De praedestinatione (Hincmarus Rhemensis)

This is the stable version, checked on 7 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De praedestinatione
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 125



De praedestinatione


De praedestinatione (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne 125.0473B

1 EPISTOLA AD REGEM.

125.0065B| Domino CAROLO regi glorioso HINCMARUS, nomine non merito Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, una cum collegis dominis et fratribus meis venerandis episcopis, oratoribus scilicet salutis atque prosperitatis vestrae devotis.

Nuper elapso mense Junio, per Indictionem septimam, anno Incarnationis Dominicae 859, dedistis nobis quaedam capitula, sicut nostrae dixistis humilitati, a Remigio reverentissimo Lugdunensium archiepiscopo vestrae porrecta sublimitati, jubentes ut tempore congruo de his vobis redderemus responsum, si unanimes uno ore eorumdem capitulorum sensui concordaremus: an quia vobis a cana Patrum fide in quibusdam dissentire videbantur, noster sensus, 125.0065C| quem a catholico tramite non deviare credebatis, ab eis in aliquo dissideret, sequentes et praecepti Dominici jussionem, et Christianam praedecessorum vestrorum consuetudinem. Est enim et divinis legibus cautum, et prisco anteriorum principum more suetum, ut quotiescunque in catholica fide vel divina religione quiddam novi emerserit, a principali sententia episcoporum consultui referatur, et quod eorum judicio, Scripturarum sanctarum auctoritate, et orthodoxorum 2 magistrorum doctrina, atque secundum auctoritatem canonicam, et decreta pontificum Romanorum, Christi Dei nostri vicarii et sanctae Ecclesiae praesules credendum, sequendum, et tenendum, atque praedicandum decreverint, id ab omnibus corde credatur ad justitiam, ore confiteatur ad salutem, 125.0065D| sequatur ad vocationem, teneatur ad coronam, praedicetur ad lucrum. Quae siquidem capitula in conventu episcoporum habito in territorio Tullensi, 125.0066B| in villa quae dicitur Saponarias, ante biduum quam vobis porrecta fuerint, sunt recitata, proferente et deponente ea synodo domno Remigio Lugdunensium archiepiscopo: quae sicut dixit, et in epigrammate eorumdum capitulorum continetur, in hoc ipso anno, in Kalendis nihilominus ibidem descriptis, et in suburbio Lingonicae urbis, ad instructionem Dominici populi ipse et sibi comprovinciales Episcopi ediderunt. Et in crastina alia quaedam capitula, de quibus post locuturi sumus, relecta fuere: super quibus, sicut quibusdam ex fratribus visum est, quorumdam sensus est motus. Nam ut vere, et nos fateamur, nostrae conscientiae super pridem capitulis, quae ut diximus Remigius archiepiscopus synodo praesentaverat, recitatis, catholicorum ad memoriam 125.0066C| reducentes doctorum traditiones, non modice se concusserunt. Unde nostrorum quidam fidei Christianae zelo succensi aliqua synodo voluere suggerere: sed motus nostri ab eodem venerabili archiepiscopo Remigio Lugdunensium sunt modeste compositi: eo venerabiliter perorante, ut si quorumcunque nostrorum sensus ab eisdem prolatis capitulis in aliquo dissentiendo se commoveret, ad proxime futuram synodum catholicorum libros doctorum quique deferre curemus, et sicut melius secundum catholicam et apostolicam doctrinam in commune invenerimus, de caetero omnes unanimiter teneamus. In cujus devotione, coepiscoporumque ipsius dioeceseos, quorum etiam et ante ordinationem mentem catholicam atque doctrinam, sicut et vos non latet, cognovimus, 125.0066D| quantum sensui pusillitatis nostrae fidem accommodare audemus, percepimus quia non ex ipsis, ut non dicamus per ipsos, synodo capitula ipsa fuere 125.0067A| prolata. Quapropter quamvis blando sibilo eos quidam charaxare voluerunt de eo quod sanctus Coelestinus episcopos Gallicanos redarguit, dicens! (epist. 8): « Quid illic, inquit, spei est, ubi magistris tacentibus hi loquuntur, qui si ita est eorum discipuli non fuerunt? Timeo ne cohibere sit hoc tacere: timeo ne magis ipsi loquantur, qui permittunt illis taliter loqui. In talibus causis non caret suspicione taciturnitas, quia occurreret veritas si falsitas displiceret. Merito namque causa nos respicit, si silentio faveamus errori. » Nos tamen plures, qui eorum et fidem, et doctrinam, et prudentiam novimus, minus in eis ista noscentibus sententiam pro dissensione baptismi de beato Cypriano, a sancto Augustino collaudatam saepenumero, in libro 125.0067B| secundo de baptismo (contr. Donat. c. 4) positam 3 proposuimus. « Quomodo enim, inquit, potuit ista res tantis altercationum nebulis involuta ad plenarii concilii luculentam illustrationem confirmationemque perduci, nisi primo diutius per orbis terrarum regiones multis hinc atque hinc disputationibus et collationibus episcoporum pertractata constaret? Hoc autem facit sanitas pacis, ut cum diutius aliqua obscuriora quaeruntur, et propter inveniendi difficultatem diversas pariunt in fraterna disceptatione sententias, donec ad verum liquidum perveniatur, vinculum permaneat unitatis, ne in parte praecisa remaneat insanabile vulnus erroris. Et ideo plerumque doctioribus minus aliquid revelatur, ut eorum patiens et humilis charitas, in qua fructus major 125.0067C| est, comprobetur, vel quomodo teneant unitatem cum in rebus obscurioribus diversa sentiunt, vel quomodo accipiant veritatem cum contra id quod sentiebant declaratum esse cognoscunt. »

Sciebant namque iidem venerabiles catholici et docti viri, quia in multis regionibus ac provinciis haec pestifera erat recommota doctrina. Et ideo silentium in suis provinciis imponere tam facile sicut forte poterant noluerunt errori, donec ad plurimorum notitiam perventa plurimorum judicio quaestio sopiretur: quia ut dicit sanctus Coelestinus in epistola ad Nestorium directa (epist. 5 in fin.), « Omnes debent nosse quod agitur, quoties omnium causa tractatur, » videlicet ut cum omnium in unius propositione fuerit diffinita consultatio, cunctorum valeat 125.0067D| ad omnes emanare solutio. Haec eadem namque capitula, sicut facile reminisci potestis, ante triennium nobis in villa Rothomagensis episcopii, quae Nielfa dicitur, quando in excubiis contra Nortmannorum infestationem degebamus, sub titulo quasi in Valentina synodo conscripta fuerint, anno Incarnationis Dominicae 855, sub Lothario imperatore dedistis, ut ad illa quae nobis viderentur catholice ex orthodoxorum magisterio responderemus: cum aliis quorumcunque scriptis quae hinc ad vestram notitiam pervenere: quorum quaedam scripta recepimus, sed ea publicare noluimus, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Eph. IV, 3): donec cum eis qui vobis illa transmiserant familiari 125.0068A| colloqueremur sermone, et eos si aliquo modo valeremus ab hac prava intentione ad catholicae fidei unitatem cooperante Domino revocaremus. Sed quia partim occupationibus praepediti, partim autem in fraternis suasionibus minus quam necesse fuerat obauditi, eos quos monere disposuimus a sua intentione revocare nequivimus: inde quia, sicut dicit Apostolus, Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium; quosdam autem et subsequuntur. Similiter et facta bona manifesta sunt, et quae aliter se habent, abscondi non possunt (I Tim. V, 24, 25), adeo quorumdam excrevit dissensio, ut haec dissonantia ad vestram perveniret notitiam, et synodali decreto, pro zelo fidei et unanimitatis amore, antequam haec nobis perscrutanda committeretis, 125.0068B| quatuor capitula episcopali 4 diffinitione vobis de catholicorum Patrum dictis colligi, et singulorum exigeretis manibus roborari. Postea vero et quorumdam ex his qui eisdem capitulis subscripserant, et aliorum etiam intantum est accumulata vecordia, ut necesse foret et jussionis vestrae instantia, et exsecutionis nostrae obedientia, hinc eorum quos praemisimus scriptis et propositionibus litterali officio respondere. Inter quae et his capitulis, quae nobis nuper dedistis, pro nostri ingenioli capacitate, sub dubietate tamen respondimus: quia non credidimus ut fratres et coepiscopi nostri contra regulas ecclesiasticas adversum nos talia debuissent conscribere: praesertim cum non ignorarent Dominicis institutionibus et legibus sancto Spiritu promulgatis praefixum 125.0068C| esse, qualiter si in saepefatis capitis fidei obloqueremur, nos compellare, et tunc synodali judicio nos nostrasque sententias a sua debuissent communione explodere. Nunc vero, quia certi sumus, cujus compositioni debemus de saepenominatis quaestionibus respondere, servatis relationum absolutionibus contra eos quibus a vestra dominatione pro imposito nobis ministerio jussi sumus reddere rationem, contra haec tantum capitula, quantum ex nobis est cum omnibus pacem habentes, ex sanctarum Scripturarum auctoritate, et catholicorum Patrum sententiis, simpliciter respondere curabimus; ut cui forte omnia illa legere non licuerit, vel non libuerit, hic compendiosas pro tempore capitulorum responsiones inveniat: quas furatis horulis a diversis 125.0068D| occupationum distensionibus, qui cogitationum ferias non habemus, sicut de sententiis sanctorum Patrum accepimus, ne torpore vel inobedientia a vestra denotaremur Christiana devotione, committere schedulis tumultuario sermone studuimus: quoniam in praefatis relationibus provocati multiplicibus multiplicium illationibus, multipliciter multiplicibusque collationibus, non sine sicut scimus et confitemur lectoris taedio, sensu sed tamen catholico, in tribus libris lacinioso sermone respondere sategimus. Sed in hoc maxime benigno lectori nos satisfacere autumamus, quia singulorum singulas semper ponentes sententias, singulariter ad objecta et resistentia fidei respondere studuimus. 125.0069A| Et vel in hoc solo devotum quemque lectorem nobis conciliari confidimus, quia cum ex sua mente nostrum laborem perpenderit, nos apud se excusatos habebit. Quis vero sit istorum capitulorum compositor, cui quasi a novo cogimur respondere, ipse se prodet cum necessario urgebitur ad lucem veritatis venire: quia operator tenebrosorum operum, inter quae ab apostolo et haereses describuntur, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus: omnis vero qui bona agit, inter quae bona ab Apostolo et fides connumeratur, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. Sed et ille quicunque est, si ad lucem venerit, et veritati ex corde consenserit, esse filius lucis poterit. 5 Si autem et pertinaciter contradixerit 125.0069B| veritati, ipse infidelitate sua et contentionis suae vecordia, haeretici sibi nomen imponet: quia non statim est haereticum quod ignoranter a fide sentitur diversum si non fiat pertinaci contentione haereticum.

CAPUT PRIMUM. Quando, et ubi, et unde haec Praedestinatiana haeresis primum exorta fuerit, et per quos ac qualiter revicta atque compressa exstiterit. Nunc jam dicendum censuimus quando, et ubi, et qua occasione haec haeresis orta primum exstiterit. Ante quadringentos circiter triginta et eo amplius annos haec haeresis est exorta tempore Theodosii et Valentiniani imperatorum, sub praesulatu sancti Coelestim, per idem tempus quando et Nestoriana haeresis 125.0069C| apud Graecos in Constantinopoli civitate auctore Nestorio ebullivit, sancti Augustini temporalis vitae termino imminente, sicut Prosper in Chronica sua demonstrat, dicens: « Theodosio XI et Valentiniano consulibus: et ad locum, Nestorius Constantinopolitanus episcopus novum Ecclesiis molitur errorem inducere. Et item: Theodosio XIII, et Valentiniano III, Augustinus episcopus per omnia excellentissimus moritur V Kal. Septembris, libris Juliani inter impetus obsidentium Wandalorum in ipso dierum suorum fine respondens, et gloriose in defensione gratiae Christianae perseverans. » Et Beda in Chronica sua: « Theodosius, inquit, minor, Arcadii filius, annos viginti sex regnavit. Valentinianus junior, Constantii filius, Ravennae imperator creatur. » 125.0069D| Et post paululum: « Sed beatus Augustinus Hipponensis episcopus, et omnium doctor eximius Ecclesiarum, ne civitatis suae ruinam videret, tertio obsidionis ejus mense migravit ad Dominum V Kal. Septembris, cum vixisset annos septuaginta sex, in clericatu autem annos ferme quadraginta complesset. » Qui beatus Augustinus in ipso dierum suorum fine librum de Haeresibus, inter responsiones praedictorum librorum Juliani, quorum Prosper fecerat mentionem, ad Quodvultdeum diaconum scripsit, sicut ipse in epistola ad praedictum diaconum ita commemorat: « Cum mihi, inquiens, haec scribendi offerretur occasio per Fusalensem presbyterum, quem commendo charitati tuae, relegi epistolam 125.0070A| tuam, in qua petis ut de haeresibus, quae oriri potuerunt ex quo Domini in carne nuntiari coepit adventus, aliquid scriberem. Hoc autem feci, ut viderem utrum jam deberem ipsum opus aggredi, et inde tibi aliquid mittere, ubi considerares tanto esse difficilius quanto vis esse brevius. Sed ne hoc quidem potui, talibus curis supervenientibus impeditus, a quibus omnino dissimulare non 6 possem. Nam me et ab eo quod habebam in manibus averterunt: hoc autem est, ubi respondeo libris Juliani, quos octo edidit post illos quatuor quibus ante respondi. Hos enim cum Romae accepisset frater Alypius, nondum omnes descirpserat, cum oblatam occasionem noluit praeterire, per quam mihi quinque transmisit, promittens alios tres cito se esse missurum, 125.0070B| et multum instans ne responde redifferrem. Cujus instantia coactus sum remissius semper agere quod agebam, ut opera utrique non deessem, uni diebus alteri noctibus, quantum mihi ab aliis occupationibus hinc atque hinc venire non desistentibus parceretur. Agebam vero rem plurimum necessariam nam retractabam opuscula mea, et si quid in eis me offenderet, vel alios offendere posset, partim reprehendendo, partim defendendo, quod legi posset et deberet operabat. Et duo volumina jam absolveram, retractatis omnibus libris meis, quorum numerum nesciebam, eosque ducentos triginta et duos esse cognovi. Restabant epistolae, et tractatus populares quos Graeci Homilias vocant. » Isti autem libri Juliani, sicut manifestum est, non sunt illi, quos in 125.0070C| libris Retractationum commemorat.

Sed et de haeresibus octoginta et octo isdem doctor mirificus Augustinus conscripsit, quibus novissimam haeresim Pelagianam subjunxit. Inde Gennadius Massiliensis sacerdos valde doctus, qui et de viris illustribus scripsit, ab eo loco incipiens ubi sanctus Hieronymus memoriae scriptorum illustrium finem imposuit, et ad sua usque tempora scriptores famosos cum debita laude commemoravit, hanc Praedestinatianam nonagesimam haeresim sectae Pelagianae supposuit, dicens: « Sunt, inquit, qui dicunt quod Deus non omnes homines ad hoc creet, ut omnes salventur, sed ut multitudine hominum ornetur mundus, » et reliqua quae prosequitur, quae in processu monstrabimus. Deinde nonagesimam 125.0070D| primam Nestorianam ponit, sicque Eutychianam, et post hanc Timotheanam. Sed et Hyginus, catalogum describens haereseon, octogesimam et nonam haeresim Nestorianam ponit, et nonagesimam istam Praede: stinatianam, cum libello ab eisdem Praedestinatianis composito, ita dicens: « Nonagesima haeresis, inquit, quam in praefatione nostra diximus de nomine Augustini episcopi esse mentitam, Praedestinatianorum nomen accepit. » Beatus etiam Augustinus in praefatione Retractationum de opusculis suis dicit: « Illud enim quod scriptum est, ex multiloquio non effugies peccatum (Prov. X, 19), terret me plurimum; non quia multa scripsi, vel quia multa etiam quae dictata non sunt, tamen a me dicta conscripta suntabsit 125.0071A| enim ut multiloquio deputetur, quando necessaria dicuntur, quantalibet sermonum multitudine dicantur. Sed istam sententiam Scripturae sanctae propterea timeo, quia de tam multis disputationibus meis sine dubio multa colligi possunt, quae si non falsa, at certe videantur, sive etiam convincantur 7 non necessaria. » Et paulo superius: « Neque enim quisquam, nisi impudens, ideo quia mea errata reprehendo me reprehendere audebit. Sed si dicit non ea debuisse a me dici quae postea mihi etiam displicerent, verum dicit et mecum facit. Eorum quippe reprehensor est, quorum et ego sum. Neque enim ea reprehendere deberem, si dicere debuissem. »

Nam et in Africanis et in Gallicis regionibus haec 125.0071B| primum haeresis coepit exordium adhuc in vita beati Augustini. Unde et ipse ad Valentinum et cum illo monachos librum scripsit de Correptione et Gratia, sicut Prosper in epistola sua ad eumdem Augustinum directa demonstrat, dicens: « Multi, inquit, servorum Christi, qui in Massiliensi urbe consistunt, in sanctitatis tuae scriptis, quae adversus Pelagianos haereticos condidisti, contrarium putant Patrum opinioni, et ecclesiastico sensui, quidquid in eis de vocatione electorum secundum Dei propositum disputasti. Et cum aliquandiu tarditatem suam culpare maluerint, quam non intellecta reprehendere, quidamque eorum lucidiorem super hoc atque apertiorem beatitudinis tuae expositionem voluerint postulare, evenit ex dispositione misericordiae Dei, ut 125.0071C| cum quidam intra Africam similia movissent, librum de Correptione et Gratia plenum divinae auctoritatis emitteres: quo in notitiam nostram insperata opportunitate delato, putavimus omnes querelas resistentium sopiendas, quia universis quaestionibus, de quibus consulenda erat sanctitas tua, tam plene illic absoluteque responsum est, quasi hoc specialiter studueris, ut quae apud nos erant turbata componeres. » Quem librum isdem beatus Augustinus in serie librorum Retractationum ultimum posuit. Qui in eorumdem praefatione dicit: « Quapropter quicunque ista lecturi sunt, non me imitentur errantem, sed in melius proficientem. Inveniet enim fortasse quomodo scribendo profecerim, quisquis opuscula mea ordine quo scripta sunt legerit. Quod ut possit, hoc opere 125.0071D| quantum potero curabo ut eumdem ordinem noverit. » De quo libro et Prosper in praefata epistola praecedentibus subnexuit, dicens: « Recensito autem hoc beatitudinis tuae libro, sicut qui sanctam atque apostolicam doctrinae tuae auctoritatem antea sequebantur, intelligentiores multo instructioresque sunt facti, ita qui persuasionis suae impediebantur obscuro, adversiores quam fuerant recesserunt. Quorum tam abrupta dissensio primum propter ipsos metuenda est, ne tam claris tamque egregiis in omnium virtutum studio viris spiritus Pelagianae impietatis illudat; ne simpliciores quique, apud quos horum magna est de probitatis contemplatione reverentia, hoc tutissimum sibi aestiment, quod audiant 125.0072A| eos quorum auctoritatem sine judicio sequuntur asserere. » Et circa finem ipsius epistolae: « Necessarium et utile est, inquit, etiam quae scripta sunt scribere, ne leve existimetur quod non frequenter 8 arguitur. » Hinc et Hilarius Arelatensis episcopus ad eumdem sanctum Augustinum misit epistolam, in qua dicit: « Haec sunt itaque quae Massiliae vel etiam aliquibus locis in Gallia ventilantur, » et reliqua. Et item circa finem suae epistolae dicit: « Libros, cum editi fuerint, quos de universo opere moliris, quaeso habere mereamur: maxime ut per eorum auctoritatem, si qua in tuis displicent, a dignitate tui nominis jam non trepidi sequestremur. »

Unde et sanctus Augustinus duos libros, alterum 125.0072B| de Praedestinatione sanctorum, alterum de Bono perseverantiae, ad praefatos episcopos, Prosperum scilicet et Hilarium scripsit. In quibus libris, sicut sibi visum fuerat, nomen praedestinationis, quo antea in aliis suis libris indifferenter usus fuerat, proprie posuit, sicut et in libro de Correptione et Gratia diffinitive correxit. In quibus etiam et horum novorum haereticorum facit crebrius mentionem, uti qui legit agnoscit, et nos breviter lectoris praesentamus obtutibus. Ait enim in libro de Bono perseverantiae (cap. 19): « Porro si haec ita Deum noverant dare, ut non ignorarent eum daturum se esse praescisse, et quibus daturus esset non potuisse nescire; procul dubio noverant praedestinationem, quam per apostolos praedicatam contra novos haereticos operosius 125.0072C| diligentiusque defendimus. » Et item (cap. 20): « Quid autem coegit loca Scripturarum, in quibus praedestinatio commendata est, copiosius et enucleatius isto nostro labore defendi, nisi quod Pelagiani dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari? » et reliqua. Et iterum (cap. 23): « De hac enim re, quam nunc adversus novos haereticos non commemorare tantum, sed plane tueri et defensare compellimur; et item: Quae nunc contra novos haereticos cura diligentiore defenditur; et item: Ac per hoc praedestinationis hujus fidem, quae contra novos haereticos nova sollicitudine nunc defenditur, nunquam Ecclesia Christi non habuit. » Sunt et qui dicant, quia nomen praedestinationis non aliter, nisi sicut in aliis suis libris posuerat, beatus Augustinus 125.0072D| retractare voluerit. Unde sciant quia post omnes libros suos, quos in libris Retractationum commemorat, istos duos libros conscripsit, quos loco retractationis composuit. In quibus nihilominus de eisdem Retractationum libris memoriam facit, sicut facile lector agnoscit. Ait enim in libro de Praedestinatione sanctorum (cap. 4): « De hoc primo duorum illorum libro in secundo Retractationum primum locutus sum. » Et item in libro de Bono perseverantiae (cap. 11): « Denique in primo Retractationum libro, quod opus meum nondum legistis, cum ad eosdem libros retractandos venissem, » et reliqua. Et in libro Hypomnesticon ab aemulis se calumniatum fuisse demonstrat, dicens (lib. VI): « Credere 125.0073A| nos quippe vel praedicare suggillatis, quia cum lege Dei et prophetis, cum Evangelio Christi ejusque apostolis, praedestinationem dicimus, eo quod Deus quosdam hominum sic praedestinet ad vitam regni coelorum, ut si 9 nolint orare et jejunare, aut in omni opere divino vigiles esse, eos omnino perire non posse. » Et paulo post: « Non miramur vos de nobis, id est homines de hominibus, falsa posse confingere, cum videamus vos sic a diabolo esse fascinatos, ut Scripturas sanctas et veridicas ad voluntatis vestrae intellectum mutare nitamini, » et reliqua quae diserte prosequitur.

De quo videlicet Hypomnesticon libro, quidam contendunt quod eum sanctus Augustinus non composuerit, quoniam illorum erroribus manifestissime 125.0073B| contradicit: dicentes quia sanctus episcopus, qui omnium librorum illius nomina in indice conscripta Vitae ipsius subjunxerit, illum non adnotaverit. Unde sciendum est, quia plures illius libros habemus, qui in eodem indiculo non habentur: sicut est de Disciplina Christiana, excepto etiam illo qui titulatur de Doctrina Christiana. Sed et de Praedestinatione gratiae, et de Haeresibus ad Quodvultdeum diaconum, et de unitate Trinitatis, et librum de Poenitentia, quem commemorat in epistola ad Consentium monachum (epist. 146, sub fin.), et librum qui titulatur de Verbis Domini, et alios quos commemorare superfluum ducimus: cum idem ipse sanctus Augustinus in fine Retractationum dicat: « Haec opera nongenta et tria in libris ducentis 125.0073C| triginta duobus me dictasse recolui, quando haec retractavi, utrum aliquos adhuc essem dictaturus ignorans. Atque ipsam eorum retractationem in libris duobus edidi, urgentibus fratribus, antequam epistolas atque sermones ad populum, alios dictatos, alios a me dictos, retractare coepissem. » Et isdem sanctus episcopus, qui indicem librorum illius sive epistolarum conscripsit, in fine ipsius indiculi subjungat dicens: « Fiunt, inquit, simul quos memoratus sanctus Augustinus Spiritu divino actus in sancta Ecclesia catholica ad instructionem animarum fecit libros, tractatus, epistolas, mille et triginta, excepto qui numerari non possunt, quia nec numerum designavit ipsorum. » Ipse sanctus episcopus, qui illa descripsit, numerari non posse tractatus 125.0073D| et epistolas illius dixit, et quidam omnium librorum sive epistolarum ejus numerum diligentissime in fine ipsius Scripturae eumdem sanctum episcopum subjunxisse testantur: cum possint et ipsi videre in eodem indiculo si conscripti sunt libri isti de Praedestinatione sanctorum, ac Bono perseverantiae, quos sancti Augustini esse nemo denegare aut volet aut valet. De quibus etiam contendere quosdam audivimus, qui eosdem beati Augustini libros intelligenter non legerant, quod de illis scriptum sit in indiculo, Responsio objectis Hilarii liber I, cum sine aliqua contentione falsum esse valeat demonstrari ab his qui eosdem libros noscuntur habere, quia et ille Hilarius, cui 125.0074A| est in uno libro responsum, monachus fuit Syracusanus, iste autem Hilarius exstitit Arelatensis episcopus, cui simul cum Prospero istos quos nunc memoramus libros rescripsit. Si quis tamen eosdem libros non habet, videat in collectione venerabilis 10 Bedae presbyteri de opusculis sancti Augustini super apostolum, et ibi discere poterit quod antea ignoravit. Sancti nihilominus episcopi Africae provinciae ita eorumdem librorum in synodica sua epistola faciunt mentionem dicentes: « Dei gratia plurimum amplectendis sanctis fratribus, Joanni presbytero et archimandritae, et Venerio diacono, et fidelibus viris quorum in vestra epistola subscriptio continetur, Datianus, Fortunatus, Boethus, Victor, Scholasticus, Orontius, Vindicianus, Victor, 125.0074B| Januarius, Victorianus, Pontius, Quodvultdeus, famuli Christi in Domino salutem. » Et in eadem ad locum: « Libros sancti Augustini, quos ad Prosperum et Hilarium scripsit, memoratis fratribus legendos ingerite: quorum mentionem beatae memoriae Hormisda, sedis apostolicae gloriosus antistes in epistola, quam consulenti se sancto fratri consacerdotique nostro Possessori scripsit, cum magno praeconio catholicae laudis inseruit; cujus haec verba sunt (epist. LXVII): De arbitrio tamen libero et gratia Dei quid Romana, hoc est catholica sequatur et servet Ecclesia, licet in variis libris beati Augustini, et maxime ad Hilarium et Prosperum abunde possit agnosci, tamen et in scriniis ecclesiasticis expressa capitula continentur. » Et in eadem 125.0074C| epistola praefati sancti episcopi ipsa beati Augustini verba de supradicto Hvpomnesticon libro ex responsione tertiae quaestionis ad revincendos ponunt haereticos. Et ipse beatus Augustinus in libro ad Dulcitium de octo quaestionibus, quas ei scripto solvit revertens a Carthagine, commemorans libros suos in quibus de eisdem quaestionibus scripserat, ita ad finem ipsius operis de eodem Hypomnesticon libro commemorat dicens: « Addere etiam hoc quam maxime huic operi oportet, ut vestra calumnia, quam nobis objicere soletis, per illuminationem gratiae Salvatoris revincatur, imo confutetur, et nostrae fidei integritas comprobetur. Credere nos quippe vel praedicare suggillatis, quia cum lege Dei et prophetis, cum Evangelio Christi ejusque apostolis 125.0074D| praedestinationem dicimus, » et reliqua quae ibi lector ex integro cum sextae quaestionis solutione de Hypomnesticon libro inveniet. Similiter et de libro qui sub nomine sancti Hieronymi intitulatur de Induratione cordis Pharaonis, quia eorum sensui contradicit, magnopere satagunt non esse ipsius. Sed nihil eis proficit si eum rejiciunt, quoniam isdem sanctus Hieronymus, et caeteri Doctores catholici, eodem sensu eos male sentire convincunt, quo et idem liber illorum exurit zizania.

De reprehensione nihilominus sua, unde praemisimus, contra obtrectatores suos isdem in fine libri de Bono perseverantiae dicit: « Qui vero me errare existimant, etiam atque etiam diligenter quae sunt 125.0075A| dicta considerent, ne fortassis ipsi errent. » Beatus siquidem Coelestinus hoc in epistola decretali ad Venerium et caeteros Gallicanos episcopos etiam post obitum illius demonstrat (epist. 8.) dicens: « Vitentur hujusmodi qui laborant 11 per terras aliud quam ille noster jussit agricola seminare. Nec tamen mirari possumus, si haec erga viventes hi nunc tentare audent, qui nituntur etiam quiescentium fratrum memoriam dissipare. Augustinum sanctae recordationis virum pro vita sua atque meritis in nostra communione semper habuimus, nec unquam hunc sinistrae suspicionis saltem rumor aspersit: quem tantae scientiae olim fuisse meminimus, ut inter magistros optimos etiam a meis semper decessoribus haberetur. Bene ergo de eo omnes in commune senserunt, 125.0075B| utpote qui ubique cunctis et amori fuerit et honori. Unde resistatur talibus quos male crescere videmus. Nefas est haec pati religiosas animas, quarum afflictatione, quia membra nostra sunt, nos quoque convenit macerari: quamvis maneat hos beatitudo promissa, quicunque probantur persecutionem propter justitiam sustinere: quibus quid promittat Dominus in futurum sequens sermo declarat. Non est agentium causa solorum, quando universalis Ecclesia quacunque novitate pulsatur. Intelligamus haec ipsa vobis quae nobis non placent displicere: quod ita demum probare poterimus, si imposito improbis silentio de tali re in posterum querela cessabit. » Sanctus quoque Prosper hinc in epistola ad Rufinum ita dicit: « Has, inquiens, versutias, quibus 125.0075C| se filii tenebrarum in similitudinem filiorum lucis transfigurare voluerunt, cum et Orientalium episcoporum judicia, et apostolicae sedis auctoritas, et Africanorum conciliorum vigilantia deprehenderit, beatissimus quoque Augustinus, praecipua utique in hoc tempore portio Domini sacerdotum, copiose et pulchre in multis voluminum disputationibus destruxit: utpote inter multa Dei dona, quibus illum abundantissime spiritus veritatis implevit, habens etiam hanc scientiae et sapientiae ex Dei charitate virtutem, ut non solum istam adhuc in suis detruncationibus palpitantem, sed etiam multas prius haereses invicto verbi gladio debellaret. Cui inter tot certaminum palmas, inter tot triumphorum coronas, ad illuminationem Ecclesiae, et ad gloriam Christi 125.0075D| qua ipse illustratus est perfulgenti, quidam nostrorum, quod de ipsis multum dolendum est, occultis sed non incognitis susurrationibus obloquuntur: et prout sibi obnoxias aliquorum aures opportunasque repererint, scripta ejus quibus error Pelagianorum impugnatur infamant, dicentes eum liberum arbitrium penitus submovere, et sub gratiae nomine necessitatem praedicare fatalem; adjicientes etiam duas illum humani generis massas et duas credi velle naturas, ut scilicet tantae pietatis viro Paganorum et Manichaeorum ascribatur impietas. Quae si vera sunt, cur ipsi tam negligentes ne dicam impii sunt, ut tam abruptam perniciem ab Ecclesia non repellant, tam insanis praedicationibus non resistant, nec saltem 125.0076A| aliquibus scriptis eum a quo talis emanat doctrina conveniant? Magna enim gloria sua humano generi consuluerint, si Augustinum ab errore revocaverint. Nisi forte 12 modesti homines, novique censores, magnorum prius meritorum seni honorabiliter ac misericorditer parcunt, et securi quia libros ejus nemo usquam recipiat conquiescunt. Atqui noverint, imo noverunt, non solum Romanam, Africanamque Ecclesiam, ei per omnes mundi partes universos promissionis filios, cum doctrina hujus viri sicut in tota fide ita in gratiae confessione congruere: sed etiam in his ipsis locis, in quibus adversus eum querimonia concitatur, esse propitio Deo plurimos, qui ad perceptionem evangelicae apostolicaeque doctrinae saluberrimis ejus disputationibus imbuuntur, 125.0076B| et quotidie in membris corporis Christi in quantum ea ipse multiplicat dilatantur. »

Et item idem Prosper in libro quem edidit contra Cassiani quondam abbatis librum, qui praenotatur de Protectione Dei, de reprehensoribus librorum sancti Augustini, scilicet de Correptione et Gratia, de Praedestinatione sanctorum, ac Bono perseverantiae, quos circa finem ediderat, ita post laudem beati Augustini a Coelestino prolatam dicit: « Contra istam clarissimae laudationis tubam, contra istam sacratissimi testimonii dignitatem, audet quisquam malignae interpretationis murmur emittere, et perspicuae sincerissimaeque sententiae nubem obliquae ambiguitatis obtendere? ut scilicet, quia in epistola papae librorum, pro quibus actum est, non expressus 125.0076C| est titulus, hinc eos appareat non probatos, et istam in sanctum Augustinum laudationem pro anteriorum scriptorum meritis fuisse collatam. » Et post aliquanta: « Apostolica enim sedes quod a praecognitis sibi non discrepat cum praecognitis probat, et quod judicio jungit laude non dividit. Qui ergo hos proxime editos libros refutant, anterioribus acquiescant, et iis quae pro gratia Christiana prius sunt scripta consentiant. Sed non faciunt. Sciunt enim omnia Pelagianis esse contraria, et nihil sibi posse competere ad consequentium resolutionem, si confiteantur in praecedentibus consistere veritatem. Igitur hujusmodi hominum pravitati non tam disputationum studio, quam auctoritatum privilegio resistendum est: ut de prostrati dudum dogmatis corpore 125.0076D| nullum membrum sinatur assurgere: quia notum est ita se falsitatis istius habere versutias, ut si ei liceat, praetenta correctionis imagine, aliquod sibi faventium radicis suae germen excipere, totam se possit in exigua sui parte reparare. Ubi enim non aliud habet summa quam portio, non est devotionis dedisse prope totum, sed fraudis restituisse vel minimum. Quod ne hypocritarum obtineatur insidiis, confidimus Domini protectione praestandum, ut quod operatus est in Innocentio, Zosimo, Bonifacio, Coelestino, operetur et in Xysto, et in custodia Dominici gregis haec sit pars gloriae huic reservata pastori, ut sicut illi lupos abegere manifestos, ita hic depellat occultos: illo auribus suis doctissimi senis insonante 125.0077A| sermone, quo collaborantem secum hortatus est dicens: Sunt enim quidam qui justissime 13 damnatas impietates adhuc liberius defendendas putant, et sunt qui occultius penetrant domos, et quod in aperto clamare jam metuunt, in secreto seminare non quiescunt. Sunt autem qui omnino siluerunt magno timore compressi, sed adhuc corde retinentes quod ore jam proferre non audent. Qui tamen esse fratribus possunt ex priore ipsius dogmatis defensione notissimi. Proinde alii severius sunt coercendi, alii vigilantius vestigandi, alii tractandi quidem lenius, sed non segnius sunt docendi, ut si non timentur ne perdant, non tamen negligantur ne pereant. Sufficienter ut arbitror demonstratum est reprehensores sancti Augustini et vana 125.0077B| objicere, et recta impugnare, et prava defendere, peremptorumque armis intestinum bellum moventes, dictis divinis atque humanis constitutionibus rebellare. Quorum tamen, dum adhuc non sunt a fraterna societate divisi, toleranda magis est intentio quam desperanda correctio: ut donec Dominus per Ecclesiae principes, et legitimos judiciorum suorum ministros, haec quae per paucorum superbiam et quorumdam imperitiam sunt turbata, componat, nobis, Deo adjuvante, sit studium, quieta modestaque patientia odiis dilectionem reddere, et ineptorum vitare conflictus: veritatem non deserere, nec cum falsitate certare, semperque a Deo petere, ut in omnibus cogitationibus, in omnibus voluntatibus, in omnibus sermonibus aque actionibus nostris, ipse 125.0077C| teneat primatum qui se dixit esse principium; quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula. Amen. » Et item Prosper Camillo et Theodoro Januensium presbyteris scribens: « In libris, inquit, beatae memoriae Augustini episcopi, quorum titulus est de Praedestinatione sanctorum, quaedam sanctitatem vestram vel insolita aut minus clara moverunt, quae ad humilitatem meam de contextu disputationis excerpta misistis, ut quo intellectu quove judicio ea acciperem nosceretis, » et reliqua. Et item in libro qui titulatur de Ingratis contra Pelagianos, aliosque haereticos, quorum ibidem nomina designantur:

Contra Augustinum narratur serpere quidam
125.0077D| Scriptor, quem dudum livor adussit edax.
Inter multa suis quae tradidit haeresiarches,
Quod cognoscis, ait, naturam, quae bona facta est,
Nullis cum vitiis in quoquam omnino creari,
Nec cuiquam primi culpam nocuisse parentis,
Et quoniam tales nascantur nunc quoque, qualis
Ille fuit nostri generis pater ante reatum;
Posse hominem sine peccato decurrere vitam,
Si velit, ut potuit nullo delinquere primus
Libertate sua. Nempe haec damnata fateris
Conciliis, mundique manu. Connectit et illud
14 Idem auctor, quod lex ita sanctos miserit olim
Coelorum in regnum, sicut nunc gratia mittit.
Hoc quoque judicio sancto scis esse peremptum.
Objectum est aliud ipsum dixisse magistrum,
Quod meritis hominum tribuatur gratia Christi,
Quantum quisque Dei donis se fecerit aptum.
Sed nimis adversum hoc fidei nimiumque repugnans
Esse videns, dixit se non ita credere, et illos
Damnari dignos, quorum mens ista teneret,

Verum et in Praefatione objectionum atque responsionum 125.0078A| contra Gallos prave sentientes hoc idem demonstrat dicens: « Doctrinam, inquit, quam sanctae memoriae Augustinus episcopus contra Pelagianos, inimicos gratiae Christi et liberi arbitrii decomptores, per multos annos apostolice asseruit, litterisque mandavit, quibusdam visum est aut non intelligendi, aut intelligi eam nolendo reprehendere, et hoc quasi compendium cognitionis his qui judicio eorum ducebantur afferre, ut quae in libris praedicti viri damnabilia se reperisse jactabant, brevium capitulorum indiculis publicarent, talique commento et detestationem ejus quem impeterent obtinerent, et ab his quae infamassent curam exterriti lectoris averterent. Ne ergo hanc persuasionem temere quis recipiat, et talem putet sensum scriptis catholici inesse doctoris, 125.0078B| qualem eum qui frustra calumniantur ostentant, singulis capitulis, quae damnationis titulo praenotarunt, brevi et absoluta professione respondeo: in nullo recedens a tramite earum diffinitionum, quae in sancti viri disputationibus continentur: ut facile vel tenuis diligentiae advertat inspector, quam injustis opprobriis catholici praedicatoris memoria carpatur, et in quod peccatum cadant qui aliena instigatione commoti scriptorem celeberrimi nominis promptius habeant culpare quam nosse. »

Haec autem, quae prolata sunt a sancto Coelestino et beato Prospero in redargutione et compressione ex verbis beati Augustini hujus novae haereseos, acta sunt post obitum ipsius doctissimi et catholici viri, secundo anno postquam ipse obiit. Et congregata, 125.0078C| sicut Prosper in Chronica sua demonstrat, apud Ephesum plus ducentorum synodo sacerdotum, Nestorius cum haeresi nominis sui, et cum multis Pelagianis, qui cognatum errori suo juvabant dogma, damnatur. Sed et sanctus Liberatus, archidiaconus Ecclesiae Carthaginis regionis sextae, in Breviario causae Nestorianorum et Eutychianorum collecto ita ad locum dicit (cap. 4): « Cyrillus vero per Posidonium diaconum suum retulit de Nestorio papae Coelestino, et quid Constantinopoli ageretur ei per epistolam suam allegavit. » Et post aliquanta (cap. 5): « Imperator sacram et beato Augustino Hipponeregiensi episcopo per Ebagnium Magistrianum scripsit, ut ipsi concilio 15 praestaret sui praesentiam: qui Ebagnius veniens Carthaginem magnam, 125.0078D| audivit a Capreolo ipsius urbis antistite beatum Augustinum ex hoc mundo migrasse ad Dominum, acceptisque ab eo ad imperatorem litteris loquentibus de obitu beati Augustini, Constantinopolim unde venerat rediit. Porro Capreolus archiepiscopus propter impetus Wandalorum, Africanas regiones obsidentium, universale concilium congregare non valens, Vessulam diaconum suum misit Ephesum ad concilium legatum. Coelestinus vero papa Romanus scripsit Nestorio increpationis epistolam, » et sequentia. Sed et memorata epistola Capreoli, quae a nobis et a multis habetur, haec ita se habere testatur, sicut legentibus narratio ipsa confirmat. Contra quam haeresim venerandae memoriae 125.0079A| Augustinus, sicut contra alias solitus erat, morte praeventus speciali labore nequivit confligere. Forte etiam quia pro certo ad suam non pervenit notitiam: quam si evidenter agnovisset, credi potest de ipsius fervoris zelo erga fidei sinceritatem, quia non omitteret quin contra illam scribere procuraret: sicut et contra istam, quae apud Gallos excitata per Prosperum et Hilarium sibi innotuit, et antea in Africanis regionibus commotam non ignoravit, cuique nomen quod postea accepit non indidit, quia in suo tempore compressa pleniter non obmutuit. Sed post obitum illius, auctoritate apostolicae sedis, per beatum Coelestinum, instantia sancti Prosperi, ex delegatione ipsius sanctae universalis Ecclesiae, verbis praefati venerabilis Augustini 125.0079B| synodali censura est redarguta, convicta, atque sopita, veluti suprascriptus beatus Coelestinus in memorata epistola demonstrat dicens (epist. 8): « Dilectissimis fratribus Venerio, Marino, Leontio, Ausonio, Archadio, Filtanio, et caeteris Galliarum episcopis Coelestinus. » Et ad locum: « Filii nostri praesentes Prosper et Hilarius, quorum circa Deum nostrum sollicitudo laudanda est, tantum nescio quibus presbyteris illic licere, qui dissensioni ecclesiarum studeant, sunt apud nos prosecuti, ut indisciplinatas quaestiones vocantes in medium, pertinaciter eos dicant praedicare adversantia veritati. Sed vestrae dilectioni hoc justius imputamus quando illi supra vos habent copiam disputandi. » Et item: « Habetote, fratres charissimi, pro catholicae plebis 125.0079C| pace tractatum: sciant se, si tamen censentur presbyterii dignitate, vobis esse subjectos; sciant omnes qui male docent, quod sibi discere magis competat quam docere. Nam quid in ecclesiis vos agitis, si illi summam teneant praedicandi? »

Ad cujus jussionem praedicti Galliarum episcopi synodum habuerunt, et hujusmodi prave sentientes, aut resipiscentes pietate ecclesiastica regulariter receperunt, aut in sua vecordia et pravis sensibus persistentes episcopali atque catholica et apostolica auctoritate a consortio fidelium segregaverunt, sicut epistola amicalis 16 Fausti ad Lucidum presbyterum, et libellus ejusdem presbyteri Lucidi in synodo porrectus episcopis aperte demonstrat: quae utraque, et epistolam scilicet et correctionis libellum, 125.0079D| ad demonstrandum rei evidens documentum, quia non quaerimus de mendacio astruere veritatem hic inserere necessarium duximus.

Epistola Fausti ad Lucidum presbyterum.

« Domino devinctissimo, et mihi speciali affectu venerando et suscipiendo fratri, Lucido presbytero Faustus. Grandis charitas est parum cauti fratris errorem per Dei gratiam et adjutorium magis velle curare, quam sicut summi antistites meditantur ab unitate suspendere. Quid possum de hoc sensu sicut vis cum unanimitate tua per litteras loqui, cum te praesens multa et blanda et humili collocutione nunquam potuerim ad viam veritatis attrahere? 125.0080A| Loquentes ergo de Dei gratia et obedientia hominis, id omni modo statuere debemus, ut neque proni in sinistram, neque importuni in dexteram, regia magis gradiamur via. Illud autem venerationem tuam dixisse miratus sum, quod nullus unquam sub religiosa professione contra catholicam fidem vel scripserit vel praedicaverit, eum plurimi multiplices et profanos errores suos etiam scriptorum monumentis crediderint inserendos, qui tamen Christiano nomine gloriabantur. Breviter ergo dicam, quantum cum absente loqui possum, quid sentire cum catholica Ecclesia debeas. Id est ut cum gratia Domini operationem baptizati famuli semper adjungas, ad eum qui praedestinationem excluso labore hominis asserit cum Pelagii dogmate detesteris. Anathema 125.0080B| ergo illi, qui inter reliquas Pelagii impietates hominem sine peccato nasci, et per solum laborem posse salvari, damnanda praesumptione contenderit, et qui eum sine gratia Dei liberari posse crediderit. Item anathema illi, qui hominem cum fideli confessione solemniter baptizatum et asserentem catholicam fidem, et postmodum per diversa mundi hujus oblectamenta et tentamenta prolapsum, in Adam et originale peccatum periisse asseruerit. Item anathema illi, qui per Dei praescientiam hominem deprimi in mortem dixerit. Item anathema illi, qui dixerit illum qui periit non accepisse ut salvus esse posset. Item anathema illi, qui dixerit quod vas in contumeliam non possit assurgere, ut sit vas in honorem. Item anathema illi, qui dixerit quod Christus non 125.0080C| pro omnibus mortuus sit, nec omnes homines salvos esse velit. Cum autem ad nos in Christi nomine veneris, aut cum a sanctis sacerdotibus evocatus fueris, tunc opportuna si Dominus jusserit locis suis testimonia prof remus, quibus et quae catholica sunt manifestentur, et quae catholicis contraria destruantur. Nos autem per illuminationem Christi veraciter et confidenter asserimus, et eum qui periit per culpam, salvum esse potuisse per gratiam, si gratiae ipsi famuli laboris obedientiam non negasset, et eum qui per gratiam ad bonae consummationis metas servitio obsequente pervenit, cadere per desidiam et perire potuisse per culpam. Nos ergo per medium, Christo duce, gradientes, post gratiam sine qua nihil sumus 125.0080D| laborem officiosae servitutis asserimus: sed omni modo arrogantiam et praesumptionem laboris excludimus; ut totis viribus desudantes ne gratia in nobis evacuetur, quidquid de manu Domini susceperimus, 17 donum pronuntiemus esse non pretium, scientes laboris ipsius fructum officii rem esse, non meriti, cum Evagelista dicentes: Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus (Luc. XVII, 10). Haec quae strictim pro epistolae brevitate memorata sunt aut recipere se, aut respuere, unanimitas tua recurrente sermone respondeat. Caeterum qui hanc veritatis mensuram gratia praecedente et conatu assurgente non sequitur, dignus erit qui sacris liminibus arceatur. Ego tamen individuam mihi bonitatem tuam 125.0081A| toto sincerae benignitatis amplexu in via retinens, intra matris Ecclesiae gremium permanere repudiato hoc errore desidero; qui si cito respuatur, ignorantia fuisse videbitur: blasphemia vero reputabitur, si pertinaciter defendatur. Gravem namque in auctorem retorquemus invidiam, si dicamus quod ei possibilitatem capessendae salutis noluerit dare qui periit: cum minime negare possimus, quod mandati praevaricatorem in judicii sui examinatione damnabit. Qui enim non est obnoxius de suscepto, nescio quomodo possit esse de perdito: ac sic peccantes in Deum, cujus in primis incautius asseruimus gratiam, in postremis ejus videbimur impugnare justitiam. Hujus autem epistolae exemplar mecum retineo, in conventu sanctorum Antistitum, 125.0081B| si ita necesse fuerit, proferendum. Quam si suscipiendam putaverit fraternitas tua, aut subscriptam manu propria mox remittat, aut sequentibus scriptis omnino se improbasse respondeat. Quod si eam subscriptam, ut dixi, remittere nolueris, aperte adhuc se in errore persistere ipso silentio comprobabis, ac proinde jam necessitatem mihi facies ad personam tuam publicis conventibus exponendam. Et ideo secundum haec quae a me sunt directa rescribe, ut ea, remotis circuitionibus, aut agnoscas aut respuas. Item alia manu. Faustus exemplar epistolae meae relegi et subscripsi. »

Item exemplar libelli Lucidi presbyteri.

« Dominis beatissimis et in Christo reverentissimis 125.0081C| Patribus, Eufronio, Viventio, Veriano, Paulo, Eutropio, Marcello, Claudio, Leontio, Mamerto, Auxanio, Megetio, Leontio, Croco, Ursicino, Fonteio, Patienti, Fausto, Graeco, Claudio, Basilio, Praetextato, Pragmatio, Viventio, Joanni episcopo, Theoplasto, Juliano, Opilioni, Leocadio, Amicali, et Licinio presbyteris, Lucidus. Correptio vestra salus publica, et sententia vestra medicina est. Unde et ego summum remedium duco, ut praeteritos errores accusando excusem, et salutifera professione me diluam. Proinde juxta praedicandi recentia statuta concilii, damno vobiscum sensum illum, qui dicit laborem humanae obedientiae divinae gratiae non esse jungendum; qui dicit post primi hominis lapsum ex toto arbitrium voluntatis exstinctum; qui dicit quod 125.0081D| Christus Dominus et Salvator noster mortem non pro omnium salute susceperit; qui dicit quod praescientia Dei hominem violenter compellat ad mortem, vel quod Dei pereant voluntate qui pereunt, qui dicit quod post acceptum legitime baptismum in Adam moriatur quicunque deliquerit; qui dicit alios deputatos ad mortem, alios ad vitam praedestinatos; qui dicit ab Adam usque ad Christum nullos ex gentibus per primam Dei gratiam, id est per legem naturae in adventum Christi fuisse salvatos, eo quod liberum arbitrium ex omnibus in primo parente perdiderint; qui dicit patriarchas ac prophetas vel summos quosque sanctorum, etiam ante redemptionis 18 tempora, in paradisi habitatione 125.0082A| deguisse; qui dicit ignes et inferna non esse. Haec omnia quasi impia et sacrilegiis repleta condemno. Ita autem assero gratiam Dei, ut adnisum hominis et conatum gratiae semper adjungam: et libertatem voluntatis humanae non exstinctam, sed attenuatam et infirmatam esse pronuntiem; et periclitari eum qui salvus est, et eum qui periit potuisse salvari. Christum etiam Deum ac Salvatorem nostrum, quantum pertinet ad divitias bonitatis suae, pretium mortis pro omnibus hominibus obtulisse: et quia nullum perire velit qui est salvator omnium hominum maxime fidelium, dives in omnibus qui invocant illum. Et quia in tantis rebus conscientiae satisfaciendum est, memini me ante dixisse quod Christus pro his tantum quos credituros praescivit advenisset, sententias Dominicas 125.0082B| sequens, quibus ait: Sicut Filius hominis venit non ministrari, sed ministrare, et animam suam redemptionem dare pro multis (Matth. XX, 28). Et illud: Hic est calix sanguinis mei Novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 28). Vel illud Apostoli: Sicut semel statutum est hominibus mori, ita et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata (Hebr. IX, 27). Nunc vero sacrorum testimoniorum auctoritate, quae abunde per spatia divinarum Scripturarum inveniuntur, et seniorum doctrinae ratione patefacta, libens fateor Christum etiam pro perditis advenisse, qui eodem nolente perierunt. Neque enim fas est circa eos solum qui videntur esse salvati, immensae divitias bonitatis ac beneficia divina 125.0082C| concludi. Nam si Christum his tantum remedia attulisse dicimus qui redempti sunt, videbimur absolvere non redemptos, quos pro redemptione contempta constat esse puniendos. Assero etiam per rationem et ordinem saeculorum alios lege gratiae, alios lege Moysi, alios lege naturae, quam Deus in omnium cordibus scripsit, in spe adventus Christi fuisse salvatos: nullos tamen ex initio mundi ab originali nexu nisi intercessione sacri sanguinis absolutos. Profiteor etiam aeternos ignes et infernales flammas factis capitalibus praeparatas, quia perseverantes in finem humanas culpas merito sequitur divina sententia, quam juste incurrunt qui haec non toto corde crediderint. Orate pro me, domini sancti et apostolici Patres. Lucidus presbyter hanc epistolam 125.0082D| manu propria subscripsi, et quae in ea astruuntur assero, et quae sunt damnata damno. »

Haec autem ideo his scriptis interponere dignum duximus, ut manifestum fiat, quia quaedam isti moderni Praedestinatiani dicunt, quae et veteres haeretici ante dixerunt: quibus catholica et apostolica auctoritate et isti, longe post exorturi atque futuri, devicti et praedamnati fuerunt, sicut Prosper in praefato libro contra Cassiani abbatis librum edito ad locum dicit: « Venerabilis, inquiens, memoriae pontifex Coelestinus, cui ad catholicae Ecclesiae praesidium multa Dominus gratiae suae dona largitus est. sciens damnatis non examen judicii, sed solum sententiae remedium esse praestandum, Coelestium 125.0083A| quasi non discussi negotii audientiam postulantem totius Italiae finibus jussit extrudi. Adeo et praedecessorum suorum statuta et decreta synodalia inviolabiliter servanda censebat, ut quod 19 semel meruerat abscidi nequaquam admitteret retractari. Nec vero segniore cura ab hoc eodem morbo Britannias liberavit: quando quosdam inimicos gratiae, solum suae originis occupantes, etiam ab illo secreto exclusi Oceani, et ordinato Scottis episcopo, dum Romanam insulam studet servare catholicam, fecit etiam barbaram Christianam. Per hunc virum etiam Orientales Ecclesiae gemina peste purgatae sunt: quando Cyrillo Alexandrinae urbis antistiti, gloriosissimo fidei catholicae defensori, ad debellandam Nestorianam impietatem apostolico auxiliatus est 125.0083B| gladio, quo etiam Pelagiani, dum cognatis confoederantur erroribus, iterum prosternerentur. Per hunc virum intra Gallias istis ipsis, qui sanctae memoriae Augustini scripta reprehendunt, maleloquentiae est adempta libertas: quando consulentium actione suscepta, et librorum qui errantibus displicebant pietate laudata, quid oporteret de eorum auctoritate sentiri sancto manifestavit eloquio, evidenter pronuntians, quantum sibi praesumptionis istius novitas displiceret, qua auderent quidam adversus antiquos magistros insolenter insurgere, et indisciplinata calumnia praedicationi veritatis obstrepere: « Augustinum, inquiens, sanctae recordationis virum, pro vita sua atque pro meritis, in nostra semper communione habuimus, » et sequentia, sicut ex 125.0083C| epistola ejusdem papae supra posuimus. Quia nihilominus ex delegatione apostolicae sedis haec incomposita in Gallicis regionibus composuerit, sicut et in praefata epistola Coelestinus monstravit, isdem Prosper in praefatione Vincentianarum objectionum ostendit dicens: « Quidam, inquit, Christianae ac fraternae charitatis obliti, in tantum existimationem nostram quoquo modo student laedere, ut suam se evertere nocendi cupiditate non videant. Contexunt enim, et qualibus possunt sententiis comprehendunt, ineptissimarum quarumdam blasphemiarum prodigiosa mendacia, eaque ostendenda et ingerenda multis publice privatimque circumferunt, asserentes talia in nostro esse sensu, qualia diabolico continentur indiculo. Quae falso in nos ad suscitandam 125.0083D| invidiam jactitari, facile et sufficienter subscriptione unius probaremus anathematis, nisi malignitas eorum, qui se gravari putant si de nobis bene sentiatur, ipsam subscriptionis nostrae brevitatem suspectam esset habitura. Unde ne hujus querelae inveniretur occasio, necessarium conveniensque credidimus, ut sive ad calumniantium animos mitigandos, sive ad eos quorum auribus tale aliquid insonuit instruendos, quantum, adjuvante Domino, fieri potuerit, plene lucideque pandamus quid de perversis definitionibus judicemus. Propositis igitur singillatim sexdecim capitulis, sub unoquoque eorum sensus nostri et fidei, quam contra Pelagianos ex apostolicae sedis auctoritate defendimus, verba ponemus: ut 125.0084A| qui paululum se ad legenda haec dignati fuerint occupare, evidenter agnoscant, impiarum profanarumque opinionum nullum 20 cordibus nostris inhaesisse vestigium, et blasphemias, quas perspexerint nostra professione damnari, in earumdem repertoribus censeant debere puniri. » Haec commota et compressa atque composita illis ita fuere temporibus.

