset. Sic socialismus dialecticus cum socialismo morali consentit, et Germanicus socialismus cum Gallico, et hora proxima est in qua in unum et eumdem socialismum universalem omnes animi et ingenii et conscientiae virtutes et facultates undique confluent, et Christiana [83] fraternitas et communio, et personae humanae dignitas et vera libertas. Et ipsa immaneas rerum, historiae et mundi dialectica.

Si vis igitur hodiernum Germanicum socialismum intelligere, non satis est eum in propria et transitiva forma quam dant ei Bebel et ceteri, deprehendere, sed omnes quasi intellectus et conscientiae fontes, unde ortus est, investigare: ideoque et socialismum Christianum cum Luthero, et socialismum moralem cum Fichte, et socialismum dialecticum cum Hegel et Marx, explicavi. Nec mihi displicet ad res hodiernas Latinum usurpasse sermonem, quando in hoc sermone et ius humanum antiquae philosophiae moralis, expressum sit, et Christiana fraternitas suspiraverit ac cecinerit, et ille Latinus sermo hodie adhuc solus sit omnium populorum universus et communis sermo et sic universali socialismo conveniat. Ita Latinus sermo isti integrali socialismo, quem Benoît Malon descripsit, conformis est, in eo socialismum non quasi exiguam factionem sed quasi ipsam humanitatem, videmus; et sub specie humanitatis et aeternitatis socialismus adspicitur.


Vidi ac perlegi: Lutetiae Parisiorum, in Sorbona, ante diem IV nonus jul. ann. MDCCCXCI, Facultatis Litterarum in Academia Parisiensi Decanus, A. Himly.

Typis mandetur: Academiae Parisiensis Rector, Gréard.