De praedestinatione (Joannes Scotus Erigena)

This is the stable version, checked on 4 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De praedestinatione
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 122


Scriptor:Iohannes Scotus Eriugena

De praedestinatione Mauguini editio princeps . . . . . M.

JOANNIS SCOTI DE DIVINA PRAEDESTINATIONE LIBER. PRAEFATIO. 122.0355A|

  • MONITUM AD LECTOREM. Joannes Scotus periculosiorem vix poterat provinciam suscipere, quam dialecticis philosophicisque suis argumentis quaestionem theologicam arduam obscurissimamque « de Praedestinatione » expediendi. In quo quum parum posset proficere, quid mirum, quod adversariorum omnia fere tela in se convertit. E quibus Prudentius Tricassinus, et Ecclesiae Lugdunensis nomine Florus diaconus Scoti librum, ubi primum in lucem prodiit, vehementissime impugnarunt, ac summa cum eruditione refutarunt. Quorum scripta, quae in hac Patrologia tom. CXV et CXIX typis excusa sunt, lector adeat. Scotus in eo potissimum versatur, ut ostendat, nec duplam praedestinationem nec geminam rationi satis congruere, sed unam tantum simplicissimae divinae unitatis esse praedestinationem. Eamque probare nititur variis argumentis, e ratione, sacra Scriptura, Augustino, aliunde petitis. Nec tamen rationes, quas affert, ac doctrinae cum veritate ita satis conveniunt, quin sanae rationi atque doctrinae Ecclesiae saepissime aperte repugnent. Docet enim, « praescientiam et praedestinationem unum idemque esse; praedestinationem in Deo relative fieri non posse; naturam natura non puniri; naturam, quia a Deo sit, nec peccare, nec puniri; neque in primo homine peccasse naturae generalitatem, quae quidem natura, si deliquisset, cum una sit, tota profecto periisset; peccare non nisi uniuscujusque individuam voluntatem, puniri vero solum motum voluntarium libidinosum; totam animae naturam voluntatem esse; omne malum esse peccatum et ejus poenam, et haec nihil esse; omnem perversae voluntatis defectum vel privationem vel peccatum, finemque ejus mortem miseriamque suppliciorum aeternorum omnino nihil esse, ac per hoc nec praesciri nec praedestinari; peccata eorumque supplicia nihil esse; nec esse illum ignem aeternum poenam, neque ad eam praeparatum vel praedestinatum; in eo procul dubio habitare cum beatos tum miseros; ignem aeternum istum ipsum quartum mundi elementum esse, ubi corpora sanctorum in aetheream mutentur qualitatem, iniquorum vero corpora in aeream qualitatem sint transitura; in eoque naturarum intra se mirabile perfici gaudium, malarum vero voluntatum ineffabile tormentum; et ita impiorum omnium, angelorum hominumque, corpora supplicia ignis aeterni perpessura, ut integritate eorum substantia nullo modo peritura, eorum pulchritudine nullo modo defutura, eorum naturali incolumitate permansura, omnibus deinde naturae bonis ad universitatis ornamentum mirabili ordine refulsuris, excepta beatitudine, qua priventur, aeternas patiantur aerumnas. Deum non esse auctorem, factorem suppliciorum. Poenas mala esse, ideoque a Deo, a quo non sit malum, non esse. Deum non punire, quod fecit, nec ab eis, quae fecit, naturalia bona tollere. Deum in ea natura, quam creavit, semper habitare. Ignem aeternum ad urendum diabolum et angelos ejus, nec ad homines cruciandos factum esse. Diabolo, postquam aethere detrusus sit, ubi in aethereo corpore non poterat poenas sentire, additum esse corpus aerium, in quo ignem sentiret » . Haec hisque similia quum J. Scotus ex decretis suae philosophiae contra sanctae Ecclesiae et sanctarum Scripturarum doctrinam aperte protulisset, quid mirum, quod iis, qui ipsum ad hunc librum condendum impulerant, noceret magis quam prodesset? Nec satis intelligitur quid sit, quod Hincmarus archiepiscopus, inter aequales facile prudentissimus, Joannem Scotum evocarit, qui partes suas tali scripto defenderet. Prudentius vero iis Scotum armis adorsus est, quibus is resistere vix poterat, auctoritatibus sanctorum Patrum. Quorum locos innumeros congessit, Scotumque aulicum acerbissime perstrinxit. Nec omisimus, ex Prudentii « Recapitulatione » , quam ad calcem operis sui adiecit, nonnulla, quibus singulis Scoti erroribus mederemur, suo loco notis addere. Ut vero noscas arma, quae noster hoc scripto in se convertit, nonnullos librorum Prudentii et Flori integros locos, nec non duarum synodorum judicia adscribere lubet. Prudentius enim in praefatione libri sui, quae Weniloni archiepiscopo Senonensi inscribitur, sic orditur: Accensus, prout decet atque oportet, zelo catholicae fidei et verae caritatis affectu, pater beatissime, misisti mihi quandam schedulam, decem et novem capitula continentem ex libro cujusdam Scoti selecta, a nostro, ut ais, se quodammodo intellectu divertentia, rogans et monens, ut quaecunque in eis a vero exorbitantia comperissem, unicuique de libris evangelicis et catholicorum doctorum auctoritatibus devianti capitulo congrua depromerem abunde responsa. Quibus decursis solliciteque perspectis, reperi in eis Pelagianae venena perfidiae, et aliquoties Origenis amentiam, Collyrianorumque haereticorum furiositatem, quorum merito a catholicae fidei cultoribus ac praepugnatoribus validissimis confutati censuraque justissimae severitatis multo ante nostra tempora damnati sunt. Intremui, fateor, et expavi, tot olim errores, cum suis auctoribus jam sopitos, nostris denuo temporibus pullulare, et deficientes quondam fumos nova rursum accensione erumpere, suique noxietate multorum oculos caligare. Quibus, ut jusseras, refellendis cum animum pararem appellere, laboris difficultate perterritus deliberabam penitus omittendum. Verum monentis auctoritate perpensa duxi satius, cum fructu obedientiae, etsi minus pleno, aliquatenus labi, quam paternae reverentiae timiditate stupida contraire. Animatus itaque meritis rogantis orationumque instantissima puritate scribentis visum est librum eundem, si qua forte inveniri posset, diligenti curiositate perquirere, cujus serie salebrosas tantorum errorum tortiones valerem facilius intueri. Quo gratia Dei, sine qua nihil sum et nihil possum, ut optaveram, assecuto deprehendi, quantum divinitus inspiratus potui, Pelagii, Caelestii, eorumque sequacis ac defensoris acerrimi, Juliani, per omnia sectatorem, Joannem videlicet Scotum, tanta impudentia orthodoxae fidei Patribusque catholicis oblatrantem, ac si unus spiritus Julianum Joannemque docuerit, unus idemque spiritus in eis fuerit, nec dispar spiritus per eorum linguas tot tantasque blasphemiarum nauseas evomuerit. Nam et gratuitam Dei gratiam pariliter impugnant, et Dei justitiam similiter denegant, et originale peccatum, quod nascentes trahimus, quoque non nisi caelesti gratia per mysterium baptismatis solvimur, indissimili garrulitate dissuadent, argutiisque dialecticis simillima vanitate desipiunt. Rectissimum etiam sanctarum Scripturarum intellectum Patrumque catholicorum sensum sanissimum tam concinna varicositate pervertunt, ac si nunquam adversus eorum errores quidpiam fuerit actitatum. Quibus cum a Patribus praecipueque beatissimo Augustino competentissime abundantissimeque responsum fuerit, nequaquam me praesumptionis a piis lectoribus credidi iudicandum, si tuis monitis dictante pietate libenter obsequens, offeram pro vili portione in donaria tabernaculi Domini mei, quae possim, relinquens potioribus ac doctioribus, quaeque melius valuerint et voluerint offerenda. Nec posse, ut ait S. Hieronymus, alterius opes alterius paupertate foedari. Fidens igitur in ejus gratia, qua praevenimur, ut bene velimus, subsequimur, ne frustra velimus, revolutis Patrum consonis per omnia paginis, quid quisque eorum antidoti contra eadem venena confecerit, decerpere fideliter curavi, praefixo cujusque doctoris nomine, libroque pariter intimato. Verba quoque ejusdem Joannis, ut ab eo digesta sunt, pluribus locis inserui, praeposito etiam nomine ipsius cum praecedente illud nota, quae graece dicitur θῆτα, quam sententiis capitalibus damnandorum aliqui praescribere solebant. Si multis enim non verba ejus interposui, quae loquacitate nimia legentibus fastidium ingerunt, sed sensibus eorum pro meo captu meae pusillitatis veraciter obviavi. » Deinde capite primo in Joannem Scotum invehitur his verbis: Blasphemias tuas, Joannes, atque impudentias, quibus in Dei gratuitam gratiam justitiamque inflexibilem procax inveheris, percurso tuae perversitatis libro, quem sub nomine cujusdam Gotescalci adversus omnes catholicos effudisti, eo molestius accepi, quo te familiarius amplectebar, peculiarius diligebam, quippe qui in tantum vesaniae proruperis, ut gravissimam sanctarum Scripturarum auctoritatem tuis pravis interpretationibus detorqueres, sensaque catholicorum Patrum perversis invertenda sensibus edoceres, nimirum quadrivium quoddam nobis intelligendi Scripturas affingens, quod Patres nostri, videlicet omnes catholici tractatores, divina hamanaque sapientia praefulgentes, cum multa eruditissime luculentissimeque caelitus imbuti, exponendo, atque intelligendi regulas modosque locutionum multiplices aperiendo reliquerint, in quibus nullam tui quadrivii mentionem fecisse probantur, penitus contempserunt, proponentes nobis videlicet et multo meliores, sanctiores, doctioresque vias, quarum opitulatione subnixi et stropharum tuarum faeculentias evitare, et puritatem simplicissimae fidei clarissimis ac suavissimis fontibus haurire et propinare in nomine et adjutorio auxiliatricis, imo praeventricis gratiae Dei possimus. Nec leniter eum eodem capitulo paulo post sic increpat: Quamvis non ignoremus, praecepto Domini vasa aurea atque argentea, vestiumque ac gemmarum variam pulchritudinem ab Aegyptiis mutuata, ejus tabernaculo fuisse oblata, et esse devotius offerenda; verum id, quotiescunque contra eos agi summa necessitas coegit, qui talibus inflati gloriabantur in vanitatibus suis, et simplicitatem nostrae fidei stultitiam deputabant, exsequi pro tempore non est inhibitum, sed fideliter prudenterque a Patribus usurpatum. Tu autem a contrario de fide adversus fideles, nullis sophismatibus innitentes impudentius scribens, quare ad sophistica te deliramenta verteris? In promptu est nimirum jactantiae studens, et non jam philosophus, sed philocompos videri appetens, ea nobis ingerere delegisti, quae a nullo nostrum vel intelligi, vel deprehendi, vel certe confutari posse credideras; et dum studes placere hominibus, quibus id cordi esse noveras, si tamen sunt aliqui, quod avertat veritas sempiterna, nequaquam vel cavisti, vel formidasti illi displicere, de quo super talibus propheta intentando praedicit. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum, qui hominibus placent; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Nec metuisti cum Achan auream regulam ex Hiericonthino anathemate contra inhibitum castris Dominicis inferre, jamjamque cum ipso sententiam divinae animadversionis, nisi citius humiliter resipiscendo poenitueris, merito subiturus. Quicunque enim propheticas vel apostolicas nobis litteras diligenter scrutati sunt, vivaciter intellexerunt, fideliter enodarunt, abstrusa aperientes, plana exornantes, nodosissima enucleantes, allegorica detegentes, hoc potissimum sategerunt, ut illo loquendi genere quam maxime uterentur, quo etiam a simplicioribus absque gravi difficultate, quae vel audirent, vel legerent, caperentur. Quod cum ab omnibus provide fuerit observatum, praecipue beatissimi atque doctissimi patris Augustini, venerandae memoriae episcopi, opusculis specialius elucescit, quae de doctrina Christiana composuit, in quibus vel maxime tuorum tibique similium figmenta portentorum cavenda et fugienda eruditissima humilitate humillimaque eruditione et sanxit et docuit. Necnon in illis, quos quaestionum vel locutionum Eptateuci mirabili elucidatione exaratos nomine voluit praenotari. Beatissimus quoque Hieronymus, tot linguarum atque librorum litteris incomparabiliter eruditus, in omnibus, tam propheticis, quam apostolicis explanationibus, id sibi summopere studii fuisse crebrius replicando inculcat, malle per se sanctarum Scripturarum dicta intelligi, quam rhetorum controversiis inservire. Instructus videlicet tremendi judicis verbere, quo propter nimiam Ciceronis lectionem adductus acriterque caesus tandem circumstantium precibus liberatus, juraverat se Ciceronis libros nunquam de cetero meditaturum, nunquam lecturum, quin epistola ad Galatas contemptum hujus disputationis ita deprompsit, dicens cet. Capite tertio haec exstant, quibus colligitur, Joannem Scotum ecclesiasticae dignitatis gradibus non fuisse insignitum: Quis te barbarum, et nullus ecclesiasticae dignitatis gradibus insignitum, nec unquam a catholicis insigniendum, adversus Romanae urbis et apostolicae sedis antistitem Gregorium . . . audiat oblatrantem! Capite decimo quarto Prudentius cum acerbissima ironia: Te solum, inquit, omnium acutissimum Galliae transmisit Hibernia, ut, quae nullus absque te scire poterat, tuis eruditionibus obtineret. Sed absit, ut Celtica eloquentia tot tantisque fluviorum exundationibus tuas nubilationes admittat, quamvis Christianae humilitatis eminentia alterutro caritatis officio vicissim suppeditari minime prohibeat, immo undecunque commodum duxerit, alternatim, quae recta sunt, exhiberi percenseat. Denique Prudentii liber finitur his verbis: Haec est nostra fides, quia haec est vera, prophetica, apostolica, orthodoxa atque catholica fides. Poteram quidem et ipse tibi dicere anathema, nisi exspectarem et mallem et optarem tui correctionem, quam perditionem. Proinde nondum in te severitatem anathematis jaculor, quoniam hortor, moneo, et totis cordis affectibus rogo, ut respectu supernae gratiae resipiscas, et a tam laetali veterno tandem evigiles, et quod Christiana puritas sentiat, exquiras benevolus, humilis apprehendas, mitis acquiescas, mansuetus secteris, devotus teneas, et fidelis in omnibus exsequaris. Relinque quadrivium vanitatis quod sequens extorris viae factus es veritatis. Quanto melius quantoque salubrius ageres, si uni verae sempiternaeque viae innitens quadriga illius humilis vehi, quam quadrivii tui inflatus typho raptum iri in diversa deligeres. Quadriga hujus viae sunt quattuor Evangelia, uno paradisi fonte manantia, quibus nobis via panditur salutaris. Quadriga hujus viae quattuor sunt virtutes, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia, quibus omnis morum probitas venustatur. Quadriga hujus viae sunt quattuor divinorum eloquiorum species, historica, ethica, allegorica, anagogica, quibus ad omnem sacrarum litterarum intellectum illuminante gratia ejus inducimur. Quae si humiliter fideliterque sectari studuisses, nunquam in tanta errorum atque abominationum, immo blasphemiarum praecipitia incidisses. Verum dum quadrivio varicoso tanta pertinacia inhaesisti, nequaquam eloquium libri Ecclesiastici evadere voluisti, quo dicitur: Qui sophistice loquitur, odibilis est, omni re defraudabitur. Non enim data est illi a Domino gratia. Omni enim sapientia defraudatus est. Et illud: In multiloquio non effugies peccatum. Quibus si expediri desideras, humilitati sublimissimae crucifixi supplex prosternere, ut cum Apostolo dicere valeas: Nihil judicavi me scire inter vos nisi Christum Jesum et hunc crucifixum. Et item: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. His in nomine et adjutorio Dei pro captu et viribus meae pusillitatis magis devote quam docte, tuae quoque correctionis, frater Joannes, gratia exaratis, libet quam breviter quamque succincte capitulatim singula adnotare, quo legentis audientisque intentio lecta vel audita memoriae tenacius valeat commendare. Et haec quidem e Prudentii libro hactenus. Florus Lugdunensis, qui nomine Ecclesiae Lugdunensis librum suum condidit, Joannem Scotum simillimis fortiter impetit armis. Is enim sic orditur: Venerunt ad nos, id est ad Ecclesiam Lugdunensem, cujusdam vaniloqui et garruli hominis scripta, qui velut de praescientia et praedestinatione divina humanis, et, ut ipse gloriatur, philosophicis argumentationibus disputans, nulla ratione reddita, nulla Scripturarum sive sanctorum Patrum auctoritate praelata, velut tenenda et sequenda sola sua praesumptione definire ausus est, quae a fidelibus et in doctrina sacra exercitatis lectoribus, eo quod sint vanissima et contra fidem ac veritatem Dei, plena mendacii et erroris, Deo opitulante, facillime judicantur et respuuntur, immo etiam contemptui et risui habentur. Sed quia a multis, ut audivimus, idem homo quasi scholasticus et eruditus admirationi habetur, et talia garriens sive scribens alios ad haesitationem deducit, alios, quasi magnum aliquid dicat, errores sui sequaces efficit, omnes tamen auditores et admiratores suos inani verbositate et ventosa loquacitate perniciosissime occupat, ut non divinis Scripturis, non auctoritatibus Paternis se humiliter submittant, sed ejus potius phantastica deliramenta sequantur, necessarium omnino duximus, ut studio caritatis et debito nostri loci atque ordinis ejus insolentiae, auctore Domino, responderemus, ut, quicunque haec cum Dei timore et cura salutis suae fideliter legere voluerint, agnoscant veraciter, quantum necesse sit, in his maxime periculosissimis et extremis temporibus, inhaerere firmiter Scripturae sanctae immobili veritati, obedire humiliter sanctorum orthodoxorum Patrum fundatissimae auctoritati, claudere et obstruere auditum indisciplinatae et vanissimae verbositati, et illud Domini dictum tota intentione pertimescere, quod jam paene videmus impleri, quo ipse ait: Putas filius hominis veniens inveniet fidem in terra? et quod Apostolus, in quo idem Dominus loquebatur, terribiliter denuntiat dicens: Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Unde et alibi sub persona dilecti et electi discipuli omnem fidelem, et praecipue ordinem pastoralem sollertissime admonet, dicens: O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones ψευδωνόμου γνώσεως, id est falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt. Propositis igitur verbis, quae in decem et novem opusculi sui digessit capitulis, prout Dominus donare dignatur, non nostro sensu, sed sanctarum Scripturarum et beatissimorum catholicorum Patrum ita respondendum aggredimur. Acerbissimum denique Joanni Scoto accidit, ut duae synodi Gallicanae, Valentina an. 855 et Lingonensis an. 859, ipsius librum et capitula, quibus commentum diaboli potius quam argumentum aliquod fidei contineatur, proscriberent. Ex quibus altera insuper aniles paene fabulas Scotorumque pultes puritati fidei nauseam inferentes haud mediocriter perstrinxit. Synodi enim Valentinae can. 4 haec extant: « Capitula quattuor, quae a concilio fratrum nostrorum minus prospecte suscepta sunt, propter inutilitatem, vel etiam noxietatem et errorem contrarium veritati; sed et alia XIX syllogismis ineptissime conclusa, et licet jactetur, nulla saeculari litteratura nitentia, in quibus commentum diaboli potius quam argumentum aliquod fidei deprehenditur, a pio auditu fidelium penitus explodimus, et ut talia et similia caveantur, per omnia auctoritate Spiritus sancti interdicimus, novarum etiam rerum introductores, ne districtius feriantur, castigandos esse censemus » . Ibidem vero can. 6 haec leguntur: « Ineptas autem quaestiunculas, et aniles paene fabulas Scotorumque pultes puritati fidei nauseam inferentes, quae periculosissimis et gravissimis temporibus, ad cumulum laborum nostrorum, usque ad scissionem caritatis miserabiliter et lacrimabiliter succreverunt, ne mentes christianae inde corrumpantur, et excidant a simplicitate et castitate fidei, quae est in Christo Jesu, penitus respuimus, et, ut fraterna caritas cavendo a talibus auditum castiget, Domini Christi amore monemus. Recordetur fraternitas, malis mundi gravissimis se urgeri, messe nimia iniquorum et paleis levium hominum se durissime suffocari. Haec vincere ferveat, haec corrigere laboret, et superfluis coetum pie dolentium et gementium non oneret, sed potius certa et vera fide, quod a sanctis Patribus de his et similibus sufficienter prosecutum est, amplectatur » . Synodus autem Lingonensis an. 859 can. 4 his utitur verbis: Porro capitula numero XIX, syllogismis ineptissime ac mendacissime a quodam Scoto conclusa, ubi non argumentum fidei, sed potius commentum perfidiae patet, nulla omnino philosophiae arte, ut arroganter a quibusdam jactatur, constructum, sed inani fallacia et deceptione imperitissime confusum, a pio auditu fidelium penitus explodimus, cet., ut in synodo Valentina can. 4. Haec igitur quum ita se habeant, quid mirum, quod illud Joannis Scoti opus, si unum codicem Parisiensem exceperis, ex omnibus, quantum scitur, bibliothecis librorum mss. evanuit. Scriptores vero libri, cui titulus: Hist. litt. de la France, Benedictini, tom. V pag. 420 de Joannis Scoti libro judicium hoc tulerunt: Le raisonnement est la voie qu' il se propose. Mais outre que la raison ne suffit pas pour décider des points de foi, il fait voir, par la suite de ses raisonnements, qu' il ne savait même raisonner juste. Il n' en faut point d' autres preuves que les absurdités et les contradictions fréquentes dans lesquelles il est tombé. Insuper ea, quae de hoc J. Scoti libro in commentatione supra typis excusa disputantur, evolv


Dominis illustribus et merito Christianae fidei tuendae praestantissimis, atque divino episcopalis gratiae dono desursum a Patre luminum muneratis, Hincmaro et Parthulo, Joannes servus vester devotus in Domino salutem.

Fari non possum, quantas qualesque gratiarum actiones vobis rependere debeam in eo, quod vestrae dilectionis copiosissima sublimitas me tanquam aliquid valentem in defendenda omnium nostrum salute, quae est professio catholica, non est dedignata cooperatorem eligere, impos quidem longe virium vestrarum sermone atque intelligentia, compos vero fide et devotione in asserendae veritatis fiducia. Studium quippe vestrum partim sursum versus 122.0355B| contemplative erigitur ad speculandam veritatem, partim vero deorsum versus active reprimitur ad regendam Ecclesiam: nos vero e diverso inter undosum velivolumque pelagus imperii senioris nostri, domini videlicet gloriosissimi Caroli, quasi quaedam navicula diversis fluctibus agitati, quandoque tamen in portu serenitatis ejus stabilitanda occupati, 122.0356A| vix aliquando ad vestigia sapientiae intuenda brevissimo temporis sinimur intervallo. Modus tamen nostrae capacitatis, qualiscunque sit, de vestra prudentissima sanissimaque doctrina testimonium perhibebit. Ut enim maxima clarissimaque mundi luminaria stellarum lucubrationes non despiciunt, sed ad expellendas omnium tenebrarum caligines earum radiis ad perfectionem sui splendoris utuntur: sic vos, religiosissimi Patres, cum vestrae nobilitas eloquentiae ad omnes novellarum haeresium versutias cavendas, convincendas, destruendas sufficiat, nostrae tamen ratiocinationis astipulationibus vestram perfectissimam de fide praedestinationis definitionem roborare non sprevistis, ita ut et vestrae pietatis pulcherrima virtus omnibus pateat, 122.0356B| et nostrae obedientiae non spernenda humilitas clarescat.

In hoc itaque opusculo nostro, quod ad testimonium vestrae orthodoxae professionis vobis jubentibus scribere curavimus, quae vera esse perspexeritis, tenete, et Ecclesiae catholicae tribuite, quae falsa, respuite, et nobis, qui homines sumus, ignoscite, 122.0357A| quae dubia, credite, donec aut respuenda esse, aut vera esse, aut semper credenda esse praecipiat auctoritas. De connexionis autem verborum inhonestate non facile animi vestri constantiam crediderim esse commovendam, ut prius taedium audiendi aures vestras praeoccupet, quam amor perveniendi ad ea, quae suadere sudavimus. Quae si vera sunt, in eis absque verborum consideratione diligenda est veritas. « Bonorum siquidem ingeniorum » , ut ait Augustinus, « insignis est indoles, in verbis verum amare, non verba. Quid enim prodest clavis aurea, si aperire, quod volumus, non potest, aut quid obest lignea, si hoc potest, quando nihil quaerimus nisi patescere, quod clausum est » . Munuscula igitur nostri ingenii libenter accipite, plus eorum 122.0357B| utilitatem, si qua est, consideraturi, quam honestatem dictionis, quae aut vix, aut nulla est, quaesituri. Deinde suppliciter vestram exoramus clementiam, ut, quotiescunque reperiatis, nos dixisse aequalitatem divinae praescientiae atque praedestinationis, quantum ad unitatem divinae substantiae, in qua unum sunt, nos sensisse sciatis. Item quod diximus, ea, quae non sunt, nec a Deo sciri, nec praesciri posse, non ea pravitate, qua quidam praescientiam Dei auferre conantur, dixisse nos arbitremini; sed ea ratione, qua docemur nesciri, quae non sunt, et scientiam Dei esse substantiam, substantiam autem ejus non in nihilo, sed in aliquo esse. Pax Christi abundet in cordibus vestris. Caesare sub Carolo Francorum gloria pollet, 122.0357C| Littore seu Pelagi, piscibus, atque salo: Secta diabolici damnatur dogmatis, atque Pastorum cura splendet amoena fides.

CAPITULUM I. Quadrivio regularum totius philosophiae quattuor omnem quaestionem solvi .

I.

Cum omnis piae perfectaeque doctrinae modus, quo omnium rerum ratio et studiosissime quaeritur, et apertissime invenitur, in ea disciplina, quae a Graecis philosophia solet vocari, sit constitutus, de ejus divisionibus seu partitionibus quaedam breviter edisserere necessarium duximus. « Sic enim » , ut ait sanctus Augustinus, « creditur et docetur, quod est humanae salutis caput, non aliam esse philosophiam, id est sapientiae studium, et aliam religionem, 122.0357D| cum hi, quorum doctrinam non approbamus, nec sacramenta nobiscum communicant » . Quid est aliud de philosophia tractare, nisi verae religionis, qua summa et principalis omnium rerum causa, 122.0358A| Deus, et humiliter colitur, et rationabiliter investigatur, regulas exponere? Conficitur inde, veram esse philosophiam veram religionem, conversimque veram religionem esse veram philosophiam. Quae dum multifariam, diversisque modis dividatur, bis binas tamen partes principales ad omnem quaestionem solvendam necessarias habere dignoscitur, quas Graecis placuit nominare διαιρετική, ὁριστική, ἀποδεικτική, ἀναλυτική, easdemque latialiter possumus dicere: divisoriam, definitivam, demonstrativam, resolutivam. Quarum enim prima unum in multa dividendo segregat, secunda unum de multis definiendo colligit, tertia per manifesta occulta demonstrando aperit, quarta composita in simplicia separando resolvit. 122.0358B|

II.

Earum etiam exempla in processu hujus operis, quantum ipsa lux, quae illuminat cor quaerentium se, nobis aditum rerum, quas conamur ingredi, aperuerit, ostendemus. His enim tanquam utili quodam, honestoque humanae ratiocinationis quadrivio ad ipsam disputandi disciplinam, quae est veritas, omnis in ea eruditus perveniri non dubitat. Cujus disciplinae regulis necessario uti jubemur, dum adversus quendam saphrophilum, nomine Gotescalcum, suae haereseos et inventorem simul et assertorem, fautoresque ejus, si tamen sunt, nescio, atque utinam ne sint, respondere compellimur, jubentibus videlicet catholicae Ecclesiae vigilantissimis pastoribus, in quorum ovili tale venenum serpere molitur, annuente praesertim orthodoxissimo 122.0358C| principe domino venerabili Carolo, cujus maximum studium est, pie recteque de Deo sentire, prava haereticorum dogmata veris rationibus, sanctorumque Patrum auctoritate refellere, ad ultimum penitus eradicare.

III.

Ne igitur defensores veritatis inermes cum assertoribus falsitatis confligere videamur, non incongrue regulis disputatoriae artis utemur. Cum enim per artem rhetoricam et vera suadeantur et falsa, quis audeat dicere, adversus mendacium in defensoribus suis inermem debere consistere veritatem, ut videlicet illi, qui res falsas persuadere conantur, noverint auditorem vel benevolum, vel intentum, vel docilem prooemio facere, isti autem non noverint; illi falsa breviter, aperte, verisimiliter, 122.0358D| et isti vera sic narrent, ut audire taedeat, intelligere non pateat, credere postremo non libeat; illi fallacibus argumentis veritatem oppugnent, asserant falsitatem, isti nec vera defendere, nec falsa 122.0359A| valeant refutare; illi animos audientium in errorem moventes, impellentesque dicendo terreant, contristent, exhilarent, exhortentur ardenter, isti pro veritate lenti frigidique dormitent? Quis ita desipiat, ut hoc sapiat? Sed quoniam verissime dictum est, oportet multas haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos, utamur etiam isto divinae providentiae beneficio. Ex his enim hominibus haeretici fiunt, qui etiam, si essent in Ecclesia, nihilominus errarent. Cum autem foris sunt, plurimum prosunt, non verum docendo, quod nesciunt, sed ad verum quaerendum carnales, et ad verum aperiendum spirituales catholicos excitando. Sunt enim innumerabiles in sancta Ecclesia Deo probati viri; sed manifesti viri non fiunt inter nos, quamdiu imperitiae 122.0359B| nostrae tenebris delectati dormire malumus, quam lucem veritatis intueri. Quapropter multi, ut diem Dei videant et gaudeant, per haereticos de somno excitantur. Utamur ergo etiam haereticis, non ut eorum approbemus errores, sed ut catholicam disciplinam adversus eorum insidias asserentes, vigilantiores et cautiores simus, etiamsi eos ad salutem revocare non possimus.