CAPUT II Per quos et qualiter haec eadem haeresis, ut de trunco amaritudinis spuria vitulamina, in tempore isto repullulaverit. In hoc autem tempore quidam Gothescalcus, ex metropolis Ecclesiae Rhemorum monasterio, quod Orbacis dicitur, habitu monachus, mente ferinus, 125.0084B| quietis impatiens, et inter suos mobilitate noxia singularis, de omnibus quae perverse tunc temporis sensa cognoverat, quatuor sibi elegit capitula, omnium pene perversitatum illarum foetidas et caenulentas feces in se continentia, quibus simplicium et devotorum sensus pervertere, et magistri sibi nomen usurpando, post se discipulos trahere, illisque qui ad sua vota auribus prurientes magistros sibi coacervare decertant valeret indebite, quoniam legitime non poterat, vita religiosa et catholica doctrina praeesse. Isque quos potuit sibi complices fecit duntaxat innotesci desiderantes, qui quoniam rectis non poterant dyscolis noti fierent. Quique a monasterio irregulariter exiens, peragratis regionibus plurimis, in Moguntina civitate habitae synodo et Rabano archiepiscopo 125.0084C| libellum sui erroris porrigens, damnatus cum litteris synodalibus ad Rhemorum metropolim est remissus: quarum litterarum exemplar hic inserere rationabile duximus, quod ita se habet. « Reverentissimo fratri et consacerdoti Hincmaro archiepiscopo Rabanus servus Christi et servorum ejus in Domino salutem. Notum sit dilectioni vestrae quod quidam gyrovagus monachus nomine Gothescalc, qui se asserit sacerdotem in vestra parochia ordinatum, de Italia venit ad nos Moguntiam, novas superstitiones et noxiam doctrinam de praedestinatione Dei introducens, et populos in errorem mittens: dicens quod praedestinatio Dei sicut in bono sit ita et in malo; et tales sint in hoc mundo quidam, qui propter praedestinationem Dei quae eos 125.0084D| cogat in mortem ire, non possint ab errore et peccato se corrigere, quasi Deus eos fecisset ab initio incorrigibiles esse, et poenae obnoxios in interitum ire. Hanc ergo opinionem nuper in synodo apud Moguntiam habita ab eo audientes, et incorrigibilem eum reperientes, annuente atque jubente piissimo rege nostro Ludovico, decrevimus eum cum perniciosa sua doctrina damnatum mittere ad vos; quatenus eum recludatis in vestra parochia unde primum inordinate recessit, et non sinatis eum amplius errorem docere, et seducere populum Christianum, quia jam multos seductos, ut audivi, habet, et minus devotos erga suam salutem, qui dicunt, Quid mihi proderit laborare in servitio Dei? quia si praedestinatus 125.0085A| sum ad mortem, nunquam 21 illam evadam: si autem male egero, et praedestinatus sum ad vitam, sine ulla dubitatione ad aeternam requiem vado. Haec ergo paucis vobis scripsimus, intimantes qualem ejus doctrinam reperimus: vos etiam valebitis de ore ejus quid sentit plenius audire, et quid inde agendum sit juste decernere. Dominus omnipotens sanctitatem vestram bene valentem, et pro nobis orantem, in aeternum conservare dignetur. » Indeque a synodali conventu in Carisiaco palatio iterum auditus ab episcopis, et caeteris quam plurimis viris ecclesiasticis atque religiosis, qui eidem synodo interfuerunt, videlicet Wenilone Sennensium archiepiscopo, Hincmaro Rhemorum episcopo, Folcoino Morinensium episcopo, Teuderico Camaracensium 125.0085B| episcopo, Rothado Suessonicae civitatis episcopo, Ragenario Ambianensium episcopo, Immone Noviomagensium episcopo, Erpoino Silvanectensium episcopo, Lupo Catalaunensium episcopo, Yrminfrido Belvacensium episcopo, Pardulo Laudunensium episcopo, Teutboldo provinciae Lugdunensium et Lingonicae civitatis episcopo, Gernobrio Turonensium provinciae episcopo, Rigboldo Rhemorum chorepiscopo, Witao Camaracensium chorepiscopo, et aliis, qui nunc Dei gratia episcopi ordinati, tunc autem jam dictae synodo cum episcopis suis secundum ecclesiasticum morem fuerunt. Wenilo scilicet, tunc cum Ragenario patre suo, nunc autem Rothomagensium archiepiscopus, Aeneas notarius sacri palatii, et modo Parisiorum episcopus, 125.0085C| Isaac diaconus Parduli, et nunc Lingonicae civitatis episcopus. Sed et venerabiles abbates synodo ipsi interfuere, Ratbertus Corbeiae, Bavo Orbacis, et Halduinus Altivillaris monasterii, aliique domini sacerdotes ac diaconi. Wlfadus quoque Rhemorum metropolis oeconomus, et Rodoaldus archidiaconus, cum aliis sequentibus cleri ordinibus. In quorum praesentia idem Gothescalcus, sicut et in Moguntina civitate, inventus haereticus atque incorrigibilis, honore presbyterali, quem per Rigboldum Rhemorum chorepiscopum, cum esset Suessonicae parochiae monachus, inscio civitatis suae episcopo, usurpaverat potius quam acceperat, abjectus, et pro sua irrevocabili contumacia, secundum leges, et Agathenses canones, ac regulam sancti Benedicti, ut improbus 125.0085D| virgis caesus, sicut decreverant Germaniae provinciarum episcopi, ne aliis noceret qui sibi prodesse nolebat, ergastulo est retrusus. Sed ne ille solus periret, sibi consentientes coeperunt undecunque exsurgere, et pravam ab illo remotam doctrinam et verbo et scripto disseminare. Quo adulterino semine haec quibus nobis jubetis respondere pullularunt capitula. Quapropter primo sciendum est, quoniam quaedam prisco tempore aliter dixerunt haeretici de praefatis quatuor capitulis quae primum Gothescalcus sibi assumpsit, et de quinto quod postea superaddendo praesumpsit, et quaedam aliter Gothescalcus, novorum Praedestinatianorum primicerius, et scholae dyscolae caput dicit. Verum quia sicut scriptum est, 125.0086A| Quasi stuppa collecta 22 synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis (Eccli. XXI, 10), et illa vetus congregatio, et ista nova complexio, sunt errore pares, quanquam diversa fatentes. Et idcirco capitulatim de unaquaque sententia ponendum duximus quae illi dixerunt, et quae isti dicunt. qui catholicorum et apostolicae sedis doctrinae contradicunt, quique capitula a nobis ex orthodoxorum verbis excerpta discerpunt: et sic catholicae atque apostolicae Ecclesiae magistrorum ponentes sententias, qualiter illi senserunt, et utrum nostro collegio, an illorum divisioni, diffinitiones eorumdem orthodoxorum faciant, Domino inspirante et cooperante, demonstrare curabimus, cum sectae pestiferae catholicorum sensibus respondere, et de capitulis a 125.0086B| nobis excerptis rationem reddere coeperimus. »

CAPUT III De Fulgentio, ex cujus libris ad suam confirmandam sententiam exempla Praedestinatiani ponunt. Unde praemonemus quemque lectorem, ne pravorum haereat sensibus, cum in illorum scriptis testimonia invenerit posita de libris Fulgentii, quod reprobi praedestinati sunt non ad malum, sed ad interitum: quae in libro ad Monimum, quasi in defensione beati Augustini, saepius replicat. Unde non est necesse catholicis ab illo hanc beati Augustini excusationem suscipere, quia satis superque idem beatus Augustinus se hinc excusavit, atque retractando defendit. Et legatus Romanae Ecclesiae fidelisque 125.0086C| ejus interpres beatus Prosper, de cujus libris recipiendis in catalogo orthodoxorum memoriam faciens sanctus Gelasius inter alios ita dicit, Item opuscula beati Prosperi viri religiosissimi, pro illo nobis satissime satisfacit: et quoniam non dicendum neque credendum nobis sit, Deum praedestinasse ad interitum reprobos, sed poenam reprobis praedestinasse, nos credere et docere evidentissime instruit. Non tamen venerandum Fulgentium pro hoc dicto in cunctis rejicimus, neque illum in hoc dicto, videlicet ut reprobi a Deo praedestinati ad interitum credi vel dici debeant, sicut Augustinum, in his duntaxat quae inde dixerat in praefatis libris, videlicet de Correptione et Gratia, de Praedestinatione sanctorum, et Bono perseverantiae, et Hypomnesticon 125.0086D| sex quaestionum contra Pelagianos et Coelestianos, et in libro de Praedestinatione gratiae, quos hinc contra aemulos suos scripserat, et sicut sanctum Prosperum, imo sanctam matrem et sedem apostolicam sequimur. Sed sic de venerando Fulgentio dicimus, sicut in Hilarii Arelatensis epistola ad sanctum Augustinum pro hoc negotio, unde nunc agitur, de ejusdem opuscula calumniantibus dicitur: « Sed plane, inquiens, illud tacere non debeo, quod se dicant 23 tuam sanctitatem, hoc excepto, in factis et dictis omnibus admirari. » Scimus namque sanctum Cyprianum aliter de haereticorum baptismo sensisse quam sanctus Stephanus Romanae Ecclesiae pontifex senserit, et nunc sancta Ecclesia teneat, tamen inter 125.0087A| catholicos computari doctores. Sanctus Augustinus quaedam aliter sanctum Hilarium sensisse quam idem sentiri velit, in libro sexto de Trinitate capitulo decimo monstrat, et sanctus Leo ad Chalcedonense concilium confirmandum, ejusdem beati Hilarii testimonia inter catholicorum doctorum exempla etiam prima connumerat, et beatus Gelasius eum, sicut et sanctum Augustinum, ac Prosperum, et Cyprianum, atque Leonem, sive Hieronymum receptissimum in catalogo scriptorum ecclesiasticorum atque illustrium computat. Sed et de eo ut notum est a notissimo dicitur, Hilarius episcopus Romanorum lucifer, Ecclesiarum lucerna et pretiosa lampas, pulchro aureoque ore loquitur universa. » Quaedam aliter sanctus Augustinus sensit quam beatus 125.0087B| Hieronymus: et item sanctus Hieronymus quaedam aliter sensit quam beatus Augustinus, et ambo inter catholicos doctores perseverant. Quaedam autem aliter beatus Gregorius, de se praecedentium doctrinae floribus quam maxime favus repletus et dulcedine propensiore profusus sensit, quam sanctus Hieronymus, et quaedam aliter exposuit quam sanctus Augustinus exposuerit vel correxerit, et ambos ut orthodoxos amplectitur et ut doctores Ecclesia veneratur: quoniam ut beatus Augustinus in libro de Baptismo dicit (lib. II, c. 5): « Ideo plerumque doctioribus minus aliquid revelatur, ut eorum patiens et humilis charitas, in qua fructus major est, comprobetur, vel quomodo teneant unitatem cum in rebus obscurioribus diversa sentiunt, vel 125.0087C| quomodo accipiant veritatem cum contra id quod sentiebant declaratum esse cognoscunt. » Scientes Scripturam divinam esse pretiosam margaritam, quae ex omni parte forari potest, et ideo diverso stylo, sed non diversa fide, exponunt plura pluraliter, ut pluribus non modo salubriter, verum et innotescant delectabiliter. Est etiam quia in catalogo apostolicae sedis, ubi a beato Gelasio doctores catholici descripti et designati sunt, eumdem virum venerabilem Fulgentium probabilem non reperimus. Sed nec quoniam in reprobandorum descriptione designatum invenimus, improbabilem per omnia judicamus. Imperante siquidem Anastasio, cujus tempore beatus Gelasius seriem orthodoxorum atque illustrium virorum edidit, sicut ipsius epistolis ad 125.0087D| eumdem directis manifestatur, principatus est in Africa Wandalorum rex Trasemundus, sicut in Chronicis aliis, et etiam in Chronica venerabilis Bedae presbyteri reperimus. Cujus tempore Fulgentius in Africa claruit: quique contra quasdam propositiones ejusdem Trasemundi rescripsit, et contra ejus perfidiam tres libros composuit: primum videlicet de mysterio Mediatoris, secundum de 24 immensitate divinitatis Filii Dei, tertium de sacramento Dominicae passionis. Non tamen illum sanctus Gelasius inter scriptores ecclesiasticos numeravit, sicut beatum Prosperum, qui temporibus beati Gelasii papae supervixit. Sed et ab Adam usque ad Justini Augusti tempora, et obitum Joannis papae, 125.0088A| quarti post beatum Gelasium, et finem consulatus Symmachi et Boetii, qua tempestate Wandalis praefuit Hildericus successor Trasemundi, qui post necem sanctorum et innumeras clades indignam vitam digna morte finivit, isdem beatus Prosper Chronicam mira veritate composuit: in qua diversarum regionum viros sanctitate et sapientia praeclaros, et etiam exortos haereticos, cum fama cuique congrua designavit, et non eumdem venerabilem Fulgentium nominavit. Venerabilis siquidem Beda presbyter in Chronica sua, cum plures alios illustres viros descripserit, saepe fatum Fulgentium nequaquam commemoravit. Verum nec a quinta synodo, quae temporibus Vigilii undecimi papae post Gelasium, sub Justiniano Constantinopoli contra Theodorum 125.0088B| et alios haereticos est aggregata, ad confirmandam fidem catholicam inter alios orthodoxos doctores invenitur descriptus. Quin nec a sexta synodo universali, Constantinopoli celebrata temporibus Agathonis tricesimi primi papae a beato Gelasio, sub Constantino principe, inter catholicorum doctorum testimonia suorum librorum mentio habita reperitur: praesertim cum plures, qui post eumdem Fulgentium in Ecclesia claruerunt, ad confirmandam fidem catholicam in testimonium devocati reperiantur. Unde si aliter de praedestinatione Dei dixit, quam sanctus Augustinus in praefatis libris ad sibi objecta rescriptis correxit, et aliter etiam quam beatus Prosper ex delegatione sedis apostolicae jussu sancti Coelestini diffinivit, aliterque quam ipsa 125.0088C| sancta sedes apostolica dicta suscepit ac dici voluit, ipse viderit. Sed et nos quid inde dixerit, quia cunctis legentibus est manifestum, ignorare non possumus.

CAPUT IV. De apostolica sede sequenda, cujus doctrinae inniti et autoritatem sequi debemus. Sequimur autem quae catholica et apostolica nos docet sancta Romana Ecclesia, quae nos in fide genuit, catholico lacte aluit, uberibus coelo plenis ad solidum cibum nutrivit, disciplina orthodoxa ad perfectum virum perduxit, et ad alios instruendum sua probatione instituit, atque in doctrinali cathedra fautore et adjuvante Domino sublimando constituit: sicut sanctus Innocentius ad Decentium episcopum 125.0088D| Eugubinum scribit dicens (epist. 29, in princ.): « Quis enim nesciat, aut non advertat id quod a principe apostolorum Petro 25 Romanae Ecclesiae traditum est, ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere servari, nec superduci aut introduci aliquid, quod aut auctoritatem non habeat, aut aliunde accipere videatur exemplum: praesertim cum sit manifestum, in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam, atque Siciliam, insulasque interjacentes, nullum instituisse Ecclesias, nisi eos, quos venerabilis apostolus Petrus aut ejus successores constituerint sacerdotes; aut legant si in his provinciis alius apostolorum invenitur aut legitur docuisse. Qui si non legunt, quia nusquam inveniunt, oportet eos hoc 125.0089A| sequi quod Ecclesia Romana custodit, a qua eos principium accepisse non dubium est: ne dum peregrinis assertionibus student, caput institutionum videantur amittere. »

CAPUT V. De consuetudine Gothescalci et complicium ejus, et de libris eorum de quibus quaedam hic excerpta ponuntur. Praemonemus etiam Gothescalci et complicium ejus fore consuetudinem, ut catholicorum testimonia, praelatis doctorum atque librorum nominibus, excerpta detruncent, et ad suos sensus, sicut et Scripturarum sententias, inflectere curent, quatenus auditorum sibi sensus, si minus cauti fuerint, conciliare praevaleant. Unde quisque illorum scripta 125.0089B| relegens memoretur quod dicitur: Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba. Et Carpe botrum, cave spinam. Qua de re secundum Apostolum omnia probantes et quae bona sunt retinentes (I Thess. V, 21), quae ipsi dixerint, quaeque auctorum exemplis confirmare voluerint conferentes, ea quae illi detruncata vel compilata ad suam confirmandam sententiam proferunt, in libris auctorum, de quibus testimonium donant, videant si meraca veritate sunt excerpta quae proferunt; ut ne his incaute credentes quae prolata sunt, per vias quae bonae quidem videntur esse, sed earum finis ad interitum ducit, in infidelitatis voraginem demergantur: sed faciant sicut praeceptum est: State 125.0089C| super vias, et interrogate quae sit via bona, et ambulate in ea (Jer. VI, 16). His ita praemissis, ponamus quae Gothescalcus, signifer et praevius atque hujus pravae doctrinae modernus resuscitator, de primo capitulo, unde versatur quaestio, in libro suae virosae conscriptionis archiepiscopo Rabano porrecto scribat dicens: « Tandem, inquit, legi librum, venerande pontifex, tuum, in quo positum reperi, quod impii quoque sive reprobi non sint divinitus ad damnationem praedestinati. » Et post aliquanta: « Praescivit, inquam, illos pessimum habituros ortum, pejorem obitum: praedestinavit autem eos ad luendum perenne tormentum et sempiternum interitum. » Et iterum post aliquanta: « Quia re vera sicut electos omnes praedestinavit ad vitam per gratuitum 125.0089D| solius gratiae suae beneficium, 26 quemadmodum Veteris et Novi Testamenti paginae manifestissimum praebent solerter ac sobrie considerantibus indicium, sic omnino et reprobos quosque ad aeternae mortis praedestinavit supplicium, per justissimum videlicet incommutabilis justitiae suae judicium. » Inde et in chartula suae professionis ad eumdem Rabanum episcopum ita dicit: « Ego Gothescalcus credo et confiteor, profiteor et testificor ex Deo Patre, per Deum Filium, in Deo Spiritu sancto, et affirmo atque approbo coram Deo et sanctis ejus, quod gemina est praedestinatio, sive electorum ad requiem, sive reproborum ad mortem: quia sicut Deus incommutabilis ante mundi constitutionem omnes electos 125.0090A| suos incommutabiliter per gratuitam gratiam suam praedestinavit ad vitam aeternam, similiter omnino omnes reprobos, qui in die judicii damnabuntur propter ipsorum mala merita, idem ipse incommutabilis Deus per justum judicium suum incommutabiliter praedestinavit ad mortem merito sempiternam. » Et domnus Prudentius in epistola, quam nobis veneratio vestra deferente eam vobis venerabili Aenea Parisiorum episcopo tradidit, cujus in praefatis libris memoriam fecimus, quamque Weniloni suo archiepiscopo, et caeteris coepiscopis, ad ordinationem ejusdem Aeneae Prudentius ipse direxit, ut si secus ordinandus sentiret, in ipsius ordinatione ipse nullatenus consentire deberet, ita dicit: « Secundo, ut Dei omnipotentis altissimo secretoque 125.0090B| consilio credat atque fateatur, quosdam Dei gratuita misericordia ante omnia saecula praedestinatos ad vitam, quosdam imperscrutabili justitia praedestinatos ad poenam: ut id videlicet, sive in salvandis, sive in damnandis praedestinaverit, quod se praescierat judicando esse facturum, dicente propheta: Qui fecit quae futura sunt. » Ratramnus nihilominus monasterii Corbeiae monachus libellos duos, quos nobis examinandos dedistis, ea intentione elaboratos porrexit, ut ostendat quatenus sicut electi a Deo praedestinantur ad vitam, ita et reprobi a Deo praedestinentur ad mortem. Indeque praetermissis aliis, quorum nomina hic non necessarium recitari putavimus, quoniam in unam concurrunt sententiam, et in praefatis tribus libris jam ut potuimus 125.0090C| ex catholicorum auctoritate respondimus, ad capitula veniamus, quae secundo, ut legitur in lege veteri (Jos. V, 4), petrinis cultellis circumcidenda a vestra jussione suscepimus, quorumque noxia atque superflua acumine catholicorum amputare curabimus.

CAPUT VI. Exordium capitulorum de quibus agitur, unde compositor eorum illa compilare studuerit. Aiunt enim, praemissis commendationum suarum fabulis, in secundo capitulo: « Deum praescire et praescisse aeternaliter et bona 27 quae boni erant facturi, et mala quae mali sunt gesturi, quia vocem Scripturae dicentis habemus, Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant (Dan. XIII, 4), fideliter tenemus et placet tenere, 125.0090D| bonos praescisse omnino per gratiam suam bonos futuros, et per eamdem gratiam aeterna praemia accepturos: malos praescisse per propriam malitiam malos futuros, et per suam justitiam aeterna ultione damnandos: ut secundum Psalmistam, Quia potestas Dei est et Domini misericordia (Psal. LXI, 12), reddat unicuique secundum opera sua (Rom. II, 6); et sicut apostolica doctrina se habet: His quidem, qui secundum patientiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam: his autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum (ibid., 8, 9). In eodem sensu idem 125.0091A| alibi: In revelatione, inquit, Domini nostri de coelo cum angelis virtutis ejus, in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Dei nostri, qui poenas dabunt in interitu aeternas cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt (II Thess. I, 7-10). Nec prorsus ulli malo praescientiam Dei imposuisse necessitatem, ut aliud esse non posset: sed quod ille futurus erat ex propria voluntate, ille sicut Deus, qui novit omnia antequam fiant, praesciit ex sua omnipotentia et incommutabili majestate: nec ex praejudicio ejus aliquem, sed ex merito propriae iniquitatis credimus condemnari: nec ipsos malos ideo perire quia boni esse non potuerunt, sed quia boni esse noluerunt, suoque vitio in massa damnationis, 125.0091B| vel merito originali, vel etiam actuali permanserunt. » Hoc capitulum, sicut conferentes ex scripto Flori Ecclesiae Lugdunensis ministri, quod olim in Bonoilo a venerandae memoriae Heriboldo episcopo Antisiodorense accepimus, excerptum ex maxima parte invenimus: quapropter utcunque a ratione non invenitur penitus alienum. De praescientia enim Dei catholicae fidei adversa non loquitur. Sed praetermisit insulsus excerptor, quod ibidem invenerat dare exemplum de electis dono gratiae ad vitam aeternam, volens quaedam per suam sapientiam addere. Et ideo quaecunque invenit ex retributione justitiae reddenda impiis coacervare exempla curavit. Dicens enim bonos praescisse omnino per gratiam suam bonos futuros, et per eamdem gratiam aeterna praemia 125.0091C| accepturos, tacuit aequalia merita, et doni gratiae praetermisit exempla. Sicque subsecutus adjunxit, malos praescisse per propriam malitiam malos futuros, et per suam justitiam aeterna ultione damnandos. Unde quae alieno labore exempla collecta invenit, inordinato ordine posuit. Deinde postquam inordinate posuit quod ordinate alterius ore accepit, nec ipsos malos ideo perire quia boni esse non potuerunt, sed quia boni esse noluerunt, suoque vitio in massa damnationis vel merito originali vel etiam actuali permanserunt, sine ulla interpositione in tertio capitulo subdidit: « Sed et de praedestinatione Dei 28 placuit, et fideliter placet juxta auctoritatem apostolicam quae dicit, An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, 125.0091D| aliud vero in contumeliam (Rom. IX, 21); ubi et statim subjungit: Quod si volens Deus ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata sive praeparata in interitum, ut ostenderet divitias gratiae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam (ibid., 22), fidenter fatemur praedestinationem electorum ad vitam et praedestinationem impiorum ad mortem. » Dat, sicut longe ante nos dictum est, sine mente sonum. Paululum praemisit, quia suo vitio mali in massa damnationis vel merito originali vel etiam actuali permaneant, et statim subjunxit, quia placuit et fideliter placet fidenterque fatetur, praedestinationem electorum ad vitam et praedestinationem 125.0092A| impiorum ad mortem: et quomodo hoc possit utrumque fieri, videre non possumus, scilicet ut et in massa damnationis relicti permaneant, et item iidem praedestinati a Deo ipsius praedestinatione ad mortem vadant. Si enim ita constantem posuisset sententiam, sicut Florus eam in sermone suo posuit, unde hanc iste compilavit, bene eam quisque intelligeret, quia recte constaret. Ait enim, ut audivimus et apparet, isdem vir doctus pene in principio scripti sui: « Praescivit ergo sine dubio Deus, et bona quae boni erant facturi, et mala quae mali erant gesturi: sed in bonis ipse fecit sua gratia ut boni essent, in malis vero non ipse fecit ut essent mali, quod absit, sed tantum praescivit eos proprio vitio tales futuros. Neque enim praescientia Dei imposuit eis necessitatem 125.0092B| ut aliud esse non possent: sed tantum quod illi futuri erant ex propria voluntate, ille ut Deus praevidit ex sua omnipotenti majestate. » Et post plurima: « Nemo ex Dei praejudicio, sed ex merito propriae iniquitatis condemnatur. » Et iterum supra ante multa quam ad haec perveniret: « In malis vero et impiis non praedestinavit omnipotens Deus malitiam et impietatem, id est ut mali et impii essent, et aliud esse non possent, sed quos praescivit et praevidit malos atque impios futuros proprio vitio, praedestinavit aeternam damnationem qua ipsi punirentur justo judicio, non quia aliud esse non potuerunt, sed quia aliud esse noluerunt. » Quam sententiam sic haberi in rotula ab Heriboldo accepta relegimus: sed in illa, quam ex scrinio Ebonis episcopi Gratianopolitani 125.0092C| per quemdam accepimus, aliter constare invenimus; quam falsatam nequaquam discredimus, cum in his duobus capitulis, ipsius religiosi et docti viri a compilatore eorum scriptum commistum atque confusum et detruncatum reperiamus. In Heriboldi namque rotula sicut praemisimus scriptum relegimus: et in rotula, quam sicut dictum est, ex scrinio Ebonis accepimus: « Ipse eos praedestinavit ad aeternam damnationem justo judicio, scriptum invenimus, quod iste in fine capituli posuit, suoque vitio in massa damnationis vel merito originali vel etiam actuali permanserunt. » 29 Melius ille posuit, imo ille bene, quia iste male. Videlicet inquit Florus, omnipotentem Deum in malis ipsorum malitiam praescisse quia ex ipsis est, non praedestinasse 125.0092D| quia ex illo non est: poenam vero illorum et praescisse quia Deus est, et praedestinasse quia justus est. Quam sententiae particulam iste compilator de consequentia praecedentis ad istud reservavit capitulum. Cui conjunctum est in Flori scripto, ut et illis sit meritum suae damnationis, et in illo potestas et judicium juste damnantis. Non enim praedestinat Deus, nisi quae ipse erat facturus: praescit vero multa quae ipse facturus non est, sicut omnia mala, quae utique mali faciunt, non ille: ipsosque malos non ideo perire quia boni esse non potuerunt, sed quia boni esse noluerunt, et suo vitio vasa irae aptata in interitum perseveraverunt. Quod furatus iste compilator de medio, sciens se daturum istud apostolicum 125.0093A| exemplum, ne mox redargueretur a cunctis legentibus, in capitulo altero conjunxit, suo vitio in massa damnationis vel originali vel actuali merito permanserunt. Quae perspicientes, subvenit nobis quod dixit Macarius Antiochenus episcopus redargutus in sexta synodo coram imperatore Constantino, quare detruncaverit testimonia catholicorum, quae collata ex libello illius libris authenticis furatus ea fuerat comprobatus. Ad hoc enim inquiens egi, ut intentionem meam potuissem statuere. Sic et iste ad hoc illius viri docti composita scripta scienter male deposuit, ut suam pravam intelligentiam, quia ex veritate non poterat, mendacio confirmaret: festinans falsa ostentare, ut posset vera subripere, aut inscius, aut oblitus, quia pictores mendam cum alis sine pedibus, 125.0093B| quoniam diu constare non potest, sunt soliti pingere, quae a prave sentientibus et incautis et inconsideratis laqueos protendentibus inconstabilis et aranearum cassibus similis solet protendi. Sed sicut scriptum est, Frustra jacitur rete ante oculos pennatorum (Prov. I, 17).

CAPUT VII. De exemplo apostolico, quod capitulorum compilator ad suam confirmandam ponit sententiam. Exemplum denique ponit compilator capitulorum beati Pauli apostoli, quia sicut sunt electi praedestinati ad vitam, ita et impii a Deo sint praedestinati ad mortem, dicens, An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud vero in contumeliam? (Rom. IX, 21.) Unde videndum 125.0093C| est, si vasa irae aptata vel praeparata sunt a Deo, scilicet ejus praedestinatione, in interitum. Ergo iniquus Deus, qui infert iram, puniens eos quos tales praedestinavit. Sed nunquid iniquitas est apud Deum? absit. Si autem Dei praedestinatione vasa irae non sunt aptata vel praeparata in interitum, quid 30 adjuvat illum istud exemplum ad suam confirmandam sententiam, qua dicit quia impii sunt a Deo praedestinati ad mortem? Hoc etiam exemplum et Praedestinatiani, sicut Hyginus in supra memorato illorum libello dicit, ad suam confirmandam sententiam protulerunt: quod beatus Augustinus in epistola ad Sixtum presbyterum alio sensu exponit dicens (epist. 105): « Sed si vasa sunt irae, quae perfecta sunt ad perditionem quae illis debita redditur, sibi 125.0093D| hoc imputent, qui ex ea massa facti sunt, quam propter unius peccatum, in quo omnes peccaverunt, merito Deus justeque damnavit. Si autem vasa sunt misericordiae, quibus ex eadem massa factis supplicium debitum reddere noluit, non se inflent, sed ipsum glorificent, qui eis misericordiam non debitam praestitit. » Et aliquanto superius: « Ergo cui vult miseretur, et quem vult obdurat (Rom. IX, 18). Talibus itaque dicamus cum Apostolo, non enim melius illo invenire possumus quid dicamus, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? (ibid., 10.) Quaerimus namque meritum obdurationis, et invenimus: merito namque peccati universa massa damnata est, nec obdurat Deus impertiendo malitiam, sed non 125.0094A| impertiendo misericordiam; quibus enim non impertitur, nec digni sunt, nec merentur: at potius ut non impertiatur hoc digni sunt, hoc merentur. Quaerimus autem meritum misericordiae, nec invenimus, quia nullum est, ne gratia evacuetur si non gratis donatur, sed meritis redditur. » Sed et sanctus Gregorius in libro Moralium trigesimo quarto (cap. 17), non inconvenienti comparatione de refuga spiritu dicit: « Qui factus est ut nullum timeret (Job. XL, 24). Sic quidem factus est per naturam, ut conditorem suum caste timere debuisset, timore videlicet sobrio, securo, non timore quem foras charitas mittit, sed timore qui in saeculum saeculi permanet: sed sua perversitate talis factus est ut nullum timeret. Relicto eo qui vere illi sufficere poterat, se sibi 125.0094B| sufficere posse judicavit, et tanto magis infra se cecidit, quanto magis se contra gloriam sui conditoris erexit. » Sic et vasa quae in massa humani generis, bono scilicet vase Adam, in quo fuimus omnes boni a Deo bono facti, si ipse in eo statu permaneret in quo factus fuerat rectus, pereunte illo suggestione diabolica et vitio proprio, in quo perivimus omnes, facti sumus vasa irae, praeparata vel aptata, sive perfecta in perditionem. De qua si nullus eriperetur, irreprehensibile esset Dei judicium: quia autem multi eripiuntur, ineffabilis gratiae Dei est donum. Et item beatus Gregorius in libro vigesimo nono (cap. 6) Moralium dicit: « Diabolus quippe vel homo ab statu conditionis propriae elata mente corruerunt, ut vel ille diceret, Ascendam super altitudinem nubium, similis 125.0094C| ero Altissimo (Isa. XIV, 14); vel iste audiens crederet, Aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii (Gen. III, 5). Idcirco ergo uterque cecidit, quia esse Deo similis, non per justitiam, sed per potentiam concupivit. Sed homo per gratiam liberatus, qui Dei similitudinem perverse appetendo ceciderat, in reatu criminis sui longe Deo imparem se esse cognoscens clamat, 31 Domine, quis similis tibi? (Psal. XXXIV, 10.) Diabolus vero, in lapsu sui criminis juste dimissus, in mensura ruinae suae minime permansit: sed quanto diutius ab omnipotentis Dei gratia defuit, tanto magis reatum criminis cumulavit. Nam qui ideo cecidit, quia perverso ordine Deo similis esse voluit, eousque perductus est, ut Antichristus veniens videri Deo similis dedignetur, atque eum, 125.0094D| quem habere non potuit superbus aequalem, damnatus putet inferiorem. » Sic et de vasis irae in perditionem propria iniquitate perfectis, qui se, sicut Paulus dicit, gratia Dei emundaverit ab his, quibus inquinatus existit, erit vas in honorem (II Tim. II, 21): qui autem in iniquitate permanere delegerit, vel jam adeo ad iniquitatem excreverit, ut judice Deo ex justitiae retributione ab iniquitate redire non possit, sicut legitur de Pharaone obdurato quia gratia non emollito, et de his qui sunt in reprobum sensum traditi, quia gratia non liberati, erit vas in contumeliam, et perfectum in perditionem: de qua qui non eripitur, sicut est irreprehensibile Dei judicium, ita et inexcusabiliter atque irrefragabiliter tormentum 125.0095A| patietur aeternum. Sic enim aptata ad interitum vasa sunt irae, sicut et Apostolus isdem dicit natura filios irae (Ephes. II, 3); non qua primus homo est conditus, sed qua post peccatum ipsius ex maledicto semine quisque est generatus: unde soli salvantur qui Salvatoris gratia salvi fiunt, et psalmus dicit, Factus sum tanquam vas perditum (Psal. XXX, 13), quod exponit Hieronymus, homo perditus per peccatum.

CAPUT VIII. Unde Praedestinatiani auctoritatem, potiusque opinionem hujuscemodi expositionis apostolici capituli, non sibi profuturam quia ex mendacio sumpserint. Caeterum non latet nos unde compilator capitulorum hunc sententiae apostolicae sensum cum fiducia 125.0095B| ad suum suorumque complicium errorem astruendum assumpserit: nimirum de verbis Fulgentii, qui sicut supra posuimus, ad Monimum de praedestinatis ad interitum (lib. I, c. 3), quasi sub defensione sancti Augustini, scripserat exponendo verba illius quae dixerat in libro de Perfectione justitiae hominis: « Legente me, inquis, librum de Perfectione justitiae hominis, testimonium prophetae in ordinem relegens, auditu cauto pedetentim paululum retractavi, et caetera, usque dum a beato Augustino ibidem dicitur, sed in eo genere hominum quod praedestinatum est ad interitum. Hic dicta sancti Augustini determinans, et ad me intentionem tuarum dirigens litterarum, dicis sentire me jam cur iterum haec inculces, scilicet quod saepius reluctanti mihi praedestinationem 125.0095C| non tantum in bono dici, sed etiam in malo. » Postea autem assumit testimonium sancti Augustini ex libro 32 secundo de Baptismo parvulorum ad Marcellinum, ut suam valeat confirmare sententiam, quia sunt damnandi praedestinati ad poenam. In quo libro tractans hoc apostolicum testimonium ita dicit (Ibid., c. 26): « Quia causam iniquitatis suae ex propria homo habuit voluntate, propterea beatus Paulus sustinuisse asserit Deum in multa patientia vasa irae aptata in interitum (Rom. IX, 22). » Et post paululum: « In hoc itaque ista vasa Deus aptavit in quod praedestinavit, hoc est in interitum: illum utique interitum, quem Paulus malis repente superventurum demonstrat dicens: Cum enim dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus 125.0095D| (I Thess. V, 3). » Post quae subjunxit in eodem libro de beato Augustino dicens (cap. 29): « Et ut manifestiore, inquit, dictorum ejus indicio nostra fulciatur assertio, aliquid nobis ponendum est de libro quem scripsit de Praedestinatione sanctorum, quo manifestius ostendit sine praedestinatione praescientiam Dei esse posse, praedestinationem vero sine praescientia esse non posse. » Et post pauca (cap. 30): « Non autem ignoras, etiam praeterito tempore illi luculentissimo sancti Augustini operi, quod scripsit de Praedestinatione sanctorum, a quibusdam Gallis objectum quod beatus Augustinus in assertione praedestinationis divinae peccatores non ad solum praedestinatos diceret judicium, sed etiam 125.0096A| ad peccatum: cujus dicta, quia ipse celeri praeventus est obitu, Prosper vir eruditus et sanctus recta defendit fide [ al., recte defendit fideli] et copioso sermone. Ex quibus Gallorum capitulis ut non multa nunc ponamus, ne libellum istum quem prolixum facere disputandi necessitas cogit prolixiorem voluntas facere videatur, duarum responsionum loca duximus inserenda. Decima quarta quippe Gallorum objectio sic habetur: « Quod qui evangelicae praedicationi non credunt, ex Dei praedestinatione non credant; et quod Deus ita definierit, ut quicunque non credunt, ex ipsius constitutione non credant. » Huic itaque pravitati, quae beati Augustini dictis non ex veritate, sed ex livore objiciebatur, tali Prosper sermone respondit: « Infidelitas non credentium 125.0096B| Evangelio nequaquam ex Dei praedestinatione generatur: bonorum enim Deus auctor est, non malorum. Praedestinatio igitur Dei semper in bono est, aut ad retributionem justitiae, aut ad donationem pertinens gratiae. Universae enim viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Proinde infidelitas non credentium non ad constitutionem Dei, sed ad praescientiam referenda est, quae non ideo necessitatem non credendi intulit, quia falli de ea quae futura erat infidelitate non potuit. » Decima quinta etiam objectio his verbis inserta est: « Quod idem sit praescientia quod praedestinatio. » Cui Prosper sic respondit: « Qui praescientiam Dei in nullo ab ipsius praedestinatione discernit, quod tribuendum est Deo de bonis, hoc ei etiam de malis conatur 125.0096C| ascribere. Sed cum bona ad largitorem cooperatoremque eorum Deum, mala autem ad voluntariam rationalis creaturae nequitiam referenda sint, dubium non est sine ulla 33 temporali differentia, Deum et praescisse simul et praedestinasse quae ipso erant auctore facienda, vel quae malis meritis justo erant judicio retribuenda: praescisse autem tantummodo, non etiam praedestinasse, quae non ex ipso erant causam operationis habitura. » Nos itaque, charissime, haec interim pauca de libris sancti Augustini, et de responsionibus Prosperi, ob hoc maluimus huic libello inserere, ut cuncti noverint quid debeant de praedestinatione sanctorum impiorumque sentire. Haec sumpta sunt de libro Fulgentii.

CAPUT IX. Quod etiam Isidorum ad suam confirmandam sententiam in testimonium deducunt, et quaedam de libris beati Augustini proferunt, unde ipse vir insignis eos revincit, et Fulgentius ipse auctoritatem quam ex illo assumunt manifeste dissolvit. 125.0096D| Adducunt etiam in testimonium Isidorum Hispalensem episcopum, virum doctum et legentibus in multis proficuum, qui in libro Sententiarum geminam dicit esse praedestinationem, sive electorum ad requiem, sive reproborum ad mortem. Qui hanc sententiam in secundo libro, cap. 6, quasi ex verbis sancti Gregorii de libro Moralium vigesimo nono, vel vigesimo quinto, sive de sancti Augustini dictis, ut videtur legentibus, vel undecunque sumpserit, compilavit: 125.0097A| sed non ita, sicut in lectione ejusdem libri quilibet evidentissime poterit cognoscere, secundum beati Gregorii sensum excerpsit. Unde potest opinari ut iste Isidorus, in aliis doctus, in hac sententia de reliquiis Gallorum in Hispaniis per successiones remanserit. De quibus Prosper in epistola sua ad beatum Augustinum mandavit ad locum dicens: « Postremo quemadmodum per hanc praedicationem propositi Dei, quo fideles fiunt qui praeordinati sunt ad vitam aeternam, nemo eorum qui cohortandi sunt impediatur, nec occasionem negligentiae habeant si se praedestinatos esse desperent. Illud etiam qualiter diluatur quaesumus patienter insipientiam nostram ferendo demonstres, quod retractatis de hac re priorum opinionibus, pene omnium par invenitur et una 125.0097B| sententia, qua propositum et praedestinationem Dei secundum praescientiam receperunt, ut ob hoc Deus alios vasa honoris, alios contumeliae fecerit, quia finem uniuscujusque praeviderit, et sub ipso gratiae adjutorio in qua futurus esset voluntatem et actionem praescierit. Quibus omnibus enodatis, et multis insuper quae altiore intuitu ad causam hanc pertinentia magis potes videre discussis, credimus et speramus, non solum tenuitatem nostram disputationum tuarum praesidio roborandam: sed etiam ipsos, quos meritis atque honoribus claros caligo istius opinionis obscurat, defaecatissimum lumen gratiae recepturos. 34 Nam unum eorum, praecipuae auctoritatis et spiritalium studiorum virum, sanctum Hilarium Arelatensem episcopum, sciat beatitudo tua admiratorem 125.0097C| sectatoremque in aliis omnibus tuae esse doctrinae, et de hoc quod in querelam trahit, jampridem apud sanctitatem tuam sensum suum per litteras velle conferre. Sed quia utrum hoc facturus, aut quo fine sit facturus, incertum est, et omnium nostrum fatigatio, providente hoc praesenti saeculo Dei gratia, in tuae charitatis et scientiae vigore respirat, adde eruditionem humilibus, adde increpationem superbis. Necessarium et utile est etiam quae scripta sunt scribere, ne leve existimetur quod non frequenter arguitur. Sanum enim putant esse quod non dolet, nec vulnus superductum cute sentiunt: sed intelligant perventurum ad sectionem quod habuerit perseverantem tumorem. » Ad quae sanctus Augustinus eisdem viris Prospero et Hilario, ut praemissum 125.0097D| est, libros de Praedestinatione sanctorum, et de Bono perseverantiae rescripsit. Verum qui contemplatur verba Isidori, quibus subsequitur in praefata sententia de gemina praedestinatione dicens: « Utraque divino aguntur judicio, ut semper electos superna et interiora sequi faciat, semperque reprobos ut infima et exteriora delectentur deserendo permittat, sic ut ignoret homo terminum lucis et tenebrarum, vel utriusque rei quis finis sit, » et reliqua quae sequuntur, et relegit locum verborum beati Gregorii in praefato libro Moralium, ubi dicit: Indica mihi, si nosti omnia, in qua via habitet lux, et tenebrarum quis locus sit, ut deducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus 125.0098A| (Job. XXXVIII, 18), aperte conspicit noluisse intelligi beatum Gregorium, reprobos a Deo praedestinatos ad mortem, sicut electi ab eo sunt praedestinati ad vitam. Ait enim inter caetera quae plenius in suis locis lector inveniet (lib. XXIX, cap. 9): « Et intelligas, inquiens, semitas domus ejus, id est consideres atque discernas, vel cui bona actio perseverans aeternam mansionem praestet in regno, vel quem usque ad terminum suum actio prava constringens in aeternum damnet supplicium. » Et item ad locum: « Vae miseris nobis, qui de electione nostra nullam adhuc Dei vocem cognovimus, et jam in otio quasi de securitate torpemus. Debet profecto, debet in spe esse securitas, sed etiam timor in conversatione, ut et illa certantes foveat, et iste torpentes pungat. Unde 125.0098B| recte per Prophetam dicitur: Qui timent Dominum, sperent in Domino (Psal. CXIII, 11): ac si aperte diceret: De spe incassum praesumit, qui timere Deum in suis operibus renuit. » Et item: « Vae etiam laudabili vitae hominum, si remota pietate judicetur: quia districte discussa inde ante oculos judicis unde se placere suspicatur obruitur. Unde recte Domino per Prophetam dicitur: Ne intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). » Et paulo post: « Hinc rursus per Salomonem dicitur: Quis hominum intelligere poterit viam suam? (Prov. XX, 24.) Et nimirum bona malave quis faciens conscientia attestante cognoscit. 35 Sed idcirco dicitur quod via sua ab hominibus nesciatur, quia etiamsi recta se quisque 125.0098C| opera agere intelligat, sub districto tamen examine quo tendat ignorat. » Et in eodem libro (cap. 33) exponens sententiam: Nunquid nosti ordinem coeli, et pones rationem ejus in terra? (Job XXXVIII, 33.) Alio sensu modos supernorum judiciorum in electis et reprobis demonstrat, quam Isidorus in praedicta sententia colligat, de quibus suo loco dicemus. Nam quisquis omnes beati Gregorii libros sollicita consideratione perlustrare sategerit, ita geminam praedestinationem, ut sicut electi ad vitam, ita reprobi a Deo praedestinentur ad mortem, nequaquam illum dixisse vel intellexisse reperiet. Sed velut sanctus Augustinus in libro de Praedestinatione sanctorum, et Prosper contra Gallos dicunt, praedestinationem Dei, quae semper in bono est, quia aut ad donum 125.0098D| pertinet gratiae, aut ad retributionem justitiae, in divinis operibus, quae semper bona sunt, inter quae computantur, cum per indebitam gratiam salvantur electi, et per debitam justitiam reprobi puniuntur, manifeste confirmat, uti in subsequentibus demonstrabimus. Proferunt nihilominus ad suam confirmandam sententiam moderni Praedestinatiani, quia sanctus Beda presbyter, qui ut in suis opusculis aperte demonstrat, aliter intellexit et tenuit ex verbis sancti Augustini quodam loco in Hexameron libro, et venerabilis Alcuinus in abbreviatione commenti evangelistae Joannis, quod sanctus Augustinus copiosissime ad populum per sermones disseruit, sicut ibidem dictum invenerant, praedestinatos ad interitum posuerunt. 125.0099A| Nam si aliter quam in praedicti viri tractatibus invenerunt, in suis excerptionibus posuissent, non alienorum verborum exceptores, sed de alienis suorum potius compilatores quam compositores existerent. Unde non nostra, sed quae nobiscum etiam ipsi legunt accipiant. Dixit Dominus ad Judaeos: Ego non accuso vos: est qui accusat vos Moyses in quem speratis (Joan. V, 45). Sic quoque B. Augustinus, qui indifferenter usus est nomine praedestinationis, dicens interdum praedestinatos ad interitum in libris quos ante istos scripserat, in quibus proprie praedestinationem exposuit, eos responso redarguat, quo refragatoribus suae posterioris sententiae in libro de Bono perseverantiae ex libris de libero Arbitrio respondere curavit (cap. 12): « Frustra itaque mihi, inquiens, 125.0099B| de illius libri mei vetustate praescribitur, etc. Nemo, ut opinor, esset tam injustus atque invidus, qui me proficere prohiberet. » Et item in eodem libro (cap. 21): « Quamvis, inquit, neminem velim sic amplecti omnia mea ut me sequatur, nisi in his in quibus me non errasse perspexerit. Nam propterea nunc facio libros in quibus opuscula mea retractanda suscepi, ut nec meipsum in omnibus me secutum fuisse demonstrem. Sed proficienter me existimo Deo miserante scripsisse, non tamen a perfectione coepisse: quandoquidem arrogantius loquor quam verius, si vel nunc dico me ad perfectionem sine ullo errore scribendi jam 36 in ista aetate venisse. Sed interest quantum et in quibus rebus erretur, et quam facile quisque corrigat, vel quanta pertinacia suum 125.0099C| defendere conetur errorem. Bonae quippe spei est homo, si eum sic proficientem dies ultimus vitae hujus invenerit, ut adjiciantur ei quae proficienti defuerunt, et perficiendus quam puniendus potius judicetur. Quocirca si hominibus, qui propterea me dilexerunt, quia pervenit ad eos antequam me diligerent aliqua mei laboris utilitas, nolo existere ingratus, quanto magis Deo, quem non diligeremus nisi prius dilexisset nos, et fecisset dilectores suos, quoniam charitas ex ipso est (I Joan. IV, 7), sicut dixerunt quos fecit magnos, non solum amatores, verum etiam praedicatores suos? » Sed etsi de Fulgentio ad suam confirmandam sententiam exempla dare voluerint, objiciemus eis, in praefato libro ad Monimum libros de Praedestinatione sanctorum, et responsiones Prosperi 125.0099D| laudibus extulisse, et quia Prosper vir eruditus recta fide et copioso sermone reprehensoribus beati Augustini obstiterit. Quapropter de praefato Apostoli testimonio audiant quid beatus Augustinus in laudato ab eis libro Augustini de Praedestinatione sanctorum dicit (cap. 8): « Cur autem, inquit, non omnes doceat, aperuit Apostolus quantum aperiendum judicavit: quia volens ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam (Rom. IX, 22). Hinc est quod verbum crucis pereuntibus stultitia est, his autem qui salvi fiunt virtus Dei est (I Cor. I, 18). » Et post aliquanta: 125.0100A| « Fides igitur et inchoata et perfecta donum Dei est: et hoc donum quibusdam dari, quibusdam non dari, omnino non dubitet qui non vult manifestissimis sacris litteris repugnare. Cur autem non omnibus detur, fidelem movere non debet, qui credit in uno omnes isse in condemnationem sine dubitatione justissimam: ita ut nulla Dei esset justa reprehensio, etiamsi nullus inde liberaretur. Unde constat magnam esse gratiam, quod plurimi liberantur, et quid sibi deberetur in eis qui non liberantur agnoscunt: ut qui gloriatur non in suis meritis, quae paria videt esse damnatis, sed in Domino glorietur. Cur autem istum potius quam illum liberet, inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33). Melius enim et hic audimus aut dicimus: O homo, 125.0100B| tu quis es qui respondeas Deo? (Rom. IX, 20) quam dicere audeamus, quasi noverimus quod occultum esse voluit, qui tamen aliquid injustum velle non potuit. » Et item in epistola ad Sixtum presbyterum (epist. 105): « In vasis quae perfecta sunt ad perditionem, quae damnatae debita est massae, agnoscant vasa ex eadem massa in honorem facta, quid eis misericordia divina largita sit. » Et post paululum: « Denique ad utrumque concludit: Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat (Rom. IX, 18). Hoc facit apud quem non est iniquitas. Miseretur itaque gratuito dono, obdurat autem justissimo merito. » Et aliquanto superius: « Quaerimus enim meritum 37 obdurationis et invenimus; merito namque peccati universa massa damnata est. Nec obdurat Deus impertiendo 125.0100C| malitiam, sed non impertiendo misericordiam; quibus enim non impertitur, nec digni sunt nec merentur, ac potius ut non impertiatur hoc digni sunt, hoc merentur. Quaerimus autem meritum misericordiae, nec invenimus, quia nullum est, ne gratia evacuetur, si non gratis donatur, sed meritis redditur. » Et item idem sanctus Augustinus in libro de Praedestinatione gratiae (cap. 2); « Occurrit enim cur pereant ex his aliqui, cum Omnipotens omnes homines salvos fieri velit, et in agnitionem veritatis venire. Deinde cur rursus induret alios misertus aliorum, aut quomodo omnes homines velit salvos fieri, cum ipse nonnullos ne salventur induret. » Et post aliquanta (cap. 3): « Si ergo, ut apparuit, de praevaricatoris semine omnes nascimur debitores, quoniam 125.0100D| in ipso omnes, sicut ait Apostolus, peccaverunt (Rom. III, 12), et ipso jam in principio unde descendimus massa damnata est, nullus de duritia sua, nullus de poena conqueri audeat, quae etiam non existentibus peccatis propriis, sola nascendi conditione debetur. Quod vero Deus aliis gratuita vocatione conversis misericordiam largitur indebitam, non ad dispensatoris injustitiam, sed ad donantis misericordissimam liberalitatem veritatis ratione referendum est. » Et paulo post (cap. 4): « Itaque ex superiore hujus parte sententiae qua dicit. Cui vult miseretur (Rom. IX, 18), puto quod nullus nisi indignus misericordia audeat disputare. Quod vero sequitur, quem vult indurat (ibid.), ibi paululum humanae 125.0101A| mentis intentio verbi novitate confunditur. Sed non ita intelligendum est, quasi Deus in homine ipsam quae non esset duritiam cordis operetur. Quid est enim aliud duritia quam Dei obviare mandatis? » Et post pauca: « Ergo quidquid post illam praevaricationem natus supplicii homo patitur, juste reddi meritoque fateatur. Indurare enim dicitur Deus eum quem mollire noluerit, sic etiam excaecare dicendus est eum quem illuminare noluerit, sic etiam repellere eum quem vocare noluerit. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, illos et justificavit (Rom. VIII, 29). Et post aliquanta (cap. 6): Haec quidem, quantum ad fidei regulam, Domino illuminante pie dicta sint. Sed jam video quid etiam hinc calumniosa pravitas possit opponere. Sequitur 125.0101B| enim, ut si eos quos praedestinavit illos et vocavit, et si eos quos vocavit illos et justificavit, qui nec praedestinati nec vocati, ac per hoc nec justificati sunt, ab omni culpa debeant esse innocentes, injusteque ab eis pro vitae pravitate transactae in illo agnitionis die sint poscenda supplicia. Dicat istis apostolus Paulus, Nunquid iniquitas apud Deum? (Rom. IX, 14) statim ipse respondeat, absit. Cumque hoc fuerit in hominis mente sana pietate fundatum, quod nulla sit iniquitas apud Deum, ita intelligat, Cui vult miseretur et quem vult indurat, quasi diceretur: Cui vult miseretur, cui non vult non miseretur. Itemque hoc ipsum ita rursus intelligat, quasi diceretur: Cui vult donat, et a 38 quo vult debitum poscit. Quod qui dicere perseverat injustum, ab Apostolo 125.0101C| audiat, O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? (Rom. IX, 20.) Congrue siquidem hujusmodi impietatem apostolica retundit auctoritas, tantum de exaggeratione nominum pondus incutiens, cum dicit, O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? o homo Deo, lutum figulo? Subjungit enim idem Apostolus: Nunquid dicit figmentum ei qui se finxit, quare sic me fecisti? aut non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam? » Et post sequentia (cap. 13, 14): « Dominus noster Jesus Christus Filius Dei, Verbum Patris aequale et coaeternum Patri, semetipsum exinanivit formam servi accipiens, et cum peccatum ipse non esset, factus assumpta carne peccatum, ut peccato carnis homine sanato peccatum 125.0101D| damnaret in carne, venit quaerere quod perierat, sanare quod aegrotabat, erigere quod jacebat, potestatem habens dimittere peccata, quod non debebat donare, quod ei debebatur ignoscere, deletisque omnibus veteris culpae maculis quam fecerat reparat naturam: de his quibus poenam severitas juste decreverat, secundum ineffabilem dispositionis occultae misericordiam elegit vasa quae faceret in honorem, et alios a ventura ira dono gratuitae vocationis absolvit, alios derelinquens ad aequalitatis judicium reservavit; nulli tamen agnoscendae veritatis abstulit facultatem: et ita plenitudo divinae praescientiae, in alios manante justitia, in alios gratia profluente completa est, ut pereuntibus quos praescierat Deus esse 125.0102A| perituros, et salvatis quos in illa secreta sua electione praescierat esse salvandos, toto orbe diffusa multiplicaretur Ecclesia. Gratulare ergo, quicunque illuminatus es, et gratiam quam non merebaris agnosce: geme, quicunque induratus es, et justitiam confitere. Dic, quicunque ab originali contagio lavacro gratiae te gloriaris ablutum: Misericors et miserator Dominus, patiens et multae misericordiae, non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis (Psal. CII, 10). Dic, quicunque damnaris, justus es, Domine, in omnibus quae fecisti nobis, et omnia judicia tua vera (Dan. III, 27), quia in veritate et judicio superinduxisti omnia haec propter peccata nostra. » Et item in eodem (cap. 6): « Ego autem indurabo cor Pharaonis (Exod. 125.0102B| IV, 21). Quid est indurabo nisi non molliam? Apparet enim in alios manante justitia, in alios gratia profluente, Scripturae illius sententiam fuisse completam, qua dicit Deus Pharaoni, In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra (Exod. IX, 16). Utente enim Deo bene etiam malis, induratione Pharaonis, flagellis Aegypti, et tot ac tantis in illa gente miraculis pariter acervatimque perfectis, quid aliud gestum est, quam ut Dei virtus, apud se magna in se plena, ad humani generis notitiam perveniret, non Deo, sed ipsis relegentibus ut credentibus profutura? » Et post pauca (cap. 7): « Hoc etiam divinae potestatis in hominum electione judicium paulo ante commemorans beatus Apostolus robustissimis 125.0102C| 39 monstravit exemplis, cum de Rebeccae partu adhuc intra uterum constituto totum ad Dei gratiam referens loqueretur. Sic enim ait: Sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri, cum nondum nati fuissent neque aliquid egissent boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, quia major serviet minori, sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Rom. IX, 10); statimque subjecit, Quid dicemus? Nunquid iniquitas apud Deum? negansque respondit, absit. » Et post aliquanta, quae plenius lector in suis locis inveniet (cap. 8): « Praedestinatus est ergo Jacob vas in honorem, sed non ex operibus, quia non ex operibus, sed ex vocante dictum est, major serviet minori. Et 125.0102D| ne forte vasa in honorem praedestinata aliquid suis viribus tribuendo negarent gloriam Creatori, alio ea loco Apostolus vasa misericordiae nominat, ut totum quidquid essent secundum misericordiam se esse cognoscerent. » Et post pauca: « Ecce in illis juste punitur iniquitas, in istis gratis nulla justitia muneratur. » Et item (cap. 10): « Hanc itaque distributionem, qua diximus a Deo homines nullis existentibus meritis vocari, et vocatos, ut boni aliquid operentur, Dei adminiculis indigere, sumpto de veteribus litteris Apostolus monstrat exemplo. Postquam illam de duobus geminis electionem, omni repulsa laude meritorum, ad Dei gratiam judiciumque retulerat, videns quid impia posset blasphemare garrulitas, 125.0103A| dixit, Nunquid iniquitas apud Deum? et sequitur, absit; et quasi diceretur ei, Unde probas? parum putavit auctoritatem suae valere doctrinae, nisi sententiam suam etiam legis doceret exemplo. Sic enim intelligi voluit quod Moyses dixerat, Miserebor cui miserebor, et misericordiam praestabo cui misericors fuero (Exod. XXXIII, 19), ut primam a Deo misericordiam vocatione credamus hominibus praerogari, quae sola ad recte vivendum non sufficit, si deserat qui vocavit. Ideoque additum, et misericordiam praestabo cui misericors fuero, ut a Deo accipi manifestum sit etiam ipsa misericordiae opera, quae cum videmur impendere Dei misericordiam promeremur. » Et paulo post: « Si quem vero movet, quod non omnes, etiam de his qui jam vocati sunt, ad secundam 125.0103B| gratiam, id est ad recte vivendi donum pervenire mereantur, sicut Dominus in Evangelio dicit, Multi vocati, pauci vero electi (Matth. XXII, 14), hinc intelligat quale sit, quod contra Dei gratiam defensare molitur qui de libero sibi blanditur arbitrio. Quicunque enim, divinae vocationis munere derelicto, ad impiam rursus defluxere perfidiam, ipsis Dei gratia deserente ad implendum quod voluerint sufficit arbitrium. » Et item post aliquanta (cap. 14, 15): « Hanc ergo Pharao misericordiam non accepit, et ideo ei ad pereundum liberum suffecit arbitrium: quem quidem nullus ita ignarus divinarum Scripturarum erit qui audeat dicere illa omnia injuste esse perpessum. An forte, si pie de Deo sicut expedit sentiamus, etiam Pharaoni datam misericordiam reperimus? 125.0103C| Patientia enim Dei valere ei debuit ad salutem: qua differens justum meritumque 40 supplicium, miraculorum verbera crebra densabat: nunquid non potuit, sicut flagellis cedens expulit populum, ita miraculis credens Deum tantae virtutis agnoscere? Si dicitur jam Pharaonem non potuisse mutari, quia eum praescierat Deus non esse mutandum: respondetur Dei praescientiam non cogere hominem ut talis sit qualem praescivit Deus, sed praescire talem futurum qualis futurus est, quamvis eum non sic fecerit Deus; quoniam si cogeret esse, hoc utique cogeret quod non est: porro si hoc praescierat futurum esse quod non est, praescientia non est: quod de Deo quam impie dicatur, advertit quisque qui peccatis suis inde blanditur, quod Deus 125.0103D| eum peccatorem futurum esse praescierit. Potest existere nihilominus fortasse qui dicat minus idoneam ad salutem viam, si nulla intrinsecus vocatione pulsatus tamen quispiam flagelletur. Unde Nabuchodonosor poenitentiam meruit fructuosam? Nonne post innumeras impietates flagellatus poenituit, et regnum quod perdiderat rursus accepit? Pharao autem ipsis est flagellis durior effectus, et periit. Hic mihi rationem reddat qui divinum consilium nimis altum sapienti corde dijudicat, cur medicamentum unius medici confectum alii ad interitum, alii valuerit ad salutem, nisi quia Christi bonus odor, aliis est odor vitae in vitam, aliis est odor mortis in mortem (II Cor. II, 15, 16). Quantum ad naturam, ambo 125.0104A| homines erant; quantum ad dignitatem, ambo reges; quantum ad causam, ambo captivum Dei populum possidentes; quantum ad poenam, ambo flagellis clementer admoniti. Quid ergo fines eorum fecit esse diversos, nisi quod unus manum Dei sentiens in recordatione propriae iniquitatis ingemuit, alter libero contra Dei misericordissimam veritatem pugnavit arbitrio? Hic quicunque respondet, illi ut mutaretur adfuisse divinum, huic ut induraretur defuisse praesidium, et hoc contendit injustum, propter quod rerum ipsarum fines in Dei voluntate constituens dixit Apostolus: Cui vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX, 18), dicente etiam Domino: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV), intelligat ista omnia vel adjuvante Domino perfici, vel deserente permitti, ut 125.0104B| noverit tamen nolente eo nihil prorsus admitti. » Et post pauca (cap. 16): « Nunc autem, cum damnatis poena justa datur, salvatis autem gratia donatur indebita, quis usque adeo humanae conditionis oblitus divini sensus arcana discutiat, ut cum ipsam poenam merito fuerit consecutus, queratur cur alius gratiam quae ei non debebatur acceperit? » Et item S. Augustinus in libro de Bono perseverantiae (cap. 11): « Non enim est iniquitas apud Deum, sed inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33), universae autem viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Investigabilis ergo est misericordia, qua cujus vult miseretur, nullis ejus praecedentibus meritis: et investigabilis veritas qua quem vult obdurat, ejus quidem praecedentibus meritis, sed cum eo cujus miseretur 125.0104C| plerumque communibus; sicut duorum geminorum, quorum unus assumitur, alius relinquitur, 41 dispar est exitus, merita communia. In quibus tamen sic alter magna Dei bonitate liberatur, ut alter nulla ejus iniquitate damnetur. Nunquid enim iniquitas est apud Deum? Absit: sed investigabiles sunt viae ejus. Itaque misericordiam ejus in his qui liberantur, et veritatem in his qui puniuntur sine dubitatione credamus, neque inscrutabilia scrutari aut investigabilia vestigare conemur. Ex ore quippe infantium et lactentium suam perficit laudem (Psal. VIII, 3): ut quod in his videmus, quorum liberationem bona eorum merita nulla praecedunt, et in his quorum damnationem utrisque communia originalia 125.0104D| sola praecedunt, hoc et in majoribus fieri nequaquam omnino cunctemur, id est, non putantes vel secundum sua merita gratiam cuiquam dari, vel nisi suis meritis quemquam puniri, sive pares qui liberantur atque puniuntur, sive dispares habeant causas malas; ut qui videtur stare videat ne cadat (I Cor. X, 12), et qui gloriatur non in seipso, sed in Domino glorietur (I Cor I, 31). » Item Augustinus in libro quarto contra Pelagium (cap. 5): « Attulit in multa patientia vasa irae quae perfecta sunt in perditionem, ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam. Ira quippe non redditur nisi debita, ne sit iniquitas apud Deum: misericordia vero etiam cum praebetur indebita, 125.0105A| non est iniquitas apud Deum. Et hinc intelligunt vasa misericordiae quam gratuita illis misericordia praebeatur, quod irae vasis, cum quibus eis est perditionis causa et massa communis, ira debita et justa rependitur. » Et item Augustinus in epistola ad Optatum dixerat (epist. 57): « Tanquam figulum luti, ex eadem massa facere, aliud vas in honorem, aliud in contumeliam: merito autem videretur injustum, quod fiunt vasa irae ad perditionem, si non esset ipsa universa ex Adam massa damnata. Quod ergo fiunt inde nascendo vasa irae, pertinet ad debitam poenam: quod autem fiunt renascendo vasa misericordiae, pertinet ad indebitam gratiam. Ostendit ergo Deus iram suam, non utique perturbationem animi, sicut est quae ira hominis nuncupatur; sed 125.0105B| justam fixamque vindictam, quod de stirpe inobedientiae ducitur propago peccati atque supplicii, et homo natus ex muliere, sicut in libro Job scriptum est (cap. XIV, 1): brevis est vita, et plenus iracundia; ejus enim rei vas est qua plenus est; unde irae vasa dicuntur. Ostendit et potentiam suam, qua bene utitur etiam malis, multa illis naturalia et temporalia bona largiens, eorumque malitiam ad exercendos et comparatione admonendos bonos accommodans, ut in eis discant agere gratias Deo, quod ab eis non suis meritis, quae in eadem massa paria fuerunt, sed illius miseratione discreti sunt. » De qualibus Gregorius in vigesima prima Ezechielis homilia dicit: « Paulus cum adhuc rudis esset in fidei vocatione, quia jam Domini verba perceperat, et coelesti gratia 125.0105C| plenus erat, vas electionis appellatur, cum dicitur: Vas electionis mihi est (Act. IX, 15). Hinc pastores atque doctores propheta admonet dicens: Mundamini qui fertis vasa Domini (Isa. LII, 11). Ipsi etenim quasi 42 mensae Domini vasa portant, qui vitam fidelium erudiendo tolerant, ut quandoque hanc Domino ad holocaustum et sacrificium perducant. » Quas sequens sententias Florus, ex cujus scripto iste quicunque sit compilator falsidicus haec capitula commasticans expuit, ibidem scripsit dicens. « Unde Apostolus, inquit, vasa misericordiae ejus appellat (Rom. IX, 20), ut ostenderet divitias gratiae suae quae praeparavit in gloriam. E contrario autem malos praescivit per propriam malitiam malos futuros, et praescivit per suam justitiam aeterna ultione 125.0105D| damnandos. Sicut praesciebat de Juda proditore quod eum esset traditurus, sicut Evangelium dicit, cum esset unus ex duodecim (I Joan. VI, 72): praesciebat etiam aeternam ejus damnationem cum diceret: Vae autem homini illi per quem filius hominis tradetur: bonum erat ei si natus non fuisset homo ille (Matth. XXVI, 74). Et item malos non ideo perire quia boni esse non potuerunt, sed quia mali esse voluerunt, et suo vitio vasa irae aptata in interitum perseveraverunt, et in massa perditionis vel originali vel actuali merito permanserunt. »

