De praescriptione haereticorum

This is the stable version, checked on 27 Maii 2020. 1 pending change awaits review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De praescriptione haereticorum
Saeculo II
editio: incognita
fons: incognitus

1 Tertulliani Liber De Praescriptione Haereticorum

I.

[1] Condicio praesentium temporum etiam hanc admonitionem prouocat nostram non oportere nos mirari super haereses istas, siue quia sunt, futurae enim praenuntiabantur, siue quia fidem quorumdam subuertunt, ad hoc enim sunt ut fides habendo temptationem haberet etiam probationem.

[2] Vane ergo et inconsiderate plerique hoc ipso scandalizantur quod tantum haereses ualeant. Quantum si non ualerent, non fuissent.

[3] Cum quod sortitum est, ut omnimodo sit, sicut causam accipit ob quam sit, sic uim consequitur per quam sit, nec esse non possit.

II.

[1] Febrem denique inter ceteros mortiferos et cruciarios exitus erogando homini deputatam neque quia est miramur, est enim, neque quia erogat hominem, ad hoc enim est.

[2] Proinde haereses ad languorem et interitum fidei productas si expauescimus hoc posse, prius est ut expauescamus hoc eas esse quae dum sunt, habent posse et dum possunt, habent esse.

[3] Sed enim febrem, ut malum et de causa et de potentia sua, ut notum est, abominamur potius quam miramur et quantum in nobis est praecauemus, non habentes abolitionem eius in nostra potestate.

[4] Haereses uero mortem aeternam et maioris ignis ardorem inferentes malunt quidam mirari quod hoc possint, quam deuitare ne possint, cum habeant deuitandi potestatem.

[5] Ceterum nihil ualebunt, si illas tantum ualere non mirentur. Aut enim dum mirantur in scandalum subministrantur, aut quia scandalizantur, ideo mirantur quasi quod tantum ualeant ex aliqua ueniat ueritate.

[6] Mirum scilicet ut malum uires suas habeat, nisi quod haereses apud eos multum ualeant qui in fide non ualent.

[7] In pugna pugilum et gladiatorum plerumque non quia fortis est uincit quis aut quia non potest uinci, sed quoniam ille qui uictus est nullis uiribus fuit : adeo idem ille uictor bene ualenti postea comparatus, etiam superatus recedit.

[8] Non aliter haereses de quorumdam infirmitatibus habent quod ualent, nihil ualentes, si in bene ualentem fidem incurrant.

III.

[1] Solent quidem isti miriones etiam de quibusdam personis ab haeresi captis aedificari in ruinam,

[2] quare illa uel ille fidelissimi prudentissimi et usitatissimi in ecclesia in illam partem transierunt?

[3] Quis hoc dicens non ipse sibi respondet neque prudentes neque fideles neque usitatos aestimandos quos haereses potuerint demutare? Et hoc mirum, opinor, ut probatus aliqui retro postea excidat?

[4] Saul, bonus prae caeteris, liuore postea euertitur. Dauid uir bonus secundum cor Domini, postea caedis et stupri reus est. Solomon omni gratia et sapientia donatus a Domino, ad idololatriam a mulieribus inducitur.

[5] Soli enim Dei filio seruabatur sine delicto permanere. Quid ergo si episcopus, si diaconus, si uidua, si uirgo, si doctor, si etiam martyr lapsus a regula fuerit? Ideo haereses ueritatem uidebuntur obtinere?

[6] Ex personis probamus fidem, an ex fide personas? Nemo est sapiens nisi fidelis, nemo maior nisi christianus, nemo autem christianus nisi qui ad finem usque perseuerauerit.

[7] Tu, ut homo, extrinsecus unumquemque nosti, putas quod uides, uides autem quousque oculos habes. Sed oculi, inquit, Domini alti. Homo in faciem, Deus in praecordia contemplatur.

[8] Et ideo cognoscit Dominus qui sunt eius, et plantam quam non plantauit eradicat, et de primis nouissimos ostendit et uentilabrum in manu portat ad purgandam aream suam.

[9] Auolent quantum uolent paleae leuis fidei quocumque afflatu temptationum, eo purior massa frumenti in horrea Domini reponetur.

[10] Nonne ab ipso Domino quidam discentium scandalizati deuerterunt? Nec tamen propterea ceteri quoque discedendum a uestigiis eius putauerunt, sed qui scierunt illum uitae esse uerbum et a Deo uenisse, perseuerauerunt in comitatu eius usque ad finem, cum illis, si uellent et ipsi discedere placide obtulisset.

[11] Minus est et si apostolum eius aliqui, Phygellus et Hermogenes et Philetus, et Hymenaeus reliquerunt; ipse traditor Christi de Apostolis fuit.

[12] Miramur de ecclesiis eius si a quibusdam deseruntur cum ea nos ostendunt christianos quae patimur ad exemplum ipsius Christi?

[13] Ex nobis, inquit, prodierunt sed non fuerunt ex nobis; si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.

IV.

[1] Quin potius memores simus tam dominicarum pronuntiationum quam apostolicarum litterarum, quae nobis et futuras haereses praenuntiarunt et fugiendas praefinierunt et, sicut esse illas non expauescimus, ita et posse id propter quod effugiendae sunt, non miremur.

[2] Instruit Dominus multos esse uenturos sub pellibus ouium rapaces lupos.

[3] Quaenam istae sunt pelles ouium nisi nominis christiani extrinsecus superficies? Qui lupi rapaces nisi sensus et spiritus subdoli, ad infestandum gregem Christi intrinsecus delitescentes?

[4] Qui pseudoprophetae sunt nisi falsi praedicatores? Qui pseudoapostoli, nisi adulteri euangelizatores? Qui antichristi, interim et semper, nisi Christi rebelles?

[5] Hoc erunt haereses, non minus nouarum doctrinarum peruersitate ecclesiam lacessentes, quam tunc antichristus persecutionum atrocitate persequetur nisi quod persecutio et martyras facit, haeresis apostatas tantum.

[6] Et ideo haereses quoque oportebat esse, ut probabiles quique manifestarentur, tam qui in persecutionibus steterint quam qui ad haereses non exorbitauerint.

[7] Neque enim eos probabiles intelligi iubet qui in haeresim fidem demutant, sicut ex diuerso sibi interpretantur quia dixit alibi: omnia examinate, quod bonum est tenete. Quasi non liceat omnibus male examinatis in electionem alicuius mali impingere per errorem.

V.

[1] Porro si dissensiones et schismata increpat quae sine dubio mala sunt, et in continenti haereses subiungit,

[2] quod malis adiungat, malum utique profitetur et quidem maius cum ideo credidisse se dicat de schismatibus et dissensionibus quia sciret etiam haereses oportere esse.

[3] Ostendit enim grauioris mali conspectu de leuioribus se facile credidisse; certe non ut ideo de malis crediderit quia haereses bonae essent, sed uti de peioris quoque notae temptationibus praemoneret non esse mirandum quas diceret tendere ad probabiles quosque manifestandos, scilicet quos non potuerit deprauare.

[4] Denique si totum capitulum ad unitatem continendam et separationes coercendas sapit, haereses uero non minus ab unitate diuellunt quam schismata et dissensiones. Sine dubio et haereses in ea condicione reprehensionis constituit in qua et schismata et dissensiones.

[5] Et per hoc non eos probabiles facit qui in haereses diuerterint, cum maxime diuerti ab eiusmodi obiurget edocens unum omnes loqui et ipsum sapere, quod etiam haereses non sinunt.

VI.

[1] Nec diutius de isto si idem est Paulus qui et alibi haereses inter carnalia crimina enumerat scribens ad Galatas et qui Tito suggerit hominem haereticum post primam correptionem recusandum quod peruersus sit eiusmodi et delinquat ut a semetipso damnatus.

[2] Sed et in omni paene epistula de adulterinis doctrinis fugiendis inculcans haereses taxat quarum opera sunt adulterae doctrinae : haereses dictae graeca uoce ex interpretatione electionis qua quis maxime siue ad instituendas siue ad suscipiendas eas utitur.

[3] Ideo et sibi damnatum dixit haereticum quia et in quo damnatur sibi elegit. Nobis uero nihil ex nostro arbitrio inducere licet sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit.

[4] Apostolos Domini habemus auctores qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio quod inducerent, elegerunt, sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus adsignauerunt.

[5] Itaque etiamsi angelus de caelis aliter euangelizaret, anathema diceretur a nobis.

