De prandio monachorum (Auctor incertus)

This is the stable version, checked on 22 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De prandio monachorum
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138



De prandio monachorum (Auctor incertus), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucInc.DePrMo, cc_idno: 9604

De prandio monachorum

138.1345B| Quando autem ad prandium accedunt, dicit prior orationem cum fratribus, hoc est: oculi omnium; totam cum Gloria Patri subsequente prolixe dicuntur, et postea in fine alleluia canuntur; et dicit sacerdos orationem talem vocem, ut cuncti audiantur, et respondeant. Amen. Hoc benedicantur nobis Dne dona tua. Vel alias sunt plurimas, quae ad hunc cibum sunt deputatas. Et sedeunt postea omnes in loco suo; habent autem prope mensa Abbatis cathedra tale ex alto stabilita cum annologio, ubi librum ponitur, et sedeunt, cum legunt. Et statim, cum primum cibum ponunt ministri, et signum insonuerit, ut signetur ad comedendum, respondent omnes: Deo gratias. Priore signante, aut presbytero, vel cui jusserit, tali voce signatur, ut universi audiant, et respondent: amen. In ipso inicio comedentium est praeparatus lector, qui statim petit benedictionem, dicit: jube Domne benedicere. Senior autem dicit: Salvet nos Dns; et respondent omnes amen; et ingreditur ad legendum, et legit, quamdiu illum cibum 138.1345C| manducant, et postea, si longo prandio habuerint, ut diucius sedeant, vel si aliam ministrationem ministrentur, tangit Prior mensa, ut sileat ipse lector modicum, et si fuerint pisces, vel etiam si volatilia, manducant; cum ministratur, et insonuerit signum, ut benedicatur, respondent omnes: Deo gratias, et benedicit Prior, aut cui jusserit, dicente: creaturam suam creator omnium Dns benedicat, et respondent omnes, amen; et manducatur. Si item alius cibus fuerit, dicit orationem, hoc est: precibus scae Dei genitricis Mariae, et nos, et dona sua Xps Filius Dei benedicat; respondent omnes, amen.

Et ad aliam ministrationem iterum legit lector tamdiu, quousque praecipiat ei Abba ut finiatur. Aut si ille congruam finem invenerit, si benedictio sonaverit in extremo sermone repetit ipsum iterum secundum vicem prolixe; et respondent omnes: Deo gratias, et descendit. Si autem longa fuerit lectio, et vel bene finierit sermonem, repetit ipsum, 138.1345D| et postea dicit: tu autem Dne miserere nobis, et respondent omnes, amen. Sic et ad nocturnis, vel ad collecta, vel ubi praeceptum legerint divinum, ista est consuetudo, ut semper quando incipit legere, petita benedictione dicit: jube Domne benedicere; quando finierit lector lectionem, Deo gratias respondent. Et descendente eo vadit ante mensam Abbatis, et dat ei benedictionem, unde manducat, et bibit. Surgentibus autem fratribus dicent lente: confiteantur tibi Dne; adjungentes Gloria Patri, et ad finem alleluia canentes. Et si majorem refectionem habuerint, ut eis exinde superfuerit dicit Prior, vel cui cura commissa est orationem: fragmenta, quae superaverunt servis suis, Xpus Filius Dei multiplexit, et benedicat, et abundare faciat, qui est benedictus in saecula saeculorum, et respondentibus omnibus, amen, vadunt in oratorio ad orationem Dnm gratias agentes, et ibi dicent post finitam orationem dispersit dedit, completo officio cibi.