CAPUT X. De testimoniis Scripturarum, quibus Gothescalcus et sui complices alieno sensu a fide catholica et orthodoxorum doctrina irreverentissime abutuntur. 125.0106A|

Sciendum est etiam, quod sub hoc sensu, quo iste compilator usus est Apostoli testimonio, etiam aliis testimoniis in asserendo suum errorem Gothescalcus cum suis scholasticis utitur, ut Universa propter semetipsum operatus est Dominus, impium quoque ad diem malum (Prov. XVI, 4); et de Ecclesiastico, Qui transgreditur a justitia ad peccatum, paravit eum Deus ad romphaeam (Eccli. XXVI, 27). De quibus ita catholici sentiunt: quia impium ad diem malum operatus est Dominus, et transgredientem a justitia ad peccatum paravit ad romphaeam, quia 125.0106B| quem impium et transgredientem futurum praescivit, non praedestinavit ut ad diem sibi malum, et ad romphaeam, id est debitam ultionis vindictam perveniret, sed permisit, factumque proprio vitio impium, et arbitrio suo transgressorem, justo judicio condemnavit. Qui non ideo est impius factus, neque est idcirco transgressus, quoniam impius futurus et transgressor est a Deo praescitus: sed ideo est impius et transgressor a Deo praescitus, quia impius et transgressor vitio suo erat futurus. Propterea quicunque legerit hoc Apostoli testimonium in hujus tertio compilatoris capitulo positum, sanius secundum catholicorum Patrum doctrinam intelligere debet quod dictum est ab Apostolo: Vasa irae perfecta vel aptata ad interitum (Rom. IX, 22), peccato primae praevaricationis: et 125.0106C| quod dicit, Facit Deus vas in honorem, scilicet gratia et praedestinatione: facit autem vas in contumeliam, non operando, sed justissime deserendo, sicut plena sunt orthodoxorum volumina tali expositione. Scilicet 43 quia cor Pharaonis justo judicio induravit, quod per gratiam non emollivit: in reprobum sensum ex retributione justitiae, quia est peccatum et poena peccati. In aliud saepe peccatum peccatores tradidit, quia gratia non liberavit: justitia excaecavit, quia gratia non illuminavit: vas in contumeliam fecit, quia juste in massa perditionis atque damnationis reliquit, et non per gratiam praedestinando vas honorabile fecit. Sic et inclusit quoniam non aperuit, destruxit quia non aedificavit, despexit quem non respexit; et eum qui transgreditur a justitia ad 125.0106D| iniquitatem, ex retributione justitiae Deus paravit ad romphaeam; et permisit gentes ingredi vias suas, et hominem dimisit in manu consilii sui; balteum regum juste deserendo dissolvit, fune renes eorum permittendo praecingit; ex retributione justitiae in tentationem inducit, quoniam juste induci permittit. Et in Job, Privavit Deus sapientia (Job XXXIX, 17), cui juste non dedit: et de his de quibus scriptum est, quia non potuerunt audire quoniam voluit Deus eos occidere (I Reg. II, 25), scilicet quod merebantur.: ut reddat justitia quod non indulget gratia. Unde et Prosper, ex verbis sancti Augustini, in responsione objectionis XV Vincentianarum, ostendit quia sicut Deus nemini correctionis adimit viam, ita 125.0107A| nec quemquam boni possibilitate dispoliat: quia qui se a Deo avertit, ipse et velle quod bonum est et posse sibi sustulit. Non est ergo consequens, ut Deus quibus poenitentiam non dederit resipiscentiam abstulerit, et quos non levaverit, alliserit: cum aliud sit insontem in crimen egisse, quod alienum est a Deo, aliud criminoso veniam non dedisse, quod de peccatoris est merito. Istae sunt duae sortes, et duo funiculi dimensi, unus ad occidendum, et unus ad vivificandum, commemorati de scripturis in libello domni Prudentii, ad confirmandam sententiam quia sunt reprobi a Deo praedestinati ad mortem, sicut electi ad vitam. Sed melius, quia verius, Prosper, ut diximus, ex verbis sancti Augustini, qualiter catholice intelligere debeamus hujusmodi Scripturae 125.0107B| sacrae locutiones aperuit. Videlicet quia aut ad donum pertinet gratiae, aut ad retributionem justitiae, quidquid Deus misericorditer justeque facit, qui fecit quae futura sunt, quia ut S. Augustinus dicit in libro de Bono perseverantiae, nihil est nisi quod aut ipse fecit, aut fieri ipse permittit, et in libro de Gratia et libero Arbitrio ad Valentinum et cum eo monachos (cap. 21): « Fixum enim debet esse et immobile in corde vestro, quia non est iniquitas apud Deum; ac per hoc quando legitis in litteris veritatis, a Deo seduci homines, aut obtundi vel obdurari corda eorum, nolite dubitare praecessisse mala merita eorum, ut juste ista paterentur, ne incurratis in illud proverbium Salomonis: Insipientia viri violat vias ejus, Deum autem causatur in corde suo (Prov. XIX, 125.0107C| 3). » Et in eodem post aliquanta (cap. 23): « Quando ergo auditis dicentem Dominum: Ego Dominus seduxi prophetam illum (Ezech. XIV, 9): et quod ait Apostolus: Cujus vult miseretur, et quem vult obdurat (Rom. IX, 18), in eo quem seduci 44 permittit vel obdurari, mala ejus merita, in eo vero cujus miseretur, gratiam Dei non reddentis mala pro malis, sed bona pro malis, fideliter et indubitanter agnoscite. Nec ideo auferatis a Pharaone liberum arbitrium, quia multis locis dicit Deus: Ego induravi Pharaonem, vel induravi aut indurabo cor Pharaonis. Non enim propterea ipse Pharao non induravit cor suum; nam et hoc de illo legitur, quando ablata est ab Aegyptiis cynomyia dicente Scriptura: Et aggravavit Pharao cor suum et in isto tempore, et 125.0107D| noluit dimittere populum (Exod. VIII); ac per hoc et Deus induravit per justum judicium, et ipse Pharao per liberum arbitrium. » Hujus etiam locutionis modum et Beda in secundo libro commenti Lucae evangelistae demonstrat, exponens sententiam dicti Dominici, animam salvam facere an perdere, hoc est hominem curare an non: « Idem est quod praemiserat bene facere an male: non quod Deus summe bonus auctor mali nobis aut perditionis esse possit; sed quod ejus non salvare Scripturae consuetudine perdere dicatur, sicut dicitur indurasse cor Pharaonis, non quod molle obduraverit, sed quod meritis praecedentibus obduratum misericorditer emollire noluerit. Et cum rogamus, Ne nos inducas in tentationem, 125.0108A| protinus addendo, Sed libera nos a malo (Matth. VI, 13), manifeste docemur, ejus inducere in tentationem non esse aliud quam non liberare a malo; ejus perdere animam esse a perditione salvam non facere. » Et sanctus Gregorius in libro vigesimo nono (cap. 15) Moralium: « Semetipsum, inquit, Dominus hoc gelu gignere perhibet; non quo pravorum mentes ipse ad culpam format, sed quo a culpa non liberat; sicut scriptum est, Ego obdurabo cor Pharaonis (Exod. IV et VII), quod quia misericorditer mollire noluit, profecto districte se obdurare nuntiavit. » Hinc sanctus Augustinus in psalmo XXXV: « Dedit illos Deus in concupiscentias cordis illorum, facere quae non conveniunt (Rom. I, 28). Si Deus hoc facit ut faciant quae non conveniunt, quid ipsi fecerunt? 125.0108B| Ergo fuit concupiscentia, quam vincere noluerunt, cui traderentur judicio Dei, si aut digni haberentur qui traderentur. » Et in psalmo XXVIII: « Alii dicebant Bonus est, alii Non. Ut alios in charitatem suam trajiceret, alios in malitia eorum relinqueret. » Et in psalmo VI: « Dedit illos Deus in reprobum sensum. Nam ea est caecitas mentis. In eam quisquis datus fuerit ab interiore Dei luce secluditur; sed nondum penitus cum in hac vita est: sunt enim tenebrae exteriores, quae magis ad diem judicii pertinere intelliguntur, ut penitus extra Deum sit quisquis dum tempus est corrigi noluerit. » Et in psalmo V: « Cum punit Deus peccatores, non malum suum eis infert, sed malis eorum eos dimittit. » Et in psalmo VII: « Esse ad lucem pertinet, non esse ad 125.0108C| tenebras. Qui ergo deserit eum a quo factus est, et inclinat in id unde factus est, id est in nihilum, in hoc peccato tenebratur, et tamen non penitus perit, sed in infimis ordinatur. » His catholicorum documentis agnoscat capitulorum compilator, nihil se adjuvari posse a Fulgentio in expositione secundum suum sensum hujus 45 apostolici testimonii. Quapropter ad perscrutanda capituli reliqua transeamus.

CAPUT XI. De perscrutandis capituli subsequentis reliquiis. Denique ait noster, quia veritatis secundum suam intelligentiam infestissimus persecutor, « In electione tamen salvandorum misericordiam Dei praecedere 125.0108D| meritum bonum: in damnatione autem periturorum malum meritum praecedere justum Dei judicium. » Noluit haec iste compilator sic ponere, sicut illa Florus in suo scripto bene studuit ponere, et in quantocunque illa verbis convertit, in tanto a recto sensu pervertit. Dixit namque ille, « Sive autem in illis qui salvantur sive in illis qui pereunt, voluntas propria remuneratur, voluntas propria damnatur. Sed in illis, quia per gratiam Domini salvatoris est sanata, ut ex mala et prava fieret bona et recta, est proculdubio dignissime coronata. In istis autem, quia non acquiescit per Salvatorem recipere sanitatem, justissime per eumdem judicem sentiet perpetuam damnationem. » Et supra: « Ergo bonos praescivit 125.0109A| omnino et per gratiam suam bonos futuros, et per eamdem gratiam aeterna praemia accepturos: id est et in praesenti saeculo bene victuros et in futuro feliciter remunerandos: utrumque tamen ex dono misericordiae Dei. Unde Apostolus vasa misericordiae ejus appellat dicens: Ut ostenderet divitias gratiae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam (Rom. IX, 23). Econtrario autem malos et praescivit per propriam malitiam malos futuros, et praescivit per suam justitiam aeterna ultione damnandos. » Immutavit compilator incomposite verba composita, et rectum sensum transtulit in perversum. Si enim dixisset, in salvatione electorum misericordiam Dei praecedere bonum meritum, utcunque constare intelligeretur sententia. Nunc 125.0109B| autem, quia dicere maluit, in electione salvandorum misericordiam Dei praecedere bonum meritum, a consequentia recti sensus recessit. Nam de salvandorum electione scriptum est: Elegit Deus nos in ipso, id est in Christo, ante mundi constitutionem, praedestinans nos in adoptionem filiorum (Ephes. I, 4). Unde Augustinus in libro de Praedestinatione sanctorum dicit (cap. 10): « Si quaeratur unde quisque sit dignus, non desunt qui dicant voluntate humana: nos dicimus, gratia vel praedestinatione divina. » Et praedestinatio, quae sine praescientia esse non potest, ipsa est electio, sicut docet Apostolus: Quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui (Rom. VIII, 29). Et iterum: Quos praescivit hos et praedestinavit, vocavit, justificavit, glorificavit (Ibid. 125.0109C| v. 30); quibus singulis hanc opponens sententiam sanctus Augustinus subjungit (cap. 17) « et non alios; » et electio gratiae ipsa est misericordia. Dicat ergo, quae misericordia est alia quae praecedit bonum meritum in electione salvandorum, si in electione salvandorum praecedit misericordia. Igitur misericordiam 46 praecedit misericordia, et erunt duae misericordiae quibus eliguntur salvandi: cum non in electione salvandorum, sed in salvatione electorum duobus modis sit intelligenda Dei misericordia, videlicet ejus gratuita gratia. Unde si vult inter primam et secundam misericordiam, gratuitam scilicet gratiam, cognoscere differentiam, legat sancti Augustini librum de gratiae praedestinatione, in quo ad locum dicit (cap. 10): « Misereor cui miserebor, et misericordiam 125.0109D| praestabo cui misericors fuero (Exod. XXXIII, 19), ut primum a Deo misericordiam vocatione credamus hominibus praerogari: quae sola ad recte vivendum non sufficit, si deserat qui vocavit. Ideoque additum, et misericordiam praestabo cui misericors fuero, ut a Deo accipi manifestum sit etiam ipsa misericordiae opera, quae cum videmur impendere Dei misericordiam promeremur. Sic enim in Evangelio Dominus dicit: Beati misericordes, quoniam misericordiam consequentur (Matth. V, 7). Quod nisi sic intellexisset Apostolus, nunquam probationis gratia disputationi suae hoc testimonium curasset inserere. Si quem vero movet quod non omnes, etiam de his qui jam vocati sunt, ad secundam gratiam, id est ad recte 125.0110A| vivendi donum pervenire mereantur, sicut Dominus in Evangelio dicit: Multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XXII, 14), hinc intelligat quale sit, quod contra Dei gratiam defensare molitur qui de libero sibi blanditur arbitrio. Quicunque enim, divinae vocationis munere derelicto, ad impiam rursus defluxere perfidiam, ipsis Dei gratiam deserentibus ad implendum quod voluerant sufficit arbitrium, » et reliqua, quae latius et disertissime ibidem prosequitur gratiae coelestis orator. Hinc et Prosper in libro Sententiarum epigrammatum, quas ex sancti Augustini dictis breviter adnotavit (cap. 130): « Sicut duo sunt, inquit, officia medicinae, unum quo sanatur infirmitas, aliud quo custoditur sanitas: ita duo dona sunt gratiae, unum quod aufert carnis cupiditatem, aliud 125.0110B| quod facit animi perseverare virtutem. » His doctorum sententiis discat et intelligat se non bene dixisse, in electione salvandorum misericordiam Dei praecedere meritum honum; quoniam prima est quam altera non praecedit gratia in electione et vocatione salvandorum, quae omne praecedit bonum meritum: quin et cogitare et velle bonum, et fidem totius operis boni initium, quae per dilectionem operatur, sine qua impossibile est placere Deo, ut Scriptura testatur dicens: Non quasi sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5): Qui dedit nobis et velle et perficere pro bona voluntate (Philip. II, 13), et: Alteri datur fides in eodem spiritu (I Cor. XII, 8). Unde Augustinus in libro de Praedestinatione sanctorum 125.0110C| dicit (cap. 18): « Elegit Deus in Christo ante mundi constitutionem membra ejus: et quomodo eligeret eos qui nondum erant, nisi praedestinando? » Et post aliquanta: « Elegit ergo nos Deus in Christo ante mundi constitutionem, praedestinans nos in adoptionem filiorum: non quia per nos sancti et immaculati futuri eramus, sed elegit, praedestinavitque ut essemus, » alioquin gratia jam 47 non est gratia, si non fuerit gratis data. Secunda autem est misericordia sive gratia recte vivendi, ad quam praesciti et praedestinati, electi atque vocati gratiae dono pervenire merentur: qua gratia justificati in futuro glorificabuntur, accipientes gratiam pro gratia, id est gratiam beatae retributionis pro gratia bonae operationis, sicut sanctus Augustinus in libro de Bono 125.0110D| perseverantiae scripsit.

CAPUT XII. Diffinitio sancti Augustini, quid sit sanctorum praedestinatio, a qua capitulorum istorum compilator omnimodis discordare cognoscitur, et per ambages fidem divinae praedestinationis extenuando pervertit, et verba veritatis ad mendacia quantum potest inflectit: unde eum catholicorum doctrina aperta veritate, et si non eum pertinaciae inhaerentem ad tramitem veritatis reflectit, verum de mendacio contrarium veritati revincit. « Haec est, inquiens, praedestinatio sanctorum, nihil aliud, praescientia scilicet et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicunque liberantur. » Et item in eodem (cap. 7): « Post 125.0111A| casum autem hominis, non nisi ad gratiam suam Deus voluit pertinere ut homo accedat ad eum, neque nisi ad gratiam suam voluit pertinere, ut homo non recedat ab eo. Hanc gratiam posuit in illo in quo sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum ejus qui universa operatur, ac per hoc sicut operatur ut accedamus, sic operatur ne discedamus. » Et in libro, sicut supra diximus, de Praedestinatione sanctorum (cap. 10): « Si discutiatur, inquit, et quaeratur unde quisque sit dignus, non desunt qui dicant voluntate humana: nos autem dicimus, gratia vel praedestinatione divina. Inter gratiam porro et praedestinationem hoc tantum interest, quod praedestinatio est gratiae praeparatio, gratia vero jam ipsa donatio. Quod itaque ait 125.0111B| Apostolus: Non ex operibus, ne forte quis extollatur, ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis (Ephes. II, 9), gratia est: quod autem sequitur: Quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus, praedestinatio est, quae sine praescientia esse non potest. »

Sed iste commutator, immutans verba et sensus Flori qui secutus fuerat sensum Augustini, sicut dicitur: Cattus in obscuris cepit pro sorice picam, putamus quod quando dixit in electione salvandorum misericordiam Dei praecedere meritum bonum, in damnatione autem periturorum malum meritum praecedere justum Dei judicium, hoc dicere voluerit, 125.0111C| quod sanctus Augustinus rectissime et apertissime in libro de Bono perseverantiae dicit (cap. 11): « Ex ore, inquiens, infantium et lactentium Deus suam perfecit laudem (Psal. VIII, 3), ut in his quorum liberationem, id est electionem, videmus, bona eorum merita nulla 48 praecedant, et in his quorum damnationem videmus, non cunctemur nisi suis meritis quemque puniri, sive pares qui liberantur et qui puniuntur, sive dispares habeant causas malas. » Nam ideo dicuntur electi, quia de massa perditionis sunt gratia electi nullum habentes meritum antequam eligantur, quorum electio ipsa est Dei misericordia, sicut in Arausica synodo, cui beatus Caesarius ex delegatione sedis apostolicae praesedit, et capitula ab apostolica sede directa, subscribenda 125.0111D| et tenenda omnibus protulit, capite XIV dicitur: Nullus miser de quantacunque miseria liberatur, nisi qui Dei misericordia praevenitur, sicut dicit Psalmista: Cito anticipet nos misericordia tua, Domine (Psal. LXXVIII, 8); et illud: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11). « Et capite XVIII: Debetur merces bonis operibus si fiant, sed gratia quae non debetur praecedit ut fiant. » Haec est gratuita electio, quae praecedit opera bona, haec est misericordia, qua miseri liberantur, cum de massa perditionis eliguntur, id est gratis leguntur. Quam misericordiam, id est antesaecularem electionem, Dei scilicet aeternam praedestinationem, alia misericordia non praecedit. Qua videlicet misericordia 125.0112A| miseri eliguntur, ut boni de malis fiant: quibus per eamdem misericordiam electis datur fides, parantur opera bona, in quibus praeventi, adjuti, ambulantes, et ut perseverent subsecuti, ad vitam, id est ad gratiam perveniant sempiternam.

Quod vero subjunxit, « in damnatione autem periturorum malum meritum praecedere justum Dei judicium, » si vult ipsam praedestinationem reproborum appellari judicium Dei, quod videlicet judicium Dei, id est praedestinationem, praecedat malum meritum reproborum, pro quo secundum praescientiam praedestinavit reprobos ad interitum, quia malum meritum illorum praesciens Deus ad interitum illos praedestinavit, quam male dicat intelligat. Neminem enim Deus damnat antequam peccet, quia neminem 125.0112B| deserit antequam deseratur, sicut catholici dicunt doctores. Et sanctus Augustinus in libro de Praedestinatione sanctorum, et de Bono perseverantiae, latissime et frequentissime atque catholicissime hinc repugnat eis, Scripturae sacrae exemplis, et veracissimis ratiocinationibus, quorum verba talem imperitiam resonabant, et insipientia talem stultitiam demonstrabat. Si autem intelligi vult justo Dei judicio, quod praecedit periturorum malum meritum, poenam eis ex retributione justitiae praedestinatam, ipse suam sententiam, qua praedestinatos ad interitum dicit, cum conatur astruere, videtur pro certo destruere: quia utrumque, et praedestinati et relicti, id est et gratia praeparati, et retributione justitiae in massa perditionis cui est poena praedestinata 125.0112C| relicti, esse non possunt: quoniam catholici magistri nostri sentiendo confirmant, quia Deus hominem creavit, quem consistere ad aeternitatem voluit, et non ut periret praedestinavit; periturum autem illum praescivit, qui factus est massa perditionis totius humani generis, ex qua massa perditionis 49 praescivit et praedestinavit ante omnia saecula quosdam ad vitam, et vitam illis praedestinavit aeternam, ut dicit Apostolus: Gratia autem Dei vita aeterna (Rom. VI, 23), quae in Evangelio appellatur regnum paratum, id est praedestinatum, electis scilicet praedestinatis ab origine mundi.

Deinde subjungit atque dicit: « Praedestinatione autem Deum tantum statuisse quae ipse vel gratuita misericordia vel justo judicio facturus erat, secundum 125.0112D| Scripturam dicentem: Qui fecit quae futura sunt (Isa. LXV, sec. LXX): in malis vero ipsorum malitiam praescisse, quia ex ipsis est, non praedestinasse, quia ex illo non est; poenam sane malum meritum eorum exsequentem, uti Deum qui omnia prospicit praescivisse, et praedestinasse quia justus est. » Ordinabilius Florus in suo scripto, unde hic commisculans ista decerpsit, legitur posuisse. Videlicet, inquiens « Omnipotentem Deum in malis ipsorum malitiam praescisse, quia ex ipsis est, non praedestinasse, quia ex illo non est: poenam vero illorum et praescisse quia Deus est, et praedestinasse quia justus est; ut et in illis sit meritum suae damnationis, et in illo potestas et judicium 125.0113A| juste damnantis. Non enim praedestinat Deus nisi quae ipse facturus est: praescit vero multa quae ipse facturus non est, sicut omnia mala, quae utique mali faciunt, non ille. » Unde et Prosper in responsione decima quinta contra Gallos dicit: « Qui praescientiam Dei in nullo ab ipsius praedestinatione discernit, quod tribuendum est Deo de bonis, hoc etiam de malis conatur ascribere. Sed cum bona ad largitorem cooperatoremque eorum Deum, mala autem ad voluntariam rationalis creaturae nequitiam referenda sint, dubium non est, sine ulla temporali differentia, Deum et praescisse simul et praedestinasse quae ipso erant auctore facienda, vel quae malis meritis justo erant judicio retribuenda: praescisse autem tantummodo, non etiam praedestinasse, quae 125.0113B| non ex ipso erant causam operationis habitura. Potest itaque sine praedestinatione esse praescientia, praedestinatio autem sine praescientia esse non potest. » Tamen qualitercunque iste confusor ista posuerit, videtur nobis quia intelligere possumus quae dicit, « Praedestinatione autem Deum tantum statuisse quae ipse vel gratuita misericordia vel justo judicio facturus erat, secundum Scripturam dicentem, qui fecit quae futura sunt: in malis vero ipsorum malitiam praescisse, quia ex ipsis est, non praedestinasse, quia ex illo non est: poenam sane malum meritum eorum exsequentem, uti Deum qui omnia prospicit praescivisse, et praedestinasse quia justus est. » Beatus namque Augustinus dicit, et Prosper ex verbis illius clarissime manifestat, quoniam 125.0113C| praedestinatio Dei est, quae aut ad donum pertinet gratiae qua liberantur electi, aut ad retributionem justitiae qua puniuntur injusti. Et bene posuit, non intelligens quod de alterius dictis assumpsit, praedestinatione Deum statuisse quae ipse vel gratuita misericordia vel justo judicio facturus erat: quoniam misericordia statuit liberare electos, 50 judicio poenam praedestinavit injustis. Et hoc totum est Dei praedestinatio, quae aut ad donum pertinet gratiae, aut ad retributionem justitiae. Nunc dicat quomodo Deus perituros ad interitum praedestinavit, quoniam in secundo capitulo dixit, « quia in massa damnationis vel merito originali vel etiam actuali permanserunt: » et in tertio fidenter est fassus, « praedestinationem electorum ad vitam, et praedestinationem 125.0113D| impiorum ad mortem, » et postea subsecutus est dicens, « Misericordia salvantur electi, judicio injustis est poena praedestinata. » Talem enim sensum exprimit sua contextio. Quomodo ergo nunc iterum injusti possunt intelligi ad poenam a Deo praedestinati? Quoniam si a Deo ad interitum praedestinantur, Dei praedestinatione sine dubio pereunt, sicut ad salutem praedestinati Dei praedestinatione salvantur. Et si reprobi Dei praedestinatione pereunt, dicant quis auctor est eorum perditionis. Unde Prosper actione decima sexta contra Vincentianos dicit: « Non perseveraturi, videlicet perituri, non ex Dei opere, inquit, sed ex sua voluntate deficiunt, casuri tamen et recessuri ab eo qui 125.0114A| falli non potest praesciuntur. » Ecce in his duobus capitulis incompositus iste compositor dixit reprobos in massa perditionis relictos, et ad interitum iterum praedestinatos: et post haec eosdem prius relictos, et post ad interitum praedestinatos, in malis suis praescitos non praedestinatos, poenam autem eis praedestinatam. Monstruosa confectio, ut de monte Lyciae per transformationem confingitur: Prima leo, postrema draco, media ipsa chimera.

Quid quaerit latibula? Veritas angulos non habet. Quid tergiversando ad omnia se componit? Quae catholici dicunt dicit, vel potius ad illa se affectando componit, et quae haeretici dicunt pro viribus asserit. Sicut de chamaeleonte refertur, qui in omnes quos viderit mox se colores convertit, et de Aesopi 125.0114B| barba fabulose refertur, quia quidquid de ea dominus servi dolosi dixerit, dictum suum in illa invenire valebit: sic et iste suam sententiam temperat, ut et catholicis et dyscolis se accommodans, cum utrisque se partibus praestet, nulli conveniat. Caeterum postquam dixit: « Poenam sane malum meritum eorum exsequentem, uti Deum qui omnia prospicit praescivisse, et praedestinasse quia justus est, » adjunxit, « apud quem est, ut S. Augustinus ait, de omnibus omnino rebus tam fixa sententia quam certa praescientia. » Hoc namque verum est quod S. Augustinus in libro suo convenientissime posuit, et iste compositor incompositus hic inconvenientissime usurpavit. Nihil enim Deus praescit, quod 125.0114C| non sit omnino futurum: nec futurum quid esse potest, quod non Deus praescierit. Non tamen quicunque pereunt, ideo pereunt quia perituri a Deo praesciuntur, sed quia perituri sunt, a Deo ante saecula praesciuntur. Sicut Prosper in decima tertia responsione contra Vincentianos dicit, « quod etsi ex aeterna praescientia praecognitum habet quid uniuscujusque meritis retributurus sit, nemini tamen per hoc quod falli non 51 potest, aut necessitatem aut voluntatem intulit delinquendi. Si ergo a justitia et pietate quis deficit, suo in praeceps fertur arbitrio, sua concupiscentia trahitur, sua persuasione decipitur. Nihil ibi Pater, nihil Filius, nihil agit Spiritus sanctus: nec tali negotio quidquam divinae voluntatis intervenit, cujus 125.0114D| opere multos scimus ne laberentur retentos, nullos autem ut laberentur impulsos. » Et item in decima quinta: « Si ergo in sanctitate vivitur, si in virtute proficitur, si in bonis studiis permanetur, manifestum munus est Dei, sine quo nullius boni operis fructus acquiritur. Si autem ab his receditur, et ad vitia ac peccata transitur, nihil ibi Deus malae tentationis immittit, et recessurum non deserit antequam deseratur, et facit plerumque ne deserat, aut etiam si discessit ut redeat. Cur autem illum retineat, illum non retineat, nec possibile est comprehendere, nec licitum vestigare, cum scire sufficiat, et ab illo esse quod statur, et non ab illo esse quod ruitur. » Et item Prosper in libro Sententiarum (cap. 379): 125.0115A| « Neminem Deus ad peccandum cogit; praevidet tamen eos qui propria voluntate peccabunt. Cur ergo non vindicet justus quae fieri non cogit praescius? »

Unde verum est quod exceptor iste de Flori scripto, licet inordinato ordine, hic interposuit dicens: « In malis vero ipsorum malitiam praescisse, quia ex ipsis est, non praedestinasse, quia ex illo non est: poenam sane malum meritum eorum exsequentem, uti Deum qui omnia prospicit praescivisse, et praedestinasse quia justus est. » De sententia autem Augustini, quam supposuit dicens: « De omnibus omnino rebus tam fixa est sententia, quam certa praescientia, » sanctus Prosper in praefato libro (cap. 157) dicit, ostendens quia non sub eo sensu illam Augustinus dixit, quo hic capituli compositor interposuit, ex illa 125.0115B| probare cupiens, sic reprobos praedestinatos ad interitum, sicut electi sunt praedestinati ad vitam. Ait enim Prosper: « Ira Dei non perturbatio ejus est, sed judicium quo irrogatur poena peccato: cogitatio vero ipsius et recogitatio mutandarum rerum est incommutabilis ratio. Neque enim sicut hominem ita Deum cujusquam facti sui poenitet, cujus de omnibus omnino rebus tam fixa sententia, quam certa est praescientia. » Quam ultimam sententiae hujus partem idem Prosper in eodem libro (cap. 291) exponit dicens: « Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. CX, 2). Praevidet bonos futuros et creat, praevidet malos futuros et creat, seipsum ad fruendum praebens bonis, multa munerum suorum largiens etiam malis, misericorditer ignoscens, juste 125.0115C| ulciscens. Item, misericorditer ulciscens, juste ignoscens, nihil metuens de cujusquam malitia, nihil indigens de cujusquam justitia, nihil sibi consulens de operibus bonorum, et bonis consulens etiam de poenis malorum. » Et iterum (cap. 140): « Nullum Deus vel angelorum vel hominum crearet, quem malum futurum esse praescisset, nisi pariter nosset quibus eos bonorum usibus commendaret, atque ita 52 ordinem saeculorum quasi pulcherrimum carmen etiam ex quibusdam antithetis honestaret. » Haec agit praescius et praedestinans omnium bonorum Deus, praescius non praedestinans omnium malorum Deus, apud quem de omnibus omnino rebus tam fixa est sententia, quam certa praescientia: quia nec aliud, nec aliter futurum est, nisi quod et sicut 125.0115D| praescit, et quod et sicut futurum est Deus ante praescivit. Non tamen mala fieri praescientia sua coegit, sed quae futura erant, ut Deus ante praescivit, de quo scriptum est: Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant (Dan. XIII, 42).

Et quod in capitulo compilator subjunxit, ad hoc siquidem facit Sapientis dictum: Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus (Prov. XIX, 29), in hoc sensu potest convenienter intelligi positum, quo posuit, poenam sane malum meritum eorum exsequentem, uti Deum qui omnia prospicit, praescivisse, et praedestinasse quia justus est. Sed ad quid illud posuerit non ignoramus: tamen 125.0116A| ut possit qualicunque modo constare, interpretari volumus. De hoc siquidem testimonio venerabilis Beda presbyter Patrum sequens sententias dicit (lib. XI in Prov.): « Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus. Et si reprobi, inquit, sicut praedictum est, vel jussionis vel comminationis divinae judicium derident, parata tamen eos exspectant judicia damnationis, quae ut mallei ferrum candens, ita eos in fornace gehennae sine fine verberent. » Hinc et sanctus Gregorius in libro decimo quinto Moralium dicit: « Quia omnipotentis, inquiens, justitia futurorum praescia ab ipsa mundi origine ignem creavit, qui in poena reproborum esse semel inciperet, sed ardorem suum etiam sine lignis nunquam finiret. » Et S. Hieronymus 125.0116B| in libro decimo Commenti Isaiae prophetae: « Ab heri quippe et praeterito tempore praeparata est a rege domino Thofeth, id est lata et spatiosa gehenna, quae eos, id est impios, aeternis urat ardoribus. » Quod mox subsecutus est de hac immobilitate praescientiae et praedestinationis Dei, per quam apud eum futura jam facta sunt, etiam apud Ecclesiastem bene intelligitur dictum: Cognovi quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum: non possumus his addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur (Eccle. III, 14).

Videndum est in doctorum tractatibus, qualiter hoc exemplum suae astipuletur sententiae, qua conatur asserere sicut electos ad vitam, ita et reprobos a Deo praedestinatos ad poenam. Ait namque Hieronymus 125.0116C| in expositione libri Ecclesiastes (cap. 31), Cognovi, inquiens, quia omnia quae fecit Deus ipsa erunt in aeternum: super illa non potest addi, et ab illis non potest auferri, et fecit Deus ut timeant a facie ejus: « Nihil est, inquit, in mundo quod novum sit. Solis cursus, et lunae vices, et terrae arborumque siccitas vel viror, cum ipso mundo nata sunt atque concreata. Et idcirco Deus certa ratione cuncta moderatus est, et jussit humanis usibus elementa servire, ut homines haec videntes intelligant esse providentiam, et timeant a facie Dei, dum ex rerum aequalitate, cursu, ordine, atque 53 constantia intelligunt Creatorem. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Sempiterna quoque ejus virtus 125.0116D| et divinitas (Rom. I, 20). Quod si voluerimus priore sensu finito quasi a capite legere, Et Deus fecit ut timeant a facie ejus, hic est sensus, Deus fecit haec omnia ut timeant homines ab eo quod semel Deus disposuit in alia declinare. Pulchre autem temperavit dicens, ut timeant a facie ejus. Vultus quippe Domini super facientes mala. » Et Alcuinus in explanatione ejusdem libri, ad Oniam sacerdotem, et Candidum presbyterum, et Natanaelem diaconum discipulos suos: Didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum. Non possumus eis addere quidquam, nec auferre quae fecit Deus ut timeatur (Eccle. III, 14). Nihil est in mundo, inquit, quod novum sit. Solis cursus, et Lunae vices, et 125.0117A| terrae arborumque siccitas vel viror, cum ipso mundo nata sunt atque creata. Et idcirco Deus certa ratione cuncta moderatus est, et jussit humanis usibus elementa servire, ut homines videntes haec intelligant esse providentiam Dei, et timeant a facie Dei, dum ex rerum aequalitate, cursu, ordine, atque constantia, intelligunt Creatorem. »

Et quoniam hoc de Ecclesiaste testimonium qualiter suae astipulationi conveniat, videlicet quia nequaquam conveniat, doctorum sententiis demonstravimus, ex hoc quod praemisit, De hac, inquiens, immobilitate praescientiae et praedestinationis Dei, per quam apud eum futura jam facta sunt, Prosper illi ex libro secundo (cap. 33), de Vocatione gentium respondeat: « Non est, inquiens, in Deo accidens, 125.0117B| motus, aut nova voluntas, aut temporale consilium, nec cogitatio ejus cum rerum mutabilium inaequalitate variatur; sed cuncta pariter tempora et temporalia sempiterno ac stabili comprehendit intuitu, et omnibus omnia jam retribuit qui quae sunt futura jam fecit. Hinc est illud beati Pauli apostoli scribentis ad Ephesios: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus in Christo. Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate. Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipso, secundum propositum voluntatis suae, in laudem gloriae gratiae suae (Ephes. I, 3), et caetera (sicut ibidem lector quisque devotus vel curiosus plenius et latius 125.0117C| poterit invenire), quae sub ejusdem sensus praedicatione connectit, docens donum atque opus gratiae in aeterno Dei semper mansisse consilio, omnesque adoptionis filios, non solum in eo tempore quo jam existentes vocati sunt, sed etiam priusquam mundus constitueretur, electos. In qua electione quisque hominum in Christo praecognitus non est nulla eidem ratione sociabitur. Omnes enim qui ad regnum Dei de cujuslibet temporis vocatione venturi sunt, in ista quae saecula cuncta praecessit adoptione signati sunt. Et sicut nullus infidelium in hac sorte numeratus, ita nullus piorum ab hac benedictione discretus est. De plenitudine quippe membrorum corporis 54 Christi praescientia Dei, quae falli non potest, nihil perdit et nullo detrimento minui potest. Summa 125.0117D| praecognita atque in Christo ante saecula aeterna praeelecta. Sicut ad Timotheum scribens Apostolus dicit: Collabora Evangelio secundum virtutem Dei, qui nos liberavit et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum, et gratiam quae data est nobis ante tempora aeterna (II Tim. I, 8). » Et sanctus Augustinus in libro de Praedestinatione sanctorum (cap. 18): « Haec est immobilis veritas praedestinationis et gratiae, velut Apostolus ait: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4). Elegit ergo nos Deus in Christo ante mundi constitutionem, praedestinans nos in adoptionem filiorum. Non quia per nos sancti et immaculati futuri eramus, sed elegit praedestinavitque 125.0118A| ut essemus. Fecit autem hoc secundum placitum voluntatis suae, ut nemo de sua, sed de illius erga se, voluntate glorietur. Fecit hoc secundum divitias gloriae suae, secundum bonam voluntatem suam, quam proposuit in dilecto Filio suo, in quo sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum, non nostrum, sed ejus qui universa operatur, usque adeo ut ipse in nobis operetur et velle. Operatur autem secundum consilium voluntatis suae, ut simus in laudem gloriae ejus. » Et item, cap. 17: « Ex hoc proposito ejus est illa electorum propria vocatio, quibus omnia cooperantur in bonum, qui secundum propositum vocati sunt; et sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei. » Et item: « Elegit ergo eos de mundo cum hic ageret carnem, sed jam electos in 125.0118B| seipso ante mundi constitutionem. »

Talis est fides orthodoxorum de praedestinatione sanctorum. Studeat et dicat capitulorum istorum compilator, quia relictos reprobos, impios et injustos, ac perituros, ante mundi constitutionem praedestinavit Deus ad interitum, et perditionem, et poenam. Nos dicere non audemus quia non dixit Apostolus, nec per eum loquens Dominus Jesus Christus. Nec emendatiore stylo et ungue censorio corrigens sua scripta beatus Augustinus jussit eisdem scriptis nos taliter praedicare. Dicit idem beatus Augustinus in eodem libro (cap. eod.): « Electi sunt itaque, quin praedestinati, ante mundi constitutionem ea praedestinatione in qua Deus sua futura facta praescivit: electi autem de mundo ea vocatione qua 125.0118C| Deus id quod praedestinavit implevit. Quos enim praedestinavit illos et vocavit, illa scilicet vocatione secundum propositum. Non ergo alios, sed quos praedestinavit ipsos et vocavit, nec alios: sed quos ita vocavit ipsos et justificavit, nec alios; sed quos praedestinavit, vocavit, justificavit, ipsos et glorificavit: illo utique fine qui non habet finem. » Et item (cap. 18): « Elegit Deus, inquiens, in Christo ante mundi constitutionem membra ejus. Et quomodo eligeret eos qui nondum erant nisi praedestinando? Elegit ergo praedestinans nos. Nunquid eligeret impios et immundos? Nam si quaestio proponatur, utrum hos eligat, an potius sanctos et immaculatos, quid horum respondeat quis requirat? ac non statim ferat 55 pro sanctis immaculatisque sententiam? » Et 125.0118D| item in libro de Praedestinatione sanctorum (cap. 15): « Est etiam, inquiens, praeclarissimum lumen praedestinationis et gratiae ipse Salvator, ipse Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. » Et item (ibid.): « Ipsa est igitur praedestinatio sanctorum, quae in sancto sanctorum maxime claruit, quam negare quis potest recte intelligentium eloquia veritatis? Nam et ipsum Dominum gloriae, in quantum homo factus est Dei Filius, praedestinatum esse didicimus. Clamat Doctor gentium in capite Epistolarum suarum: Paulus servus Christi Jesu vocatus Apostolus (Rom. I, 1), et caetera usque dum dicit: Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute. » Et item in eodem libro: « Sicut ergo praedestinatus est ille 125.0119A| unus ut caput nostrum esset, ita multi praedestinati sumus ut membra ejus essemus. » Et item (cap. 16): « Vocat Deus enim praedestinatos multos filios suos, ut eos faciat membra praedestinati unici Filii sui. » Et in fine libri de Bono perseverantiae (cap. 24): « Nullum est autem, inquit, illustrius praedestinationis exemplum, quam ipse Jesus, unde et in primo libro jam disputavi, et in hujus fine commendare delegi: nullum est, inquam, illustrius praedestinationis exemplum quam ipse mediator. Quisque fidelis vult eam bene intelligere, attendat ipsum, atque in eo inveniat et seipsum. Fidelis, inquam, qui in eo veram naturam credit et confitetur humanam, id est nostram, quamvis singulariter suscipiente Deo verbo, in unicum Dei Filium sublimatam, ita ut qui suscepit 125.0119B| et quod suscepit una esset in Trinitate persona. » Ecce caput, ecce lumen praedestinatorum, ecce praedestinationis exemplum. Quocirca qui reprobos ad interitum praedestinatos dicunt, dicant a quo sunt praedestinati, proferant praedestinationis illorum exemplum, ostendant caput talium praedestinatorum, demonstrent, quia lumen non possunt, tenebras eorum.

Contra quos videlicet, qui reprobos ad interitum praedestinatos dicunt, S. Prosper in responsione duodecim contra Vincentianos dicit: « Hi autem de quibus dicitur: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19), voluntate exierunt, voluntate ceciderunt, et quia praesciti sunt casuri, non sunt praedestinati: essent autem praedestinati, si essent 125.0119C| reversuri, et in sanctitate ac veritate mansuri: ac per hoc praedestinatio Dei multis est causa standi, nemini est causa labendi. » Et sanctus Augustinus in libro de Bono perseverantiae (cap. 8): « Ex duobus, inquit, piis cur huic donetur perseverantia usque in finem, illi non donetur, inscrutabilia sunt judicia Dei, illud tamen fidelibus debet esse certissimum, hunc esse ex praedestinatis, illum non esse. Nam si fuissent ex nobis, ait unus praedestinatorum, qui de pectore Domini biberat hoc secretum, mansissent utique nobiscum. Quid est, quaeso, non erant ex nobis, nam si fuissent, mansissent utique nobiscum? Nonne utrique a Deo creati, utrique ex Adam nati, utrique de terra facti erant, et ab eo qui dixit omnem flatum ego feci (Isa. LVII, 18), unius ejusdemque naturae 125.0119D| animas acceperunt? nonne postremo 56 utrique vocati fuerant, et vocantem secuti? utrique ex impiis justificati, et per lavacrum regenerationis utrique renovati? » Secundum haec omnia ex nobis erant. Et post paululum: « Non erant praedestinati secundum propositum ejus qui universa operatur. » Attendite quid beatus Augustinus dicit, hunc esse ex praedestinatis, illum non esse. Cur non dixit hunc esse ex praedestinatis ad vitam, illum ex praedestinatis ad interitum? » Et Prosper, in recapitulatione X objectionis Gallorum dicit: « Praedestinatus itaque vivit ex fide sibi donata, non praedestinatus perit infidelitate voluntaria, non coacta. » Et in libro Sententiarum (cap. 28): « Si omnes simul consideremus, 125.0120A| quorum alii misericordia salvi fiunt, alii veritate damnantur, universae viae Domini, id est misericordia et veritas, suo fine disjunctae sunt. »

Tandem concludit compilator capitulorum dicens: « Verum aliquos ad malum praedestinatos esse divina potestate, videlicet ut quasi aliud esse non possint, non solum non credimus, sed etiam si sunt qui tantum mali credere voluerint, cum omni detestatione, sicut Arausica synodus, illis anathema dicimus. » Faciat sicut promisit. Legat totam illam synodum, et videat si invenire potuerit ut praedestinatos ad interitum aliquo modo eadem sacra synodus dixerit, et si hoc ibi invenerit, dicat sicut illa synodus dixit: Si autem hoc ibi non invenerit, quod dixit dicat, ut non aliud quam verum dicat, quia professus est sicut illa synodus 125.0120B| dixit se dicere. Si enim aliter dixerit, aut aliud fidei contrarium superaddiderit, manifestum est eum anathema contraria sentientibus non dicere sicut illa dixit, quae in nullo a fide catholica discordavit.

Et quia in Scripturis dicitur malum, non solum peccatum, sed et peccantis supplicium, videat in catholicorum sententiis, utrum homo, sicut nec ad peccati malum, ita etiam nec ad pro peccato supplicium praedestinatus intelligi debeat, sed potius ex retributione justitiae voluntarie peccanti a justo judice debitum sit praedestinatum supplicium. Malum siquidem in Scripturis afflictio nominatur, sicut scriptum est: Sufficit diei malitia sua (Matth. VI, 34), quam pro afflictione positam doctores exponunt: sicut et dies mala vocatur, non quod mala sit, 125.0120C| sed quod mala facientibus sit mala. Ita et ignis aeternus malus torquendis est peccatoribus, angelis scilicet et hominibus malis: non in natura bona operum divinorum, qua creati sunt angeli, et homines, et idem gehennae ignis; sed operatione malorum: cujus operationis initium est infidelitas, scilicet desertio veritatis, sicut initium salutis fides esse dignoscitur donata gratia largitoris. Idem enim ignis, qui stantibus angelis et hominibus nocere non potuit, cadentium transgressionem ex retributione justitiae punit, sicuti et flamma fornacis Babylonicae innocentium vincula arsit, et nec capillum quidem eorum adussit, diffusa autem circa fornacem incendit quos reperit ministros regis qui eam incendebant. Et ignis tremendi judicii 57 qui judicem venturum praeibit, inflammabit 125.0120D| in circuitu inimicos ejus, et erit sanctis obviam illi euntibus pervius. Sed et sol iste visibilis mundum illuminat, et infirmis oculis nocet, non ex se, sed ex passionibus oculorum: qui non sibi ipsi diversus diversa agit, cum ceram liquat et lutum stringit. Et panis vitam fortium roborat, parvulorum necat, et lenis sibilus equos mitigat, catulos instigat, et venenum mors est homini, et vita serpenti. Sic una Dei in Aegypto signorum operatio molliebat cor credulorum, et incredulos indurabat: quia juxta duritiam suam, et impoenitens cor, thesaurizabant sibi iram in die irae ex his mirabilibus, quae cum videbant fieri non credebant. Et praedicatorum sermo aliis est odor vitae in vitam, aliis odor mortis in 125.0121A| mortem. Sic et spiritibus refugis, et hominibus reprobis, operatione sua malus fit ignis aeternus, creatione divina bonus.