[6] Prouiderat iam tunc Spiritus sanctus futurum in uirgine quadam Philumene angelum seductionis transfigurantem se in angelum lucis, cuius signis et praestigiis Apelles inductus nouam haeresin induxit.

VII.

[1] Hae sunt doctrinae hominum et daemoniorum prurientibus auribus natae de ingenio sapientiae saecularis quam Dominus stultitiam uocans stulta mundi in confusionem etiam philosophiae ipsius elegit.

[2] Ea est enim materia sapientiae saecularis, temeraria interpres diuinae naturae et dispositionis.

[3] Ipsae denique haereses a philosophia subornantur. Inde aeones et formae nescio quae infinitae et trinitas hominis apud Valentinum: Platonicus fuerat. Inde Marcionis deus, melior de tranquillitate: a Stoicis uenerat.

[4] Et ut anima interire dicatur : Epicurus obseruatur; et ut carnis restitutio negetur, de una omnium philosophorum schola sumitur; et ubi materia cum Deo aequatur, Zenonis disciplina est; et ubi aliquid de igneo deo adlegatur, Heraclitus interuenit.

[5] Eadem materia apud haereticos et philosophos uolutatur, idem retractatus implicantur : unde malum et quare? et unde homo et quomodo? et quod proxime Valentinus proposuit : unde deus? scilicet de Enthymesi et ectromate.

[6] Miserum Aristotelen! qui illis dialecticam instituit, artificem struendi et destruendi, uersipellem in sententiis, coactam in coniecturis, duram in argumentis, operariam contentionum, molestam etiam sibi ipsam, omnia retractantem ne quid omnino tractauerit.

[7] Hinc illae fabulae et genealogiae interminabiles et quaestiones infructuosae et sermones serpentes uelut cancer, a quibus nos apostolus refrenans nominatim philosophiam

[et inanem seductionem] contestatur caueri oportere scribens ad Colossenses : Videte ne qui sit circumueniens uos per philosophiam et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, praeter prouidentiam Spiritus sancti.

[8] Fuerat Athenis et istam sapientiam humanam affectatricem et interpolatricem ueritatis de congressibus nouerat, ipsam quoque in suas haereses multipartitam uarietate sectarum inuicem repugnantium.

[9] Quid ergo Athenis et Hierosolymis? quid academiae et ecclesiae? quid haereticis et christianis?

[10] Nostra institutio de porticu Solomonis est qui et ipse tradiderat Dominum in simplicitate cordis esse quaerendum.

[11] Viderint qui Stoicum et Platonicum et dialecticum christianismum protulerunt.

[12] Nobis curiositate opus non est post Christum Iesum nec inquisitione post euangelium.

[13] Cum credimus, nihil desideramus ultra credere. Hoc enim prius credimus non esse quod ultra credere debeamus.

VIII.

[1] Venio itaque ad illum articulum quem et nostri praetendunt ad ineundam curiositatem et haeretici inculcant ad importandam scrupulositatem.

[2] Scriptum est, inquiunt quaerite et inuenietis.

[3] Quando hanc uocem Dominus emisit, recordemur. Puto in primitiis ipsis doctrinae suae cum adhuc dubitaretur apud omnes an Christus esset, cum adhuc nec Petrus illum Dei filium pronuntiasset, cum etiam Ioannes de illo certus esse desisset.

[4] Merito ergo tunc dictum est : quaerite et inuenietis, quando quaerendus adhuc erat qui adhuc agnitus non erat, et hoc quantum ad Iudaeos.

[5] Ad illos enim pertinet totus sermo suggillationis istius qui habebant ubi quaererent Christum.

[6] Habent, inquit, Moysen et Heliam, id est legem et prophetas Christum praedicantes secundum quod et alibi aperte : scrutamini scripturas in quibus salutem speratis; illae enim de me loquuntur. Hoc erit quaerite et inuenietis.

[7] Nam et sequentia in Iudaeos competere manifestum est: pulsate et aperietur uobis.

[8] Iudaei retro penes Deum fuerant, dehinc eiecti ob delicta extra Deum esse coeperunt;

[9] nationes uero nunquam penes Deum nisi stillicidium de situla et puluis ex area et foris semper.

[10] Itaque qui foris semper, quomodo pulsabit eo ubi nunquam fuit? quam ianuam nouit in quam nec receptus nec eiectus aliquando? an qui scit se intus fuisse et foras actum, is potius pulsabit et ostium nouit ?

[11] Etiam, petite et accipietis ei competit qui sciebat a quo esset petendum, a quo et erat aliquid repromissum, a Deo scilicet Abraham, Isaac et Iacob, quem nationes magis non nouerant quam ullam repromissionem eius.

[12] Et adeo ad Israel loquebatur: non sum, inquit, missus nisi ad oues perditas domus Israel.

[13] Nondum canibus iactabat panem filiorum, nondum in uiam nationum ire mandarat.

[14] Siquidem in fine praecepit, ut uaderent ad docendas et tinguendas nationes, consecuturi mox Spiritum sanctum Paraclitum qui illos deducturus esset in omnem ueritatem. Et hoc ergo illos facit.

[15] Quodsi nationibus destinati doctores apostoli ipsi quoque doctorem consecuturi erant paracletum, multo magis uacabit erga nos quaerite et invenientis, quibus ultro erat obuentura doctrina per apostolos et ipsis apostolis per Spiritum sanctum.

[16] Omnia quidem dicta Domini omnibus posita sunt, per aures Iudaeorum ad nos transierunt sed pleraque in personas directa, non proprietatem admonitionis nobis constituerunt, sed exemplum.

IX.

[1] Cedo nunc sponte de gradu isto. Omnibus dictum sit, quaerite et invenietis; tamen et hic expedit sensus certa re cum interpretationis gubernaculo.

[2] Nulla uox diuina ita dissoluta est et diffusa ut uerba tantum defendantur et ratio uerborum non constituatur.

[3] Sed inprimis hoc propono, unum utique et certum aliquid institutum esse a Christo, quod credere omni modo debeant nationes et idcirco quaerere ut possint, cum inuenerint, credere.

[4] Vnius porro et certi instituti infinita inquisitio non potest esse; quaerendum est donec inuenias et credendum ubi inueneris, et nihil amplius nisi custodiendum quod credidisti, dum hoc insuper credis, aliud non esse credendum ideoque nec requirendum cum id inueneris et credideris quod ab eo institutum est, qui non aliud tibi mandat inquirendum quam quod instituit.

[5] De hoc quidem, si quis dubitat, constabit penes nos esse id quod a Christo institutum est.

[6] Interim ex fiducia probationis praeuenio admonens quosdam, nihil esse quaerendum ultra quod crediderunt, id esse, quod quaerere debuerunt, ne quaerite et inuenietis sine disciplina rationis interpretentur. X.

[1] Ratio autem dicti huius in tribus articulis constitit, in re, in tempore, in modo. In re ut quid sit quaerendum consideres; in tempore ut quando; in modo ut quousque.

[2] Igitur quaerendum est quod Christus instituit utique quamdiu non inuenis, utique donec inuenias. Inuenisti autem cum credidisti.

[3] Nam non credidisses si non inuenisses, sicut nec quaesisses nisi ut inuenires.

[4] Ad hoc ergo quaerens ut inuenias et ad hoc inueniens ut credas omnem prolationem quaerendi et inueniendi credendo fixisti.

[5] Hunc tibi modum statuit fructus ipse quaerendi. Hanc tibi fossam determinauit ipse, qui te non uult aliud credere quam quod instituit ideoque nec quaerere.

[6] Ceterum si quia et alia tanta ab aliis sunt instituta, propterea in tantum quaerere debemus, in quantum possumus inuenire, semper quaeremus et nunquam omnino credemus.

[7] Vbi enim erit finis quaerendi? ubi statio credendi? ubi expunctio inueniendi? Apud Marcionem? Sed et Valentinus proponit: quaerite et inuenietis.

[8] Apud Valentinum? Sed et Apelles hac me pronuntiatione pulsabit; et Hebion et Simon et omnes ex ordine non habent aliud quo se mihi insinuantes me sibi adducant.

[9] Erit itaque nusquam, dum ubique conuenio quaerite et inuenietis et uelut si nusquam et quasi qui numquam apprehenderim illud quod Christus instituit, quod quaeri oportet, quod credi necesse est.

XI.

[1] Impune erratur nisi delinquatur, quamuis et errare delinquere est; impune, inquam, uagatur qui nihil deserit.