IV.

Quoniam igitur antiqui hostis miseria humanae beatitudini semper invidet, insidias nostrae saluti praeparare non cessat. Salus autem nostra ex fide inchoat. Fidem igitur destruere laborat, quaerens vasa sibi convenientia, quibus ea venena, quae ejus argumentosa malitia interius exagitat, in aures credentium, impetumque astutiae suae cavere non 122.0359C| valentium exterius infundat. Sed quia ipsius omnes adinventiones, quibus unitatem Catholicae fidei usque modo conatus est scindere, operante divina gratia per eos, qui beati et immaculati in via legis divinae ambulaverunt, et testimonia ejus scrutati sunt, funditus explosae [sunt], ne ullum nequitiae suae argumentum praetereat, novo nunc machinamento murum munitae fidei solvere temptat; per ministrum namque suum, scilicet G[otescalcum], duas praedestinationes in Deo esse asserit, quibus et aequissima justitiae merita, et misericordissima gratiae dona nititur aufere. Cum enim genus humanum dividatur in bonos malosque; omnis namque homo aut bonus, aut malus est; malorum autem, ut ait Veritas, finis est supplicium aeternum, 122.0359D| bonorum vero vita aeterna: qui sunt mali nisi impii, et boni nisi justi? Justorum omnium, ut ipse adstruit, inevitabilis effectivaque causa consituta est in praedestinatione una; impiorum vero similiter in altera. Una quippe, ut ait, justorum est, altera impiorum; in tantum, ut nemo, nisi necessitate immutabili unius, neque ad justitiae meritum, 122.0360A| neque ad finem ejus, vitam videlicet aeternam, possit pervenire, nemo, nisi alterius necessitate fati nec in meritum impietatis, nec in ejus terminum, aeternum quidem supplicium, compellatur cadere. Quae stultissima crudelissimaque insania primo auctoritate divina refellitur, deinde verae rationis regulis annullatur. Quid enim? numquid per prophetam dicitur: Universae viae Domini misericordia et veritas? Quod apertius alibi aperitur: Misericordiam et judicium cantabo tibi Domine. Quibus verbis lucidissime et donorum Dei largitas, et justitiae ejus aequitas commendatur.

CAPITULUM II. Argumento necessitatis colligitur duas praedestionationes fieri non posse.

I.

Ubi sunt ergo, G[otescalce], duarum praedestinationum 122.0360B| tuarum necessitudines? Tuarum dico, non divinarum. Tua etenim eas perversitas finxit, et ideo non sunt, nec fieri possunt. Quomodo enim potest esse, quod conatur auferre, quod est? Ubi autem est necessitas, ibi non est voluntas. Atqui in Deo est voluntas. In eo igitur non est necessitas. Deus quidem omnia, quae fecit, sua propria voluntate, nulla vero necessitate fecit. Quid enim cogeret Deum, ut aliquid faceret? Quodsi aliqua eum causa compelleret ad faciendum, ea merito major meliorque eo crederetur; ac per hoc ipsa, non ipse, summa omnium causa Deusque coleretur. Si vero una et principalis totius universitatis causa voluntas 122.0360C| Dei et pie creditur, et recte intelligitur, frustra in ipsa, vel ante ipsam necessitas fingitur. Age jam! Si omne, quod in Deo est, Deus est: voluntas autem Dei in Deo est: Deus est igitur Dei voluntas. Non enim aliud est ei esse et velle, sed quod est esse, hoc est et velle. Proinde si voluntas Dei libera est; aliter enim credere impium est: libera vero voluntas omni caret necessitate: igitur nulla necessitas voluntatem Dei possidet. Atqui quicquid de divina voluntate sane intelligitur, de ejus quoque praedestinatione necesse est similiter intelligatur. Expulsa est autem omnis necessitas a divina voluntate. Igitur expulsa est ab ejus praedestinatione.

II.

An forte dicis, haeretice, ad substantiam Dei voluntatem suam, non autem praedestinationem 122.0360D| suam pertinere, ita ut non aliud sit Deo esse et velle, aliud vero esse et praedestinare? Sed hoc facile possumus refellere argumento, quod sumitur a definitione. « Est enim divina praedestinatio » , ut ait Augustinus, « omnium, quae Deus facturus est, ante secula praeparatio atque dispositio » . Si ergo ante secula nihil creditur et intelligitur praeter solum Deum 122.0361A| fuisse: praedestinationem autem Dei ante omnem creaturam esse nullus sanus ambigit: colligitur, praedestinationem Dei ipsum Deum esse, atque ad naturam ejus pertinere. Sed ne forte dicas: Quae de Deo ante mundum dicuntur, non utique semper secundum substantiam dicuntur. Quaedam enim praedicantur substantialiter, quaedam vero relative. Non enim secundum substantiam, sed secundum relationem dicitur Pater, dicitur Filius, dicitur Dominus. Similiter praedestinatio ejus relative ad ea, quae praedestinata sunt, profertur. Audi Scripturam de Christo dicentem: In quo sunt omnes thesauri scientiae, et sapientiae absconditi. Dic, quaeso, quid in his verbis intelligere conaris? An forte scientiam et sapientiam Christi esse judicas accidentia, non 122.0361B| autem ejus secundum suam divinitatem substantiam? Quod absurdissime creditur, et falsissime suadetur. Summus enim ille intellectus, in quo sunt universa, immo ipse est universa, quamvis diversis significationibus nominum ab ipsa rationali natura, quae ad inquirendum eum creata est, appelletur, ipse tamen in se ipso unus atque idem est, cum sit omnium naturarum causa simplex et multiplex. Quod est ergo Deo esse, hoc est ei sapere, et quod est ei sapere, hoc est scire, et quod est scire, hoc est destinare. Cum enim omnis praedestinatio praescientia, non autem omnis praescientia praedestinatio dicatur, non tamen eo modo dicimus, omnem praedestinationem esse praescientiam, non omnem vero praescientiam esse praedestinationem, 122.0361C| quo solemus dicere in generibus eorumque formis, verbi causa in virtutibus, quibus anima rationalis ornatur, omnis prudentia virtus est, non autem omnis virtus prudentia; sed sicut recte dicimus, quod est virtus, hoc est prudentia, et quod est prudentia, hoc est virtus. Non enim hoc modo generalem virtutem, et formam ejus significamus, sed solam unitatem naturae virtutis et prudentiae exprimimus. Recte ergo dicitur omnis praedestinatio praescientia, non omnis praescientia praedestinatio, ut intelligamus, quod est praescire, hoc est praedestinare, et quod est praedestinare, hoc est praescire; unius enim ejusdemque substantiae sunt, divinae videlicet naturae. Nec tamen omne, quod intelligimus, audientes Dei praescientiam, cogimur intelligere, 122.0361D| audientes ejus praedestinationem; sicut non omne, quod quaerimus audiendo virtutem, necesse sit quaeramus audiendo prudentiam. Hoc autem argumentum, 122.0362A| quod ab effectibus ad causam sumitur, non incongruum, si paulo latius aperiatur.

III.

Si ergo virtutes animi, quae vere nihil aliud sunt, nisi effectus unius ipsius summae omnium causae, divinae scilicet voluntatis, ita intelligantur, ut cum sint multae, simul tamen inseparabiliter sint, quia ejusdem naturae sunt--quarum enim una colligitur causa, conficitur eadem esse natura; in eo namque, in quo una vera virtus invenitur, omnes virtutes fieri rationabiliter probantur--appellationibus tamen variis significari, in genera, formasque ejus, usque ad species individuas dividi patiuntur, deinde in numeros multiplicari--tot enim virtutes esse dicuntur, quot sunt hi, quibus donantur: quid mirum de ipsa ineffabili causa omnium, quae dum 122.0362B| generibus, formis, individuis, numerisque careat, ab ea tamen est omne genus, omnis forma, omne totum, omnis numerus, quoniam ipsa est prima universitatis essentia. Omne quippe, quod est, ab ea hoc est, ut sit; ipsa est forma omnium summa. Quid enim appetit nisi eam omne, quod appetit, principium omnium, sive sciens, sive nesciens? Ab ea est omne totum, quae in se ipsa ubique tota est. Ab ea omnis numerus, quia in se ipsa est multiplex sine fine, sine numero numerus. Cum igitur ipsa divina substantia, vel essentia, vel natura, vel quoquomodo dici potest, in se ipsa unum, individuum, inseparabileque sit, unitas enim simplex est atque incommutabilis, variis tamen verborum significationibus nominatur secundum affectus humanae 122.0362C| mentis, quibus ad notitiam Creatoris sui redire nititur. Homo namque male utens libero arbitrio sui, ad eum, quem sine labore deseruerat, sine laboris studio et cooperantis gratiae dono pervenire non potest.

IV.

Proinde humana ratio duce veritate Deum suum multipliciter intelligens, ipsum secundum modos suae intelligentiae diversis vocationum signis appellat. Ut enim, exempli causa, pauca de multis ponamus. Cum aeternum intellectum, in quo sunt omnia, hoc est, ipsum Deum, rationis intuitus attingit, ut in eo aspiciat, quod ipse divinus intellectus aeternae suae immutabilisque substantiae plenissimam perfectissimamque habeat notionem, quae omnem exsuperat intellectum creaturae, ipsa divina 122.0362D| notio, qua semetipsum Deus intelligit, sapientia proprie vocatur. Cum autem eadem ratio aeterno intellectui copulatur, ut in eo videat esse omnium naturarum, 122.0363A| quae ab eo creatae sunt, incomprehensibilem notionem; ipsa mox appellat scientiam, quae iterum tunc quasi proprie scientia vocatur, cum non solum cernitur in omnibus bonis, quae Deus de sua et in sua universa creatura facienda esse, antequam fierent omnia, disposuit, sed etiam in omnibus malis, quae perverso motu fiunt rationalis creaturae male quidem libero utentis arbitrio, hoc est conditorem suum deserentis, et in rerum infimarum, ab eo tamen creatarum libidinosam cupiditatem corruentis.

V.

Ipsa igitur, ut dictum est, omnium bonorum Dei malorumque perversae creaturae divina et quodammodo generalis praenotio praescientia meruit vocari. Ac per hoc Deus dicitur praescire bonos et 122.0363B| malos, si tamen mala praesciri possunt, qui modus locutionis in sequentibus ostendetur. Eadem autem scientia ad discretionem scilicet et significationem praedestinatio expresse nominatur, dum in divinis tantum operibus conspicitur. Operatio quippe divina non solum in condendis omnibus creaturis dinoscitur, sed etiam in his, quos Deus per suae gratiae propositum ad vitam praeparavit aeternam; in ea quoque occultissima operatione, qua de malis motibus reproborum, quos juste deserit, ad exercitationem justitiae consulit eorum, quos sua praedestinatione vocavit; in ipsis etiam qualitatibus elementorum, quae dum natura sui bona esse videantur, quoniam a summo bono sunt, poenaliter tamen sentiuntur ab eis, quibus judex justus merito suae justitiae 122.0363C| tormenta praeparavit aeterna, ideoque mala dicuntur, cum sint naturaliter bona. Hujus ergo ratiocinationis connexione conficitur, praedestinationem in Deo secundum substantiam esse, relative autem fieri non posse.

VI.

Quapropter si unam incommutabilem Dei essentiam, indivisibilemque ejus simplicitatem nomine sapientiae, nomine scientiae, ceterisque nominibus, sicut virtutis, potestatis, justitiae, veritatis, aeternitatis, operationis, similibusque non incongrue significamus: necessario sequitur, praedestinationis quoque vocabulo ejusdem inseparabilis essentiae naturam convenientissime insinuari. Deinde si impium est, duas essentias in Deo doceri, vel duas sapientias, scientias, virtutes, ceteraque omnia, 122.0363D| quae de Deo dicuntur, geminari, vel triplicari, vel quacumque multiplici specie cumulari, quicunque duas in Deo praedestinationes asserere convincitur, reatu impietatis ligatur. Una est enim divina praedestinatio, sicut una est divina operatio, divina 122.0364A| sapientia, divina substantia, divina voluntas. Dic ergo G[otescalce], ubi possunt inveniri duae praedestinationes tuae, quas astruis? Eas enim vera ratio in Deo esse non sinit, maxime propter vim necessitatis, quam inesse ipsis asseris. Clamat enim Scriptura: Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus, et alibi: Omnia quaecunque voluit, Dominus fecit. Non dixit in omnes necessitates ejus, sed in omnes voluntates, quae omni carent necessitate. Quamquam enim omnia, quaecunque Deus voluit, necesse sit, ut sint, nulla tamen necessitas voluntatem ejus, aut ad aliquid faciendum impellit, aut ab aliquo faciendo retrahit. Voluntati enim ejus quis resistit? Sed eo modo dicimus, quaecunque Deus voluit fieri, necesse est, ut sint, quo debemus intelligere, 122.0364B| omne, quod voluit Deus fieri, necesse est, ut non aliter, quam ipse voluit, sit. Quae enim voluit esse, sunt, et ideo sunt, quia ipse voluit ea fieri. Ac per hoc bene videntibus nihil aliud occurrit voluntatis divinae necessitas, nisi ea ipsa voluntas. Sicut itaque voluntate Dei fiunt, quae fiunt, ita voluntate ejus non aliter fiunt, nisi sicut ipsa voluit. Nam si omnium naturarum est necessitas Dei voluntas, erit Dei voluntas naturarum necessitas. Est autem Dei voluntas naturarum, quas ipsa creavit, necessitas. Erit igitur necessitas creaturarum, quas Deus creavit, Dei voluntas. Colligitur Dei voluntas ipsa est necessitas, et necessitas ipsa est Dei voluntas. Quicquid autem de divina voluntate intelligimus, de praedestinatione quoque Dei omnino sentire debemus.

CAPITULUM III. De eo quod duas praedestinationes ratio non sinit esse.

I.

Jam nunc breviter omnia, quae praedicta collegit 122.0364C| ratiocinatio, repetamus. Primo igitur vera ratio suasit, divinam voluntatem summam, principalem, solamque esse causam omnium, quae Pater per veritatem suam fecit, ipsamque voluntatem omnimodo cuncta necessitate carere, quae vel eam impelleret, vel ei impediret, sed ipsa est sua necessitas, tota igitur est voluntas. Deinde quemadmodum rectissime de Deo secundum substantiam voluntas dicitur, sanissime praedestinatio praedicatur. Quod potest probari argumento sapientiae et scientiae veritatis ceterisque, quae substantialiter de Deo praedicari 122.0364D| nullus fidelium dubitat. Proinde si omnis necessitas divina tollitur voluntate, certissime tolletur divina praedestinatione. Non enim Deo aliud est velle, aliud praedestinare, quoniam omne, quod fecit, praedestinando voluit, et volendo praedestinavit. 122.0365A| Multimodas etiam voces, quibus Deum suum rationalis anima significare appetit, unum atque idem innuere, hoc est, ipsam ineffabilem Creatoris essentiam, quamvis nominum quaedam relative dicantur. Motus etenim humani animi, quo principium sui repetit, gradatim ascendere nititur, ideoque juxta modos ascensionis suae signa vocis invenit, quibus ea, quae intus intelligit, sensus secum conscendentium, vel conscendere volentium, caritati obediens erudit. Deinde contexitur: si omnia, quae de Deo praedicantur, unum sunt, nihil autem et verius et honestius de Deo dicitur, quam praedestinatio: una est igitur. Quam et errando separat, et blasphemando negat, atque pro eo duas a se ipso finxit, quarum nec una, nec altera stare nequit. Jure igitur penitus 122.0365B| non sunt, quia neque verae, neque falsae sunt. Verae quidem non sunt, quoniam omne, quod veritati contradicit, a veritate non est. Omne, quod a veritate est, verum esse necesse est; omne igitur, quod veritati contradicit, verum non esse necesse est. Duae autem, G[otescalce], praedestinationes veritati contradicunt; verae igitur non sunt. Falsae non sunt. Omne enim falsum sub quadam similitudine veri appetit esse, quod non est. Cujus exemplum in natura rerum est vocis imago, quae a Graecis ἠχώ vocatur, umbraque corporum, in arte vero picturarum figurae, ceteraque id genus. Similitudo etenim, sed non omnis, falsitatis causa esse videtur. Ac per hoc omne, quod similitudine aliqua veri vacat, non est falsum. Praedestinationes, G[otescalce], 122.0365C| nullam veri similitudinem habere convincuntur; falsae igitur non sunt. Sed quid sint, non invenio: nihil enim sunt: quis autem potest invenire nihil? Fabulosae ergo repertae. Fabulosum namque est, quod nec verum, nec verisimile, ut volatus Daedali, qui nunquam fuit, nec fieri potuit.

II.

Est etiam aliud argumentum, quod dicitur ab effectibus ad causam, quo conficitur, duas praedestinationes Dei non esse. Cujus argumenti maxima propositio est: omnium, quae sunt inter se contraria, necesse est eorum causas inter se fieri contrarias. Unam enim eandemque causam diversa inter se contraria efficere ratio prohibet. Quid autem est contrarium essentiae, nisi non esse? Quid vitae, nisi interire? Quid justitiae, nisi peccatum? Quid beatitudinis, 122.0365D| nisi miseria? Si ergo haec omnia inter se contraria esse manifestum est, sequitur, eorum quoque causas inter se fieri contrarias. Non enim aut ab una causa, aut duabus ejusdem generis nasci possunt. Igitur, ut haereticus asserit, si duae praedestinationes sint in Deo, quarum una, ut ait, non solum efficit, sed etiam violentia sui cogit vitam, quod est esse, deinde justitiam, quam sequitur 122.0366A| beatitudo; altera vero, quae per omnia contraria est praedictae, ipsa enim e diverso non solum efficit, sed etiam cogit peccatum, quod est non esse, deinde mortis interitum, quem necessario sequitur miseria: ipsae igitur sibimet contradicunt. Si autem divina natura, summa omnium, quae sunt, causa multiplex, cum sit simplex et una, saluberrime creditur, consequenter necesse est, nullam in se ipsa controversiam recipere credatur. Relinquitur ergo, in Deo duas non esse praedestinationes, quae inter se discordantia et efficiant, et fieri cogant. Nec earum ulla fieri potest. Quomodo enim creditur in Dei natura causa necessario aliquid cogens, qui omnia, quae fecit, bonitate voluntatis, et voluntate bonitatis suae fecit? cujus bonitas sua est voluntas, 122.0366B| et voluntas sua est bonitas.

III.

Non est igitur illa praedestinatio, quae cogat inevitabili necessitate sua vitam, justitiam, beatitudinem, nec illa, quae cogeret praedictorum bonorum contraria, videlicet mortem, peccatum, miseriam. Quae ratio enthymematis argumento concluditur, quod semper est a contrario. Cujus propositio talis est. Non et Deus summa essentia sit, et eorum tantum, quae ab eo sunt, causa non sit. Est autem Deus summa essentia. Est igitur eorum tantum, quae ab eo sunt, causa. Peccatum, mors, miseria a Deo non sunt. Eorum igitur causa Deus non est. Idem quoque syllogismus hoc modo connectitur. Non et Deus eorum, quae sunt, causa sit, et eorum, quae nihil sunt, causa sit. Est autem Deus eorum 122.0366C| causa, quae sunt. Igitur non est causa eorum, quae non sunt. Peccatum, ejusque effectus, mors profecto, cui adhaeret miseria, non sunt. Eorum igitur nec Deus, nec ejus praedestinatio, quae est, quod ipse est, causa esse potest.

IV.

Sed quia, haeretice, jam de tua prima congressione, qua duas praedestinationes et asserere mendose coepisti incautus, et defendere contumeliose sudasti superbus, et modica convictus auctoritate fugisti, et apertissima veritate prostratus occubuisti, occumbendo siluisti, silendo posteriora prioribus pejora excogitasti, ut in te impiorum convicium impleatur, quod scriptum est: Et erit novissimus error pejor priore --ut enim non te piget negare, te praedicasse duas praedestinationes, quod tamen 122.0366D| dixisse a multis convinceris, ita non te pudet iterum proferre, unam esse, sed duplam; scribis enim in deliramentis confessionum, immo perfidiarum tuarum, tanquam originem erroris tui defendere volens, sententiam videlicet Isidori: « Gemina est praedestinatio sive electorum ad requiem, sive reproborum ad mortem » , quam sic exponis: « non enim, ait, duae sunt, quia non sunt, sed gemina, id est bipertita » --ut 122.0367A| quid, impudentissime, debilis, enervatus, omni veritatis auxilio desertus, lites renovas, quibus conaris te a prima tua illa impudentia latenter subtrahere, tanquam tolerabilius sit, et minus veritati resistat, geminam, id est, bipertitam Dei praedestinationem praedicare, quam duas? Quam geminationem, vel bipertitionem exemplo caritatis probare contendis. « Tale enim » , inquis, « est, quod dicitur praedestinatio gemina, in electos videlicet et reprobos bipertita, cum sit una, licet sit dupla, quale est, quod dicitur caritas vel dilectio gemina, cum utique non sint duae, sed una, licet sit etiam propter Deum et proximum dupla » .

V.

O quam vere de te dictum est: De locusta egredietur bruchus. De blasphemia tua in praedestinationem 122.0367B| egressa est blasphemia tua in caritatem, ita ut prioris peccati poena sit sequens peccatum. Eandem itaque fidem videris habere de caritate, quam profiteris de praedestinatione; utramque siquidem duplam asseris esse. Concedis, ni fallor, si non insanis, Deum esse caritatem, Scriptura perhibente, quae ait: Deus est caritas. Non negare ausus es, praedestinationem Deum esse, quod patenter in confessionibus tuis professus es. Deo enim praedestinationem suam coaeternam esse scripsisti; atque utinam veritatem consuleres in ceteris, quae dixisti de praedestinatione, sicut in ejus Deo coaeternitate. Convenit itaque inter nos de caritate et de praedestinatione in eo, quod et caritas Deus, et praedestinatio Deus, et unus Deus, una essentia divina, 122.0367C| aeterna, incommutabilis. Proinde si caritas et praedestinatio essentialiter de Deo praedicantur; essentia autem divina nullo Catholico dubitante unitas est, summa et vera caritas: itaque et praedestinatio unitas est. Quae, si una, et sola est incommutabilis, numero carere necesse est, cum ab ea sint omnes numeri; quod, si commutabilitate careat, multiplicari non potest. Primus multiplex est duplus; dupla igitur non est unitas, quae est divina substantia. Praedestinatio essentialiter de Deo praedicari non est dubium. Essentia autem unitas. Praedestinatio igitur unitas. Unitas dupla non est. Praedestinatio itaque dupla non est. Ac per hoc nec gemina. Quomodo enim sit geminatio, ubi non sit numerus et pluralitas? Divina unitas numerosa caret 122.0367D| pluralitate. Caret igitur duplicitate. Similis ratio de bipertitione. Si praedestinatio de unitate divinae substantiae rectissime praedicatur, et omnis vera unitas partium sit expers, praedestinatio itaque bipertita non est, quia partibus composita non est. Sicut enim divina natura generum, eorumque formarum, differentiarum, numerorum quoque capax non 122.0368A| est, cum horum omnium causa sit, ita omnium partium, quibus totum conficitur, cum omnis totius auctor sit, compactione caret. Quali itaque impudentia non dubitas pronuntiare praedestinationem quae Deus est, et caritatem bipertitas, addita expositione, id est duplas? Proinde sicut nullus fidelium audet dicere geminum, sive bipertitum, sive duplum Deum, quia impium est, ita etiam praedestinationem et caritatem geminare, vel duplicare, vel bipertiri sacrilegum est. Quicquid enim de Deo creditur, necesse est de ejus quoque praedestinatione et caritate credatur.

VI.

O aeterna caritas, quanta caecitate percussi sunt, qui te duplam esse praedicant, cum inveniunt, praecones tuos pronuntiare, te esse geminam, non 122.0368B| valentes discernere intellectuali visione, quid intersit inter te et praeceptum tui! Praeceptum tuum dominatrix potentissima geminari dicitur, quoniam ad te ipsam primo, quae Deus es, dirigitur, deinde ad proximum, cum et tu diligeris in illo. Nihil enim amatur in omnibus, nisi dilectio, quae tu es simplex, individua, incommutabilisque substantia, et nihil perfecte diligit, nisi tu, vinculum insolubile, quo continentur omnia. Tu itaque diligis, tu diligeris; ideoque praeceptum tuum geminum dicitur. Partim siquidem jubes, ut nulla interposita natura diligaris in temetipsa, partim interposita creata natura diligaris in proximo. Nunquid propter hoc, individua unitas, debemus te credere esse geminam? Nunquid noster amor multiplicabitur secundum numerum rerum, 122.0368C| quas amamus? Nonne eodem amore diligimus omnia, quae diligimus, cum unus atque idem amor non aequaliter omnibus distribuitur, aliis quippe plus, aliis minus accommodatur, ipso tamen in se ipso sine augmento, sine detrimento status sui manente. Non enim alio amore jubemur diligere Deum, et alio diligere proximum; neque parte una unius amoris praecipimur adhaerere Creatori, parte altera adhaerere creaturae: sed uno eodemque toto et Deum et proximum debemus amplecti. Praeceptum igitur caritatis est geminum, non ipsa caritas, et ideo geminum, quia talis differentia est in praecepto, ut Deus diligatur propter semetipsum, proximus vero non propter semetipsum, sed propter Deum. Caritas igitur in omnibus Deum, id est, se 122.0368D| ipsam diligit, et in ea nulla geminatio est, ac per hoc nulla duplicatio.

VII.

Confectum est itaque argumento caritatis, quid accipere debemus de geminatione praedestinationis, quae similiter in semetipsa nec gemina, nec bipertita, nec dupla est, quamvis videatur aliqua differentia in effectibus ejus secundum rationes misericordiae 122.0369A| atque justitiae. Una siquidem eademque praedestinatione sua Deus justus et misericors, potens in omnibus, de massa humani generis, originaliter in cunctis, excepto Christo, vitiata, quosdam elegit, quibus daturus fuerat, quod a semetipsis non habituri, id est, dona sua, quibus essent victuri; quosdam reliquit, qui a semetipsis inventuri peccata sua, quibus essent perituri. Illis dedit, unde beatitudo esset futura, istis non dedit, sed permisit, unde miseria eorum poenas passura. Illis non illi, sed ipse praeparavit vitam, istis non ipse, sed ipsi praeparaverunt mortem. Illis illius misericors bonitas causa fuit regnandi, istis sua propria superbia causa fuit et effectus cruciandi. Cetera quoque exempla, quae ad complicandam absurdissime praedestinationem 122.0369B| cumulas, plus dementiae tuae sunt indicia, quam erroris tui. Dic, quaeso, qua ratione sumpsisti argumentum ab opere Dei bipertito ad suadendam praedestinationis et caritatis duplicem complicationem, cum opus Dei sit numerosum, quia creatum est, praedestinatio vero et caritas, sicut pluralitate, ita etiam numerositate carent? Nunquid quia opus divinum, id est universitas creaturarum, verbi gratia in duas quasi principales species dividitur, spiritualem videlicet et corporalem, propterea cogemur praedestinationem, qua Deus opera sua futura disposuit, duplicare? Quod si cogimur, necessario et quadruplam credere compellemur, quoniam Augustinus in opusculis suis: « Opera divina » , inquit, « quae secula creavit et gubernat, quadriformi 122.0369C| ratione distinguitur » . Virtus quoque communis, qua omnis anima sapiens formatur, quadruplicabitur, quoniam in quattuor virtutes habitus animi de ipsa exprimitur. Quasi unitas dum sit omnium specierum partiumque expers, ab ea tamen omnis species, omnesque partes non oriantur! Aut tanquam de impressione unius anuli multa vestigia in cera fieri non possint! Quid est, quod dixisti de mundo quadripertito? O plumbeum pugionem! An forte aestimas, praedestinationem duabus constare partibus, quemadmodum mundus quattuor elementis componitur, cum sit unus? Simili modo de gemina arbore quid deliras? An forte putas praedestinationis simplicitatem comparandam esse ramis arborum? Inter illa, ut video, dolia, quae tibi 122.0369D| praeparari jubes, jam involutus suffocaris. Merito quippe in oleo atque pice ardere debuisti, qui et lumen caritatis, et mysterium praedestinationis perperam docere non timuisti.

CAPITULUM IV. De una, vera, solaque Dei praedestinatione.

I.

Restat itaque, de una, vera, solaque incommutabili 122.0370A| aeterna praedestinatione divinae voluntatis omnipotentissimae, quae nunquam nusquamque fallitur, tractari. Sed de proprietate illius haeresis, quae eam lacerat, prius dicendum. Haec igitur haeresis Gotescalcana, si tali nomine potest vocari, inter duas alias haereses, sibi invicem adversantes, medietatis loco constituta est, inter illam plane, quae dicitur Pelagiana, et illam, quae ei repugnat; quarum una dono divinae gratiae derogat, altera libertatem arbitrii condemnat. Pelagiana siquidem secta libertatem arbitrii rationalis naturae in tantum commendat, ut sine dono gratiae ad perficiendam hominis justitiam sufficiat. Ejus vero secta contraria gratuitae gratiae donum confirmat, ut eo solo in homine operante, omni conatu liberi arbitrii contempto, 122.0370B| omnis fidelis fastigium justitiae contingat. Una igitur, ut dictum est, donum gratiae contemnit, altera donum libertatis arbitrii; ambae impietate pares, secta vero dispares. Haec autem, de qua nunc agitur, sic est in medio inter utrasque praedictas tanquam extremitates inter se contrarias conjuncta, ut ipsis partim consentiat, partim contradicat, propriumque sibi vindicet, quod ipsas non habere contendat. Dum enim omnium virtutum, quibus pervenitur ad beatitudinem, omniumque vitiorum, quibus praecipitatur ad miseriam, in praedestinationibus divinis, ut ipsa fingit, necessarias inesitabilesque causas conatur constituere, quid aliud videtur suadere, nisi Dei dona, hoc est, liberum voluntatis arbitrium, et gratiae auxilium destruere, quibus 122.0370C| duobus profecto plenitudo justitiae hominis et inchoatur, et perficitur

II.