Ad quod etiam malum, videlicet mortem sine morte, non est homo a Deo praedestinatus, sicut nec ad animae mortem vel corporis. Adam quippe, ut notum est, peccando animae mortem cum omni stirpe sua incurrit, de qua scriptum est: Deus mortem non fecit (Sap. I, 13). Et ideo mortem a judice justo vindicante recepit, hoc est in separatione animae et corporis, et nisi Dei gratia ante separationem liberata fuerit, in aeterna cruciatione animae ipsius et corporis, illa scilicet, qua discedente anima caro sola moritur, et anima poenis torquetur, usque dum rediens in carnem, in eadem et cum eadem in 125.0121B| qua peccavit, aeternaliter puniatur: ut cum qua communicavit morti peccati, quod Dei bonitas interdixit homini, cum ipsa communicet morti supplicii, quod praeparavit divina justitia peccatori. De hac morte Salvator noster dicit: Eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X, 28), et de qua scriptum est: Mors et vita a Domino Deo est (Eccli. XI, 14); ut Augustinus exponit, vita scilicet a donante, mors a vindicante. Et ut Prosper dicit in libro Sententiarum (cap. 295): « Justum judicium Dei est, ut peccato suo quisque pereat, cum peccatum Deus non faciat, sicut mortem non fecit, et tamen quem morte dignum censet occidit. Unde legitur, Deus mortem non fecit (Sap. I, 13); et, Mors et vita a Deo est (Eccli. XI, 14). Quae 125.0121C| duo inter se contraria profecto non videt, quisquis ab operibus divinis judicia divina discernit: quia aliud est creando non instituisse mortalem, aliud judicando plectere peccatorem. » Et iterum (cap. 296): « Deus quidem mundum fecit, et corpora prorsus omnia; sed ut corpus corruptibile aggravet animam, et caro concupiscat adversus spiritum, non est praecedens natura hominis instituti, sed poena damnati. » Et item contra Gallos (cap. 14): « Praedestinatio Dei est, quae in electis et reprobis aut ad donum pertinet gratiae, aut ad retributionem justitiae. » Et Paulus confirmat, Stipendia enim peccati mors, gratia autem Dei vita aeterna (Rom. VI, 23), qua bonus et misericors Deus aeternaliter in homine coronat 58 quod temporaliter bene gestum est: 125.0121D| quia homo, qui praeveniente, comitante, et subsequente se Dei gratia, ex voluntate et recta intentione a peccatis, quantum humana fragilitas patitur, se custodivit, aut ante mortem a peccatis vel incredulitate se retraxit, et in fide recta et bonis operibus usque ad finem corporalis vitae perseveravit, semper Deo vivere vellet, si semper in corpore sine mortis intercessione vivere potuisset. Econtra vero, stipendio peccati, morte videlicet sempiterna, Deus aeternus et justus ideo quod male temporaliter ab homine gestum est aeternaliter vindicat, quia homo, qui in incredulitate et in peccatis volens usque ad finem corporalis vitae perseveravit, semper peccare vellet, si semper vivere secundum suum libitum 125.0122A| potuisset. Unde Prosper in libro Sententiarum (cap. 276): « Naturale nobis est velle vivere, male autem vivere jam non est naturae, sed perversae voluntatis, quam juste poena consequitur. »

Quia vero sicut nec ad peccati, ita nec ad mortis malum homo sit a Deo praedestinatus, Augustinus in libro quarto de Trinitate demonstrat dicens (cap. 12): « Per unum quippe hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Hujus viae mediator diabolus fuit, persuasor peccati et praecipitator in mortem. Nam et ipse ad operandam duplam mortem nostram, simplam attulit suam. Per impietatem namque mortuus in spiritu, carne utique mortuus non est. Nobis autem 125.0122B| et impietatem persuasit, et propter hanc ut in mortem carnis venire mereremur effecit. Unum ergo appetivimus iniqua suasione, alterum nos secutum est justa damnatione. Propterea quippe scriptum est, Deus mortem non fecit (Sap. I, 13), quia causa mortis ipse non fuit. Sed tamen per ejus retributionem justissima mors irrogata est peccatori, sicut supplicium judex irrogat reo, causa tamen supplicii non est justitia judicis, sed meritum criminis. Quo ergo nos mediator mortis transmisit, et ipse non venit, id est ad mortem carnis, ibi nobis Dominus Deus noster medicinam emendationis inseruit, quam ille non meruit, occulta et nimis arcana ordinatione divinae altaeque justitiae. Ut ergo sicut per unum hominem mors, ita per unum hominem fieret resurrectio 125.0122C| mortuorum, quia magis vitabant homines quod evitare non poterant, mortem carnis, quam mortem spiritus, id est, magis poenam quam meritum poenae (nam non peccare aut non curatur, aut parum curatur; non mori autem, quamvis non obtineatur, vehementer satagitur), vitae mediator ostendens quam non sit mors timenda, quae per humanam conditionem jam evadi non potest, sed potius impietas, quae per fidem caveri potest, » et reliqua, quae ibi prosequitur. Et Prosper in libro Sententiarum (cap. 251): « Homo factus erat immortalis, Deus esse voluit: non perdidit quod homo erat, sed perdidit quod immortalis erat, 59 et de inobedientia superbiae contracta est poena naturae. » Ecce ostendunt isti doctores catholici, quia homo nec ad 125.0122D| peccati, neque ad supplicii malum sit a Deo praedestinatus, sed ex retributione justitiae, sicut et mors corporis, ita et interitio retributa sit illi debitae ultionis justaeque punitionis.

CAPUT XIII. De eo quod Fulgentius in libro suo ad Monimum scripsit, praedestinationem Dei, non tantum in bono, sed etiam in malo dici. Nunc videamus de hoc quod dixit Fulgentius in suprascripto libro ad Monimum, praedestinationem Dei non tantum in bono dici, sed etiam in malo. Ad quod respondeat illi idem B. Augustinus ex libro de Praedestinatione sanctorum, quem sicut est laudandus, eum Fulgentius isdem laudaverat. Ait enim 125.0123A| (cap. 10): « Quocirca praedestinatio Dei, quae in bono est, gratiae est, ut dixi, praeparatio, gratia vero est ipsius praedestinationis effectus. » Et ipse Fulgentius a seipso proposita medicina sanari procuret. Ait enim idem, ut praemisimus, in praefato libro (lib. I ad Mon., c. 30): « Huic itaque pravitati, inquiens, quae B. Augustini dictis non ex veritate, sed ex livore objiciebatur, tali Prosper sermone respondit: Infidelitas non credentium Evangelio nequaquam ex Dei praedestinatione generatur; bonorum enim Deus auctor est, non malorum. Praedestinatio igitur Dei semper in bono est, aut ad retributionem justitiae, aut ad donationem pertinens gratiae; universae enim viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). »

125.0123B| Adhuc etiam, ut cum venia domni Fulgentii dicamus, aliud quod nos ex verbis illius movet demonstrare volumus. Dixit enim in praescripto libro, sicut ostendimus (cap. eod.): « Non autem ignoras, inquiens, etiam praeterito tempore illi luculentissimo sancti Augustini operi, quod scripsit de praedestinatione sanctorum, a quibusdam Gallis objectum, quod B. Augustinus in assertione praedestinationis divinae, peccatores non ad solum praedestinatos diceret judicium, sed etiam ad peccatum. Cujus dicta, quia ipse celeri praeventus est obitu, Prosper vir eruditus et sanctus recta defendit fide [ al., recte defendit fideli] et copioso sermone. Ex quibus Gallorum capitulis, ut non multa nunc ponamus, ne libellum istum, quem prolixum facere disputando necessitas 125.0123C| cogit, prolixiorem voluntas facere videatur, duarum responsionum loca duximus inserenda. » Et praetermittens illas responsiones apertius sibi contradicentes, quamvis et istae ipsae illi aperte resistant, quas Prosper objectionibus, de eisdem libris collectis respondit, ad alias se convertit dicens: « Quartadecima quippe Gallorum objectio sic habetur: Quod qui evangelicae praedicationi non credunt, ex Dei praedestinatione non credant; et quod Deus ita diffiniverit, ut quicunque 60 non credunt, ex ipsius constitutione non credant. » Huic itaque pravitati, quae beati Augustini dictis, non ex veritate, sed ex livore objiciebatur, tali Prosper sermone respondit: « Infidelitas non credentium Evangelio nequaquam ex Dei praedestinatione generatur: bonorum 125.0123D| enim Deus auctor est, non malorum. Praedestinatio igitur Dei semper in bono est, aut ad retributionem justitiae, aut ad donum pertinens gratiae; universae enim viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Proinde infidelitas non credentium, non ad constitutionem Dei, sed ad praescientiam referenda est; quae non ideo necessitatem non credendi intulit, quia falli de ea quae futura erat infidelitate non potuit. » Decima quinta etiam objectio his verbis inserta est: « Quod idem sit praescientia quod praedestinatio. » Cui Prosper sic respondit: « Qui praescientiam Dei in nullo ab ipsius praedestinatione discernit, quod tribuendum est Deo de bonis, hoc ei etiam de malis conatur ascribere. Sed cum bona ad 125.0124A| largitorem cooperatoremque eorum Deum, mala autem ad voluntariam rationalis creaturae nequitiam referenda sint, dubium non est, sine ulla temporali differentia, Deum et praescisse simul et praedestinasse quae ipso erant auctore facienda, vel quae malis meritis justo erant judicio retribuenda: praescisse autem tantummodo, non etiam praedestinasse, quae non ex ipso erant causam operationis habitura. » Post haec autem finem libro imposuit.

Sed cur apertiores responsiones Prosperi, ad quas se reclamavit, dimiserit et istas posuerit, ipse viderit. Nos autem reclamantibus per Fulgentium, ipsas objectiones et responsiones commemoratas a Fulgentio, de praefatis B. Augustini libris proponere dignum duximus; ut si nos forte noluerint, consilium 125.0124B| Fulgentii, sicut ipsi dicunt eorum fautoris, quod in reliquum proferemus, obaudiant. Ait enim B. Prosper ad Camillum et Theodotum presbyteros Januensium civitatis: « In libris, inquiens, beatae memoriae Augustini, quorum titulus est de Praedestinatione sanctorum, quaedam sanctitatem vestram, vel insolita, aut minus clara, moverunt. » Et sic per septem objectiones et responsiones progrediens ad octavam pervenit, qua dicitur: « Sequitur deinceps quod in libro invenitur secundo, An quisquam dicere audebit Deum non praescisse quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex eis non perderet quemquam? Quae utique si praescivit, beneficia sua quibus nos dignatur liberare praescivit. Haec est praedestinatio sanctorum, nihil aliud, praescientia 125.0124C| scilicet et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicunque liberantur? caeteri autem ubi nisi in massa perditionis justo divino judicio relinquuntur? ubi Tyrii relicti sunt et Sidonii, qui etiam credere potuerunt si mira illa Christi signa vidissent? (Matth. XI, 21.) Sed quoniam ut crederent non eis erat datum, etiam unde crederent est negatum. » Ad haec S. Prosper respondit, quem 61 Fulgentius de fide et copioso sermone laudavit: « Qui istis resistunt, hoc sentire apertissime probantur, quod fides non sit donum Dei, et quod gratia non praeveniat liberum arbitrium, sed sequatur, et quod gratia Dei secundum merita nostra detur. » Et post paululum: « Vere qui ita sentiunt fidem non acceperunt, aut quam acceperant perdiderunt. » 125.0124D| Et item post pauca: « Agnoscamus itaque sapienter, pieque fateamur, praescisse incommutabiliter Deum quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex eis non perderet quemquam, et si haec praescivit, beneficia sua illum quibus nos dignatur liberare, praescisse; et hanc esse praedestinationem sanctorum, praedestinationem scilicet et praeparationem beneficiorum Dei qua certissime liberantur quicunque liberantur. Caeteros autem, quos a generali perditione humani generis gratia non exemit, justo noverimus judicio non exemptos, et quid nobis remissum sit in eis discamus, de quorum queri damnatione non possumus. Non est enim iniquitas apud Deum (Rom. IX, 14), nec quisquam 125.0125A| sub judicio ejus innocens perit (Job IV, 7), » et reliqua, quae brevitatis causa hic ponere supersedimus, quaeque qui studiose vel curiose volverit, in suis locis legere praevalebit.

Nunc autem audiant, qui dictis innituntur Fulgentii, ipsius consilium. Ait enim in praefato libro, quasi eorum synagogulam alloquens in Monimo (Lib. I, sub fin.): « Nos itaque, charissime, haec interim pauca de libris sancti Augustini, et de responsionibus Prosperi, ob hoc maluimus huic libello inserere, ut cuncti noverint quid debeant de praedestinatione sanctorum impiorumque sentire. » Quid sit autem quod cuncti inde sentire debeant secundum ejus consilium, idem in capite sequentis libri ad eumdem Monimum loquitur dicens (lib. II, c. 1): « Satis, ut 125.0125B| arbitror, Monime charissime, quaestionem de diversitate praedestinationis, justorum scilicet et iniquorum, hoc est, quos gratuita misericordia Dei praeveniens justificando convertit glorificatura conversos, et eorum, quos justa Dei severitas in peccatis derelinquit punitura damnandos, superior sermo, in quantum Dominus pusillitatem nostram dignatus est adjuvare, et pertractatam continet et solutam: ita ut plerique, licet in ea soleant non leviter permoveri, facile possint, et divinorum librorum testimoniis instrui, et sancti Augustini libris, et Prosperi eruditissimi viri responsionibus informari, quibus agnoscant praedestinationem Dei nihil aliud esse, nisi praeparationem operum ejus, quae in aeterna sua dispositione, aut misericorditer se facturum praescivit, 125.0125C| aut juste. Et quia in peccatis nec misericordia invenitur nec justitia, ideoque omnem iniquorum malam voluntatem qua peccant, a Deo praescitam, non tamen esse a Deo praedestinatam, cum ipsam voluntatem malam non aliter essent habituri, nisi in eo quo fuissent a Domino recessuri, nec Deum praedestinasse discessionem hominis a se, cum causa ipsa discessionis 62 sola voluntaria esset aversio peccatoris: quae, quia Deum futura non latuit, in aeterna praescientia ejus praeparatam sibi poenam justae retributionis invenit. »

CAPUT XIV. Hinc sequitur exhortatio ad scholam dyscolam Gothescalci. Nunc ex Gothescalci schola, quidquid antea dixerit, 125.0125D| Fulgentii audite consilium, et credite dictis Augustini ac Prosperi, quae isdem Fulgentius paulo ante proposuit: Praedestinatio, inquiens, Dei semper in bono est, aut ad retributionem justitiae, aut ad donationem pertinens gratiae, et praedestinationem ac praeparationem gratiae Dei, qua certissime liberantur quicunque liberantur; caeteros autem, quos a generali perditione humani generis gratia non exemit, justo noverimus judicio non exemptos, et confitemini electos, id est de generali massa perditionis, ab eo lego quo dicitur, Qui legitis flores, gratia electos et praedestinatos, id est, gratia praeparatos ad vitam; caeteros autem in massa perditionis judicio justo relictos; quibus ex retributione justitiae a justo 125.0126A| judice est poena praedestinata, sicut electis a piissimo largitore dono gratiae vita est aeterna donata. Nam et Apostolus hoc utrumque testatur dicens: Stipendium enim peccati mors, gratia autem Dei vita aeterna (Rom. VI, 23).

CAPUT XV. De quorum verbis atque Scripturarum sententiis quatuor capitula, a nobis olim contra reexortos Praedestinatianos excerpta, quae istorum capitulorum compositor reprehendit, collecta fuerint et excerpta, et quae inde veteres Praedestinatiani dixerint, quaeve moderni ex his delirantes dicant haeretici. Et quia de duobus capitulis, nescimus a quo ex Flori scripto de praescientia et praedestinatione Dei excerptis, singillatim praemissis sententiis, ex orthodoxorum 125.0126B| verbis et sensibus, pro mediocritate ingenioli nostri respondimus, ut congruentius ostendere valeamus, de quorum verbis capitula a nobis excerpta, et a praefatorum capitulorum compositore reprehensa collegimus, necessarium duximus, alligare in quatuor fasciculis ad comburendum zizania, quae in Dominici tritici medio prisci seminarunt Praedestinatiani, varia quidem voce, sed cognata parique impietate, de Dei praescientia et praedestinatione suum dogma perniciosissimum componentes; quos Augustinus et Prosper suis scriptis sufficientissime revicerunt, et contra quos B. Coelestinus decrevit. Quorum unum est, quia secundum praescientiam 63 Deus homines damnet pro meritis suae vitae, quae non habuerunt morte praeventi, sed habituri 125.0126C| essent si viverent. Aliud est, quod ab eis qui non sunt praedestinati ad vitam, non auferat percepta baptismi gratia originale peccatum, et licet pie justeque vixerint, nihil eis prosit, sed tandiu reserventur, donec ruant et pereant. Et quod liberum arbitrium in homine nihil sit, sed sive ad bonum, sive ad malum praedestinatio Dei in hominibus operetur: quoniam Deus tale in hominibus plasmet arbitrium quale est daemonum, quod proprio motu nihil aliud possit velle nisi malum. Tertium est, quod idem sit praescientia quod praedestinatio. In quarto autem, praedestinationem electorum ad vitam non denegant, et reproborum praedestinationem ad interitum confitentur; quos sicut dicunt a Deo praedestinatos ad interitum, ita etiam ad peccatum. De quibus moderni 125.0126D| Praedestinatiani unum non tangunt, aliud transiliunt, tertium declinant, quartum colore mutant, sed odoris atque saporis intelligentia redolent. Dicunt enim: Praedestinavit Deus reprobos ad interitum, non ad peccatum, cum nonnisi per peccatum perveniri valeat ad interitum.

Quae quatuor haeretica beatus Augustinus et Prosper, et cum illis posterior tempore, sed prior loco, sanctus Gregorius, paria judicantes aequaliter, et ipsi pariter condemnantes dissolvunt. Ait enim beatus Augustinus in libro de Praedestinatione sanctorum (cap. 13): « Dici non potest quam moleste feram, quod viderunt Pelagiani esse falsissimum et absurdissimum, hoc non vidisse istos, qui nobiscum errorem 125.0127A| illorum haereticorum catholica auctoritate condemnant. Scripsit librum de mortalitate Cyprianus (cap. 14), multis ac pene omnibus qui ecclesiasticas litteras amant laudabiliter notum; in quo propterea dicit non solum non esse fidelibus inutilem mortem, verum etiam utilem reperiri, quoniam peccandi periculis hominem subtrahit, et in non peccandi securitatem constituit. Sed quid prodest, si etiam futura quae commissa non sunt peccata puniuntur? Ait tamen ille copiosissime atque optime, peccandi pericula nec deesse in ista vita, nec superesse post istam. Ubi et illud testimonium ponit de libro Sapientiae: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus (Sap. IV, 11). Quod a me quoque positum fratres istos ita respuisse dixistis, tanquam non de libro catholico 125.0127B| adhibitum. Quasi excepta hujus libri attestatione, res ipsa non clara sit, quam volumus hinc doceri. Quis enim audeat negare Christianus, justum, si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio futurum? quilibet hoc dixerit, quis homo sanae fidei resistendum putabit? Item si dixerit justum, si a sua justitia recesserit, in qua diu vixit, et in ea fuerit impietate defunctus, in qua non dico unum annum, sed unum diem vixerit, in poenas iniquis debitas hinc iturum, nihil sibi sua praeterita profutura justitia, huic perspicuae veritati quis fidelium contradicit? Porro si quaeratur a nobis utrum si tunc esset mortuus, 64 quando erat justus, poenas esset inventurus an requiem, nunquid requiem respondere dubitabimus? Haec est tota causa cur dictum est a quocunque sit 125.0127C| dictum: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus (Sap. IV, 11). Dictum est enim secundum pericula vitae hujus, non secundum praescientiam Dei, qui hoc praescivit quod futurum erat, non quod futurum non erat: id est, quod ei mortem immaturam fuerat largiturus, ut tentationum subtraheretur incerto, non quod peccaturus esset qui mansurus in tentatione non esset. » Et post aliquanta: « Si enim judicarentur homines pro meritis suae vitae, quae non habuerunt morte praeventi, sed habituri essent si viverent; nihil prodest ei qui raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus, nihil prodest eis qui lapsi moriuntur, si ante morerentur, quod nullus dicere Christianus audebit. Quocirca non debent fratres nostri astruere quod non dico crediturum, sed somniaturum 125.0127D| neminem putaremus, secundum ea scilicet judicari quemque mortuorum, quae gesturus fuerat si tempore prolixiore vixisset. » Et sanctus Gregorius in libro Moralium vigesimo septimo (cap. 2): « Bene, inquit, per Salomonem dicitur: Sicut ignoras quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium (Eccli. XI, 5). Ut enim unum e multis loquar, duo ad hanc lucem parvuli veniunt, sed uni datur ut ad redemptionem per baptisma redeat, alter ante subtrahitur quam hunc regenerans unda perfundat; et saepe fidelium filius sine fide rapitur, et saepe infidelium concesso fidei sacramento renovatur. Sed fortasse aliquis dicat quod hunc Deus acturum prave 125.0128A| etiam post baptisma noverat, et idcirco eum ad baptismatis gratiam non perducat. Quod si ita est, peccata quorumdam procul dubio priusquam sint perpetrata puniuntur. Et quis ita recta sciens dixerit, quia omnipotens Deus, qui alios a perpetratis facinoribus liberat, haec in aliis etiam non perpetrata condemnat? Occulta itaque sunt ejus judicia, et quanta obscuritate nequeunt conspici, tanta debent humilitate venerari. »

De alio Prosper contra Gallos (cap. 11) demonstrat, « quia in baptismo Christi cuncta remittuntur peccata; sed qui post baptismum a Christo recedit, et alienus a gratia finit hanc vitam, non propter illa quae ei in baptismo remissa sunt, sed propter illa quae postea admisit crimina, condemnatur. In quae 125.0128B| prolapsus, et sine poenitentia deficiens, non ex eo necessitatem pereundi habuit quia praedestinatus non fuit, sed ideo non fuit praedestinatus, quia talis futurus ex voluntaria praevaricatione fuit a Deo praescitus. Liberum arbitrium in homine esse dicit (cap. 6); sed ante illuminationem fidei in tenebris et in umbra mortis manere, priusquam a dominatione diaboli per Dei gratiam liberetur. In quo voluntas in bonis sit intelligenda de gratia, in malis autem voluntas intelligenda sit sine gratia. » De tertio idem Prosper dicit (cap. 15), « quia non est dubium, sine ulla temporali differentia, Deum et praescisse simul et praedestinasse, 65 quae ipso erant auctore facienda, vel quae malis meritis justo erant judicio retribuenda; praescisse autem tantummodo, non etiam praedestinasse, 125.0128C| quae non ex ipso erant causam operationis habitura. Potest itaque sine praedestinatione esse praescientia, praedestinatio autem sine praescientia esse non potest. » De quarto nihilominus idem beatus Prosper, de verbis sancti Augustini ex libro qui titulatur de Bono perseverantiae, in responsione octava contra Januenses dissolvit et repulit (cap. 9): « Agnoscamus, inquiens, sapienter, pieque fateamur, praescisse incommutabiliter Deum quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex eis non perderet quemquam. Et si haec praescivit, beneficia sua illum quibus nos dignatur liberare praescisse, et hanc esse praedestinationem sanctorum, praedestinationem scilicet et praeparationem gratiae Dei, qua certissime liberantur quicunque liberantur; 125.0128D| caeteros autem quos a generali perditione humani generis gratia non exemit, justo noverimus judicio non exemptos; » et in absolutione objectionis tertiae Gallorum ita dicit ad locum: « Quod ergo hujusmodi in haec prolapsi mala sine correctione poenitentiae defecerunt, non ex eo necessitatem pereundi habuerunt, quia praedestinati non sunt; sed ideo praedestinati non sunt, quia tales futuri ex voluntaria praevaricatione praesciti sunt. » Et post pauca: « Non enim relicti sunt a Deo ut relinquerent Deum, sed reliquerunt et relicti sunt, et ex bono in malum propria voluntate mutati sunt; atque ob hoc licet fuerint renati, fuerint justificati, ab eo tamen qui illos tales praescivit, non sunt praedestinati. »

125.0129A| Alia duo etiam adinvenerunt prisci Praedestinatiani, ut obnixius suam possent confirmare sententiam, quod Deus reprobos et ad peccatum praedestinaverit, et ad interitum, scilicet quia non vult omnes homines salvos fieri, sed certum numerum praedestinatorum, etiamsi omnes salvari velint; et quod non pro totius mundi redemptione Salvator sit crucifixus, quia certum est, si omnes homines, secundum Apostolum, vult salvos fieri (I Tim. II, 4), et pro omnibus mortuus est (I Petr. III, 18), ut Petrus dicit, neminem vult perire, et nullum credendus est ad perditionem praedestinasse. Contra quae quatuor capitula, novorum Praedestinatianorum infestatione, ex catholicorum Patrum dictis et sensibus quatuor iterum capitula excerpere sumus compulsi. Quaeque, 125.0129B| sicut in capitulis a vestra dominatione nobis ante triennium datis, et in Valentina synodo habitis, scriptum reperimus, reprehensoris condemnatione, judicio sancti Spiritus, sicut illi non Deo dicere placuit, sunt explosa. Unde necesse est nobis ostendere, de quorum dictis studuimus illa excerpere, ut evidentius clareat si credendi sunt illi Spiritu sancto locuti fuisse, quorum verba lector quisque in capitulis a nobis excerptis inveniet. Quod cum fuerit comprobatum, nemo ambiget, explosorem istorum capitulorum de illorum fuisse numero, de quibus scriptum est, quia 66 prophetabant de corde suo dicentes: Haec dicit Dominus, cum Dominus non sit locutus (Ezech. XIII, 2, 11); et quia sicut item Dominus dicit per prophetam de pariete aedificato seu lito 125.0129C| absque temperamento, Ite, dicite parieti illi quia casurus est, cujus aedificatoribus vae pronuntiatur ab ipso. Et alibi ad prophetam iterum Dominus dicit: Ecce constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas, et disperdas et dissipes, et aedifices, et plantes (Jer. I, 10). Impulso pariete aedificato super arenam, et everso, quia non habuit Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam fundamentum, et disperso, quoniam non habuit aedificatores apostolos, et apostolicos viros, convenit aedificare nos, super fundamentum verum, de lapidibus vivis, sententiis scilicet catholicis, munitionem simplicibus et fidelibus contra haereticorum fumosos impetus; et impleto a veritate dicto veridico: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis eradicabitur (Matth. XV, 13), 125.0129D| oportet nos plantare fidelia germina, proferentia fructus, id est intellectus fideles, ad quod sumus gratia Dei plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.

CAPUT XVI. Abhinc excerpti a nobis primi capituli textus ponitur, et unde sumptus fuerit membratim designando monstratur. Hic enim est textus primi capituli: « Deus omnipotens hominem sine peccato rectum cum libero arbitrio condidit, et in paradiso posuit, quem in sanctitate justitiae permanere voluit. Homo libero arbitrio male utens peccavit, et cecidit, et factus est massa perditionis totius humani generis. Deus 125.0130A| autem bonus et justus elegit ex eadem massa perditionis secundum praescientiam suam quos per gratiam praedestinavit ad vitam, et vitam illis praedestinavit aeternam; caeteros autem, quos justitiae judicio in massa perditionis reliquit, perituros praescivit, sed non ut perirent praedestinavit; poenam autem illis quia justus est praedestinavit aeternam. Ac per hoc unam Dei praedestinationem tantummodo dicimus: quae aut ad donum pertinet gratiae, aut ad retributionem justitiae. » Ecce capitulum, quod de praedestinatione electorum Dei gratuita gratia, et relictione reproborum justissimae ipsius retributionis justitia, contra Gothescalcum et erroneam ejus scholam, necessitate compulsi, et interrogatione principalis devotionis exacti, secundum 125.0130B| sanctarum Scripturarum tramitem, ex verbis beati Augustini ac Prosperi, caeterorumque catholicorum doctorum sensibus excerpere procuravimus. Quod quia cum aliis tribus a nobis excerptis, quasi a Patrum catholicorum doctrina et fide discordans, ab infestissimo explosore abominatur, membratim necesse est nobis per verba singula demonstrare, qualiter non modo cum sensu atque doctrina, verum et cum verbis orthodoxorum Patrum usquequaque concordat.

67 Scripsimus enim in principio capituli, Deus omnipotens, sicut scriptum est in Heptatycho dixisse Dominum ad Moysem, Ego, Dominus Deus, hoc est nomen meum memoriale sempiternum in generationes et progenies (Exod. III, 15). Et Hilarius in psalmo 125.0130C| CXXIX: Humanae, inquit, infirmitatis religiosa confessio est, de Deo hoc solum nosse, quod Deus est. Et Ambrosius in epistola ad Galatas: Deus enim naturae nomen est et potestatis. Et in cantico Exodi, Omnipotens nomen ejus. Unde ex Symbolo apostolico, Nicaeno et Constantinopolitano, secundum propheticas, evangelicas, et apostolicas voces, Deum omnipotentem credimus, confitemur, et praedicamus, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, ex quo, per quem, et in quo sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum.

Subsecuti sumus, « Hominem sine peccato rectum cum libero arbitrio condidit. » Et in Genesi scriptum est: Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum (Gen. I, 27). Constat 125.0130D| enim, et nemo fidelium dubitat, neque diffitetur, quia quem ad imaginem suam Deus sanctus et rectus, qui sine peccato est, condidit, rectum et sine peccato illum creavit. Et in libro Ecclesiastico: Deus creavit hominem, et secundum imaginem suam fecit illum (Eccli. XVII, 1). Et iterum: Convertit illum in ipsum, et secundum se vestivit illum virtute (Ibid., 2). Et iterum: Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui (Eccli. XV, 14). Et in Ecclesiaste: Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus (Eccle. VII, 30). Unde Alcuinus in explanatione ejusdem capituli dicit « bonos nos a Deo creatos, sed quia libero sumus derelicti arbitrio, vitio nostro ad 125.0131A| pejora labi, dum majora quaerimus, et ultra vires nostras varia cogitamus. » Et beatus Augustinus in libro de Correptione et Gratia ad locum ita dicit (cap. 12): « Primo itaque homini, qui in eo bono quo factus fuerat rectus, acceperat posse non peccare, posse non mori, posse ipsum bonum non deserere. » Et aliquanto superius in eodem libro (cap. 10): « Quapropter saluberrime confitemur quod rectissime credimus, Deum Dominumque rerum omnium, qui creavit omnia bona valde, et mala ex bonis exortura esse praescivit, et scivit magis ad suam omnipotentissimam bonitatem pertinere, etiam de malis benefacere, quam mala esse non sinere, sic ordinasse angelorum et hominum vitam, ut in ea prius ostenderet quid posset eorum liberum arbitrium, 125.0131B| deinde quid posset suae gratiae beneficium justitiaeque judicium. » Et post pauca: « Sic et hominem fecit cum libero arbitrio. » Et item in libro de Natura et Gratia (cap. 67): « Cum autem de libera voluntate recte faciendi loquimur, de illa scilicet in qua homo factus est loquimur. »

Deinde subjunximus, « Et in paradiso posuit, » quod et lectio Genesis docet, Plantavit, inquiens, Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat (Gen. II, 8). Prosecuti sumus, « quem in sanctitate justitiae permanere voluit. » Unde et beatus Gregorius in homilia Evangelii, 68 Erant appropinquantes ad Jesum publicani et peccatores, ad locum dicit (hom. 34 in Evang.): « Angelorum quippe et hominum naturam ad cognoscendum 125.0131C| se Dominus condidit: quam dum consistere ad aeternitatem voluit, eam procul dubio ad suam similitudinem creavit. » In qua aeternitate homo permansisset, si in sanctitate justitiae perstitisset, sicut sanctus Augustinus in praefato libro de Correptione et Gratia (cap. 10): « In quo statu, inquit, recto ac sine vitio, si per ipsum liberum arbitrium homo manere voluisset, profecto sine ullo mortis et infelicitatis experimento, acciperet illam merito hujusmodi permansionis beatitudinis plenitudinem, qua et sancti angeli sunt beati, id est ut cadere non posset ulterius, et hoc certissime sciret. Nam quomodo ipse posset etiam in paradiso beatus esse, (imo ibi non esset, ubi esse miserum non deceret), si eum sui casus praescientia et timor tanti mali miserum faceret? » 125.0131D| Et item beatus Gregorius in libro octavo Moralium Job (cap. 6): « Ad hoc namque homo conditus fuerat, ut stanti mente in arcem se contemplationis erigeret, et nulla hunc corruptio a Conditoris sui amore declinaret. » Item in eodem (cap. 10): « Ad contemplandum quippe Creatorem homo conditus fuerat, ut ejus semper speciem quaereret, atque in solemnitate illius amoris habitaret; sed extra se per inobedientiam missus, mentis suae locum perdidit, quia tenebrosis itineribus sparsus, ab inhabitatione veri luminis elongavit. » Item in libro decimo septimo (cap. 18): « Ad vitam namque homo conditus in libertate propriae voluntatis, sponte sua factus est debitor mortis. » Item in decimo nono (cap. 24): « Contemplatus 125.0132A| quippe interna gaudia visionis Dei, et socialem frequentiam angelorum persistentium, reduxit oculos ad ima; vidit quo jaceret, qui ad hoc conditus fuerat, ut in coelestibus stare potuisset. » Item in libro vigesimo (cap. 16): « Humanum igitur genus recto Dei judicio in voluptatibus suis sibi dimissum, atque per easdem voluptates spontaneis tribulationibus traditum, absinthio est ebrium. » Et in homilia decima septima: « Quid autem animas hominum nisi cibum Domini dixerim, quae ad hoc sunt conditae, ut in ejus corpore trajiciantur, id est ut in aeternae Ecclesiae augmentum tendant. » Et beatus Ambrosius in psalmo CXVIII: « Unde Apostolus, in eos quidem qui ceciderunt severitatem, in te autem bonitatem. Si enim non cecidissent, utique 125.0132B| uterentur et ipsi Dei bonitate. » Et sanctus Augustinus in libro decimo tertio (cap. 12) de Trinitate: « Quadam justitia Dei, inquit, in potestatem diaboli traditum est genus humanum peccato primi hominis, in omnes utriusque sexus commistione nascentes originaliter transeunte, et parentum primorum debito universos posteros obligante. Haec traditio prius in Genesi significata est: ubi cum serpenti dictum esset terram manducabis, homini dictum terra es, et in terram ibis (Gen. III, 14, 19). In eo quod dictum est, in terram ibis, mors corporis praenuntiata est, quia nec ipsam fuerat experturus, si permansisset ut fuerat rectus. » Et paulo inferius: « Eramus natura filii irae sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Quocirca omnes 69 homines ab origine sub principe sunt potestatis aeris, qui 125.0132C| operatur in filiis diffidentiae. Et quod dixi ab origine, hoc est, quod dicit Apostolus natura, et se fuisse sicut et caeteros, natura scilicet ut est depravata peccato, non ut recta creata est ab initio. » Et Hieronymus in Michea propheta in secundo libro: « Deus enim creavit hominem ne interiret, et mortem non fecit. » Et beatus Gregorius in libro quarto Moralium (cap. 28): « Quia enim si parentem primum nulla peccati putredo corrumperet, nequaquam ex se filios gehennae generaret, sed qui nunc per redemptionem salvandi sunt, soli ab illo electi nascerentur. » Et sanctus Ambrosius cum tractaret, Intellectum da mihi et vivam (Isa. CXVIII, 144), ait: « Si petisset Adam sicut petivit David, nequaquam illos inextricabiles erroris laqueos incidisset, quibus omnis 125.0132D| ejus haereditas strangulatur. Ideoque mortuus est, et quod gravius est morte peccati, quia ante usurpavit scire, quam intellectum quo vivificaretur acciperet. »

Deinde subjunximus, « Homo libero arbitrio male utens peccavit et cecidit, et factus est massa perditionis totius humani generis. Unde Apostolus: Per unum, inquit, hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). » Et item: « Judicium ex uno in condemnationem, et sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem (Ibid., 16). » Hinc sanctus Ambrosius in expositione Lucae: 125.0133A| « Fuit Adam, et in illo fuimus omnes: periit Adam, et in illo omnes perierunt. » Et beatus Augustinus: « Quia vero, inquit, per liberum arbitrium homo Deum deseruit, justum judicium Dei expertus est, ut cum tota sua stirpe, quae in illo adhuc posita tota cum illo peccaverat, damnaretur. »

Subjunximus denique: « Deus autem bonus et justus elegit ex eadem massa perditionis, secundum praescientiam suam, quos per gratiam praedestinavit ad vitam, et vitam illis praedestinavit aeternam. » Hinc apostolorum princeps: Petrus apostolus Jesu Christi, electis advenis secundum praescientiam Dei Patris (I Petr. I, 1). Et Paulus apostolus: Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui (Rom. VIII, 29). Et Augustinus in libro de 125.0133B| Praedestinatione sanctorum, et Prosper ex ejusdem verbis, contra objectiones querulae imperitiae seu fallacis invidiae aemulorum beati Augustini: « Praedestinatio est, inquiunt, gratiae praeparatio; qua sine praescientia esse non potest, potest autem esse sine praedestinatione praescientia. Quae enim ex Dei munere habemus, et quae praescita dicuntur, non possunt non esse praedestinata, et quae praedestinata appellantur, non possunt non esse praescita. Et Dominus in Evangelio: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum, id est praedestinatum, est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). Et item Paulus: Gratia autem Dei vita aeterna (Rom. VI, 23). » Hinc Augustinus in praefato libro de Praedestinatione sanctorum: « Gratia vero est jam ipsa vitae donatio. » 125.0133C| Et item: « Quo circa praedestinatio Dei quae in bono est, gratiae est, ut dixi, praeparatio, 70 gratia vero ipsius praedestinationis effectus. »

Deinde conjunximus: « Caeteros autem, quos justitiae judicio in massa perditionis reliquit, perituros praescivit, sed non ut perirent praedestinavit, poenam autem illis quia justus est praedestinavit aeternam. » Et Prosper, actione tertia contra Vincentianos: « Omnium quidem hominum creator est Deus, sed nemo ab eo ideo creatus est ut periret. » Et beatus Augustinus in libro de Bono vel Dono perseverantiae, ad locum ita dicit (cap. 14): « An quisquam dicere audebit, Deum non praescisse quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex eis non perderet quemquam? 125.0133D| Quae utique si praescivit, profecto beneficia sua quibus nos dignatur liberare praescivit. Haec est praedestinatio sanctorum, nihil aliud: praescientia scilicet et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicunque liberantur. Caeteri autem ubi nisi in massa perditionis justo divino judicio relinquuntur? » Unde et sanctus Prosper in absolutione objectionis octava contra Januenses: « Agnoscamus itaque sapienter, pieque fateamur praescisse incommutabiliter Deum quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex eis non perderet quemquam. Et si haec praescivit, beneficia sua illum quibus nos dignatur liberare praescisse; et hanc esse praedestinationem sanctorum: 125.0134A| praedestinationem scilicet et praeparationem gratiae Dei, qua certissime liberantur quicunque liberantur; caeteros autem, quos a generali perditione humani generis gratia non exemit, justo noverimus judicio non exemptos, et quid nobis remissum sit in eis discamus, de quorum queri damnatione non possumus. » Et Gregorius in libro vigesimo quinto (cap. 7) Moralium: « Cunctis liquet quod in illa extrema requisitione examen publicum facturus est omnipotens Deus, ut alios ad tormenta deserat, alios ad participationem regni coelestis admittat. Sed et hoc nunc secreto judicio quotidie agitur, quod tunc in publico demonstrabitur. Nam juste ac misericorditer singulorum corda vel examinans vel disponens, alios in exteriora respuit, alios ad ea 125.0134B| quae sunt intrinsecus trahit, hos accendit interna appetere, illos pro voluptatibus suis deserit exteriora cogitare. » Et Augustinus in supradicto libro de Correptione et gratia (cap. 10): « Quotquot ex hac stirpe, quin primi hominis, gratia Dei liberantur a damnatione utique liberantur, qua jam tenentur obstricti, unde etiamsi nullus liberaretur, justum Dei judicium nemo juste reprehenderet. Quod ergo pauci in comparatione pereuntium, in suo vero numero liberantur multi, gratis fit, gratiae sunt agendae quia fit: ne quis velut de suis meritis extollatur, sed omne os obstruatur, et qui gloriatur in Domino glorietur. »

Et in libro de Gratia Christi, et libero arbitrio, atque originali peccato, quem Hypomnesticon 125.0134C| appellavit, ad locum in explanatione quaestionis sextae de praedestinatione ita dicit (lib. VI in princ.): « Praedestinatio quippe a praevidendo, et praeveniendo, vel praeordinando futurum 71 aliquid dicitur. Et ideo Deus, cui praescientia non accidens, sed essentia fuit semper et est, quidquid antequam sit praescit praedestinat; et propterea praedestinat, quia quale futurum sit praescit. Ideo et Apostolus, Nam quos praescivit, inquit, et praedestinavit (Rom. VIII, 29). Sed non omne quod praescit praedestinat: mala enim tantum praescit, bona vero et praescit et praedestinat. Quod ergo bonum est praescientia praedestinat, id est priusquam sit in re praeordinat. Hoc cum ipso auctore esse coeperit, vocat, ordinat, et disponit. Unde et sequitur: Nam 125.0134D| quos praedestinavit hos et vocavit, et quos vocavit illos et justificavit; quos autem justificavit illos et glorificavit (ibid.). Jam igitur apertius disseramus quod loquimur, quomodo erga humanum genus praescientia et praedestinatione sua Deus, in quo iniquitas non est, utatur. Massae itaque humani generis, quae in Adam et Eva praevaricatione damnabilis mortalisque facta est, non conditione divina generaliter, sed ex debito, poena cruciatusque gehennae debetur; venia vero non merito, sed Dei justi judicis misericordiae largitate confertur. Quia vero justus et misericors Deus, praesciusque futurorum, ex hac damnabili massa, non personarum acceptione, sed judicio aequitatis suae irreprehensibili, imo incomprehensibili 125.0135A| quos praescit, misericordia gratuita praeparat, id est, praedestinat ad aeternam vitam; caeteros autem poena, ut praedixi, debita punit; quos ideo punit, quia quid essent futuri praescivit, non tamen puniendos ipse fecit vel praedestinavit, sed tantum, ut dixi, in damnabili massa praescivit. Quod si a me quaeris scire, cur duo ista differenter Deus facit, si personarum acceptor non est, quia generaliter aut punire debet justitia, aut misericordia liberare, contende cum Paulo, imo si audes, argue Paulum, qui dixit, Christo in se loquente, O homo, tu quis es, qui respondeas Deo (Rom. IX, 10)? » et caetera quae lector ibi sufficientissime poterit invenire. Nobis autem interim sufficit demonstrare, qualiter ex verbis et sensibus catholicorum a nobis capitula sint excerpta. 125.0135B| Et post plurima, item beatus Augustinus in eodem libro dicit: « Oportet igitur ut ad ea quae superius disputare coepimus revertamur. Diximus namque, de damnabili humani generis massa Deum praescisse, misericordia non meritis, quos electione gratiae praedestinavit ad vitam; caeteros autem, qui judicio justitiae ejus ab hac gratia efficiuntur expertes, praescisse tantum vitio proprio perituros, non ut perirent praedestinasse. Sed, ut dixi, quos in opera impietatis et mortis praescivit, non praeordinavit, nec impulit, in quibus Deum ad iracundiam provocantes, salutis fidem aut praedicatam sibi accipere nolunt, aut Deo judice non possunt, vel accepta male utuntur, et ob hoc traduntur in reprobum sensum, ut faciant ea quae non convenit (Rom. I, 125.0135C| 28), his poenam praedestinatam esse rite fatemur. » Et sanctus Prosper in prima responsione primae objectionis Gallorum ad locum: « Praedestinationis autem fides multa sanctarum auctoritate Scripturarum 72 munita est, cui nullo modo fas est ea quae ab hominibus male aguntur ascribi; sed ex primi patris praevaricatione venerunt, de cujus poena nemo liberatur, nisi per gratiam Domini nostri Jesu Christi praeparatam et praedestinatam in aeterno consilio Dei ante constitutionem mundi. »

Et Augustinus in libro quarto de Trinitate (cap. 12): « Per unum quippe hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Hujus viae mediator diabolus fuit, persuasor peccati, 125.0135D| et praecipitator in mortem. Nam et ipse ad operandam duplam mortem nostram, simplam attulit suam. Per impietatem namque mortuus in spiritu, carne utique mortuus non est: nobis autem et impietatem persuasit, et per hanc ut in mortem carnis venire mereremur effecit. Unum ergo appetivimus iniqua suasione, alterum nos secutum est justa damnatione. Propterea quippe scriptum est, Deus mortem non fecit (Sap. I, 13), quia causa mortis ipse non fuit; sed tamen per ejus retributionem justissima mors irrogata est peccatori; sicut supplicium judex irrogat reo, causa tamen supplicii non est justitia judicis, sed meritum criminis. Quo ergo nos mediator mortis transmisit, et ipse non venit, id est ad 125.0136A| mortem carnis, ibi nobis Dominus Deus noster medicinam emendationis inseruit, quam ille non meruit, occulta et nimis arcana ordinatione divinae altaeque justitiae. Ut ergo sicut per unum hominem mors, ita et per unum hominem fieret resurrectio mortuorum, quia magis vitabant homines quod evitare non poterant, mortem carnis quam mortem spiritus, id est, magis poenam quam meritum poenae, (nam non peccare aut non curatur, aut parum curatur; non mori autem, quamvis non obtineatur, vehementer satagitur,) vitae mediator, ostendens quam non sit mors timenda, quae per humanam conditionem jam evadi non potest, sed potius impietas, quae per fidem caveri potest. » Item Augustinus in libro decimo tertio (cap. 11) de Trinitate: « Pater propter 125.0136B| nos Filio non parcit, ipse pro nobis eum tradidit ad mortem (Rom. VIII, 32). Sed video quod et antea Pater dilexit nos, non solum antequam pro nobis Filius moreretur, sed antequam conderet mundum, ipso teste Apostolo qui dicit: Sicut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi (Ephes. I, 4). »

Et S. Cyprianus in libro de Lapsis, quia poena sit constituta reprobis ita dicit: « In Evangelio, inquiens, Dominus in verbis doctor et consummator in factis, docens quid fieret, et faciens quodcunque docuisset, quidquid nunc geritur et geretur, nonne ante praemonuit? Nonne et negantibus aeterna supplicia, et salutaria confitentibus praemia ante constituit? » Et in libro de Mortalitate ita dicit, « Nemo futurorum metum cogitat, diem Domini et iram Dei, et 125.0136C| incredulis ventura supplicia, et statuta perfidis aeterna tormenta nemo considerat. » Item in libro de Zelo et Livore: « Qui odit, inquit, fratrem suum in tenebris 73 ambulat, et nescit quo eat. Abit enim nescius in gehennam, ignarus et caecus praecipitatur in poenam, recedens scilicet a Christi lumine monentis et dicentis: Ego sum lux mundi. Qui me secutus fuerit non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII, 12). » Item in libro ad Demetrianum: « Merito ergo incursantibus plagis non desunt Dei flagella, nec verbera: quae cum nihil istic promoveant, nec ad Deum singulos tanto cladium terrore convertant, manet postmodum carcer aeternus, et jugis flamma, et poena perpetua. Nec audietur illic rogantium gemitus, quia nec hic Dei indulgentis 125.0136D| terror auditus est. » Et item: « Rectum te, inquit, Deus fecit; et cum caetera animalia prona et ad terram situ vergente depressa sint, tibi sublimis status, et ad coelum atque ad Deum tuum vultus erectus est. Illuc intuere, illuc oculos tuos erige; in supernis Dominum quaere, ut carere inferis possis; sublimitatem serva qua natus es, persevera talis qualis a Domino factus es. » Et item: « Credite, inquit, illi qui incredulis aeterna supplicia de gehennae ardoribus irrogabit. » Item in epistola ad Romanos: « Deus enim, inquiens, ut est indulgens, ita est et praeceptorum suorum exactor, et quidem diligens, sicut ad convivium vocat, sic habitum nuptialem non habentem manibus et pedibus ligatum 125.0137A| extra sanctorum coetum foras jactat. Paravit coelum, sed paravit et Tartarum: paravit refrigeria, sed paravit etiam aeterna supplicia: paravit inaccessibilem lucem, sed paravit etiam perpetuae noctis vastam aeternamque caliginem, » et sanctus Hilarius in expositione CXVIII psalmi (vers. Concupivit anima mea ): « An cum ex omni otioso verbo rationem simus praestituri, diem judicii concupisceremus, in quo nobis est ille indefessus ignis obeundus, in quo subeunda sunt gravia illa expiandae a peccatis animae supplicia? » Quia nemo Dei praedestinatione perit, et neminem Deus deserit antequam deseratur, in libro de Lapsis: « Quam vim, inquit, potest obtendere qua crimen purget, cum vim magis ipse fecerit ut periret? » Et ita de libro Paralipomenon 125.0137B| proponit (Cypr. de exhort. Martyrii, epist. ad Fortun., cap. 8): Dominus vobiscum est quandiu estis vos cum ipso: si autem derelinqueritis eum, relinquet vos (II Par. XV, 2). Praescientiam quoque non praedestinationem Dei ad poenam docens, de libro Machabaeorum ita exemplum proponit dicens (cap. 15): « Quintus, inquit, praeter quod carnificinam regis, et duros variosque cruciatus fidei vigore calcabat, ad praescientiam quoque et notitiam futurorum, spiritu divinitatis animatus, prophetavit regi indignationem Dei et ultionem velociter secuturam: Potestatem, inquit, inter homines habes (II Mac. VII, 16), et reliqua quae prosequitur. » Et post paululum: « Nec tanti inquit esse lucrari brevia vitae momenta, ut offenso Deo incurrere aeterna supplicia. » 125.0137C| Quo exemplo ostenditur, quia non homo praedestinatur a Deo ad poenam, sed ipse per propriam iniquitatem poenam incurrit. Et alibi ( de Bono patientiae ) exponens Apostolum, thesaurizas tibi iram (Rom. XI), et reliqua, justum judicium Dei esse dixit, quia serum est, quia diu multumque differtur, ut homini ad vitam longa Dei patientia consulatur. Et 74 tunc repraesentatur poena impio et peccatori, quando jam non potest poenitentia prodesse peccanti.

Et sanctus Ambrosius, cum exponeret de Psalmo CXVIII, Fiat misericordia tua ut consoletur me, commendans gratiam Dei, « Moysi enim, inquit, dicit Deus, Miserebor cujus misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero (Exod. XXXIII, 19). Igitur non est volentis neque currentis, 125.0137D| sed miserentis Dei (Rom. IX, 16). Ergo non debemus velle vel currere? Atqui negligentes Deus deserere consuevit. Non ergo hoc dicit, sed quid dicat consideremus. Non volentis neque currentis hominis perseverantia est. Non est enim in hominis potestate, sed miserentis Dei est, ut possis complere quae coeperis. Denique iterum dicit, Quia in hoc ipsum te suscitavi, ut ostendam in te virtutem meam (Exod. IX, 16). Colligitur ergo, adhortationem divinae misericordiae deputandam. Unde sequitur, Ergo cui vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX, 17, 18): hunc miseratus hortatur, illum non revocat exsecratus. » Item quia non hominem Deus praedestinavit ad ignem, et diaboli fieri consortem, 125.0138A| sed sua iniquitate consors, imo portio diaboli efficitur, tractans versum Feci judicium et justitiam (Psal. CXVIII, 121), ait: « Qui volunt divites fieri incidunt in tentationem et laqueum diaboli (I Tim. VI). » Et item: « Mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam quae est idololatria (Col. III, 5). In his enim diaboli voluntatem facimus, et exsequimur potestatem, qui per carnis istius desideria incentivum suae fraudis operatur. Quemcunque ergo in vitiorum suorum possessione repererit, tanquam obnoxium suo juri vindicat. Adulterium quis facit, luxuriam exercet, aliena diripit, portio diaboli est: pudicus autem et continens, et misericors, Christi portio est. Christi ergo 125.0138B| servum sibi non potest vindicare, nisi forte lapsum in vitia deprehenderit. Ne tum quidem vindicat, sed tanquam suum sibi tradi postulat. » Et paulo post: « Ponit thronum suum diabolus super sidera, quando electum decipit, quando justum circumvenit, cujus opera lucent sicut stellae in coelo. » Nonne et Judas proditor inter caeteros audiebat, Vos estis lux mundi? (Matth. V, 14) nonne diabolus lumen ejus exstinxit? Quin etiam, quos non potuerit circumvenire, calumniatur invidens regni coelestis gloriam: ut quos illecebris suis a Christo non potuit separare, eos calumniis suis debiti honoris fructu fraudare conetur. »

Et sanctus Joannes Constantinopolitanus episcopus, cujus exemplis sedes apostolica cum aliorum mundi luminum, et beatus Augustinus contra Julianum 125.0138C| saepenumero, et in aliis opusculis suis, velut malleo fortissimo ad conquassanda capita haereticorum, et verticem capilli perambulantium in delectis suis, auctoritative utuntur. In libro de Reparatione lapsi ita dicit ad locum: « Propterea enim, inquiens, creavit nos Deus, et esse fecit qui non eramus, ut aeterna in nos conferat bona, et praestet regna coelorum. Non enim nos ad 75 hoc fecit ut gehennae nos tradat ignique perpetuo. Regnum coelorum propter nos, gehenna propter diabolum facta est. Et hoc ita esse ex Evangeliis doceam. Ipse etenim Dominus dicit his qui a dextris sunt, Venite, benedicti Patris mei: percipite regnum quod paratum est vobis a constitutione mundi (Matth. XXV, 34). Illis autem qui a sinistris sunt 125.0138D| dicit, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est, non dixit vobis, sed diabolo et angelis ejus (ibid., 41). Si ergo propter diabolum gehenna ignis, propter hominem regnum coelorum a constitutione saeculi praeparatum est, tantum est ne nosmetipsos ab ingressu bonorum persistendo in malis pertinaciter excludamus. Donec enim sumus in hac vita quantacunque nobis acciderint peccata. possibile est absolvi omnia per poenitentiam. Cum autem abducti fuerimus de hoc saeculo, ibi jam etiam poenitebit nos: valde enim poenitebit, sed nulla erit utilitas poenitentiae. Et licet sit stridor dentium, licet ululatus et fletus, » et reliqua quae prosequitur. Quod exemplum catholicissimi viri, sicut et cujuslibet 125.0139A| aliorum quos posuimus ac ponemus, sufficere poterat ad rectam intelligentiam et auctoritatem, si in contradicentibus majores partes potuisset habere recti consensio, quam prava contentio. Quem magnum virum in synodo, et etiam in suis scriptis, Gothescalcus reprobus reprehendit. Sed Augustinus, probus ad suas confirmandas sententias, saepissime apprehendit: quem et nos sequentes amplectimur, qui gratia Dei divinam scientiam et fidem catholicam comprehendit.

