De primae philosophiae emendatione et de notione substantiae

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
De primæ philosophiæ emendatione et de notione substantiæ
1694
De rerum orginatione radicali 
De primæ philosophiæ emendatione
et de notione substantiæ
1694
(Acta Erudit. Lips., 1694, p. 110. — Leibn. Opp. ed. Duteus. T. II. P. 1, p.18.)


Video plerosque, qui Mathematicis doctrinis delectantur, a Metaphysicis abhorrere, quod in illis lucem, in his tenebras animadvertant. Cujus rei potissimam causam esse arbitror, quod notiones generales, et quæ maxime omnibus none creduntur, humana negligentia atque inconstantia cogitant ambiguæ atque obscuræ sunt factæ ; et quæ vulgo afferuntur definitiones, ne nominales sunt quidem, adeo nihil explicant. Nec dubium est in cæteras disciplinas influxisse malum, quæ primæ illi atque architectonicæ subordinantur. Ita pro definitionibus lucidis natæ nobis sunt distinctiunculæ, pro axiomatibus vere universalibus regulæ topicæ, quæ sæpe pluribus franguntur instantiis, quam juvantur exemplis. Et tamen passim homines Metaphysicas voces necessitate quadam adhibent, et sibi blandientes, intelligere credunt, quæ loqui didicere. Nec vero substantiæ tantum, sed et causæ, et actionis, et relationis, et similitudinis, et plerorumque aliorum terminorum generalium notiones veras et fœcundas vulgo latere manifestum est. Unde nemo mirari debet, scientiam illam principem, quæ Primæ Philosophiæ nomine venit et Aristoteli dicta est desiderata seu quæsita (ζητουμένη) adhuc inter quærenda mansisse. Equidem Plato passim Dialogis vim notionum vestigat : idem facit Aristoteles in libris qui vulgo Metaphysici vocantur ; multum tamen profecisse non apparet, Platonici posteriores ad loquendi portenta sunt lapsi ; Aristotelicis, præsertim Scholasticis, movere magis quæstiones curæ fuit, quam finire. Nostris temporibus viri quidam insignes etiam ad Primam Philosophiam animum adjecere, non magno tamen hactenus successu. Cartesium attulisse aliqua egregia negari non potest, et recte inprimis Platonis studium revocasse abducendi mentem sensibus, et Academicas dubitationes utiliter subinde adhibuisse ; sed mox inconstantia quadam vel aflirmandi licentia scopo excidisse, nec certum ab incerto distinxisse, et proinde substantiæ corporeæ naturam in extensione præpostere collocasse, nec de unione animæ et corporis probas comprehensiones habuisse ; quorum causa fuit, non intellecta substantiæ natura in universum. Nam saltu quodam ad gravissimas quæstiones solvendas processerat, notionibus ingredientibus non explicatis. Unde quantum absint a certitudine Meditationes ejus Metaphysicæ, non aliunde magis apparet, quam ex scripto ipsius, in quo, hortatu Mersenni et aliorum, Mathematico eas habitu vestire voluerat frustra. Video et alios viros acumine præstantes attigisse Metaphysica, et nonnulla profunde cogitasse ; sed ita involvisse tenebris, ut divinare magis appareat, quam demonstrare. Mihi vero in his magis quam in ipsis Mathematicis, luce et certitudine opus videtur, quia res Mathematicæ sua examina et comprobationes secum ferunt, quæ causa est potissima successus ; sed in Metaphysicis hoc commodo caremus. Itaque peculiaris quædam proponendi ratio necessaria est, et velut filum in Labyrintho, cujus ope non minus quam Euclidea methodo ad calculi instar quaestiones resolvantur ; servata nihilominus claritate, quæ nec popularibus sermonibus quicquam concedat.

Quanti autem ista sint momenti, inprimis apparebit ex notione substantiæ, quam ego assigno, quæ tam fœcunda est, ut inde veritates primariæ, etiam circa Deum et mentes, et naturam corporum, eacque partim cognitæ, sed parum demonstratæ, partim hactenus ignotæ, sed maximi per cæteras scientias usus futuræ, consequantur. Cujus rei ut aliquem gustum dem, dicam iterim, notionem virium seu virtutis (quam Germani vocant Kraft, Galli la force) cui ego explicandæ peculiarem Dynamices scientiam destinavi, plurimum lucis aflerre ad veram notionem substantiæ intelligendam. Differt enim vis activa a potentia nuda vulgo scholis cognita, quod potentia activa Scholasticorum, seu facultas, nihil aliud est quam propinqua agendi possibilitas, quæ tamen aliena excitatione, et velut stimulo indiget ut in actum transferatur. Sed vis activa actum quemdam sive έντελέχειαν continet, atque inter facultatem agendi actionemque ipsam media est [1], et conatum involvit ; atque ita per se ipsam in operationem fertur ; nec auxiliis indiget, sed sola sublatione impedimenti. Quod exemplis gravis suspensi funem sustinentem intendentis, aut arcus tensi, illustrari potest. Etsi enim gravitas aut vis elastica mechanice explicari possint debeantque ex ætheris motu ; ultima tamen ratio motus in materia, est vis in creatione impressa, quæ in unoquoque corpore inest, sed ipso conflictu corporum varie in natura limitatur et coercetur. Et hanc agendi virtutem omni substantiæ inesse ajo, semperque aliquam ex ea actionem nasci ; adeoque nec ipsam substantiam corpoream (non magis quam spiritualem) ab agendo cessare unquam ; quod illi non satis percepisse videntur ; qui essentiam ejus in sola extentione, vel etiam impenetrabilitate collocaverunt, et corpus omnimode quiescens concipere sibi sunt visi. Apparebit etiam ex nostris meditationibus, substantiam creatam ab alia substantia creata non ipsam vim agendi, sed præexistentis jam nisus sui, sive virtutis agendi, limites tantummodo ac determinationem accipere ; ut alia nunc taceam, ad solvendum illud problema difficile, de substantiarum operatione in se invicem, profutura.





  1. Conf. Système nouveau de la nature et de la communication des Substances, § 3.