[2] At enim si quod debui credere credidi et aliud denuo puto requirendum, spero utique aliud esse inueniendum, nullo modo speraturus istud nisi quia aut non credideram qui uidebar credidisse aut desii credidisse.

[3] Ita fidem meam deserens, negator inuenior. Semel dixerim : nemo quaerit nisi qui aut non habuit aut perdidit.

[4] Perdiderat unam ex decem drachmis anus illa et ideo quaerebat : ubi tamen inuenit, quaerere desiit.

[5] Panem uicinus non habebat et ideo pulsabat : ubi tamen apertum est ei et accepit, pulsare cessauit.

[6] Vidua a iudice petebat audiri quia non admittebatur : sed ubi audita est, hactenus institit.

[7] Adeo finis est et quaerendi et pulsandi et petendi. Petenti enim dabitur, inquit, et pulsanti aperietur et quaerenti inuenietur.

[8] Viderit qui quaerit semper quia non inuenit; illic enim quaerit ubi non inuenietur.

[9] Viderit qui semper pulsat quia numquam aperietur : illuc enim pulsat ubi nemo est.

[10] Viderit qui semper petit quia numquam audietur; ab eo enim petit qui non audit.

XII.

[1] Nobis etsi quaerendum esset adhuc et semper, ubi tamen quaeri oportet? apud haereticos? ubi omnia extranea et aduersaria nostrae ueritatis ad quos uetamur accedere?

[2] Quis seruus cibaria ab extraneo, ne dicam ab inimico domini sui sperat? Quis miles ab infoederatis, ne dicam ab hostibus regibus donatiuum et stipendium captat nisi plane desertor et transfuga et rebellis?

[3] Etiam anus illa intra tectum suum dragmam requirebat, etiam pulsator ille uicini ianuam tundebat, etiam uidua illa non inimicum licet durum iudicem interpellabat.

[4] Nemo inde instrui potest unde destruitur; nemo ab eo inluminatur a quo contenebratur.

[5] Quaeramus ergo in nostro et a nostris et de nostro : idque dumtaxat quod salua regula fidei potest in quaestionem deuenire. XIII.

[1] Regula est autem fidei, ut iam hinc quid defendamus profiteamur, illa scilicet qua creditur.

[2] Vnum omnino Deum esse nec alium praeter mundi conditorem qui uniuersa de nihilo produxerit per uerbum suum primo omnium emissum.

[3] Id uerbum filium eius appellatum in nomine Dei uarie uisum a patriarchis, in prophetis semper auditum, postremo delatum ex spiritu patris Dei et uirtute in uirginem Mariam, carnem factum in utero eius et ex ea natum egisse Iesum Christum.

[4] Exinde praedicasse nouam legem et nouam promissionem regni caelorum, uirtutes fecisse, cruci fixum, tertia die resurrexisse, in caelos ereptum sedisse ad dexteram patris,

[5] misisse uicariam uim spiritus sancti qui credentes agat, uenturum cum claritate ad sumendos sanctos in uitae aeternae et promissorum caelestium fructum et ad profanos adiudicandos igni perpetuo, facta utriusque partis resuscitatione cum carnis restitutione.

[6] Haec regula a Christo, ut probabitur, instituta nullas habet apud nos quaestiones nisi quas haereses inferunt et quae haereticos faciunt.

XIV.

[1] Ceterum manente forma eius in suo ordine quantumlibet quaeras et tractes et omnem libidinem curiositatis effundas, si quid tibi uidetur uel ambiguitate pendere uel obscuritate obumbrari :

[2] est utique frater aliqui doctor gratia scientiae donatus, est aliqui inter exercitatos conuersatus, aliqui tecum, curiosius tamen quaerens. Nouissime ignorare melius est ne quod non debeas noris quia quod debeas nosti.

[3] Fides, inquit, tua te saluum fecit, non exercitatio scripturarum.

[4] Fides in regula posita est, habet legem et salutem de obseruatione legis. Exercitatio autem in curiositate consistit, habens gloriam solam de peritiae studio.

[5] Cedat curiositas fidei, cedat gloria saluti. Certe aut non obstrepant aut quiescant. Aduersus regulam nihil scire omnia scire est.

[6] Vt non inimici essent ueritatis haeretici, ut de refugiendis eis non praemoneremur, quale est conferre cum hominibus qui et ipsi adhuc se quaerere profiteantur?

[7] Si enim uere adhuc quaerunt, nihil adhuc certi repererunt, et ideo quaecumque uidentur interim tenere, dubitationem suam ostendunt, quamdiu quaerunt.

[8] Itaque tu, qui perinde quaeris, spectans ad eos qui et ipsi quaerunt, dubius ad dubios, incertus ad incertos, caecus a caecis in foueam deducaris necesse est.

[9] Sed cum decipiendi gratia praetendunt se adhuc quaerere ut nobis per sollicitudinis iniectionem tractatus suos insinuent, denique ubi adierint ad nos statim quae dicebant quaerenda esse defendunt, iam illos sic debemus refutare ut sciant nos non Christo, sed sibi negatores esse.

[10] Cum enim quaerunt adhuc, nondum tenent; cum autem nondum tenent, nondum crediderunt; cum autem nondum credideruntm non sunt christiani.

[11] At cum tenent quidem et credunt, quaerendum tamen dicunt ut defendant.

[12] Antequam defendant, negant quod credunt, confitentes se nondum credidisse dum quaerunt.

[13] Qui ergo nec sibi sunt christiani, quanto magis nobis? Qui per fallaciam ueniunt, qualem fidem disputant? Cui ueritati patrocinantur qui eam a mendacio inducunt?

[14] 'Sed ipsi de scripturis agunt, et de scripturis suadent'? Aliunde scilicet loqui possent de rebus fidei nisi ex literis fidei?

XV.

[1] Venimus igitur ad propositum. Huc enim dirigebamus et hoc praestruebamus allocutionis praefatione, ut iam hinc de eo congrediamur, de quo aduersarii prouocant.

[2] Scripturas obtendunt et hac sua audacia statim quosdam mouent. In ipso uero congressu firmos quidem fatigant, infirmos capiunt, medios cum scrupulo dimittunt.

[3] Hunc igitur potissimum gradum obstruimus non admittendos eos ad ullam de scripturis disputationem.

[4] Si hae sunt illae uires eorum, uti eas habere possint, dispici debet cui competat possessio scripturarum, ne is admittatur ad eas cui nullo modo competit. XVI.

[1] Hoc de consilio diffidentiae aut de studio aliter ineundae constitutionis induxerim, nisi ratio constiterit, inprimis illa, quod fides nostra obsequium apostolo debeat prohibenti quaestiones inire, nouis uocibus aures accommodare, haereticum post unam correptionem conuenire, non post disputationem.

[2] Adeo interdixit disputationem correptionem designans causam haeretici conueniendi. Et hoc unam, scilicet quia non est christianus, ne more christiani semel et iterum, et sub duobus aut tribus testibus castigandus uideretur, cum ob hoc sit castigandus propter quod non sit cum illo disputandum. Dehinc quoniam nihil proficiat congressio scripturarum, nisi plane ut aut stomachi quis ineat euersionem, aut cerebri.

XVII.

[1] Ista haeresis non recipit quasdam scripturas; et si quas recipit, non recipit integrassed adiectionibus et detractionibus ad dispositionem instituti sui interuertit, et si aliquatenus integras praestat, niholominus diuersas expositiones commentata conuertit.

[2] Tantum ueritati obstrepit adulter sensus quantum et corruptor stylus; uanae praesumptiones necessario nolunt agnoscere ea per quae reuincuntur;

[3] his nituntur quae ex falso composuerunt et quae de ambiguitate ceperunt.

[4] Quid promouebis, exercitatissime scripturarum, cum si quid defenderis, negetur ex diuerso, si quid negaueris defendatur?

[5] Et tu quidem nihil perdes nisi uocem in contentione, nihil consequeris nisi bilem de blasphematione. XVIII.

[1] Ille uero, si quis est cuius causa in congressum descendis scripturarum ut eum dubitantem confirmes, ad ueritatem an magis ad haereses deuerget?

[2] Hoc ipso motus quod te uideat nihil promouisse, aequo gradu negandi et defendendi diuersa parte, statu certe pari, altercatione incertior discedet, nesciens quam haeresin iudicet.

[3] Haec utique et ipsi habent in nos retorquere. Necesse est enim et illos dicere a nobis potius adulteria scripturarum et expositionum mendacia inferri, qui proinde sibi defendant ueritatem.

XIX.