Haec igitur nova secta Pelagianae consentit in eo, quod donum gratiae gratuitae nihil homini prodesse asserit ad faciendam justitiam, sed solam praedestinationis necessitatem; ab ea vero dissentit eo, quod vires liberi arbitrii penitus evacuavit, neque ad bene facere, neque ad mala committere praevalere, omnia haec in necessitate praedestinationis impudentissime ponendo. Ast in eo, quod appetitum liberi arbitrii laborat auferre, adversantibus Pelagianae videtur consentire, cui iterum resultat, dum dona divinae gratiae nihil homini proficere commendat. Neque enim dona sunt, quae non voluntate, sed necessitate fiunt, cum omnibus sapientibus 122.0370D| et insipientibus notissimum sit, omnia, quae donantur, et voluntate donantis largiri, et voluntate accipientis percipi. Proprium vero hujus haereseos, quo ipsae, inter quas medietatis loco ponitur, carere probantur. Pelagiana enim vires liberi arbitrii sine adjutorio divinae gratiae, ejus vero adversans donum solummodo gratiae absque liberi arbitrii nisu ad justitiam perpetrandam sufficere arbitratur. Sed earum 122.0371A| nulla praesumpsit dicere, praedestinationis necessitatem homines aut ab bene vivendum juste, aut ad male vivendum impie retorquere. Relinquitur ergo ipsa vana praedestinationis necessitas hujus tertiae haeresis proprietas.

III.

Sed haec omnia venenosa diabolicae impietatis jacula munitis inexpugnabilis fidei propugnaculis facillime repelluntur. Illa igitur rationis specie, quae dicitur ἀποδεικτική, utamur, primum adversus eos, qui vel negant, vel dubitant, gratiam Dei esse, et ad mundi salutem praevalere; non quod nostrum propositum sit, debellare Pelagianos, aut eorum ex adversa parte, pari tamen malitia contrarios, quod satis a sanctis Patribus est actum, sed quod hujus haeresis, de qua nunc agitur, sit depulsio ipsarum 122.0371B| duarum refutatio. Ex eis enim manare non dubium est. Qui ergo non possunt videre Dei gratiam, videant mundi salutem. Non enim simul possunt esse, salus mundi est, et gratia Dei non est. Si enim gratia Dei mundus non liberaretur, quomodo salus ejus sequeretur? Simul autem esse possunt et salus mundi, et gratia Dei. Si igitur est salus mundi, necessario erit gratia Dei. Firmissime autem tenemus, salutem mundi venisse. Certissime igitur teneamus, gratiam Dei illuxisse. Audiant Apostolum dicentem: Illuxit enim gratia Dei. Deinde his, qui liberum voluntatis humanae arbitrium vel penitus negant, vel de eo dubitant, eodem modo est respondendum. Si liberum arbitrium credere non poteritis, judicium mundi futurum esse non creditis. Si autem judicium mundi 122.0371C| non potestis negare, cogemini liberum arbitrium fateri. Non enim et judicium mundi futurum est, et liberum arbitrium non est. Haec quippe simul fieri non possunt. Nam qua justitia futurum est judicium, si non est liberum arbitrium? Simul vero fieri possunt, et liberum arbitrium est, et judicium futurum. Si ergo mundi judicium est futurum, necessario erit liberum voluntatis arbitrium. Futurum autem de mundo justum judicium impium est negare. Liberum ergo arbitrium homini a Deo datum impium est non credere. Conclusum est igitur, et liberum hominis esse arbitrium, et gratiae donum, ex eo quod concessum est, et salutem mundi venisse, et judicium esse futurum. Via igitur regia gradiendum, nec ad dexteram, nec ad sinistram divertendum, hoc est, 122.0371D| ne sic defendatur liberum arbitrium, ut ei bona opera sine Dei gratia tribuantur, nec sic defendatur gratia, ut quasi de illa securi mala opera diligantur.

IV.

Huic vero tertiae haeresi, quam perversa Gotescalci cogitatio inspirante diabolo addidit, respondendum. Mira siquidem diabolica subtilitate [ex] duabus praedictis haeresibus manare non est dubium, dum earum videatur partim esse negativa, partim confessiva. Illarum namque, ut dictum est, una 122.0372A| libero contendit arbitrio, altera gratiae; haec vero et liberum arbitrium simul, et gratiae munus destruere molitur, ac per haec consequenter et mundi salutem, et judicium. Huic ergo resistitur tali modo. Qui non potest videre, immo qui non vult fateri, nullam in evitabilem compellentemve necessitatem inesse divinae praedestinationi, quae vel eam cogat, ut aliquid in creatura sua faciat, neque eam ipsam esse causam necessariam, quae violenter urgeat rationalem vitam, ut vel pie vivendo Deo suo adhaereat, vel impie Deum suum deserat, videat liberum voluntatis arbitrium et munera gratiae. Non enim simul possunt esse, ut et liberum arbitrium gratiaeque donum sint simul et necessitas praedestinationis. Quomodo quippe possunt fieri in uno et causa necessaria cogens, et 122.0372B| voluntaria efficiens? Non enim locum habet aut gratiae, aut voluntatis libertas, ubi est naturae immutabilis captivitas. Simul autem fieri possunt, ut et liberum arbitrium cum dono gratiae sint, et praedestinationis necessitas non sit; aufert enim plane libertas captivitatem. Si ergo, ubi libertas arbitrii cum dono gratiae sunt, ibi praedestinationis necessitas esse non potest, conversim sequitur, ubi praedestinationis necessitas est, ibi nec liberum arbitrium, nec gratiae potest esse donum. Rectissime autem credimus, et lucidissime sentimus, et liberum arbitrium, et gratiae donum in homine posse esse. Firmissime igitur intelligamus, necessitudinem praedestinationis in homine non posse esse. Omni namque homini libertas data est propriae voluntatis generaliter, 122.0372C| sed non in omnibus, sed tantum in praedestinatis dono gratiae praeparatur, adjuvatur, custoditur, finitur, coronatur. In nullo autem generaliter divina praedestinatione urgetur, captivatur, sed peccato et originali et proprio impeditur, occulto, justo tamen Dei judicio.

V.

Proinde, ut ad veram praedestinationem redeamus, duce ipsa firmissime credimus, apertissimeque videmus, eam esse unam solamque substantialem. Deus est enim verus, vera Dei praedestinatio, quae antequam omnia fierent, quae ab ipsa, et per ipsam, et in ipsa facta sunt, in mensura et numero et pondere facienda praevidit, et factura disposuit. Est enim omnium creaturarum causa voluntaria, et 122.0372D| voluntas causativa. Inter quas rationalem creaturam condidit ad se intelligendam, ut summo sui bono, hoc est, contemplatione creatricis suae frui posset, largiens ei suum donum, id quidem suae voluntatis liberum arbitrium, ut eo munere bene utendo, hoc est, Creatoris sui praecepto pie humiliterque obediendo, juste atque beate semper viveret. Si vero eodem munere male uteretur, quod est summum bonum, Creatorem videlicet suum deserere, corruptibilibusque bonis voluntate perversa inhaerere, debita miseria 122.0373A| poenaliter sequeretur. Justissime quippe desertorem copiosissimae pulcherrimaeque beatitudinis sequitur egestas turpissimae voluntatis. Ars igitur ipsa, per quam facta sunt omnia, quae est summa incommutabilisque Dei sapientia, ita rationalem creaturam faciendam esse praedestinando disposuit, ut ei nullam necessitatem imponeret, quae etiam nolentem Deo suo servire inevitabili violentia urgeret, vel volentem ei adhaerere cogeret deserere. In uno nempe videretur conditae rationis captivitas, in altero conditoris iniquitas. Eo enim modo justissimo benignissimoque pulchritudinis totius universitatis consuluit naturae, quam ad imaginem et similitudinem suam creavit, ut sibi voluntate, non necessitate serviret, rectissimo quidem divinae sapientiae 122.0373B| moderamine. Non enim aliter debuit fieri rationalis vita, nisi voluntaria, cum ab ea voluntate, quae est causa omnium, creata sit ad imaginem et similitudinem sui. Aut quomodo eam divina voluntas, summa videlicet universitatis ratio, quae nulla necessitate stringitur, quoniam sua liberrima potentia potitur, imaginem sui similem faceret, si non ejus substantiam crearet voluntatem liberam rationalem?

VI.

Hoc apertissimo probatur argumento, quod sumitur ex primi hominis peccato. Quamvis enim beatam vitam peccando perdidit, substantiam suam non amisit, quae est esse, velle, scire. Est enim, et vult, et scit, vult se esse et scire, scit se esse et velle. Quid ergo primus homo habuit ante peccatum, 122.0373C| quod perdidit post peccatum? Non enim adhuc habebat vitam beatam, quae ei tribuenda fuerat, si praeceptum servaret. Si dixerimus liberam voluntatem, perdidit igitur suam naturam. Si autem ratio edocet, nullam naturam posse perire, prohibemur dicere, liberam voluntatem perdidisse, quae sine dubio substantialis est. Non enim in homine creavit Deus voluntatem captivam, sed liberam, quae libertas post peccatum remansit. Nulla enim anima peccatrix est, quae non velit beatitudinem, et velit miseriam. Quid ergo plus habuit ante peccatum? Antequam enim perpetraret peccatum, voluit peccare, noluit autem miser fieri. Quis vero audet dicere, noluisse eum se beatum fieri, cum adhuc in natura per eum corrupta beatitudinis appetitus remaneat? An 122.0373D| forte liberae voluntatis vigorem potestatemque, qua sola potuit custodire praeceptum, si vellet, peccando perdidit? Ac per hoc vigor et potestas liberi arbitrii non erat in primo homine ex substantia, sed ex Creatoris gratia, quod magnum munus amisit male utens libero voluntatis arbitrio. Noluit enim facere quod potuit, hoc est, mandatum custodire, quod 122.0374A| post peccans non potest, si velit, si gratia non juverit.

VII.

Hinc Augustinus in libro de dono perseverantiae: « Si ergo alia documenta non essent, haec dominica oratio nobis ad causam gratiae, quam defendimus, sola sufficeret, quia nihil nobis reliquit, in quo tanquam in nostro gloriemur. Siquidem ut non discedamus a Deo, non ostendit dandum esse nisi a Deo, cum poscendum ostendit a Deo. Qui enim non infertur in temptationem, non discedit a Deo. Non est hoc omnino in viribus liberi arbitrii, quales nunc sunt. Fuerat in homine, antequam caderet. Quae tamen libertas voluntatis in illius primae conditionis praestantia quantum valuerit, apparuit in angelis, qui diabolo cum suis cadente in veritate steterunt, et ad securitatem perpetuam non cadendi, 122.0374B| in qua nunc eos esse certissimi sumus, pervenire meruerunt. Post casum autem hominis non nisi ad gratiam suam Deus voluit pertinere, ut homo accedat ad cum, neque nisi ad gratiam suam voluit pertinere, ut homo non recedat ab eo. Hanc gratiam posuit in illo, in quo sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum ejus, qui universa operatur » . Quomodo ergo debemus intelligere, quod sanctus Augustinus in libro Enchiridion loquens ait: « Libero arbitrio male utens homo et se perdidit et ipsum » , nisi forte credendum est, hoc eum docere voluisse, non ut his verbis accipiamus, primum Adam substantiam suam perdidisse, quod non potuit, sed eam in inferius mutavit, quod potuit. Melior quippe fuerat humana natura tunc, dum haberet velle et posse, unum 122.0374C| quidem substantia, alterum vero gratia, quam nunc, cum habet solum velle sine posse, id est, naturam dono desertam.

VIII.

Hinc Dominus in Evangelio suis ait discipulis: Sine me nihil potestis facere. Non dixit, nihil potestis velle. Et Apostolus: Velle adjacet mihi, perficere autem non. Item, quod ait idem Apostolus: Non volentis, neque currentis, sed Dei est miserentis. Non aliter intelligitur, nisi dum sit volens et currens. Naturaliter enim haec duo insita sunt homini: siquidem vult, unde est volens; et appetit beatitudinem, unde est currens. Non tamen volentis, neque currentis, bona opera vel inchoare, vel agere, vel perficere; hoc enim est miserentis Dei donum. Sicut enim homo in densissimis tenebris positus, 122.0374D| habens sensum videndi quidem, nihil videt, quia nihil potest videre, antequam extrinsecus veniat lux, quam etiam adhuc clausis oculis sentit, apertis vero et eam, et in ea cuncta circumposita conspicit: sic voluntas hominis, quamdiu originalis peccati, propriorumque umbra tegitur, ipsius caligine impeditur. Dum autem lux divinae misericordiae illuxerit, 122.0375A| non solum noctem peccatorum omnium, eorumque reatum destruit, sed etiam obtutum infirmae voluntatis sanando aperit, et ad se contemplandum bonis operibus purgando idoneam facit. Sed jam tempus est ad propositum redire.

CAPITULUM V. De eo quod praescientia et praedestinatione Dei nemo compellitur, seu bene seu male facere.

I.

Quae cum ita sint, ordo rerum, quas exequendas esse praesentis causae flagitat utilitas, consequenter postulat, ut, quoniam malorum omnium, quorum Deus auctor non est, ejus quoque necessario effectivam causam non esse praedestinationem, aperte rationis regulis, ut opinor, confectum, ex 122.0375B| praescientia Dei firmissima sumamus argumenta, ea scilicet monstraturi primo: quemadmodum praescientia Dei peccata, quae praescit, fieri non cogit, ita ejus praedestinatio peccata, quae nunquam praedestinat, fieri non efficit. Si enim praescientia non omnia, quae praescivit, fecit, quo pacto praedestinatio omnia, quae non praedestinavit, efficit? Praescientia sua Deus malefacta hominum futura praevidit, non tamen eorum est factor; praedestinatione sua malefacta hominum futura creditur non praedestinasse, quomodo ergo putatur facere? Quid enim? Nunquid dementis est dicere, id, quod Deus praescit et non facit, praedestinatione sua fieri, cum illud non praedestinat? Si igitur et auctoritate creditur et ratione videtur Deus omnia peccata praesciisse, 122.0375C| non fecisse--quomodo enim potest esse peccatorum factor, qui est eorum et destructor et ultor?--nullum autem peccatum praedestinavit: qua impudenti stultitia, immo nequitia aestimatur praedestinatione sua cogere, ut sint, quae non praedestinavit, cum eadem praescientia sua fieri non cogit, sed permittit?

II.

Deinde, si auctoritas quaeritur, quae Deum omnium malorum, quae ab eo non sunt, esse praescium, causam vero eorum efficientem adstruat non esse, unius Patris Augustini dicta sufficiunt ex libro tertio de libero arbitrio: « Nisi fallor, non continuo tu peccare cogeres, quem peccaturum esse praescires, neque ipsa praescientia tua peccare eum cogeret, quamvis sine dubio peccaturus esset. Non enim aliter 122.0375D| id futurum esse praescires. Sicut itaque non sibi adversantur haec duo, ut tu praescientia tua noveris, quod alius sua voluntate facturus est, ita Deus neminem ad peccandum cogens, praevidet tamen eos, qui propria voluntate peccabunt. Cur ergo non vindicet justus, quae fieri non cogit praescius. Sicut enim tu memoria tua non cogis facta esse, quae praeterierunt, sic Deus praescientia sua non cogit facienda, quae futura [sunt]. Et sicut tu quaedam, 122.0376A| quae fecisti, meministi, nec tamen, quae meministi, omnia fecisti, ita Deus omnia, quorum ipse auctor est, praescit, nec tamen omnium, quae praescit, ipse auctor est. Quorum autem non est malus auctor, justus est ultor. Hinc ergo jam intellige, qua justitia Deus peccata puniat, quia, quae novit futura, non facit. Nam si propterea non debet retribuere supplicium peccantibus, quia praevidet peccaturos, nec recte facientibus debet praemia retribuere, quia et recte facturos nihilominus praevidet, immo vero fateamur, et ad praescientiam ejus pertinere, ne quid eum lateat futurorum, et ad justitiam, ut peccatum, quia voluntate committitur, ita judicio ejus impune non fiat, sicut praescientia non cogitur fieri » . Quae cum ita se habeant, tantum abest a vero, quod 122.0376B| Creatori deputanda existimantur peccata creaturae, quamvis necesse est fiant, quae ipse futura praescivit, ut, cum tu dixeris, non te invenire, quomodo non ei deputetur, quicquid in ejus creatura fieri necesse est, ego contra non inveniam modum, neque inveniri posse, atque omnino non esse confirmem, quo ei deputetur, quicquid in ejus creatura ita fieri necesse est, ut voluntate peccantium fiat. Omnino igitur non invenio, nec inveniri posse, et prorsus non esse confirmo, quomodo tribuantur peccata nostra Creatori nostro Deo, quando et in ipsis eum laudabilem invenio, non solum quod ea punit, sed etiam quod tunc fiunt, cum ab ejus veritate receditur.

III.

Quocirca firmissime fatendum est, simul fieri 122.0376C| non posse, peccatorum, quae Deus in creatura sua permittit, praescientiam ejus, qua ea praescivit, causam non esse, praedestinationem vero ejus, quae ea non praedestinavit, causam esse. Quicquid autem de peccato vel generali, vel speciali conficitur, necesse est de ejus quoque poena sentiatur. Poena peccati mors est. Quicquid ergo de peccato dicitur, necesse est de morte dicatur. Non dico de omni morte, sed tantum de illa, quae sequitur peccatum. Dicimus enim, morimur peccato, id est, merito peccati morimur. Item morimur peccato dicimus, dum liberati a peccato justitiae vivimus. Si ergo omnis peccati causa nec in praescientia Dei, nec in ejus praedestinatione sit constituta, evidentissime omnis mortis, quae sequitur peccatum, sicut in Dei praescientia 122.0376D| causa non est, in ejus similiter praedestinatione non esse certissimum est. Quamvis sancti auctores modo quodam abusivae locutionis soleant dicere praedestinatos ad mortem, vel interitum, vel poenam, de quo postea, prout Dominus aperuerit, dicemus.

IV.

Nunc interim considerare debemus, utrum, sicut Deus nec praescientia, nec praedestinatione sua neminem compellit peccare, ita neminem compellat 122.0377A| pie vivere. Ubi intendendum est, nullius voluntatis esse veram libertatem, si aliqua causa eam coegerit. Igitur si humanam voluntatem aliqua causa praecedit, quae eam invitam extorqueat ad bona malave vel cogitanda, vel agenda, sequitur, non esse eam vere liberam, sed penitus eam non esse. Ubi enim est causa quae compellit, ibi non est natura quae velit. Atqui humana natura non solum voluntas est, sed et libera; nec ejus libertas falsa, sed vera est, quamvis ipsa libertas post peccatum in tantum vitiata sit, ut poena ejus impediatur, ne aut recte vivere velit, aut si velit, non possit. De qua miseria liberatur, ut ait Apostolus, gratia Dei per Jesum Christum, manente tamen adhuc naturali libertate, quae intelligitur beatitudinis appetitu, qui ei naturaliter insitus 122.0377B| est.

V.

Non ergo ullo modo concedendum, aliquam causam compulsativam, sive bonam, sive malam, praecedere voluntatem hominis, seu alterius rationalis naturae, ne ab ea meritum suae libertatis auferatur, sive bonum, si bene vixerit cooperante divina gratia, sive malum, si male vixerit suo motu irrationabili perversoque. Proinde nulla causa constringit hominem, seu bene, seu male vivere. Non enim Deus omnium bonorum causa est necessaria, sicut ignis ardendi, sol calefaciendi, illuminandi, aut coactiva, ut sensus dormiendi, sitis bibendi, sed est voluntaria, ut sapientia sapientis, visus videntis, ratio ratiocinantis, similiter. Sed e contrario, cum sit omnium malorum causa perversus motus rationalis 122.0377C| substantiae libero voluntatis suae arbitrio male utentis, ea tamen non est necessaria, ut peccatum mortis, mors miseriae, nec coactiva, ut passio doloris, dolor tristitiae, sed est voluntaria, ut libido avaritiae, avaritia fraudis.

VI.

In quo loco respondendum est his, qui nolentes, immo spernentes sua peccata corrigere, sed querentes de divina operatione, procaciter dicere solent: cur Deus dedit homini liberum arbitrium, quo solo peccare convincitur? Nonne melius erat, si eum ita faceret, ut peccare non posset? Quod etiam conantur falsissimo paralogismo concludere, proponentes: Si liberum arbitrium donum Dei est; omne autem donum bonum est; omne bonum non nocet; liberum igitur arbitrium non nocet. Quomodo 122.0377D| autem non noceat liberum arbitrium, quando eo peccamus? Aut quomodo videtur esse Dei donum peccandi occasio? Deus autem nullam mortis occasionem dare debuit. Oportuerat quippe Deum facere hominem, qui non peccaret, quia potuit talem facere. Melius est enim non esse, quam misere esse. 122.0378A| Quae perversa opinio refellitur facile consulta ratione. Interrogandi quidem sunt: Vos autem, qui peccatorum vestrorum auctoritatem Creatori omnium referre non pertimescitis, cur peccare timetis? An quia mortem non vultis? Nunquid Deus injustus est, quod absit, quando peccata punit, quorum occasionem dedit? Non est igitur liberum arbitrium peccatorum causa, cum sit Dei donum.

VII.

Item interrogandi: Cur mori timetis? An quia vivere vultis? Ob hoc enim maxime mors timenda, quod vitam auferat sive corporis, sive animae, seu utriusque. Si autem vivere vultis, dicite, utrum beate, an misere? Nullus est, qui vitam miseram velit, quandoquidem nullus est, qui vitam beatam non appetat. Quae tamen nulla est, si vel coacta 122.0378B| voluntate adquiritur, vel sine libertate possideatur. Aut: Si Deus liberum arbitrium homini non dedisset, quo beatitudinem desideraret, purgaretque se bonis operibus, quibus eam merito retribueret? Quomodo juste eum beatae vitae gloria coronaret, qui sibi sua propria voluntate servire non posset?

VIII.

Si vero dixeritis, cur Deus homini tale liberum arbitrium non dedit, cum potuit, quo non nisi pie justeque vivere vellet, nec aliter velle posset, impie vero injusteque vivere nec vellet, nec posset, continuo vobis respondebitur: Si Deus in homine talem voluntatem condidisset, quae non omnimodo movere se posset, sive recte, sive perverse, non omnimodo libera esset, sed esset ex parte libera, ex parte non libera; libera quidem juste, non autem 122.0378C| libera injuste vivere. Si ergo esset aliqua ex parte necessitas, non esset perfecta libertas. Aut quomodo de eadem voluntate posset simul dici, libera est, libera non est; haec enim contradictorie dicuntur, quia simul fieri non possunt. Si enim verum est, libera est, falsum est, libera non est; si autem verum est, libera non est, falsum est, libera est. Ac per hoc liberum arbitrium nullo modo staret, si in aliquo claudicaret. Si dixeritis: Quid homini noceret, si liberum suum arbitrium parte aliqua claudicaret, id est, eo male uti non posset, tantum ut eo bene utendo ad vitam perveniret aeternam? melius est enim, beate vivere, quam plenam voluntatis libertatem habere: miranda est vestra coecitas atque potius miseranda. An nescitis, quid sit justitia? Utique 122.0378D| nescitis. Si enim sciretis certissime, certissime taceretis. Audite ergo, quid sit justitia. Ita namque definitur. Justitia est sua cuique tribuere. Si ergo justitiam Dei nemo potest auferre, sinite contra eam latrare. Quomodo quippe Deus judex justus coronam vitae dat homini, nisi pie sibi servienti? Quis 122.0379A| autem Deo pie servit, nisi qui ejus mandata custodit? Et quis mandata Dei custodit nisi ille, qui ea, quae ipse prohibet, abhorret, ne faciat, et ea, quae jubet, desiderat, et contendit, ut faciat, adjuvante gratia ejus, sine qua nihil boni potest facere. Sed quid prohibet, nisi peccare, aut quid jubet, nisi non peccare? Supervacuo autem prohiberetur homo, ne peccatum committeret, si ejus committendi liberam potestatem non haberet. Non enim prohibetur, quod non potest esse. Aut qua ratione juberetur ei non peccare, si nullomodo posset peccare? Illud enim Deus debuit jubere, quod posset homo facere. Quod autem non posset homo facere, quomodo Deus voluit jubere, non video. Siquidem, ut vultis, si Deus tale liberum arbitrium in homine crearet, ut eo 122.0379B| tantum non peccare posset, eo vero peccare non posset, quomodo unum prohibuit, id est, peccare, quia, etsi non prohiberetur, non esset, quod esse lege naturae non sinente non posset, alterum vero quomodo jussit, hoc est, non peccare, quandoquidem, si non juberetur, ut fieret, necessario fuisset? Si enim peccare non posset naturali vi cogente, quo pacto peccaret?

IX.

His ergo rationibus confectum est, Deum primo homini talem voluntatem et dedisse, et in eo eam condidisse in tantum liberam, ut per eam posset peccare, posset non peccare, sicut potuit mori, potuit non mori. Proinde primum mandatum in medio constitutum est inter peccandum et non peccandum. Unum enim prohibuit, quod fieri libertate naturae 122.0379C| potuit; alterum jussit, quod fieri et natura, et gratia non negavit, ut, si ei obedire vellet, juste vitam beatam reciperet, sin vero illud contemneret, juste debitam mortem subindeque miseriam subiret. Quae cum ita sint, nullus Christianorum dubitare debet, Deum universitatis conditorem dedisse homini liberum arbitrium, id est, electionem sive boni, sive mali, nec aliter eum dare debuisse, nisi omnino liberum, eo scilicet et monstraturus, quid in homine praevaleret natura sine gratia, quid gratia posset in natura, quid justitiae meritum, quid peccati, quid deinde suae ineffabilis largitatis donum, in tantum, ut quisquis libertati arbitrii deroget, aut minuendo, aut penitus auferendo, aut blasphemando, eum totius Christianae disciplinae proculdubio 122.0379D| inimicum et divina et humana convincat auctoritas. Hinc Augustinus in libro de vera religione: « Defectus autem iste » , ait, « qui peccatum vocatur, si tanquam febris invitum occuparet, recte injusta poena videretur, quae peccantem consequitur, et quae damnatio nuncupatur. Nunc vero usque adeo peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, 122.0380A| si non sit voluntarium, et hoc quidem ita manifestum est, ut nulla hinc doctorum paucitas, nulla indoctorum turba dissentiat. Quare aut negandum est peccatum committi, aut fatendum est, voluntate committi. Non autem recte negat peccasse animam, qui et poenitendo eam corrigi fatetur, et veniam poenitenti dari, et perseverantem in peccatis justa Dei lege damnari. Postremo, si non voluntate male facimus, nemo objurgandus omnino, aut monendus est; quibus sublatis Christiana lex et disciplina omnis religionis auferatur necesse est. Voluntate ergo peccatur, et quoniam peccari non dubium est, nec hoc quidem dubitandum video, habere animas liberum voluntatis arbitrium; tales enim servos suos meliores esse Deus judicavit, si ei servirent 122.0380B| liberaliter; quod nullo modo fieri posset, si non voluntate, sed necessitate servirent » .

CAPITULUM VI. De eo quod non aliunde sit omne peccatum, nisi libero propriae voluntatis arbitrio.

I.

Firmissime igitur tenendum, nullum peccatum, hoc est malefactum, nullamque ejus poenam aliunde nasci, nisi propria hominis voluntate, libero male utentis arbitrio. Neque enim aliter fieri vera ratio invenit. Cujus rei ostendendae causa utendum est eo argumento, quod sumitur a comparatione. Si humana voluntas est secundum naturam, unde dubitare stultissimum, nulli dubium, eam non esse summam omnium voluntatem, eo maxime argumento, 122.0380C| quod mutabilis sit. Si enim summa omnium esset, quomodo mutabilis esse posset? Non igitur summa. Quoniam vero eam rationis summae participem esse videmus, dubitare non possumus, ipsam rationalem substantiam esse. Deinde, si rationalis natura irrationalem merito praecedit, sequitur, ut rationalis natura mutabilis minor sit rationali incommutabili, major vero irrationali mutabilique. Summam igitur omnium divinam voluntatem nullomodo voluntati rationali, quam creavit, vel suasisse peccare, vel eam coegisse ad peccandum, credere debemus. Irrationalis vero voluntas, sicut est animalium, quomodo meliorem se voluntatem vinceret, praesertim cum ipsa peccare non possit carens ratione? Quomodo potuit aut suadere, aut cogere ad 122.0380D| peccandum fortiorem se voluntatem, ratione quippe utentem? Restat par ejus voluntas, quae, si aliqua est, aut vitio caret, aut vitiata est. Sed si vitio careat, quomodo vel suadere, vel cogere potest, vitium fieri in sua pari voluntate? Nulla enim voluntas, carens vitio, in alia voluntate vitium efficit. Si vero vitiata est, non erat par humanae voluntatis ante 122.0381A| peccatum. Melior est enim omnis voluntas corruptione carens ea non carente. Concluditur omnis malefacti occasio, poenaque ejus omnis, in propria hominis voluntate.

II.