Et ne quilibet pertinaces, fides fidibus contentionum augentes, quibus ad sui perniciem amplius constringantur, jactitent quia diximus reprobis poenam praedestinatam, et ex hujus testimonio demonstramus, non hominibus, sed diabolo ignem praeparatum aeternum, attentius audiant quae hic vir sanctus 125.0139B| prosequitur: « Tantum est, inquiens, ne nosmetipsos ab ingressu bonorum persistendo in malis pertinaciter excludamus: desinentes scilicet esse quod facti sumus, incipiamus esse vitio nostro quod fieri prohibemur, dicente divino sermone, Homo cum in honore esset non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). » Unde sanctus Ambrosius cum tractaret versum Psalmi CXVIII, Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me, ita dicit: « Scriptura enim, inquiens, eum hominem dicit, qui est ad imaginem et similitudinem Dei: peccantem autem, non hominem, aut serpentem, aut equum adhinnientem feminis, aut vulpeculam aut jumentum vocare consuevit. Nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus. In freno 125.0139C| et camo maxillas eorum constringe, qui ad te non appropinquant (Psal. XXXI, 9, 10). Et: dicite huic vulpi (Luc. XIII, 32) de Herode ait. Generatio viperarum (Luc. III, 7) vocatur ab Joanne plebs hominum. Magnum ergo opus Dei es, homo, magnum est quod dedit tibi Deus. Vide ne quod tibi Deus tribuit amittas: amittas magnum illud munus quod es ad imaginem Dei, et hoc in te puniatur magis. Deus enim non 76 punit similitudinem suam, sed eum punit, qui ad similitudinem Dei factus, hoc quod accepit servare non potuit. Punit ergo illud quod ad similitudinem Dei esse desistit, hoc est peccatum tuum. Nam suam Deus non damnat imaginem, nec in illud incendium mittit aeternum: sed magis vindicat imaginem de eo, qui imagini illi fecit injuriam, 125.0139D| ut per malitiam quod eras esse desineres, et fieres mulus ex homine. Vindicatur ergo imago, non condemnatur: vindicatur quasi expulsa, non condemnatur quasi rea. Postquam enim peccasti, aliud esse coepisti, illud quod eras desisti. Quomodo igitur punitur in te quod in te non invenitur? Nam si inveniatur in te imago Dei et similitudo, non supplicio incipis dignus esse, sed praemio. Ita imago illa, quae ad imaginem et similitudinem Dei factus es, non condemnatur sed coronatur. Condemnaris autem in eo quod ipse mutatus es, ut fieres ex homine serpens, mulus, equus, vulpecula. His nos enim nominibus jam Scriptura condemnavit: qui exuti coelestis imaginis ornamento, etiam nomen 125.0140A| hominis amittimus, qui gratiam hominis non tenemus. » Et sanctus Augustinus in sermone de symbolo ad Neophytos, « Mementote ita credere omnipotentem Deum, ut nulla omnino natura sit quam ipse non condidit: et ideo peccatum punit quod ipse non fecit, quia eo foedatur natura quam fecit. »

Hinc solertissime perpendendum est, quam consona isti sancti doctores, uno repleti spiritu, sint diversis oribus variis locuti gentibus. Unde et apostolica doctrina ad imaginem Dei, ad quam creati sumus, et reformari, et renovari spiritu mentis nostrae (Rom. XII, 2; Ephes. IV, 23), et nosmetipsos salubriter admonet dijudicare, ut non judicemur, ne cum hoc mundo damnemur: Et sanctus Gregorius in libro decimo quarto Moralium Job (cap. 11), quia non homines 125.0140B| a Deo sint praedestinati ad poenam, sed diabolo cum corpore suo ex retributione justitiae sit poena a Deo praedestinata, ita dicit: « Et omnes inquiens qui de ejus, id est Antichristi, perversa persuasione in pravis actionibus nati sunt, illustratione adventus Domini aeterno interitu cum eodem suo capite ferientur. » Item: « Haec sunt tabernacula iniqui: videlicet indicans, quia is qui nunc ignorando extollitur, tunc ad propria tabernacula perveniet, quando eum sua iniquitas ad supplicia demerget. » Item in libro decimo quinto (cap. 5): « Manus itaque illius ei dolorem reddunt, quia damnationem justam ex iniqua recipiet operatione. Bene autem non dabunt, sed reddent dicitur: quia perversae ejus actiones aeternum ei supplicium quasi quoddam debitum solvent. » 125.0140C| Item (cap. 17): « Devorabit eum ignis qui non succenditur (Job XX, 26). Miro valde modo paucis verbis expressus est ignis gehennae. Ignis namque corporeus, ut esse ignis valeat, corporeis indiget fomentis: Qui cum necesse est ut servetur, per congesta ligna procul dubio nutritur, nec valet nisi succensus esse, et nisi refotus subsistere. At contra gehennae ignis, cum sit incorporeus, et in se missos reprobos corporaliter exurat, nec ex studio humano succenditur, nec lignis 77 nutritur: sed creatus semel durat inexstinguibilis, et succensione non indiget, et ardore non caret. Bene ergo de hoc iniquo dicit, Devorabit eum ignis qui non succenditur, quia omnipotentis justitia, futurorum praescia, ab ipsa mundi origine gehennae 125.0140D| ignem creavit, qui in poena reproborum esse semel inciperet, sed ardorem suum etiam sine lignis nunquam finiret. » Et sanctus Hieronymus in libro decimo explanationis Isaiae prophetae: « Ab heri quippe et a praeterito tempore praeparata est a rege Domino Thofeth (Isa. XXX, 33), id est lata et spatiosa gehenna, quae eos, id est reprobos, aeternis urat ardoribus. » Item idem in libro tertio super prophetam Amos, « Poenitentiam autem Dei in Scripturis sic debemus accipere, quomodo somnum et iram: non quo Deum poeniteat, et mutet sententiam, qui loquitur per prophetam, Ego Deus et non mutor (Mal. III, 6), et cui nos dicimus, Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 28); sed quo nobis ad 125.0141A| meliora conversis, ipsum poeniteat sententiae suae: ut nec justo reddat praemia quae promisit, si declinaverit ad iniquitatem, nec peccatori poenas quas comminatus est, si conversus fuerit ad salutem. » Et item: « Vos autem, filii Israel, quasi in cribro agitatos atque concussos mundabo et eligam, ut qui lapillus fuerit, et per poenitentiam roboratus, de cribro meo non excidat; qui autem instar pulveris ceciderit in terram, percutiatur gladio et moriatur: peccatores populi mei; non quia ante peccaverint, sed quia usque ad mortem perseveraverint in peccatis. » Item ubi dicitur, Ecce ego mundabo, cum exponit testimonium Jeremiae, Assumam et loquar super gentem, et reliqua, « Non ergo Deus, inquit, mutatur, qui semper est immutabilis: sed nos cum 125.0141B| nostram conversationem mutamus, saevit, irascitur, comminatur, et dicit se illaturum esse supplicia: si agamus poenitentiam, ipsum quoque suae poenitebit sententiae. » Et sanctus Augustinus in Psalmo VII: « Nec putemus illam tranquillitatem et ineffabile lumen Dei de se proferre, unde peccata puniantur: sed ipsa peccata sic ordinare, ut quae fuerunt delectamenta homini peccanti; sint instrumenta Domino punienti. » Et in Psalmo XXVIII: « Cum venerit Dominus ferens in manu retributionis damnationes impiis, regnum justis, societatem cum diabolo iniquis, societatem cum Christo fidelibus. » Et in Psalmo XL: « Nam et Zabulus Christum exstinguere concupivit, et Judas Christum occidere voluit: occiso autem Christo et resurgente nos vivificati sumus. Diabolo 125.0141C| tamen et Judae merces malae voluntatis redditur, non nostrae salutis. Noveritis ex animo quemquam pendendum, ad retributionem vel praemii vel poenae. »

Capitulum quoque ita subjungendo conclusimus, « Ac per hoc unam Dei praedestinationem dicimus, quae aut ad donum pertinet gratiae, aut ad retributionem justitiae. » Et beatus Augustinus in libro de Bono vel Dono perseverantiae (cap. 14): « Quia vobis, inquit, datum est nosse mysterium regni coelorum, illis autem non est datum, quorum alterum ad misericordiam, 78 alterum ad judicium pertinet illius, cui dicit anima nostra, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). » Et longe superius (cap. 12): « In eo ergo quod aliis gratiam dat, aliis non dat, cur nolunt cantare Domino misericordiam 125.0141D| et judicium? Cur autem illis potius quam illis detur, quis cognovit sensum Domini? quis inscrutabilia scrutari valeat? quis investigabilia vestigare? Conficitur itaque, gratiam Dei non secundum merita accipientum dari, sed secundum placitum voluntatis ejus in laudem et gloriam ipsius gratiae, ut qui gloriatur nullomodo in seipso sed in Domino glorietur, qui hominibus dat quibus vult quoniam misericors est; quod et si non det, justus est: et non dat quibus non vult, ut notas faciat divitias gloriae suae in vasa misericordiae. Dando enim quibusdam quod non merentur, profecto gratuitam, et per hoc veram, suam gratiam esse voluit. Non omnibus dando, quid omnes merentur ostendit, bonus in beneficio certorum, 125.0142A| justus in supplicio certorum; et bonus in omnibus, quoniam bonum est cum debitum redditur: et justus in omnibus, quoniam justum est cum indebitum sine cujusquam fraude donatur. » Et in libro contra Pelagium et Coelestium, de Gratia Christi, et Libero Arbitrio, et originali Peccato ad locum (Hypomn. lib. VI): O homo tu quis es qui respondeas Deo? Nunquid dicit figmentum ei qui se fecit, Cur me sic fecisti? An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere, aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam (Rom. IX, 21)? Ego autem hoc dico quod dixi, quia quidquid Deus agit, misericorditer, juste, sancteque facit, quia solus ipse praesciendo scit quod homo nesciendo nescit. « Quis enim cognovit sensum Domini, qui 125.0142B| instruat eum? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi et retribuetur ei? aut quis dicit ei: Quid me fecisti sic? Non potest tantum dici justus Deus, aut solum misericors, sed justus et misericors. Sic legimus, sic credimus. Propterea quando illi cum David misericordiam et judicium cantamus, metuentes non interrogamus quae sit voluntas ejus, de judicio et misericordia conquirentes. » Et post paululum: « Quia si scrutari voluerimus secretum Dei, quod justitiae ipsius solius notum est, comprehendere non valemus, et impletur in nobis quod scriptum est, Defecerunt scrutantes scrutationem (Psal. LXIII, 7). Quare? quia accessit, inquit, homo ad cor altum, et exaltabitur Deus (ibid., 8). Sed forte, cum sitis reprehensibiles, judiciorum Dei esse 125.0142C| vos comprehensibiles jactatis: melius scilicet Deo placentes, quam Paulus apostolus, qui esse incomprehensibilia per sanctum Spiritum praedicavit. » Et post aliquanta: « Ecce in omnibus quae ex auctoritate divina protulimus, habes misericordiam et judicium. »

Et sanctus Prosper in responsione objectionis Gallorum decima quarta ita dicit: Praedestinatio igitur Dei semper in bono est, quae ad retributionem justitiae, aut ad donationem pertinet gratiae: universae enim viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Et sanctus Hieronymus in expositione Oseae prophetae: « Argentum suum et aurum quidquid habere 79 poterant naturaliter sermonis ac sensus, verterunt in idola quae de suo corde finxerunt, et verterunt non ut interirent, sed quia verterunt ideo 125.0142D| interierunt. Neque enim hac ratione fecerunt, ut perirent; sed quia fecerunt, idcirco perierunt. Et nos verbis beati Hieronymi concordantes dicimus, non ideo perierunt, quia a Deo praedestinati sunt ut perirent, sed ideo a Deo non sunt praedestinati ut salvi fierent, quia praesciti sunt ab ipso proprio suo vitio perituri, quibus ex retributione justitiae poenam praedestinavit aeternam. » Et Prosper in absolutione objectionis tertiae Gallorum: « Quod ergo hujusmodi, inquit, in haec prolapsi mala, sine correptione poenitentiae defecerunt, non ex eo necessitatem pereundi habuerunt, quia praedestinati non sunt: sed ideo praedestinati non sunt, quia tales futuri ex voluntaria praevaricatione praesciti sunt. » Et item: « Non enim 125.0143A| relicti sunt a Deo ut relinquerent Deum, sed reliquerunt et relicti sunt, et ex bono in malum propria voluntate mutati sunt, atque ab eo qui illos tales praescivit, non sunt praedestinati. » Et item in absolutione objectionis duodecimae: « Vires itaque obedientiae non ideo cuiquam subtraxit, quia eum non praedestinavit: sed ideo non praedestinavit, quia recessurum ab ipsa obedientia esse praevidit. » Et in absolutione objectionis decimae tertiae contra Vincentianos: « Quod etsi ex aeterna scientia praecognitum habet, scilicet Deus, quid uniuscujusque meritis retributurus sit, nemini tamen per hoc quod falli non potest, aut necessitatem aut voluntatem intulit delinquendi. » Item Hieronymus in Amos prophetam: « Qui veniunt in diem malum, parantes 125.0143B| sibi vitio suo diem malum; non quod dies ullus sit malus, sed quod unusquisque paret sibi malum, juxta illud quod in Ecclesiaste legimus: Ne dixeris dies priores meliores erant mihi quam isti, quoniam non in sapientia interrogas super hoc (Eccle. VII, 11). Stultum est enim referre ad tempora, cum in nostra sit potestate, vel bonum diem nobis facere, vel malum. Item in Nahum prophetam in capite capituli, Ubi est habitaculum leonum (Nahum, II, 11); Jeremias quoque de peccatoribus loquitur, Percussit eos leo de silva (Jer. V, 5). » Et post paululum: « Omnes qui egredientur ex eis, id est civitatibus, capientur. In quo animadverte quod nemo capiatur, nisi qui de civitatibus Dei fuerit egressus. Denique Judas de ovili Christi fuit, et raptus a leone suspendio suffocatus 125.0143C| est. Sed et ille propheta, cui praeceperat Dominus ne comederet panes e regione illa, ubi erant vituli aurei et mentita religio, quia comedit a leone percussus est (III Reg. XIII, 24). Quod totum ad retributionem divinae justitiae pertinet. »

Unde et sanctus Gregorius in libro decimo Moralium Job (cap. 8), quia non ut ad gloriam electi, ita sint reprobi a Deo ad poenam praedestinati, sed in massa perditionis vel in iniquitatibus suis ex retributione justitiae justo judicio relicti: « Si subverterit, inquit, omnia, quis contradicet ei? (Job XI, 10.) Saepe namque in elationem cor attollitur, cum laetis 80 successibus in virtute roboratur: sed dum latentes motus audaciae in cogitatione conditor conspicit, se sibi hominem ostendendo derelinquit; ut 125.0143D| ejus mens derelicta quid sit inveniat, quae male ipsa secura gaudebat. » Item in libro undecimo (cap. 2): « Sciendum est, quia aliud est quod omnipotens Deus misericorditer tribuit, aliud quod iratus habere sinit. Nam quod perverse praedones faciunt, hoc dispensator aequissimus non nisi juste permittit. » Item (Job XII, 14): « Si destruxerit, nemo est qui aedificet: si incluserit hominem, nemo est qui aperiat (cap. 5). Omnipotens Deus humanum cor destruit, cum relinquit: aedificat, dum replet. Neque enim humanam mentem debellando destruit, sed recedendo: quia ad perditionem suam sufficit sibi dimissa. » Item: « Si incluserit hominem, nullus est qui aperiat: quia sicut nemo obsistit largitati vocantis, 125.0144A| ita nullus obviat justitiae relinquentis. Includere itaque Dei est, clausis non aperire: unde ad Moysem dicitur de Pharaone: Ego obdurabo cor ejus (Exod. IV, 21). Obdurare quippe per justitiam dicitur, quando cor reprobum per gratiam non emollit. Includit itaque hominem, quem in suorum operum tenebris relinquit. » Item (cap. 7): « Novit decipientem, quia in manu suorum operum dimissum hunc ut ad pejora proruat deserit, sicut scriptum est: Qui nocet, noceat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc (Apoc. XXII, 11). Novit quoque et eum qui decipitur: quia saepe committunt homines mala quae sciunt, et idcirco permittuntur decipi, ut cadant etiam in mala quae nesciunt: quod tamen deceptis aliquando ad purgationem, aliquando vero 125.0144B| ad ultionis initium fieri solet. » Ecce quomodo praedestinatio Dei, aut ad donum pertinet gratiae, aut ad retributionem justitiae. Item idem in eodem (Job XII, 18): « Balteum regum dissolvit (cap. 8). Cum de ipsa continentia elatione mens tangitur, plerumque omnipotens Deus ejus superbiam deserens hanc in immunditiam operis cadere permittit. Regum itaque balteum dissolvit, quando in his qui bene regere sua membra videbantur, propter elationis culpam castitatis cingulum destruit. » Item (cap. 9): « Et optimates supplantat (Job XII, 19). Quia cum mentem regentium justo judicio deserit, haec in aeternum retributionis praemium non requirit. » Item in libro decimo tertio (cap. 11): « Neque ita hoc dicitur, ac si omnipotens et misericors Deus longe cor hominis 125.0144C| a disciplina faciat: sed quod sponte delapsum ibi remanere ubi cecidit judicando permittit: sicut in oratione quoque dicimus: Et ne nos inducas in tentationem (Matth. VI, 13), id est induci minime permittas. » Item in libro decimo quinto: « Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt (Rom. I, 28). Quia enim glorificare noluerunt quem cognoverunt, reprobo sensui traditi ad hoc relicti sunt, ut nescirent jam pensare mala quae faciebant. » Item in libro vigesimo (cap. 16): « Humanum igitur genus, recto Dei judicio in voluptatibus suis sibi dimissum, atque per easdem voluptates spontaneis tribulationibus traditum, absinthio est ebrium. » Et sanctus Augustinus in propositionibus epistolae ad Romanos: 125.0144D| « Quod autem dicit tradidit, intelligitur dimisit 81 in desideria cordis illorum. « Et Cassiodorus in Psalmo LXXXII. « Sequitur, revereantur et pereant. Ipse sensus est, quem superius dixit, quia ibi reverendo non proficiunt, sed pereunt qui ad aeternum supplicium destinantur, scilicet in malis obstinatione sua, non praedestinatione divina, sicut mox subjunxit, et cognoscant quia nomen tibi, Domine, tu solus Altissimus in omni terra (Psal. LXXXII, 19). Cognoscant ad genus respicit utrumque peccantium, sive qui obstinatione sua perituri sunt, sive qui habita satisfactione liberantur. Omnes enim cognoscent omnipotentiam Domini, quia ipse solus est Altissimus, cum ipsi cognoverint, et conversis 125.0145A| parcere, et obduratos aeterna ultione damnare. » Et in Psalmo LXXXVIII: « Dissolvisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terra collisisti. Frequenter emundat divinitas quos flagellat, ut purgatum recipiat quem peccatis sordidum respuebat, quos vero ab emundatione dissolvit, id est removit, hos jam et damnare decrevit. Quapropter illos hic significat Judaeos, qui obstinatione mentis Christum spernere maluerunt. Sedes quoque eorum in terra collisa est, quando respuentes regem Dominum salvatorem, nequaquam de gente sua principem ulterius habere meruerunt. Sedes enim pro regno posita est. » Et item in eodem: « Ipsa est commutatio Christi, quae obstinatos deseruit, et fideles dono suae pietatis ascivit. » Et in Psalmo CVIII: Sive magis una generatio 125.0145B| illa dicenda est, quando in peccatis nascimur: et ideo petit ut ad secundam, id est regenerationem, non perveniant. Qui tamen in praedestinatione repulsi sunt, ut in prima peccatorum suorum faece dispereant, nec secundae nativitatis beneficio laqueum mortis evadant. Sed haec et his similia illis dicuntur, qui in Domini judicatione damnandi sunt.

Et quia una est praedestinatio, sanctus Augustinus in saepe memorato libro Hypomnesticon contra Pelagium et Coelestium, de Gratia Christi, et Libero Arbitrio, ac originali Peccato, ut commemoravimus, ita dicit (lib. VI in princ.): « Praedestinatio quippe a praevidendo et praeveniendo, vel praeordinando futurum aliquid dicitur, et ideo Deus, cui praescientia non accidens est, sed essentia fuit semper et est, 125.0145C| quidquid antequam sit praescit, praedestinat, et propterea praedestinat, quia quale futurum sit praescit. Ideo et Apostolus: Nam quos praescivit, inquit, et praedestinavit (Rom. VIII, 29). » Et in libro de Bono perseverantiae (cap. 14): « Haec est praedestinatio sanctorum nihil aliud, praescientia scilicet et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicunque liberantur. » Et in libro de Praedestinatione sanctorum: « Ipsa est, inquit, praedestinatio sanctorum, quae in Sancto sanctorum maxime claruit, quam negare quis potest recte intelligentium eloquia veritatis? Nam et ipsum Dominum gloriae, in quantum homo factus est Dei Filius, praedestinatum esse didicimus. » Et item in eodem libro (cap. 10): « Inter gratiam porro et praedestinationem hoc tantum interest, 125.0145D| quod 82 praedestinatio est gratiae praeparatio, gratia vero jam ipsa donatio. » Et post paululum: « Praedestinatio est quae sine praescientia non potest esse: potest autem esse sine praedestinatione praescientia. Praedestinatione quippe Deus ea praescit quae fuerat ipse facturus, unde dictum est: Fecit quae futura sunt; praescire autem potens est etiam quae ipse facit, sicut quaecunque peccata: quia etsi sunt quaedam quae ita peccata sunt, ut poenae sint etiam peccatorum (unde dictum est: Tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt ), (Rom. I, 28), non ibi peccatum Dei est, sed judidicium. Quocirca praedestinatio Dei quae in bono est, gratiae est, ut dixi, praeparatio: gratia vero ipsius 125.0146A| praedestinationis effectus. » Et item in eodem libro (cap. 8): « Cur ergo non omnes docet ut veniant ad Christum, nisi quia omnes quos docet misericordia docet, quos autem non docet, judicio non docet? quoniam cujus vult miseretur, et quem vult obdurat; sed miseretur bona tribuens, obdurat digna retribuens. » Et item sanctus Augustinus in libro de Praedestinatione gratiae (cap. 4, 5): « Ergo quidquid post illam praevaricationem natus supplicii homo patitur, juste reddi meritoque fateatur. Indurare enim dicitur Deus eum, quem mollire noluerit. Sic etiam excaecare dicendus est eum quem illuminare noluerit. Sic etiam repellere eum, quem vocare noluerit. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit, illos et justificavit. Ipse enim dedit ut simus, ipse ut boni esse possimus. 125.0146B| Praescivit nos ejus divinitas, sapientia condidit, justitia damnavit, gratia liberavit. Mundus enim quamvis pro tempore ex quo factus est coeperit, in illa divinae praescientiae luce faciendus nullum potuit habere principium: et quanticunque vel ex Adam usque in hodiernum homines nati sunt, vel post aetatem nostram generationis sunt propagine nascituri, apud Deum et jam nati sunt, et decurso totius vitae tempore transierunt, in illo nihilominus divini obtutus lumine permanentes. Deus enim, qui nec loco clauditur, nec tempore praevenitur, omnium rerum tam praeteritarum memoria, quam imminentium scientia plenus est: nec reminiscens volvitur in praeteritum, nec sperans tenditur in futurum. Et quaecunque omnino sunt, quae temporum motibus 125.0146C| agitantur, ab eo principio in quo erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, usque in finem omnium saeculorum (de quo fine cum diceret beatus Moyses: Domine, inquit, qui regnas in saeculum et in saeculum, et adhuc ), nec sperantur futura, nec praeterita transierunt, sed in praesentia divinitatis praesenti semper luce cernuntur. » Et item post aliquanta (cap. 13): « De his quibus poenam severitas juste decreverat, secundum ineffabilem dispositionis occultae misericordiam, elegit vasa quae faceret in honorem, et alios a ventura ira dono gratuitae vocationis absolvit, alios derelinquens ad aequalitatis judicium reservavit: nulli tamen agnoscendae veritatis abstulit facultatem. Et ita plenitudo divinae praescientiae in alios manante 125.0146D| 83 justitia, in alios gratia profluente completa est, ut pereuntibus quos praescierat Deus esse perituros, et salvatis quos in illa secreta sua electione praescierat esse salvandos, toto orbe diffusa multiplicaretur Ecclesia. » Et post paululum (cap. 14, 15): « Si pie de Deo sicut expedit sentimus, etiam Pharaoni datam misericordiam reperimus. Patientia enim Dei valere ei debuit ad salutem: quia differens justum meritumque supplicium miraculorum verbera crebra densabat. Nunquid non potuit, sicut flagellis cedens expulit populum, ita miraculis credens Deum tantae virtutis agnoscere? Sed dicitur jam Pharaonem non potuisse mutari, quia eum praescierat Deus non esse mutandum: respondetur Dei praescientiam non cogere 125.0147A| hominem ut talis sit qualem praescivit Deus: sed praescire talem futurum qualis futurus est, quamvis eum non sic fecerit Deus. Quoniam si cogeret esse, hoc utique cogeret quod non est. Porro si hoc praescierat futurum esse quod non est, praescientia non est: quod de Deo quam impie dicatur, advertit quisque, qui peccatis inde blanditur, quod Deus eum peccatorem futurum esse praescierit. »

Ecce de quorum verbis capitulum istud excerpsimus. Accedant reprehensores et oppugnatores nostri, imo impugnatores sed non expugnatores rectae fidei, et afferant ungues acutissimos cum subtilissimis acubus, et in morem feminarum acupingentium extendant, et diversis coloribus pravorum sensuum suorum divariare atque decolorare capitulum istud 125.0147B| attentent: et ubicunque vel in solo verbo, quanto magis in sensu, orthodoxae fidei ac catholicorum Patrum doctrinae adversum vel diversum invenerint, minutatim transpungant. Quod si invenire nequiverint, malitiae suae mucrone perfossos, et victoria veritatis confusos, atque redargutione ipsius beati Augustini atque Prosperi, quorum se dictis victores jactabant, verecundiae rubore perfusos intelligentes, nos carpere desinant, et sano intellectui manus donent.

Quod si et adhuc agere detractant, veniat sanctus Gregorius, et percutiat eos, non clava Herculea, sed auctoritate ecclesiastica, beato Petro apostolorum primo a vivorum et mortuorum judice tradita, ut convertatur dolor eorum in caput ipsorum, et arcus eorum confringatur, et in verticem ipsorum iniquitas 125.0147C| eorum descendat: nos autem confiteamur Domino in ejus justitia. Ait enim in Homilia Evangelii decima septima: « In quamcunque domum, inquit, intraveritis, primum dicite: Pax huic domui, et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra: sin autem, ad vos revertetur (Luc. X, 5). Pax quae ab ore praedicatoris affertur, aut requiescit in domo, si in ea filius pacis fuerit, aut ad eumdem praedicatorem revertitur: quia aut erit quisque praedestinatus ad vitam, et coeleste verbum sequitur quod audit: aut si nullus audire voluerit, ipse praedicator sine fructu non erit, quia ad eum pax revertetur: quoniam ei a Domino pro labore sui operis merces recompensatur. » 84 Attendant et appendant reprehensores istius capituli, qui volunt sic a Deo praedestinatos 125.0147D| credi et dici ad interitum, quomodo creduntur et dicuntur a fidelibus praedestinati sed ad vitam electi, et reprobi non praedestinati sed relicti ad interitum, quare non dixit sanctus Gregorius. Et erit quisque praedestinatus ad interitum, et non sequetur verbum quod audierit, sicut dixit, aut erit quisque praedestinatus ad vitam, et sequetur verbum coeleste quod audit. Ad praedestinatum enim ad vitam dixit, sequetur verbum: ad non praedestinatos autem, sed in massa perditionis relictos veniens, si nullus audire voluerit dixit.

Quod si hinc veritatem non possunt percipere, audiant quid in decima tertia Homilia Ezechielis prophetae dicit: « Redemptor igitur noster, inquit, 125.0148A| quia verba quae dixit etiam per doctorum studium scribi largitus est, in manu calamum tenuit. Qui calamus mensurae dicitur, quia ipsa Doctorum studia sub quadam occulti judicii dispensatione retinentur, ut et aliis legentibus prosint, et aliis legentibus prodesse non possint. Unde et sancti apostoli, cum magistram veritatem sibi apertius loquentem requirerent cur turbis in parabolis loqueretur, audierunt. Quia vobis datum est nosse mysterium regni coelorum, illis autem non (Matth. XIII, 11). Vel certe calamus mensurae est, quia in ipso sacro ejus eloquio, quod nobis conscriptum est, occultas esse dispensationes ejus agnoscimus. Nam per incomprehensibile ejus judicium, alter intra mensuram electorum metitur, et alter foras relinquitur, ut nullo modo ad electorum 125.0148B| numerum pertinere mereatur. Habet ergo funiculum, habet in manu mensurae calamum. Qui enim funiculo locum metitur, alibi funiculum trahit, aliunde retrahit, et huc ducit quem aliunde subducit. Sic nimirum sic Redemptor noster in collectione hominum facit, dum alios a suis iniquitatibus abstrahit, et alios in sua iniquitate derelinquit. In his enim quos colligere dignatus est, occultae mensurae funiculum traxit, et ab his quos relinquendos esse judicavit, quid aliud nisi funiculum retraxit? ut et boni intra mensuram coelestis fabricae teneantur, et mali extra fabricam, in quibus bona quae aestimantur non sunt, quasi sine mensura remaneant. Hunc funiculum et mensurae calamum in manu sua Redemptor noster tenuit, cum Paulum apostolum per 125.0148C| apparentem virum Macedonem admonere dignatus est: ita ut isdem Macedo vir diceret. Transiens adjuva nos (Act. XVI, 9), et tamen volentibus apostolis ad praedicandum ire in Asiam non permisit spiritus Jesu. Quid est quod sancti apostoli vocantur ire, ubi fortasse ire non cogitabant, et illuc ubi desiderabant pergere, ire perhibentur, nisi quia occulti judicii funiculus et mensurae calamus tenetur in manu, ut et alii verba vitae audiant, et alii nullatenus audire mereantur? Funiculus ergo mensurae est, qui aliunde tractus est, aliunde retractus. Sancto quoque Evangelio teste didicimus, quod venit qui diceret, Magister, sequar te quocunque ieris: cui responsum est, 85 Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet 125.0148D| (Matth. VIII, 19, 20). Venit alter qui diceret, Magister, sine me primum ire et sepelire patrem meum: cui dicitur, Sine mortuos, sepeliant mortuos suos: tu autem me sequere, et annuntia regnum Dei (Matth. VIII, 21, 22). Quid est quod ille promittit se ire et deseritur, iste domum vult redire, et tamen ut sequi debeat jubetur? ille non suscipitur, iste nec ad horae momentum ab obsequio relaxatur? Interno ergo occulto judicio funiculus et mensurae calamus ducitur, in quo et iste trahitur, et ille relinquitur, ut coelestis fabrica non sine pio et justo examine construatur. »

Et item sanctus Gregorius in libro Moralium vigesimo quinto (cap. 8): « Potum meum cum fletu temperabam (Psal. CI, 10). Potus quippe ab exterioribus 125.0149A| interius trahitur, fletus autem ab interioribus exterius emanat. Potum ergo Dominum cum fletu temperare est, alios ab exterioribus introrsus trahere, alios ab interioribus in exteriora reprobare. Conteret enim multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis (Job XXXIV, 24). » Et post pauca (ibid): « Quod autem dixit conteret multos, et illico adjunxit innumerabiles, vel multitudinem exprimere studuit reproborum, quae humanae rationis numerum transit: vel certe indicare voluit quod omnes qui pereunt intra electorum numerum non habentur, ut eo sint innumerabiles, quo extra numerum currunt. » Et paulo post (cap. eod.): « Sed quia in Ecclesia crescente multitudine etiam reprobi colliguntur, apte subditur, (dixerat siquidem paulo superius per Jeremiam 125.0149B| prophetam esse praedictum, Aedificabitur civitas Domino a turre Annanehel usque ad portam anguli, et exibit ultra normam mensurae (Jer. XXXI, 38).) Exibit ultra normam mensurae, quia usque ad eos quoque extenditur, qui normam justitiae transeuntes intra mensurae coelestis numerum non sunt. Unde per Isaiam quoque eidem Ecclesiae dicitur, Ad dexteram enim et ad laevam dilataberis, et semen tuum gentes haereditabit (Isa. LIV, 3). Intrante quippe multitudine gentium ad dexteram extenditur, dum quosdam justificandos suscipit: ad laevam quoque dilatatur, dum ad se quosdam etiam in iniquitate permansuros admittit. Propter hanc multitudinem, quae extra electorum numerum jacet, in Evangelio Dominus dicit, Multi vocati, pauci autem electi 125.0149C| (Matth. XX, 16). Sed quia hoc quod electis aliis alii conteruntur, de merito patientis est, non de iniquitate punientis. Non enim iniquus Deus qui infert iram. » Et paulo post (cap. 9.): « Ligatis manibus et pedibus mittite in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13). Tunc enim coactus in tenebras exteriores mittitur, quia nunc in interioribus voluntarie excaecatur. » Et item sanctus Gregorius in libro trigesimo tertio Moralium Job (cap. 20): « Non quasi crudelis suscitabo eum (Job XLI, 1), quin Leviathan: et velut si mox a nobis rationis causa quaereretur, quomodo eum non quasi crudelis suscitas, quem scimus quia tantos invadere et devorare permittas? statim subdidit dicens, Quis enim resistere potest vultui meo, et quis ante dedit mihi ut reddam ei? (ibid., 1, 2.) 125.0149D| Quibus duobus versibus, et virtutem suae potentiae, et omne pondus rationis explevit. Nam propter potentiam 86 dixit, Quis enim resistere potest vultui meo? et propter rationem subdidit, Quis ante dedit mihi ut reddam ei? Ac si diceret: Non enim quasi crudelis suscito, quia de ejus fortitudine et electos meos potenter eripio, et rursum reprobos non injuste, sed rationabiliter damno; id est, et eos quos benigne eligo, eripere mirabiliter possum, et eos quos respuo non injuste derelinquo. » Et paulo post: « Miro modo aequus omnibus conditor, et quosdam praeelegit, et quosdam in suis reprobis moribus juste derelinquit. Nec tunc electis suis pietatem sine justitia exhibet, quia hic eos duris afflictionibus premit: 125.0150A| nec rursum reprobis justitiam sine misericordia exercet, quia hic aequanimiter tolerat quos quandoque in perpetuum damnat. Si ergo et electi praevenientem se gratiam sequuntur, et reprobi juxta quod merentur accipiunt, et de misericordia inveniunt electi quod laudant, et de justitia non habent reprobi quod accusent. Bene itaque dicitur, Quis ante dedit mihi ut reddam ei? Ac si aperte diceretur: Ad parcendum reprobis nulla ratione compellor, quia eis debitor ex sua actione non teneor. »

Dicant, dicant istius reprehensores capituli, quare beatus Augustinus in libro de Bono vel Dono perseverantiae, quem loco retractationis cum libro de Praedestinatione sanctorum contra hujus objectionis calumnias scripsit, dixerit (cap. 14): « Haec est praedestinatio 125.0150B| sanctorum, nihil aliud, praescientia scilicet et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicunque liberantur: caeteri autem ubi nisi in massa perditionis justo divino judicio relinquuntur? » De qua, sicut ex ejus verbis praemisimus, si nullus liberaretur, irreprehensibile esset divinum ejus judicium. Quare non diffinivit praedestinationem reproborum ad interitum, sicut praedestinationem sanctorum ad liberationem per divinae gratiae beneficium? Dixit enim, « Praedestinatio praescientia est, et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicunque liberantur: caeteri autem ubi nisi in massa perditionis justo divino judicio relinquuntur? » Dicant illi arguti viri qui sunt illi caeteri, et si audent, cum Augustino in 125.0150C| hoc loco contendentes, dicant ad interitum, sicut tu, Augustine, ante dixeras, praedestinati. Nos autem cum sancti Augustini verbis correctioribus dicimus: « Sancti beneficio gratiae Dei sunt ad vitam praedestinati; qui et sancti non inventi, sed gratia sunt effecti; caeteri autem, id est reprobi, in massa perditionis ex retributione justitiae sunt relicti. »

Legant etiam quae posuimus ex libro Hypomnesticon (lib. VI) ejusdem beati Augustini contra Pelagium et Coelestium, de Gratia Christi, et Libero arbitrio, atque originali Peccato, et non errent palpantes caeci in meridie, quia haec est, ut propheta dicit, directa via, ita ut stulti non errent per eam (Isa. XXXII, 2). « Massae itaque humani generis, quae in Adam et Eva praevaricatione damnabilis mortalisque 125.0150D| facta est, non conditione divina generaliter, sed ex debito poena cruciatusque gehennae debetur. 87 Venia vero non merito confertur, Sed Dei justi judicis misericordiae largitate. Quia vero justus et misericors Deus praesciusque futurorum, ex hac damnabili massa, non personarum acceptione, sed judicio aequitatis suae irreprehensibili, imo incomprehensibili, quos misericordia gratuita praescit et praeparat, id est praedestinat ad vitam: caeteros autem poena, ut praedixi, debita punit; quos ideo punit, quia quod essent futuri praescivit; non tamen puniendos ipse fecit vel praedestinavit, sed tantum, ut dixi, in damnabili massa praescivit. » Quid manifestius, quid certius dicere potuit? Et beatus Gregorius, 125.0151A| ut praescripsimus: « Sic nimirum, sic Redemptor noster in collectione hominum facit, dum alios a suis iniquitatibus abstrahit, et alios in sua iniquitate derelinquit. » Quid clarius, quid aperius dicere valuit? Et item in Homilia quarta Evangelii dicit: « Prius soli Judaeae voluit, postmodum cunctis gentibus Dominus praedicari: ut dum illa converti vocata renueret, praedicatores sancti ad vocationem gentium per ordinem venirent, et quod Judaeae fiebat in testimonium, hoc gentibus gratiae esset incrementum. Erant etiam tunc, qui de Judaea vocandi essent, et de gentibus vocandi non essent. Nam et in apostolorum Actibus (Act. II, IV, XVI), praedicante Petro, legimus et prius Hebraeorum tria millia, et postea quinque millia credidisse: et cum praedicare apostoli 125.0151B| gentibus in Asia voluissent, per Spiritum prohibiti esse memorantur: et tamen ipse Spiritus, qui prius praedicationem prohibuit, hunc Asianorum cordibus postmodum infudit. Idcirco ergo prius prohibuit quod postmodum fecit, quia tunc in illa erant, qui salvandi non erant: tunc in illa erant qui necdum ad vitam reparari mererentur, nec tamen gravius de contempta praedicatione judicari. Subtili ergo occultoque judicio a quorumdam auribus praedicatio sancta subtrahitur, quia salvari per gratiam non merentur. Unde Psalmista dicit: Venite et videte opera Domini: quam terribilis in consiliis super filios hominum (Psal. LXIII, 5). Vidit namque quod alius misericorditer vocatur, alius justitia exigente repellitur: et quia alia parcendo, alia Dominus irascendo disponit, expavit quod 125.0151C| penetrare non potuit; et quem non solum investigabilem in quibusdam suis sententiis, sed etiam inflexibilem vidit, terribilem in consiliis esse memoravit. »

Et item alibi in Evangelio legitur de his qui vocati ad coenam venire noluerunt, quia qui invitati erant non fuerunt digni (Matth. XXII, 8), quoniam quidam verbo praedicationis vocantur, sed digni non sunt ut obaudientes veniant: quidam autem veniunt, sed digni non sunt ut in vocatione permaneant: quidam autem nec etiam digni sunt ut vocentur, sicut in praefata Evangelii homilia hic doctor egregius dixit. Sed et in trigesima quinta Evangelii homilia de vocatis et venire nolentibus dicit, quia « sicut illi peccatores fuerunt, qui vocati venire noluerunt: ita hi quoque peccatores sunt, qui invitantur et veniunt. 125.0151D| Sed peccatores superbi respuuntur, ut peccatores humiles eligantur. 88 De his etiam qui vocati veniunt, sed in vocatione non permanent, item scriptum est, quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Quod Dominus in Evangelio de audientibus et non fructificantibus verbum manifeste demonstrat, loquens de semine quod cecidit secus viam, et super terram, et inter spinas (Luc. VIII). Nemo tamen eorum evadet judicium ultionis, quia nec esse poterit excusabilis. De his quippe, qui verbum praedicationis audire non fuerunt digni, Paulus dicit: Quicunque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt (Rom. II, 12). Invisibilia enim Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, 125.0152A| sempiterna quoque ejus virtus et divinitas: ita ut sint inexcusabiles (Rom. I, 20). De his autem qui audierunt, et non obaudierunt, iterum scriptum est: Vocavi et renuistis, despexistis omne consilium meum. Ego quoque in interitu vestro ridebo (Prov. I, 24, 25). Sed et de his, qui audientes verbum crediderunt, et in fide recta ac bonis operibus non permanserunt, in Evangelio dicitur: Nemo mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62). Et de audientibus, credentibus, ac perseverantibus dicit, quia semen cecidit in terram bonam, et attulit fructum (Luc. VIII, 8). Et: Qui audit verba mea et servat ea, similis est viro qui aedificavit domum suam supra petram (Matth. VII, 24). » Et item: Qui habet verba mea et servat ea, ille est qui diligit me: qui autem 125.0152B| diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum (Joan. XIV, 21). Et: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13). » Et item idem beatus Gregorius de electis et reprobis breviter in homilia octava dicit: « Nascituro Domino mundus describitur, quia ille apparebat in carne, qui electos suos ascriberet in aeternitate. Quo contra de reprobis per Prophetam dicitur: Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur (Psal. LXVIII, 29). »

Sed si adhuc de beato Augustino quod nondum posuimus volunt audire, accipiant quid in praefato libro de Bono vel Dono perseverantiae, loquens de Tyriis et Sidoniis; in massa perditionis relictis dixerit (cap. 14): « Ex quo, inquit, apparet habere 125.0152C| quosdam in ipso ingenio divinum naturaliter munus intelligentiae, quo moveantur ad fidem, si congrua suis mentibus vel audiant verba, vel signa conspiciant: et tamen, si Dei altiore judicio a perditionis massa non sunt gratiae praedestinatione discreti, nec ipsa eis adhibentur vel dicta divina vel facta, per quae possint credere. » Et post paululum: « Sed nec illis profuit quod poterant credere, quia praedestinati non erant ab eo, cujus inscrutabilia sunt judicia et investigabiles viae: nec istis obfuisset quod non poterant credere, (quin de quibus dictum est per Prophetam: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor illorum (Isa. VI; Joan. XII), si ita praedestinati essent, ut eos caecos Deus illuminaret, et induratis cor lapideum vellet auferre. » Unde post paululum sequitur 125.0152D| quod praemisimus, quorum alterum ad misericordiam, alterum ad judicium pertinet illius, cui dicit anima nostra: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1).

89 De hoc etiam quod in hoc capitulo circa finem posuimus, « Poenam autem illis, » videlicet in massa perditionis relictis, « quia justus est, praedestinavit aeternam, » audiant quid in saepe commemorato de Bono vel Dono perseverantiae libro dicat beatus Augustinus (cap. 12): « Quoniam quod scriptum est, inquit, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit (Rom. V, 12), aliter recte intelligi non potest: nec a morte perpetua, quae justissime est retributa 125.0153A| peccato, liberat quemquam pusillorum atque magnorum, nisi ille qui propter remittenda et originalia et propria nostra peccata mortuus est, sine ullo suo originali proprioque peccato. Sed quare illos potius quam illos? Iterum atque iterum dicimus, nec nos piget, O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)? Inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (id. XI, 33). Et hoc adjiciamus: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccli. III, 22). » Sed si ista et illa non sufficiunt, quae de libro saepe commemorato contra Pelagium et Coelestium posuimus, adhuc ex eodem quae ipse vir sagacissimus ibidem prosecutus est, quae necdum posuimus apponemus (Hypomn. lib. VI): « Verum autem, inquiens, esse quod diximus, licet plene sit 125.0153B| disputatum, id est, perituris poenam esse praedestinatam, audi Petrum apostolum, cum futuros esse pseudoprophetas et magistros mendaces, et apostatas in Ecclesia dicit, sicut fuerunt in populo veteri (II Petr. II, 1): quibus judicium jam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat. Item Judas apostolus: Subintroierunt, ait, quidam homines, qui olim praescripti sunt in hoc judicium impii, gratiam Domini nostri Jesu Christi transferentes in luxuriam, et solum Deum auctorem et Dominum Jesum Christum negantes (Jud. 4). Et Dominus in Evangelio peccatoribus: Ite in ignem aeternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus; praedestinatis autem: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum paratum vobis ab origine mundi (Matth. XXV, 41, 34), id est 125.0153C| praedestinatum. Tenenda est igitur inconcussa hujus disputationis regula, qua divinis testimoniis claruit, peccatores in malis propriis, antequam essent in mundo, praescitos esse tantum non praedestinatos, poenam autem eis esse praedestinatam secundum quod praesciti sunt. » Et Prosper in absolutione objectionis decimae contra Vincentianos: « Hoc, inquit, praedestinavit, quin Deus, judicium suum, quo unicuique retributurus est prout gessit sive bonum, sive malum. »

Dicant obtrectatores nostri, quid discors, vel obvium, sive devium invenerint istis sanctorum Augustini, Gregorii, atque Prosperi dictis in capitulo a nobis excerpto. Et si non possunt dicere, manifestum est maluisse eos maledicere, quam verum dicere. Accipiant etiam concors et consonum 125.0153D| praecedentibus dictis beati Augustini exemplum, de saepe nominato libro qui titulatur de Bono vel Dono perseverantiae. Quo exemplo quidam abutentes ad suos sensus conantur inflectere, sed non possunt: quia et manifestissima veritas 90 in hoc eodem exemplo, et in praecedentibus ac subsequentibus ejusdem libri, fortissime molitionibus eorum renititur. Nam loquens contra obloquentes veritatis sinceritati, sicut in lectione ejusdem libri qui voluerit, facile cognoscere poterit, ita ad locum dicit (cap. 11): « Proinde, inquiens, sicut Apostolus ait, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16), qui et parvulis quibus vult etiam non volentibus, neque currentibus subvenit, quos mundi 125.0154A| ante constitutionem elegit in Christo, daturus eis gratiam gratis, hoc est nullis eorum vel fidei vel operum meritis praecedentibus; et majoribus etiam his, quos praevidit, si apud eos facta essent, suis miraculis credituros: quibus non vult subvenire, non subvenit: de quibus in sua praedestinatione occulte quidem, sed juste aliud judicavit; » Hoc enim exemplo suam confirmare obtrectatores nostri conantur sententiam, inflectentes hoc quod dixit, « de quibus in sua praedestinatione occulte quidem sed juste aliud judicavit, » quasi intelligi voluerit sanctus Augustinus, aliud judicavit, ad interitum praedestinavit: quod quam absurdum sit manifestissimis patet indiciis. Ait enim, « quibus non vult subvenire, non subvenit, » videlicet quia quibus 125.0154B| subvenit, praedestinatione, id est gratiae praeparatione subvenit. De his autem quibus non subvenit, aliud in sua praedestinatione occulte quidem se juste judicavit; et quid judicaverit in subsequentibus apertissime dicit: Non enim est, inquiens, iniquitas apud Deum: sed inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. IX, 33): universae autem viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). « Investigabilis ergo est misericordia, quia cujus vult miseretur, nullis ejus praecedentibus meritis: et investigabilis veritas, quia quem vult obdurat, ejus quidem praecedentibus meritis, sed cum eo cujus miseretur plerumque communibus, sicut duorum geminorum, quorum unus assumitur, et unus relinquitur. » Ecce quid est illud aliud, quod in sua praedestinatione 125.0154C| Dominus judicavit.

Hinc denique sequuntur verba ipsius Augustini in libro de Bono perseverantiae: « Dispar est exitus, merita communia: in quibus tamen sic alter magna Dei bonitate liberatur, ut alter nulla ejus iniquitate damnetur. Nunquid enim iniquitas est apud Deum? Absit. Sed investigabiles sunt viae ejus. Itaque misericordiam ejus in his qui liberantur, et veritatem in his qui puniuntur, sine dubitatione credamus, neque inscrutabilia scrutari, aut investigabilia vestigare conemur. Ex ore quippe infantium et lactentium suam perficit laudem (Psal. VIII, 3), ut quod in his videmus, quorum liberationem bona eorum merita nulla praecedunt, et in his quorum damnationem utrisque communia originalia 125.0154D| sola praecedunt, hoc et in majoribus fieri nequaquam omnino cunctemur, id est, non putantes vel secundum sua merita gratiam cuiquam dari, vel nisi suis meritis quemque puniri, sive pares qui liberantur atque puniuntur, sive dispares habeat causas malas: 91 ut qui videtur stare videat ne cadat (I Cor. X, 12), et qui gloriatur non in se ipso, sed in Domino glorietur (I Cor. I, 31). » Et post aliquanta in eodem libro subsequitur dicens (cap. 17): « Ista igitur sua dona quibuscunque Deus donat, procul dubio se donaturum esse praescivit, et in sua praescientia praeparavit. Quos ergo praedestinavit, ipsos et vocavit vocatione illa, quam me saepe commemorare non piget, de qua dictum est, sine poenitentia sunt dona 125.0155A| et vocatio Dei (Rom. XI, 29). Namque in sua, quae falli mutarique non potest, praescientia opera sua futura disponere, id omnino non aliud quidquam est quam praedestinare. » Et post aliquanta: « Cum haec et alia multa quae piget repetere dixerimus, atque ostenderimus et initium fidei, et usque in finem perseverantiam, Dei dona esse, nec ulla futura sua dona, et quae danda essent, et quibus danda essent, Deum non praescire non potuisse, ac per hoc praedestinatos ab illo esse quos liberat et coronat. » Et aliquanto superius: « An forte nec ipsa dicunt, quin Dei dona, praedestinata? Ergo nec dantur a Deo, aut ea se daturum esse nescivit: quod si et dantur, et ea se daturum esse praescivit, profecto praedestinavit. » Et sanctus Hieronymus in sententia Ecclesiaste: 125.0155B| « Non est omne recens sub sole dicendum (Eccle. I, 10), quod ex praescientia et praedestinatione Dei jam facta sunt, quae futura sunt. Qui enim electi sunt in Christo ante constitutionem mundi, in prioribus saeculis jam fuerunt. » Et sanctus Augustinus in libro de Correptione et Gratia (cap. 9). « De illo dicit et propheta Isaias, Qui fecit quae futura sunt. Quicunque ergo in Dei providentissima dispositione praesciti, praedestinati, vocati, justificati, glorificati sunt, non dico etiam nondum renati, sed etiam nondum nati, jam filii Dei sunt, et omnino perire non possunt. » Et Prosper in absolutione objectionis Gallorum decimae quintae: « Dubium non est, inquit, sine ulla temporali differentia Deum et praescisse simul et praedestinasse 125.0155C| quae ipso erant auctore facienda, vel quae malis meritis justo erant judicio retribuenda: praescisse autem tantummodo, non etiam praedestinasse, quae non ex ipso erant causam operationis habitura. Potest itaque sine praedestinatione esse praescientia, praedestinatio autem sine praescientia esse non potest. » Et item in Recapitulatione quinta decima: « Quae enim ex Dei munere habemus, et quae praescita dicuntur, non possunt non esse praedestinata, et quae praedestinata appellantur, non possunt non esse praescita. » Et in absolutione objectionis decimae quintae contra Vincentianos: Nullam animam nequiter turpiterque victuram Deus ad hoc ut taliter viveret praeparavit, sed talem futuram non ignoravit, 125.0155D| et de tali juste se judicaturum esse praescivit. Atque ita ad praedestinationem ejus nihil aliud referri potest, nisi quod aut ad debitam justitiae retributionem, aut ad indebitam pertinet gratiae largitatem. Videant et non invideant reprehensores nostri, et damnatores capituli ex his sententiis a nobis excerpti, quam concorditer consonet sensus a nobis in hoc eodem capitulo ex verbis beati 92 Augustini et Prosperi, et aliorum doctorum excerptus, his sententiis ab eodem sancto viro Augustino contra se calumniantes propositis, et aliis per eos sancto Spiritu promulgante prolatis.

Addam etiam quaedam, quasi ex supererogatione, de epistola beati Augustini ad Xystum presbyterum (epist. 105), de qua nihil excipiendum foret, si aliorum 125.0156A| testimoniorum pluralitas id agere non exposceret: « Quod, inquit, personarum acceptorem Deum se credere existimant, quin auctores et disseminatores perversi dogmatis, si credant quod sine ullis praecedentibus meritis cujus vult Deus miseretur, et quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit, parum attendunt quod debita reddatur poena damnato, indebita gratia liberato. Agamus ergo gratias Salvatori, dum nobis non redditum cernimus quod in damnatione similium etiam nobis debitum fuisse cognoscimus. Si enim utrique liberarentur, lateret quid peccato per justitiam debeatur: si nemo, quid gratia largiretur. Misericordia et veritas occurrerunt sibi, ut nec misericordia impediat veritatem qua plectitur dignus, nec veritas misericordiam qua 125.0156B| liberatur indignus. Ergo cui vult miseretur, et quem vult obdurat. Quaerimus enim meritum obdurationis et invenimus: merito namque peccati universa massa damnata est, nec obdurat Deus impertiendo malitiam, sed non impertiendo misericordiam. Quibus enim non impertitur, nec digni sunt, nec merentur, ac potius ut non impertiatur hoc digni sunt, hoc merentur. Quaerimus autem meritum misericordiae, nec invenimus, quia nullum est, ne gratia evacuetur si non gratis donatur, sed meritis redditur. Quod est ergo meritum hominis ante gratiam, quo merito percipiat gratiam, cum omne bonum meritum nostrum non in nobis faciat nisi gratia: et cum Deus coronat merita nostra, nihil aliud coronet quam munera sua? Stipendium, inquit, peccati 125.0156C| mors, gratia autem Dei vita aeterna in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VI, 23). Sed si vasa sunt irae, quae perfecta sunt ad perditionem quae illis debita redditur, sibi hoc imputent, quia ex ea massa facta sunt, quam propter unius peccatum in quo omnes peccaverunt, merito Deus justeque damnavit. Si autem vasa sunt misericordiae, quibus ex eadem massa factis supplicium debitum reddere noluit, non se inflent, sed ipsum glorificent qui eis misericordiam non debitam praestitit. Non itaque gratuitae misericordiae Dei pertinacissima adversentur insania. Sinant filium hominis in qualibet aetate quaerere et salvum facere quod perierat. Nec de inscrutabilibus judiciis ejus audeant judicare, cur in una eademque causa super alium veniat misericordia ejus, super 125.0156D| alium autem mancat ira ejus. Qui enim sunt isti qui respondeant Deo, quandoquidem ille Rebeccae habenti geminos ex uno concubitu Isaac patris nostri, cum illi nondum nati nihil egissent boni vel mali, ut secundum electionem propositum ejus maneret, electionem scilicet gratiae non debiti, electionem qua eligendos facit ipse, non invenit, 93 non ex operibus sed ex vocante dicit minori serviturum esse majorem (Gen. XXV, Rom. IX). Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat. Hoc facit apud quem non est iniquitas: miseretur itaque gratuito dono, obdurat autem justissimo merito. Agnoscant igitur vasa ex eadem massa in honorem facta quid eis misericordia divina largita sit. »

125.0157A| Hinc etiam sanctus Augustinus in libro quinto contra Julianum ita dicit (cap. 3): « Denique et hic cum dixisset: Omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt, continuo subdidit, quoniam quos ante praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii ejus, ut sit primogenitus in multis fratribus: quos autem praedestinavit illos et vocavit, et quos vocavit ipsos et justificavit; quos autem justificavit ipsos et glorificavit (Rom. VIII, 28-30). Hi sunt secundum propositum vocati: ipsi ergo electi, et hoc ante mundi constitutionem, ab eo qui vocat ea quae non sunt, tanquam sint, sed electi per electionem gratiae. Unde dicit idem doctor et de Israel: Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 3). Et ne forte ante constitutionem 125.0157B| mundi ex operibus praecognitis putarentur electi, secutus est et adjunxit: Si autem gratia, jam non ex operibus, alioquin gratia jam non est gratia (ibid., 6). Ex isto numero electorum et praedestinatorum, etiam qui pessimam duxerint vitam, per Dei benignitatem adducuntur ad poenitentiam, per cujus patientiam non sunt huic vitae in ipsa scelerum perpetratione subtracti, ut ostendatur et ipsis, et aliis cohaeredibus eorum, de quam profundo malo possit Dei gratia liberare. Ex his nemo perit quacunque aetate moriatur: absit enim, ut praedestinatus ad vitam sine sacramento mediatoris finire permittatur hanc vitam. Propter hos Dominus ait: Haec est autem voluntas ejus qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo (Joan. VI, 39). Caeteri autem mortales, 125.0157C| qui ex isto numero non sunt, et ex ea quidem massa, ex qua et isti, sed vasa irae facti sunt, ad utilitatem nascuntur istorum. Non enim quemquam eorum Deus temere ac fortuito creat, aut quid de illis boni operetur ignorat: cum et hoc ipsum bonum operetur, quod in eis humanam creat naturam, et ex eis ordinem saeculi praesentis exornat. Istorum neminem adducit ad poenitentiam salubrem et spiritalem, qua homo in Christo reconciliatur Deo, sive illis ampliorem patientiam, sive non imparem praebeat. Quamvis ergo omnes ex eadem massa perditionis et damnationis secundum duritiam cordis sui, et cor impoenitens, quantum ad ipsos pertinet, thesaurizant sibi iram in die irae, quo redditur unicuique secundum opera sua, Deus tamen alios inde per misericordem 125.0157D| bonitatem adducit ad poenitentiam, alios secundum justum judicium non adducit, » et caetera quae in eodem loco prosequitur. De quo capitulo contra decimam tertiam objectionem Gallorum sanctus Prosper catholice et sufficienter satis disseruit. Item sanctus Augustinus contra Julianum in libro tertio (cap. 17). « Quis autem Christianus ignoret, quod ille qui primum hominem fecit ex pulvere omnes fabricetur ex semine? sed ex semine 94 jam vitiato atque damnato: qui partim per veritatem remanent in supplicio, partim per misericordiam liberantur a malo. » Item in libro tertio: « Bonus est Deus, justus est Deus: potest aliquos sine bonis meritis liberare, quia bonus est non potest quemquam sine 125.0158A| malis meritis damnare, quia justus est. » Et in libro quinto (cap. 18): « Itaque isto malo, quin libidinis, cum bene utuntur conjugati fideles, a cujus reatu soluti sunt munere Salvatoris, profecto quicunque inde nascuntur, ejusdem munere Creatoris, non sicut nobis obicis in regnum diaboli praeparantur, sed ab illo potius eruendi, et in regnum Unigeniti transferendi. » Item in eodem libro: « Nam prorsus ea non perpeti cum hic vivitur, nullo modo, nulla ratione quisquam potest: nec tamen sive maximis, sive minimis urgeatur, fas est ut dicat ei qui se finxit, quamvis omnipotenti, justo et bono: Quare me sic fecisti? et de jugo gravi, quod est super filios primi Adam, nemo liberat nisi secundus Adam. » Et post paululum: « Licet ipsi hoc nesciant, donec 125.0158B| si ex illo sunt praedestinatorum numero, accipiant Spiritum qui ex Deo est, ut sciant quae a Deo donata sunt eis. » Et item in eodem libro: « Si hoc profundius esse perspicis, quam ut abs te valeat inveniri, utrumque utrique nostrum profundum sit, cur et in majoribus et in minoribus Deus velit alteri et nolit alteri subvenire: dum tamen certum et immobile teneamus, non esse iniquitatem apud Deum, qua quemquam sine malis meritis damnet, et esse bonitatem apud Deum, qua multos sine bonis meritis liberet, demonstrans in eis quos damnat quid omnibus debeatur, ut hinc discant quos liberat, quae sibi poena debita relaxetur, et quae indebita gratia condonetur. » Et item in libro quinto: « Aut certe, quia parum erat vitam quam nascendo sortitus est, 125.0158C| ideo addidit et misericordiam: ne remaneret naturaliter filius irae sicut caeteri, atque inter vasa irae, non inter vasa misericordiae fieret. » Et in libro sexto (cap. 1): « Quos quidem ab isto tanto malo potest gratia Dei per sanguinem Mediatoris eruere; sed unde potuerunt in tantum malum ruere, si divino judicio nulla origini debetur poena vitiatae? » Item in eodem libro (cap. 4): « In eis ergo, ut saepe diximus, irae vasis notas facit, secundum Apostolum, divitias gloriae suae in vasa misericordiae, ne glorientur tanquam de meritis vitae suae, cum cognoscant hoc sibi justissime reddi potuisse, quod vident reddi paribus consortibus mortis suae. » Et item in eodem libro (cap. 5): « Certe hic, ubi fati nulla est immobilitas, nulla fortunae temeritas, nulla personae dignitas, 125.0158D| quid restat nisi misericordiae veritatisque profunditas? ut sciamus et ex hoc incomprehensibile comprehendamus, juxta duos homines, unum per quem peccatum intravit in mundum, alterum qui tollit peccatum mundi, omnes filios concupiscentiae carnalis, undecunque nascantur, ad jugum grave filiorum Adam merito pertinere, et ex his omnes filios gratiae spiritalis, undecunque nascantur, ad jugum suave filiorum Dei sine merito pervenire? » Et item in eodem libro (cap. 8): « Cur 95 putamus ab ejus operibus abhorrere, quod ab origine vitiata damnabiles illo creante nascuntur, qui creator est omnium, et per Mediatorem regenerati a damnatione liberantur debita, sed gratuita 125.0159A| miseratione non debita: quos elegit ante constitutionem mundi per electionem gratiae, non ex operibus, vel praeteritis, vel praesentibus, vel futuris? alioquin gratia jam non est gratia. » Haec omnia exempla intueatur lector, si astipulentur capitulo a nobis excerpto, in quo scriptum est: Homo libero arbitrio male utens peccavit et cecidit, et factus est massa perditionis totius humani generis. Deus autem bonus et justus elegit ex eadem massa perditionis secundum praescientiam suam, quos per gratiam praedestinavit ad vitam, et vitam illis praedestinavit aeternam: caeteros autem, quos justitiae judicio in massa perditionis reliquit, perituros praescivit, sed non ut perisent praedestinavit: poenam autem illis, quia justus est, praedestinavit aeternam.