[1] Ergo non ad scripturas prouocandum est nec in his constituendum certamen in quibus aut nulla aut incerta uictoria est aut parum certa.

[2] Nam etsi non ita euaderet conlatio scripturarum ut utramque partem parem sisteret, ordo rerum desiderabat illud prius proponi quod nunc solum disputandum est: quibus competat fides ipsa, cuius sunt scripturae, a quo et per quos et quando et quibus sit tradita disciplina, qua fiunt christiani.

[3] Vbi enim apparuerit esse ueritatem et disciplinae et fidei christianae, illic erit ueritas scripturarum et expositionum et omnium traditionum christianarum.

XX.

[1] Christus Iesus, Dominus noster, permittat dicere interim, quisquis est, cuiuscumque Dei filius, cuiuscumque materiae homo et Deus, cuiuscumque fidei praeceptor, cuiuscumque mercedis repromissor,

[2] quid esset, quid fuisset, quam patris uoluntatem administraret, quid homini agendum determinaret, quamdiu in terris agebat, ipse pronuntiabat siue populo palam, siue discentibus seorsum, ex quibus duodecim praecipuos lateri suo allegerat destinatos nationibus magistros.

[3] Itaque uno eorum decusso reliquos undecim digrediens ad patrem post resurrectionem iussit ire et docere nationes tinguendas in Patrem et in Filium et in Spiritum sanctum.

[4] Statim igitur apostoli - quos haec appellatio missos interpretatur - adsumpto per sortem duodecimo Matthia in locum Iudae ex auctoritate prophetiae quae est in psalmo Dauid, consecuti promissam uim Spiritus sancti ad uirtutes et eloquium, primo per Iudaeam contestata fide in Iesum Christum et ecclesiis institutis, dehinc in orbem profecti eamdem doctrinam eiusdem fidei nationibus promulgauerunt.

[5] Et perinde ecclesias apud unamquamque ciuitatem condiderunt, a quibus traducem fidei et semina doctrinae ceterae exinde ecclesiae mutuatae sunt et cottidie mutuantur ut ecclesiae fiant.

[6] Ac per hoc et ipsae apostolicae deputantur ut soboles apostolicarum ecclesiarum.

[7] Omne genus ad originem suam censeatur necesse est. Itaque tot ac tantae ecclesiae una est illa ab apostolis prima, ex qua omnes.

[8] Sic omnes primae et omnes apostolicae, dum una omnes. Probant unitatem communicatio pacis et appellatio fraternitatis et contesseratio hospitalitatis.

[9] Quae iura non alia ratio regit quam eiusdem sacramenti una traditio.

XXI.

[1] Hinc igitur dirigimus praescriptionem: si Dominus Christus Iesus apostolos misit ad praedicandum, alios non esse recipiendos praedicatores quam Christus instituit,

[2] quia nec alius patrem nouit nisi filius et cui filius reuelauit, nec aliis uidetur reuelasse filius quam apostolis quos misit ad praedicandum utique quod illis reuelauit.

[3] Quid autem praedicauerint, id est quid illis Christus reuelauerit, et hic praescribam non aliter probari debere nisi per easdem ecclesias quas ipsi apostoli condiderunt, ipsi eis praedicando tam uiua, quod aiunt, uoce quam per epistolas postea.

[4] Si haec ita sunt, constat proinde omnem doctrinam, quae cum illis ecclesiis apostolicis matricibus et originalibus fidei conspiret, ueritati deputandam, id sine dubio tenentem, quod ecclesiae ab apostolis, apostoli a Christo, Christus a Deo accepit;

[5] omnem uero doctrinam de mendacio praeiudicandam quae sapiat contra ueritatem ecclesiarum et apostolorum Christi et Dei.

[6] Superest ergo uti demonstremus, an haec nostra doctrina cuius regulam supra edidimus de apostolorum traditione censeatur et hoc ipso an ceterae de mendacio ueniant.

[7] Communicamus cum ecclesiis apostolicis quod nulla doctrina diuersa: hoc est testimonium ueritatis.

XXII.

[1] Sed quoniam tam expedita probatio est ut si statim proferatur, nihil iam sit retractandum, ac si prolata non sit a nobis, locum interim demus diuersae parti, si quid putant ad infirmandam hanc praescriptionem mouere se posse.

[2] Solent dicere non omnia apostolos scisse, eadem agitati dementia qua susum rursus conuertunt, omnia quidem apostolos scisse sed non omnia omnibus tradidisse, in utroque Christum reprehensioni inicientes qui aut minus instructos aut parum simplices apostolos miserit.

[3] Quis igitur integrae mentis credere potest aliquid eos ignorasse quos magistros Dominus dedit, indiuiduos habens in comitatu in discipulatu in conuictu, quibus obscura quaeque seorsum disserebat, illis dicens datum esse cognoscere arcana quae populo intelligere non liceret?

[4] Latuit aliquid Petrum, aedificandae ecclesiae petram dictum, claues regni caelorum consecutum et soluendi et alligandi in caelis et in terris potestatem?

[5] Latuit et Ioannem aliquid, dilectissimum Domino, pectori eius incubantem cui soli Dominus Iudam traditorem praemonstrauit, quem loco suo filium Mariae demandauit?

[6] Quid eos ignorasse uoluit quibus etiam gloriam suam exhibuit, et Moysen et Heliam et insuper de caelo patris uocem? non quasi ceteros reprobans sed quoniam in tribus testibus stabit omne uerbum.

[7] Ignorauerunt itaque et illi quibus post resurrectionem quoque in itinere omnes scripturas disserere dignatus est.

[8] Dixerat plane aliquando: Multa habeo adhuc loqui uobis, sed non potestis modo ea sustinere,

[9] tamen adiiciens: Cum uenerit ille spiritus ueritatis, ipse uos deducet in omnem ueritatem, ostendit illos nihil ignorasse quos omnem ueritatem consecuturos per spiritum ueritatis repromiserat.

[10] Et utique impleuit repromissum, probantibus actis apostolorum descensum spiritus sancti.

[11] Quam scripturam qui non recipiunt nec spiritus sancti esse possunt, qui necdum spiritum sanctum possunt agnoscere discentibus missum. Sed nec ecclesiam se defendere qui, quando et quibus incunabulis institutum est hoc corpus, probare non habent.

[12] Tanti est enim illis non habere probationes eorum quae defendunt, ne pariter admittantur traductiones eorum quae mentiuntur.

XXIII.

[1] Proponunt ergo ad suggillandam ignorantiam aliquam apostolorum quod Petrus et qui cum eo reprehensi sunt a Paulo.

[2] 'Adeo', inquiunt, 'aliquid eis defuit', ut ex hoc etiam illud struant potuisse postea pleniorem scientiam superuenire, qualis obuenerit Paulo reprehendendi antecessores.

[3] Possum et hic acta apostolorum repudiantibus dicere: 'Prius est ut ostendatis quis iste Paulus et quid ante apostolum et quomodo apostolus', quatenus et alias ad quaestiones plurimum eo utuntur.

[4] Neque enim, si ipse se apostolum de persecutore profitetur, sufficit unicuique examinate credenti, quando nec Dominus ipse de se testimonium dixerit.

[5] Sed credant sine scripturis ut credant aduersus scripturas. Tamen doceant ex eo quod allegant Petrum a Paulo reprehensum aliam euangelii formam a Paulo superductam citra eam quam praemiserat Petrus et ceteri.

[6] Atquin demutatus in praedicatorem de persecutore deducitur ad fratres a fratribus ut unus ex fratribus, ad illos ab illis, qui ab apostolis fidem induerant.

[7] Dehinc, sicut ipse enarrat, ascendit Hierosolymam cognoscendi Petri causa, ex officio et iure scilicet eiusdem fidei et praedicationis.

[8] Nam et illi non essent mirati de persecutore factum praedicatorem si aliquid contrarium praedicaret nec Dominum praeterea magnificassent quia aduersarius eius Paulus obuenerat.

[9] Itaque et dexteram ei dederunt, signum concordiae et conuenientiae, et inter se distributionem officii ordinauerunt, non separationem euangelii nec ut aliud alter sed ut aliis alter praedicarent, Petrus in circumcisionem, Paulus in nationes.

[10] Ceterum si reprehensus est Petrus quod, cum conuixisset ethnicis, postea se a conuictu eorum separabat personarum respectu, utique conuersationis fuit uitium, non praedicationis.

[11] Non enim ex hoc alius Deus quam creator et alius Christus quam ex Maria, et alia spes quam resurrectio annuntiabatur.