Hinc Augustinus in primo libro de libero arbitrio: « Ergo relinquitur, ut, quoniam regnanti menti compotique virtutis quicquid par, aut praelatum est, non eam facit servam libidinis propter justitiam, quicquid autem inferius est, non possit hoc facere propter infirmitatem, sicut ea, quae inter nos constiterunt, docent, nulla res alia mentem cupiditatis comitem faciat, quam propria voluntas et liberum arbitrium, justeque illam pro peccato tanto poenas pendere. Quid enim? Num ipsa poena parva existimanda est, quod ei libido dominatur, expoliatamque 122.0381B| virtutis opulentia per diversa inopem, atque indigentem trahit, nunc falsa pro veris approbantem, nunc etiam defensitantem, nunc improbantem, quae antea probavisset, et nihilominus in alia falsa irruentem, nunc assensionem suspendentem suam, et plerumque perspicuas ratiocinationes formidantem, nunc desperantem de tota inventione veritatis, et stultitiae tenebris penitus inhaerentem, nunc conantem in lucem intelligendi, rursusque fatigatione decidentem, cum interea cupiditatum illud regnum tyrannice saeviat, et variis contrariisque tempestatibus totum hominis animum, vitamque perturbet? Hinc timore, inde desiderio, hinc anxietate, inde inani falsaque laetitia, hinc cruciatu rei amissae, quae diligebatur, inde ardore adipiscendae, 122.0381C| quae non habebatur, hinc acceptae injuriae doloribus, inde facibus vindicandae, quaquaversum potest coartare avaritia, dissipare luxuria, adjicere ambitio, inflare superbia, torquere invidia, desidia sepelire, pervicacia concitare, afflictare subjectio, et quaecunque alia innumerabilia regnum illius libidinis frequentant et exercent. Possumusne tandem nullam istam poenam putare, quam, ut cernis, omnes, qui [non] inhaerent sapientiae, necesse est perpeti? » Quid autem quisque sectandum et amplectendum eligat, in voluntate esse positum constitit, nullaque re de arce dominandi rectoque ordine mentem deponi, nisi voluntate, et est manifestum, non rem ullam, cum ea quisque male utitur, sed ipsum male utentem esse arguendum. 122.0381D|

III.

Quocirca licet nunc animadvertere et considerare, utrum sit aliud male facere, quam neglectis rebus aeternis, quibus per se ipsam mens fruitur, et per se ipsam percipit, et quae amans amittere non potest temporalia, et quaeque per corpus partem hominis vilissimam sentiuntur, et nunquam esse certa possunt, quasi magna et miranda sectari. Nam hoc uno genere omnia malefacta, id est, peccata 122.0382A| mihi videntur hoc uno genere contineri, cum quisque avertitur a divinis vereque manentibus, et ad mutabilia atque incerta convertitur. Quae quamquam in ordine suo recte locata sint, et suam quandam pulchritudinem peragant, perversi tamen animi est et inordinati, eis sequendis subjici, quibus ad nutum suum ducendis potius divino ordine ac jure praelatus est

CAPITULUM VII. Quod liberum voluntatis arbitrium numerandum sit inter bona quae Deus homini largitur, quamvis eo male utatur. Quae est causa peccati et peccatum?

I.

Non ergo liberum arbitrium malum est, cum eo quisque male utatur, sed est numerandum inter bona, quae homini divina largitate donata sunt, praesertim 122.0382B| cum potius ad bene utendum eo datum sit. In hoc enim maxime arguitur humana voluntas, quod eo dono, quod ei datum est ad recte utendum, maluit perverse uti. Sed merito quaeritur, cur eo male uti potuit? Respondetur, quia non est magnum bonum, quo nemo male uti potest. Sunt enim magna bona, quae a Deo homini donantur, sunt media, sunt minima. Et quidem magnis nullus male utitur Quis enim prudentia, temperantia, fortitudine, justitia male uti potest? Mediis vero bonis, minimisque pro arbitrio utentis et recte vivitur et perverse. Potest enim aliquis in disciplina, verbi causa, disputandi, quae dicitur dialectica, peritus, quae nullo dubitante a Deo homini donatur, si voluerit, bene uti, quoniam ad hoc certissime data est, dum ea 122.0382C| ignorantes eam erudit, vera falsaque discernit, confusa dividit, separata colligit, in omnibus veritatem inquirit. Potest e contrario perniciose vivere, ad quod non est data, dum falsa pro veris approbans, alios in errorem mittat, falsisque ratiocinationibus simplicium sensus confundat, confundendo caliginat, ne eorum oculus interior, qui est animus, ad notitiam purae ipsius veritatis perveniat. Sicut ergo ipsa disciplina, si inter magna bona numeraretur, nullus ea falleret, nullus falleretur, ita, si liberum arbitrium in numero magnorum bonorum collocaretur, nullus eo male utens primo laberetur, nullus consequenter male utendo puniretur. Quis autem non videat frequentissime homines male utentes minimis bonis, a Deo tamen commissis, ut sunt species 122.0382D| corporeae, earumque pulchritudines, quibus maxima hominum multitudo ad varias eorum libidines explendas mortifere utitur, cum eisdem ipsis pie, juste, recteque uterentur ad meritum beatitudinis suae, si eas ad laudem Creatoris referrent?

II.

Sed ut haec apertius approbemus, sancti Patris Augustini suaviloqua verba ponenda sunt. Ait enim in libro secundo de libero arbitrio: « Constitit inter 122.0383A| nos, naturam corporis inferiore gradu esse, quam animi naturam, ac per hoc animum majus bonum esse, quam corpus. Si ergo in corporis bonis invenimus aliqua, quibus non recte uti homo possit, nec tamen propterea dicimus, non ea dari debuisse, quoniam esse confitemur bona: quid mirum, si et in animo sunt quaedam bona, quibus etiam non recte uti possumus. Sed quae bona sunt, non potuerunt dari, nisi ab illo, a quo sunt omnia bona. Vides enim, quantum boni desit corpori, cui desunt manus, et tamen manibus male utitur, qui eis operatur vel saeva vel turpia. Sine pedibus aliquem si aspiceres, fatereris, deesse integritati corporis plurimum bonum, et tamen eum, qui ad nocendum cuipiam, vel seipsum dehonestandum pedibus uteretur, male uti 122.0383B| pedibus non negares. Oculis hanc lucem videmus, formasque internoscimus corporum, idque et speciosissimum est in nostro corpore. Unde in fastigio quodam dignitatis haec membra locata sunt, et ad salutem tuendam, multaque alia vitae commoda refert usus oculorum. Oculis tamen plerique pleraque agunt turpiter, et eos militare cogunt libidini. Et vides, quantum bonum desit in facie, si oculi desunt. Cum autem adsunt, quis hos dedit, nisi bonorum omnium largitor Deus? Quemadmodum ergo ista probas in corpore, et non intuens eos, qui male his utuntur, laudas illum, qui haec dedit bona: sic liberam voluntatem, sine qua nemo potest recte vivere, oportet et bonum, et divinitus datum, et potius eos damnandos, qui hoc bono male utuntur, quam 122.0383C| eum, qui dederit, dare non debuisse fatearis » .

III.

« Virtutes igitur, quibus recte vivitur, magna bona sunt; species autem quorumlibet corporum, sine quibus recte vivi potest, minima bona sunt; potentiae vero animi, sine quibus recte vivi non potest, media bona sunt. Virtutibus nemo male utitur, ceteris autem bonis, id est, mediis et minimis, non solum bene, sed etiam male quisque uti potest. Et ideo virtute nemo male utitur, quia opus virtutis est bonus usus istorum, quibus etiam non bene uti possumus. Nemo autem bene utendo male utitur. Quare abundantia et magnitudo bonitatis Dei non solum magna, sed etiam media et minima bona esse praestitit. Magis laudanda est bonitas ejus in magnis, quam in mediis, et magis in mediis, quam in minimis 122.0383D| bonis; sed magis in omnibus, quam si non omnia tribuisset » .

IV.

« Voluntas ergo, adhaerens communi atque incommutabili bono, imperat prima et magna hominis bona, cum ipsa sit medium quoddam bonum; voluntas autem aversa ab incommutabili et communi bono, et conversa ad proprium bonum, aut ad exterius, 122.0384A| aut ad inferius peccat. Ad proprium convertitur, cum suae potestatis vult esse; ad exterius, cum aliorum propria, vel quaecunque ad se non pertinent, cognoscere studet; ad inferius, cum voluptatem corporis diligit. Atque ita homo superbus et curiosus et lascivus effectus, excipitur ab alia vita, quae in comparatione superioris vitae mors est. Quae tamen regitur administratione divinae providentiae, quae congruis [sedibus] ordinat omnia, et pro meritis sua cuique distribuit. Ita fit, ut neque illa bona, quae a peccantibus appetuntur, ullo modo mala sint, neque ipsa voluntas libera, quam in bonis quibusdam mediis numerandam esse comperimus, sed malum sit aversio ejus ab incommutabili bono, et conversio ad mutabilia bona; quae tamen aversio atque conversio, 122.0384B| quoniam non cogitur, sed est voluntaria, digna et justa eam miseriae poena subsequitur » .

V.

« Sed tu fortasse quaesiturus es, quoniam movetur voluntas, cum se avertit ab incommutabili bono ad mutabile bonum, unde ei iste motus existat, qui profecto malus est, tametsi voluntas libera, quia sine illa nec recte vivi potest, in bonis numeranda sit? Si enim motus iste, id est, aversio voluntatis a Domino Deo sine dubitatione peccatum est, num possumus auctorem peccati Deum dicere? Non erit ergo iste motus ex Deo. Unde igitur erit? Ita quaerenti tibi si respondeam nescire me, fortasse eris tristior? Sed tamen vera responderim. Sciri enim non potest, quod nihil est. Tu tantum pietatem inconcussam tene, ut nullum tibi bonum vel sentienti, vel 122.0384C| intelligenti, vel quoquo modo cogitanti occurrat, quod non sit ex Deo. Ita enim nulla natura occurrit, quae non sit ex Deo; omnem quippe rem, ubi mensuram et numerum et ordinem videris, Deo artifici tribuere ne cuncteris. Unde autem ista penitus detraxeris nihil omnino remanebit, quia, etsi remanserit aliqua formae alicujus inchoatio, ubi neque mensuram neque numerum neque ordinem invenias, quia ubicunque ista sunt, forma perfecta est, oportet auferas istam inchoationem formae, quae tanquam materies ad perficiendum subjacere videtur artifici. Si enim formae perfectio bonum est, nonnullum jam bonum est et formae inchoatio. Ita detracto penitus omni bono nihil omnino remanebit. Omne autem bonum ex Deo: nulla ergo natura est, quae non sit ex Deo. 122.0384D| Motus ergo ille aversionis, quod fatemur esse peccatum, quoniam defectivus motus est, omnis autem defectus ex nihilo est, vide quo pertineat; et ad Deum non pertinere non dubites. Qui tamen defectus, quoniam est voluntarius, in nostra est positus possibilitate. Si enim times illum, oportet ut nolis; si autem nolis, non erit. Quid ergo securius, 122.0385A| quam esse in ea vita, ubi non possit tibi evenire, quod non vis. Sed quoniam, non sicut sponte homo cecidit, ita etiam sponte surgere potest, porrectam nobis desuper dexteram Dei, id est, Dominum nostrum Jesum Christum firma fide teneamus, et exspectemus certa spe, et caritate ardenti desideremus » .

CAPITULUM VIII. De differentia inter naturam hominis et liberum ejus arbitrium.

I.

Jam nunc pulsanda est divina misericordia, ut nobis aperire dignetur imminentis quaestionis difficultatem. Longe namque remotum est, et in profundae intelligentiae secreto sinu repositum, quid distat inter liberam hominis voluntatem, quae ex 122.0385B| natura est, et liberum ejus arbitrium, quod procul dubio donum Creatoris esse manifestum. Sancto siquidem Augustino multoties nobis inculcante apertissime credimus, interioris hominis substantialem trinitatem in his tribus, essentia videlicet, et voluntate, et scientia contineri. Si enim summa sapientia, quae humanam naturam sui similem creare voluit, in se ipsa una trinaque est, merito hominem sic fecit, essentiam profecto, voluntatem, scientiam, quae tria unum sunt. Non enim aliud est rationali vitae esse, et velle, nec aliud velle, et scire, sed esse ejus voluntas sciens, et voluntas ejus essentia sciens, et scientia ejus volens essentia est.

II.

Haec igitur tria unum sunt, et una natura. Tota deinde animae natura voluntas est. Sed considerandum, 122.0385C| utrum ea voluntas, sicut naturaliter est, ita libera est naturaliter, an tantum, ut voluntas sit, ex natura habeat, ut autem libera, ex dono Creatoris. Cum enim omne bonum aut Deus ipse est, aut quidquid ab eo est, non tamen omnia bona, quae ab eo sunt, eodem modo ab eo fieri dicimus. Omnium quippe bonorum, quae Deus creavit, quaedam sunt ejus bonitate, quaedam vero ejus largitate. Quae autem ab ipsius bonitate fiunt, substantialiter fiunt, cum omnibus accidentibus, quae eis naturaliter adhaerent, ut sunt qualitates, quantitates, relationes, situs, habitus, loca, tempora, agere, pati; quo numero denario et omnis creata substantia, et omnia ei naturaliter accidentia comprehendi possunt. Nec nos moveat, si dicantur accidentia quaedam, quae 122.0385D| ex natura non sunt. Non enim sunt vere accidentia, sed naturalium accidentium aut absentiae, aut defectus, id est corruptiones. Quae vero largitate conditoris veniunt, profecto dona ejus appellantur, nec aliter credi oportet, quoniam quidem tria quaedam intelligi necesse est in omni donandi actu, qui dat, quod datur, cui datur.

III.

Proinde Deus omnium opifex primo universitatis 122.0386A| a se condendae substantias condidit bonitate sua, deinde unicuique pro gradibus suis dona dare disposuit largitate sua. Inter quas videlicet substantias naturam hominis in voluntate rationabili substituit. Non enim ideo homo voluntas est, quia voluntas est, sed quia rationalis voluntas est. Tolle namque rationalem voluntatem, non erit homo. Quod tamen non recurrit, ut, si tollas hominem, non sit rationalis voluntas, quae non in homine tantum, verum etiam in angelo, atque ipso Deo cognoscitur. Hinc necessario considerandum, quid ista humana voluntas habeat ex natura, quid ex dono. Sed si luce clarius est, naturaliter eam habere, quod sit substantialis voluntas, restat quaeri, unde sit ei libertas. Non enim absolute dicitur voluntas, sed libera voluntas. Si 122.0386B| ergo tantum ex substitutione sua habeat, ut sit voluntas, non autem libera; relinquitur, si libera est, quod negare absurdum, dono sui Creatoris ei donatam esse libertatem. Et erit talis differentia inter naturam et liberum arbitrium, ac si humana voluntas non solum sua substitutione accepit, ut sit, sed etiam ut libera sit.

IV.

Adhuc non est quaestio proposita reserata. Praedictis quippe argumentationibus collectum est, omnipotentissimam divinam voluntatem, quae nulla lege coartatur, nec impeditur, debuisse voluntatem sui similem creare, quae aeternis legibus creatricis regeretur, nulla vi ab agendo, quid vellet, artaretur, vel ad agendum, quod nollet, compelleretur. Quidquid enim facere maluisset, sive boni, sive 122.0386C| mali, sapientissimam creatricis suae disciplinam non excederet, quae omnes motus liberae voluntatis, sive rectos, sive perversos, congruis ordinibus exciperet. Non enim credendus est universitatis conditor rationalem voluntatem fecisse servilem. An forte non est homini substantialiter ratio? Quis audeat hoc dicere, cum sit vera hominis definitio, homo est substantia rationalis, sapientiae capax! Quid ergo mirum, humanae voluntati ex natura sui esse libertatem, cum non sit mirum, ea fieri rationem? Aut quomodo fieri potuit natura servilis voluntas, cui merito obedientiae promittitur illa futura libertas, quoniam non erit peccandi cupiditas? Nullo enim pacto Deus destruit, quod in natura creavit, sed quaedam bona naturalia, quae condidit, in melius eadem 122.0386D| convertit, non ut ab eis, quod fecit, eruat, sed ut eis, quod addere voluit, adjiciat.

V.

Exemplo sit corpus hominis ante peccatum, quod erat primum animale, deinde futurum spirituale merito obedientiae, nulla interposita morte. Cur primum animale? An quia adhuc deerat, quod ei propter praecepti custodiam fuerat addendum, id est spirituale, ac per hoc ex eo, quod aliquid a perfectione 122.0387A| naturae defuit, erat animale, ex eo, quod nihil ei deesset, futurum spirituale. Hinc datur intelligi, primam hominis voluntatem liberam naturaliter fuisse creatam, cui tamen aliquid adderetur, si praeceptum Dei servare vellet, ut, sicut animale corpus potuit mori, quia adhuc non erat perfectum, ita voluntas libera adhuc animalis merito, quia mortalis, potuit peccare, quoniam adhuc non erat perfecta, quae utique perfectio libertatis post mandati custodiam impleretur, dum ea peccandi voluntas penitus auferretur, qualis erit illa futura, quam Dominus noster Jesus Christus daturus est diligentibus se. Sed ut haec ratio roboretur, argumento utamur illo, quod sumitur a minori ad majus. Si naturaliter habemus liberum sensum in oculis nostri corporis, ut eorum 122.0387B| lumine utamur ad videnda honesta seu turpia: quid mirum, si Deus talem in homine voluntatem substituisset, quae sua naturali libertate uteretur honeste, si non peccaret, aut turpiter, si peccaret? Quod ergo agitur naturaliter in corpore nostro, cur in anima nostra non ageretur, praesertim [cum], ubi est rationabilitas ibi necessario erit libertas? Est autem rationabilis substantialiter voluntas humana. Est igitur substantialiter libera.

VI.

Quae cum ita sint, diligentius considerandum, quid est liberum arbitrium? Quod procul dubio a Deo est humanae naturae concessum. Eisdem enim verbis et substantiam hominis, et donum solemus enuntiare, ita ut dubium sit, quid in eis natura insinuet, quid donum. Quid enim aliud sentimus, audientes 122.0387C| liberum voluntatis arbitrium, nisi liberae voluntatis motum, quae omnia naturam humanae voluntatis exprimunt. Est enim voluntas libera, rationalis, mutabilis. An forte, si mutabilis est, quod omnino fatendum, si solus Deus immutabilis esse rectissime creditur, quaeri potest, unde mutabilis est? Ad quod verissime respondetur, unde est libera, inde mutabilis. Est autem ex natura libera. Est igitur ex natura mutabilis.

VII.

Deinde quaeritur, unde movetur? Cui redditur: a se ipsa, quia libera est. Potest aliunde? Potest, quia ea major meliorque voluntas est, qua moveri potest. Quae est illa? Non alia, nisi summa divinaque, quae eam creavit et movet. Potestne moveri a pari, aut minori? Non potest. Si enim 122.0387D| omne, quod movet, plus est, quam quod movetur, necessario majora minoribus moveri non sinunt. Simili ratione paria non possunt paria movere; alioquin non erunt paria moventibus mota; ac per hoc fortiori se causa moventur paria. Restat plane, humanam voluntatem aut a se ipsa moveri, aut ab ea, quae eam condidit. Quid, cum a se ipsa movetur, potestne et recte et perverse moveri? Utrumque potest, ut velit, quia liberum habet motum. Quid, si ab ea moveatur, quae eam creavit, inde rectum 122.0388A| motum fieri quis dubitare audeat? Proinde quia de hominis voluntate ante peccatum quaeritur, concedendum est, motu suo proprio potuisse et ad Deum suum velle converti, ne peccaret, et ab eo averti, ut peccaret; a superiori autem causa moveri tantum, ne vellet peccare. Si ergo, ut praedictae rationis edocet investigatio, humanae substantiae motus naturalis, quo videlicet ad Deum suum cognoscendum diligendumque primo converteretur, deinde ad se ipsam, duplici causa effici persuasum est, quarum una superior, quae naturarum communis est omnium, altera vera inferior, quae in ipsa humana substantia est constituta: quid nos prohibet, omnes rectos motus animi nostri conditori nostro referre, qui cum se ipsum moveat sine tempore et loco, movet 122.0388B| conditum nostrum spiritum per tempus sine loco, movet corpora nostra per tempus et locum. Nostrae quoque naturae inseruit causam, qua nosmetipsos possemus movere libere, rationabiliter, voluntarie ad ea, quae nobis sequenda fuerant, assequenda. Qui motus merito vocatur liberum arbitrium nostrae voluntatis, quoniam potestati nostrae subjectus est. Possemus quippe pro nostro judicio recto cursu eum dirigere, possemus cohibere. Unde igitur haberemus talem motum talemque potentiam, nisi a Deo, qui nobis largitus est hoc proprium, quod esset et nostrae naturae non minimum bonum, et Creatoris laudabile donum? Cui debemus ineffabiles gratias reddere, non solum quod naturam nostrae mentis bonitatis suae copia condiderit rationalem, liberam, voluntariam, 122.0388C| mobilem, sed quod nobis largitatis suae munere concessit, proprio nostro nutu rationabiliter, libere, voluntarie posse nos movere. Qui motus nulli animalium, praeter hominem, concessus est. Si enim praecipimur eam laudare pulchritudine naturarum, quas sine rationabili voluntatis libertate creavit, quanto magis de nostra substantia, cui tale munus donavit, ut suo proprio motu conditori suo adhaereret, ipsumque motum cohibere posset, si vellet, ne ab eo recederet! Qui quidem motus, si in propria humanae voluntatis potestate non fieret, quis recte vivere posset, quis deinde peccaret, cum ad bene vivendum a Deo datus sit, nullomodo ad male vivendum!

VIII.

Hinc sanctum audiamus Augustinum: « Si homo aliquod bonum esset, et non posset, nisi cum 122.0388D| vellet, recte facere, debuit habere liberam voluntatem, sine qua recte facere non posset. Non enim, quia per illam etiam peccatur, ad hoc eam Deum dedisse credendum est. Satis ergo causae est, cur dari debuerit, quoniam sine illa homo recte non posset vivere. Ad hoc autem datam vel hinc intelligi potest, quia, si quis ea usus fuerit ad peccandum, divinitus in eum vindicatur, quod non juste fieret, si non solum, ut recte viveretur, sed etiam, ut peccaretur, libera esset voluntas data. Quomodo enim 122.0389A| juste vindicaretur in eum, qui ad hanc rem usus esset voluntate, ad quam rem data est? Nunc vero Deus cum peccantem punit, quid aliud tibi videtur dicere, nisi, cur non ad eam rem usus es libera voluntate, ad quam tibi eam dedi, hoc est, ad recte faciendum? Deinde illud bonum, quo commendatur ipsa justitia in damnandis peccatis, recteque factis honorandis, quomodo esset, si homo careret libero voluntatis arbitrio? Non enim aut peccatum esset, aut recte factum, quod non fieret voluntate; ac per hoc et poena injusta esset, et praemium, si homo voluntatem liberam non haberet. Debuit et in supplicio et in praemio esse justitia, quoniam hoc unum est bonorum, quae sunt ex Deo. Debuit igitur Deus dare homini liberam voluntatem » . In quibus verbis 122.0389B| debemus intendere, ne quis substantiam confundat et motum, audiens liberam voluntatem, quae procul dubio substantialis est. Eo itaque locutionis modo sanctus pater Augustinus usus est, dicendo liberam voluntatem pro eo, quod est liberae voluntatis motum, sive arbitrium, quo solemus uti, dum per causas substantiales earum significamus effectus. Hinc est verae rationis circuitus, pro verae ratiocinationis circuitu--vera siquidem ratio substantialiter est in homine, cujus motus ratiocinatio--manus pro opere, pes pro ambulatu, lingua pro verbis, ceteraque id genus.

IX.

Hoc ergo, nisi fallor, prolixae ratiocinationis ambitu confectum est, causas omnium recte factorum, quibus ad coronam justae beatitudinis pervenitur, 122.0389C| in libero humanae voluntatis arbitrio, praeparante ipsum, ipsique cooperante gratuito divinae gratiae multiplicique dono, constitutas esse; malefactorum vero, quibus in contumeliam justae miseriae ruitur, in perverso motu liberi arbitrii suadente diabolo principalem radicem esse fixam. Quanta igitur dementia est eorum, qui talium causas inevitabiles coactivasque necessitates in praedestinatione divina falsissime fingunt, impudentissime adstruunt, postremo, quod valde dolendum, se ipsos consentientesque sibi ad perpetuae mortis interitum merito erroris detrudunt! Sive itaque talis differentia inveniatur inter liberum arbitrium hominis et ejus substantiam, ita ut natura in voluntate rationali, liberum vero arbitrium in ejus sit libertate constitutum, sive 122.0389D| in motu liberae naturaliter voluntatis, sive in munere intelligentiae, quod omnibus in commune donatum est, sive, ut probabilius aestimatur, haec tria in unum collecta, id est, liber motus intelligentiae liberum arbitrium inter se componunt, ea videlicet ratione, ut, quemadmodum substantia ipsa, in qua est, 122.0390A| trina sit--est enim, et vult, et scit--ita et illud trinum fiat, liber, motus, intelligens: constat tamen, peccatum omne, poenasque peccati perverso ejus usu originem duxisse, et in omni peccatore ad male vivendum vigere.

CAPITULUM IX. De eo quod non proprie, sed temporalium rerum similitudine praedicantur de Deo praescientia et praedestinatio.

I.

Jam nunc textus principalis quaestionis exigit, nos considerare, utrum proprie, an abusive in sacris litteris et sanctae Scripturae, et sanctorum Patrum dicatur Deus praescisse, vel praedestinasse, sive omnem universitatem, quam ipse condidit substantialiter, 122.0390B| sive quidquid administrationis divinae temporaliter apparet in illa, in his videlicet, quae ipse facit, non quae fieri sinit. Ubi primo notandum, quoniam nihil digne de Deo dicitur, omnia paene sive nominum, sive verborum, aliarumque orationis partium signa proprie de Deo dici non posse. Quomodo enim signa sensibilia, id est, corporibus adhaerentia remotam illam omni sensu corporeo naturam ad liquidum significare possent, quae vix purgatissima mente attingitur, omnem transcendens intellectum? Eis tamen utitur humanae ratiocinationis post peccatum primi hominis laboriosa egestas, ut quodammodo credatur et innuatur copiosa conditoris sublimitas. Amplius si omnia vocum signa secundum naturam non sunt, sed ex complacito hominum 122.0390C| inventa, quid mirum, si non ad illam naturam, quae sola vere dicitur esse, sufficiant exprimendam? II. Proinde signorum verbalium, quibus humanae locutionis consuetudine ad significandum ipsum Deum aut ejus administrationem in universa creatura utitur divina humanaque industria, quaedam sunt quasi propria, quorum exempla sunt in verbis quidem sum, es, erat, esse, in nominibus vero essentia, veritas, virtus, sapientia, scientia, destinatio ceteraque hujusmodi, quae quoniam in natura nostra quidquid primum optimumque sit, significant, id est ipsam substantiam, et ejus optima, sine quibus immortalis esse non potest, accidentia, non absurde referuntur ad unum optimumque principium omnium bonorum quod est Deus; quaedam 122.0390D| vero aliena, hoc est translata, quae tribus sedibus venire solent, a similitudine videlicet, a contrario, a differentia. Primae sedis exempla sunt: Brachium Domini, cui revelatum est ; item: Manus tuae fecerunt me; similiter: Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. Quae merito aliena dicuntur, 122.0391A| cum divina substantia talibus corporalium membrorum omnimodo careat lineamentis. Similitudine tamen quadam de ea non incongrue praedicantur. In brachiis quippe vires corporum, in manibus operationem, in oculis visum, auditum in auribus tanquam in sedibus suis natura locavit. Itaque divina virtus et operatio, visio quoque ejus et largitas aptissime sedium illarum nominibus vocitantur. Tertiae sedis exemplo fiunt, quae ab animorum nostrorum perturbationibus sumuntur ad significandam incommutabilem substantiam, ut sunt ira, furor, indignatio, timor, tristitia, ceteraque, quae de differentiae loco trahuntur, quorum nulla similitudo cum divina natura invenitur, sed sola necessitate significationis remotissimo abusionis modo solent transferri. 122.0391B|

III.

Restant ea, quae contrarietatis loco sumuntur. Quibus tanta vis inest significandi, ut quodam privilegio excellentiae suae merito a Graecis enthymemata dicantur, hoc est, conceptiones mentis. Quamvis enim omne, quod voce profertur, prius mente concipiatur, non tamen omne, quod mente concipitur, eandem vim significationis, dum sensibus fervore infunditur, habere videtur. Sicut ergo argumentorum omnium fortissimum est illud, quod sumitur a contrario, ita omnium signorum vocalium aptissimum est, quod ducitur ab eodem contrarietatis loco. Quorum quaedam absolute dicuntur, quaedam conjuncte. Absolutorum forma est: Perdam sapientiam sapientum, et prudentiam prudentum reprobabo. 122.0391C| Quod recte intelligitur a contrario, ac si aperte diceret: Perdam insipientiam insipientum, imprudentiam imprudentum reprobabo. Quod aperte intelligitur ex verbis Apostoli dicentis: Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum. Si enim omnis sapientia a Domino Deo est, qua ratione intelligetur Deus destruere, quod ab eo est? Quod autem de sapientia creditur, de prudentia similiter credendum. Nullam quippe virtutem in homine Deus perdit, cujus formae absolutivae exemplum non facile de Deo inveniri potest.

IV.

Nec mirum, cum nihil Deo contrarium sit, nisi non esse, quoniam ipse solus est, qui dixit: Ego sum qui sum, cetera vero, quae dicuntur esse, nec omnino sunt, quia non sunt, quod ipse est, nec omnino 122.0391D| non sunt, quia ab ipso sunt, qui solus est esse. Nisi forte dicamus, ea, quae de Domino nostro Jesu Christo dicta sunt secundum humanitatis suae proprietatem, de divinitate similiter ejus dici posse propter unius personae in duabus substantiis inseparabilem unitatem. Si autem illud non absurde creditur fieri, videamus, quod scriptum est in lege: 122.0392A| Maledictus omnis qui pependit in ligno. Hoc de Christo procul dubio dictum est, qui est super omnia benedictus in secula. Nos enim, qui in primi hominis peccato mortis et servitutis meruimus maledictionem, in secundi hominis justitia vitae et libertatis accepimus benedictionem. Nam quod pendenti Christo in cruce Judaei maledixerunt, plus benedictionis insinuat, quam maledictionis. Haec igitur forma locutionis absolute contrarietatis loco deducta est, quo etiam Apostolus sumpsit, quod ait: Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit. Quis enim dubitat, hostiam et peccatum inter se esse contraria, cum hostia nihil agatur, nisi ut peccatum deleatur. Christus hostia generalis est pro peccato totius mundi. Recte igitur e contrario 122.0392B| per peccatum significatur.