CAPUT XVII. De eo quod Gothescalcus exemplum libri beati Augustini, quem sui complices ejusdem esse auctoris denegant, ad suam confirmandam sententiam posuit, et de aliis sanctorum sententiis ad statum capituli a nobis excerpti propositis. 125.0159B| Denique Gothescalcus de libro Hypomnesticon Augustini inter caetera ad confirmandam sententiam suam, quia sint reprobi a Deo praedestinati ad poenam, hoc ponit exemplum dicens de Juda: « Si talis, inquit beatus Augustinus, factus esset, inculpabilis esset, et Dei opificio reputaretur, non Judae. Injuste etiam in eo praelata damnatio esset. Item Petrus, Quibus judicium jam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat (II Petr. II, 3). Et Judas, Subintroierunt 125.0159C| quidam homines, qui olim praescripti sunt in hoc judicium impii (Jud. 4). » Cujus caecitas non tantum admiranda quantum demonstranda videtur: quia derelictis manifestissimis talibus tantisque exemplis, quae ex eodem libro posuimus, haec tantum tria exempla decurtavit, et ad sensum suum impudenter inflexit. Nam loquens in eodem libro beatus Augustinus de praedestinatione electorum, et relictione reproborum, ita dicit (Hypomn. lib. VI): « Diximus namque de damnabili humani generis massa Deum praescisse, misericordia non meritis, quos et electione gratiae praedestinavit ad vitam; caeteros vero, qui judicio justitiae ejus ab hac gratia efficiuntur expertes, praescisse tantum vitio proprio perituros, non ut perirent praedestinasse. » Et post 125.0159D| paululum: « His poenam praedestinatam esse rite fatemur. Quod ut probare valeamus, solum reor ad exemplum sufficere Judam. Hunc enim Deus cum praescisset in vitiis propriae voluntatis pessimum fore, id est electione discipulatus sui bene a Christo conferenda male usurum, 96 et avaritia ardentem pretio Judaeis Dominum traditurum, poenam ei praedestinavit ex merito. » Quod cum exemplis Scripturarum satissime confirmaret, ad hunc locum pervenit, quem Gothescalcus detruncatum usurpare non timuit. « Ubi ergo, inquiens beatus Augustinus, commemoratio operum ejus malorum a sancto fit Spiritu in psalmis, priusquam esset praescitus est non factus, quod talis adversus Filium Dei futurus 125.0160A| esset. Si enim talis factus esset, inculpabilis esset, et Dei opificio reputaretur, non Judae. Injuste etiam in eum praelata damnatio esset. Sed absit hoc a summe bono judice auctore omnium bonorum Deo, damnatore vero cunctorum malorum, qui malum Judam, ut praedixi, praescivit non fecit, et tamen in quibus praescivit, judicio justo tradens eum in reprobum sensum, ut impleret permisit; et ideo permisit, quia per Spiritum sanctum eum periturum ante praedixit. » Et post paululum: « Talis ergo periturorum omnium causa est, licet culpa sit a culpa dissimilis. Verum autem esse quod diximus, licet plene sit disputatum, id est perituris poenam esse praedestinatam, audi Petrum apostolum, cum futuros esse pseudoprophetas, et magistros mendaces, et apostatas in Ecclesia 125.0160B| dicit, sicut fuerunt in populo veteri: Quibus judicium, innuit, jam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat (II Pet. II, 3). Item Judas apostolus: Subintroierunt, ait, quidam homines, qui olim praescripti sunt in hoc judicium impii, gratiam Domini nostri Jesu Christi transferentes in luxuriam, et solum Deum auctorem et Dominum Jesum Christum negantes (Jud. 4). Et Dominus in Evangelio peccatoribus: Ite in ignem aeternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus: praedestinatis autem, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum paratum vobis ab origine mundi (Matth. XXV, 41, 34), id est praedestinatum. »

Hinc quoque nihil contra eumdem Gothescalcum loqui censuimus, cum satis apertissime sanctus Augustinus 125.0160C| pro se contra eum loquatur. Cujus sensui et verbis de regno sanctis praedestinato, et de poenis reprobis praeparatis, sanctus Joannes Constantinopolitanus, uno spiritu, uno animo, unoque ore concordat in libro de Reparatione lapsi, sicut supra posuimus: qui ex evangelica veritate demonstrat regni coelorum gloriam propter homines, gehennam quoque factam propter diabolum. Sed et de Juda in eodem libro idem sanctus Joannes ita dicit: « Propterea denique, inquiens, et Judam inimicus hinc rapuit, ne forte, quia sciebat quod esset reditus ad salutem, lapsum suum poenitentia reformaret. Ego enim, etiamsi mirum videtur esse quod dico, ne illud quidem Judae peccatum dixerim vires excedere poenitentiae potuisse. » Unde et sanctus Ambrosius, 125.0160D| cum exponeret versum Psalmi CXVIII: Posuerunt peccatores laqueum mihi, ait: « Ac ne mediocrem hunc laqueum putes, hic laqueus Judam apostolum strangulavit: cui miser cum esset illaqueatus, ut proderet Dominum, ubi advertit quantum sceleris esset admissum, laqueo 97 se ipse suspendit. Sed et ipse laqueus diaboli fuit, ut non ageret poenitentiam, sed laqueo se suffocaret. Deus enim etiam in ipsos pius est proditores, ut ad poenitentiam provocentur, atque a flagitioso proposito reflectantur, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem. Jam non aerumna est incidisse, sed crimen: qui non solum se dederunt capiendos, sed etiam ad voluntatem diaboli 125.0161A| tenentur astricti, cum possint dicere: Disrumpamus vincula eorum. Dedit enim tibi Scriptura divina, ut non solum caveas diaboli laqueum, sed etiam per poenitentiam ejus vincula disrumpas. »

Quantum namque Deus poenitentiam omnis peccatoris acceptet et diligat, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, et in evangelicis, et in apostolicis, et in propheticis scripturis ipse demonstrat. Videns enim civitatem peccatricem flevit super illam dicens, Quia si cognovisses et tu (Luc. XIX, 42), subauditur, poenitentiae lacrymis fleres; quia gaudium est super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 7), quae multoties praedicatur, ut, Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 1). Et in Evangelio Marci, Venit 125.0161B| Jesus in Galilaeam praedicans Evangelium regni Dei, et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei, poenitemini et credite Evangelio. (Marc. I, 14.) Et Joannes Baptista, Facite fructus dignos poenitentiae (Luc. III, 8). Et Petrus, Poenitemini et convertimini ut deleantur vestra peccata (Act. III, 19). Et item Scriptura, Misereris omnium, Domine, et nihil odisti eorum quae fecisti, dissimulans peccata hominum propter poenitentiam (Sap. XI, 24, 25). Quam qui agere fugit, non Dei praedestinatione perit, sed ipse in perditionem se ipsum dimergit, Domino attestante in Evangelio Lucae, Cum ei nuntiatum esset a quibusdam de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum, quibus respondens dixit: Putatis quod hi Galilaei prae omnibus 125.0161C| Galilaeis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt? Non, dico vobis; sed nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. Sicut et illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloe, et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Jerusalem? Non, dico vobis; sed si non poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis (Luc. XIII, 1-5). Unde Beda: Et isti Hierosolymitae quemadmodum et illi Galilaei, non soli fuerunt peccatores, sed in terrorem sunt reliquorum puniti: qui ruina turris oppressi praenuntiant omnes qui poenitere noluerunt perituros. Quales plangit Paulus dicens, Ut lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam (II Cor. XII, 11); et de qualibus Dominus dicit, Vocavi, dicens poenitentiam agite, et renuistis: 125.0161D| extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis (Prov. I, 24). Propterea praedestinatum tales puniet judicium de quo ibidem subsequitur, Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis quod timebatis advenerit: cum irruerit repentina calamitas, et judicium vel damnatio quasi tempestas ingruerit; cum venerit super vos tribulatio 98 et angustia (Prov. I, 26, 27). Quales alloquitur Paulus, An divitias bonitatis Dei et patientiae contemnis? ignoras quoniam bonitas ejus ad poenitentiam te adducit? tu autem secundum duritiam tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum 125.0162A| opera sua: his quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam; his vero qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio, et angustia super omnem animam hominis operantis malum (Rom. II, 4-9). De quibus Psalmista, Statuerunt oculos suos declinare in terram, et ecce qui elongant se a te, Domine, peribunt (Psal. XVI, 11). Et: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII, 27). Quos invitat Dominus dicens: Audi, populus meus, et contestabor te; Israel, si audieris me. Non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. Ego enim sum Dominus Deus tuus (Psal. LXXX, 9-11). Et de quibus iterum conqueritur dicens: Et non audivit populus meus vocem 125.0162B| meam, et Israel non intendit mihi. Ideo dimisi eos secundum desideria cordis eorum: ibunt in adinventionibus suis. Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset, pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam. Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in saecula (ibid., 12-16). Quos adhuc in singulari persona Evangelium Lucae hortatur dicens: Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via, da operam liberari ab illo, ne forte tradat te apud judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat in carcerem (Luc. XII, 58). Adversarius noster, inquit Beda, in via est sermo Dei contrarius nostris carnalibus desideriis in praesenti vita: a quo ipse liberatur qui praeceptis ejus humiliter subditur. 125.0162C| Alioquin adversarius judici, et judex tradet exactori: quia ex sermone Domini contempto reus peccator tenebitur in examine judicis; quem judex exactori tradet, quia hunc maligno spiritui ad ultionem trahere permittet, ut compulsam animam ipse ad poenam de corpore exigat, quae ei ad culpam sponte consensit. Exactor mittit in carcerem, quia per malignum spiritum in inferno retruditur, quousque dies judicii veniat, ex quo jam in inferni ignibus simul et ipse crucietur. Dico tibi, Non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas, id est donec etiam minima peccata persolvas: quae quia semper solvere poenas patiendo, sed nunquam persolvere veniam consequendo poteris, neque enim ibi veniae locus erit, nunquam exies inde, ubi perpetuas operum 125.0162D| poenas lues, scilicet praedestinato judicio ex retributione justitiae.

Et quia plus sensu pertinacibus quam vivacibus, et potius curiosis quam studiosis cogimur respondere, dicamus illis quod sanctus Augustinus in libro de Praedestinatione sanctorum suis respondit derogatoribus: « Multa, inquit, diximus, et fortasse jam dudum potuimus persuadere quae volumus, et adhuc tam bonis ingeniis sic loquimur quasi obtunsis, quibus et quod nimium est, non est satis. Sed dent veniam: nova enim quaestio ad hoc nos compulit. » Unde 99 et explosor, imo quicunque fuerint de schola Gothescalci moderni Praedestinatiani, quia audierunt quae beatus Augustinus et sanctus Prosper scripserant 125.0163A| contra Gallos, accipiant quae idem beatus Augustinus scripserat contra Africanos Praedestinatianos in libro de Correptione et Gratia, de quo sanctus Prosper ad beatum Augustinum dicit, in epistola pro hujusmodi negotio ad illum directa: « Evenit, inquit, ex dispositione misericordiae Dei, ut cum quidam intra Africam similia movissent, videlicet sicut ipse praescripsit, his qui in Massiliensi urbe consistunt, librum de Correptione et Gratia plenum divinae auctoritatis emitteres. De quo, sicut et de aliis libris quos commemoravimus, convenientius est ad revincendos errores exempla ponere, per quos voluit ipse eosdem errores revincere, quam de illis, quos in libris istis studuit sicut est certum corrigere. Nos in praescripto capitulo, sicut supra 125.0163B| taxatum est, diximus: Deus bonus et justus elegit ex eadem massa perditionis secundum praescientiam suam quos per gratiam praedestinavit ad vitam, et vitam illis praedestinavit aeternam: caeteros autem, quos justo judicio in massa perditionis reliquit, perituros praescivit, sed non ut perirent praedestinavit, poenam autem illis quia justus est praedestinavit aeternam. » Et beatus Augustinus in memorato libro de Correptione et Gratia (cap. 7): « Qui vero, inquit, perseveraturi non sunt, ac sic a fide Christiana et conversatione lapsuri sunt, ut tales eos vitae hujus finis inveniat, procul dubio nec illo tempore quo bene pieque vivunt in praedestinatorum numero computandi sunt. Non enim sunt a massa illa perditionis praescientia Dei et praedestinatione discreti. » Et 125.0163C| item (cap. 9): « Nec nos moveat, quod filiis suis quibusdam Deus non dat istam perseverantiam. Absit enim ut ita esset, si de illis praedestinatis essent, et secundum propositum vocatis, qui vere sunt filii promissionis. Nam isti cum pie vivunt dicuntur filii Dei: sed quoniam victuri sunt impie, et in eadem impietate morituri, non eos dicit filios Dei praescientia Dei. » Attende quare non dixit hic, sicut dicunt Praedestinatiani, ad interitum praedestinatio Dei: sed dixit de electis loquens praedestinationem, de reprobis autem praescientiam. Et post pauca: « Qui vere filii sunt, praesciti et praedestinati sunt conformes imaginis filii ejus, et secundum propositum vocati sunt ut electi essent. Non enim perit filius promissionis, sed filius perditionis. Fuerunt ergo isti ex 125.0163D| multitudine vocatorum, ex electorum autem paucitate non fuerunt. Non igitur filiis suis praedestinatis Deus perseverantiam non dedit. Haberent enim eam, si in eo filiorum numero essent. Ipsi sunt praedestinati, illi praedestinati et secundum propositum vocati, quorum nullus perit. » Et item: « Et jam in illa praedestinatione filii sunt ejus. » Et post aliquanta: « Quos ante praescivit et praedestinavit conformes imaginis Filii ejus: quos autem praedestinavit, illos et vocavit: quos autem vocavit, illos et justificavit: quos autem justificavit, ipsos et glorificavit: illa 100 omnia jam facta sunt, praescivit, praedestinavit, vocavit, justificavit; quoniam et omnes jam praesciti ac praedestinati sunt, et multi jam vocati atque justificati. 125.0164A| Quod autem posuit in fine, illos et glorificavit, siquidem illa gloria est hic intelligenda, de qua idem dicit, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Col. III, 4), nondum factum est. Quamvis et illa duo, id est vocavit et justificavit, non in omnibus facta sint, de quibus dicta sunt: adhuc enim usque in finem saeculi multi vocandi et justificandi sunt: et tamen verba praeteriti temporis posuit de rebus etiam futuris, tanquam jam fecerit Deus, quae jam ut fierent ex aeternitate disposuit. Ideo de illo dicit et propheta Isaias: Qui fecit quae futura sunt. Quicunque ergo in Dei providentissima dispositione praesciti, praedestinati, justificati, et glorificati sunt, non dico etiam nondum renati, sed etiam nondum nati, jam filii 125.0164B| Dei sunt, et omnino perire non possunt. » Et post aliquanta (cap. 10): « Si enim secundum propositum vocatus iste, procul dubio illi etiam quod corripitur Deus cooperatur in bonum. Utrum autem ista sit vocatio, quoniam qui corripit nescit, faciat ipse cum charitate quod scit esse faciendum. Scit enim tali corripiendo facturum Deum aut misericordiam aut judicium: misericordiam quidem, si a massa perditionis ille qui corripitur gratiae largitate discretus est, et non est inter vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, sed inter vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. »

Unde et idem beatus Augustinus in libro de Praedestinatione gratiae dicit (cap. 5): « Ab illo ergo, qui aeternus et praescius, qui et justus et pius est, qui et exerit debitam severitatem, et exhibet indebitam 125.0164C| pietatem, et habet in creandis atque eligendis hominibus, sicut in luto figulus, potestatem, facta sunt alia quidem vasa in honorem, alia vero in contumeliam. Antequam faceret praescivit nos, et in ipsa nos praescientia cum nondum fecisset elegit. Sed a quo hoc fieri potuit, nisi ab eo qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt (Rom. IV, 17)? Apostolus enim dicit: Qui elegit nos ante mundi constitutionem (Eph. I, 4). Intra mundum facti sumus, et ante mundum electi sumus; atque ita uno eodemque, nec transeunte, nec futuro, sed continuo tempore, vel si quo alio modo dici potest, sed tamen potest, apud Deum est, et praescire, et facere, et eligere, et praescientia sua incommutabiliter permanente eligere faciendos, quos facturus fuerat eligendos. » Et item idem in eodem 125.0164D| libro (cap. 16): « Hanc itaque divinam electionem, non meritis reddi, sed sola voluntatis munificentia donari hominibus, Moyses cum jam tunc quamvis carnalem populum doceret ostendit. Sic enim in Deuteronomio dicit ad populum: Ecce domini Dei tui coelum, et coelum coeli, terra et omnia quae sunt in ea. Verumtamen patres vestros elegit Dominus diligere eos, qui elegit semen eorum post ipsos, vos prae omnibus gentibus (Deut. X, 14). Et adjecit: Circumcidimini ergo a duritia cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius (ibid., 16). Sed hanc in 101 eis mansisse duritiam cordis, sicut supra jam dixi, beatus Stephanus cum Iudaeos increpat ostendit. In Actibus enim apostolorum ipse sic dicit: 125.0165A| Dura cervice et incircumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis (Act. VII, 51). Unde dura cervix in eo populo, qui ex mundo electus est? » Et post aliquanta: « Cum illo, scilicet Apostolo, quando de talibus quaeritur admiremur, et manente sententia quod non sit iniquitas apud Deum, si quid illud modum nostri sensus excesserit, et intellectus nostri non dignatur angustias, in illa justitiae, misericordiae, praescientiaeque divinae plenitudine permanere inconcussa aequitate fateamur. » Et item aliquanto superius (cap. 13): « Elegit vasa quae faceret in honorem, et illos a ventura ira dono gratuitae vocationis absolvit, alios derelinquens ad aequalitatis judicium reservavit: nulli tamen agnoscendae veritatis abstulit facultatem. Et ita plenitudo divinae 125.0165B| praescientiae in alios manante justitia, in alios gratia profluente completa est. » Item beatus Augustinus in libro de Correptione et Gratia (cap. 12): « Ipse igitur eos facit perseverare in bono, qui facit bonos: qui autem cadunt et pereunt, in praedestinatorum numero non fuerunt. »

Audiat cum schola sua Gothescalcus princeps narratorum, et hujus iniquae fabulationis resuscitator, quid dicat sanctus Augustinus: « In praedestinatorum numero non fuerunt. Si vellet et debuisset, convenienter dicere potuisset, Qui autem cadunt et pereunt, ad interitum praedestinati fuerunt, et ideo ceciderunt et perierunt. » Et item sanctus Augustinus in praefato libro ad locum (cap. 13): « Haec de his loquor qui praedestinati sunt ad regnum Dei, 125.0165C| quorum ita certus est numerus, ut nec addatur eis quisquam, nec minuatur ex eis: non de his qui, cum annuntiasset et locutus esset, multiplicati sunt super numerum. » Et item in eodem libro: « Hi vero qui non pertinent ad hunc praedestinatorum numerum, quos Dei gratia, sive nondum habentes ullum liberum suae voluntatis arbitrium, sive cum arbitrio voluntatis, ideo vero libero quia per ipsam gratiam liberato, perducit ad regnum, hi ergo, qui non pertinent ad istum certissimum et electissimum numerum, pro meritis justissime judicantur. » Et item; « Si is qui corripitur ad praedestinatorum numerum pertinet, sit ei correptio salubre medicamentum: si autem non pertinet, sit ei correptio poenale tormentum. » Et item (cap. 15): « Nobis quidem tunc, id 125.0165D| est quando evangelizamus, incipit esse quisque filius pacis cum obedierit huic Evangelio, et ex fide justificatus pacem ad Deum habere coeperit: secundum praedestinationem autem Dei, jam filius pacis erat. Neque enim dictum est, super quem requieverit pax vestra, fiet filius pacis: sed Ubi fuerit, inquit, filius pacis, requiescet super illam domum pax vestra (Luc. X, 6). » Et item: « Proinde quantum ad nos pertinet, qui praedestinatos a non praedestinatis discernere non valemus. » Et hic attendendum, quare non dixit sanctus Augustinus, qui praedestinatos 102 ad vitam a praedestinatis ad interitum discernere non valemus. Et quod jam posuimus ex libro de Bono perseverantiae: « Deus donat perseverantiam 125.0166A| usque in finem. Haec Deus facturum se esse praescivit: ipsa est praedestinatio sanctorum, quos elegit in Christo ante constitutionem mundi, ut essent sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate, praedestinans eos in adoptionem filiorum per Jesum Christum. » Et item: « Illud tamen fidelibus debet esse certissimum, hunc esse ex praedestinatis, illum non esse. »

Et Cassiodorus in Psalmum XIV: « Revera, inquit, ipsi restituta est haereditas, cui ante conditionem rerum fuerat in praedestinatione collata. » Et item: « Haereditas Christi est praedestinata multitudo sanctorum. » Et in Psalmo XLIX: « Memento quod per has allusiones praedestinatorum numerum significat, non de sola Synagoga Judaeorum, sed de 125.0166B| cunctis gentibus esse completum. » Et in Psalmo LXXVII: « Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus, Parasti, significat praedestinatos, qui ab origine mundi ipso miserante praeparati sunt. » Et in Psalmo LXXXVIII: « Exaltetur dextera tua. Clarificetur numerus praedestinatorum, qui est ad dexteram collocandus. » Et in Psalmo XC: « Non enim possunt a latere Domini vel a dextris ejus cadere, qui jam in beatorum numero praedestinati esse noscuntur. Sed hoc de praesumptoribus bene dicitur, qui illud se consequi credunt quod minime promerentur. » Et in Psalmo XCI: « Dum plantatio dicitur, praedestinatio Domini significatur, quia nisi quis in ea plantatus fuerit, crementum felicissimum non habebit: » Et in Psalmo XCV: « Domus enim ista, id est universalis Ecclesia, 125.0166C| qua Christus inhabitat, vivis lapidibus semper exstruitur, quia quotidie de confitentibus aedificationis sumit augmentum, nec aedificari desinit, donec usque ad finem saeculi praedestinatorum numerus impleatur. » Et in Psalmo CIII: « Et cedri Libani quas plantasti, id est quae tua praedestinatione sunt in religionis amoenissimo paradiso constitutae. » Et item in eodem: « Omnis justus cum Dei Ecclesiam cupit augeri, peccatores optat sine dubitatione converti: maxime cum noverit desiderabilem adventum Domini usque ad praedestinatorum numerum posse suspendi. » Et in Psalmo CXVIII: « Non incongrue Ecclesiam catholicam, quae adhuc in isto mundo geritur, quatuor cardines mundi indicare noscuntur, quando adhuc imperfecta est, donec praedestinatorum 125.0166D| numerum competenter acquirat. » Et in Psalmo CXLIII: « Reputas eum, utique in ovibus tuis in numero praedestinatorum. » His sententiis sanctorum doctorum animadverti potest, quia non praedestinatione Dei quisquam perit, nec Judas periit, nec etiam ipse Antichristus maximus periet: sed infidelitate et perseveranti iniquitate pereunt quicunque pereunt; quia Deus neminem deserit antequam deseratur. Praescivit tamen Deus ante omnia saecula, sicut et Judam, omnes perituros quicunque pereunt, vel perituri sunt, juxta quod scriptum est, Sciebat enim 103 Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum (Joan VI, 65).

Et quoniam sanctus Augustinus plura locutus est 125.0167A| de certo praedestinatorum numero, ne quisquam male sicut diabolus Scripturas interpretans, dicat quia certus est numerus praedestinatorum, et qui pereunt in praedestinatorum numero non fuerunt: et qui praedestinati ad vitam sunt, quidquid faciant, quamlibet negligentes vivant, perire non possunt, hoc enim et veteres Praedestinatiani dixerunt, audiant eumdem B. Augustinum contra suos obtrectatores in Hypomnesticon libro dicentem (lib. I): « Credere nos quippe vel praedicare suggillatis, quia cum lege Dei et prophetis, cum Evangelio Christi ejusque apostolis, praedestinationem dicimus, eo quod Deus quosdam hominum sic praedestinet ad vitam regni coelorum, ut si nolint orare et jejunare, aut in omni opere divino vigiles esse, eos omnino 125.0167B| perire non posse, nec prorsus debere sui esse sollicitos, quos Deus quia voluit semel jam eligendos praedestinavit ad vitam: quosdam vero sic praedestinet in poenam gehennae, ut etiamsi credere velint, si jejuniis et orationibus, omnique voluntati divinae se subjecerint, in eis Deum non delectari, vitam illis aeternam in toto dari non posse, sic electione praedestinatos esse ut pereant: Deum nos taliter operantem personarum esse dicere acceptorem. Non miramur vos de nobis, id est homines de hominibus falsa posse confingere: cum videamus vos sic a diabolo esse fascinatos, ut Scripturas sanctas et veridicas ad voluntatis vestrae intellectum mutare nitamini, fidem Christi apostolorum praedicatione fundatam evertere, falsum dogma vestrum anteponere veritati. 125.0167C| Hinc est utique, ut non possitis agnoscere veritatem. Imo hinc est, ut corrupti et abominabiles facti sitis in voluntatibus vestris. »

Et item ad locum: « Velut nobis calumniam objicitis, quod operari bona, et oportere esse in Dei proposito sollicitos prohibeamus. Quin potius qui se dono gratiae ad Dei misericordiam sentiunt pertinere, hortamur oportere incumbere orationibus, obsecrationibus, jejuniis, vigiliis, omnique operi voluntatis divinae. Praedestinatis enim dicitur apostolis, cum tamen generale sit quod illis dicitur a Christo, praedestinato secundum carnem ex semine David, praedestinante autem secundum potentiam Dei Patris cum Patre et Spiritu sancto, Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41). Item, Vigilate 125.0167D| in omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante filium hominis (Luc. XXI, 36). Item, Contendite intrare per angustam portam (Luc. XIII, 24). Item, Vos amici mei estis, si feceritis quae praecipio vobis (Joan. XV, 24). Et multa alia, quae longum est enarrare. Sed ut superius memoravi, qui eis dixit, Sine me nihil potestis facere, per ipsum quae jubentur facere possunt. Hujusmodi in Christo esse electos Dei ait Apostolus, In quo praedestinati secundum propositum ejus qui omnia operatur (Ephes. I, 11). Intellige dictum qui omnia operatur, et crede esse opus Dei opera eorum 104 qui ambulant secundum propositum Dei. Qui vero absque praedestinationis gratia 125.0168A| sunt, id est alieni a proposito Dei, et perdurant in operibus malis, si sic etiam ex hac vita migraverint, non eos dicimus, ut vos putatis, ita a Deo hominum opifice ordinatos ut perirent, tanquam ipse illis mores malae vitae creaverit, ipse ad omne opus mortis invitos praecipitaverit. Absit hoc a divino proposito. Non enim volens iniquitatem est Deus, nec mandavit cuiquam impie agere, nec alicui dedit laxamentum peccandi. Fecit enim ut essent omnia, et sanabiles nationes orbis terrarum. Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum. Imitantur ergo illum qui sunt ex parte illius. Nec dicimus, ut fingitis, et si credere velint, vel bonis operibus Dei vacare, Deum illis hoc nolle praestare, cum ejusmodi velle Dei sit donum. Si ergo ex Deo est quod volunt, 125.0168B| vult Deus perfectum fieri quod donavit. Si autem ex Deo non est, sed est et jactantia propriae voluntatis, qua se meritis Deum aestimant promereri, manifeste quod volunt capere non possunt, quia non volentis, inquit Apostolus, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16). Et quia non potest homo a se facere quidquam, nisi datum illi fuerit desuper, non hoc agit Deus summe bonus malitia, sed justitia: nec personarum acceptione, sed causarum secretarum discretione. »

Et item idem in libro de Bono perseverantiae (cap. 22): « Vos, inquit, etiam ipsam obediendi perseverantiam a patre luminum, a quo descendit omne datum optimum, et omne donum perfectum (Jac. I, 17), sperare debetis, et quotidianis orationibus 125.0168C| poscere, atque hoc faciendo confidere, non vos esse a praedestinatione populi ejus alienos, quia etiam hoc ut faciatis ipse largitur. Absit autem a vobis, ideo desperare de vobis, quoniam spem vestram in ipso habere jubemini, non in vobis. Maledictus enim omnis qui spem habet in homine (Jer. XVII, 5), et bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine (Psal. CXVII, 8), quia beati omnes qui confidunt in eum. Hanc spem tenentes, servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 13, 11): quoniam de vita aeterna, quam filiis promissionis promisit non mendax Deus ante tempora aeterna, nemo potest esse securus, nisi cum consummata fuerit ista vita, quae tentatio est super terram. Sed faciat nos sperare in se usque in 125.0168D| hujus vitae finem, cui quotidie dicimus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 13). » Et item post aliquanta (cap. 23): « Attendant ergo quomodo fallantur qui putant esse a nobis, non dari nobis, ut petamus, quaeramus, pulsemus: et hoc esse dicunt quod gratia praeceditur merito nostro, ut sequatur illa, cum accipimus petentes, et invenimus quaerentes, aperiturque pulsantibus. Nec volunt intelligere, etiam hoc divini esse muneris, ut oremus, hoc est, petamus, quaeramus, atque pulsemus: Accepimus enim spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus Abba, Pater (Rom. VIII, 15). Quod vidit et beatus Ambrosius. Ait enim (Comment. sup. Isa.): Et orare Deum gratiae spiritalis est; sicut scriptum 125.0169A| 105 est: Nemo dicit Dominus Jesus nisi in Spiritu sancto. Haec igitur quae poscit a Domino, et semper ex quo esse coepit poposcit Ecclesia, ita Deus vocatis suis daturum se esse praescivit, ut in ipsa praedestinatione jam dederit. Quod Apostolus sine ambiguitate declarat. Scribens quippe ad Timotheum, Collabora, inquit, Evangelio secundum virtutem Dei salvos nos facientis, et vocantis vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora aeterna, manifestata autem sunt nunc per adventum Salvatoris nostri Jesu Christi (II Tim. I, 8). Et item hinc idem in libro de Correptione et Gratia.

CAPUT XVIII. De certo numero Praedestinatorum. 125.0169B|

« Certum vero esse numerum electorum, neque augendum, neque minuendum quamvis et Joannes Baptista significet, ubi dicit: Facite ergo dignum fructum poenitentiae, et nolite dicere apud vosmetipsos: Patrem habemus Abraham. Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 8), ut ostendat sic esse istos amputandos si non fecerint fructum, ut non desit numerus qui promissus est Abrahae; tamen apertius in Apocalypsi dicitur: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam (Apoc. III). Si enim alius non est accepturus nisi iste perdiderit, certus est numerus electorum. Quod autem etiam perseveraturis sanctis sic ista dicuntur, quasi eos perseveraturos habeatur incertum, 125.0169C| non aliter haec audire debent quibus expedit non altum sapere sed timere. Quis enim ex multitudine fidelium, quandiu in hac mortalitate vivitur, in numero praedestinatorum se esse praesumat? Quia id occultari opus est in hoc loco, ubi sic cavenda est elatio, ut etiam per Satanae angelum, ne extolleretur, colaphizaretur tantus apostolus. Hinc apostolis dicebatur: Si manseritis in me, dicente illo qui eos utique sciebat esse mansuros; et per prophetam: Si volueritis et obaudieritis me, cum sciret ipse in quibus operaretur et velle; et similia multa dicuntur. » Haec sententia saepius revolvenda et firmiter retinenda est, contra eos qui dicunt: Quidquid facit praedestinatus ad vitam, ad regnum perveniet sempiternum; et quidquid etiam faciet praedestinatus 125.0169D| ad interitum, in mortem ibit aeternam. Quod dixerunt et aemuli sancti Augustini, sicut Prosper in objectionibus calumniatorum, quas orthodoxe dissolvit, manifeste demonstrat, et nos pro nostra mediocritate commemoravimus. Unde etiam in epistolis quas ad beatum Augustinum direxerant, iidem Prosper et Hilarius Arelatensis conquesti fuerant, ad quae haec beatus Augustinus rescripserat. Et item ad locum in eodem libro dicit: « Numerus ergo sanctorum per Dei gratiam Dei regno praedestinatus, donata sibi usque in finem 106 perseverantia, illuc integer perducetur, et illic integerrimus jam sine fine beatissimus servabitur, adhaerente sibi misericordia Salvatoris sui, sive cum convertuntur, 125.0170A| sive cum praeliantur, sive cum coronantur. Nam et tunc esse illis Dei misericordiam necessariam sancta Scriptura testatur, ubi sanctus de Domino Deo suo dicit animae suae: Qui coronat te in miseratione et misericordia (Psal. CII). » Sed et tunc pro bonorum operum meritis justo judicio etiam misericordia tribuetur. Quod vidit beatus Gregorius, primae et sanctae sedis Romanae ornatus praecipuus, dicens in libro primo Dialogorum (cap. 8): « Quae perennis, inquit, regni praedestinatio ita est ab omnipotente Deo disposita, ut ad hoc electi ex labore perveniant, quatenus postulando mereantur accipere quod eis omnipotens Deus ante saecula disposuit donare. » Unde et sicut in gestis Romanorum pontificum legitur, arcanis sacramentorum coelestium 125.0170B| augmentare curavit, Ut dies nostros in sua pace disponat, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum suorum jubeat grege numerari, per Christum Dominum nostrum, praedestinatorum et electorum caput, Deus et Pater ejusdem Domini nostri Jesu Christi, ad quem sacri canones preces ad altare dicendas a sacerdotibus fundi jubent, per eumdem Filium suum Dominum nostrum, cui cum eo in unitate Spiritus sancti est gloria, virtus et imperium, per omnia saecula saeculorum. Amen. »

CAPUT XIX. Qualiter una Dei praedestinatio gemina fideliter possit dici, unde Gothescalcus cum sua synagoga peccantium, prave sentiendo atque interpretando, anxie ac perniciose laborat.

125.0170C| Laborat nihilominus Gothescalci complexio ut sic geminam praedestinationem ostendat, quatenus sicut electi a Deo praedestinantur ad vitam, ita reprobi a Deo praedestinentur ad mortem. Cui nunc hoc modo sensibus et verbis catholicorum Patrum respondere censuimus. Beatus Gregorius in libro XX Moralium (cap. 23). « Dicitur, inquiens, Deus zelans, dicitur iratus, dicitur poenitens, dicitur misericors, dicitur praescius, dum nec zelus, nec ira, nec poenitentia, nec proprie misericordia, nec praescientia esse possit in Deo. Haec namque omnia ab humanis in illum qualitatibus tracta sunt. In illo enim nec praeterita, nec futura reperiri queunt, sed cuncta mutabilia immutabiliter durant, et quae in seipsis simul existere non possunt, illi simul omnia assistunt. Nam 125.0170D| dum circa nos quaedam prospera et adversa variantur, in eo quod nos mutantur, quasi ejus circa nos mutatum animum suspicamur. Ipse vero in se incommutabilis permanens aliter atque aliter in cogitatione sentitur hominum pro qualitate meritorum. » Qua de re, quantum ad proprietatem nominum, et divinam 107 spectat essentiam, sicut beati Gregorii verbis ostendimus, praescientiam in Deo, cui non est aliud esse et aliud scire, sed hoc est sapere quod esse, cuique nihil praeterit acciditque futurum, sed semper esse in illo est, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio, cui veraciter dictum est: Tu autem semper idem ipse es (Psal. CI, 28): illum praescire, cui iterum dictum est Tu autem, 125.0171A| Domine, qui nosti omnia antequam fiant (Dan. XIII, 42), et de quo scriptum est: Qui fecit quae futura sunt, dicere non valemus. Verumtamen Scriptura sacra, quae excellentiam suam aliter nobis demonstrare non potest nisi condescendendo nobis talibus verbis congruat, quibus nos ad suam intelligentiam trahere et sublevare praevaleat, nobis propria usurpavit, ut sibi propria nos doceret, quatenus per impropria, quantum licet mortalibus, propria cognoscamus. Sicut item sanctus Gregorius in libro XXIX Moralium (cap. 1) dicit: « Dominus Deus noster Jesus Christus, in eo quod virtus et sapientia Dei est, de Patre ante tempora natus est, vel potius, quia nec coepit nasci nec desinit, dicamus verius semper natus. Non autem possumus dicere semper nascitur, ne imperfectus 125.0171B| videatur. At vero ut aeternus designari valeat et perfectus, et semper dicamus et natus, quatenus et natus ad perfectionem pertineat, et semper ad aeternitatem: ut quocunque modo illa essentia sine tempore temporali valeat designari sermone. Quamvis hoc ipso quod perfectum dicimus, multum ab illius veritatis expressione deviamus, quia quod factum non est, non potest dici perfectum. Et tamen infirmitatis nostrae verbis Dominus condescendens, ait: Estote perfecti sicut et Pater vester coelestis perfectus est (Marc. V, 5). » Hoc enim de radice traximus quod in ramis portamus, ut talibus ac taliter doceri indigeamus; quoniam corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15), et quandiu sumus in hoc 125.0171C| corpore, peregrinamur a Domino, et ingemiscimus gravati, superindui cupientes habitationem quae de coelo est. Cum autem corruptivum hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, quod nunc verbis sibi impropriis divina essentia, quasi in figura et aenigmate, ex parte nos docet, qui docet hominem scientiam, et a cujus facie est scientia et intellectus, quando venerit quod perfectum est, et evacuabitur quod ex parte est, et revelata facie gloriam Domini speculabimur in civitate lucida atque perspicua, quae est similis auro mundo, vitro mundo, et cujus lucerna est agnus, omnesque ejus filii erimus docti a Domino, in propriis propria doceri non indigebimus.

Verumtamen, salvo fidei intellectu, rectissime dicitur 125.0171D| praescientia et praedestinatio Dei, quae non ei ex tempore accidens, sed essentia est, cui semper esse est, et id scire quod esse est. Et sicut idem Deus sempiternus, idem semper aeternus et bonus est, ita praescientia et praedestinatio ejus coaeterna et bona, non accidens, sed essentia fuit illi semper et est. Unde Augustinus in sententia Evangelii 108 Joannis: Sicut audio judico (Joan. V, 30). Audit videlicet per unitatem substantiae et proprietatem scientiae. A quo est genitus, ab eo illi est intelligentia, ab illo utique est scientia, ab eo igitur audientia, quae nihil est aliud quam scientia. Et sicut idem Deus unus, et non ex accidenti, sed essentialiter bonus et justus est, ita et praedestinatio 125.0172A| ejus, quae sine praescientia esse non potest, una et bona et justa est, quae aut ad donum pertinet gratiae, aut ad retributionem justitiae, sicut sanctus Augustinus in libro de Bono perseverantiae dicit: « Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei. Namque in sua, quae falli mutarique non potest, praescientia opera sua futura disponere, id omnino nec aliud quidquam est praedestinare. » Et in libro de Praedestinatione sanctorum: « Praedestinatione quippe Deus ea praescivit quae fuerat ipse facturus; unde dictum est: Fecit quae futura sunt. » Quia, ut ipse in tertio libro de Trinitate dicit: « In illa summa essentia nec oritur nec moritur aliquid, nec incipit esse nec desinit. » Et in libro Hypomnesticon (lib. VI, sub initium): « Deus, cui praescientia non accidens est, sed essentia 125.0172B| fuit semper et est, quidquid antequam sit sic praescit, praedestinat, et propterea praedestinat, quia quale futurum sit praescit: sed non omne quod praescit praedestinat; mala enim tantum praescit, bona vero praescit et praedestinat. Quod ergo bonum est, praescientia praedestinat, id est, priusquam sit in re praeordinat, hoc cum ipso auctore esse coeperit, vocat, ordinat et disponit. »

Qua praescientia et praedestinatione Deus bonus et justus quaecunque fecit in tempore, et ipsa etiam tempora, qui fecit quae futura sunt, praescivit et praedestinavit sine tempore, quia ante omnia tempora hominem cum libero arbitrio se facturum. Praescivit autem, non praedestinavit, eumdem hominem per idem liberum arbitrium casurum, et massam perditionis 125.0172C| totius humani generis futurum. Praescivit etiam et praedestinavit sine tempore, quia ante omnia tempora, ex eadem massa quosdam per gratiam se ad eamdem aeternam vitam reparaturum, ad quam primum hominem consistere voluit, quem se ad imaginem et similitudinem suam ante omnia tempora praescivit et praedestinavit facturum: et eadem gratia praescivit et praedestinavit ante tempora saecularia, praescitis et praedestinatis suis eamdem aeternam vitam se donaturum. Praescivit autem, non praedestinavit, quosdam in eadem massa mortis permansuros, et ad secundam mortem, quae aeterna est, perventuros: praedestinavit vero eisdem, perseverante iniquitate ad aeternam mortem perventuris, poenam se merito redditurum. Quoniam sicut praescivit 125.0172D| et non praedestinavit ante omnia tempora hominem peccaturum, et per peccatum mortem incursurum: ita isdem, qui non est auctor mortis, sed damnator vitae et mortis, non est mors morientium, sed vita viventium, qui dixit: Non est Deus mortuorum, sed viventium (Matth. XXII, 32), praescivit non praedestinavit hominem ad mortem, quem ad aeternitatem consistere 109 voluit; in quo omnes consisterent si ipse persisteret, sicut in eo omnes peccaverunt, ipse peccavit, sicut scriptum est: In quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Non praedestinavit hominem ad poenam, quem condidit cum honore ad gloriam: non, inquam, praedestinavit, sed praescivit hominem 125.0173A| ad poenam, ad quam per poenis digna opera pervenitur; quia et infidelitas poenale opus est, sicut et opus salutis est fides, dicente Domino: Hoc est autem opus ejus, ut credatis in eum quem misit ille (Joan. VI, 29); ut quicunque ad poenam vadit, originali vel actuali peccato in infidelitate permanens, aut non credendo, aut malis operibus, sicut Apostolus dicit, Deum negando, non praedestinatione Dei ad illam pervenit. Alioquin opificio illius reputaretur, ut deputatur ejus opificio quod praedestinati ad vitam perveniunt sempiternam. Sicut nec primus homo Dei praedestinatione peccavit, vel praedestinatione mortem incurrit, quia Deus non praedestinat nisi ea quae ipso auctore sunt facienda. Sic etiam et de praescientia Dei sentiendum est: 125.0173B| quia sicut non praescientia Dei, sed proprio vitio primus homo peccavit et cecidit, ita etiam nemo propaginis illius praescientia Dei in peccati massa cogitur permanere, vel ad poenam pervenire, quia non ideo primus homo peccavit quia Deus illum peccaturum praescivit, sed quia peccaturus erat homo primus, Deus praescivit. Similiter non reprobi permanent reprobi quia Deus hoc praescivit, sed quia illi permansuri erant reprobi, Deus praescivit, sed non praedestinavit: quia quod futurum est non praescire Deus non potest, sicut et quod Deus praescit non potest non esse futurum; veluti non aliud nec aliter est, nisi sicut Deus praescit: nec aliter vel aliud Deus praescit, nisi sicut et quod est pro certo futurum. Praescientia igitur Dei in malis sine praedestinatione 125.0173C| ejus in bonis autem cum praescientia et praedestinatio Dei est; et praedestinatio Dei semper in bono est, quae, sicut dictum est, aut ad donationem pertinet gratiae, aut ad retributionem justitiae, et praesciti ac praedestinati donatione gratiae ad vitam perveniunt, et vita illis donatur aeterna: praesciti autem tantum et non praedestinati, ad poenam perveniunt, et ex retributione justitiae poena illis praescita et praedestinata redditur sempiterna. Quocirca una est Dei praedestinatio quae semper in bono est; et est a Deo praedestinatio electorum ad vitam, non autem est a Deo praedestinatio reproborum ad mortem.

Verum, ut venerabilis Beda presbyter in Commento Evangelii Lucae dicit: « Nulla falsa doctrina 125.0173D| est, quae non aliqua vera intermisceat. » Et sanctus Cyrillus ad Eulogium presbyterum ( sub initium epistolae ): « Non omnia, inquit, quaecunque dicunt haeretici, fugere et refutare decet. Multa enim confitentur sicut et nos confitemur. Velut Ariani quando dicunt Patrem quia Creator est omnium et Dominus, nunquid propter hoc fugere consequens est hujusmodi confessiones? Sic et in Nestorio, 110 licet duas naturas dicat, diversitatem significans carnis et Verbi, altera enim Verbi natura, altera carnis est, sed tamen nequaquam unitatem confitetur nobiscum. Nos autem haec unientes in unum, unum Christum, unum Filium eumdem, unum Deum confitemur. » Et item ubi supra memorabilis Beda presbyter: 125.0174A| « In haereticis et malis catholicis non sacramenta communia, in quibus nobiscum sunt, et adversum nos non sunt, sed divisionem paci veritatique contrariam, qua adversum nos sunt, et Dominum non sequuntur nobiscum, detestari et prohibere debemus. »

Quoniam Gothescalcus et sui complices geminam praedestinationem dicunt, non per totum neque in toto hoc refutare debemus, sed sensum catholicae fidei contrarium in hoc dicto, quo praedestinationem Dei geminam astruunt, fidei catholicae filii abominari et anathematizare debemus. Dicunt enim, ut praemisimus, quia sicut electi a Deo praedestinantur ad vitam, ita reprobi a Deo praedestinantur ad mortem. Qui tam vitandi sunt Ecclesiae, ut si fieri 125.0174B| potest, sicut de leprosis haereticos significantibus legitur, longius remoti magno clamore Christum interpellent, et cum aliis turbis non comprimant, de quibus legitur, qui steterunt a longe (Luc. XVII, 12). Qui vero in sinu catholicae matris Ecclesiae positus, ita Dei praedestinationem voluerit dicere geminam, ut in effectu operum Dei, qui fecit quae futura sunt, hoc recto sensu intelligat; scilicet ut ad electos donum gratiae pertinere, et secundum superiorem sensum ad reprobos retributionem justitiae fateatur, ut dono gratiae electi sint praedestinati ad vitam, et illis vita sit praedestinata aeterna, reprobi autem non a Deo praedestinentur ad poenam, sed retributione justitiae illis poena praedestinetur aeterna, non discordat a vero, si hanc Dei praedestinationem 125.0174C| sic dicit geminam, sicut catholici doctores charitatem geminam dicunt, quae una est, et in praeceptis duobus, dilectione videlicet Dei et proximi, gemina dicitur. Sed non alia est charitas quae diligit proximum quam illa quae diligit Deum; quamvis sit aliud Deus, aliud proximus, tamen una charitate diligendus est Deus et proximus. Et sicut unus est Spiritus et duo data, ita una est Dei praedestinatio, quae aut ad donum pertinet gratiae, aut ad retributionem justitiae. Quia sicut beatus Gregorius in homilia 17 ( sub medium ) Ezechielis prophetae dicit: « Non alia cogitatione Deus justos adjuvat, atque alia injustos damnat, sed una eademque vi naturae singularis, sibi semper indissimilis, dissimilia disponit. Cur autem hoc de potentia Creatoris admiremur, qui virtutis 125.0174D| ejus vestigia et in creatura conspicimus? Natura quippe luti et cerae diversa est, solis vero radius non est diversus: et tamen cum diversus non sit, diversa sunt quae in luto operatur et cera: quia uno eodemque sui ignis calore lutum durat et ceram liquat. Sed fortasse hoc in natura luti vel cerae est, non in ipsa solis substantia, quae in naturis diversis diversa videtur 111 operari. Omnipotens autem Deus in semetipso habet sine immutatione mutabilia disponere, sine diversitate sui diversa agere, sine cogitationum vicissitudine dissimilia formare. Longe ergo dissimiliter operatur dissimilia nunquam sibi dissimilis Deus, qui et ubique est et ubique totus est. »

Et sicut Paulus dicit: Christi bonus odor sumus 125.0175A| Deo in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt (II Cor. II, 15), uno eodemque bono odore quidam salvi fiunt, quidam autem pereunt. Qui salvi fiunt, gratiae dono salvantur et coronantur; qui pereunt, sua iniquitate pereunt, et ex retributione justitiae puniuntur. Et ut beatus Gregorius in tractatu Ezechielis prophetae, sed et in Moralibus Job dicit: « Panis vitam fortium roborat, parvulorum necat; et lenis sibilus equos mitigat, catulos instigat. » Et beatus Augustinus in septimo psalmo ( sub finem ) exponit dicens: « Sed quia non sagittas tantum, sed etiam vasa mortis dixit in arcu Dominum parasse, quaeri potest quae sint vasa mortis. An forte haeretici? Nam et ipsi ex eodem arcu, id est ex eisdem Scripturis, in animas pro charitate inflammandas, sed 125.0175B| veneno mortis perimendas insiliunt; quod non contingit nisi pro meritis. Propterea divinae Providentiae etiam ipsa dispositio tribuenda est, non quia ipsa peccatores facit, sed quia ipsa ordinat cum peccaverint. Malo enim voto per peccatum legentes, male coguntur intelligere, ut ipsa sit poena peccati. Quorum tamen morte filii catholicae Ecclesiae, tanquam quibusdam spinis, a somno excitantur, ut ad intelligentiam divinarum proficiant Scripturarum. Oportet enim et haereses esse, ut probati, inquit, manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19), hoc est inter homines, cum manifesti sint Deo. An forte easdem sagittas et vasa mortis disposuit ad perniciem infidelium, et ardentes vel ardentibus operatus est ad exercitationem fidelium? Non enim falsum est quod Apostolus dicit: 125.0175C| Aliis sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II, 16). Et ad haec quis idoneus? Non ergo mirum si iidem apostoli, et vasa mortis eis a quibus persecutionem passi sunt, et igneae sagittae sunt ad inflammanda corda credentium. Post hanc dispensationem justum veniet judicium, de quo ita dicit, ut intelligamus unicuique homini supplicium fieri, et ei iniquitatem in poenam converti. Nec putemus illam tranquillitatem et ineffabile lumen Dei de se proferre unde peccata puniantur; sed ipsa peccata sic ordinare, ut quae fuerunt delectamenta homini peccanti, sint instrumenta Domino punienti. » Et in psalmo XLIV: « Qui sequebantur bonum odorem. Diligebat amicum sponsi sui ipsa sponsa, quae dicit in Cantico canticorum: Post odorem unguentorum tuorum 125.0175D| curremus (Cant. I, 3). Illi autem alii, quanto magis eum videbant, quin Paulum, in gloria praedicationis Evangelii, et in vita inculpabili, tanto magis invidia torquebantur et occidebantur bono odore. » Et item sanctus Augustinus in libro de Praedestinatione gratiae (cap. 15): « Potest existere nihilominus fortasse, qui dicat 112 minus idoneam ad salutem viam, si nulla intrinsecus vocatione pulsatus tantum quispiam flagelletur. Unde Nabuchodonosor poenitentiam meruit fructuosam? nonne post innumeras impietates flagellatus poenituit, et regnum quod perdiderat rursus accepit? Pharao autem ipsis flagellis durior est effectus, et periit. Hic mihi rationem reddat, qui divinum consilium nimium alta sapienti 125.0176A| corde dijudicat, cur medicamentum unius medici confectum alii ad interitum, alii valuerit ad salutem, nisi quia Christi bonus odor aliis est odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II, 15). Quantum ad naturam ambo homines erant, quantum ad dignitatem ambo reges, quantum ad causam ambo captivum Dei populum possidentes, quantum ad poenam ambo flagellis clementer admoniti. Quid ergo fines eorum fecit esse diversos, nisi quod unus manum Dei sentiens, in recordationem propriae iniquitatis ingemuit, alter libero contra Dei misericordissimam veritatem pugnavit arbitrio? Hic quicunque respondet illi ut mutaretur adfuisse divinum, huic ut induraretur defuisse praesidium, et hoc contendit injustum, propter quod rerum ipsarum fines in Dei voluntate 125.0176B| constituens dixit Apostolus: Cui vult miseretur et quem vult indurat (Rom. IX, 18), dicente autem Domino: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). intelligat ista omnia vel adjuvante Deo perfici, vel deserente permitti. »

Et Prosper in libro Epigrammatum, cap. 28, de duplici opere Dei: « Si omnes homines simul consideremus, quorum alii misericordia salvi fiunt, et alii veritate damnantur, universae viae Domini, id est misericordia et veritas, suo fine distinctae sunt. Si autem solos sanctos intueamur, non discernentur hae viae. Individua est enim ibi et a misericordia veritas et a veritate misericordia: quia beatitudo sanctorum, et de munere est gratiae, et de retributione justitiae.

125.0176C| Omnibus in rebus geminum est opus Omnipotentis,
Totum aut justitia est quod gerit, aut pietas.
Quae simul in terras descendunt lucis ab arce,
Ne cuiquam parti desit utrumque bonum.
Et quoniam cuncti auxilio miserentis egemus,
Praecedit semper gratia justitiam,
Damnantem elatos, salvantem justificatos,
Quos Deus et donis auxerit et meritis. »

Et item idem in eodem libro cap. 16 de Justitia et Gratia: « Duae retributiones justitiae, cum aut bona pro bonis, aut mala redduntur pro malis. Tertia est retributio gratiae, cum per regenerationem remittuntur mala et retribuuntur bona. Atque ita manifestatur quod universae viae Domini misericordia et veritas. Illam autem impiorum retributionem, qua pro bonis mala restituunt, Deus nescit, qui nisi retribueret bona pro malis, non esset cui retribueret bona pro 125.0176D| bonis.