XXIV.

[1] Non mihi tam bene est, immo non mihi tam male est ut apostolos committam.

[2] Sed quoniam peruersissimi isti illam reprehensionem ad hoc obtendunt ut suspectam faciant doctrinam superiorem, respondebo quasi pro Petro: ipsum Paulum dixisse factum se esse omnibus omnia, Iudaeis Iudaeum, non Iudaeis non Iudaeum ut omnes lucrificaret.

[3] Adeo pro temporibus et personis et causis quaedam reprehendebant, in quae et ipsi aeque pro temporibus et personis et causis committebant, quemadmodum si et Petrus reprehenderet Paulum quod prohibens circumcisionem circumciderit ipse Timotheum.

[4] Viderint qui de Apostolis iudicant. Bene quod Petrus Paulo et in martyrio adaequatur.

[5] Sed et si in tertium usque caelum ereptus Paulus et in paradisum delatus audiit quaedam illic, non possunt uideri fuisse quae illum in aliam doctrinam instructiorem praestarent, cum ita fuerit condicio eorum ut nulli hominum proderentur.

[6] Quod si ad alicuius conscientiam manauit nescio quid illud et hoc se aliqua haeresis sequi affirmat aut Paulus secreti proditi reus est, aut et alius postea in paradisum ereptus debet ostendi cui permissum sit eloqui quae Paulo mutire non licuit.

XXV.

[1] Sed, ut diximus, eadem dementia est cum confitentur quidem nihil apostolos ignorasse nec diuersa inter se praedicasse, non tamen omnia uolunt illos omnibus reuelasse.

[2] Quaedam enim palam et uniuersis, quaedam secreto et paucis demandasse quia et hoc uerbo usus est Paulus ad Timotheum: O Timothee, depositum custodi, et rursum: Bonum depositum serua.

[3] Quod hoc depositum est? tacitum ut alteri doctrinae deputetur?

[4] An illius denuntiationis, de qua ait: Hanc denuntiationem commendo apud te, filiole Timothee?

[5] Item illius praecepti de quo ait: Denuntio tibi ante Deum, qui uiuificat omnia et Iesum Christum, qui testatus est sub Pontio Pilato bonam confessionem, custodias praeceptum?

[6] Quod autem praeceptum et quae denuntiatio? Ex supra et infra scriptis intelligere erat, non nescio quid subostendi hoc dicto de remotiore doctrina sed potius inculcari de non admittenda alia praeter eam quam audierat ab ipso, et puto coram multis, inquit, testibus.

[7] Quos multos testes si nolunt ecclesiam intelligi, nihil interest, quando nihil tacitum fuerit quod sub multis testibus proferebatur.

[8] Sed nec quia uoluit illum haec fidelibus hominibus demandare, qui idonei sint et alios docere, id quoque ad argumentum occulti alicuius euangelii interpretandum est.

[9] Nam cum dicit haec, de eis dicit de quibus in praesenti scribebat; de occultis autem, ut de absentibus apud conscientiam, non haec sed illa dixisset.

XXVI.

[1] Porro consequens erat, ut cui demandabat euangelii administrationem, non passim nec inconsiderate administrandam adiceret secundum dominicam uocem 'ne margaritam porcis et sanctum canibus iactaret'.

[2] Dominus palam edixit, sine ulla significatione alicuius taciti sacramenti; ipse praeceperat si quid in tenebris et in abscondito audissent, in luce et in tectis praedicarent.

[3] Ipse per similitudinem praefigurauerat ne unam mnam, id est unum uerbum eius, sine fructu in abdito reseruarent.

[4] Ipse docebat lucernam non sub modium abstrudi solere sed in candelabrum constitui ut luceat omnibus qui in domo sunt.

[5] Haec apostoli aut neglexerunt aut minime intellexerunt si non adimpleuerunt abscondentes aliquid de lumine, id est, de Dei uerbo et Christi sacramento.

[6] Neminem, quod scio uerebantur, non Iudaeorum uim, non ethnicorum. Quo magis utique in ecclesia libere praedicabant qui in synagogis et in locis publicis non tacebant.

[7] Immo neque Iudaeos conuertere neque ethnicos inducere potuissent nisi, quod credi ab eis uolebant, ordine exponerent.

[8] Multo magis iam credentibus ecclesiis nihil subtraxissent quod aliis paucis seorsum demandarent.

[9] Quamquam, etsi quaedam inter domesticos, ut ita dixerim, disserebant, non tamen ea fuisse credendum est, quae aliam regulam fidei superducerent, diuersam et contrariam illi quam catholicae in medium proferebant,

[10] ut alium Deum in ecclesia dicerent, alium in hospitio, aliam Christi substantiam designarent in aperto, aliam in secreto, aliam spem resurrectionis apud omnes annuntiarent, aliam apud paucos,

[11] cum ipsi obsecrarent in epistulis suis, ut idipsum et unum loquerentur omnes et non essent scismata et dissensiones in ecclesia, quia siue Paulus siue alii, eadem praedicarent.

[12] Alioquin meminerant, Sit sermo uester, est est, non non. Nam quod amplius hoc, a malo est, ne euangelium in diuersitate tractarent.

XXVII.

[1] Si ergo incredibile est uel ignorasse apostolos plenitudinem praedicationis uel non omnem ordinem regulae omnibus edidisse, uideamus ne forte apostoli quidem simpliciter et plene, ecclesiae autem suo uitio aliter acceperint quam apostoli proferebant.

[2] Omnia ista scrupulositatis incitamenta inuenias praetendi ab haereticis.

[3] Tenent correptas ab apostolo ecclesias: O insensati Galatae, quis uos fascinauit? et: Tam bene currebatis, quis uos impediit? ipsumque principium: Miror, quod sic tam cito transferemini ab eo qui uos uocauit in gratia, ad aliud euangelium;

[4] item ad Corinthios scriptum quod essent adhuc carnales qui lacte educarentur, nondum idonei ad pabulum, qui putarent se scire aliquid quando nondum scirent quemadmodum scire oporteret.

[5] Cum correptas ecclesias opponunt, credant et emendatas.

[6] Sed et illas recognoscant de quarum fide et scientia et conuersatione apostolus gaudet et Deo gratias agit; quae tamen hodie cum illis correptis unius institutionis iura miscent.

XXVIII.

[1] Age nunc, omnes errauerint, deceptus sit et apostolus de testimonio reddendo quibusdam ; nullam respexerit Spiritus sanctus uti eam in ueritatem deduceret, ad hoc missus a Christo, ad hoc postulatus de patre ut esset doctor ueritatis. Neglexerit officium Dei uillicus, Christi uicarius, sinens ecclesias aliter interim intelligere, aliter credere quod ipse per apostolos praedicabat; ecquid uerisimile est ut tot ac tantae in unam fidem errauerint?

[2] Nullus inter multos euentus unus est exitus: uariasse debuerat error doctrinae ecclesiarum.

[3] Ceterum quod apud multos unum inuenitur, non est erratum sed traditum.

[4] Audeat ergo aliquis dicere illos errasse qui tradiderunt! XXIX.

[1] Quoquo modo sit erratum, tamdiu utique regnauit error, quamdiu haereses non erant.

[2] Aliquos Marcionitas et Valentinianos liberanda ueritas expectabat.

[3] Interea perperam euangelizabatur, perperam credebatur, tot milia milium perperam tincta, tot opera fidei perperam ministrata, tot uirtutes, tot charismata perperam operata, tot sacerdotia, tot ministeria perperam functa, tot denique martyria perperam coronata.

[4] Aut si non perperam nec in uacuum, quale est ut ante res Dei currerent quam cuius Dei notum esset? ante christiani quam Christus inuentus? Ante haereses quam uera doctrina?

[5] Sed enim in omnibus ueritas imaginem antecedit, post rem similitudo succedit.

[6] Ceterum satis ineptum ut prior in doctrina haeresis habeatur, uel quoniam ipsa est quae futuras haereses et cauendas praenuntiabat.

[7] Ad eius doctrinae ecclesiam scriptum est, immo ipsa doctrina ad ecclesiam suam scribit: Et si angelus de caelo aliter euangelizauerit citra quam nos, anathema sit.

XXX.

[1] Vbi tunc Marcion, ponticus nauclerus, Stoicae studiosus? ubi Valentinus Platonicae sectator?