Item ad sera coenantibus, cum ingressi fuerint, ubi reficiuntur, dicant, subtrahendo moras, orationem: edent pauperes, adjungentes Gloria Patri, et 138.1346B| in fine canentes alleluia. Et dicit senior orationem, sic tamen, ut cuncti audiant, et respondeant, amen, hoc est: tua nos Dne; vel alias sunt multas secundum tempus. Sedentes autem in sedilia sua faciunt similiter, sicut et in prandio in die, et si contigerit, ut nox perveniat coenantibus, et lumen necesse sit accendere; ille autem frater, qui lumen adportat, statim cum ingreditur in domum prope seniores dicit tali voce, ut omnes audiant: lumen Xpi, et dicunt omnes Deo gratias; et iterum ipse incurvatus dicit: jube Domne benedicere. Senior autem dicit: in nomine Dni sit; et respondent omnes, amen, et sic ponit lumen in locum suum, ut luceat omnibus in domo. Et si miscere jussum fuerit fratribus, ut bibant, vadit minister ad ministerium, et tangit digito suo calicem, et respondent omnes Deo gratias, et signat, et respondent omnes, amen, et sic bibent cum benedictione; et si fructum eis Dns dederit, dicit senior ita orationem: fructus suos Dns omps benedicat, et respondent omnes, amen. Sic fit de 138.1346C| omnia (omni) administrationem. Cum autem refectio expleta fuerit, facto signo, ut surgant, ille frater, qui in quoquina septimanam facit, quando fratres reficiunt, semper cum aliis ministris ad mensam seniorum sive fratrum administrat. Cum autem surgunt a mensa, ille frater curvat se contra oriente super genua sua, et rogat pro se orare, dicens: Domni orate pro me; et dicit senior, salvet nos Dns, ille frater surgens, dicit prolixa voce, Deo gratias. Statim omnes fratres incipiunt canere, semper tibi Dne gratias. Ita finitum, dicit Prior cum fratribus: miserator et misericors Deus, prolixe cum Gloria, adjungentes et in fine alleluia. Sive: Qui dat escam omni carni, confitemini Dno coeli, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus, et dicit sacerdos orationem, hoc est: satiasti nos Dne, finita respondent omnes, amen, et sic vadunt ad orationem, et orant, sicut supra scriptum est.

Ille autem septimanarius, qui ingreditur quoquinam, 138.1346D| in die dominica ingreditur, vel egreditur, juxta id quod in regula sci Benedicti continetur scriptum. Matutinis finitis statim in oratorio, qui egreditur, postulat pro se orare dicens: Domni orate pro me, dicit autem senior: salvum fac servum tuum; ille vero subsequens dicit cum omnibus fratribus: benedictus es Dne Deus, hoc usque tercio repetens, accepta benedictione egreditur. Statim dicit, qui ingreditur: Deus in adjutorium meum intende, et ista oratione tertio cum omnibus repetitur, et sic accepta benedictione, intrat ad serviendum fratribus suis. Sic et in ecclesia beati Petri apostoli, presbyter septimanam facit, vel mansionarii, qui lumen vel ornatum ipsius ecclesiae custodiunt, die Sabbati ora tercia consignant officia sua ad pares suos, et sic descendunt, et vadunt in domos suas; et illi alii cum presbytero vel paris suos (paribus suis) usque ad alio Sabbato serviunt, et faciunt similiter, et sic in omnibus officiis honeste, vel ordinabiliter Deo conservantur.