113 Justitiae merces gemina est, cum vel bona rectis,
Vel pravis digne cum mala restituit.
Salvatrix autem cunctorum gratia Christi,
Non pensans meritum, diluit omne malum.
Credentesque omnes renovans, baptismate sacro,
Dat bona quae propter det meliora bonis. »

Et item sanctus Augustinus in libro de Bono perseverantiae (cap. 6): « At enim voluntate sua quisque deserit Deum, ut merito deseratur a Deo, quis hoc negaverit? Sed ideo petimus ne inferamur in tentationem, ut hoc non fiat. Nihil enim fit, nisi quod aut ipse facit, aut fieri ipse permittit. » Hinc sanctus Hilarius in Commento Matthaei dicit (canone 26): « Secundum diluvii tempus, in ipso vitae nostrae cursu omnia agentibus ac facientibus magnus ille 125.0177A| dies aderit. Quin etiam in assumendis fidelibus futurum esse discrimen ostendit, cum duobus in agro positis assumitur unus, et alius relinquitur, et duabus molentibus improbetur altera, et altera eligatur, et ex duobus qui in lecto erunt, adhaereat unus et alius deseratur. Infidelium enim et fidelium discrimen in relinquendis aliis et aliis assumendis docet. Dei enim ira ingravescente, sancti, ut Propheta ait, in promptuariis recondentur, perfidi vero ad coelestis ignis materiem relinquentur. Duos igitur in agro, id est duos populos fidelium et infidelium in saeculo, tanquam in vitae hujus opere, dies Domini deprehendet. Separabuntur tamen, relicto alio et alio assumpto. De molentibus quoque par ratio est. Mola opus legis est. Sed quia pars Judaeorum, ut 125.0177B| per apostolos credidit, ita per Eliam est creditura, et justificanda per fidem est: ideo una per eamdem fidem boni operis apprehendetur, alia vero in infructuoso legis opere relinquetur, molens in cassum, non factura coelestis cibi panem. Duo autem sunt in lecto, eamdem passionis Dominicae requiem praedicantes, circa quam et haereticorum et catholicorum eadem atque una confessio est. Sed quia unitatem Patris et Filii, et communem eorum theoteiam, quam deitatem nuncupamus, catholicorum veritas praedicavit, et eamdem rursum plurimis contumeliis haereticorum falsitas impugnavit, idcirco ex duobus in lecto alius relinquetur, et alius assumetur: quia fidem confessionis utriusque in uno assumendo, et alio relinquendo, divini arbitrii judicium comprobabit. »

125.0177C| Unde praemissis exemplis apertissime demonstratur, quia haec Dei praedestinatio ita recto sensu potest gemina dici, non quo ea ipsa praedestinatione sic praedestinentur reprobi ad interitum, sicut praedestinantur electi ad vitam: sed quia electis dat gratia quod non meretur malitia, relictis autem reddit aequitas quod meretur iniquitas. Sed et charitatem, quae una est, quia Deus charitas est, quae ut et omne datum optimum, et omne donum perfectum descendens a Patre luminum est, non solum geminam dicit beatus Gregorius, verum 114 et de eadem scribens: « Sicut ex una, inquit, radice multi arboris rami prodeunt, ita et ex una charitatem multae virtutes generantur. Et de sancto Spiritu, qui 125.0177D| unus est, et duo sunt ejusdem sancti Spiritus data, cum laus sapientiae describitur in libro qui nomine Sapientiae titulatur, postquam dictum est: Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7), adjunctum est: Est enim in illa, quin sapientia: Spiritus intellectus, spiritus unicus, multiplex, subtilis, mobilis, humanus, stabilis (Sap. VII, 22). Qui tamen unus esse non dubitatur. Et dicitur unicus quia indivisus, multiplex vero, quoniam in virtutum effectibus multiformis. Et in prophetia Isaiae, quam Dominus in Evangelio in seipso monstravit esse completam, dicitur: Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, et spiritus timoris Domini (Isa. XI, 2; Luc. IV, 21); quae ipsius 125.0178A| sancti Spiritus dona per impositionem manus episcopalis et consignationem sacri chrismatis in confirmatione fidelium coelitus largiendo sancta celebrat et frequentat Ecclesia. » Unde beatus Ambrosius in tertio libro de Sacramentis (cap. 1) dicit: « Sequitur spiritale signaculum, quod audistis hodie legi, quia post fontem superest ut perfectio fiat; quoniam ad invocationem sacerdotis Spiritus sanctus infunditur, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii atque virtutis, spiritus cognitionis atque pietatis, Spiritus sancti timoris. Septem quasi virtutes sunt et omnes quidem virtutes ad Spiritum pertinent: sed istae quasi cardinales, quasi principales istae sunt septem virtutes, quas accipis quando signaris. Nam, ut ait Apostolus sanctus, quia multiformis 125.0178B| est sapientia Domini nostri, et multiformis sapientia Dei (Ephes. III, 10), ita multiformis est Spiritus sanctus, qui habeat diversas variasque virtutes. Unde Deus virtutum dicitur, quod aptari potest Patri, et Filio, et Spiritu sancto. » Et sanctus Gregorius in libro Moralium XXXV (cap. 7): « Joannes septem Ecclesiis in Apocalypsi scripsit (Apoc. I, 4), per quas universalem Ecclesiam intelligi voluit. Quae nimirum universalis Ecclesia ut plena septiformis gratiae spiritu signaretur, Elisaeus super mortuum puerum septies oscitasse describitur. Super exstinctum quippe populum Dominus veniens quasi septies oscitat, quia ei dona Spiritus septiformis gratiae misericorditer aspirat. Et haeretici atque hi qui aeque extra Ecclesiam positi sunt, reatus sui absolutionem 125.0178C| non accipiunt, nisi gratiae septiformis spiritu universali paci, a qua excisi fuerant, aggregentur. » Sed et beatus Paulus dicit: Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, et caetera usque dum dicit: Haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 8-11). Nam sicut fides opus est Dei juxta evangelicam veritatem quae dicit: Hoc est autem opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille (Joan. VI, 29), ita et reliquae virtutes ad donorum charismata divina sunt opera, quae tunc ex Dei praedestinatione effectibus operum ostenduntur, cum largitate bonitatis divitiarum ejus, qui dives est in omnibus, pro sua misericordia et voluntate hominibus ad credentium utilitatem distribuuntur, sicut dicit Apostolus: Unicuique datur 125.0178D| 115 manifestatio spiritus ad utilitatem (I Cor. XII, 7). Hi enim omnes operis divini effectus ad donum gratiae pertinere noscuntur.

CAPUT XX. Qualiter intelligi debeat quod beatus Gregorius plurali numero praedestinationes posuit. Beatus etiam Gregorius effectus praedestinationis Dei in libro Moralium XXVIII (cap. 18) plurali numero, dispositionum scilicet et praedestinationum, nominavit, dicens: « Ordinem, inquit, coeli nosse est supernarum dispositionum occultas praedestinationes videre: rationem vero ejus in terram ponere est, ante humana corda talium secretorum causas aperire. » Et paulo post multos effectus divini operis 125.0179A| computat, qui omnes aut ad donum pertinent gratiae, aut ad retributionem justitiae. Dicit enim: « Quis intelligat quae esse ratio secretorum potest, quod saepe vir justus a judicio, non solum non vindicatus, sed etiam punitus redeat? » quod ad donum pertinet gratiae, sicut scriptum est, sanctus sanctificetur adhuc (Apoc. XXII, 11). Veluti sancti Dei in conciliis et in synagogis flagellati, et ante reges et praesides ducti et condemnati fuerunt. Nam ut nos dono gratiae salvaret, propter nos homines et propter nostram salutem, et Jesus stetit ante praesidem, qui alapis et contumeliis affectus exiit a judicio injuste judicatus, et veniet in majestate sua et Patris ac sanctorum angelorum vivos et mortuos juste judicaturus. Sequitur in verbis sancti Gregorii: « Et iniquus 125.0179B| ejus adversarius non solum non punitus, sed etiam victor abscedat? » quod est ex retributione justitiae, ut qui nocet noceat adhuc, quatenus justus justificetur adhuc. Item sequitur: « Quis intelligat cur vivit alius insidians mortibus proximorum? » quod est ex retributione justitiae, ut qui in sordibus est sordescat adhuc. Item, « Et moritur alius, qui profuturus esset vitae multorum? » quod ad donum pertinet gratiae, sicut scriptum est: Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus (Sap. IV, 11). Unde Augustinus in libro de Praedestinatione sanctorum: « Dictum est hoc secundum pericula vitae hujus, non secundum, praescientiam Dei, ut tentationum subtraheretur incerto, non quod peccaturus esset, qui mansurus in tentatione non esset. » 125.0179C| Item: « Alius culmen potestatis assequitur, qui non nisi laedere studet. » Quod est ex justitiae retributione, sicut scriptum est: Transierunt in affectum cordis. Item: « Alius tantummodo laesos defendere concupiscit, et tamen ipse oppressus jacet, » quod ad donum pertinet gratiae, quia saepe quidam in subjectione cautius se custodiunt, et in praelatione delinquunt, ut in David operibus discimus, quem Dominus misericorditer temperat, ne forte qui in planis titubat in praecipitio pedem ponat, sicut idem sanctus Gregorius in Regula 116 pastorali demonstrat. Et sicut scriptum est: Sanctus sanctificetur adhuc (Apoc. XXII, 11), ut Tobias et caeteri in captivitate electi. Item: « Alius vacare appetit, et innumeris negotiis implicatur: alius negotiis implicari desiderat, 125.0179D| et coactus vacat. » Quae saepe ad donum pertinent gratiae, saepe ad retributionem justitiae, sicut idem sanctus Gregorius et in libris Moralibus, et in Regula pastorali demonstrat. Item: « Alius male inchoans usque ad vitae suae terminum ad pejora progreditur; » quod pertinet ad retributionem justitiae, sicut apertissima exinde exempla multoties in Scripturis invenimus. Et Paulus dicit in Epistola ad Romanos, de his qui cum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt: Propterea tradidit eos Deus in reprobum sensum (Rom. I, 28), ut de Pharaone legitur. « Alius bene incipiens, per longitudinem temporum proficit ad augmentum meritorum; » quod ad donum gratiae non dubium est pertinere, 125.0180A| sicut scriptum est: Ascensus in corde suo disposuit in convalle lacrymarum (Psal. LXXXIII, 6), qui, ut Paulus dicit, renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Et item psalmus: Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi (Psal. XCI, 15); quoniam illi in senecta uberi multiplicantur, quorum vita cum differtur, semper ad melius fortitudo producitur, eisque per augmentum temporum crescunt etiam lucra meritorum. Item econtra, « alius male vivens diu reservatur ut corrigatur; » quod ad donum pertinet gratiae, sicut Paulus dicit: Fidelis sermo, Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus, ut in me primo ostenderet Christus 125.0180B| Jesus omnem patientiam, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I, 15). « Alius vero bene quidem videtur vivere: sed in hac vita eousque durat, quo ad perversa prorumpat. » Quod occulto fit, sed non injusto, Dei, in quo non est iniquitas, judicio. De qualibus scriptum est: Ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt (Luc. VIII, 13). Sicut Balaam post prophetiam et lacrymas, et Judas de apostolatu post signa miraculorum, quia cupiditatis ignem exstinguere noluit, ad perpetua tormenta pervenit; quod pertinet ad retributionem justitiae. Item: « Alius in errore infidelitatis natus, in errore deficit; » quod pertinet ad retributionem justitiae, quia quod in radice putruit, in ramo exaruit; de quibus scriptum est: Erraverunt 125.0180C| ab utero (Psal. LVII, 4), ut Esau adhuc in vulva est reprobatus. « Alius in catholicae fidei rectitudine genitus, in catholicae fidei rectitudine consummatur. » Quod ad donum pertinet gratiae, sicut Jeremias et Joannes de ventre vocati, et in utero sanctificati, et Isaac antequam conciperetur designatus, et Jacob vocatione electus. Econtra vero, « alius catholicae matris ventre editus juxta, vitae terminum erroris voragine devoratur, » quod pertinet ad retributionem justitiae, quia cum Deum cognovisset, ut Paulus dicit, non sicut Deum honorificavit (Rom. I, 21); et de diabolo, talium videlicet capite, scriptum est quia in veritate non stetit (Joan. VIII, 44), in qua sine dubio fuit, sed non in ea permansit, quoniam tumens de dono 117 gratiae Dei, de sublimi excellentia 125.0180D| ex retributione justitiae cecidit ad miseriae infima. « Alius autem vitam suam in catholica pietate consummat, qui ortus in perfidia cum lacte matris hauserat virus erroris; quod ad donum pertinet gratiae, sicut scriptum est: Gratia salvi facti estis, et hoc non ex vobis, donum enim Dei est (Ephes. II, 8). Alius celsitudinem bene vivendi appetere et volet et valet: » quod ad donum pertinet gratiae, sicut Paulus dicit: Datum nobis esse a Deo et velle et perficere pro bona voluntate (Philip. II, 13). « Alius nec volet nec valet, alius volet et non valet, alius valet et non volet; » quae pertinent ad retributionem justitiae, quoniam hoc, remoto etiam additamento iniquitatis nostrae, promeruit generalis massa perditionis; 125.0181A| de qua, ut Augustinus dicit, si nullus liberaretur, ut incomprehensibilis ita et irreprehensibilis esset Dei justitia.

Ad cognoscendos quippe istos judiciorum secretorum sinus nullus ascendit, quia scit in suo secreto consilio artifex et peritus cementarius, quo funem perpendiculi trahere, vel quo retrahere debeat: quem lapidem in maceria Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, ab intus foras trahere, quem a foris intus retrahere, et ubi in opere suae constructionis ponere, quem a compositione debeat ipsius suae civitatis relinquere, quod fit unius ejusdemque praedestinationis aut dono gratiae, aut retributione justitiae. Unde sanctus Gregorius in Ezechielis prophetae homilia 13 dicit: « Vis illa divinitatis, quae in diversitatis 125.0181B| motum et mutabilitatem non ducitur, ea ipsa luce justitiae afflictos ac poenitentes vivificat, qua superbientes ac rigidos percutit. » Et homilia 17: « Omnipotens Deus, quia sibimetipsi dissimilis non est, ea virtute videt qua audit, ea virtute creat qua judicat creata. Ejus vero et videre simul omnia administrare est, et administrare conspicere: nec alia cogitatione justos adjuvat, atque alia injustos damnat, sed una eademque vi naturae singularis sibi semperque indissimilis dissimilia disponit. » De quo terribili in consiliis super filios hominum exclamat Paulus: O altitudo, inquit, sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! (Rom. II, 13.) Qui si mutat tempus, non mutat consilium, quoniam consilium ejus in 125.0181C| aeternum manet, cogitationes cordis ejus in saeculum saeculi. Haec est praedestinatio Dei, qui praedestinat ea quae ab ipso sunt, vel quae erat ipse facturus, praedestinans, id est gratia praeparans electos, probos et justos ad regnum, ad vitam aeternam, id est ad gratiam quae est praedestinationis effectus: puniens relictos, reprobos, injustos, quod est justae retributionis effectus. Sicque, ut beatus Prosper istis ipsis verbis confitetur, et alii catholici doctores concordi sensu fatentur, et sacra Scriptura, atque catholica credit et docet Ecclesia, praedestinatio Dei semper in bono est, aut ad retributionem justitiae, aut ad donationem pertinens gratiae. Ideo has multiplices varietates atque effectus divinae praedestinationis 125.0181D| a 118 beato Gregorio computatos, qualiter aut ad donum gratiae, aut ad retributionem justitiae pertineant, ostendere procuravimus: quia quidam, sicut in praefatis libellis ostendimus, praedestinationes ex verbis sancti Gregorii plurali numero prosuerunt, ut hinc praedestinationem geminam perdocerent, qua sancti ad vitam, et sicut illi dicunt, reprobi praedestinantur ad mortem. Nunc ad reddendam rationem secundi capituli transeamus.

CAPUT XXI. Qualiter de secundo capitulo, a nobis contra Praedestinatianos excerpto de gratia et libero arbitrio, veteres Praedestinatiani senserunt, et de quorum verbis sumpsimus illa quae exinde posuimus et de praeposteratione illius, quae a quibusdam inordinate facta esse dignoscitur. 125.0182A| Secundum capitulum in synodo apud Carisiacum habita nos de gratia et libero arbitrio ex sanctorum Patrum dictis excerpsimus; de quo prisci dixerunt Praedestinatiani, quod liberum arbitrium in homine nihil sit, sed sive ad bonum sive ad malum, praedestinatio Dei in hominibus operetur, quoniam Deus tale in hominibus plasmet arbitrium, quale est daemonum, quod proprio motu nihil aliud possit velle nisi malum. Inde et Gothescalcus modernus Praedestinatianus in libello ad Rabanum archiepiscopum Moguntinum dicit ad locum: « De quo videlicet libero arbitrio quid Ecclesiae Christi tenendum sit atque 125.0182B| credendum, cum a caeteris catholicis Patribus evidenter sit Deo gratias disputatum, tum praecipue contra Pelagianos et Coelestianos a beato Augustino plenius et uberius diversis in opusculis, et maxime in Hypomnesticon esse cognoscitur inculcatum. Unde te potius ejusdem catholicissimi doctoris fructuosissimis assertionibus incomparabiliter inde quoque malueram niti, quam erroneis opinionibus Massiliensis Gennadii, qui plerisque praesumpsit in locis, tam fidei catholicae, quam beatorum etiam Patrum invictissimis auctoritatibus, infelicis Cassiani perniciosum nimis dogma sequens reniti. » Contra quae nos in praefata synodo scripsimus: « Libertatem arbitrii in primo homine perdidimus, quam per Christum Dominum nostrum recepimus, et habemus liberum 125.0182C| arbitrium ad bonum praeventum et adjutum gratia, et habemus liberum arbitrium ad malum desertum gratia. Liberum autem habemus arbitrium, quia gratia liberatum, et gratia de corrupto sanatum. » Cui capitulo, cum aliis tribus de quibus ratio agitur, in conventu episcoporum domnus subscripsit Prudentius. Postea autem in epistola ad Wenilonem suum archiepiscopum de ordinando Aenea Parisiorum episcopo directa, quatuor ponens capitula, ita de hoc primo dicit: « Liberum 119 arbitrium, in Adam merito inobedientiae amissum, ita nobis per Dominum nostrum Jesum Christum redditum atque liberatum confiteatur, interim in spe, postmodum autem in re, sicut dicit Apostolus: Spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII, 24), ut tamen semper ad 125.0182D| omne opus bonum Dei omnipotentis gratia indigeamus, sive cogitandum, sive inchoandum, operandum, ac perseveranter consummandum, et sine ipsa nihil boni nos posse ullatenus aut cogitare, aut velle, aut operari sciamus. » Unde miramur, cum in praefata synodo capitulis superius memoratis subscripserit, et canonicas sanctiones, atque decreta apostolicae sedis pontificum, sufficienter cognita de synodali subscriptione atque professione habeat, tam inconsulte, et inconsuete, sine probabili collatione, contra regularum instituta, hujusmodi scriptum pro ordinationis consensu coepiscopi sui ad archiepiscopum et coepiscopos suos transmiserit, vel quia in capitulis saepe memoratis secundum obtinet locum 125.0183A| de gratia et libero arbitrio, cur in hac sua epistola illud capitulum in capite posuit. Convenientius quippe anteponitur illud capitulum, in quo de praedestinatione Dei loquitur, quae ante omnia saecula exstat et tempora, illi capitulo in quo dicitur de libero arbitrio, quod homo in saeculo et in tempore non penitus vel in totum perdidit, sed infirmavit. Denique in volumine nobis a vestra dominatione ad respondendum commisso invenimus in sexto capitulo quae sequuntur: « Item de gratia per quam salvantur credentes, et sine qua rationalis creatura nunquam beate vixit, et de libero arbitrio, per peccatum in primo homine infirmato, sed per gratiam Domini Jesu fidelibus ejus redintegrato et sanato, id ipsum constantissime et fide plena fatemur, quod sanctissimi 125.0183B| Patres auctoritate sacrarum Scripturarum nobis tenendum reliquerunt, quod Africana, quod Arausicana Synodus professa est, quod beatissimi Pontifices apostolicae sedis catholica fide tenuerunt, sed et de natura et gratia in aliam partem nullo modo declinare praesumentes. »

De hoc etiam compilatore istorum capitulorum miramur, cur post omnia capitula de quibus rediviva quaestio ventilatur, novissime posuerit de gratia et libero arbitrio, cum tertio et quarto convenientius praeponi valeat, sicut potest quilibet sanum sapiens ex consequentia rationis discernere. Sed non est mirum, quoniam captiosus quisque, dum vult improvidis et incautis laqueos ostendere, confusione multiplici eamdem studet decipulam paleis vel quibuscunque 125.0183C| valet permiscendo quisquiliis occultare, sicut et in praescripto capitulo de Flori verbis atque sententiis studuit agere. Quapropter necesse est nobis integritatem capituli a nobis excerpti iterum ponere, et verba catholicorum de quibus illud excerpsimus demonstrare. Hic enim ejusdem est textus secundi capituli: « Libertatem arbitrii in primo homine perdidimus, quam per Christum Dominum nostrum recepimus, 120 et habemus liberum arbitrium ad bonum praeventum et adjutum gratia; et habemus liberum arbitrium ad malum desertum gratia. Liberum autem habemus arbitrium, quia gratia liberatum, et gratia de corrupto sanatum. » Unde Augustinus, in libro de Bono perseverantiae (cap. 7), quia libertas arbitrii in primo homine fuerat ita dicit: 125.0183D| « Fuerat, inquiens, in homine antequam caderet: quae tamen libertas voluntatis in illius primae conditionis praestantia quantum valuerit, apparuit in angelis. » Quam in illo scilicet primo homine amisimus, sicut idem doctor in libro de Correptione et Gratia (cap. 12) dicit: « Nunc vero, inquiens, posteaquam facta est illa magna peccati merito amissa libertas, etiam majoribus donis adjuvanda remansit infirmitas. » Et aliquanto superius (cap. 11): « Haec autem tanto major est, ut parum sit homini per illam reparare perditam libertatem. » Subsecuti sumus, quam per Christum Dominum nostrum recepimus. Illam arbitrii libertatem, quam per Christum recepimus, illam, inquam, et non aliam, in homine primo 125.0184A| perdidimus: qui sive ad peccandum, sive ad non peccandum, arbitrium liberum habuit, et non per aliud offensam contraxit, nisi per quod ne delinqueret suadenti resistere potuit. Qui ergo per posse bonum vincere potuit velle malum, per malum velle perdidit bonum posse. Unde post casum primi parentis arbitrium hominis, priusquam a dominatione diaboli per Dei gratiam liberetur, in illo profundo jacet, in quod se sua libertate dimersit: sicque in malis omnibus arbitrii justitiae liberi, servi autem peccati, voluntas intelligenda est sine gratia. Accedente autem gratia, idem arbitrium liberum, quod sua libertate erat pravum, spiritu Dei agente fit rectum. Sicque in bonis omnibus est libera voluntas intelligenda de gratia, quam arbitrii libertatem per 125.0184B| Christum recepimus, qui cum Patre dedit nobis pignus spiritus, et ubi est spiritus Domini, ibi libertas, et ut scriptum est: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36); qua libertate Christus nos liberavit. Hinc sanctus Augustinus in libro de Correptione et Gratia (cap. 12) dicit: « Unde autem non glorietur omnis caro ( id est omnis homo) coram ipso, nisi de meritis suis? quae quidem potuit habere, sed perdidit, et per quod habere potuit, per hoc perdidit, hoc est, per liberum arbitrium, propter quod non restat liberandis nisi gratia liberantis. » Et item in libro Hypomnesticon (lib. III, sub initium): « Vitiato libero arbitrio, totus homo est vitiatus, per quod absque adjutorio gratiae, ut Deo placeat, nec valet incipere, nec perficere sufficit. » 125.0184C| Et aliquanto superius: « Ideo liberum arbitrium dictum est, quod in sua positum sit potestate, habens agendi quod velit potestatem, quod est vitalis et rationalis animae motus. Sed hujusmodi, ut ante jam dixi, fuit in homine protoplasto, cum ante peccatum maneret illaesus. Non enim per aliud contraxit offensam, nisi per id quo potuit ne delinqueret resistere suadenti. Per velle ergo malum, recte perdidit posse bonum, qui per posse bonum 121 potuit vincere velle malum. Quem juste Deus jam delicto captivum voluntati depravatae dimisit, ut haec eidem esset poena in non faciendo quod vellet, quae semper si Deo fuisset obediens sufficere potuisset ad omne opus bonum quod voluisset. » Et item: « Credit enim catholica Ecclesia, quod salus hominis ex 125.0184D| Deo sit Christus, cujus vulnere liberum nostrum curatur et reformatur arbitrium vulneratum. » Et item in eodem: « Cum autem acceperit spiritum Domini, erit in eo libertas, ad Domini capessenda praecepta, quia ubi spiritus Domini, ibi libertas. »

Deinde subjunximus: Et habemus liberum arbitrium ad bonum praeventum et adjutum gratia, et habemus liberum arbitrium ad malum desertum gratia. Et Augustinus in libro de Praedestinatione sanctorum: « Est ergo, inquiens, in malorum potestate peccare: ut autem peccando hoc vel hoc illa malitia faciant, non est in eorum potestate, sed Dei dividentis tenebras et ordinantis eas. » Et item Augustinus in libro Hypomnesticon (libro III post medium). 125.0185A| « Est igitur liberum arbitrium, quod quisquis esse negaverit catholicus non est; et quisquis sic esse dixerit, quod sine Deo bonum opus, id est quod ad ejus sanctum propositum pertinet, nec incipere nec perficere possit, catholicus est. » Et item (ibid., sub initium): « Vitiato libero arbitrio totus homo est vitiatus: per quod absque adjutorio gratiae Dei, ut Deo placeat, nec valet incipere, nec perficere sufficit. Praevenitur autem medicina, id est Christi gratia, ut sanetur et reparetur in eodem vitiata, atque praeparetur voluntas, qua semper indigens in adjutorium, illuminante gratia Salvatoris, possit tam Deum cognoscere, quam secundum ejus vivere voluntatem. » Et item: « Non ergo homo voluntate sua, adhuc in vitio liberi arbitrii claudicante, praevenit Deum ut 125.0185B| cognoscat et quaerat eum, gratiam tanquam meritis accepturus; sed praecedit etiam, ut diximus, misericordissima gratia sua Deus homines ignorantes, et necdum se quaerentes voluntate liberi arbitrii, ut eos se scire et quaerere faciat, sicut dicit Joannes apostolus in Epistola sua: Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus: hic est verus et vita aeterna (I Joan. V, 20). » Audiat etiam quisque lector, sive benevolus, sive malevolus, quid de libero arbitrio praevento et adjuto gratia, et de eodem libero arbitrio deserto gratia, sentiat idem doctor catholicus. « Esse fatemur, inquiens (libro III, sub initium), liberum arbitrium omnibus hominibus, habens quidem judicium rationis, non per quod sit idoneum quae ad 125.0185C| Deum pertinent sine Deo aut inchoare vel certe peragere; sed tantum in operibus vitae praesentis, tam bonis quam etiam malis. Bonis dico, quae de bonis naturae oriuntur, id est, velle laborare in agro, velle manducare et bibere, velle habere amicum, » et caetera quae ibi prosequitur, quae omnia non sine gubernaculo divino subsistunt: imo ex ipso, et per ipsum sunt, vel esse coeperunt. Malis vero dico, ut est velle idolum 122 colere, velle homicidium perpetrare, et reliqua quae prosequitur in eodem Hypomnesticon libro.

Quod autem in conclusione subjunximus dicentes: Liberum autem habemus arbitrium, quia gratia liberatum, et gratia de corrupto sanatum, sanctus Augustinus in libro de Correptione et Gratia (cap. 13) 125.0185D| prosequitur, dicens: « Hi vero qui non pertinent ad hunc praedestinatorum numerum, quos Dei gratia, sive nondum habentes ullum liberum suae voluntatis arbitrium, sive cum arbitrio voluntatis, ideo vero libero, quia per ipsam gratiam liberato, perducit ad regnum; hi ergo, qui non pertinent ad istum certissimum et fidelissimum numerum, pro meritis justissime judicantur. Aut enim jacent sub peccato quod originaliter generatione traxerunt, et cum illo haereditario debito hinc exeunt, quod non est regeneratione dimissum, aut per liberum arbitrium alia insuper addiderunt: arbitrium, inquam, liberum, sed non liberatum, liberum justitiae, peccati autem servum, quo volvuntur per diversas noxiasque 125.0186A| cupiditates, alii magis, alii minus, sed omnes mali, et pro ipsa diversitate diversis suppliciis judicandi. » De sensu autem et contextu totius Capituli, idem beatus Augustinus in libro de Perfectione justitiae hominis ita dicit: « Verum est autem quod ait, quin obtrectator suus; quod Deus tam bonus quam justus, talem hominem fecerit, qui peccati malo carere sufficeret, sed si voluisset. Quis enim eum nescit sanum et inculpabilem factum, et libero arbitrio atque ad juste vivendum potestate libera constitutum? Sed nunc de illo agitur, quem semivivum latrones in via reliquerunt; qui gravibus saucius confossusque vulneribus, non ita potest ad justitiae culmen ascendere, sicut potuit inde descendere, qui etiam si jam in stabulo est, curatur. Non igitur Deus 125.0186B| impossibilia jubet, sed jubendo admonet, et facere quod possis, et petere quod non possis. »

Et in epistola (46) ad Valentinum: « Primo enim Dominus Jesus, sicut scriptum est in Evangelio Joannis apostoli: Non venit ut judicaret mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III, 17). Postea vero, sicut scribit apostolus Paulus: Judicabit Deus hunc mundum (Rom. III, 6), et venturus est, sicut tota Ecclesia in symbolo confitetur, judicare vivos et mortuos. Si ergo non est Dei gratia, quomodo salvat mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo judicat mundum? Proinde librum vel epistolam meam, quam secum ad vos supradicti attulerunt, secundum hanc fidem intelligite, ut neque negetis Dei gratiam, neque liberum 125.0186C| arbitrium sic defendatis, ut a Dei gratia separetis, tanquam sine illa vel cogitare aliquid, vel agere secundum Deum ulla ratione possimus, quod omnino non possumus; » et post aliquanta: « Credite divinis eloquiis, quia et liberum est nominis arbitrium, et gratia Dei, sine cujus adjutorio liberum arbitrium nec converti potest ad Deum, nec proficere in Deum, et quod pie creditis, ut etiam sapienter intelligatis orate. Et ad hoc ipsum enim, id est, ut sapienter 123 intelligamus, est utique liberum arbitrium. Nisi enim libero arbitrio intelligeremus atque saperemus, non nobis praeciperetur dicente Scriptura: Intelligite ergo qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite (Psal. XCIX, 8). Eo ipso quippe, quo praeceptum atque imperatum est, ut intelligamus 125.0186D| atque sapiamus, obedientiam nostram requirit, quae nulla potest esse sine. libero arbitrio. Sed si posset hoc ipsum sine adjutorio Dei gratiae fieri, per liberum arbitrium ut intelligeremus atque saperemus, non diceretur Deo: Da mihi intellectum ut discam mandata tua (Psal. CXVIII, 73); nec in Evangelio scriptum esset: Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV, 45); nec Jacobus apostolus diceret: Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dabitur ei (Jac. I, 5). » Et iterum in altera epistola (epist. 47) ad eumdem Valentinum: « Quantum potuimus, egimus cum istis et vestris et nostris fratribus, ut in fide sana catholica perseverent, 125.0187A| quae neque liberum arbitrium negat, sive in vitam malam, sive in bonam, neque tantum ei tribuit, ut sine Dei gratia valeat aliquid, sive ut ex malo convertatur in bonum, sive ut in bonum perseveranter proficiat, sive ut ad bonum sempiternum perveniat ubi jam non timeat ne deficiat. » Et post pauca: « In his verbis sanctae Scripturae considerate, fratres, quia si non esset liberum arbitrium, non diceretur: Rectos cursus fac pedibus tuis, et vias tuas dirige, ne declines ad dexteram, neque ad sinistram (Prov. IV, 27). Et tamen sine Dei gratia si posset hoc fieri, non postea diceretur: Ipse autem rectos faciet cursus tuos, et itinera tua in pace producet. » Et post aliquanta: « Ideo vobis dixi ne declinetis in dexteram, neque in sinistram, hoc est nec 125.0187B| sic defendatis liberum arbitrium, ut ei bona opera sine Dei gratia tribuatis; nec sic defendatis gratiam, ut quasi de illa securi mala opera diligatis, quod ipsa gratia Dei avertat a vobis. »

Et item ad eumdem Valentinum in libro de Gratia et libero arbitrio (cap. 4): « Itaque ut hoc verbum, quod non ab omnibus capitur, ab aliquibus capiatur, et Dei donum est liberum arbitrium. » Et item (cap. 5): « Rogamus ne in vacuum gratiam Dei suscipiatis (II Cor. VI, 1). Ut quid enim eos rogat, si gratiam sic susceperunt ut propriam perderent voluntatem? Tamen ne ipsa voluntas sine gratia Dei putetur boni aliquid posse, continuo cum dixisset: Gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi, subjunxit atque ait: Non autem ego, sed gratia Dei 125.0187C| mecum (I Cor. XV, 10); id est non solus, sed gratia Dei mecum; ac per hoc nec gratia Dei sola, nec ipse solus, sed gratia Dei cum illo. » Et item (cap. 6): « His talibus testimoniis divinis probatur gratia Dei non secundum merita nostra dari, quandoquidem non solum nullis bonis, verum etiam multis meritis malis praecedentibus videmus datam, et quotidie dari videmus; sed plane cum data fuerit, incipiunt esse etiam merita nostra bona, per illam tamen. Nam si se ipsa subtraxerit, cadit homo, non erectus sed praecipitatus libero arbitrio. » Et item in eodem 124 libro (cap. 14): « Haec dixi, ut apostolicis verbis liberum arbitrium vestrum a malo deterrerem, et exhortarer ad bonum. Nec tamen ideo debetis in homine, hoc est in vobis ipsis, sed in Domino 125.0187D| gloriari. » Et item: « Liberum quidem hominis arbitrium pulsatur ubi dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra (Psal. XCIV, 8). Sed nisi posset Deus etiam duritiam cordis auferre, non diceret per prophetam: Auferam ab eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum (Ezech. II, 19; XXXVI, 26). » Et item (cap. 15): « Semper est autem in nobis voluntas libera, sed non semper est bona. Aut enim a justitia libera est, quando servit peccato, et tunc est mala; aut a peccato libera est, quando servit justitiae, et tunc est bona. Gratia vero Dei semper est bona, et per hanc fit, ut sit homo voluntatis bonae, qui prius fuit voluntatis malae. Tunc enim utile est velle cum possumus, et tunc utile est 125.0188A| posse cum volumus. Nam quid prodest, si quod non possumus volumus, aut quod possumus nolumus? » Et item (cap. 17): « Ut ergo velimus sine nobis operatur, cum autem volumus, et sic volumus ut faciamus, nobiscum cooperatur; tamen sine illo vel operante ut velimus, vel cooperante cum volumus, ad bonae pietatis opera nihil valemus. »

Et item in libro Hypomnesticon (libro III, versus finem) ita dicit: « Et gratia inquiens et liberum arbitrium peragit sine dubio iter fidei. Liberum arbitrium dum Dei Christianus facit praecepta, sed non, ut supra dixi, sine gratia dirigente vel gubernante. Propter quod dicit in Psalmis: Dirige in conspectu tuo viam meam (Psal. V, 9), et, a Domino gressus hominis diriguntur (Psal. XXXVI, 23). Itaque nec 125.0188B| gratia sine libero arbitrio facit hominem habere beatam vitam, nec liberum arbitrium sine gratia. Tamen parvulos sine usu liberi arbitrii facit gratia habere beatam vitam; eos autem qui jam rationis capaces sunt, praevenit atque docet, ut bonum velint et possint. » Et item: « Nemo sit segnis et remissus ad serviendum Deo, nec sic de gratia confidat, tanquam de libero arbitrio ejus, quod per mortem Filii sui reparavit, et sibi praeparavit, opera non requirat. » Et item: « Opera liberi arbitrii bona, quae ut fiant praeparantur per gratiae praeventum, nullis liberi arbitrii meritis, et ipsa faciente, gubernante, et perficiente, ut abundent in libero arbitrio, non damnamus, quia ex his vel hujusmodi homines Dei justificati sunt, justificantur, justificabuntur in Christo. 125.0188C| Damnamus vero auctoritate divina opera liberi arbitrii quae gratiae praeponuntur, et ex his tanquam meritis in Christo justificari extolluntur. Quis enim prior dedit ei, et retribuet illi? » Et item: « Ausculta et intellige, si tamen aures habeas audiendi, et cor non sit induratum intelligendi. Propter liberum arbitrium, quo bona et mala operantur homines, dictum est unicuique reddi secundum opera sua. Habet enim homo malum meritum, cum vitio suo jam baptizatus declinat a bono, et facit malum, id est, cum relinquit Deum et diligit saeculum, sicut fecisse Demam (II Tim. IV, 9) et Hermogenem (II Tim. I, 15), testatur Apostolus; vel cum etiam in toto 125 spem habens in variis simulacris, Deum verum agnoscere non vult, quem cognoscendi in hoc 125.0188D| saeculo habet potestatem; si velit summus Deus, tam per indebitam gratiam qua justificat, impium salvare, quam etiam cum se avertit judicio justo traditum in reprobum sensum futuro gehennae supplicio reservare, ut reddat ei secundum opera sua. Habet nihilominus et bonum meritum, cum in omnibus gratiae Dei bona in se operanti non resistit, sed cooperator existit. » Et item: « Sed ais mihi quia oculis haeretico dolore turbatis, intendere lumen veritatis non potes, et nullum est prorsus meritum propriae voluntatis. Si discernas inter voluntatem et gratiam est. Audi ergo breviter: Propriae voluntatis tunc est meritum bonum, quando gratiae donum praecedit uniuscujusque voluntatem, et operatur 125.0189A| ut meritum faciat homo per propriam voluntatem. »

Et Gregorius in libro Moralium XVI, cap. 10: « Si quis salvari, inquiens, sic munditia manuum suarum creditur, ut suis viribus innocens fiat, procul dubio erratur: quia si superna gratia nocentem non praevenit, nunquam profecto inveniet quem remuneret innocentem. Unde veridici Moysis voce dicitur: Nullusque apud te per se innocens est (Exod. XXXIV). Superna ergo pietas prius agit aliquid in nobis sine nobis, ut subsequente quoque nostro libero arbitrio bonum quod jam appetimus agat nobiscum; quod tamen per impensam gratiam in extremo judicio ita remuneret in nobis, ac si solis processisset ex nobis. Quia enim divina nos bonitas ut innocentes faciat 125.0189B| praevenit, Paulus ait: Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. XV, 10). Et quia eamdem gratiam nostrum liberum arbitrium sequitur, adjungit: Et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi. Qui dum se de se nihil esse conspiceret, ait, non autem ego, et tamen quia se esse aliquid cum gratia invenit, adjunxit sed gratia Dei mecum. Munditia itaque manuum suarum innocens salvabitur, quia qui hic praevenitur dono ut innocens fiat, cum ad judicium ducitur ex merito remuneratur. » Et in libro XXXIII: « Nemo quippe, ut divina illum gratia subsequatur, prius aliquid contulit Deo. Nam si nos Deum bene operando praevenimus, ubi est quod propheta ait: Misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11)? Si quid nos bonae operationis 125.0189C| dedimus, ut ejus gratiam mereremur, ubi est quod Paulus apostolus dicit: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus (Ephes. II, 8)? Si nostra dilectio Deum praevenit, ubi est quod Joannes apostolus dicit: Non quia nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 10)? Ubi est quod per Osee Dominus dicit: Diligam eos spontanee (Osee XIV, 5)? Si sine ejus munere nostra virtute Deum sequimur, ubi est quod per Evangelium Veritas protestatur, dicens: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5)? Ubi est quod ait: Nemo potest venire ad me nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (Joan. VI, 44)? Ubi quod iterum dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV, 18)? Si saltem dona bonorum 125.0189D| 126 operum virtute nostra bene cogitando praevenimus, ubi est quod rursum per Paulum tam salubriter dicitur, ut omnis de se humanae mentis fiducia ab ipsa cordis radice succidatur, cum ait: Non quia sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5)? Nemo ergo Deum meritis praevenit, ut tenere eum quasi debitorem possit. » Et paulo post: « Idcirco enim nequaquam coelestis patria praemia aeterna percipiunt, quin reprobi, quia ea nunc, dum promereri poterant, ex libero arbitrio contempserunt. Quod videlicet liberum arbitrium in bono formatur electis, cum eorum mens a terrenis desideriis gratia aspirante suspenditur. Bonum quippe quod 125.0190A| agimus et Dei est, et nostrum: Dei per praevenientem gratiam, nostrum per obsequentem liberam voluntatem. Si enim Dei non est, unde ei gratias in aeternum agimus? Rursum si nostrum non est, unde nobis retribui praemia speramus? Quia ergo non immerito gratias agimus, scimus quod ejus munere praevenimur; et rursum quia non immerito retributionem quaerimus, scimus quod subsequente libero arbitrio bona elegimus quae ageremus. » Et in homilia Evangelii 37: « Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis et fructum afferatis (Joan. XV, 16). Posui, ad gratiam plantavi, ut eatis volendo, fructum afferatis operando. Eatis enim volendo dixit, quia velle aliquid facere jam mente ire est. Qualem vero fructum afferre debeant subditur, 125.0190B| et fructus vester maneat. Ibi ergo, id est post mortem, illa retributio inchoat, ubi ista terminatur. » Et in homilia 9 ( in principio ) Ezechielis prophetae: « Et ingressus est in me Spiritus, postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos (Ezech. II, 2). Ecce divina vox jacenti prophetae jussit ut surgeret: sed surgere omnino non posset, nisi in hunc omnipotentis Dei spiritus intrasset: quia ex omnipotentis Dei gratia ad bona opera conari quidem possumus, sed haec implere non possumus si ipse non adjuvat qui jubet. Sic Paulus cum discipulos admoneret, dicens: Cum metu et tremore vestram ipsorum salutem operamini (Philipp. II, 12, 13), illico quis in eis haec ipsa bona operaretur adjunxit, dicens: Deus est enim qui operatur in vobis 125.0190C| et velle et perficere pro bona voluntate. Hinc est quod ipsa Veritas discipulis dicit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Sed in his considerandum est quia si bona nostra sic omnipotentis Dei dona sunt, ut in eis aliquid nostrum non sit, cur nos quasi pro meritis aeternam retributionem quaerimus? si autem ita nostra sunt, ut dona Dei omnipotentis non sint, cur ex eis omnipotenti Deo gratias agimus? Sed sciendum est quia mala nostra solummodo nostra sunt, bona autem nostra et omnipotentis Dei sunt et nostra: quia ipse aspirando nos praevenit ut velimus, qui adjuvando subsequitur ne inaniter velimus, sed possimus implere quae volumus. Praeveniente ergo gratia, et bona voluntate subsequente, hoc quod omnipotentis Dei donum est, fit meritum 125.0190D| nostrum. Quod bene Paulus brevi sententia explicat, 127 dicens: Plus illis omnibus laboravit (I Cor. XV, 10). Qui ne videretur suae virtuti tribuisse quod fecerat, adjunxit: Non autem ego, sed gratia Dei mecum. Quia enim coelesti dono praeventus est, quasi alienum se a bono suo opere agnovit, dicens: Non autem ego. Sed quia praeveniens gratia liberum in eo arbitrium fecerat in bono, quo libero arbitrio eamdem gratiam est subsecutus in opere, adjunxit: sed gratia Dei mecum; ac si diceret: In bono opere laboravi, non ego, sed et ego. In eo enim quod solo Domini dono praeventus sum, non ego; in eo autem quod donum voluntate subsecutus, et ego. His igitur breviter contra Pelagium et Coelestium 125.0191A| dictis, ad exponendi ordinem redeamus. »

Et Prosper in epistola ad Rufinum de Gratia et de libero Arbitrio: « Quis ambigat, inquit, tunc liberum arbitrium cohortationi vocantis obedire, cum in illo gratia Dei affectum credendi obediendique generaverit? » Et item: « Qui credunt, Dei aguntur spiritu; qui non credunt, libero avertuntur arbitrio. » Et item: « Et omne quod non est ex fide, peccatum est, ut scilicet intelligas justitiam infidelium non esse justitiam, quia sordet natura sine gratia. Amissa quippe naturali innocentia, homo exsul ac perditus, ambulans sine via, profundiores intrabat errores; sed quaesitus, et inventus, et reportatus est, et in via quae veritas et vita est introductus, ac dilectione in Deum, qui illum non diligentem prior dilexit, agnitus est. » Et item: 125.0191B| « Gratia igitur Dei, quoscunque justificat, non ex bonis meliores, sed ex malis bonos facit, postea per profectum ex bonis factura meliores, non adempto libero arbitrio, sed liberato; quod donec sine Deo solum fuit, mortuum fuit justitiae, vixitque peccato; ubi autem id illuminavit misericordia Christi, erutum est a regno diaboli, et factum est regnum Dei. In quo ut permanere possit, ne ea quidem facultate sufficit sibi, nisi inde accipiat perseverantiam, unde accepit industriam. »

Et item sanctus Augustinus in libro Hypomnesticon (lib. III): « Si attendas ad peccatum primorum hominum, quo massa humani generis damnari meruit, quia secundum testimonium Pauli apostoli, 125.0191C| ex uno omnes in condemnationem (Rom. V, 16), poteris agnoscere judicia Dei esse justissima. Inde est enim malum meritum in omnibus, tam parvulis quam majoribus, praecedens judicia Dei, ut justo ejus judicio puniantur. » Et item, « Audi tamen adhuc calcatius, ut ad propositum superioris disputationis revertamur, quia homo vulneratur libero arbitrio per Adae peccatum, sine gratia Dei per se solum sanare se non potest, nec sponte ad paradisum reverti sanctorum numero sociandus, nec eum gratiam meritis ullis accipere, sed totum sua misericordia Deum peragere. » Et de vulnerato ac semivivo relicto (Luc. X, 30) secundum parabolam evangelicam ibidem loquens isdem sanctus Augustinus subjungit: « Recte dictus est semivivus; habebat enim 125.0191D| vitalem motum, 128 id est liberum arbitrium vulneratum, quod ei solum ad aeternam vitam quam perdiderat redire non sufficiebat. » Et item: « Cum autem acceperit spiritum Domini, erit in eo libertas ad capessenda Domini praecepta, quia ubi spiritus Domini, ibi libertas. » Et post aliquanta: « Quia cum Dei misericordia se praeveniente agit et ipse satis per liberum arbitrium, ut mundetur; sola autem voluntate sua si praesumat, mundari non potest. » Et item: « Quibus enim dicitur in psalmis, nisi liberum arbitrium habentibus: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos? (Psal. XXXIII, 12.) Quomodo autem unicuique secundum sua opera redderetur in die judicii, nisi liberum esset arbitrium? 125.0192A| et ideo non est personarum acceptio apud Deum. In omni itaque opere sancto prior est voluntas Dei, posterior liberi arbitrii, id est operatur Deus, cooperatur homo. » Et plura alia, quae si quis plenius scire voluerit, eumdem librum ex ordine relegat, in quo multa mirifica et miranda aut cognoscere aut recognoscere valebit.

Et sanctus Coelestinus in Decretalibus ex verbis Innocentii papae (post epist. 8): « Liberum enim, inquit, arbitrium primus homo perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda dimersus est, et nihil quemadmodum exinde surgere posset invenit, suaque in aeternum libertate deceptus, huic ruinae subjacuisset oppressus, nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset 125.0192B| adventus, qui per novae regenerationis purificationem praeteritum omne vitium sui baptismatis lavacro purgavit. » Item: « Adverte tandem, o pravarum mentium perversa doctrina, quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut dum indulgentius frenis ejus utitur, in praevaricationem praesumptione incideret. Nec ex hac potuit erui, nisi ei providentia regenerationis statum pristinae libertatis Christi Domini reformasset adventus. » Et post aliquanta: « Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei, ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium, et in bonis quibusque voluntatis humanae singulis motibus magis illius valere non dubitemus auxilium. » Et post aliquanta: « Quod utique auxilio et munere Dei non aufertur liberum arbitrium, sed 125.0192C| liberatur, ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente sit providum. » Et item sanctus Prosper in epistola ad Rufinum: « Et ut magis probaretur, inquit, liberum arbitrium nihil posse sine gratia, cui dictum fuerat, Confirma fratres tuos, et roga ne intretis in tentationem (Luc. XXII, 32), quique responderat, utique ex libero arbitrio, Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire, eidem praedicitur quod prius quam gallus cantet, ter Dominum negaturus sit; quod quid est aliud quam quod in fide defecturus sit? » Et item: « Nimium vero inepte, nimiumque inconsiderate ab adversantibus dicitur, quod per hanc Dei gratiam libero nihil relinquatur arbitrio. » Et post pauca: « Proinde homo, qui libero arbitrio 125.0192D| 129 fuit malus, in ipso libero arbitrio factus est bonus: sed per se malus, per Deum bonus, qui eum ita in illum initialem honorem alio initio reformavit, ut ei non solum culpam malae voluntatis et actionis remitteret, sed etiam bene velle, bene agere, atque in his permanere donaret. » Et item: « Ex una massa, quae est caro primi hominis, unam scimus omnium hominum creatam crearique naturam, et eamdem per ipsius primi hominis liberum arbitrium, in quo omnes peccaverunt, esse prostratam, nec ullo modo ab aeternae mortis debito liberam, nisi eam ad imaginem Dei secundae creationis Christi gratia reformaverit, liberumque ejus arbitrium agendo, spirando, auxiliando, ut usque in finem 125.0193A| praeeundo servaverit. » Et item in eadem epistola: « Nunc autem idem arbitrium conversum est. non eversum, et donatum ei aliter velle, aliter sapere, aliter agere, et incolumitatem suam non in se, sed in medico collocare: quia necdum tam perfecta utitur sanitate, ut ea quae ei nocuerant, nequeant jam nocere, aut in salubribus possit jam viribus suis temperare. » Et in absolutione sexta contra Gallos (resp. 6 ad Gallos.): « Liberum arbitrium nihil esse vel non esse perperam dicitur; sed ante illuminationem fidei in tenebris, id est in umbra mortis, agere non recte negatur, quoniam priusquam a dominatione diaboli per Dei gratiam liberetur, in illo profundo jacet, in quo se sua libertate dimersit. » Et paulo post (post epist. 8), « ut quod in illo inchoatum 125.0193B| est per gratiam Christi, etiam per industriam liberi augeatur arbitrii, nunquam remoto adjutorio Dei, sine quo nec proficere, nec permanere in bono quisquam potest. » Et Cassiodorus in Psalmo CXVII: « Est quidem in mala parte exsecrabilis libertas arbitrii, ut praevaricator Creatorem deserat, et ad vitia se nefanda convertat. In bona vero parte arbitrium liberum Adam peccante perdidimus; ad quod nisi per Christi gratiam redire non possumus, dicente Apostolo: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate. Unde assidua oratione precandum est, ne nos voluntas perversa rapiat, sed inspiratio divina possideat, quoniam quidquid ex nobismetipsis sapimus, mortifera contra nos audacia concitamus. Jure ergo vetuit in homine 125.0193C| confidendum, qui per se nec alteri nec sibi praevalet dare remedium. » Ecce quomodo libertatem arbitrii in Adam perdidimus, et quomodo eam per Christum recepimus; et quia habemus liberum arbitrium ad bonum praeventum et adjutum gratia. Unde addidit Prosper: « Cum in bonis voluntas sit intelligenda de gratia; et Habemus liberum arbitrium ad malum desertum gratia. » Ex quo mox idem auctor subjungit: « In malis autem voluntas intelligenda est sine gratia. » Et sanctus Augustinus in libro de Correptione et Gratia: « Liberum arbitrium ad malum sufficit, ad bonum autem parum est, nisi adjuvetur ab omnipotente bono. Audiat et lector quia sicut in capituli conclusione posuimus, habemus liberum arbitrium, gratia siquidem 130 liberatum. » Unde 125.0193D| Prosper in recapitulatione absolutionis decimae: « Arbitrium enim hominis gratia Dei non abolet, sed adolet, et ab errore in viam revocat ac reducit, ut quod sua libertate erat pravum, Spiritu Dei agente sit rectum. » Et sanctus Coelestinus, sicut supra diximus: « Auxilio et munere Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur. » Quod qualiter et per quem perdidimus, et a quo quod perdideramus, recipimus, ex absolutione 14 Prosperi lector accipiat: « Qui enim, inquiens, quod (videlicet liberum arbitrium) acceperat perdidit, non inde id recipit unde perdidit, sed ab illo recipit quod habeat, a quo quod amisit acceperat. » Et in absolutione quinta contra Vincentianos: « Non 125.0194A| igitur cujusquam peccati auctor Deus sed naturae creator est; quae cum potestatem habuerit non delinquendi, sponte deliquit, et deceptori suo propria voluntate se subdidit. Nec naturali sed captivo motu versatur in vitio, donec moriatur peccato et vivat Deo. Quod sine gratia Dei facere non potest, quia libertatem, quam libertate perdidit, nisi Christo liberante non recipit. »

Ecce habet lector, quia libertatem quam libertate perdidimus, nisi Christo liberante nequaquam recipimus: quamque Christi gratia liberatam ad bonum habemus, et sine Christi gratia captivo motu versamur in vitio. Et sanctus Coelestinus, ut supra scripsimus: « Primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut dum indulgentius frenis ejus utitur, in 125.0194B| praevaricationem praesumptionis incideret; nec ex hac potuit erui, nisi ei providentia regenerationis statum pristinae libertatis Christi Domini reformasset adventus. » Unde videat qui capitula illa composuit, quae nobis dedistis ut de eis vobis respondeamus, si capitulum, a nostra mediocritate ex his et aliorum etiam doctorum verbis excerptum, a catholica fide discordet. Quoniam in sexto capitulo, quasi nos ab ea discordaremus, scribere voluit, dicens: « Item de gratia per quam salvantur credentes, et sine qua rationalis creatura nunquam beate vixit, et de libero arbitrio, per peccatum in primo homine infirmato, sed per gratiam Domini Jesu fidelibus ejus redintegrato et sanato, id ipsum constantissime et fide plena fatemur, quod sanctissimi Patres auctoritate 125.0194C| sacrarum Scripturarum nobis tenendum reliquerunt, quod Africana, quod Arausica Synodus professa est, quod beatissimi Pontifices apostolicae sedis catholica fide tenuerunt. Sed et de natura et gratia in aliam partem nullomodo declinare praesumentes. » Verum et nos, sicut supra ostendimus, quod sanctissimi Patres auctoritate sacrarum Scripturarum nobis tenendum reliquerunt, et quod beatissimi pontifices apostolicae sedis catholica fide tenuerunt, de gratia et libero arbitrio tenuimus et tenemus, scripsimus et stylo catholico scribimus. Sed et de natura et gratia in aliam partem nullomodo declinare praesumentes, quod compositor capitulolorum cum eclipsi posuit, 131 nos supplentes adjicimus, firmissime credimus 125.0194D| et tenemus, videlicet quod illi crediderunt et tenuerunt. Sicut etiam sanctus Augustinus in libro de Natura et Gratia scripsit, et sicut in libro de Bono perseverantiae dicit: « Nunquid ergo hominum naturae duae sunt? Absit. Si duae naturae essent, gratia ulla non esset. Nulli enim daretur gratuita liberatio, si naturae debita redderentur. Hominibus autem videtur, omnes qui boni apparent fideles perseverantiam usque in finem accipere debuisse. Deus autem melius esse judicavit misceri quosdam non perseveraturos certo numero sanctorum suorum, ut quibus non expedit in hujus vitae tentatione securitas, non possint esse securi. Multos enim a perniciosa elatione 125.0195A| reprimit quod ait Apostolus: Quapropter qui videtur stare videat ne cadat. Voluntate autem sua cadit qui cadit, et voluntate Dei stat qui stat. Potens est enim Deus statuere illum. Non ergo ipse seipsum, sed Deus. Verumtamen bonum est non altum sapere, sed timere. In cogitatione sua vel cadit quisque, vel stat. Sicut autem Apostolus ait, quod in libro superiore memoravi: Non sumus idonei cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). » Quem secutus et beatus Ambrosius audet et dicit: « Non enim in potestate nostra cor nostrum et cogitationes nostrae. Quod omnis qui humiliter et veraciter pius est, esse verissimum sentit. » Quapropter haec quae scripsimus capitulorum compilator relegat, et videat si in eis, uti in praefato 125.0195B| sexto capitulo scripserat, poterit invenire ineptas quaestiunculas, et aniles pene fabellas, Scottorumque pultes puritati fidei nauseam inferentes, quae periculosissimis et gravissimis temporibus, ad cumulum laborum nostrorum, usque ad scissionem charitatis, miserabiliter et lacrymabiliter succreverunt, ne mentes Christianae inde corrumpantur, et excidant a simplicitate et castitate fidei quae est in Christo Jesu. Videat nihilominus, si de duobus praescriptis capitulis, et de aliis etiam duobus in processu scribendis, quae ex catholicorum verbis excerpsimus, Christianae mentes corrumpantur, et excidant a simplicitate et castitate fidei quae est in Christo Jesu; an de illis, quae ipse cum modernis Praedestinatianis et priscorum Praedestinatianorum anathematizatis 125.0195C| excerpsit adinventionibus, ad compressam et funditus exstinctam haeresim resuscitandam, quae ad cumulum laborum nostrorum, periculosissimis et gravissimis temporibus, usque ad unanimis scissionem fraternitatis miserabiliter et lacrymabiliter removetur. 132

CAPUT XXII. De eo qui ad reprehensionem istorum capitulorum tacito suo nomine, libellum composuit, et de sententiis synodalibus, quas compilator capitulorum nobis a regia sublimitate datorum collegit, volens ostendere ab illis nos discordasse. Denique subjunxit et compositor capitulorum, a vestra sublimitate nostrae humilitati datorum, sententias sanctorum Patrum capitulatim conscriptas, 125.0195D| evidenti significatione proclamans, ut quia capitula a nobis excerpta discordant a fide illa, fidelis quisque teneret fideliter quae quasi de abditis Patrum scriptis isdem pietatis studio relevarat, et quasi promulgando decreverat. Quas etiam sententias quidam lingua rusticus, sensu insulsus, et secundum scire suum intelligentia pravus, libello inseruit, quem, tacito suo nomine, incompositum satis composuit. In quo quatuor a nobis excerpta capitula, quantum ex ipso fuit, discerpere et haeretica demonstrare curavit, ut de pusillo crescens major fieret de minore, et de nostris blasphemiis quia de suis non poterat laudibus, emeret modo quocunque favores. Sicut de quodam fertur adolescente rumores captante 125.0196A| inutiles, cum templum magnae Dianae apud Ephesum incendisset, comprehensus et interrogatus cur talia praesumpsisset, dicitur respondisse: Quia bonis, inquit, non potui innotescere, saltem vel malis innotescerem. Nam et isdem qui praefatum contra nos scripsit libellum, quantum datur intelligi, si artem sciret qua votum suum ad effectum quod desideraverat perducere valuisset, ut innotescere posset voluntarie haereticus esset. Sed quia contractus scientia, et distractus jactantia, nec quantum voluit docere prava praevaluit, et arrogantia inflatus, atque jactantia velut quibusdam calcaribus stimulatus, et quasi quodam pressorio oppressus, intra silentii metas sine aliquo sono se cohibere non potuit. Cui in supra memoratis libellis, quantum omnis gratiae 125.0196B| largitor dare dignatus est, cum aliis recens reexortis Praedestinatianis respondimus. Sed et quoniam istorum capitulorum, quae inter manus habemus, compositor Africanae et Arausicae Synodorum fecit memoriam, et conscriptas sententias suis subjunxit capitulis, ne refugere videamur praetermissis responsionum illius objectionibus, et a quocunque dicatur nos illi non voluisse, sed respondere non potuisse, nullique subripiatur suspicio, quasi capitulum a nobis excerptum ab his Patrum sententiis discordet, conferamus sicut revera ad lineam rectae fidei, capitula a nobis excerpta istis Patrum sententiis, et videat lector si his poterit convenire. Ponentes primum de synodis quarum memoriam fecit, demum de sententiis Patrum, 125.0196C| quas suo subjunxit capitulo, sensus earumdem 133 sententiarum ex capitulis a nobis excerptis comparare curemus. Sanctus Coelestinus (epist. 8) ad Venerium et ad alios Gallicanos episcopos scribens, in Decretali sua epistola ita dicit ad locum: « Quid rectores Romanae Ecclesiae de haeresi quae eorum temporibus exorta fuerat, judicarint, et contra nocentissimos liberi arbitrii defensores, quid de gratia Dei sentiendum esse censuerint, ita ut etiam Africanorum conciliorum quasdam sententias jungeremus, quas utique suas facientes apostolici antistites comprobarunt. Ut ergo plenius qui in aliquo dubitant instruantur, constitutiones sanctorum Patrum compendioso manifestamus indiculo: quo, si quis non nimium est contentiosus, agnoscat omnium 125.0196D| disputationum connexionem ex hac subditarum auctoritatum brevitate pendere, nullamque sibi contradictionis superesse rationem, si cum catholicis credat et dicat (cap. 1). Quod Adam omnes homines laeserit, nec quemquam nisi Christi gratia posse salvari. » Et nos haec eadem diximus in primo capitulo ponentes: « Homo libero arbitrio male utens peccavit et cecidit, et factus est massa perditionis totius humani generis. » Prosecutus est sanctus Coelestinus dicens (cap. 2): « Quod nemo sit bonus suis viribus, nisi participatione ejus qui solus est bonus. » Nos quoque illius doctrinam sequentes diximus: « Deus bonus et justus elegit ex eadem massa perditionis quos per gratiam praedestinavit ad vitam, 125.0197A| et vitam illis praedestinavit aeternam. » Deinde addidit sanctus Coelestinus (cap. 3): « Quod nisi gratia Dei continua juvemur, insidias diaboli superare non possumus, et quod per Christum libero bene utamur arbitrio, et quod omnia sanctorum merita dona sint Dei, et quod omnis sancta cogitatio et motus piae voluntatis ex Deo sit, et quod gratia Dei non solum peccata dimittit, sed etiam adjuvat ne committantur. » Et nos, illius sequentes magisterium, scripsimus quia « libertatem arbitrii in primo homine perdidimus, quam per Christum Dominum nostrum recepimus. » Non autem ipsum liberum arbitrium funditus in homine primo perdidimus, sed libertatem arbitrii ipsius, quam per Christum recepimus. « Et habemus liberum arbitrium ad bonum praeventum 125.0197B| et adjutum gratia. » Scilicet ut eo bene utamur ad omnia studia, et ad omnia opera ac sancta merita, et ad omnem sanctam cogitationem et piae voluntatis motum, ut velimus et possimus quod bonum est, et petamus, et mereamur, et impetremus non solum praeteritorum peccatorum indulgentiam, sed etiam futurorum ne illa committamus cautelam. Subsequitur sanctus Coelestinus (cap. 4): « Quod praeter statuta sedis apostolicae omnes orationes Ecclesiae Christi gratiam resonant, qua genus humanum ab aeterna damnatione reparatur; et quod gratiam Dei etiam baptizandorum testetur instituta purgatio, cum exorcismis et exsufflationibus spiritus ab eis abigantur immundi. » Et illius nos magisterio docti diximus: « Deus bonus et justus elegit ex massa perditionis 125.0197C| quos per gratiam praedestinavit, id est, gratia praeparavit 134 ad vitam. » Et quidquid in sanctis orationibus, et mysteriis fit ecclesiasticis, Dei est praedestinatio: quoniam Dei est gratiae praeparatio, per quae sacramentorum munia praedestinati ad vitam illis perveniunt praedestinatam aeternam. De illo etiam arbitrio sensum posuimus sancti Coelestini in secundo a nobis excerpto capitulo (ibid., in fine) dicentes: « Liberum autem habemus arbitrium, quia gratia liberatum, et gratia de corrupto sanatum. » Nam et ipse dicit: « Utique auxilio et munere Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur, ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente sit providum. Tanta enim est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra 125.0197D| velit esse merita quae sunt ipsius dona. » Ecce quomodo a sensu synodi Africanae non dissentimus, neque synodo illius sanctae contraria scripsimus, nec etiam gloriosae Romanae Ecclesiae contraimus.

