Migne Patrologia Latina Tomus 64
Boetiu.DePrTrP 64 Boetius480-525 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
De praedicatione trium personarum
Quaero an Pater et Filius ac Spiritus sanctus de divinitate substantialiter praedicentur, an alio quolibet modo; viamque indaginis hinc arbitror esse sumendam, unde rerum omnium manifestum constat exordium, id est ab ipsis catholicae fidei fundamentis. Si igitur interrogem an qui dicitur Pater substantia sit, respondetur esse substantia. Quod si quaeram an Filius substantia sit, idem dicitur; Spiritum quoque sanctum substantiam esse nemo dubitaverit. Sed cum rursus colligo, Patrem, Filium, Spiritum sanctum, non plures, sed una occurrit esse substantia; una igitur substantia trium nec separari ullo modo, aut disjungi potest, nec velut ex partibus in unum conjuncta est, sed est una simpliciter. Quaecunque igitur de divina substantia praedicantur, ea tribus oportet esse communia; idque signi erit, quae sint, quae de divinitatis substantia praedicentur, quod quaecunque hoc modo dicuntur de singulis in unum collectis, tribus singulariter praedicabuntur hoc modo, si dicimus, Pater Deus est, Filius Deus est, Spiritus sanctus Deus est; Pater, Filius ac Spiritus sanctus unus Deus est. Si igitur eorum una deitas, una substantia est, licet Dei nomen de divinitate substantialiter praedicari. Ita, Pater veritas est, Filius veritas est, Spiritus sanctus veritas est: Pater, Filius et Spiritus sanctus, non tres veritates, sed una veritas est. Si igitur una in his substantia, una est veritas, necesse est veritatem substantialiter praedicari: de bonitate, de incommutabilitate, de justitia, de omni potentia ac de caeteris omnibus, quae tam de singulis, quam de omnibus singulariter praedicamus, manisfestum est substantialiter dici. Unde apparet ea quae cum in singulis separatim dici convenit, nec tamen in omnibus dici queunt, non substantialiter praedicari, sed alio modo: qui vero iste sit, posterius quaeram. Nam, qui Pater est, hoc vocabulum non transmittit ad Filium, neque ad Spiritum sanctum; quo fit ut non sit hoc nomen substantiale inditum: nam si substantiale esset, ut Deus, ut veritas, ut justitia, ut ipsa quoque substantia, de caeteris diceretur. Item Filius solus hoc recipit nomen, neque cum aliis jungitur, sicut in Deo, sicut in veritate, sicut in caeteris quae superius dixi. Spiritus quoque sanctus non est idem qui Pater ac Filius. Ex his igitur intelligimus Patrem, Filium ac Spiritum sanctum non de ipsa divinitate substantialiter dici, sed alio quodam modo. Si enim substantialiter praedicaretur, et de singulis et de omnibus singulariter diceretur; haec vero ad aliquid dici manifestum est: nam et Pater, alicujus pater est; et Filius, alicujus filius; et Spiritus, alicujus spiritus: quo fit ut nec trinitas quidem substantialiter de Deo praedicetur. Non enim Pater Trinitas, qui enim Pater est, Filius ac Spiritus sanctus non est; nec Trinitas Filius, nec Trinitas Spiritus sanctus, secundum eumdem modum; sed Trinitas quidem in personarum pluralitate consistit, unitas vero in simplicitate substantiae. Quod si personae divisae sunt, substantia vero indivisa, necesse est, vocabulum quod ex personis originem capit, id ad substantiam non pertinere. At Trinitatem personarum diversitas fecit; Trinitas igitur non pertinet ad substantiam. Quo fit ut neque Pater, neque Filius, neque Spiritus sanctus, nec Trinitas de Deo substantialiter praedicentur, sed, ut dictum est, ad aliquid. Deus vero, veritas, justitia, bonitas, omnipotentia, substantia, immutabilitas, virtus, sapientia, et quidquid hujusmodi excogitari potest, substantialiter de divinitate dicuntur. Haec si se recte et ex fide habent, ut me instruas peto; aut si aliqua re forte diversus es, diligentius intuere quae dicta sunt; et fidem, si poteris, rationemque conjunge.