 Et si fortasse ista, quae de multis pauca conscripsimus (conscripsi) alicui displicuerit, non sit 138.1347A| piger, sed habeat prudentiam; sic habent alii Sacerdotes, vel Patres, seu et Monachi devoti, qui recto ordine vivere, atque custodire cum divina auctoritate desiderant. Quomodo illi vadunt, istam scam doctrinam ad suam utilitatem, vel suos, seu et multorum aedificationem cum magno labore ipsam deferent, ut hic postmodum, vel in futurum perpetualiter gaudeant, atque letentur in conspectu Dei et angelorum, vel omnium sanctorum ejus. Vadat sibi ipse Roma, aut si piget, misso suo fideli in loco suo transmittat, et inquirat diligenter, si est ita, aut non est, quod de pluribus parum conscripsimus; aut si non ita ibidem celebratur, vel si bene cum sancta intentione vel devotione inquisierat, et adhuc in centuplum melius, unde in opere Dei proficiat, invenerit; tunc postmodum fortasse ista audiat, despicere vel derogare, vel etiam tantos et tales scos Patres contra se adversare praesumat, qui istam scam normam instituerunt. Primus, beatus Damasus Papa, adjuvante S. Hieronimo presbytero vel ordinem 138.1347B| ecclesiasticum descriptum de Hierosolyma permissu sci ipsius Damasi transmittentem instituit, et ordinavit. Post hunc beatissimus Leo Papa annalem cantum omnem instituit, atque opuscula in canonica institutione luculentissima edidit, quam, si quis ea usque ad unum iota non receperit, vel veneraverit, anathema sit. Deinde beatus Gelasius (Zelasius) Papa similiter omnem annalem cantum seu et decretalia canonum honeste atque diligentissime, facto in sede beati Petri apostoli conventu Sacerdotum plurimorum, conscripsit. Post hunc Simmachus Papa similiter et ipse annalem suum cantum edidit. Iterum post hunc Johannes Papa similiter et ipse annum circuli cantum, vel omni ordine conscripsit. Post hunc Bonifacius Papa, qui inspirante sco Spu et regulam conscripsit, et cantilena anni circuli ordinavit. Post hos quoque beatus Gregorius Papa, qui afflatu sci Spus, magnam atque altissimam gratiam ei Dns contulit, ut super librum beati Job moralia 138.1347C| diptycha (tibica), investigatione tripliciter atque septiformem expositionem lucidaret. Super Ezechiel quoque propheta prima parte, seu et extrema, luculentissima expositione declaravit. Quid super evangelia quadraginta humiliarum expositione fecerit, notum est omnibus Christianis, quam pulchre explanarit. Quid inde aliquorum libris operante sco Spu digessit, vel aliarum multarum sanctarum Scripturarum interpretatus est, Xpianis in mundo tegentibus, patefactum est. Et cantum anni circuli nobile edidit. Post istas quoque Catalenus Abba, ibi deserviens ad sepulcrum sci Petri, et ipse quidem annum circuli cantum diligentissime edidit. Post hunc quoque Maurianus Abba ipsius sci Petri apostoli serviens, annalem suum cantum, et ipse nobile ordinavit. Post hunc vero Domnus Vir bonus Abba, et omnem cantum anni circuli magnifice ordinavit.