V.

Deinde conjuncti contrarii consideremus exempla. Quae quidem conjuncta propterea dicuntur, quod duobus locis conveniant, similitudini videlicet, atque contrarietati. Partim quippe eadem nomina seu verba similitudine, partim sumuntur contrarietate, quorum pragmata sunt praescientia et praedestinatio, quando de Deo praedicantur. Et primum quidem considerandum, haec et hujusmodi seu nomina, seu verba de Deo proprie praedicari non posse. Qua enim ratione diceretur Deus praescire aliquid praescientia, vel praedestinare praedestinatione, cui nihil futurum, quia nihil expectat, nihil praeteritum, quia nihil ei transeat. In eo enim sicut nulla locorum spatia sunt, ita nulla temporum intervalla. 122.0392C| Ac per hoc nulla recta ratio permittit, talia de Deo jure proprietatis intelligi. Quomodo quippe praescientia ejus dicitur, cui nulla futura sunt? Sicut enim nulla ejus memoria proprie dicitur, cui nihil est praeteritum, ita nulla praescientia, quia nullum futurum. Et tamen dicitur: In memoria aeterna erit justus. Eodem namque modo Deus vidit, praevidit, scivit, praescivit omnia facienda, priusquam fierent, quo videt et scit eadem, postquam facta sunt, quoniam, sicut ipse semper aeternus est, ita universitas, quam fecit, semper in ipso aeterna est. VI. De praedestinatione quoque ejus eadem sentienda sunt, praesertim cum omnis praedestinatio praescientia sit. Quo jure potest dici praedestinatio, id est, praeparatio in eo, qui nullo temporis intervallo 122.0392D| praecessit, quo disponeret ea, quae facturus esset? cujus operationem non praecedit praeparatio. Non enim aliud ei est praeparare et operari; utque proprium hominis est praeparare, quae facturus, ita Deo alienum est, praedestinare, quae nunquam facturus. Quomodo autem facturus esset aliquid, qui omnia semel et simul fecit? Aut quomodo non omnia 122.0393A| fecit, qui semper omnia habuit? qui semper suum verbum habuisse creditur, per quod facta sunt omnia, et in quo incommutabiliter vivunt omnia, non solum quae fuerunt, sed etiam quae futura. Nec tamen in illo fuerunt, nec futura sunt, sed tantummodo sunt, et omnia unum sunt. Proinde quoniam aliter sub illo sunt ea, quae per illum facta sunt, aliter in eo sunt ea, quae ipsa est in eis, quae sub illo sunt, quia locis temporibusque suis et creata et ordinata sunt, proprie fiunt verba locorum temporumque significativa, in eis vero, quae aeternaliter in illo sunt, translative proferri possunt. Ac per hoc sicut abusive de Deo dicitur fecisse, vel facturum esse, ita de eo dicitur abusive praesciisse, praescire, praesciturum esse, simili modo praedestinasse, praedestinare, 122.0393B| praedestinaturum esse.

VII.

Conficitur ergo, praescientiam et praedestinationem similitudine rerum temporalium ad Deum transferri. Qui locus a contrario videretur, si temporalia aeternitati contradictorie opponerentur. Jam vero, quoniam aeternitatis quaedam similitudo temporalibus est insita, non solum, quod ab ea facta sunt, sed etiam quod temporalium illa pars, de qua sumuntur haec nomina, videlicet humana natura, in similitudinem quandam verae aeternitatis transitura sit: quomodo a contrario sumitur, dum a temporali ad intemporale alia quaedam significatio transferatur? Loco igitur similitudinis veniunt. Sed quis est ille similitudinis modus, quaeri oportet. Et quidem dicimus ante quattuor modis; quorum primus 122.0393C| dicitur ante temporis, secundus ante dignitatis, tertius ante originis, quartus ante aeternitatis. Illorum exempla fiunt haec: Tempore praecedit flos fructum, dignitate praecedit fructus florem, vox origine praecedit verbum, Deus aeternitate creaturam antecedit. Illo igitur modo, quo Deus omnia, quae fecit, antecedit, id est, aeternitate, eo scilicet praescivit et praedestinavit ea, quae facturus esset. Hinc colligitur, talia verba transferri a primo modo ad quartum, a loco videlicet temporis ad locum aeternitatis.

CAPITULUM X. De eo quod a contrario intelligendum sit, quando dicitur Deus praescire, aut praedestinare peccata, vel mortem, vel poenas hominum, vel angelorum.

I.

122.0393D| Restat considerare locum, qui, ut praediximus, a Dialecticis ac Rhetoricis enthymema vocatur, a Grammaticis vero καταντίφρασις, et est omnium argumentorum signorumque verbalium nobilissimus. Indictum est autem, praescientiam, et praedestinationem, sicuti et praeparationem, et praevisionem 122.0394A| et hujusmodi translative de Deo praedicari, duabusque sedibus significationum posse transferri, meritoque conjuncta dici, quoniam et loco similitudinis, et loco, qui dicitur a contrario, venire probantur. Ubi apertissime intelligitur et firmissime tenetur, in his verbis, quando similitudine sumuntur, nihil aliud significari praeter quod ipse Creator omnium facturus est, et sive in constituenda universitatis substantia, naturalibusque ejus qualitatibus, sive in ejus administratione, in his tantummodo, quos praescivit, et praedestinavit secundum propositum gratiae suae, conformes imaginis Filii sui esse futuros; quando vero de loco, qui est a contrario, transferuntur eadem ipsa verba, nihil in eis intelligendum, nisi quod Deus in creatura, quam ipse condidit, 122.0394B| fieri sinit motu proprio liberoque rationalis naturae perverse utentis naturalibus bonis, quae sui Creatoris largitate suscepit. Et hoc est totum, quod dicitur malum, et poena ejus varia, multimodaque miseria.

II.

Cum ergo audimus: praescivit Deus, vel praedestinavit, vel praeparavit peccata, seu mortem, sive poenas eorum, quos juste deseruit, id est, sua propria perversitate puniri permisit, omnino e contrario intelligere debemus, ne nos haeretica pravitas seducat, quae talibus verbis male utens originem sumpsit. Non enim vident lumen oculorum interiorum pendentes, quod omne malum perversa voluntate descendens nihil sit. Ut omittam illud malorum genus, quod eadem contrarietatis regula malum 122.0394C| dicitur, cum naturaliter sit bonum; ut est ignis ille aeternus, qui praeparatus est diabolo ministrisque ejus. Cetera omnia, quae proprie vocantur mala, unaque de causa nascentia, perverso scilicet, ut saepe dictum est, motu liberae voluntatis, mutabilis, avertentis se a Creatore, maleque utentis creatura, inter duos terminos colliguntur; quorum unus peccatum, alter poena ejus est.

III.

Omne igitur malum aut peccatum est, aut poena peccati. Quae duo si nulla ratio vera sinit Deum praescire, quanto magis praedestinare quis audeat dicere, nisi e contrario? Quid enim? Nunquid possumus recte sentire de Deo, qui solus est vera essentia, qui fecit omnia, quae sunt, in quantum 122.0394D| sunt, eorum, quae nec ipse est, nec ab eo sunt, quia nihil sunt, praescientiam seu praedestinationem habere? Si enim nihil aliud est scientia, nisi rerum, quae sunt, intelligentia, qua ratione in his, quae non sunt, scientia vel praescientia dicenda est? Simili modo, si nihil aliud est praedestinatio, nisi eorum, quae Deus facienda praevidit, praeparatio: quomodo 122.0395A| eorum, quae Deus nec fecit, nec facienda praeparavit, dicenda est praedestinatio? Deinde, si nihil aliud est malum, nisi boni corruptio, et omne bonum aut Deus est, quod corrumpi non potest, aut a Deo est, quod corrumpi potest, omnis autem corruptio nihil appetit, nisi ut bonum non sit: quis dubitare potest esse malum, quod appetit bonum delere, ne sit? Malum igitur nec Deus, nec a Deo est. Ac per hoc, sicut Deus mali auctor non est, ita nec praescius mali, nec praedestinans est. Sed si quis dubitat, nihil esse malum, nisi boni corruptionem, videat, quid de hac ratione Augustinus dicat, scribens contra epistolam Fundamenti: « Discite, non substantiam malum esse, sed sicut in corpore commutatione formae in deterius amitti speciem, vel potius minui, 122.0395B| et foedum dicitur, quod pulchrum antea dicebatur, et displicere corpus, quod antea placuerat: sic in animo recte voluntatis decus, quo pie justeque vivitur, commota in deterius voluntate depravari, quo peccato effici animam miseram, quae honestate rectae voluntatis beatitudinem obtinebat, nulla addita detractave substantia. Quis dubitet totum illud, quod dicitur malum, nihil esse aliud, quam corruptionem? Possunt quidem aliis atque aliis vocabulis alia atque alia mala vocari; sed quod omnium rerum malum sit, in quibus mali aliquid animadverti potest, corruptio est. Sed corruptio peritae animae imperitia vocatur, corruptio prudentis imprudentia, corruptio justitiae injustitia, corruptio fortitudinis ignavia, corruptio quietis atque tranquillitatis cupiditas, vel metus, vel tristitia, vel jactantia. Deinde in corpore 122.0395C| animato corruptio sanitatis dolor et morbus; corruptio virium lassitudo; corruptio quietis labor. Deinde in ipso corpore corruptio pulchritudinis foeditas; corruptio rectitudinis pravitas; corruptio ordinis perversitas; corruptio integritatis discissio, aut fractura, aut diminutio. Longum est, et difficile, et harum rerum, quas commemoravi, et aliarum innumerabilium omnes corruptiones nominatim enuntiare, cum etiam multae, quae dicuntur in corpore, possint et in anima dici, et innumerabilia sunt, in quibus propria vocabula corruptio teneat » .

IV.

Quae cum ita sint, quis non videat, nisi qui sensu caret, totum, quod dicitur peccatum, ejusque 122.0395D| consequentias in morte atque miseria constitutas, non aliud esse, quam integrae vitae beataeque corruptiones; ita, ut singula singulis opponantur, integritati quidem peccatum, vitae mors, beatitudini miseria. 122.0396A| Illa sunt, ista penitus non sunt; illa sursum versus appetunt unum omnium principium, ista deserunt, deorsumque in nihilum bona, quae corrumpunt, redire contendunt; illarum causa Deus est, istarum nulla; illa intra terminos naturalium formarum intelliguntur, ista in earum defectu atque privatione nesciendo sciuntur. Sicut enim causa malae voluntatis neque inveniri, neque sciri potest, ita omnium defectionum merito eam consequentium neque causae efficientes sciri possunt, neque ipsae defectiones, quia nihil sunt. Cui loco sancti Augustini testimonium adhibendum esse arbitror; ait enim in libro XII de civitate Dei: « Nemo quaerat efficientem causam malae voluntatis; non est enim efficiens, sed defectio. Deficere namque ab eo, 122.0396B| quod summe est, ad id, quod minus est, hoc est incipere habere voluntatem malam. Causas porro defectionum istarum, cum efficientes non sint, sed deficientes, velle invenire, tale est, ac si quisquam velit videre tenebras, vel audire silentium, quod tamen utrumque nobis notum est, neque illud nisi per oculos, neque hoc nisi per aures, non sane in specie, sed in speciei privatione. Nemo autem ex me scire quaerat, quod me nescire scio, nisi forte, ut nescire discat, quod sciri non posse sciendum. Ea quippe, quae non in specie, sed in ejus privatione sciuntur, si dici aut intelligi potest, quodammodo nesciendo sciuntur, ut sciendo nesciantur. Cum enim acies etiam oculi corporalis currit per species corporales, nusquam tenebras videt, nisi ubi coeperit 122.0396C| non videre. Etiam non ad aliquem alium sensum, sed ad solas aures pertinet sentire silentium, quod tamen nullomodo, nisi non audiendo sentitur. Sic species intelligibiles mens quidem nostra intelligendo conspicit, sed ubi deficiunt, nesciendo discit. Delicta enim quis intelligit » !

V.

His itaque rationibus inconcusse colligitur, omnem perversae voluntatis defectum vel privationem vel peccatum, vel quoquo modo vocari possit motus ille letifer, quo summum bonum deseritur, efficiturque spiritus vadens, et non rediens, finisque ipsius, mors plane, miseriaque suppliciorum aeternalium, omnino nihil esse. Omne quippe carens materia, forma, specieque procul dubio nihil est; omnis autem rerum absentia, earumque defectus tribus 122.0396D| praedictis carere manifestum est. Omnino igitur non sunt. Ac per hoc nec praesciri, nec praedestinari ab eo, qui summe est, possunt. O miranda, imo dolenda caecitas eorum, qui e contrario intelligere 122.0397A| nolunt, si quando in divina, seu humana legerint auctoritate, Deum praesciisse vel praedestinasse peccata, mortem, supplicia, quae penitus nihil sunt, quia defectus sunt! Quid enim est peccatum nisi defectus justitiae? quid mors nisi vitae? quid supplicium nisi beatitudinis? Qui si diligentius attenderent, omnia, quae sunt, non ob aliud esse, nisi quia praescita et praedestinata sunt, omnia vero, quae non sunt, non ob aliud non esse, nisi quod nec praescita, nec praedestinata sunt, fortassis seipsos emendarent, et resipiscerent, animumque suum ad lucem veritatis converterent, ut in ea, et per eam cernere possent in omni rerum natura, quidquid vere invenitur esse, non aliud id esse, nisi unam, veramque essentiam, quae ubique in se ipsa tota est. Et 122.0397B| quae est illa, nisi omnium naturarum praesciens praedestinatio, et praescientia praedestinans? Si autem apertissime intelligitur, omnium naturarum non esse summam principalemque substantiam, praeter divinam praescientiam et praedestinationem: quomodo credendum est, in eis esse, quae omnino non sunt? Si enim in eis essent, procul dubio non nihil, sed aliquid substitissent. At vero nihil sunt. In eis igitur nec praescientia, nec praedestinatio divina sunt.

CAPITULUM XI. Quod divina humanaque auctoritate comprobari possit, non esse Dei praedestinationem, nisi de his, qui praeparati sunt ad aeternam felicitatem.

I.

Quoniam vero hujus nostrae actionis principalis 122.0397C| quaestio proposita est de divina praescientia et praedestinatione, propter quam necessario diligentius tractandam incidentes quaestiones introductae sunt, eadem paulo apertius exemplorum luminibus discutienda. Sed prius nostrarum litterarum lectoribus suadere curavimus, si tamen sint, qui eas legendas judicaverint, atque utinam eorum caritas ad eas perlegendas accedat, plus in ipsis nostrae obedientiae devotionem consideraturi, quam utilissimae disputationis, si tamen aliqua utilitas in ea sit, despecturi, ne forte quasi commoti in nos irruant dicturi, nos esse destructores et praescientiae, et praedestinationis divinae, quia, si studiosius inspexerint, assertionis earum plurimum in eis invenient, destructionis vero nihil. Quid enim? Nunquid vel praescientiam Dei 122.0397D| destruit, vel ejus praedestinationem contemnit, qui eas translate de Deo praedicari asserit? Quasi non possit a temporalibus ad aeterna translatio fieri modo quodam similitudinis, aut ab his, quae sunt, ad ea, quae non sunt, modo pulcherrimo contrarietatis? Aut quasi rectae fidei resistat, si quis dicat, 122.0398A| praescientiam et praedestinationem proprie fieri in his, quae ordine temporum praecedunt ea, quae et praesciunt et praedestinant, abusive vero dici in eo, cui nulla futura sunt, quoniam nullo tempore, sed sua aeternitate praecedit omnia, quae ab eo sunt? Aut quomodo a veritate abhorreat, si dicatur a simili, praescivit Deus omnia, quae facturus esset, et dicatur a contrario, praescivit, quae facturus non esset, pro nescivit? Similiter de praedestinatione intelligendum a simili. Praedestinavit Deus, quos praeparavit ad suam gratuitam gratiam accipiendam. A contrario praedestinavit impios ad interitum, vel supplicium aeternum, quos tamen non praedestinavit. Si enim praedestinati sunt, necessario peribunt, poenasque patientur inevitabiles. Quod si ita est, 122.0398B| quomodo juste judicabitur mundus, quem necessitas praedestinationis cogit perire? Quod impietatis proprium est aestimari.

II.

Proinde ne nostra ista ratiocinatio videatur nulla divinae seu humanae auctoritatis formula esse suffulta, quid divinae Scripturae paginis, quid sancti patris Augustini dictis potest effici, investigare debemus, non quod aliorum catholicorum Patrum exemplis haec eadem concludere non possimus, sed quod necessarium duximus, et utiliter ad rem pertinere videmus, illius auctoris dicta ponere, cui maxime G[otescalcus] haereticus sui nefandi dogmatis causas solet referre. Nulla etenim scriptura est, de qua non facile non intelligentes eam prava possint sentire. Hinc est, quod praedictus sanctorum Patrum 122.0398C| mendosus adulterator merito, dum veritatis neque sit investigator, neque inventor, non ea, quae pater Augustinus suis verbis insinuare voluit, intellexit, sed ut ea, quae ipse a se ipso atque diabolo finxit, suaderet, praedicti Patris non quidem verba in sibi convenientia, sed plane resistentia violenter retorsit.

III.

Ubi primo notandum, quod sanctae Scripturae auctoritas inconcussa praescientiam simul et praedestinationem, aut solam absolute praedestinationem, non nisi in his, quos Deus elegit ad aeternam beatitudinem possidendam, inveniatur posuisse. Ad quod probandum Apostoli dicta sufficiunt. Agens quippe ad Romanos: Scimus, inquit, quoniam diligentibus 122.0398D| Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt; quoniam, quos ante praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit. Item ad Ephesios: 122.0399A| Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo Jesu sicut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi, ut essemus sancti et sine macula in conspectu ejus in caritate; praedestinans nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum, secundum placitum voluntatis suae, ad laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo, in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae ejus, quae superabundavit in nos in omni sapientia, et prudentia; ostendens nobis sacramentum voluntatis suae, secundum bonum placitum ejus, quod proposuit in eo, ad dispositionem plenitudinis temporum, ut restaurentur omnia in Christo, quae sunt in caelis, et quae 122.0399B| super terram, in ipso, in quo et sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum Dei ab eo, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae. Contra istam veritatis tam claram tubam quis homo sobriae vigilantisque fidei voces admittat humanas? Quis in ea non audiat praedestinationem omnimodo esse sanctorum, nullo modo posse fieri reproborum?

IV.

Quoniam vero sanctus pater Aurelius Augustinus, eloquentiae Christianae copiosissimus auctor, solertissimus veritatis inquisitor, propriae translataeque locutionis, ad exercitium eorum, qui eum lecturi essent, nobilissimus doctor, aliquotiens in suorum librorum serie invenitur dixisse, Deum praedestinasse impios ad interitum seu poenas, ac per hoc 122.0399C| intelligentibus eum, ut ait Apostolus, factus est odor vitae in vitam, non intelligentibus vero odor mortis in mortem,, praesentis causae ratio postulat, ipsius verba quasi sibimet repugnantia ponamus, uti lector intelligens facilius intendat, quo genere locutionis dixerit, praedestinationem divinam utrique hominum generi convenire, videlicet electis per gratiam, relictisque per justitiam, eademque dicta, quibus male utendo haereticus erroris sui perfidiam conatur astruere, ponenda esse judicavimus, ut eisdem sagittis, quas in corda simplicium incautus extorserat, vulneratus recedat.

V.

Ait ergo Augustinus in quadam homilia ad populum exponens illud Evangelii: Princeps hujus mundi jam judicatus est, « id est judicio ignis aeterni 122.0399D| irrevocabiliter destinatus est » . In expositione quoque Evangelii secundum Joannem, ubi testimonium praecursoris sui de Christo explanat, dicit: 122.0400A| « Est quidam populus praeparatus ad iram Dei, damnandus cum diabolo » ; item de Judaeis: « Isti indignantes mortui et morti sempiternae praedestinati » . Item: « Quare dixit Dominus Judaeis, vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis, nisi quia videbat eos ad sempiternum interitum praedestinatos » ; identidem, quod Dominus dicit: nemo potest rapere de manu patris mei, explanando persequitur dicens: « Quid potest lupus, quid potest fur et latro? Non perdunt, nisi ad interitum praedestinatos » . In libro, quem vocat Enchiridion: « Haec sunt » , inquit, « magna opera Domini exquisita in omnes voluntates ejus, et tam sapienter exquisita, ut, cum angelica et humana creatura peccasset, id est, non quod ille, sed quod voluit ipsa, fecisset, etiam per 122.0400B| eandem creaturae voluntatem, qua factum est, quod Creator noluit, impleret ipse, quod voluit, bene utens et malis, tanquam summe bonus, ad eorum damnationem, quos juste praedestinavit ad poenam, et ad eorum salutem, quos benigne praedestinavit ad gratiam » . Item ex eodem libro: « Dicuntur etiam filii gehennae, non ex illa nati, sed in illam praeparati, sicut filii regni praeparantur in regnum » . In libro de perfectione justitiae hominis: « In eo » , ait, « genere hominum, quod praedestinatum est ad interitum » . In libris de Civitate Dei: « Quid dabit eis, quos praedestinavit ad vitam, qui haec dedit eis, quos praedestinavit ad mortem » .

VI.

His et hujusmodi verbis catholici auctoris solet haeretica insanire vecordia, fidemque minus 122.0400C| eruditorum lupinis dentibus laniare. Quis enim ignorantium modos locutionum, quibus sancti Patres uti solent, non facile possit seduci, audiendo praedestinatos aeterno igni, praeparatos ad iram Dei, praedestinatos morti sempiternae, praedestinatos ad interitum, ad poenam, ceteraque id genus, ut sine ulla haesitatione concedat, aut duas praedestinationes, unam plane sanctorum, alteram impiorum, sibimet per omnia contrarias, aut unam eandemque divinam praedestinationem sanctosque impiosque amplecti, eamque simul contrariorum, quod ratio denegat, esse capacem. Cui dolendae miseriae utillime succurritur, quando eadem praedestinatio secundum eundem Augustinum definitur, ejusque definitio suis dictionibus defenditur. Esto igitur, haeretice, 122.0400D| paratus, aut te defendere, quod nullo modo vales, aut te emendare, quod potes, si veritati contradicere desinas. Audi praedestinationis divinae terminos definitionis, 122.0401A| quos nullus recte credentium aut minus artare, aut plus audet extendere, nultus contentiosus potest infirmare. In libro ad Prosperum et Hilarium: « Praedestinatio est » , inquit, « quae sine praescientia non potest esse. Potest autem esse sine praedestinatione praescientia. Praedestinatione quippe Deus ea praescivit, quae fuerat ipse facturus: unde dictum est fecit, quae futura sunt. Praescire autem potest etiam, quae ipse non facit, sicut quaecunque peccata » .

VII.

Attende, qualis sit ista definitio, quae a differentia est assumpta. Est igitur talis differentia inter praedestinationem et praescientiam, quod omnis praedestinatio praescientia, non autem omnis praescientia praedestinatio. Praescientia namque ipsa, 122.0401B| qua Deus praescivit ea, quae fuerat ipse facturus, praedestinatio vere specialiterque dicitur. Ea vero praescientia, qua ea, quae non facit, praescivit, id est, peccata eorumque poenas, praescientia absolute placuit vocari, ita, ut ea tantummodo praescientia, quae dicitur praedestinatio, in bono semper intelligatur; sola vero praescientia sine praedestinatione omnino malorum est, quae Deus non facit. Et ne ullus inde dubitaret, adjecit: « Quocirca praedestinatio Dei, quae in bono est, gratiae est praeparatio; gratia vero est ipsius praedestinationis effectus » . Idem in libro de Dono perseverantiae eadem planius aperit dicens: « Ista igitur sua dona, quibuscunque Deus donat, procul dubio se daturum esse praescivit, et in sua praescientia praeparavit. Quos ergo praedestinavit, 122.0401C| ipsos et vocavit, vocatione illa, de qua dictum est: Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei. Namque in sua, quae falli mutarique non potest, praescientia opera sua futura disponere, id omnino, nec aliud quidquam est praedestinare » . Huic clarissimae tubae atque apertissimae Christianorum castrorum quis dissonare praesumat? Quae apertissima voce resonare non desinit, id omnino, nec aliud esse, Deum praedestinare, quam praescientia sua opera, quae ipse facturus fuerat, disponere. Dic, quaeso, utrum ista definitio praedestinationis vera sit, an falsa? Si falsa est, reprehende Augustinum; si vera est, talis fieri necesse est, qualis ipse ait in libro de animae quantitate: « Definitio nihil minus, nihil amplius continet, quam id, quod susceptum est explicandum; 122.0401D| aliter omnino vitiosa est » . Utrum autem hujusmodi vitiis careat, conversione exploratur.

CAPITULUM XII. De definitione praedestinationis.

I.

Fiat igitur hujus definitionis conversio sic. Si 122.0402A| verum est, sua, quae falli mutarique non potest, praescientia opera sua futura disponere, id omnino, nec aliud quidquam est praedestinare: verum est id omnino: nec aliud quidquam est praedestinare, quam in sua, quae falli mutarique non potest, praescientia opera sua futura disponere. Hinc conficitur alia conversio. Si omnis praescientia, qua Deus opera sua futura disposuit, divina praedestinatio est: omnis praedestinatio, qua Deus opera sua futura disposuit, divina praescientia est: conficitur ergo, praedestinationem Dei non esse nisi in operibus ejus, quando nihil minus, nihil amplius continetur in ejus definitione praeter divinorum operum dispositionem.

II.

Sed ad haec dicturus es: Ad Dei opera pertinere, juste damnandos praedestinare ad poenam, 122.0402B| sicut ad ejus opera pertinet, gratia salvandos praedestinare ad beatitudinem, et hoc testimoniis ejusdem sancti Augustini firmare conaberis. Quae eo, quo posuisti, ordine posuimus, ut in eis, non quod tu, sed quod ille voluit, videamus. Quorum si unum recte fuerit expositum, sufficiet ad cetera intelligenda. Ponamus ergo illud: « Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus, et tam sapienter exquisita, ut, cum angelica et humana creatura peccasset, id est, non quod ille, sed quod voluit ipsa, fecisset, etiam per eandem creaturae voluntatem, qua factum est, quod Creator noluit, impleret ipse, quod voluit, bene utens et malis, tanquam summe bonus, ad eorum damnationem, quos juste praedestinavit ad poenam, et ad eorum salutem, quos benigne praedestinavit 122.0402C| ad gratiam » . Ecce in una eademque sententia: « Praedestinavit » , inquit, « ad poenam » , « praedestinavit ad gratiam » . Ubi, quaesumus, respondeas ad ea, quae interrogamus, utrum ad justitiam Dei, an ad ejus gratiam pertineat praedestinare impios ad poenam? Respondebis, credo, ad justitiam; ait enim, quos juste praedestinavit ad poenam, non igitur ad gratiam. Ac per hoc, si poenae praedestinatio donum Dei non est, sed peccati judicium, necessario sequitur, ut aut falsum sit, quod ipse Augustinus ait: « Praedestinatio Dei, quae in bono est, gratiae est praeparatio » ; aut e contrario accipitur praedestinatio poenarum. Est autem verum et immutabile, quod dixit, praedestinatio Dei, quae in bono est, gratiae est praeparatio. E contrario igitur intelligi voluit, 122.0402D| quod posuit, praedestinavit ad poenam.

III.

Sed ne forte objicias: Non dixit, praedestinatio Dei est gratiae praeparatio, sed praedestinatio Dei, quae in bono est, gratiae est praeparatio. Ubi videtur locus relinqui alterius praedestinationis, quae tanquam in malo sit; aut eadem praedestinatio, si 122.0403A| una solaque est, in bono et in malo fieri posse non negatur. Primum attende, unam definitionem duas praedestinationes omnino non posse continere; deinde, quod, si nulla alia definitio praedestinationis verior aptiorque inveniatur, quam illa, quae praedicta est, et nihil nisi opera divina comprehendit, quae nullo pie credentium dubitante bona sunt: quid nos cogit, aliud aliquid subaudire, audientes, praedestinationem Dei, quae in bono est, nisi semper eam et bonam et in bono esse?

IV.