[2] Nam constat illos neque adeo olim fuisse, Antonini fere principatu, et in catholicae primo doctrinam credidisse apud ecclesiam Romanensem sub episcopatu Eleutherii benedicti, donec ob inquietam semper eorum curiositatem, qua fratres quoque uitabant, semel et iterum eiecti, Marcion quidem cum ducentis sestertiis quae ecclesiae intulerat, nouissime in perpetuum discidium relegati, uenena doctrinarum suarum disseminauerunt.

[3] Postmodum Marcion paenitentiam confessus cum condicioni datae sibi occurrit, ita pacem recepturus si ceteros quoque, quos perditioni erudisset, ecclesiae restitueret, morte praeuentus est.

[4] Oportebat enim haereses esse. Nec tamen ideo bonum haereses quia esse eas oportebat. Quasi non et malum oportuerit esse. Nam et Dominum tradi oportebat sed uae traditori! ne quis etiam hinc haereses defendat.

[5] Si et Apellis stemma retractandum est, tam non uetus et ipse quam Marcion institutor et praeformator eius, sed lapsus in feminam desertor continentiae Marcionensis, ab oculis sanctissimi magistri Alexandriam secessit.

[6] Inde post annos regressus non melior nisi tantum qua iam non Marcionites, in alteram feminam impegit, illam uirginem Philumenen, quam supra edidimus, postea uero inmane prostibulum et ipsam, cuius energemate circumuentus, quas ab ea didicit Fanerw&seij scripsit.

[7] Adhuc in saeculo supersunt qui meminerint eorum, etiam proprii discentes et successores ipsorum ne se posteriores negare possint.

[8] Quamquam et de operibus suis, ut dixit Dominus, reuincuntur.

[9] Si enim Marcion nouum testamentum a uetere separauit, posterior est eo quod separauit quia separare non posset nisi quod unitum fuit.

[10] Vnitum ergo antequam separaretur postea separatum posteriorem ostendit separatorem.

[11] Item Valentinus aliter exponens et sine dubio emendans hoc nomine quicquid emendat, ut mendosum retro, anterius fuisse demonstrat.

[12] Hos ut insigniores et frequentiores adulteros ueritatis nominamus.

[13] Ceterum et Nigidius nescio qui et Hermogenes et multi alii adhuc ambulant peruertentes uias Domini. Cupio, ostendant mihi ex qua auctoritate prodierint.

[14] Si alium deum praedicant, quomodo eius Dei rebus et litteris nominibus utuntur aduersus quem praedicant? Si eumdem, quomodo aliter?

[15] Probent se nouos apostolos esse, dicant Christum iterum descendisse, iterum ipsum docuisse, iterum crucifixum, iterum mortuum, iterum resuscitatum.

[16] Sic enim apostolos solet facere, dare praeterea illis uirtutem eadem signa edendi quae et ipse.

[17] Volo igitur et uirtutes eorum proferri, nisi quod agnosco maximam uirtutem eorum qua apostolos in peruersum aemulantur. Illi enim de mortuis uiuos faciebant, isti de uiuis mortuos faciunt.

XXXI.

[1] Sed ab excessu reuertar ad principalitatem ueritatis et posteritatem mendacitatis disputandam, ex illius quoque parabolae patrocinio quae bonum semen frumenti a Domino seminatum in primore constituit, auenarum autem sterilis faeni adulterium ab inimico diabolo postea superducit.

[2] Proprie enim doctrinarum distinctionem figurat quia et alibi uerbum Dei seminis similitudo est.

[3] Ita ex ipso ordine manifestatur id esse dominicum et uerum quod sit prius traditum, id autem extraneum et falsum quod sit posterius immissum.

[4] Ea sententia manebit aduersus posteriores quasque haereses, quibus nulla constantia de conscientia competit ad defendendam sibi ueritatem. XXXII.

[1] Ceterum si quae audent interserere se aetati apostolicae ut ideo uideantur ab apostolis traditae quia sub apostolis fuerunt, possumus dicere: edant ergo origines ecclesiarum suarum, euoluant ordinem episcoporum suorum, ita per successionem ab initio decurrentem ut primus ille episcopus aliquem ex apostolis uel apostolicis uiris, qui tamen cum apostolis perseuerauerit, habuerit auctorem et antecessorem.

[2] Hoc enim modo ecclesiae apostolicae census suos deferunt, sicut Smyrnaeorum ecclesia Polycarpum ab Iohanne conlocatum refert, sicut Romanorum Clementem a Petro ordinatum est.

[3] Perinde utique et ceterae exhibent quos ab apostolis in episcopatum constitutos apostolici seminis traduces habeant.

[4] Confingant tale aliquid haeretici. Quid enim illis post blasphemiam inlicitum est?

[5] Sed etsi confinxerint, nihil promouebunt. Ipsa enim doctrina eorum cum apostolica comparata ex diuersitate et contrarietate sua pronuntiabit neque apostoli alicuius auctoris esse neque apostolici quia, sicut apostoli non diuersa inter se docuissent, ita et apostolici non contraria apostolis edidissent nisi <si> illi, qui ab apostolis didicerunt, aliter praedicauerunt.

[6] Ad hanc itaque formam prouocabuntur ab illis ecclesiis quae, licet nullum ex apostolis uel apostolicis auctorem suum proferant, ut multo posteriores, quae denique cottidie instituuntur, tamen in eadem fide conspirantes non minus apostolicae deputantur pro consanguinitate doctrinae.

[7] Ita omnes haereses ad utramque formam a nostris ecclesiis prouocatae probent se quaqua putant apostolicas.

[8] Sed adeo nec sunt nec probare possunt quod non sunt, nec recipiuntur in pacem et communicationem ab ecclesiis quoquo modo apostolicis, scilicet ob diuersitatem sacramenti nullo modo apostolicae.

XXXIII.

[1] Adhibeo super haec ipsarum doctrinarum recognitionem quae tunc sub apostolis fuerunt ab isdem apostolis et demonstratae et deieratae.

[2] Nam et sic facilius traducentur dum aut iam tunc fuisse deprehendentur aut ex illis quae iam tunc fuerunt, semina sumpsisse.

[3] Paulus, in prima ad Corinthios notat negatores et dubitatores resurrectionis : haec opinio propria Sadducaeorum.

[4] Partem eius usurpat Marcion et Apelles et Valentinus et si qui alii resurrectionem carnis infringunt.

[5] Et ad Galatas scribens inuehitur in obseruatores et defensores circumcisionis et legis, Hebionis haeresis sic est.

[6] Timotheum instruens nuptiarum quoque interdictores suggillat. Ita instituunt Marcion et Apelles eius secutor.

[7] Aeque tangit eos qui dicerent factam iam resurrectionem : id de se Valentiniani asseuerant.

[8] Sed et cum genealogias indeterminatas nominat, Valentinus agnoscitur, apud quem Aeon ille nescio qui noui et non unius nominis generat e sua Charite Sensum et Veritatem; et hi aeque procreant ex se Sermonem et Vitam, dehinc et isti generant Hominem et Ecclesiam de qua prima ogdoade Aeonum exinde decem alii et duodecim reliqui Aeones miris nominibus oriuntur in meram fabulam triginta Aeonum.

[9] Idem apostolus, cum improbat elementis seruientes, aliquid Hermogenis ostendit qui, materiam non natam introducens Deo non nato eam comparat et ita matrem elementorum deam faciens potest ei seruire quam Deo comparat.

[10] Ioannes uero in Apocalypsi idolothyta edentes et stupra committentes iubetur castigare: sunt et nunc alii Nicolaitae, Caiana haeresis dicitur.

[11] At in epistula eos maxime antichristos uocat qui Christum negarent in carne uenisse et qui non putarent Iesum esse filium Dei: illud Marcion, hoc Hebion uindicauit.

[12] Simonianae autem magiae disciplina angelis seruiens utique et ipsa inter idololatrias deputabatur, et a Petro apostolo in ipso Simone damnabatur.

XXXIV.

[1] Haec sunt, ut arbitror, genera doctrinarum adulterinarum quae sub apostolis fuisse ab ipsis apostolis discimus.

[2] Et tamen nullam inuenimus institutionem inter tot diuersitates peruersitatum quae de Deo creatore uniuersorum controuersiam mouerit.

[3] Nemo alterum deum ausus est suspicari, facilius de filio quam de patre haesitabatur, donec Marcion praeter Creatorem alium Deum solius bonitatis induceret.

[4] Apelles creatorem angelum nescio quem gloriosum superioris Dei faceret deum legis et Israelis, illum igneum affirmans, Valentinus Aeonas suos spargeret et unius Aeonis uitium in originem deduceret Dei creatoris.