Si quis, postquam ista cognoverit, custodire, vel celebrare, in quantum Deo jubente valuerit, 138.1347D| neglexerit, aut si melius aliunde scire, vel accepisse exemplum fortasse jactaverit, dubium non est, quod ipse sibi fallit, et in caligine erroris semet ipsum infeliciter demergit, qui tantos, et tales Patres, scos Auctores ausus sit despicere, vel derogare. Nescio, qua fronte, vel temeritate praesumptuoso spiritu ausi sunt beatos Hilarium atque Martinum, sive Germano vel Ambrosio, seu plures sanctos Dei, quos scimus de sca sede Romana a beato Petro apostolum successoribus suis directos in terra ista occidentali, et virtutibus atque miraculis coruscare, qui in nullo a sca sede Romana, vel a synodo trecentorum decem, et octo Patrum catholicorum Niceni (Nicaeni) conventus, medium cum Spiritu sco cohabitantem vel caeteris tribus aliis principalibus synodis deviarint, cum qua sca canonica instructione omnia esse noscuntur, ut tales ad testimonium adducere audeant, ut dicantur, sicut et illi tenuerunt, vel custodierunt, sic et nos tenere, 138.1348A| atque custodire videmur; quorum vita, vel mores, et opera atque meritum longe ab istis, quos modo memoravimus, quantum coelum a terra, distat, distare videatur; cum istos praeclaros Confessores Xpi, quos superius nominavimus, sciamus, frequenter eos Romam ambulasse, et apud beatos Papatus, vel Xpianis Imperatoribus colloquium habuisse, vel si qui a sca Romana sede deviabant, saepe recorrexisse, apud nos manifestum est. Iniquirant ergo, qui istos se fatentur habere auctores, volumina, vel gestas eorum, si sic tenent, et operantur, quomodo et illi operati sunt, atque tenuerunt, adsentimus et nos eos cum omni devotione et veneratione. Si autem non est ita, oportet eos diligenter inquirere, et imitare, atque custodire, sicut et sca Romana ecclesia custodit, ut teneant et ipsi unitatem catholicae fidei, amen: ne dum peregrinas consuetudines inquirentes, atque sectantes involvantur, vel excidantur a fide, ne superveniat in illos illud, quod egregius praedicator praedixit: in novissimis 138.1348B| diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines se ipsos amantes, et omnem intellectum in captivitatem redigentes, veritatem autem non loquentes, nec adquiescentes; et illud; erit enim tempus, cum sanam doctrinam non substinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus habentes, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur; et illud; testimonium perhibeo illis, quod aemulationem Dei habeant, sed non secundum scientiam, vel traditionem, quam acceperunt a nobis; ignorantes enim Dei scientiam, et suam quaerentes, statuere justitiae Dei non esse subjectam justitiam suam. Illi qui sunt, qui statuere? qui veram auctoritatem derelinquunt, et arbitrio suo vel voluntatem sequuntur; quod ita Xpianis non expedit facere, sed magis divinarum Scripturarum cottidie scrutare, et sanctorum Patrum dogmata investigare, atque imitare, qui in omnibus semper Domino placuerunt, et hic 138.1348C| in mundo hominibus probati paruerunt, nec e schismaticis vel contradictoriis adversus scam sedem Romanae ecclesiae esse demonstrentur, et ne forte videantur esse ramusculi, quod sunt membra de illo sigillo septimo, id est septima haeresis, qui ad extremo surrectura est, adtestante sacra scriptura: quia prope est pro foribus, quod dicitur ante januis, quia juxta beati Johannis Apostoli vocem, qui septem ecclesiis in Apocalypsi scribere a Domino jussus est, et librum signatum vidit sigillis septem secundum misterium septem dona Spiritus sancti. Econtra ex adversa parte septem spiritus nequam sunt contrarii septem donis Spiritus sancti, et septem sigillis, septem haereses sunt. Sex enim jam surrexerunt in mundo de parte orientali contra sca Romana ecclesia, sed opitulante gratia Xpi omnes illas haereses fregit sancta sedes beati Petri apostoli, atque computavit. Adhuc septima restat, et sic tradunt seniores et sapientes, atque Doctores 138.1348D| scae sedis Romanae ecclesiae, quia de parte ista occidentali, seu et aquilone surgere habet; et data est eis potestas tenebrosa, et perdant semetipsos, et alios in errore ducantur, et quos non potuerunt seducere per blandimenta, faciunt per fortitudinem et per tormenta, vel gladium Ecclesiae Dei quaerantur trucidare, atque extingere. Sed fundamentum Dei fortiter ac fixum stat, quod in evangelium per semetipsum Dominus promittere dignatus est dicens ad beatum Petrum apostolum: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Fideles autem Romanae sedis ecclesiae tormentis et tribulationibus adfligi vel mori quidem possunt, sed superari fides atque credulitas eorum nullatenus nec frangi potest.

Oremus misericordem Dominum, et instanter vigilemus, atque sobrii simus, et non dormiamus, sicut illi, qui spem non habent, ut de ista mala omni, quae universa orbe superventura sunt in proximo, 138.1349A| ut nos eripere, et liberare dignetur, et unitatem catholicae fidei usque in finem habere, atque custodire concedat, et per portas sit introitus noster in civitatem Dei, quod est Hierusalem coelestis, ut lignum vitae 138.1350A| in perpetuum cum sanctis Dei perfruere et jucundare mereamur donante Domino nostro Ihu Xpo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat, Deus per omnia saecula saeculorum amen. Finit. Deo gratias.