Si autem dicis, bonum est, praedestinare impios ad poenam, et ideo inter opera Dei reputandum, respondemus, bonum, quia justum. Sed quoniam non est Dei donum, cum ejus sit judicium, omnis autem praedestinatio Dei omnino est praeparatio 122.0403B| gratiae, omnisque gratia donum, necessario colligitur omnis divina praedestinatio donorum ejus praeparatio. Poena procul dubio impios juste torquet, quod donum non est; alioquin, si esset donum, non torqueret, sed utique liberaret. Non est igitur praedestinatio poena. Quod si esset, non esset poena, sed gratia. Est autem poena. Non est igitur praedestinatio ejus. Proinde praedestinationem in donis divinae largitatis semper intelligendam esse, si quis adhuc dubitat, librum sancti Augustini de Dono perseverantiae intentus perspiciat, in eo loco, ubi ait: « Haec » , inquam, « Dei dona, si nulla est praedestinatio, quam defendimus, non praesciuntur a Deo. Praesciuntur autem. Haec est igitur praedestinatio, quam defendimus. Unde aliquando eadem praedestinatio significatur 122.0403C| etiam nomine praescientiae, sicut ait Apostolus: Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit. Hic quod ait praescivit, non recte intelligitur, nisi praedestinavit, quod circumstantia ipsius lectionis ostendit. Loquebatur enim de reliquiis Judaeorum, quae salvae factae sunt pereuntibus ceteris. Nam superius dixerat ad Israel, dixisse Prophetam: Tota die extendi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem. Et tanquam responderetur, ubi sunt ergo factae promissiones Dei ad Israel, continuo subjunxit: Dico ergo, nunquid repulit Deus plebem suam? Absit; nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, tribu Benjamin. Tanquam diceret: Nam et ego ex ipsa plebe sum. Deinde addidit, unde nunc agimus: non repulit Deus plebem suam, quam 122.0403D| praescivit. Atque ut ostenderet, Dei gratia fuisse relictas reliquias, non meritis operum eorum, seculus adjunxit: An nescitis in Helia quod dicit 122.0404A| Scriptura, quemadmodum inter, ellat Deum adversus Israel et cetera. Sed quid dicit illi, inquit, responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. Non enim ait, relicta sunt mihi, aut reliquerunt se mihi, sed reliqui mihi. Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae [salvae ] factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus, alioquin gratia jam non est gratia. Et connectens illa, quae jam supra interposui: Quid ergo? Et huic interrogationi respondens: quod quaerebat, inquit, Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est, ceteri vero excaecati sunt. In hac ergo electione, et in his reliquiis, quae per electionem gratiae salvae factae sunt, voluit intelligi plebem, quam propterea Deus non repulit, quia 122.0404B| praescivit. Haec est illa electio, qua eos, quos voluit, elegit in Christo ante constitutionem mundi, ut essent sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate, praedestinans eos in adoptionem filiorum. Nullus igitur, qui haec intelligit, negare vel dubitare permittitur, ubi ait Apostolus: Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit, praedestinationem significare voluisse. Praescivit enim reliquias, quas secundum electionem gratiae fuerat ipse facturus, hoc est ergo praedestinavit; sine dubio enim praescivit, si praedestinavit. Sed praedestinasse est hoc praescisse, quod fuerat ipse facturus. Quid ergo nos prohibet, quando apud aliquos verbi Dei tractatores legimus Dei praescientiam, et agitur de vocatione electorum, eandem praedestinationem intelligere; 122.0404C| magis enim fortasse voluerunt hoc verbo in ea re uti, quod et facilius intelligitur, et non repugnat, imo et congruit veritati, quae de praedestinatione gratiae praedicatur. Hoc scio, neminem contra istam praedestinationem, quam secundum Scripturas sanctas defendimus, nisi errando disputare potuisse » .

V.

Si ergo sancti Augustini credendum est auctoritati, immo per eam veritati, inconcusse debemus hanc regulam tenere, ut quotiescunque seu in sancta Scriptura, seu in tractatoribus ejus praescientiam divinam reperiamus, si de sanctorum electione sermo fuerit, nullatenus per eam nisi praedestinationem significari accipiamus. Et si sic est, quis non videat, omnem Dei praescientiam ad sanctos pertinentem nihil aliud esse, nisi eorum praedestinationem. Proinde connexione 122.0404D| verae ratiocinationis colligi potest: omnis praescientia pertinens ad electos praedestinatio est: nulla praedestinatio, nisi electorum est: nulla igitur 122.0405A| praescientia pertinens ad electos praedestinatio non est. Nullus eligitur ad poenam: quomodo ergo praedestinatur poena, quae reproborum est propria? An forte, quemadmodum electi dicuntur, qui non sunt electi, ita praedestinati, qui non sunt praedestinati, et filii Dei, qui non sunt filii ejus, praedicto contrarietatis modo ab auctoribus saepe solent vocari.

VI.

Si autem quaeris, ubi inveniuntur reprobi appellari electi, cum non sint electi, et filii Dei, qui non sunt filii ejus; lege sanctum Augustinum in libro ad Prosperum et Hilarum hujusmodi verbis loquentem: « Quicunque electi, sine dubio etiam vocati, non autem quicunque vocati, consequenter electi. Illi ergo electi, ut saepe dictum est, qui secundum propositum vocati, qui etiam praedestinati, atque praesciti. 122.0405B| Horum si quisquam perit, fallitur Deus. Sed nemo eorum perit, quia non fallitur Deus. Horum si quisquam perit, vitio humano vincitur Deus. Sed nemo eorum perit, quia nulla re vincitur Deus. Electi enim sunt ad regnandum cum Christo, non quomodo electus est Judas, ad opus cui congruebat; ab illo quippe electus est, qui novit bene uti etiam malis, ut et per ejus opus damnabile illud, propter quod ipse venerat, opus venerabile compleretur. Cum itaque audimus: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est, illos debemus intelligere electos per misericordiam, illum per judicium; illos [ergo elegit] ad obtinendum regnum suum, illum ad fundendum sanguinem suum » . « Firmum autem fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: 122.0405C| Scivit Deus, qui sunt ejus. Horum fides, quae per dilectionem operatur, profecto aut omnino non deficit, aut si qui sunt, quorum deficit, reparatur, antequam vita ipsa finiatur, et deleta, quam incurrerat, iniquitate usque in finem perseverantia deputatur. Qui vero perseveraturi non sunt, ac sic a fide Christiana et conversatione lapsuri sunt, ut tales eos vitae hujus finis inveniat, procul dubio nec illo tempore, quo bene pieque vivunt, in istorum numero computandi sunt. Non enim sunt a massa illa perditionis praescientia Dei et praedestinatione discreti. Et ideo nec secundum propositum vocati, ac per hoc nec electi, sed in eis vocati, de quibus dictum est: multi vocati, [et non in eis, de quibus dictum est], pauci vero electi. Et tamen quis eos neget 122.0405D| electos, cum credunt, et baptizantur, et secundum Deum vivunt? Tamen dicuntur electi a nescientibus, 122.0406A| quid futuri sunt, non ab illo, qui eos novit non habere perseverantiam, quae ad beatam vitam perducit electos, scitque illos [ita] stare, ut praescierit esse casuros » . « Nec nos moveat, quod filiis suis quibusdam Deus non dat istam perseverantiam. Absit enim ut ita esset, si de illis praedestinatis essent, et secundum propositum vocatis. Qui vero non sunt filii promissionis, jam isti, cum pie vivunt, dicuntur filii Dei. Sed quoniam victuri sunt impie, et in eadem impietate morituri, non eos dicit filios Dei praescientia Dei. Sunt enim filii Dei, qui nondum sunt nobis, et sunt jam Deo. De quibus ait evangelista Joannes: Quia Jesus moriturus erat pro gente, nec tantum pro gente, sed etiam, ut filios Dei dispersos congregaret in unum. Quod utique credendo futuri 122.0406B| erant per Evangelii praedicationem, et tamen, antequam esset factum, jam filii Dei erant in memoriali Patris sui inconcussa stabilitate conscripti. Et sunt rursus quidam, qui filii Dei propter susceptam vel temporaliter gratiam dicuntur a nobis, nec sunt tamen Deo. De quibus ait idem Joannes: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Cum ergo filii Dei dicuntur de his, qui perseverantiam non habuerunt, ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, et additur, quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum, quid aliud dicuntur, nisi non erant filii, etiam quando erant in professione et nomine filiorum » ?

CAPITULUM XIII. Quid potest colligi ex praedicta sancti Augustini sententia.

I.

Cujus sententiae dicta paulo diligentius considerata 122.0406C| sufficiunt his, quae suadere conamur, probandis. Assumens itaque, quod Dominus suis dixit discipulis: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est, subjunxit et ait: Illos debemus intelligere, videlicet apostolos undecim tunc numero, vocatos secundum propositum gratiae, illum per judicium, scilicet proditorem, secundum aequamen justitiae repulsum. Illi ad gloriam electi, ille ad poenam; in illis omnes salvandi per gratiam, ad finem hujus vitae in bono mansuri accipiendi, in illo omnes morituri per judicium. Ad tempus vocati, mox propositum pie vivendi deserturi, omnes tamen dicuntur electi, cum non sint electi, nisi conformes imaginis filii 122.0406D| Dei. Ceteri vero putantur electi a nescientibus, quid futuri sunt, ac per hoc non electi, sed reprobi sunt. 122.0407A| Dicuntur filii Dei, cum sint filii perditionis, quos omnes in proditore suo Dominus signavit. Orans quippe Patrem pro electis suis: Quos, ait, dedisti mihi, custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis. Electus igitur dicebatur Judas, quia vocatus est inter electos; filius dicebatur, quia inter fratres Christi a nescientibus connumerabatur. Sicut autem nullus ambigit, e contrario vocari filios praeter eos, quibus haereditas paterna destinatur; ita e contrario vocari electos, nisi quia consortio aliorum, quos juste massa damnata in miseria detinet, ad beatitudinis gaudium segregantur. Et quemadmodum non sunt filii, si non sint haeredes, sic electi non sunt, si non sint dilecti. Quomodo ergo nisi e contrario diceretur Judas electus, dum non esset dilectus? 122.0407B| Si enim diligeretur, utique non repelleretur. Aut quomodo electus ad judicium ignis aeterni, qui, si esset electus, procul dubio ad vitam pertineret aeternam?

II.

Quod si ad haec impudenter resistitur, debemus accipere per Judae proditoris abusivam electionem, justam ejus reprobationem; per ejus vero, qua ad tempus vocatus, filiolitatem, justam ejus meritoque aeternam abdicationem, quia nunquam electus fuit, sicut nunquam reprobus non fuit: similiter amicus, qui semper erat inimicus. Proinde non video, cur sancti Patres dubitarent, pulchro locutionis modo fiducialiter enuntiare praedestinatos ad poenam, vel interitum, ceteraque hujusmodi, quoties eis in librorum suorum serie placuit ponere, cum ipsam 122.0407C| veritatem non dubitarint eodem modo locutam fuisse, quatenus et summae sapientiae, quae in eis loquebatur, vestigia non desererent; et suam eloquentiam lecturis exemplo futuram pretiosissimis figuratae pronuntiationis lapidibus ornarent. Si ergo Dominus proditorem suum non erubuit appellare electum, cur ejus imitator sanctus Augustinus erubesceret, eumdem, scilicet proditorem, vocare praedestinatum? Similiterque Judaicum populum, invidae perfidiae refertum, Domini nostri Jesu Christi traditorem, ac per hoc interemptorem, cur haesitaret praedestinatum dicere ad interitum? Cur non deinde generaliter omnes impii ad supplicium praedestinati enuntiarentur, cum et verissima ratio suadeat, et apertissima comprobet auctoritas, non esse Filios Dei praeter 122.0407D| electos ejus, neque electos ejus praeter ab eo praedestinatos; et conversim non esse praedestinatos praeter electos, neque electos praeter filios.

III.

Hinc conficitur incommutabili conclusione, si omnes Filii Dei electi sunt, quod impium est negare, omnes autem electi procul dubio praedestinati, omnes igitur Filii Dei praedestinati sunt. Quae connexio conversione sui vitium non recipit, nec ullo 122.0408A| modo vacillat: si omnes praedestinati sunt electi, unde nemo fidelium dubitat; omnes autem electi omnino Filii Dei sunt; omnes igitur praedestinati Filii Dei sunt. Quae connexio stare nullo modo posset, si hi tres termini aequales non essent, id est filiolitas, electio, praedestinatio. Quantum enim comprehendit filiolitas, tantum electio, et tantum electio, quantum praedestinatio. Ideoque tres pares termini sine ullo vitio currunt, atque recurrunt. Sicut ergo frustra quaeruntur Filii Dei praeter ejus electos, ita frustra putantur ejus electi praeter ab eo praedestinatos. Et reciprocatim: Sicut impie putantur praedestinati a Deo praeter ejus electos, ita supervacuo aestimantur electi Dei praeter ejus filios. Non sunt igitur praedestinati, si non sunt 122.0408B| Dei Filii. Ut enim simul non potest esse, ut et Filii Dei electi sint, et praedestinati non sint, ita simul non potest esse, ut et praedestinati a Deo sint, et electi filii ejus non sint. Proinde quemadmodum Judaei perfidi, quibus Salvator ait: vos ex patre diabolo estis, a Deo praedestinati sunt ad interitum, cum omnis a Deo praedestinatus necesse est, ut sit ejus electus, ac per hoc ejus filius, invenire quis potest, si non in illum, quem saepe diximus, oppositorum locum respiciatur, quo sumitur talis a contrario forma dicendi?

IV.

Jaceat ergo haereticorum garrula procacitas, teneat sana fides praedestinatorum, electorum, Filiorum Dei hanc inconcusse regulam, ut quotiescunque vel audierint, vel legerint praedestinatos ad 122.0408C| malum, ad poenas, ad interitum, seu supplicium, nihil aliud sentiant nisi non praedestinatos, sed a massa damnabili merito peccati originalis atque proprii non esse separatos, ideoque impie vivere permissos relictos, subinde aeterno igni plectendos.

CAPITULUM XIV. Testimonia sancti Augustini simul collecta, quibus aperte conficitur, non esse nisi unam praedestinationem, eamque solummodo ad sanctos pertinere.

I.

Et ne quis forte nos aestimet nostro sensu proprio talia dixisse, nullius auctoritatis gravitate suffulti, placuit nobis, testimonia sancti patris Augustini simul colligere, ut prudens quisque cognoscat, nullo modo eum duas praedestinationes docuisse, 122.0408D| nec unam bipertitam, nec duplam, ut Gotescalcus edocet, et illam unam videlicet divinam non nisi ad sanctos pertinere, impiorum vero nullo modo posse esse. In libro de Corrept. et Gratia: « Sanctis » , inquit, « in regnum Dei per gratiam Dei praedestinatis donum perseverantiae datur non solum, ut sine isto dono perseverantes esse non possint; verum etiam, ut per hoc donum non nisi perseverantes sint » , 122.0409A| et post aliquanta: « Ipse igitur eos facit perseverare in bono, qui fecit bonos; qui autem cadunt, et pereunt, in praedestinatorum numero non fuerunt » . Attende, quam absolute dixit, qui cadunt et pereunt, in praedestinatorum numero non fuerunt. Quomodo haec diceret, si vel duas praedestinationes vellet asserere, vel unam in duas partes divisam, vel duplam, unam quidem sanctorum, alteram vero impiis deputatam. Si enim duae essent, necesse esset, unam eis, quibus datur donum perseverantiae, alteram, quibus cadentibus et pereuntibus non datur, distribui, nullus tamen hominum excluderetur numero praedestinatorum. Nam si expelleretur numero praedestinatorum, qui stando vivunt, reciperetur numero illorum praedestinatorum, qui cadendo 122.0409B| pereunt. Similiter si una esset partita in duas partes, vel dupla, necessario in una sui parte perditos, in altera liberatos concluderet. Quis ergo hominum, seu angelorum bonorum vel malorum, non sit in numero praedestinatorum? An forte haereticus docet tertium genus et hominum et angelorum, quod, quia nec bonum nec malum sit, praedestinatorum numerum excedit. Quod si mendosissimum est, relinquuntur duo tantum genera esse et hominum et angelorum. Sic enim ratio dividit, omnis homo aut bonus aut malus est; similiter de angelo.

II.

Si igitur praedestinatio, ut dictum est, divideretur in duas species aut partes, quarum una bonos, altera malos includeret, quis extra praedestinatorum numerum reperiri posset? Et si sic esset, quomodo 122.0409C| praedictus auctor pronuntiaret, qui cadunt et pereunt, in praedestinatorum numero non fuerunt. Non enim ait, in praedestinatorum ad vitam numero non fuerunt, sed absolute, « in praedestinatorum numero non fuerunt » . Si ergo in numero praedestinatorum non fuerunt, extra eorum numerum fuerunt. Quo conficitur, cadentes et pereuntes non esse ullomodo praedestinatos. Quod apertissime in sequentibus aperitur, ubi ait: « Pastoralis necessitas habet, ne per plures serpant dira contagia, separare ab ovibus sanis morbidam, ab illo, cui nihil est impossibile, ipsa forsitan separatione sanandam. Nescientes enim, quis pertineat ad praedestinatorum numerum, quis non pertineat, sic affici [debemus] caritatis affectu, ut omnes velimus salvos fieri » . « Proinde 122.0409D| quantum ad nos pertinet, qui praedestinatos a non praedestinatis discernere non valemus, et ob hoc omnes salvos fieri velle debemus, omnibus, ne pereant, vel ne alios perdant, adhibenda est a nobis medicinaliter severa correptio. Dei est autem, illis eam facere utilem, quia ipse praescivit et praedestinavit conformes imaginis filii sui » .

III.

Ubi datur intelligi totius rationalis creaturae 122.0410A| bipertita divisio, in eos procul dubio, qui in numero praedestinatorum sunt, et in eos, qui extra numerum praedestinatorum sunt. « Nescientes enim » , inquit, « quis pertineat ad praedestinatorum numerum, quis non pertineat » . Et iterum: « Qui praedestinatos a praedestinatis discernere non valemus » . Hinc texitur quadrifariam inquisitio veritatis per tetragonum: Omnis homo aut justus est, aut injustus est. Item, omnis homo aut praedestinatus est, aut praedestinatus non est. Si verum est, omnis homo justus praedestinatus est, falsum est, omnis homo justus praedestinatus non est. Item, si verum est. omnis homo injustus praedestinatus non est, falsum est, omnis homo injustus praedestinatus est. Vide vim rationis. Duo affirmativa universalia sibi invicem 122.0410B| respondent. Sicut enim omnis homo justus praedestinatus est, ita omnis homo praedestinatus justus est. Simili modo duo universalia negativa sibi invicem consentiunt. Quemadmodum enim omnis homo injustus praedestinatus non est, ita omnis homo non praedestinatus injustus est. Item, ut verbis utamur ipsius Augustini, omnis homo aut ad numerum praedestinatorum pertinet, aut non pertinet. Omnium autem hominum duo genera esse, quis sapientium dubitat, dum veritas sine caligine clamet, non esse humani generis nisi duos fines, unum quidem pertinentium ad supplicium aeternum, alterum vero fruentium vita aeterna? Duo itaque sunt sibi adversantia, vita aeterna, et supplicium aeternum. Proinde pertinentium ad numerum praedestinatorum finis 122.0410C| est vita aeterna, non pertinentium vero ad numerum praedestinatorum finis est supplicium aeternum. Sed quoniam promisimus, nos testimonia sancti Augustini collecturos, placuit ea tantum assumere, quibus luce clarius perhibetur divina praedestinatio non nisi ad praeparationem donorum Dei, quae suis electis largiturus, pertinere, ac per hoc ad ea, quae non ad ejus dona misericordissima, sed ad ejus judicia justissima occultissimaque, nullo modo respicere. Quamvis, ut saepe dictum, inveniantur auctores tropo illo solito contrarietatis enuntiare praedestinatos ad poenas. In libro de Dono perseverantiae: « Ex duobus parvulis » , inquit, « originali peccato pariter obstrictis, cur iste adsumatur, ille relinquatur, et ex duobus aetate jam grandibus 122.0410D| impiis cur iste ita vocetur, ut vocantem sequatur, ille autem aut non vocetur, aut non ita vocetur, [ut vocantem sequatur], inscrutabilia sunt judicia Dei. Ex duobus autem piis cur huic donetur perseverantia usque in finem, illi non detur, inscrutabiliora sunt judicia Dei. Illud tamen fidelibus debet esse certissimum, hunc esse ex praedestinatis, illum non esse » . In eodem: « An quisquam dicere audebit, 122.0411A| Deum non praesciisse, quibus esset daturus, ut crederent, aut quos daturus esset filio suo, ut ex eis non perderet quemquam? Quae utique si praescivit, profecto beneficia sua, quibus nos dignatur liberare, praescivit. Haec est praedestinatio sanctorum, et nihil aliud; praescientia scilicet et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur, quicunque liberantur. Ceteri autem, ubi nisi in massa perditionis justo divino judicio relinquuntur, ubi Tyrii relicti sunt et Sydonii, qui etiam credere potuerant, si mira illa Christi signa vidissent? Sed quoniam, ut crederent, non eis erat datum, etiam unde crederent, est negatum. Ex quo apparet, habere quosdam in ipso ingenio divinum naturaliter munus intelligentiae, quo moveantur ad fidem, si 122.0411B| congrua suis mentibus vel audiant verba, vel signa conspiciant, et tamen si Dei altiore judicio a perditionis massa non sunt gratiae praedestinatione discreti, nec ipsa eis adhibentur vel dicta divina, vel facta, per quae possint credere » . Et paulo ante finem ejusdem: « Nullum est » , inquam, « illustrius praedestinationis exemplum, quam ipse mediator. Quisquis fidelis vult eam bene intelligere, attendat ipsum, atque in illo inveniat et seipsum » , praeclare concludens omnes praedestinatos in Christo, extra quem, quisquis est, praedestinatus non est.

IV.

Quod autem Deus neminem praedestinavit ad poenam, poenam vero praeparasse, hoc est, praedestinasse merito damnandis, talibus ejus dictis lucidissime declaratur. Ait enim, « quia justus et 122.0411C| misericors Deus, praesciusque futurorum, ex hac damnabili massa non personarum acceptione, sed judicio aequitatis suae irreprehensibili, quos praescit, misericordia gratuita praeparat, id est, praedestinat ad aeternam vitam, ceteros autem poena, ut praedixi, debita punit. Quos ideo punit, quia, quid essent futuri, praescivit, non tamen puniendos ipse fecit, vel praedestinavit, sed tantum, ut dixi, in damnabili massa praescivit » . « Diximus namque de damnabili humani generis massa Deum praescire misericordia, non meritis, quos electionis gratia praedestinavit ad vitam, ceteros vero, qui judicio justitiae ejus gratiae efficiuntur expertes, praesciisse tantum vitio proprio perituros, non ut perirent praedestinasse: his vero, qui salutis fidem 122.0411D| aut praedicatam sibi accipere nolunt, aut Deo judice non possunt, vel accepta male utuntur, et ob hoc traduntur in reprobum sensum, ut non faciant ea, quae conveniunt, poenam praedestinatam esse rite 122.0412A| fatemur » . « Tenenda est igitur inconcussae hujus disputationis regula, quae divinis testimoniis claruit, peccatores in malis propriis esse in mundo praescitos tantum, non praedestinatos; poenam autem praedestinatam, secundum quod praesciti sunt » .

V.

His et hujusmodi sanctissimi patris Augustini dictionibus satis, ut opinor, pie credentibus persuaderi potest, quod vera ratio commendat, Deum videlicet ad poenam nullo modo peccantes praedestinasse, sed suis meritis supplicia condigna praedestinata eis ab eo esse. Quod etiam legibus humanis possumus conjicere. Nulla enim temporalia jura hominem definiunt ad peccandum; poenas autem peccaturis definiendo nihil aliud videntur appetere, quam pronos ad peccandum suppliciorum atrocitate 122.0412B| territos cohibere, ac per hoc non minus misericordiae, quam vindictae transgressoribus suis efficere. Nunquam enim respublica homines decrevit peccare; decrevit autem reos justa poena corrigere. Quod si ita est in legibus mutabilitate temporum transitoriis, quid putandum fieri in aeternis pietatis justitiaeque immutabili vigore refertis?

CAPITULUM XV. Quo genere locutionum dicitur praescire Deus peccata, cum nihil sunt, aut praedestinare eorum supplicia, quae similiter nihil sunt.

I.

Majore autem consideratione indiget, quod divina humanaque doctrina saepissime nobis inculcat, Deum videlicet et praescire creaturae suae illicita peccata, et eorum justa praedestinare supplicia, 122.0412C| cum ratio pronuntiare non dubitet, peccata eorumque supplicia nihil esse, ac per hoc nec praesciri, nec praedestinari posse. Quomodo enim vel praesciuntur, vel praedestinantur, quae non sunt? Quibus igitur locutionum tropis talia proferri possunt, edicendum esse arbitror. Siquidem, ut opinor, in prioribus, prout suadere potui, rationibus aperui, et exemplo similium roboravi, nullo alio meliori modo nos posse intelligere, quotiescunque invenire possimus talem dicendi formam, qualem maxime in libris sancti Augustini solemus legere, Deum scilicet praedestinasse impios ad peccata, et eorum merita supplicia, quam eo, qui sumitur a contrario, ut saepe dictum est.

II.

Cujus formae apertissimum in traditore impiissimo 122.0412D| Domini nostri invenitur exemplum. Eodem quippe loquendi modo idem dicitur praedestinatus, quo a Domino dicebatur electus. Ubi recte debemus accipere per electum, non electum, sed merito perfidiae 122.0413A| fidiae suae neglectum atque expulsum, non aliter eundem praedestinatum, nisi non praedestinatum, in massa irae relictum, munere divinae gratiae privatum, inimicum, non amicum. Et tamen ex ore illius, quem tradidit, audivit: Amice ad quid? Item alibi tanquam consors divinae electionis inter veros praedestinatos, electos, amicos abusive collectus audierat: Non dico vos servos, sed amicos. Simili modo ab omni caelesti paternitate abdicato quasi filio inter filios Dominus dicebat: Nolite vocare vobis patrem in terra, unus est enim pater vester, qui in caelis est. Ac si sapienti inter sapientes donum intelligentiae concessum videtur, dum Apostolis dicitur: Vobis datum est nosse mysteria Regni. Si haec et ejusmodi de impiissimo homine intelligenda sunt e contrario, quid 122.0413B| mirum, et ipsum consortesque malitiae suae jure simili praedestinati dicantur. Sicut enim nullus impiorum eligitur ad gloriam, ita nullus eorum praedestinatur ad poenam. Quemadmodum quippe nullo modo excedit electio numerum praedestinatorum, ita praedestinatio nullomodo excedit numerum electorum.

III.

Haec eadem dicendi species, qua dicitur Deus praedestinasse injustos ad poenas vel eorum peccata, videretur recte accipi posse, ac si diceretur, praesciisse Deus injustos peccatores esse futuros, poenasque passuros, ut quemadmodum scientia semper, dum agitur de electis, loco praedestinationis apte accipitur, ita praedestinatio, quotiescunque de reprobis tractatur, pro praescientia compensative 122.0413C| accipiatur, si vera non objiceret ratio, praescientiam eorum, quae non sunt, fieri non posse. Ac per hoc eodem modo dicitur Deus praedestinare quemquam ad supplicia poenarum, quo etiam asseritur praescius esse peccatorum: in tantum, ut paene uno eodemque tropo praedicetur de eo peccatorum praescientia, quo et praedestinatio eorum ad tormenta; excepto quod usitatius atque frequentius in sacris lectionibus inveniatur praesciisse, quam praedestinasse et peccata et poenas. Hinc ipse Augustinus, acutissimus quidem veritatis et inquisitor et assertor, talium nobis exempla locutionum in suis exemplaribus relinquere procuravit, uti nos accipere non pigeat in praedestinatione atque praescientia divina eundem omnimodo intellectum, quamvis non aequaliter 122.0413D| omnimodo eas inveniamus in Scripturis usitatas.

IV.

Ac per hoc saluberrimo verissimoque sensu debemus sentire, quod ipse tanquam nos admonens ait: « Omnis praedestinatio praescientia, sed non omnis praescientia praedestinatio » . Ac si aperte diceret, quanquam praescientia non transcendat fines praedestinationis, 122.0414A| quippe cum sint unius ejusdemque, divinae videlicet, naturae, in qua aliud alio plus minusve non est, merito, ubi est naturae simplicitas, non est ulla diversitas, quoniam in ea omnia unum sunt. Tantum ergo in Deo valet praescientia, quantum praedestinatio, plane, quia unum sunt. Non tamen tantum late atque frequenter Scriptura utitur praedestinatione, quantum praescientia. In divinis siquidem operationibus condendis administrandisque praescientiam et praedestinationem et simul et semper inseparabili jugo connexas reperimus; in malis autem, quae, cum a Deo non sint, penitus nihil sunt, praescientiam saepissime, raro autem praedestinationem nominari. Quod consulto utilitatis nostrae contigisse credendum. Probe quidem, ut eo 122.0414B| modo dicendi admoneremur, non aliud esse praescientiam, aliud praedestinationem, sed unum, quando simul semper in his, quae ab eis vel creata, vel donata sunt, intelliguntur, in his vero, quae nec substantialiter ab eis operata, nec largitatis earum thesauro donata, eas vero deesse, quamvis abusive dicantur adesse passim quidem praescientia, per loca autem praedestinatio, in tantum, ut tanquam species in genere una videatur in altera, praedestinatio in praescientia.

V.

Sed si quem moveat, quod veritas suadere mentibus sanis non cessat, Deum videlicet praescium praeque destinatorem omnium, quae ab eo sunt, esse, eorum vero, quae ab eo non sunt, ideoque nihil sint, non esse, in se ipsum redeat, altius intendat, 122.0414C| ipsam veritatem consulat. In ea namque luciflue absque caligine refulget praesciens praedestinatio, et praescientia praedestinans essentialiter; sane quidem, quando de Deo nihil accidentaliter praedicatur. Quomodo ergo summa essentia in his, quae nihil sunt, esse credenda? Age jam! Si Dei praescientia Deus est, necessario et veritas. Hoc dixerim de praedestinatione. Si et ipsa Deus, procul dubio veritas. « Veritas autem, ut ait Augustinus, necesse est ut in aliquo sit, hoc est, in veris atque manentibus rebus » . Proinde si praescientia et praedestinatio veritas sunt: veritas autem verorum est veritas, quae ideo vera sunt, quia ab eo facta sunt: praescientia igitur et praedestinatio non sunt nisi eorum, quae a veritate facta sunt. Si peccatorum, 122.0414D| ut opinor, non est veritas, quomodo potest eorum esse praescientia vel praedestinatio? Item si necessario in veris rebus est veritas, in eis igitur sunt praescientia et praedestinatio. Si omne, quod naturaliter est, ex veritate esse necesse est; quidquid vero secundum naturam non sit, quis dubitarit ex veritate non esse: peccatum contra naturam est. 122.0415A| non igitur ex veritate, ac per hoc nec ex ejus praescientia, nec praedestinatione. Colligamus breviter de peccatis. Si veritas verorum est, vera autem plane non nisi quae sunt, praescientia et praedestinatio divina procul dubio veritas verorum. Igitur peccata quis ambigat falsa esse, nisi qui ambigit, a veritate non esse. Conficitur eorum neque praescientiam, neque praedestinationem fieri posse.