[5] His solis et his primis reuelata est ueritas diuinitatis, maiorem scilicet dignationem et pleniorem gratiam a diabolo consecutis qui Deum sic quoque uoluerit aemulari, ut de doctrinis uenenorum, quod Dominus negauit, ipse faceret discipulos super magistrum.

[6] Eligant igitur sibi tempora uniuersae haereses quae quando fuerint - dum non intersit quae quando dum de ueritate non sint - et utique quae sub apostolis non fuerunt, fuisse non possunt.

[7] Si enim fuissent, nominarentur et ipsae ut et ipsae coercendae; quae uero sub apostolis fuerunt, in sua nominatione damnantur.

[8] Siue ergo eaedem nunc sunt aliquanto expolitiores quae sub apostolis rudes, habent suam exinde damnationem, siue aliae quidem fuerunt, aliae autem postea obortae, quidam ex illis opinionis usurpauerunt, habendo cum eis consortium praedicationis habeant necesse est etiam consortium damnationis, praecedente illo fine supradicto posteritatis, quo etsi nihil de damnaticiis participarent, de aetate sola praeiudicarentur, tanto magis adulterae quanto nec ab apostolis nominatae.

[9] Vnde firmius constat has esse quae adhuc tunc nuntiabantur futurae.

XXXV.

[1] His definitionibus prouocatae a nobis et reuictae haereses omnes, siue quae posterae, siue quae coaetaneae apostolorum, dummodo diuersae, siue generaliter siue specialiter notatae ab eis, dummodo praedamnatae, audeant respondere et ipsae aliquas eiusmodi praescriptiones aduersus nostram disciplinam.

[2] Si enim negant ueritatem eius, debent probare illam quoque haeresin esse, eadem forma reuictam qua ipsae reuincuntur, et ostendere simul ubinam quaerenda sit ueritas quam apud illas non esse iam constat.

[3] Posterior nostra res non est, immo omnibus prior est. Hoc erit testimonium ueritatis ubique occupantis principatum.

[4] Apostolis non damnatur, immo defenditur: hoc erit indicium proprietatis;

[5] quam enim non damnant qui extraneam quamque damnarunt, suam ostendunt, ideoque et defendunt. XXXVI.

[1] Age iam, qui uoles curiositatem melius exercere in negotio salutis tuae, percurre ecclesias apostolicas apud quas ipsae adhuc cathedrae apostolorum suis locis praesident, apud quas ipsae authenticae litterae eorum recitantur sonantes uocem et repraesentantes faciem uniuscuiusque .

[2] Proxima est tibi Achaia, habes Corinthum. Si non longe es a Macedonia, habes Philippos; si potes in Asiam tendere, habes Ephesum; si autem Italiae adiaces , habes Romam unde nobis quoque auctoritas praesto est .

[3] Ista quam felix ecclesia cui totam doctrinam apostoli cum sanguine suo profuderunt, ubi Petrus passioni dominicae adaequatur, ubi Paulus Ioannis exitu coronatur, ubi apostolus Ioannes posteaquam in oleum igneum demersus nihil passus est, in insulam relegatur;

[4] uideamus quid didicerit, quid docuerit: cum Africanis quoque ecclesiis contesseratis,

[5] unum Deum Dominum nouit, creatorem uniuersitatis, et Christum Iesum ex uirgine Maria filium Dei creatoris, et carnis resurrectionem, legem et prophetas cum euangelicis et apostolicis litteris miscet, et inde potat fidem; eam aqua signat, sancto spiritu uestit, eucharistia pascit, martyrium exhortatur et ita aduersus hanc institutionem neminem recipit.

[6] Haec est institutio, non dico iam quae futuras haereses praenuntiabat sed de qua haereses prodierunt. Sed non sunt ex illa , ex quo factae sunt aduersus illam.

[7] Etiam de oliuae nucleo mitis et optimae et necessariae asper oleaster oritur; etiam de papauere ficus gratissimae et suauissimae uentosa et uana caprificus exsurgit.

[8] Ita et haereses de nostro frutice, non nostro genere, ueritatis grano sed mendacio siluestres.

XXXVII.

[1] Si haec ita se habent, ut ueritas nobis adiudicetur, quicumque in ea regula incedimus quam ecclesiae ab apostolis, apostoli a Christo, Christus a Deo tradidit, constat ratio propositi nostri definientis non esse admittendos haereticos ad ineundam de scripturis prouocationem quos sine scripturis probamus ad scripturas non pertinere.

[2] Si enim haeretici sunt, christiani esse non possunt, non a Christo habendo quod de sua electione sectati haereticorum nomine admittunt.

[3] Ita non christiani nullum ius capiunt christianarum litterarum ad quos merito dicendum est: ' Qui estis? quando et unde uenistis? quid in meo agitis, non mei? quo denique, Marcion, iure siluam meam caedis? qua licentia, Valentine, fontes meos transuertis? qua potestate, Apelles, limites meos commoues ?

[4][mea est possessio,] Quid hic, ceteri, ad uoluntatem uestram seminatis et pascitis? Mea est possessio, olim possideo, prior possideo, habeo origines firmas ab ipsis auctoribus quorum fuit res.

[5] Ego sum heres apostolorum. Sicut cauerunt testamento suo, sicut fidei commiserunt, sicut adiurauerunt, ita teneo.

[6] Vos certe exheredauerunt semper et abdicauerunt ut extraneos, ut inimicos'.

[7] Vnde autem extranei et inimici apostolis haeretici, nisi ex diuersitate doctrinae, quam unusquisque de suo arbitrio aduersus apostolos aut protulit aut recepit?

XXXVIII.

[1] Illic igitur et scripturarum et expositionum adulteratio deputanda est ubi diuersitas doctrinae inuenitur.

[2] Quibus fuit propositum aliter docendi, eos necessitas institit aliter disponendi instrumenta doctrinae.

[3] Alias enim non potuissent aliter docere nisi aliter haberent per quae docerent. Sicut illis non potuisset succedere corruptela doctrinae sine corruptela instrumentorum eius, ita et nobis integritas doctrinae non competisset sine integritate eorum per quae doctrina tractatur.

[4] Etenim quid contrarium nobis in nostris? Quid de proprio intulimus ut aliquid contrarium ei et in Scripturis deprehensum detractione uel adiectione uel transmutatione remediaremus?

[5] Quod sumus, hoc sunt scripturae ab initio suo. Ex illis sumus, antequam nihil aliter fuit quam sumus; quid denique fuit, antequam a uobis interpolarentur?

[6] Cum autem omnis interpolatio posterior credenda sit, ueniens utique ex causa aemulationis quae neque prior neque domestica unquam est eius quod aemulatur, tam incredibile est sapienti cuique ut nos adulterum stilum intulisse uideamur scripturis qui sumus et primi et ex ipsis, quam illos non intulisse qui sunt et posteri et aduersi.

[7] Alius manu scripturas, alius sensus expositione interuertit.

[8] Neque enim si Valentinus integro instrumento uti uidetur, non callidiore ingenio quam Marcion manus intulit ueritati.

[9] Marcion enim exerte et palam machaera, non stilo usus est, quoniam ad materiam suam caedem scripturarum confecit.

[10] Valentinus autem pepercit quoniam non ad materiam scripturas sed materiam ad scripturas excogitauit. Et tamen plus abstulit et plus adiecit, auferens proprietates singulorum quoque uerborum et adiiciens dispositiones non comparentium rerum.

XXXIX.

[1] Haec sunt ingenia de spiritalibus nequitiae cum quibus luctatio est nobis, fratres, merito contemplanda, fidei necessaria ut electi manifestentur, ut reprobi detegantur.

[2] Et ideo habent uim et in excogitandis instruendisque erroribus facilitatem, non adeo mirandam quasi difficilem et inexplicabilem, cum de saecularibus quoque scripturis exemplum praesto sit eiusmodi facilitatis.

[3] Vides hodie ex Virgilio fabulam in totum aliam componi, materia secundum uersus et uersibus secundum materiam concinnatis.

[4] Denique Hosidius Geta Medeam tragoediam ex Virgilio plenissime exsuxit. Meus quidam propinquus ex eodem poeta inter cetera stili sui otia Pinacem Cebetis explicuit.

[5] Homerocentones etiam uocari solent qui de carminibus Homeri propria opera more centonario ex multis hinc inde compositis in unum sarciunt corpus.

[6] Et utique fecundior diuina litteratura ad facultatem cuiuscumque materiae.