VI.

De peccato conclusum. Videamus de poena, vel supplicio interituve, vel qualicunque modo vocari possit universitas miseriae, quae juste sequitur peccatum. Praediximus siquidem, auctoritate patris Augustini utentes, divinae praedestinationis clementia nullum praeparari ad tormenta, quamquam, ut saepe jam repetitum, ea dicatur praedestinare 122.0415B| impios ad ipsa. Ubi, ut docuimus, aut per similitudinem praedestinatio pro praescientia ponitur, aut per illum tropum, qui dicitur ὑπαλλαγή, quem possumus nominare subalternationem; congrue quidem, quoniam non eodem ordine verba proferuntur, quo et sensus. Cujus exemplum poeta posuit: « dare classibus austros » , quod e diverso accipitur, dare classes austris. Non ab re igitur per hunc tropum possent authores dicere, praedestinatos esse impios ad poenam, ac si dixissent poenam impiis praedestinatam. Possent, inquam, si ratio sineret proprie pronuntiari, poenam impiis esse praedestinatam. Si autem eodem loquendi genere, ut sequentia monstrabunt, dicuntur impii praedestinati ad supplicia, quo etiam supplicia praedestinata impiis, relinquitur 122.0415C| unus ille saepe praefatus modus, qui dicitur enthymema, quoniam illa mentis conceptio a contrario semper assumitur.

VII.

Hinc apte a Grammaticis, ut praediximus, vocatur καταντίφρασις. Cujus exemplum in secularibus litteris Parcae, quod nulli parcant, item lucus, quod non luceat, et hujusmodi, quae Grammatici in singulis ponunt verbis. In dictionibus vero rhetorum Marcus Tullius pro Ligario: « Novum crimen, Caï Caesar » ! In divinis quoque apicibus multoties haec species luce clarior arridet. Apostolus: Donate mihi hanc injuriam, et quod supra posuimus: Perdam sapientiam sapientum, et prudentiam prudentum reprobabo. Et Dominus in Evangelio de Joanne Baptista Judaeis ait: Ut quid existis in desertum videre? 122.0415D| Arundinem ventis agitatam? Item proditori suo: Amice, ad quid venisti, et cetera, quae ei, ut praediximus, quasi Apostolicae gratiae consorti dicta sunt. Exemplo haec sufficiunt. Redeamus ad propositum. 122.0416A|

VIII.

Hoc est considerandum, utrum omnia, quae de peccato diximus, de poena similiter ejus dicere debeamus. Diximus autem, omnia peccata non esse a Deo, recte videlicet, quia non secundum naturam, sed contra eam sunt. Audiamus Apostolum: Aculeus autem mortis peccatum. Si ergo ex peccati vulnere mors necessario evenit, ex peccato plane erit mors, quae profecto poena peccati est. Ac per hoc, unde peccatum, inde mors. Mortem sequitur miseria. Unde igitur mors, inde miseria, quae est poena, vel supplicium. Proinde malorum omnium quaedam quasi inseparabilis catena connexa est. Ex liberi siquidem arbitrii perverso culpabilique motu, deserentis videlicet summum bonum, hoc est, Deum suum, quo frui posset, factum est peccatum inobedientis superbiae. 122.0416B| Peccatum subinde subsecuta est mors, mortem poenarum miseria, de quibus omnibus quis nos liberare potest? Gratia Dei per Jesum Christum. Illa pro certo ab illo non sunt, qui nos ab eis liberat. Si enim ab illo essent, nullo dubitante non mala, sed bona essent. Atqui mala sunt. Ab ipso igitur fieri non possunt. Aut cui non facile pateat, ab una origine nasci non posse invicem sibi adversantia? Profecto quidem unde bonum sit, inde malum non erit; unde humilitas, non inde superbia; ex fonte justitiae nunquam manat iniquitas; ex vitae principio nunquam procedit mors; beatitudo non est causa miseriae; postremo summa essentia nullo modo efficit, quae non sunt: peccatum, mors, poena, justitiae, vitae, beatitudinis defectus sunt: ab eo igitur, 122.0416C| qui est, non sunt; ac per hoc, si ab eo non sunt, quis audeat dicere, in eis aliquid esse?

IX.

Peractum, ni fallor, et peccata, et poenas, nec a Deo fieri nec ab eo praesciri, vel praedestinari. Delicta enim quis intelligit! Sed sicut dicimus, nos praescire tenebras post solis occasum esse futuras, et silentium post acclamationem, et dolorem post sanitatis abscessum, et tristitiam, postquam transierit gaudium, et laborem pereunte quiete, stultitiam perdita sapientia, ceteraque id genus, quae omnia, ut ait Augustinus, « nesciendo sciuntur » , « quorum inscitia eorum est scientia » . Sic nimirum sancta auctoritas Deum asserit vel praesciisse, vel praedestinasse peccata, vel poenas, quae nec praesciri, 122.0416D| nec praedestinari possunt. Non enim in definitionibus formarum sciri, sed in defectibus earum nesciri noscuntur. Quid enim? Nunquid aliud significat nihil, nisi notionem cogitantis defectum essentiae? Quid significant tenebrae, vel silentium, nisi notionem 122.0417A| cogitantis, defectum essentiae Quid significant tenebrae vel silentium, nisi notionem cogitantis, vel lucem, vel vocem deesse? Cum dico, sole super terras rutilante scio tenebras esse sub terris, non aliud significare volo, nisi lucem super terras adesse, sub terris vero abesse. Quidquid horum dixero in animo meo, de sole imaginatur notio. Sive enim sol sit praesens, sive absens, semper erit ejus imaginatio praesens in memoria; quae quidem sole praesente nomen lucis, absente tenebrarum recipit. Hoc dico, notio praesentis lux nominatur, notio absentis tenebrae.

X.

Haec ergo et hujusmodi signa non nisi rerum, quae sunt, notionem absentiae aut defectus ostendunt. Proinde qui dolet, quid scit, nisi abesse sanitatem? Dolendo igitur non ipsum dolorem, sed ipsam 122.0417B| sanitatem novit, quam profecto non nosset, si de illa notionem quandam non haberet. Recordatio quippe sanitatis in sensibus remanet, ipsa vero in illa substantia, quam Deus creavit, residet. Non enim Creator punit, quae fecit, nec ab eis naturalia munera tollit. Nam si in ipsa natura dolentis quodammodo sanitas non inesset, eam penitus ignoraret, neque ab ejus occulta scientia memoria patientis ipsius absentiam formaretur, neque amore praesentiae ejus torqueretur. Nulla siquidem rationalis natura est, quae non velit fugere miseriam, et pervenire ad beatitudinem, aut gustata beatitudine velit recedere miseraque esse.

CAPITULUM XVI. De eo quod nulla natura naturam punit, et nihil aliud esse poenas peccatorum, nisi peccata eorum .

I.

In magno itaque aeterni ignis ardore nihil aliud 122.0417C| sit poenalis miseria, quam beatae felicitatis absentia. In qua tamen nullus erit, qui non habeat insitam sibi naturaliter absentis beatitudinis notionem ejusque desiderium, ut eo maxime torqueatur, quo ardenter appetat, quod justum Dei judicium comprehendere non sinat. Qui proculdubio appetitus in misero non esset, si penitus, quod appetit, non haberet. Occultissimo itaque verissimoque modo in profundissima suppliciorum miseria damnati habebunt felicitatem, et non habebunt eam. Habebunt quidem quandam notionem ad ejus memoriam, vultum vero ejus in fructum contemplationis non habebunt. Quam profecto felicitatis notionem miseri, ut 122.0418A| diximus, non haberent in sua memoria, si non aliqua ejus scientia fieret in sua natura. Sicut autem nullus extra se veritatis habet notionem, ita et ejus scientiam. Veritas est felicitas. Nullus ergo extra naturam suam felicitatis et notionem et scientiam habiturus sit. In miserorum itaque natura erit veritas. Erit igitur felicitas. Ast quomodo illa natura misera erit, cui felicitas inerit, quae est veritas? Quid? Si nulla natura fuerit punita, nunquid erit misera? Non video. Qua enim causa aliqua natura erit misera, nisi fuerit punita? Itaque si nulla natura puniri potest, nulla natura misera erit. Quis autem non crediderit, omnem naturam aut Deum esse, aut ab eo factam? Naturam creatricem miseriae esse capacem, dementissimum est suspicari. Creatrix autem 122.0418B| natura quali justitia punitura sit naturas, quas ipsa creavit, non invenio. Nulla dehinc natura punietur, non punita non erit misera.

II.

Sed si quis forte huic rationi concedere noluerit, auctoritatem patris Augustini, ut opinor, non refutabit, qui in undecimo Exemeron libro his verbis pronuntiare non dubitat: « Cuilibet occurrit, et verum est atque manifestum, justitiae ipsi esse contrarium, ut nullo praecedente merito hoc ipsum in quoque Deus damnet, quod in eo ipse creaverit, certaque et evidens damnatio diaboli et angelorum ejus ex Evangelio recitetur, ubi se dicturum Dominus pronuntiavit eis, qui a sinistris sunt: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Nullo modo in eo naturam, quam Deus creavit, 122.0418C| sed malam propriam voluntatem poena ignis aeterni plectendam esse credendum est; nec ejus naturam esse significatam, quod dictum est: Hoc est initium figmenti Domini, quod fecit, ut illudatur ab angelis ejus, sed vel corpus aereum, quod tali voluntati congruenter aptavit, vel ipsam ordinationem, in qua eum fecit etiam nolentem utilem bonis, vel quod praesciens eum propria voluntate malum futurum, fecit eum tamen, non abstinens bonitatem suam in praebenda vita atque substantia, futurae etiam noxiae voluntati simul praevidens, quanto de illo bona esset sua mirabili bonitate ac potestate facturus » . Si ergo angelica natura in diabolo juste non sinitur puniri, quid mirum, si humanam substantiam in hominibus etiam impiissimis eadem divina 122.0419A| justitia prohibeat torqueri? Non enim juste punitur, nisi quod delinquere convincitur. Nullius hominis invenitur iniquitas, nisi suae propriae voluntatis culpabilis perversitas. Quae verissime natura non est, quia ex Deo omnium creatore in nulla substantia est creata. Juste igitur punita misera. Hinc Augustinus: « Nimis impius et indoctus est, qui vitium naturae non discernit ab auctore naturae, a quo prorsus alienum est, quidquid in unoquoque damnandum est. Creat enim homines, ut sint homines, nec multiplicandis generationum successionibus opificium suum subtrahit, secundum consilium bonae voluntatis suae reparaturus in multis, quod ipse fecit, puniturus in multis, quod ipse non fecit » . 122.0419B|

III.

Cum itaque omnium hominum universam naturam in primo homine Deus condiderit, « adhuc enim, ut ait Augustinus, ille unus omnes fuit » , quod in ipso naturaliter creatum est, nullomodo potuit naturalem legem Creatoris transire. Non igitur in illo peccavit, quod in illo Deus creavit: in quo tamen omnes peccaverunt, ac per hoc in ipso omnes moriuntur, et consequenter omnes puniuntur. Proinde rectissime creditur, quemadmodum in illo Deus generalem humani generis creare voluit substantiam, ita et omnium hominum propriam substituit voluntatem. Si enim in uno communis omnium, et corporalis, et spiritualis naturae humanae plenitudo sit constituta, necessario ei inerat singulorum voluntas propria. Non itaque in eo peccavit 122.0419C| naturae generalitas, sed uniuscujusque individua voluntas. Siquidem si ea natura delinqueret, cum una sit, tota profecto periret. Sed non periit, quando medicamentum vulneris, hoc est substantia Redemptoris, in ea remansit incorruptum, praeter quod omnes peccaverunt simul in uno homine. Non enim ille peccavit in omnibus, sed omnes in illo. Sicut enim ille habebat propriam voluntatem, 122.0420A| ita et proprium peccatum; et quemadmodum in illo unusquisque voluntatis suae individuum possederat numerum, ita in illo per se ipsum singulus quisque potuit proprium committere delictum. In nullo quippe vindicatur juste alterius peccatum. Proinde in nullo natura punitur, quia ex Deo est, et non peccat. Motus autem voluntarius, libidinose utens naturae bono, merito punitur, quia naturae legem transgreditur, quam procul dubio non transgrederetur, si substantialiter a Deo crearetur.

IV.

Hinc aperte colligitur, in impiis supplicia non perpeti quod Deus fecit, sed quod superbia vitiose invenit. Libido siquidem perversae voluntatis cruciatur, dum ea, quae male aut indigne appetit, habere non sinitur: hoc enim nomine, videlicet libidinis, 122.0420B| generalitas omnium vitiorum comprehenditur. Quod si nullam naturam puniri ratio suasit, necessario nullam naturam punire suadebit. Neque enim creatrix, neque creata punit creatam, quia nulla substantia alterius substantiae contraria esse potest. Alioquin injustissime puniretur aliqua natura, cujus malum meritum non praecederet tormentum. Quod aperte Augustinus in sua praedicta sententia voluit declarare dicens: « Justitiae ipsi esse contrarium, ut nullo praecedente merito hoc ipsum in quoque Deus damnet, quod in eo ipse creavit » . Quae ratio hinc maxime probatur, quod nullius peccati auctoritas, nisi mendosissime impiissimeque, ad Deum refertur. At si peccatum ex natura, natura autem ex Deo, profecto peccatum ex Deo esse sequeretur. Quod absit nos credere, 122.0420C| aut falsissimum illum paralogismum accipere, qui sic falso colligitur: Omnis natura ex Deo est; omne autem peccatum ex natura; ex Deo est igitur omne peccatum. Quod si hoc absurdissimum est concedere, relinquitur verissimus ille atque piissimus syllogismus, et caritatis et catholicae fidei plenissimus, qui sic proponitur: Omne bonum aut Deus est, aut ex Deo factum est; omne quod ex Deo 122.0421A| factum est, nullum vitium boni efficit; omne igitur bonum nullum vitium boni efficere potest; et reflexim: nullum igitur vitium boni ex bono est. Omne peccatum, quia malum est, vitium boni est: omne vitium boni ex bono non est: omne peccatum, quia malum est, ex bono esse non potest. Omnis creatura rationis particeps magnum bonum est: ex nullo bono malum: ex nulla igitur creatura rationis participe peccatum est.

V.

Hinc ipsa Veritas ait: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Ac si diceret: omne bonum, quod ex cogitatione sua bonus homo profert, ex bono thesauro donatur, id est ex eo, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. 122.0421B| Omne malum, quod cogitatione sua mala malus homo profert, ex malo thesauro est, ex superbia scilicet, quae est initium omnis peccati. De quo thesauro malitiae Augustinus in libro de vera Religione loquens ait: « Est autem vitium primum animae rationalis voluntas ea faciendi, quae vetat summa et intima veritas. Ita homo de paradiso in hoc seculum expulsus est, id est, ab aeternis ad temporalia, a copiosis ad egena, a firmitate ad infirma. Non ergo a bono substantiali ad malum substantiale, quia nulla substantia malum est, sed a bono aeterno ad bonum temporale, a bono spirituali ad bonum carnale, a bono intelligibili ad bonum sensibile, a bono summo ad bonum infimum. Est igitur quoddam bonum, quod si diligat anima rationalis, peccat, quia 122.0421C| infra illam ordinatum est. Quare ipsum peccatum malum est, non ea substantia, quae peccando diligitur. Non ergo arbor illa malum est, quae in medio paradiso plantata [esse] scribitur, sed divini praecepti transgressio, quae cum consequentem habet justam damnationem, contingit ex illa arbore, quae contra vetitum tacta est, dignoscentia boni et mali, quia cum suo peccato anima fuerit implicata, luendo poenas discit, quid intersit inter praeceptum, quod custodire noluit, et peccatum, quod fecit; atque hoc modo malum, quod cavendo non didicit, discit sentiendo, et bonum, quod non obtemperando minus diligebat, ardentius diligit comparando. Vitium ergo animae est, quod fecit, et difficultas ex vitio poena est, quam patitur. Et hoc est totum malum. Facere 122.0421D| autem et pati non substantia est. Quapropter substantia non est malum. Sic enim nec aqua malum est, nec animal, quod vivit in aere; nam istae substantiae sunt: sed malum est voluntaria praecipitatio 122.0422A| in aquam, et suffocatio, quam mersus patitur. Stilus ferreus alia parte, qua scribamus, alia, qua deleamus, a fabro factus est, et in suo genere pulcher, et ad usum nostrum accommodatus: at si quispiam ea parte scribere, qua deletur, et ea velit delere, qua scribitur, nullo modo stilum malum fecerit, eum ipsum factum jure vituperetur. Quod si corrigat, ubi erit malum? Si quis repente meridianum solem intueatur, repercussi oculi turbabuntur. Num ideo aut sol malum erit, aut oculi? Nullo modo, sunt enim substantiae. Sed malum est inordinatus aspectus, et ipsa, quae consequitur, perturbatio, quod malum non erit, cum oculi fuerint recreati, et lucem suam congruenter aspexerint » . Et paulo ante in eodem: « Si quaeritur, quis instituerit corpus, ille 122.0422B| quaeratur, qui est omnium speciosissimus: omnis enim species ab illo est. Quis est autem hic, nisi unus Deus, una veritas, una salus omnium, et prima atque summa essentia, ex qua est omne, quidquid est, in quantum est, quia, in quantum est, quidquid est, bonum est. Et ideo ex Deo non est mors; non enim Deus mortem fecit, nec laetatur in perditione vivorum, quoniam summa essentia facit esse omne, quod est, unde et essentia dicitur. Mors autem non esse cogit, quidquid moritur, [in quantum moritur]. Nam si ea, quae moriuntur, penitus morerentur, ad nihilum sine dubio pervenirent. Sed tantum moriuntur, quantum minus essentiae participant. Quod brevius ita dici potest: tanto magis moriuntur, quanto minus sunt. Corpus autem minus est, quam vita 122.0422C| quaelibet, quoniam, quantulumcunque manet in specie, per vitam manet, sive qua unumquodque animal, sive qua universa natura mundi administratur. Corpus ergo magis subjacet morti, et ideo vicinius est nihilo. Quapropter vita, quae fructu corporis delectata negligit Deum, inclinatur ad nihilum, et ista est nequitia. Hoc facto autem vita carnalis et terrena efficitur, et ob hoc etiam caro et terra nominatur, et quamdiu ita est, regnum Dei non possidebit, et eripitur ei, quod amat. Id enim amat, quod et minus est, quam vita, quia corpus est, et propter ipsum peccatum, quo amatur, fit corruptibile, ut fluendo deserat amatorem suum, quia et ille hoc amando deseruit Deum. Praecepta enim ejus negligit 122.0422D| dicentis: Hoc manduca, et hoc noli. Trahitur ergo ad poenas, quia diligendo inferiora in egestate voluptatum suarum, et in doloribus apud inferos ordinatur. Quid est enim dolor, qui dicitur corporis, nisi corruptio repentina salutis ejus rei, quam 122.0423A| male utendo anima corruptionibus noxiavit? Quid autem dolor, qui dicitur animi, nisi carere mutabilibus rebus, quibus fruebatur, aut frui se posse sperabat? Hoc est totum, quod dicitur malum, id est peccatum et poena peccati » . Quocirca divina aequitas non punit, quod sua bonitas creare voluit.

VI.

Procul dubio igitur tenendum, nullam naturam ab alia natura puniri, ac per hoc nullam poenam a Deo esse factam, subindeque nec ab eo praescitam, nec praedestinatam; quamvis saepe dicatur et fecisse, et praescisse, vel praedestinasse. Ad exercitium quippe nostrae intelligentiae Deus procuravit, et in Scripturis suis, et in tractatoribus ejus, ut audientes tales locutionum modos evigilaret nostra intentio ad intelligendum, quid in eis mysticum lateat, 122.0423B| non quid verborum simplex superficies ostendat. Quae cum ita sint, merito quaeritur, quid punitur in miseris suppliciorum cruciatibus plectendis, et quid punit. Cui inquisitioni beatus pater Augustinus respondeat, qui in expositione psalmi septimi sic ait: « Intelligamus, unicuique homini supplicium fieri de peccato suo, et ejus iniquitatem in poenam converti, nec putemus, illam tranquillitatem et ineffabile lumen Dei de se proferre, unde peccata puniantur, sed ipsa peccata sic ordinare, ut, quae fuerunt delectamenta homini peccanti, sint instrumenta Domino punienti » , pulchre quidem atque praeclare definiens, non esse alia instrumenta torquendae impietatis, praeter illam ipsam impietatem. Omne siquidem peccatum, quod in hac vita inchoatur ab 122.0423C| homine delectabiliter, perficitur in futuro poenaliter, nisi ab eo gratia divina per Jesum Christum Dominum et salvatorem mundi liberaverit, priusquam de hoc seculo transeatur. Nullum autem peccatum est, quod non peccantem puniat. In omni enim peccatore simul incipiunt oriri et peccatum, et poena ejus, quia nullum peccatum est, quod non se ipsum puniat, occulte tamen in hac vita, aperte vero in altera, quae est futura.

VII.

Quod manifestissime probatur virtutis argumento. Omnis quippe virtus necesse est in hac vita incipi, et in futuro perpetrari, ita ut, si vera sit, simul cum ea beatitudo sua initium sortiatur occulte, aperte vero laborem propter adversantia sibi, eamque penitus auferre volentia. Et hoc in hujus vitae 122.0423D| spatio fieri semper inevitabile est. In ea vero vita, in qua omnis pietas perficitur, consumpto omni labore defendendae virtutis, ipsa sibimetipsi erit pax et beatitudo. Sic igitur e contrario omne peccatum, 122.0424A| de quo hominem divina non absolvit clementia, in praesentis temporis studio libidinose forinsecus miserum peccantem in eoque perseverantem delectatur, intrinsecus vero se ipsum punit. In futuro autem, cum plenitudo impietatis peracta fuerit, omnia illa, quae hic fuerant, delectamenta peccati committendi illic vertentur in instrumenta peccati cruciandi. Peccatum itaque omnino peccato et hic occulte incipitur puniri, et illic aperte perficietur torqueri; hic initium dolorum, illic finis suppliciorum; hic falsa laetitia de voluntaria libidine, illic vera tristitia de necessaria passione. Merito quippe perniciosa hic dulcedo libidinis illic vertetur in amaritudinem ultionis, ut, quia hic donum divinae largitatis, hoc est, liberum voluntatis arbitrium, quod est 122.0424B| naturalis intelligentiae munus, id est mentis acies, quam conditor omnibus generaliter donavit ad se quaerendum, diligendum, fruendum, in usus turpitudinis mutare superbiendo nequissime voluerat, illic, ne omnino veritatis honestate fruatur, justitia perdat, et eo carcere iniquitatis propriae, in quo hic se ipsum incluserat, tenebras aeternae ignorantiae inextricabiliter poenaliterque non evitet.

VIII.

Hinc Augustinus in libro de vera Religione: « Qui ergo » , inquit, « male utuntur tanto mentis bono, ut extra eam visibilia magis appetant, quibus ad conspicienda et diligenda intelligibilia commemorari debuerunt, dabuntur eis exteriores tenebrae, harum quippe initium est carnis prudentia et sensuum corporeorum imbecillitas, et qui certaminibus delectantur, 122.0424C| alienabuntur a pace, et summis difficultatibus implicabuntur. Initium enim summae difficultatis est bellum atque contentio, et hoc significare arbitror, quod ligantur eis manus et pedes, id est, facilitas omnis aufertur operandi, et qui sitire et esurire volunt, et in libidinem ardescere et defatigari, ut libenter edant, et bibant, et concumbant, et dormiant, amant indigentiam, quod est initium summorum dolorum. Perficietur ergo in eis quod amant, ut ibi eis sit ploratus et stridor dentium. Plures enim sunt, qui haec omnia initia simul diligunt, et quorum vita est spectare, contendere, manducare, bibere, concumbere, dormire, et in cogitatione sua nihil aliud, quam phantasmata, quae de tali vita colligunt, amplexari, et ex eorum fallacia superstitionis 122.0424D| vel impietatis regulas figere, quibus decipiuntur, et quibus inhaerent, etiamsi ab illecebris carnis conentur [abstinere], quia non bene utuntur talento sibi commisso, id est, mentis acie, qua videntur 122.0425A| omnes, qui docti, aut urbani, aut faceti nominantur, excellere; sed habent eam in sudario obligatam , aut in terra obrutam, id est, delicatis et superfluis rebus, aut terrenis cupiditatibus involutam et oppressam. Ligabuntur ergo his manus et pedes, et mittentur in tenebras exteriores, ibi erit ploratus et stridor dentium, non quia ipsa dilexerunt, quis enim haec diligat, sed quia illa, quae dilexerunt, initia istorum sunt, et necessario dilectores suos ad ista perducunt. Qui enim magis amant ire, quam redire, aut pervenire, in longinqua mittendi sunt, quoniam caro sunt, et spiritus ambulans, et non revertens » .

IX.

Cui consentit sanctissimus veracissimusque Papa Gregorius in XI libro in Job, exponens, quod 122.0425B| scriptum est: Si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat, « quia omnis homo per id, quod male agit, quid sibi aliud, quam conscientiae suae carcerem facit, ut hunc animae reatus premat, etiam si nemo exterius accusat. Qui cum judicante Deo in malitiae suae caecitate relinquitur, quasi intra semetipsum clauditur, ne evadendi locum inveniat, quem invenire minime meretur. Nam saepe nonnulli exire a pravis actibus cupiunt; sed quia eorundem actuum pondere premuntur, in malae consuetudinis carcere inclusi, a semetipsis exire non possunt. Et quidem culpas proprias punire cupientes hoc, quod recte se agere aestimant, in gravioribus peccatis vertunt, fitque modo miserabili, ut quod exitum putant, hoc inclusionem inveniant. Sic videlicet reprobus 122.0425C| Judas, cum mortem sibi contra peccatum intulit, ad aeternae mortis supplicia pervenit, et pejus de peccato poenituit, quam peccavit. Dicatur ergo: Si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat, quia sicut nemo obsistit largitati vocantis, ita nullus obviat justitiae relinquentis. Includere itaque dicitur, clausis non aperire. Unde et ad Mosen dicitur de Pharaone: Ego obdurabo cor ejus. Obdurare quippe per justitiam dicitur [Deus], quando cor reprobum per gratiam non emollit. Recludit itaque hominem, quem in suorum operum tenebris relinquit » . Idem in eodem: « Regum itaque balteum dissolvit, quando in his, qui bene regere sua membra videbantur, propter elationis culpam castitatis cingulum destruit. Quid vero in fune accipitur nisi 122.0425D| peccatum, sicut per Salomonem dicitur: Iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur » .

CAPITULUM XVII. Cur Deus dicitur praedestinasse poenas, cum eas non faciat, nec praedestinet.

I.

Proinde ratione atque auctoritate conficitur, 122.0426A| firmissime tenendum, Deum prorsus suppliciorum, quibus superba impietas aeterno torquebitur cruciatu, nullomodo esse auctorem, nullomodo eorum esse factorem, nullomodo praedestinatorem. Ea tamen ratione auctor eorum esse dicitur, et factor, et praedestinator, qua verissime creditur totius universitatis, in qua sunt, factor et ordinator. Ita enim universae creaturae suae, antequam ipsam crearet, statum pulchritudinis praedestinavit esse futurum, ut malorum turpitudo, quam non praedestinavit, quia non eam facturus esset, in universo turpis non 122.0426B| esset, malitia nocentium non noceret, error errantium non erraret, miseria torquendorum felicitatem non turbaret electorum. Nullius enim turpitudo vel malitia vel error seu miseria praedestinatum ante secula naturalem ordinem dehonestare permittitur.

II.

Cum ergo audimus, praedestinavit Deus illos vel illos ad interitum, vel supplicium, vel poenas, seu cruciatum, seu quoquo modo vocari solet miseria, qua torquetur iniquitas a se ipsa, in se ipsa, per seipsam, non aliud intelligere jubemur, quam ipsum ante tempora praesciisse et praedestinasse, quo ordine universitatis futuri sunt illi, quos occultissimo, justissimo tamen judicio amaritudinem peccatorum suorum sentire permisit, quia eos in damnabili origine reliquit, servata illa notissima differentia 122.0426C| inter praescientiam et praedestinationem, ut, cum tantum late pateat praedestinatio, quantum praescientia, unum quippe atque idem, divinam profecto substantiam, significantes, praedestinatio ad ea tantum, quae in bono sunt, pertineat, praescientia vero ad bona malaque. Quae tamen differentia non est ex natura, sed ex usu locutionum.

III.

Quemadmodum enim dicitur de Deo, ubique est praesentia potestatis, sed non ubique est gratia habitationis, ita de eo dici possit, ubique praescientia, sed non ubique praedestinatione. Cum apertissime veritas clamet de Deo, ubicunque Deus fuerit praesentia, ibi profecto erit habitatione: similiter ubicunque fuerit praescientia, necessario erit praedestinatione. Proinde quemadmodum praesentia et 122.0426D| habitatio Dei non est, nisi in his, quae ab eo facta sunt, ita ejus praescientia et praedestinatio non nisi eorum, quae ipse facturus esset, credenda sunt. Ac per hoc quemadmodum praesentia ejus et habitatio 122.0427A| in liis, quae nec ab eo sunt, nec ea fecit, e contrario esse dicuntur, cum in eis non sint, ita praescientia ejus et praedestinatio e contrario pronuntiantur in illis, quae nec fecit, nec donavit, quia nihil sunt. Non incongrue tamen aestimantur esse in his, quae vitio creaturae orta sunt, cum non solum ipsam creaturam sapienter ordinet, sed etiam vitium ejus suas leges excedere non sinat.

IV.

Quod autem latebrae poenarum hominum, et tenebrosissimae contritiones filiorum Adam, in hac mortali vita etiam bene volentes vivere non desinunt occulte punire, beatus Augustinus in libro Confessionum suarum octavo, humanae miseriae impetum in se ipso deplorans, aperte voluit ostendere: « Ego » , inquit, « cum deliberabam, ut jam servirem 122.0427B| Domino meo, sicut diu disposueram, ego eram, qui volebam, ego, qui nolebam, ego eram, nec plene volebam, nec plene nolebam, et ideo mecum contendebam, et dissipabar a me ipso, et ipsa dissipatio me invito quidem fiebat, nec tamen ostendebat naturam mentis alienae, sed poenam meae, et ideo non jam ego operabar illam, sed quod habitat in me peccatum de supplicio liberioris peccati, quia eram filius Adam » . Non itaque ille punit, qui semetipsos laedentes amaritudinemque suorum criminum in semetipsis patientes in illis universitatis sedibus honestissime ordinat, quibus eos laborare rectissime decet.

V.

Ut enim quadam similitudine fungamur. Quid si pater multarum familiarum, qui per artem suam 122.0427C| voluit amplissimam sibi domum construere, longitudine, latitudine, profunditatisque capacitate spatiosam, laterum, angulorum, absidarum, diversorumque schematum varietate numerosam, altitudine fundamentorum stabilitam, basium, stilorum, capitellorumque tramitibus ordinatam, arcuum, tectorumque multiformium elata proceritate eminentissimam, excellentissimo turrium acumine consummatam, exterius interiusque innumerabilium colorum formarumque pulchritudine in tanta picturarum varietate decoram, omnium metallorum, pretiosissimorumque lapidum honestate refertam, per varias multimodasque fenestrarum species copiosa luminis effusione illustratam, ceteraque ad perfectissimam pulchritudinis gloriam pertinentia, quae numerare 122.0427D| longum est, ita ut nullum in ea inveniatur spatium, quod non omnes habitatores ejus amplitudine sui capiat, nulla pars, quae non omnium aspicientium 122.0428A| oculos pulchritudine sui pascat, nullus locus, quem praeclarissima lux ubique diffusa, auri gemmarumque honor a superficie resultans, eorumque mirabiles colores trahens non profundat, nulla in ea sedes, quae non sit regia, honoribus quietique apta; in tanta deinde ac tam mirabili aede, ut diximus, pater ipse, auctor videlicet ejus et ordinator, aliter in ea filios suos disponeret, aliter servos, aliter gratia perpetuae sanitatis muneratos, aliter inopia malarum cupiditatum, quas intemperantia suae libidinis traxerant, cruciatos, dentibus stridentes, vermibus scatentes, diversis perennis tristitiae generibus laborantes: nunquid recte aestimaretur durissimus punitor, qui laudaretur justissimus ordinator? Neque enim honestatem domus suae debuit 122.0428B| confundere, ne videretur perverse intuentibus eos, quos ordinat, punire. Aut quam formam poenarum fecisse convinceretur, qui omnia, quae fecit, non in usus miseriarum, sed in universitatis plenitudinem, pulchritudinisque ejus gratiam fieri voluit?

VI.

Hinc Augustinus in libro de vera Religione: « Animae vitium » , inquit, « non natura ejus, sed contra naturam ejus est, nihilque aliud est, quam peccatum et poena peccati. Unde intelligitur, nullam naturam, vel, si melius ita dicitur, nullam substantiam sive essentiam malum esse, neque de peccatis poenisque animae efficitur, ut universitas ulla deformitate turpetur, quia rationalis substantia, quae ab omni peccato munda est, Deo subjecta, subjectis sibi ceteris dominatur. Ea vero, 122.0428C| quae peccavit, ibi ordinata est, ubi esse tales decet, ut Deo conditore atque rectore universitatis decora sint omnia. Et est pulchritudo universae creaturae per haec tria inculpabilis, damnatione peccatorum, exercitatione justorum, perfectione beatorum » . Et post aliquanta de anima loquens ait: « Defectu autem suo in pulchritudines corruptibiliores, id est, poenarum ordinem praecipitatur. Nec miremur, quod adhuc pulchritudines nomino. Nihil enim est ordinatum, quod non sit pulchrum. Et sicut ait Apostolus: Omnis ordo a Deo est » .

VII.

Quid ergo mirum est, si hominis anima, quae, ubicunque sit, et qualiscunque sit, omni corpore est melior, dicam pulchre ordinari, et de poenis ejus alias pulchritudines fieri, cum ibi non sit, quando 122.0428D| misera est, ubi esse beatos decet, sed ibi sit, ubi esse miseros decet. Proinde nulla universitatis parte punitur impius, sed sua propria impietate in se ipso, 122.0429A| ut praedictae sanctorum Patrum sententiae testantur. Ut enim Deus non ideo fecit solem, ut ejus radiis inordinate eum aspicientis oculorum visus refringat, eosque in tenebras repercutiat, quas profecto non ipse, sed ipsa inordinata visio efficit, neque ut patientem oculorum gravissimam passionem torqueat, cum illi in sua passione nihil tantum noceat, quantum splendor solaris, dum ipsa passio non extrinsecus natura rerum contingat, sed intrinsecus aliqua corporalis sanitatis corruptione dolentem torqueat: sic nimirum ignis ille aeternus, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus, nullomodo ad hoc creatus, praesertim si quartum mundi elementum sit; probabilius creditur ad universitatis integritatem, quam Deus faciendam praevidit, esse conditus, 122.0429B| quam ad urendum apostatam, cui sua superbia sufficeret ad tormentum. Huic rationi additur, quod cum in aethereo corpore primum a Deo creatus sit, in quo nihil pati potuit, corpus ejus aethereum, postquam superbia intumuit, a supernis sedibus, videlicet aethereis, in hunc aerem humiditate crassum, caligine tenebrosum, perturbationibus passibilem detrusus est, ut ei inde corpus meritis suis condignum ipso nolente copularetur, ac per hoc in eo iniquitate sua torqueretur.

VIII.

Sive itaque ignis ille corporeus, ut ait Augustinus, sive incorporeus, ut Gregorio placet, pro sui, ut opinor, subtilitate propterea praedestinatus vel praeparatus dicitur diabolo, quoniam in eo fuerat ordinandus, cum omnibus malitiae consortibus puniendus. 122.0429C| Et quemadmodum idem ignis bonus profecto, quoniam a bono factus, non aliam ob causam malum dicatur, nisi quod in eo mali ordinatissime disponantur, ita etiam poena non incongrue asseritur, quoniam iidem mali in eodem criminibus suis libidinose commissis laboriose miserabiliterque cruciantur. Non ergo ille ignis est poena, neque ad eam praeparatus vel praedestinatus, sed qui fuerat praedestinatus, ut esset in universitate omnium bonorum, sedes factus est impiorum. In quo procul dubio non minus habitabunt beati, quam miseri; sed sicut una eademque lux sanis, ut diximus, oculis convenit, impedit dolentibus; unus idemque cibus, vel potus faucibus languentium amarus, sanitate fruentium dulcis, illis quippe suae salutis placet integra laetitia, istis 122.0429D| suae corruptionis displicet poenalis tristitia; una 122.0430A| eademque aqua natantem elevat, cadentem suffocat; duorum in aula regali uno eodemque loco positorum unus febricitat, alter gaudet; gaudenti omnia totius aulae ornamenta delectabiliter placent, laudabiliter apparent, honorabiliter concordant, febricitanti vero intra se ipsum, doloribusque suis ardenti omnium, quae extrinsecus videt, nihil eum delectat, nihil laudabile, quia omnia vituperat, nihil consentiens, quia omnium abhorret merito. Quid enim bonorum illi non noceret, quando ei auctor omnium placere non poterat? Aut ubi nullum bonum non nocebit, cui summo bono frui non placuit?

IX.

Proinde si nulla beatitudo est, nisi vita aeterna, vita autem aeterna est veritatis cognitio, nulla igitur 122.0430B| beatitudo est, nisi veritatis cognitio. Sed ne ista collectio nullomodo in mentibus nostris nutet, audiamus illam ipsam Veritatem aperte clamantem: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo meipsum illi. Item alibi: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quidquid autem de beatitudine creditur, de ejus defectu, id est miseria, necesse est e contrario credatur. Ita si nulla miseria est, nisi mors aeterna, aeterna autem mors est veritatis ignorantia, nulla igitur miseria est nisi veritatis ignorantia. Ubi itaque ignoratur veritas, ibi nulla vita. Ubi autem nulla vita, ibi necesse est continuam mortem adesse. Quae si ita sint, quis audeat dicere, Deum esse praedestinatorem 122.0430C| poenae, nisi qui audet eum asserere auctorem ignorantiae, dum ab eo sit omnis intelligentia. Unumquemque igitur sua punit contumacia, quae nullo modo a Deo est; ac per hoc ejus auctor nullomodo credendus est.

CAPITULUM XVIII. Quod error eorum, qui aliter, quam Patres sancti sentiunt de praedestinatione, ex liberalium disciplinarum ignorantia inolevit.

I.

Errorem itaque saevissimum eorum, qui venerabilium Patrum, maximeque sancti Augustini sententias confuse, ac per hoc mortifere ad suum pravissimum sensum redigunt, ex utilium disciplinarum, quas ipsa sapientia suas comites investigatricesque fieri voluit, [ignorantia] crediderim sumpsisse primordia. Insuper etiam ex graecarum literarum 122.0430D| inscitia. In quibus praedestinationis interpretatio 122.0431A| nullam ambiguitatis caliginem gignit. Quae si diligentius ab inquisitoribus veritatis, non ab assertoribus falsitatis attendantur, quotiescunque sive de bonis usitate, sive de malis abusive praedestinatio frontis suae, sapientibus quidem notissimae, inflatis vero superbiae typho abstrusissimae, primas partes aperuerit, tota nimirum, nulla interstante mora, pie intelligentibus eam patebit.

II.

Est igitur verbum apud Graecos ὁρῶ, quod apud Latinos tribus excipitur verbis; ὁρῶ quippe et video, et definio, et destino interpretatur. Similiter compositum προορῶ, praevideo, praedefinio, praedestino. Quod ex contextu sacrae Scripturae facillime colligitur: in epistola ad Romanos: τοῦ ὁρισθέντος υἱοῦ Θεοῦ ἐν δυνάμει, destinati filii Dei in virtute; ad Ephesios. 122.0431B| ἐν ἀγάπῃ προορίσας ἡμᾶς, in caritate praedestinans nos; et paulo post: προορισθέντες κατὰ πρόθεσιν Θεοῦ, praedestinati secundum propositum Dei. In his omnibus interpres verbo praedestinationis usus est, cum posset et aliis uti, id est, et praevisionis, et praedefinitionis, quoniam haec tria verba, ut diximus, unius graeci verbi sensum exprimunt. Hinc illud nomen ὅρασις vel προόρασις, quod apud illos a verbo ὁρῶ vel προορῶ, derivatur, apud nos dicitur visio, vel definitio, vel destinatio, et eorum composita praevisio, praedefinitio, a composito Graeco veniunt, quod προόρασις. Dehinc aperte conficitur, in his tribus verbis aut eundem sensum esse, aut tantam intelligentiae viciniam, ut unumquodque alterius loco poni possit.

III.

Quae ratio ab Augustini dictionibus firmissime 122.0431C| comprobatur. Cum enim ipse in libro, qui vocatur Enchiridion, Psalmographi exponeret versum: Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus, inter cetera dixit: « Quos juste praedestinavit ad poenam » , et continuo, « quos benigne praedestinavit ad gratiam » . Eundem versum in xi Exemeron libro exponens eodem modo: « Magna » , inquit, « opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus. » Praevidet bonos futuros et creat, praevidet malos futuros et creat: se ipsum ad fruendum praebens bonis, multa munerum suorum largiens et malis, misericorditer ignoscens, juste ulciscens; item misericorditer ulciscens, juste ignoscens, nihil metuens de cujusquam malitia, nihil indigens de cujusquam justitia, nihil sibi consulens, nec de operibus 122.0432A| bonorum, et bonis consulens etiam de poenis malorum » . Ubi profecto intelligendum, non aliud voluisse in verbo praedestinationis, quam quod voluit in verbo praevisionis.

IV.

Quis ergo nisi insaniens non videat, non esse aliud Deo praedestinare, quam praedefinire, nec aliud esse praedefinire, quam praevidere. Non aliud igitur praedestinare, quam praevidere. Proinde, sicut dicimus, Deum praevidisse, quae facturus et quae non facturus, cum procul dubio, quae ipse non facturus, nihil sunt; omnia quippe per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, nihil autem videri non potest: ita saepe auctores dicere invenimus, Deum praedestinasse, quae facturus, et quae non facturus, similiter praedefinisse. Si enim in graecis codicibus 122.0432B| invenientes προώρισεν, non dubitamus intelligere praevidit, vel praedefinivit, vel praedestinavit: quid nos prohibet, audientes praedestinavit, accipere praevidit vel praedefinivit, servata illa incommutabili ratione, qua haec et hujusmodi verba in his tantum, quae Deus fecit, intelligantur inesse, in illis vero, quae Deus non fecit, e contrario dici posse, cum non sint? O aeterna veritas, et vera caritas, ostende temetipsam quaerentibus te in omnibus, in quibus es. Ostende, creatrix sapientissima, nihil esse extra te, et omnia, quae sunt intra te, ea tantum a te praevisa et praedestinata, praedefinita et praescita esse, illa vero, quae dicuntur esse, cum non sint, nec a te esse, nec in te esse, ideoque nec a te praedestinata, nec praedefinita, nec praescita, nec praevisa. O Domine 122.0432C| misericordissime! peccatum non fecisti, neque mortem, neque interitum, neque supplicium, et ideo non sunt, nec a te potest esse, quod tu fieri noluisti: Non vis mortem peccatoris, sed vis ut convertatur et vivat. O aeterna sapientia! da, qui videat vitam creatricem nullomodo fecisse mortem vitae creatae, quando, si moreretur, poenas non pateretur. Quod si anima peccatrix poenas patitur, vivere convincitur.

V.

Mors igitur animae peccatum est: Deus non fecit peccatum animae, quandoquidem de eo liberat eam: non itaque mortem vitae fecit vita. Poena peccati mors est: Deus mortem non fecit: non fecit igitur poenam. Supplicium poena est: Deus non fecit poenam: non igitur fecit supplicium. Poena 122.0433A| peccati mors est: mors vitae peccatum est: poena itaque peccati est peccatum. Poena est supplicium: supplicium igitur peccati peccatum est. Vita aeterna Jesus Christus est: Jesus Christus mors mortis aeternae est: vita itaque aeterna mors mortis aeternae est, sicut ipse dixit: Ero mors tua, o mors, et morsus tuus, o inferne. Proinde vita non est mors vitae, quam fecit, sed est mors mortis, quam destruxit in his, quos praedestinavit ad se fruendum. In his vero, quos praedestinavit ad interitum, non destruxit, quia eos in massa originalis peccati remotissimo a nobis suo judicio reliquit, relictos deseruit, desertos lumine tenebrae torquent, desertos vita mors interimit. Non quod in eis ipse fecit, relinquit vel deferit, alioquin eorum natura ad nihilum rediret, si 122.0433B| summa essentia in eis non esset; sed quod in eis non fecit, id est superbiam, sprevit. Deus enim in ea natura, quam ad se creavit, semper habitat, ac per hoc semper ea manet, in qua, qui semper est, residet.

VI.

Quod vero dixi quos praedestinavit ad interitum, propterea dixi, quoniam beatum Augustinum talia dixisse saepe reperio, demonstraturus adjuvante Domino, Quid tali locutionum genere insinuare voluit piissimus doctrinae pater, pulcherrimum exemplar eloquentiae, acutissimus veritatis inquisitor, studiosissimus liberalium artium magister, providentissimus animorum exercitator, humillimus persuasor, ne in suis dictionibus quis aestimet eum voluisse, quod videatur veritati resistere. Non itaque 122.0433C| eodem modo voluit intelligi, quod dixit: « Quos juste praedestinavit ad poenam » , quo voluit, quod dixit: « quos benigne praedestinavit ad gratiam » . Attende in haec, quae sequuntur. Omnis creatura, priusquam fieret, ita est a Creatore praedestinata, id est, praedefinita et praevisa, ut terminos naturae suae, intra quos fuerat condenda, omnino impleret, nullo modo excederet. Termini autem omnium naturarum constituti in arte omnipotentis artificis, quae est Patris sapientia, in qua et per quam cuncta sunt condita. Naturarum deinde creatarum quaedam sunt, quae ordinem legis aeterni transgredi nec volunt, nec possunt, ut sunt omnia ratione et intellectu carentia; quaedam vero sunt, quibus ratio 122.0433D| et intellectus substantialiter insitus. Quarum quidem pars una conditoris sui gratia liberata aeternis legibus volendo servit, adhaerendo beata fit; altera vero, merito relicta superbiae atque inobedientiae, intra ordinem praedictae legis, videlicet aeternae, coartari noluit, sed eam transcendere non potuit. Quoquo modo enim se moveat turpiter rationalis voluntas, in aeterna inveniet arte terminum, in quo turpitudo sua ordinabitur honeste, ita ut de ipsius detestabili 122.0434A| nequitia honestetur laudanda sapientiae disciplina, et unius partis inordinata deformitas totius universitatis ordinatissimam pulchritudinem non minuat.

VII.

Proinde summa et ineffabilis divina sapientia praedestinavit in suis legibus modos, ultra quos impiorum malitia progredi non potest. Non enim sinitur alicujus malitia in infinitum, prout velit, extendi, divinis legibus progrediendi modum imponentibus. Quid enim appetit impiorum omnium, et sui capitis, quod est diabolus, nequitia, nisi ab eo, qui est summa essentia, recedere, in tantum, ut eorum natura, si lex divina sineret, in nihilum rediret? Hinc namque nequitia est dicta, quod nequicquam, id est nihilum esse contendit. Sed quoniam ei difficultas ex aeternis legibus obsistit, ne in tantum 122.0434B| cadat, quantum vellet, ex ea difficultate laborat, laborando torquetur, punitur, cruciatur. Et unde fit misera? Inanium voluptatum egestate. Praedestinavit itaque Deus impios ad poenam, vel interitum, hoc est, circumscripsit eos legibus suis incommutabilibus, quas eorum impietas evadere non permittitur: ad poenam profecto suam; ea quippe difficultas, ut est dictum, qua prohibentur pervenire ad ea, quae libidinose appetunt, efficitur eis poenalis interitus, et suae miserrimae cupidinis justissimus cruciatus. Sicut enim Deus electorum, quos praedestinavit ad gratiam, liberavit voluntatem, eamque caritatis suae affectibus implevit, ut non solum intra fines aeternae legis gaudeant contineri, sed etiam ipsos transire nec velle, nec posse maximum 122.0434C| suae gloriae munus esse non dubitent: ita reproborum, quos praedestinavit ad poenam turpissimam, coercet voluntatem, ut e contrario, quicquid illis pertinet ad gaudium beatae vitae, istis vertatur in supplicium miseriae.

VIII.

Itaque utriusque partis praedestinatus est numerus; in utraque quippe Deus substantialem naturae numerum substituit, substitutam praedefinivit. Una enim eademque natura numerose multiplicatur in omnibus, ita ut una in singulis, et singuli in una sint, neque est aliud ipsa nisi unusquisque, neque aliud unusquisque nisi ipsa. Omnium igitur, quos Deus creavit, praedestinatus est numerus; sed quoniam conditor praevidit, ipsum numerum 122.0434D| in primo homine generaliter periturum, excepto vulneris medicamento, quod est Christus, praedestinavit, hoc est, antequam fierent, definivit et eorum numerum, quos sua gratia liberaturus, et eorum, quos sua justitia relicturus, in istis clementiae suae dona daturus, in illis naturae numerum, quo universitas perficeretur, impleturus, in utrisque divitias bonitatis suae demonstraturus, omnibus tribuens leges suas servandi potestatem, si 122.0435A| vellent, antequam omnes in uno peccarent, sed non omnibus tribuens, ut velint, post peccatum praeparans electos ad beatitudinem, disponens reprobos, ut suis, quamvis inviti, legibus serviant, cum non, ut sic sibi servirent, praedestinavit eos faciendos, sed ut ei voluntate perfecta adhaererent; inviti autem ei serviunt, non illorum natura, quam in eis fecit, et in eis non punit, sed mala voluntate, quam in eis non fecit, et in eis punit. In eo enim, quod ei inviti serviunt, puniuntur in seipsis sua poena, de qua quos juste Deus non liberat, ad eam illos quodammodo praeparat, dum eos ad eam se ipsos praeparare permittat, cum veritas doceat, et nullum praedestinasse ad interitum, et nulli interitum praeparasse. 122.0435B|

IX.

Praedestinavit itaque, impios aeternis suis justissimisque legibus inviti servituros, easque nullo impetu impietatis suae in profundum malitiae tendentis transituros, eoque modo puniendi interituros. Nulla quippe gravior poena infligitur servo iniquo, quam ut cogatur servire invitus justo Domino. Plus etenim in se ipso interius superbae voluntatis patitur incitamenta, quam exterius in corpore durissima flagella, quia, cum Domini sui voluntatem spernere non sinitur, intra semetipsum a se ipso cruciatur. Quis autem recte judicantium talis poenae auctoritatem justo Domino, et non potius referat injusto servo, quandoquidem intra seipsum inobedientiae suae facibus incenditur, priusquam a Domino extrinsecus ad cumulum poenae tormentum 122.0435C| aliquod addatur. Eo igitur loquendi modo Deus dicitur impios ad interitum praedestinasse, quo diceretur eorum impietatem, qua intereunt, legibus suis circumscripsisse, impetumque libidinosae eorum superbiae justissimo sui moderaminis temperamento refrenasse, ut miro atque ineffabili modo divinarum legum pulcherrima moderatio eorum nequitiae esset deterrima damnatio. Una eademque lex aequissimo rempublicam ordine disponens, sicut bene vivere volentibus adhibet vitam, ita male vivere cupientibus interitum. Intra eadem septa regalis aulae febricitans sua miseria torquetur, sanitate pollens laetatur. Duorum solem simul adspicientium unus ordinato visu illuminatur, alter inordinato tenebris percutitur. Unus idemque cibus amarus infirmo, 122.0435D| dulcis sano; una eademque spiritualis doctrina aliis odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem.

X.

Proinde divina praedestinatio, quae procul dubio nihil aliud est, quam divina praevisio, omnia 122.0436A| quae voluit fecit, omnia substantialiter constituit, omnia legibus suis pulcherrimis, justissimis, misericordissimisque ordinavit, ut liberati per unigenitum Dei filium Dominum nostrum Jesum Christum libere beateque in eis regnarent, ab eo autem relicti inviti eis servirent, ac per hoc sub eis perirent, non ut de eorum natura, quam ipse fecit, aliquid pereat, sed ut in eis, quod ipse non fecit, puniri cogat. Cum itaque audio « quos juste praedestinavit ad poenam » , intelligo, quorum malitiam, qua puniuntur legibus suis, refrenandam praedestinavit. Sicut enim nullo modo malos praedestinavit ad malitiam, ita nullo modo praedestinavit malitiam ad puniendos malos. Et sicut praedestinavit malos invitos legibus suis servituros, ita leges suas praedestinavit 122.0436B| malos malitia sua punitos non evasuros. Ubi subtiliter intelligendum, quod praedestinatio ipsa sit lex, et lex ipsa sit praedestinatio. Si enim omnis praedestinatio definitio est, et omnis lex definitio, omnis igitur praedestinatio lex est, et omnis lex praedestinatio. Divina itaque praedestinatio est lex omnium naturarum aeterna, et incommutabilis disciplina, ruinas mutabilis creaturae in his, quos gratia sua elegit, misericorditer renovans, in his vero, quos juste repulit, potenter ordinans, ita ut ipsa disciplina, dum sit eadem in se semper aequaliter manens, diligentibus eam sit beatitudinis gloria, odientibus eam sit suppliciorum contumelia, dum diligentium nihil aliud sit beatitudo, nisi gaudium de veritate, odientium nulla sit miseria, nisi dolor de veritatis aequitate. 122.0436C| Illos sua invidia torquet invitos, istos sua caritas coronat benevolos.

CAPITULUM XIX. De igne aeterno.

I.

De aeterno vero igne, de quo Dominus in Evangelio ait: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus, nulli dubitandum, corporeum esse, quamvis pro subtilitate naturae incorporeus esse dicatur, quemadmodum solemus dicere aethereum spiritum, cum quarta pars sit corporalis creaturae. Nec facile crediderim, alium ignem praeparatum ad puniendum diabolum cum omnibus suis membris, praeter istum ipsum, qui est quartum mundi elementum. Quid enim? Numquid 122.0436D| mirum, si illa impiorum corpora, quae profecto de his quattuor corporalibus elementis sunt compacta, in eadem resolvenda tempore quoque praedefinito, ab eisdem iterum resurrectionis momento revocanda, in illo igne, quo resurrectura 122.0437A| omnium corpora maxime substantialiter constabunt, merito impietatis suae tormenta patientur aeterna?

II.

Ubi non incongrue credendum, quod corpora sanctorum in aetheream mutabuntur qualitatem, quae ab alia qualitate consumi non potest, cum inferiorum corporum qualitates in se mutare possit, impiorum vero corpora in aeream qualitatem transitura, ut a superiore igne patiantur. Hinc est, quod diabolus post lapsum detrusus ab aethereo spatio, adjunctum est ei invito aereum corpus, in quo poenas suae superbiae luat. Miro atque ineffabili naturarum modo peragitur, occulto tamen justoque judicio, ut, quod elementa mundi inter se quasi quodam naturalis amoris vinculo complexa inseparabiliterque conjuncta ordinatissimo motu appetunt, veritatem 122.0437B| odientibus vertatur in supplicium. Ignea quippe qualitas superior naturali vi inferiorum elementorum qualitates in se transfundere semper appetit naturali motu, quasi quoddam sui alimentum.

III.

Cum ergo, ut diximus, suprema omnium corporum qualitas, quae est aetherea, inferiores qualitates et intra se ambiendo coartat, et in se, prout lex naturarum sinit, commovere non desinat, naturarum intra se mirabile perficitur gaudium, malarum vero voluntatum ineffabile tormentum. Proinde impiorum omnium, angelorum videlicet hominumque perversorum, corpora ita sunt supplicia ignis aeterni perpessura, ut integritate eorum substantiae nullo modo defutura, eorum naturali incolumitate permansura, omnibus deinde naturae bonis ad universitatis 122.0437C| ornamentum mirabili ordine refulsuris, excepta beatitudine, qua privabuntur, quae non est ex natura, sed ex gratia, superioris ignis corporei cum inferioris aeris corporibus qualitate colluctante, naturali vi servata, infelicium animarum intentio de corporibus suis aeternas patiatur aerumnas: ita videlicet, ut idem ipse ignis omnibus corporibus fiat gloria, quo damnandis animabus intrinsecus iniquitate propria, extrinsecus cumulabitur poena.

IV.

Quod si alicui incredibile videtur, corpora quidem semper arsura, et de ipsorum nihil periturum natura, videat illum lapidem, qui in Arcadia sub monte nascitur Erimanthi; qui cum sit ferrei nitoris, tacto accensus, ab igni extingui nequit, quem Graii nomine vero asbestum, id est, inextinguibilem 122.0437D| memorant, ita, ut et color ei praebeatur ignea natura, et nihil minuatur de ejus substantia: videat salamandram in igne viventem. Hinc potest conjici, 122.0438A| non substantiam, neque ejus qualitates gehennali flamma torquendas, sed sensum patientis et animum reluctantis aeterna miseria luctaturos.

EPILOGUS. De divina praedestinatione.

I.

Quae cum ita sint, ecce, unum Deum colo, unum omnium principium et sapientiam, qua sapiens est, quaecunque anima sapiens est, et ipsum munus, quo beata sunt, quaecunque beata sunt, et ejus unam et solam et veram praedestinationem profiteor, quae est, quod ipse est, quia lex ejus aeterna et incommutabilis est, quae sicut neminem praedestinavit ad interitum, quia vita est, et reflexim, sicut nulli malo praedestinavit malitiam, quae interitus 122.0438B| est, ita nulli malo praedestinavit interitum, quia malitia est. Nulli namque catholico licet credere, summam bonitatem, ex qua est omne bonum, praedestinasse alicui aliquam malitiam, et summam vitam, ex qua, et in qua, et per quam omnia vivunt, alicui praedestinasse interitum vel poenam, quando ne id quidem, quod se invicem perdit, perire permittat.

II.

Proinde cum audio praedicatores tuos, o beatissima veritas, vita omnium communis, dicentes, te praedestinasse impios ad interitum, aut interitum impiis, continuo, lux clarissima, te illuminante tenebras meas, in te video te praedestinasse, id est, ante secula definiisse intra leges tuas incommutabiles certum numerum eorum, qui in sua impietate, 122.0438C| quam nunquam et nusquam praedestinasti, interituri essent. Quod alio modo dici potest: praedestinasti, Domine, in tua praescientia, quae falli mutarique non potest, numerum illorum, quae suae impietatis et poenam et interitum praeparaturi essent, non in eis, quod fecisti, puniturus, sed in eis, quod non fecisti, puniri relicturus. Haec est fides mea, o aeterna lux mentium, de tua praedestinatione, quae tu es.

III.

Ac per hoc eum omnibus orthodoxis fidelibus anathematizo eos, qui dicunt, duas praedestinationes esse, aut unam geminam, bipertitam, aut duplam. Si enim duae sunt, non est una divina substantia. Si gemina, non est individua. Si bipertita, non est simplex, sed partibus composita. Si dupla est, complicata 122.0438D| est. Quod si prohibemur divinam unitatem dicere triplam, qua dementia audet haereticus eam asserere duplam? Tali igitur monstroso, venenoso, 122.0439A| mortifero dogmate a cordibus nostris radicitus exploso credamus, unam aeternam praedestinationem Dei Domini esse, et non nisi in his, quae sunt, ad 122.0440A| ea vero, quae non sunt, nullo modo pertinere. Explicit.