[7] Nec periclitor dicere, ipsas quoque scripturas sic esse ex Dei uoluntate dispositas, ut haereticis materias subministrarent cum legam oportere haereses esse, quae sine scripturis esse non possunt.

XL.

[1] Sed quaeritur, a quo intellectus interuertatur eorum quae ad haereses faciant?

[2] A diabolo scilicet, cuius sunt partes interuertendi ueritatem qui ipsas quoque res sacramentorum diuinorum idolorum mysteriis aemulatur.

[3] Tingit et ipse quosdam utique credentes et fideles suos; expositionem delictorum de lauacro repromittit,

[4] et si adhuc memini Mithrae, signat illic in frontibus milites suos. Celebrat et panis oblationem et imaginem resurrectionis inducit et sub gladio redimit coronam.

[5] Quid, quod et summum pontificem in unis nuptiis statuit? Habet et uirgines, habet et continentes.

[6] Ceterum si Numae Pompilii superstitiones reuoluamus, si sacerdotalia officia et insignia et priuilegia, si sacrificantium ministeria et instrumenta et uasa, <si> ipsorum sacrificiorum ac piaculorum et uotorum curiositates consideremus, nonne manifeste diabolus morositatem illam Iudaicae legis imitatus est?

[7] Qui ergo ipsas res de quibus sacramenta Christi administrantur, tam aemulanter adfectauit exprimere in negotiis idololatriae, utique et idem et eodem ingenio gestiit et potuit instrumenta quoque diuinarum rerum et sanctorum christianorum, sensum de sensibus, uerba de uerbis, parabolas de parabolis, profanae et aemulae fidei attemperare.

[8] Et ideo neque a diabolo inmissa esse spiritalia nequitiae, ex quibus etiam haereses ueniunt, dubitare quis debet, neque ab idololatria distare haereses cum et auctoris et operis eiusdem sint, cuius et idololatria.

[9] Deum aut fingunt alium aduersus creatorem aut si unicum creatorem confitentur, aliter eum disserunt quam in uero est.

[10] Itaque omne mendacium quod de Deo dicunt, quoddammodo genus est idololatriae.

XLI.

[1] Non omittam ipsius etiam conuersationis haereticae descriptionem quam futilis, quam terrena, quam humana sit, sine grauitate, sine auctoritate, sine disciplina ut fidei suae congruens.

[2] In primis quis catechumenus, quis fidelis incertum est, pariter adeunt, pariter audiunt, pariter orant; etiam ethnici si superuenerint, sanctum canibus et porcis margaritas, licet non ueras, iactabunt.

[3] Simplicitatem uolunt esse prostrationem disciplinae cuius penes nos curam lenocinium uocant. Pacem quoque passim cum omnibus miscent.

[4] Nihil enim interest illis, licet diuersa tractantibus, dum ad unius ueritatis expugnationem conspirent. Omnes tument, omnes scientiam pollicentur. Ante sunt perfecti catechumeni quam edocti.

[5] Ipsae mulieres haereticae, quam procaces! quae audeant docere, contendere, exorcismos agere, curationes repromittere, fortasse an et tingere.

[6] Ordinationes eorum temerariae, leues, inconstantes. Nunc neophytos conlocant, nunc saeculo obstrictos, nunc apostatas nostros ut gloria eos obligent quia ueritate non possunt.

[7] Nusquam facilius proficitur quam in castris rebellium ubi ipsum esse illic promereri est.

[8] Itaque alius hodie episcopus, cras alius; hodie diaconus qui cras lector; hodie presbyter qui cras laicus. Nam et laicis sacerdotalia munera iniungunt.

XLII.

[1] De uerbi autem administratione quid dicam cum hoc sit negotium illis, non ethnicos conuertendi sed nostros euertendi?

[2] Hanc magis gloriam captant, si stantibus ruinam, non si iacentibus eleuationem operentur. Quoniam et ipsum opus eorum non de suo proprio aedificio uenit sed de ueritatis destructione, nostra suffodiunt ut sua aedificent:

[3] adime illis legem Moysi et prophetas et creatorem Deum, accusationem et loqui non habent.

[4] Ita fit ut ruinas facilius operentur stantium aedificiorum quam exstructiones iacentium ruinarum.

[5] Ad haec solummodo opera humiles et blandi et summissi agunt. Ceterum nec suis praesidibus reuerentiam nouerunt.

[6] Et hoc est quod scismata apud haereticos fere non sunt quia, cum sint, non parent: schisma est enim unitas ipsa.

[7] Mentior si non etiam a regulis suis uariant inter se dum unusquisque proinde suo arbitrio modulatur quae accepit, quemadmodum de suo arbitrio ea composuit ille qui tradidit.

[8] Agnoscit naturam suam et originis suae morem profectus rei. Idem licuit Valentinianis quod Valentino, idem Marcionitis quod Marcioni, de arbitrio suo fidem innouare.

[9] Denique penitus inspectae haereses omnes in multis cum auctoribus suis dissentientes deprehenduntur.

[10] Plerique nec ecclesias habent, sine matre, sine sede, orbi fide, extorres, quasi sibilati uagantur.

XLIII.

[1] Notata sunt etiam commercia haereticorum cum magis quam plurimis, cum circulatoribus, cum astrologis, cum philosophis, curiositati scilicet deditis.

[2] Quaerite et inuenietis ubique meminerunt. Adeo et de genere conuersationis qualitas fidei aestimari potest: doctrinae index disciplina est.

[3] Negant Deum timendum: itaque libera sunt illis omnia et soluta.

[4] Vbi autem Deus non timetur nisi ubi non est? ubi Deus non est, nec ueritas ulla est; ubi ueritas nulla est, merito et talis disciplina est.

[5] At ubi Deus, ibi metus in Deum qui est initium sapientiae. Vbi metus in Deum, ibi grauitas honesta et diligentia attonita et cura sollicita et adlectio explorata et communicatio deliberata et promotio emerita et subiectio religiosa et apparitio deuota et processio modesta, et ecclesia unita et Dei omnia. XLIV.

[1] Proinde haec pressioris apud nos testimonia disciplinae ad probationem ueritatis accedunt, a qua diuertere nemini expedit qui meminerit futuri iudicii, quo omnes nos necesse est apud Christi tribunal astare, reddentes rationem in primis fidei ipsius.

[2] Quid ergo dicent, qui illam stuprauerint adulterio haeretico uirginem traditam a Christo?

[3] Credo allegabunt nihil unquam sibi ab illo uel apostolis eius, de saeuis et peruersis doctrinis futuris praenuntiatum et de cauendis abominandisque praeceptum.

[4] Agnoscant suam potius culpam quam illorum qui non ante praestruxerunt.

[5] Adicient praeterea multa de auctoritate cuiusque doctoris haeretici: signis illos maxime doctrinae suae fidem confirmasse, mortuos suscitasse, debiles reformasse, futura significasse uti merito apostoli crederentur.

[6] Quasi nec hoc scriptum sit uenturos multos qui etiam uirtutes maximas ederent ad fallaciam muniendam corruptae praedicationis. Itaque ueniam merebuntur.

[7] Si uero memores dominicarum et apostolicarum

[scripturarum et] denuntiationum in fide integra steterint, credo de uenia periclitabuntur respondente Domino:

[8] 'Praenuntiaueram plane futuros fallaciae magistros in meo nomine et prophetarum et apostolorum etiam, et discentibus meis eadem ad uos praedicare mandaueram.

[9] Semel euangelium et eiusdem regulae doctrinam apostolis meis delegaueram. Sed cum uos non crederetis, libuit mihi postea aliqua inde mutare.

[10] Resurrectionem promiseran etiam carnis sed recogitaui ne implere non possem. Natum me ostenderam ex uirgine sed postea turpe mihi uisum est.

[11] Patrem dixeram qui solem et pluuias fecit, sed alius me pater melior adoptauit. Prohibueram uos aurem accommodare haereticis sed erraui.'

[12] Talia capit opinari eos qui exorbitant et fidei ueritatis periculum non cauent.

[13] Sed nunc quidem generaliter actum est a nobis aduersus haereses omnes certis et iustis et necessariis praescriptionibus repellendas a conlatione scripturarum.

[14] De reliquo si Dei gratia adnuerit etiam specialiter quibusdam respondebimus.

[15] Haec in fide ueritatis ... legentibus pax et gratia dei nostri Iesu XPI in aeternum. Contra Haereticos explicit incipit Scorpiace lege feliciter.