Nunc si a sancta Arausica synodo, cui sanctus Caesarius ex delegatione sedis apostolicae praesedit, discrepemus in aliquo videamus. Primum capitulum ejusdem synodi est: Si quis per offensam praevaricationis Adae non totum, id est secundum corpus et animam, in deterius dicit hominem commutatum, sed animae libertate illaesa durante, corpus tantummodo corruptioni credit obnoxium. Secundum. Si quis soli Adae praevaricationem suam, non et ejus 125.0198A| propagini, asserit nocuisse, aut certe morte tantum corporis, quae poena peccati est, non autem et peccatum, quod mors est animae, per unum hominem in omne genus humanum transisse testatur. Tertium. Si quis invocatione humana gratiam Dei dicit posse conferri, non autem ipsam gratiam facere ut invocetur a nobis. Quartum. Si quis, ut a peccato purgemur, voluntatem nostram Deum exspectare contendit, non autem ut etiam purgari velimus, per sancti Spiritus infusionem et operationem in nos fieri confitetur. Quintum. Si quis sicut argumentum, ita etiam initium fidei, ipsumque credulitatis affectum, quo in eum credimus qui justificat impium, et ad regenerationem sacri baptismatis pervenimus, non per gratiae donum, id est per inspirationem sancti Spiritus corrigentem 125.0198B| voluntatem nostram ab infidelitate ad fidem, et caetera quae ibi prosequitur. Sextum. Si quis sine gratia Dei credentibus, volentibus, misericordiam dicit conferri divinitus, non autem ut credamus, velimus, et reliqua. Septimum. Si quis per naturae vigorem bonum aliquid, quod ad salutem pertinet vitae aeternae, cogitare ut expedit, aut eligere, sive salutari, id est evangelicae praedicationi consentire posse confirmat absque illuminatione et inspiratione Spiritus sancti. Octavum. Si quis alios misericordia, alios vero per liberum arbitrium, quod in omnibus, qui de praevaricatione primi hominis nati sunt, constat esse vitiatum, ad gratiam baptismi posse venire contendit. Nonum. De adjutorio Dei. Divini est muneris, 125.0198C| cum et recte cogitamus, et pedes nostros a falsitate et injustitia continemus. Decimum. De adjutorio 135 Dei. Adjutorium Dei etiam renatis ac sanatis semper est implorandum. Haec omnia capitula, si quis benigno animo et devoto studio voluerit intendere, inveniet in his duobus nostris capitulis nos prosecutos esse, quibus diximus: Quia « homo libero arbitrio male utens peccavit et cecidit, et factus est massa perditionis totius humani generis. Deus autem bonus et justus elegit ex eadem massa quos per gratiam praedestinavit ad vitam; » et « Habemus liberum arbitrium ad bonum praeventum et adjutum gratia. » Unde, si non arrogantia denotari, et lectori taedium ingerere timeremus, ne quilibet diceret quasi singulariter nobis hoc datum 125.0198D| arrogaremus, ut alii haec legentes non possent percipere, nisi nos singula singulis sententiis singillatim demonstraremus, singulis capitulis horum duorum capitulorum sententias componentes, qualiter convenirent ostendere studeremus. Nunc de undecimo capitulo et sequentibus aliis, quae maxime de libro sententiarum Prosperi, quas de dictis sancti Augustini breviter adnotavit, sicut et aliquanta quae praemisimus, assumpta sunt, pressius rationem reddere studeamus. Est enim undecimum capitulum, De obligatione votorum. Quod nemo quidquam Domino recte voverit, nisi ab ipso acceperit. Et nos diximus: « Habemus liberum arbitrium ad bonum praeventum et adjutum gratia. » Duodecimum Quales 125.0199A| nos diligit Deus. Tales nos amat Deus, quales futuri sumus ipsius dono, non quales sumus nostro merito. Videlicet sicut scripsimus, « Quos per gratiam praedestinavit ad vitam. » Tertium decimum. Arbitrium voluntatis, inquit synodus, in primo homine infirmatum, nisi per gratiam baptismi non potest reparari; quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi. Et nos diximus: « Libertatem arbitrii in primo homine perdidimus, quam per Christum Dominum nostrum recepimus. » Quartum decimum. Nullus miser de quacunque miseria liberatur, nisi qui Dei misericordia praevenitur. Et nos diximus: « Et habemus liberum arbitrium ad bonum praeventum et adjutum gratia. » Quintum decimum. Ab eo quod formavit Deus mutatus Adam, sed in 125.0199B| pejus per iniquitatem suam, ab eo quod operata est iniquitas mutatur fidelis, sed in melius per gratiam Dei. Et nos diximus: « Homo libero arbitrio male utens peccavit et cecidit, et factus est massa perditionis totius humani generis. Deus autem bonus elegit quos per gratiam praedestinavit, id est gratia praeparavit ad vitam. » Sextum decimum. Nemo ex eo quod videtur habere glorietur tanquam non acceperit, et reliqua. Et nos diximus: « Habemus liberum arbitrium ad bonum praeventum et adjutum gratia. » Septimum decimum. Fortitudinem gentilium mundana cupiditas, fortitudinem Christianorum Dei charitas facit, et reliqua. Et quia charitas gratia est, praevenit voluntatem nostram, et facit ac custodit fortitudinem nostram, quae diffusa est in 125.0199C| cordibus nostris per Spiritum sanctum, ut et Psalmista demonstrat, dicens: Diligam te, Domine, fortitudo mea, et fortitudinem meam a te custodiam. De qua non tacuimus, quando diximus: « Praevenit liberum arbitrium nostrum gratia Domini nostri, » scribentes: « Habemus liberum arbitrium ad bonum praeventum 136 et adjutum gratia. » Octavum decimum. Debetur merces bonis operibus si fiant; sed gratia quae non debetur praecedit ut fiant. Et istud absolutissime nos dixisse potest intelligi, quia « habemus liberum arbitrium ad bonum praeventum et adjutum gratia. » Nonum decimum. Natura humana, etiamsi in illa integritate in qua est condita permaneret, nullomodo se ipsa Creatore suo non adjuvante servaret. Unde cum sine gratia salutem 125.0199D| non posset custodire quam accepit, quomodo sine Dei gratia poterit reparare quod perdidit? Et ideo posuimus quia « homo libero arbitrio male utens peccavit et cecidit, et libertatem arbitrii, quam in primo homine perdidimus, per Christum Dominum nostrum recepimus, et habemus liberum arbitrium praeventum et adjutum gratia. » Vigesimum. Nihil boni hominem posse sine Deo. Multa Deus facit in homine bona, quae non facit homo; nulla vero facit homo bona, quae non praestet Deus ut faciat homo. Et ideo diximus: « Habemus liberum arbitrium ad bonum praeventum et adjutum gratia: » quia sine illa nihil possumus facere, cum qua possumus agere quae ipse dignatur largiri qui dixit: Sine me nihil 125.0200A| potestis facere. Vigesimum primum. De Natura et Gratia. Sicut eis qui, volentes in lege justificari et a gratia exciderunt, verissime dicit Apostolus: Si ex lege justitia est, ergo Christus gratis mortuus est. Et si per naturam justitia est, ergo Christus gratis mortuus est. Non ergo apud nos Christus gratis mortuus est, quia diximus quod credimus, sicut scriptum est: Credidi propter quod locutus sum, et nos credimus propter quod et loquimur. « Homo libero arbitrio male utens peccavit, et cecidit, et factus est massa perditionis totius humani generis. Deus autem bonus elegit quos per gratiam praedestinavit ad vitam. » Vigesimum secundum. De his quae homini propria sunt. Nemo habet de suo nisi mendacium et peccatum. Et ideo diximus: « Habemus liberum arbitrium 125.0200B| ad malum desertum gratia. » Vigesimum tertium. De voluntate Dei et hominis. Suam voluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt quod Deo displicet. Quod autem ita faciunt quod volunt, ut divinae serviant voluntati, quamvis volentes agant quod agunt, illius tamen voluntas est, a quo et praeparatur et jubetur quod volunt: quia sicut diximus, « Habemus liberum arbitrium ad bonum praeventum et adjutum gratia, » et « Habemus liberum arbitrium ad malum desertum gratia. » Vigesimum quartum. De palmitibus vitis. Ita sunt in palmite vites ut viti nihil conferant, sed inde accipiant unde vivant, et reliqua. Quia, sicut dicit Apostolus, Gratia Dei sum id quod sum. Et ex massa perditionis, veluti scripsimus, Deus elegit quos per gratiam ad 125.0200C| vitam praedestinavit. Vigesimum quintum. Dilectio qua diligimus Deum, prorsus donum Dei est, et reliqua. Et nos diximus: « Habemus liberum arbitrium ad bonum praeventum et adjutum gratia. » Et quod in eodem subsequitur capitulo, hoc etiam secundum fidem catholicam credimus, quod accepta per baptismum gratia, omnes baptizati, Christo auxiliante et cooperante, quae ad salutem animae pertinent possint et debeant fideliter laborare, et si voluerint adimplere, quia sicut diximus: 137 Habemus liberum arbitrium ad bonum praeventum et adjutum gratia, et quod subsequitur: Aliquos vero ad malum divina potestate praedestinatos esse, non solum non credimus; sed etiamsi sunt, qui tantum malum credere velint, cum omni 125.0200D| detestatione illis anathema dicimus. Unde et supra in ratione reddita de primo capitulo jam scripsimus. Et nos etiam cum sancta synodo, et Praedestinatianis, qui sicut electos ad vitam, ita et reprobos a Deo ad interitum dicunt praedestinatos, cum illis qui ad malum aliquos divina potestate praedestinatos fatentur, nisi se correxerint, et ad unitatem catholicae fidei, atque sanctae matris Ecclesiae sinum per debitam satisfactionem redierint, cum praefata synodo dicere anathema debemus. Hinc quoque quilibet, columbino oculo intendens, quae proposuerunt sancti Patres nostri, et quae subsecuti sumus, et non accipitrinis unguibus carpere fraternam et innoxiam simplicitatem quaerens, videat quae licet brevioribus 125.0201A| verbis, propter minus capacium minusque studiosorum inertiam, contexuimus a reverenda et veneranda atque catholica prolixitate tantorum doctorum, nec in aliquo deviavimus: cum constet quia quicunque nos venenato dente rodere sine causa maluerit, se malevolum, et non nos non catholicos comprobabit.

Nunc de sententiis memoratis, quas capitulorum compositor adnotaverat, videamus. « 1º In praevaricatione Adae omnes homines naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse, et neminem de profundo illius ruinae per liberum arbitrium posse consurgere, nisi eum gratia Dei miserantis erexerit. » Nec nos negavimus in praevaricatione Adae omnes homines naturalem possibilitatem et innocentiam 125.0201B| perdidisse, dicentes: « Libertatem arbitrii in primo homine perdidimus. » Sic et sanctus Augustinus dixit in libro de Correptione et Gratia (cap. 12): « Nunc vero, inquiens, posteaquam est illa magna peccati merito amissa libertas, etiam majoribus donis adjuvanda remansit infirmitas. » Et item: « Parum sit homini per illius reparare perditam libertatem. » Quid appellaverit perditam libertatem ipse nobis exponat. Ait enim in libro Hypomnesticon (libro III, non longe a princip.): « Peccato ergo liberum arbitrium hominis possibilitatis bonum perdidit, non nomen et rationem. » Et item ( post medium ): « Quid etiam aliud ostendimus in ove illa perdita ex centum ovibus, nisi liberum arbitrium possibilitatis bono vitio primi hominis perdito, a 125.0201C| justorum errasse consortio? » Et item: « Per velle ergo malum recte perdidit posse bonum, qui per posse bonum potuit vincere velle malum. » Et item: « Sed eum velle et nolle praedocuit, cui ad utrumque posse liberum donarat arbitrium, quo male utens incautius dum sponte serpenti praebet suadenti consensum Domini praeterire praeceptum, amisso possibilitatis bono, solum velle potitus est vulneratus. » Et sanctus Coelestinus dicit ex verbis S. Innocentii quae ad Carthaginense concilium scripserat. « Liberum, inquiens, 138 arbitrium ille perpessus, id est primus homo, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda dimersus est, et nihil quemadmodum exinde surgere posset invenit, suaque in aeternum libertate deceptus. » 125.0201D| Et ideo scripsimus: « Libertatem arbitrii in primo homine perdidimus. » 2º Subjunxit, Quod nemo nisi per Christum libero bene utatur arbitrio. Et nos ita diximus ponentes: Quam libertatem per Christum Dominum nostrum recepimus, et habemus liberum arbitrium ad bonum praeventum et adjutum gratia. Liberum autem habemus arbitrium, quia gratia liberatum, et gratia de corrupto sanatum. Et sanctus Coelestinus de verbis Innocentii praemisit: « Sua in aeternum libertate homo primus deceptus huic ruinae subjacuisset oppressus, nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset adventus. » Et sanctus Prosper in epistola ad Rufinum: « Amissa quippe naturali innocentia, homo exsul ac perditus, 125.0202A| ambulans sine via, profundiores intrabat errores. Sed quaesitus, et inventus, et reportatus est, et in via quae veritas et vita est introductus, ac dilectione in Deum, qui illum diligentem prior dilexit, agnitus est. » Et post aliquanta: « Non adempto libero arbitrio, sed liberato: quod donec sine Deo solum fuit, mortuum fuit justitiae, vixitque peccato. Ubi autem id illuminavit misericordia Christi, erutum est a regno diaboli, et factum est regnum Dei. In quo ut permanere possit, ne ea quidem facultate sufficit sibi, nisi inde accipiat perseverantiam, unde accepit industriam. » Et item: « Nisi Christi gratia reformaverit liberum ejus arbitrium agendo, spirando, auxiliando, et usque in finem praeeundo servaverit. » Et contra Gallos: « Quoniam priusquam a dominatione 125.0202B| diaboli per Dei gratiam liberetur, in illo profundo jacet, quin arbitrium hominis, in quod se sua libertate dimersit. » Et sanctus Augustinus: « Propter quod non restat liberandis nisi gratia liberantis. » Et hinc diximus: « Liberum autem habemus arbitrium, quia gratia liberatum, et gratia de corrupto sanatum. » 3º Deinde supposuit « Quod omnia studia, et omnia opera ac merita sanctorum ad Dei gloriam laudemque referenda sint: quia nemo aliunde ei placeat, nisi ex eo quod ipse donaverit. 4º Quod ita Deus in cordibus hominum, atque in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium consilium, omnisque motus bonae voluntatis ex Deo sit: quia per illum aliquid boni possumus, sine quo nihil possumus. » Quae nos etiam non negamus, 125.0202C| imo etiam confitemur dicentes: « Et habemus liberum arbitrium ad bonum praeventum et adjutum gratia. » Ad bonum enim absolute posuimus, ut ad omne bonum quidquid bonum est intelligamus. Si bonum est studium, si bonum est sanctum opus, si bonum est sanctum meritum, si bonum est quod sancte cogitamus, si bonum est pium consilium, si bonum est moveri ad quodcunque bonum, et ad quamcunque bonam voluntatem, ad haec omnia liberum nostrum arbitrium praeventum et adjutum gratia Dei, 139 et credimus, et dicimus, et scripto firmavimus. Et haec omnia ex Deo esse credentes diximus, quando « ad bonum praeventum et adjutum Dei gratia liberum arbitrium nostrum » conscripsimus. Deum quoque in ipso libero nostro arbitrio operari sanctam 125.0202D| cogitationem, pium consilium, omnesque motus bonae voluntatis, professi sumus, dicentes: « Habemus liberum arbitrium praeventum, » scilicet antequam bona cogitemus, « et adjutum gratia, » ut bene cogitemus, bene operemur, in bonis perseveremus. Nec in istis duobus capitulis a catholico sensu et catholicorum verbis in aliquo Deo gratias deviavimus. 5º Supposuit: « Omnium studiorum, omniumque virtutum, quibus ab initio fidei ad Deum tenditur, Deum profitemur auctorem, et non dubitamus ab ipsius gratia omnia hominis merita praeveniri, per quem fit ut aliquid boni et velle incipiamus, et facere. Quo utique auxilio et misericordia Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur, ut de tenebroso 125.0203A| lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente sit providum. Tanta est enim erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita quae sunt ipsius dona, et pro his quae largitus est aeterna praemia sit donaturus. Agit quippe in nobis ut quod vult, et velimus et agamus. » Hic aliquantulum, responsione non omissa, sed intermissa, liceat nobis alloqui capitulorum istorum compositorem. Vide, corrigendo te, frater, velis nolis frater noster, quandiu dixeris vel vere vel ficte Domino Pater noster, quia scriptum est: Dicite his qui se alienant, fratres nostri vos estis (Isa. LXVI, 5), ne a te incorrecto audiat sanctus Coelestinus, in illo manens cui nuda et aperta sunt omnia, et cui cogitatio hominis confitetur, unde et omnia nostra videt, et audit, te hoc suo testimonio fuisse abusum, et 125.0203B| dicat tibi: « Ex ore tuo te judico, serve nequam. » Quando legisti et scripsisti, et credenda ac tenenda atque praedicanda haec in manus regias pervenire fecisti, quod dixi, et Spiritu sancto repletus veraciter dixi: Tanta est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita quae sunt ipsius dona. Quocirca constat esse certissimum quia Deus, secundum Apostolos Paulum et Petrum, vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4), et Neminem vult perire (II Petr. III, 9). Quare dixisti illum in suprascripto capitulo quosdam praedestinasse ad interitum? Ratissimum est enim quia, sicut ego dixi, et tu abusus scripsisti, tanta est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita quae sunt ipsius dona. 125.0203C| Unde est pro certo falsissimum quod dixisti: Deum quosdam ad interitum praedestinasse, quoniam qui omnes homines vult salvos fieri et neminem perire, neminem credendus est ad perditionem praedestinasse. Sicut supra apostolicam tenentes doctrinam commilitones ac comministri nostri docuisse noscuntur. Et si cum tali sententia ad illius judicium veneris, scias pro certo quia non clava Herculea, sed quae amplius pensat apostolica ferula, talem in capite ictum accipies, ut 140 vix aut nunquam ulterius jam resurgas. De hoc capitulo satis in supradictis respondimus. Et ne dicat nos complex quilibet compositoris capituli pleniter non ad omnia respondisse, quia duo tantum ex libero arbitrio de verbis sancti Coelestini in Capitulo a nobis excerpto posuimus, quando 125.0203D| diximus: « Habemus liberum arbitrium, quia gratia liberatum, et gratia de corrupto sanatum, » de aliis quae sanctus Coelestinus posuit, superaddamus. Dixit enim: « De tenebroso lucidum, quando tenebrosum fuit, corruptum sine dubio fuit: quando lumen recepit, sanitatem accepit. De pravo rectum, quando pravum fuit, corruptum sine dubio fuit: quando recreatum gratia Dei fuit, procul dubio sanitatem recepit. De languido sanum, quando fuit languidum, fuit sine dubitatione corruptum: quando sanitatem recepit, sanatum ac per hoc sanum sine dubio fuit. Et quia aliud sit sanum, aliud sit sanatum, sicut et aliud sanabile, et aliud sanum, et aliud reparabile, aliud reparatum, Prosper in libro secunspondendi necessitatem abstulit, sed libertatem si 125.0204A| do de Vocatione gentium demonstrat, dicens: « Non itaque omnis reparabilis reparatus, neque omnis sanabilis sanus est: quia reparabilis et sanabilis de natura est reparatum autem et sanatum esse de gratia est. Quapropter colligendum atque sciendum est, sanum quidem fuisse arbitrium liberum in primo homine eidem primo homini datum, quo libertatem et possibilitatem bonum velle et posse habuit, et quo per malum velle perdidit bonum posse, qui per posse bonum potuit vincere velle malum. Post hoc autem non fuit in homine arbitrium liberum sanum, sed sanabile: illi tamen cui nihil est impossibile. Est autem in eis sanum, ab eo et per eum sanatum cujus est gratia, de peccati servo gratia liberatum, et gratia libertate donatum, et libertati gratia redditum: 125.0204B| sicque in electis suis gratia Dei de corrupto sanatum, atque incolumitatis sanitate muneratum, modo in spe, in futura vita re sanum, sine ullius corruptionis interpolatione et attaminatione datum atque donandum. » Et ideo diximus: « Habemus liberum arbitrium gratia de corrupto sanatum. » Subsequitur sanctus Coelestinus: « De imprudente sit providum. » Nec hoc exinde exceptum est quod diximus de corrupto sanatum, sicut sancti Innocentii verbis, ut brevitatis studio quae Augustinus et Prosper et sanctus Gregorius atque Ambrosius inde dicunt praetermittamus, S. Coelestinus dicit: « In praevaricationis profunda dimersus huic ruinae subjacuisset oppressus, nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset adventus. In praevaricationis quippe profunda 125.0204C| libero arbitrio dimersus liberum corrupit arbitrium, et ruina jacens oppressus utile sibi providere quid posset, nisi eum Christi gratia relevaret, sanaret, atque illuminaret, et de imprudente providum faceret? » Nec hinc a catholico sensu et catholicorum verbis, gratias gratiae sempiternae, vel in aliquo deviavimus. 6º subjunxit: « Fatemur gratiam Dei et adjutorium etiam ad singulos actus dari, 141 eamque non dari secundum merita nostra, ut vera sit gratia, id est gratis data per ejus misericordiam qui dixit: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. » Haec duo capitula, septimum et octavum, in unum copulans de synodo Palaestina contra Pelagium dicta assumpsit. Forte lethargica passione oppressus, 125.0204D| aut Silenico cantharo debriatus, memoria mortua ignoravit, quia in tertio et quarto Capitulo beati Coelestini illa jam scripserit, a quibus nos non discordasse monstravimus. 7º « Fatemur esse liberum arbitrium, etiamsi divino indigeat adjutorio. » Et hoc capitulum, in Synodo Palaestina decimum, interponere procuravit, de quo nos fassi sumus, quia « habemus liberum arbitrium ad bonum praeventum et adjutum gratia, et habemus liberum arbitrium, quia gratia liberatum, et gratia de corrupto sanatum. » Ad haec autem, et ad illa quae subjungit, gratis respondemus quia jam inde respondimus: sed adhuc respondere non detrectamus, quia scriptum est: Quod supererogaveris, ego cùm rediero reddam tibi. Sanctus enim Coelestinus nobis ex his revellemus 125.0205A| nullatenus interdicit. Ut ergo inquiens pleniùs qui in aliquo dubitant instruantur, constitutiones sanctorum Patrum compendioso monstramus indiculo: quo si quis non nimium est contensiosus agnoscat, omnium disputationum connexionem ex hac subditarum auctoritatum brevitate pendere, nullamque sibi contradictionis superesse rationem, si cum catholicis credat et dicat, videlicet quae illius dictis supra condiximus. Sed quoniam forte istorum capitulorum compositor nimis contensiosus est, et nec cum catholicis credit et dicit quod crediderunt et dixerunt catholici, et esse mavult Aristodemus apostoli Joannis contradictor contrarius, quam apostoli Joannis et apostolici Coelestini discipulus, accipiat tunicam nostram, Patrum scilicet labore contextam, 125.0205B| id est vestem fidelem, qua ipse gratia Dei possit resuscitari ad fidem, ut vel sic indignationem animi ejus contra nos, qui fideles sumus, auferre possimus. Unde adhuc illi de duobus sequentibus capitulis respondebimus. 8º « Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam baptismi, non potest reparari. » Et hoc ex tertio decimo capitulo Arausicae synodi assumpsit, de quo nos diximus, quia « libertatem arbitrii, » id est possibilitatem liberae voluntatis arbitrii, « per Christum Dominum nostrum recepimus. Et habemus liberum arbitrium quia gratia liberatum, » sicut scriptum est: Tunc vere liberi eritis, cum vos Filius liberaverit (Joan. VIII, 36), quodque tunc fit, cum eodem spiritu sumus renati, quo idem Christus redemptor 125.0205C| et salvator noster ex immaculata Virginis carne pro nobis est natus. 9º « Arbitrium voluntatis tunc est vere liberum, cum vitiis peccatisque non servit. Tale datum est a Deo utique homini primo, quod amissum nisi a quo potuit dari non potuit reddi. Unde Veritas dicit: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis, » 142 sicut in praecedentibus duo capitula ex synodo Palaestina conjunctim posuit, et superflue interseruit, quasi non sufficeret quod apostolica sedes ad sufficientiam edidit: ita nunc capitulum tertium decimum Arausicae synodi in duo divisit, et aliter quam ipsa protulerit isdem secando composuit. Hoc siquidem capitulum Arausica synodus de libro Sententiarum Prosperi, capitulo 150 partim assumpsit, et dixit: « Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum, 125.0205D| nisi per gratiam baptismi non potest reparari; quod amissum, nisi à quo potuit dari, non potest reddi. Unde Veritas ipsa dicit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. » (Joan. VIII, 36.) Iste autem, sicut praemisimus, octavum capitulum erexit de medietate istius synodalis capituli scribens: « Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam baptismi, non potest reparari. » Et nonum de sententia Prosperi, qua ex verbis sancti Augustini dicit: « Arbitrium voluntatis tunc est vere liberum cum vitiis non servit. Tale datum est a Deo homini primo. Quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi. Unde Veritas dicit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. » Caeterum sancta 125.0206A| synodus et catholice et sufficientissime texens et ordinans tenendum capitulum nobis suis posteris commendavit. A cujus consensu, verum nec a sententia Prosperi, nostra conscriptio, sicut supra ostendimus, in aliquo deviavit. Sed et si quacunque necessitate capitulorum istorum compositor sensum istius capituli eliquasset, non ab re esset quod egerat. Nunc autem, manente verbis et sensu in sua incolumitate capitulo, minus necessario illud divisit ac compilavit. Bene siquidem sanctus noverat Caesarius, qui ex delegatione apostolicae sedis huic synodo praesedit Arausicae, quid sanctus Augustinus de libero arbitrio homini primo dato in libro de Correptione et Gratia dixerat, quemque in libris de Praedestinatione sanctorum, et de Bono perseverantiae, 125.0206B| ad praedecessorem suum Hilarium scriptis commemorat, quem etiam librum compar et socius illius sanctus Prosper se habuisse non tacet in epistola ad Augustinum, dicens: « Librum de Correptione et Gratia plenum divinae auctoritatis emitteres. Quo in notitiam nostram insperata opportunitate delato, » et reliqua. Et credendum est quia sanctus Prosper Hilario eumdem librum, quem se habere dixit, conjuncto et familiari suo non negaverit. Unde et beatus Caesarius, quae hinc sanctus Augustinus dixerat, succedens in ordine suo sancto Hilario non ignoravit. Ait enim sanctus Augustinus in praefato libro (cap. 11, sub finem): « Fit quippe in nobis per hanc Dei gratiam in bono recipiendo, et perseveranter tenendo, non solum posse quod volumus, verum etiam 125.0206C| velle quod possumus. Quod non fuit in homine primo: unum enim horum in illo fuit, alterum non fuit. Namque ut reciperet bonum gratia non egebat, quia nondum perdiderat: ut autem in eo permaneret, egebat adjutorio gratiae, sine quo id omnino non posset. Et 143 acceperat posse si vellet, quod ut nollet de libero descendit arbitrio: quod tunc ita liberum erat, ut bene velle posset et male. Quid erit autem liberius libero arbitrio, quando non poterit servire peccato? quae futura erat et homini, sicut facta est et angelis sanctis, merces meriti. Nunc autem, per peccatum perdito bono merito, in his qui liberantur factum est donum gratiae, quae merces meriti futura erat. » Et post pauca: « Nunquid dicturi sumus, Non potuit peccare qui tale habebat liberum arbitrium? 125.0206D| aut non potuit mori cui dictum est, si peccaveris morte morieris? aut non potuit bonum deserere, cum hoc peccando deseruerit, et ideo mortuus sit? » Et item (cap. 11): « Sed deseruit et desertus est. Tale quippe erat adjutorium quod desereret cum vellet, et in quo permaneret si vellet, non quo fieret ut vellet. Haec est prima gratia, quae data est primo Adam: sed haec potentior est in secundo Adam. Prima est, qua fit ut habeat homo justitiam si velit: secunda ergo plus potest, qua etiam fit ut velit, et tantum velit tantoque ardore diligat, ut carnis voluntatem contraria concupiscentem voluntate spiritus vincat. » Et item sanctus Augustinus in eodem libro de Correptione et Gratia (cap. 11, initio): 125.0207A| « Quid ergo Adam non habuit Dei gratiam? Imo vero habuit magnam, sed disparem. Ille in bonis erat quae bonitate sui conditoris acceperat. Neque enim ea bona, et ille suis meritis comparaverat, in quibus prorsus nullum patiebatur malum. Sancti vero in hac vita, ad quos pertinet liberationis haec gratia, in malis sunt, ex quibus clamant ad Dominum: Libera nos a malo (Matth. VI). Ille in illis bonis Christi morte non eguit: istos a reatu et haereditario et proprio illius Agni sanguis absolvit. Ille non opus habebat eo adjutorio. Quod implorant isti cum dicunt: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per 125.0207B| Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23). Quoniam in eis caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, atque in tali certamine laborantes ac periclitantes dari sibi pugnandi vincendique virtutem per Christi gratiam poscunt. Ille vero, nulla tali rixa a seipso adversus seipsum tentatus atque turbatus, in illo beatitudinis loco sua secum pace fruebatur. Proinde etsi non interim laetiore, nunc vero tamen potentiore gratia indigent isti. Et quae potentior, quam Dei unigenitus Filius, aequalis Patri et coaeternus, pro eis homo factus, et si sine suo ullo vel originali vel proprio peccato, ab hominibus peccatoribus crucifixus? Qui quamvis tertia die resurrexit nunquam moriturus ulterius, pertulit tamen pro mortalibus mortem qui mortuis 125.0207C| praestitit vitam, ut redempti ejus sanguine, tanto ac tali pignore accepto dicerent: Si Deus pro nobis, quis contra nos? qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non cum illo omnia nobis donavit? (Rom. VIII, 31-32.) Per hunc mediatorem Deus ostendit eos quos ejus 144 sanguine redemit facere se ex malis deinceps in aeternum bonos, quem sic suscepit, ut nunquam esset malus, nec ex malo factus semper esset bonus. Istam gratiam non habuit homo primus, qua nunquam vellet esse malus: sed sane habuit, in qua si permanere vellet, nunquam malus esset. « Et item beatus Augustinus: « Prima libertas voluntatis erat, posse non peccare: novissima erit multo major, non posse peccare: quae futura erat et homini, sicut 125.0207D| facta est et angelis sanctis, merces meriti. »

CAPUT XXIII. Sequitur redargutio ipsius compilatoris, ex beati Augustini et caeterorum doctorum verbis. His sancti Augustini verbis manifestissime claret, rationalibius sanctam synodum composuisse capitulum, quam istum divisisse. Quia quod synodus dixit: « Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam baptismi non potest reparari, quod amissum nisi a quo potuit dari, non potest reddi, » totum continet quidquid ad sciendum atque credendum nobis exinde est necessarium. 125.0208A| Manifestatur enim in eo, quod arbitrium voluntatis sanum primo homini fuerat datum, et in illo infirmatum, et quod amissum non potest reparari nisi per gratiam baptismi, quo renascuntur fideles eodem spiritu, quo et conditor et reparator noster est natus, idemque voluntatis arbitrium ab ipso fidelibus redditur, quo primo homini fuerat datum. Plena vero sanitas atque perfecta libertas nunc fidelibus redditur in spe, in futuro, cum novissime inimica destructa fuerit mors, in re, sicut scriptum est, spe salvi facti sumus. Nam quandiu hic mortaliter vivimus, cum morte confligimus, ubi corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Ubi caro concupiscit adversus spiritum, spiritus adversus carnem, 125.0208B| ut non quaecunque volumus illa faciamus. Ubi interdum habemus deserentes, ideoque gratia juste deserti, liberum arbitrium justitiae liberum peccati servum, sicut demonstrat Apostolus dicens: Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae. Quem ergo fructum habuistis tunc in his, in quibus nunc erubescitis? (Rom. VI, 21.) Nam finis illorum mors est. Interdum autem habemus, gratia praeventi et adjuti, liberum arbitrium, peccati liberum, justitiae servum, sicut iterum idem demonstrat Apostolus dicens: Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam (ibid., 22). Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptivum hoc induerit incorruptionem, et venerit quod perfectum 125.0208C| est, et evacuabitur quod ex parte est, habebimus tunc perfecte arbitrium liberae voluntatis, scilicet 145 nolle peccare, non posse peccare, non posse mori, non posse bonum deserere. Et in his omnibus adhaerente nobis misericordia Salvatoris nostri, ut beatus Augustinus dicit, in saepe memorato libro de Correptione et Gratia, de praedestinatis: quia sive cum convertuntur, sive cum praeliantur, sive cum coronantur. Nam et tunc illis Dei misericordiam necessariam sancta Scriptura testatur, ubi sanctus de Domino Deo dicit animae suae, Qui coronat te in miseratione et misericordia (Psal. CII, 4). Hoc liberum arbitrium homo primus habuisset, si in eo libero arbitrio quod habuit sicut potuerat usus fuisset, sicut praemisimus de verbis sancti Augustini (cap. 11): 125.0208D| « Quid erat, inquit, liberius libero arbitrio, quando non potuerit servire peccato, quae futura erat et homini, sicut facta est et angelis sanctis, merces meriti? » Sed cuicunque placet, benigno animo conferat capitulum sancta Arausicae synodi cum capitulo a nobis ad sensum excerpto, quia librum prae manibus tunc non habuimus, quando hoc capitulum de sensibus orthodoxorum dictare coacti sumus, et videat si in aliquo illud dictantes a catholica fide et expositione synodi discordavimus. Synodus dicit: « Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum nisi per gratiam baptismi non potest reparari, quod amissum nisi a quo potuit dari non potest reddi. Unde Veritas ipsa dicit: Si vos Filius liberaverit, tunc 125.0209A| vere liberi eritis. « Et nos diximus, Libertatem arbitrii in primo homine perdidimus, quam per Christum Dominum nostrum recepimus. Et habemus liberum arbitrium ad bonum praeventum et adjutum gratia: et habemus liberum arbitrium ad malum desertum gratia. Liberum autem habemus arbitrium, quia gratia liberatum et gratia de corrupto sanatum.

His ita redditis contra reprehensorem hujus a nobis excerpti capituli, quasi ex latere breviter memorari delegimus, quia pervenit ad nos, quoniam isti nebulones, qui in totum adhuc sicut prave sentiunt proferre in publicum non praesumunt, librum adversum nos occulte conscribunt, quem ad nostram notitiam pervenire, et ad lectionem nostram adversus quos scribunt detractant perducere. In quo, sicut 125.0209B| nobis retulit qui eumdem nobis transcriptum perferre satagens, in turbine tumultuoso, qui nuper huic regno accidit, cum aliis suis perdidit, aemuli nostri dicunt nos dicere, scribere et praedicare, quia liberum arbitrium funditus in homine primo peccante sit perditum. Unde breviter adnotare decrevimus, quid de libero arbitrio sentiamus: ut qui forte fatuitatem illorum attigerit, quae sale catholicae sapientiae condita mens nostra sentiat hic sine difficultate reperiat. Primus namque homo cum liberio arbitrio ita immortalis est conditus, ut posset non peccare si vellet, et posset peccare si vellet: non moreretur si non peccaret, moreretur autem si peccaret: non peccaret vero si non vellet. Et si arbitrio libero ita persisteret, ut peccare non vellet, acciperet illam meriti magni 125.0209C| permansionem, 146 ut peccare non posset nec vellet, sicut acceperunt in munere angeli sancti, quae merces meriti erat futura et homini. Haec est primi hominis arbitrii liberi magna et prima libertas, qua libertate voluntate peccavit, et mortem sibi a Deo praedictam, ne illam peccando incurreret, voluntate peccando incurrit: et per malum velle perdidit bonum posse, qui per posse bonum potuit vincere velle malum. Et sicut homo ita, ut diximus, immortalis conditus fuit, quia Deus esse voluit, perdidit quod immortalis, et remansit quod homo fuit: ita post casum habuit arbitrium liberum, justitiae liberum peccati servum, per se sufficiens sibi ad malum, languidum autem atque invalidum ad omne bonum, antequam per Christi adventum spiritu Dei agente 125.0209D| sit rectum, et fidei gratia illuminatum, quod sua libertate erat pravum ac tenebrosum. Quod non inde recepit unde perdidit: sed ab illo recepit quod habeat, a quo quod amisit acceperat. Quoniam post casum primi hominis noluit Deus nisi ad suam gratiam pertinere, ut homo accedat ad eum, et homo non recedat ab eo, sicut scriptum est: Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi, et non discedimus a te (Psal. LXXIX, 18). Iste est secundus Adam, per quem accedimus ad Deum, et in quo non discedimus a Deo. In primo namque Adam discessimus a Deo, in quo perdita est libertate arbitrii maxima illa libertas, et non remansit nisi sola infirmitas. Quapropter non 125.0210A| restat liberandis nisi gratia liberantis. Quam arbitrii libertatem recepimus, ut non solum bene velimus et bene possimus: verum ut a bono discedere non velimus, et in bono preseverare possimus, non abolente sed adolente gratia arbitrium liberum gratia liberatum, gratia de corrupto sanatum. Haec est secunda gratia, et arbitrii liberi gratia Dei recuperata libertas. Cum autem in electis penitus novissima inimica destructa fuerit mors, et mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptivum hoc induerit incorruptionem, profuturam scilicet ad honorem vitae, non ad diuturnitatem supplicii: quia et peccatores induent incorruptionem ad diuturnitatem supplicii, non ad honorem vitae. Quos ignis qui non exstinguetur cum susceperit, non exstinguet et 125.0210B| perimet, sed poenae suae semper integros conservabit. Tucn ejusdem conditoris et reparatoris, atque coronatoris nostri gratia, qui coronat nos in misericordia et miserationibus, si cum electis resurgentes immutari meruerimus, omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur, accipiemus perfectam et illam maximam libertatem, ut nec peccare, neque ab aeternitate desistere possimus, neque velimus: quam acceperunt in munere angeli sancti; quae erat arbitrii liberi merces meriti, sine interpositione mortis, si non peccasset, et homini. Hanc arbitrii libertatem primus homo non habuit, quia ne ad hanc ut poterat perveniret, libertate arbitrii quam acceperat inconsultius utens, in iter laevum deflexit, desertus 147 Dei gratia, quem prior ipse deseruit. 125.0210C| Sed quia non in aeternum projiciet, aut obliviscetur misereri Deus, dabitur haec gratia homini in futuro, cum fuerit sicut angeli sancti in coelo, nunc in spe salvus factus in saeculo, tunc in re salvandus in saecula saeculorum. Amen.

CAPUT XXIV. Reddenda ratio incipit de capitulo tertio a nobis excerpto, quod compilator capitulorum nobis a regia sublimitate datorum acerrime reprehendit, cum his quae Praedestinatiani exinde ad suam dicunt confirmandam sententiam, et qualiter catholici eorum prave dictis ex Scripturarum sententiis contradicant. Explicitis prout Dominus dedit duobus capitulis, et reddita ratione contra cribratores, sed non consumptores 125.0210D| eorum, nunc tertium adeamus capitulum cum omni fiducia, non de nobis praesumentes, sed de illo confidentes qui dixit: Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri (Luc. XXI, 15), credentes certissime et nihil haesitantes in fide, quia qui coepit ipse perficiet: ipsi gloria, virtus, et imperium in saecula sempiterna. De hoc capitulo, sicut sanctus Prosper demonstrat, ex objectione Gallorum et Vincentianorum, et ex responsionibus quibus ex delegatione sedis apostolicae eorum ipsorumque similium commenta dissolvit, veteres Praedestinatiani dixerunt. Ait enim objectio octava Gallorum: Quod non omnes homines velit Deus salvos fieri, sed certum 125.0211A| numerum praedestinatorum. Et item objectio secunda Vincentianorum: Quia Deus nolit omnes salvare, etiamsi omnes salvari velint. Et Gothescalcus modernus Praedestinatianus in libro ad Rabanum archiepiscopum Moguntinum: « Omnes, inquit, quos vult Deus salvos fieri, sine dubitatione salvantur: nec possunt salvari, nisi quos Deus vult salvos fieri. Nec est quisquam quem Deus salvari velit et non salvetur. Quia Deus noster omnia quaecunque voluit fecit. Ipsi omnes itaque salvi fiunt quos omnes vult salvos fieri. » Et domnus Prudentius in epistola ad archiepiscopum suum Wenilonem, de ordinando Aenea Parisiorum episcopo, quarto capitulo ita dicit: « Ut credat atque confiteatur, Deum omnipotentem omnes quoscunque vult salvare, et neminem 125.0211B| posse salvari ullatenus, nisi quem ipse salvaverit. Omnes autem salvari quoscunque ipse salvare voluerit: ac per hoc quicunque non salvantur, penitus non esse voluntatis illius ut salventur, dicente Propheta: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis » (Psal. CXXXIV, 6). Quos mendacii redarguit, et prave sanctam tradere Scripturam Leo in tomo ad Flavianum breviter demonstrat dicens (epist. 12, ante medium): « Opus fuit secreti, 148 inquit, dispensatione consilii, ut incommutabilis Deus, cujus voluntas non potest sua benignitate privari, primam erga nos pietatis suae dispositionem sacramento occultiore compleret, et homo diabolicae iniquitatis versutia actus in culpam, contra Dei propositum non periret. Ingreditur 125.0211C| ergo haec mundi infima Filius Dei. » Hinc compositor istorum capitulorum, quae nobis ut eis respondeamus dedistis, expressius nihil dixit, ut putamus, quia percepit se posuisse de verbis sancti Coelestini, quae in capitulo quarto scripserat, ubi dicit: Tanta enim est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita quae sunt ipsius dona. Nos autem, et contra priscos et contra modernos Praedestinatianos, de verbis Prosperi, et ipsius aliorumque catholicorum doctorum sensibus, capitulum istud excerpsimus, dicentes: Deus omnipotens omnes homines sine exceptione vult salvos fieri, licet non omnes salventur. Quod autem quidam salvantur, salvantis est donum; quod autem quidam pereunt, pereuntium est meritum.

125.0211D| Primo satisfaciamus lectoribus, quoniam ideo apostoli et Prosperi verbis sine exceptione interposuimus, quia Gothescalcus novorum Praedestinatianorum primicerius in praefato suo libello ad Rabanum scripserat: Omnes et omnes debere intelligi, id est omnes qui salvantur, de quibus dicit Apostolus: Qui vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4), et omnes qui non salvantur, quos non vult Deus salvari. Sicque hac interpretatione perversa et apostolica verba et Prosperi apud auditores suos pervertebat sententias. Unde necesse est nobis, ex orthodoxorum scriptis ostendere, si catholicae fidei capitulum istud a nobis excerptum valeat convenire. Consulentes ante omnia sicut et prima est in toto orbe 125.0212A| omnium Ecclesiarum mater, sanctam catholicam et apostolicam Romanam Ecclesiam: quoniam privilegium quod Hierusalem, honorabilis secundum sacros Nicaenos canones, quae olim dicta est civitas justitiae, et mater civitatum, propter infidelitatem et negationem Filii Dei perdidit, dicens eum filium Joseph et filium fabri, et ad eum: Tu homo cum sis facis te ipsum Deum, et daemonium habes; et de eo: Non habemus regem nisi Caesarem, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit, haec confessione beati Petri promeruit dicentis: Tu es Christus filius Dei vivi (Matth. XVI, 16), et contestatione Pauli obtinuit affirmantis, quia Christus Jesus factus est obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi 125.0212B| nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 8, etc.). Propterea sicut quondam de Hierusalem dictum est per Prophetam: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei mater. Sion dicet homo, et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 3): ita a Prophetarum Domino ista glorificata est magni Petri principis apostolorum praesentia, cui 149 a vero Dei Filio et vere hominis filio, ex duabus et in duabus naturis atque substantiis seu operationibus, divina scilicet et humana, in unitate personae, non in unitate substantiae, subsistente uno Jesu Christo, toto in suis, quae aequaliter et indivise habet cum 125.0212C| Patre et Spiritu sancto, cum quibus una illi est coaeterna et indivisa substantia, toto in nostris, in quibus nostri est generis, id est anima rationali, et sine ullo peccati contagio carne humana, de Virginis matris carne immaculata Spiritu sancto fecundata, quae ab initio in nobis Creator condidit, et quae reparanda suscepit, tunc carne adhuc passibili et mortali, nunc autem devicta morte clarificata passionis victoria, atque in Dei Patris gloria permanente, et saeculum judicaturo, ac sine fine regnante, dictum est: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Et sicut illa quondam Hierusalem civitas sancti minuta est angelorum custodia, usque dum propter incredulitatem et duritiam cordis sui audivit ab eis: 125.0212D| Transeamus ab his sedibus, et a Salvatore suo, si voluisset: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta; ita et ista illustrata permanet et protecta orationibus gentium magistri dicentis: Testis est enim mihi Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio in orationibus meis (Rom. I, 9). Quae non ab homine, neque per hominem, sed per Dominum Jesum Christum, sicut Petrus et Paulus apostolatum, ita et haec sancta sedes omnium civitatum meruit principatum. Veluti sanctus Anacletus, tertius a beato Petro Romanae sedis episcopus, et ab ipso apostolorum principe presbyter ordinatus, in epistola sua dicit (epist. 3 sub initium): « Aliae, 125.0213A| inquit, primae civitates, quas vobis conscriptas in quodam tomo mittimus, a sanctis apostolis, et a beato Clemente, sive a nobis, primates praedicatores acceperunt: haec vero sancta Romana et apostolica Ecclesia, non ab apostolis, sed ab ipso Domino salvatore nostro primatum obtinuit, sicut ipse beato Petro Apostolo dixit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam; et: Tibi dabo claves regni coelorum, et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelo (Matth. XVI, 18, 19). Adhibita est etiam societas in eadem Romana urbe beatissimi Apostoli Pauli, vasis electionis, qui uno die unoque tempore gloriosa morte cum Petro sub principe 125.0213B| Nerone agonizans coronatus est, et ambo sanctam Romanam Ecclesiam consecraverunt, aliisque urbibus in universo mundo eam sua praesentia atque venerando triumpho praetulerunt. » Et sanctus Innocentius ad Decentium Eugubinum scribit episcopum dicens (epist. 29 in princip.): « Quis enim nesciat, aut non advertat, id quod a principe apostolorum Petro Romanae Ecclesiae traditum est, ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere servari, nec superduci aut introduci aliquid, quod aut auctoritatem non habeat, aut aliunde accipere videatur exemplum? Praesertim cum sit manifestum, 150 in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam, atque Siciliam, insulasque interjacentes, nullum instituisse Ecclesias, nisi eos quos venerabilis Petrus, 125.0213C| aut ejus successores, constituerint sacerdotes. Aut legant si in his provinciis alius apostolorum aut legitur aut invenitur docuisse. Qui si non legunt, quia nusquam inveniunt, oportet eos hoc sequi quod Ecclesia Romana custodit, a qua eos principium accepisse non dubium est, ne dum peregrinis assertionibus student, caput institutionum videantur amittere. » Cum haec ita se habeant, et sanctus Coelestinus papa, cujus tempore primum haec exorta est haeresis, dicat in Decretali epistola sua (post epist. 8. Coelestini) ad Venerium et caeteros Gallicanos episcopos (cap. 11), quid inde credere, tenere et praedicare catholice debeamus: « Obsecrationum, inquiens, sacerdotalium sacramenta respiciamus, quae ab apostolis tradita, in toto mundo atque in 125.0213D| omni catholica Ecclesia uniformiter celebrantur, ut legem credendi lex statuat supplicandi. » Quae sit autem lex supplicandi, et ipse in eodem capitulo explicat, et Ecclesia quasi specialiter in die crucifixionis Domini nostri Jesu Christi, ostendens pro quibus sit crucifixus, quosque vult salvos fieri, supplicando, et congemiscendo demonstrat, orans pro omnibus hominibus, et singillatim atque distincte pro omnibus ordinibus, pro omnibus gradibus, pro omnibus dignitatibus, pro schismaticis et haereticis, pro Judaeis atque paganis, ut nemo credatur exceptus, agens apud divinam clementiam totius humani generis causam. Unde et ad locum dicit: Deus qui salvos omnes, et neminem vis perire, licet quidam 125.0214A| iniquitate et obduratione propria percant. Veritas est enim quae dixit: Vivo ego, dicit Dominus Deus. Nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua et vivat. Convertimini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus Israel. Nunquid volens cupio mortem iniqui? dicit Dominus Deus (Ezech. XXXIII, 11). Dominus jurat, ne quis criminum mole desperet, quia non vult mortem impii, sed ut revertatur a via sua et vivat, et Praedestinatiani perjurant, quia qui non salvantur penitus non esse voluntatis Domini ut salventur. Et item Dominus in Evangelio dicit: Dico vobis, gaudium est coram angelis Dei in coelo super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 7). Et si super uno poenitente gaudent angeli, non multo magis, si omnes poenitentiam 125.0214B| egerint et crediderint, angeli sancti gaudebunt, qui in illo vident unde gaudeant? De illius scilicet gaudio, a quo sempiternum gaudium acceperunt. Legem ergo credendi, ut sanctus Coelestinus jubet, lex nobis statuat supplicandi: ut quoniam ab omni Ecclesia catholica Deo supplicatur pro omnibus, credamus Deum omnes homines velle salvos fieri, licet non omnes salventur, et quod quidam salvantur, salvantis sit donum; quod autem quidam pereunt, sit pereuntium meritum.

Piis, devotis, atque catholicis hoc potest et hoc debet sufficere, quod omnium Ecclesiarum mater sancta catholica atque Apostolica 151 docet Romana Ecclesia. Ipsa enim ut mater nos Christo genuit, nos religione nutrivit, nos doctrina instruxit: 125.0214C| nos sicut in sancto Petro a Christo firma petra accepit, doctores instituit, et catholico lacte nutritos, et ad virum perfectum perductos, ad docendum alios informavit, per Paulum dicens, quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere (I Tim. I, 15). Dicant Praedestinatiani, quem non esse peccatorem possint excipere, illo excepto qui sine peccato et alieno et proprio venit quaerere et salvare quod perierat. Dicant qui non periit, cum idem dicat Apostolus, ex uno omnes esse in condemnationem (Rom. V, 16). Si omnes perivimus, omnes quaerere venit: si omnes quaerere venit, omnes salvari voluit. Et item scriptum est: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24). Et Joannes apostolus: In hoc apparuit, inquit, Filius Dei, ut 125.0214D| dissolvat opera diaboli (I Joan. III, 8). Unde Beda: « Omnes peccatores ex diabolo nati sunt in quantum peccatores. Ideo enim venit Christus homo ut solveret peccata hominum. Quocirca si ideo venit, peccatores salvos facere venit: et quia omnes secundum Apostolum peccatores erant, sicut dixit per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransivit in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12), qui venit quaerere quod perierat, omnes quaerere venit, omnes salvos fieri voluit, dicente iterum Paulo per quem ipse locutus est Christus: Qui vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4); et Petro: Qui neminem vult perire, sed omnes ad poenitentiam converti (II Petr. III, 9).

125.0215A| Cur ergo non omnes salvantur, ipsa Veritas per Joannem evangelistam respondeat. Hoc est autem, inquit, judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines tenebras magis quam lucem. Erant enim eorum mala opera (Joan. III, 19). Unde sanctus Augustinus dicit (tract. 12 in Joan.): « Quomodo quidam bonum opus fecerunt, ut venirent ad lucem, id est ad Christum, et quomodo quidam dilexerunt tenebras? Si omnes peccatores invenit, et omnes a peccato sanat, et serpens ille, in quo figurata est mors Domini, eos sanat qui morsi fuerant, et propter morsus serpentis erectus est serpens, id est mors Domini propter mortales homines quos invenit injustos, quomodo intelligitur: Hoc est judicium, quoniam lux venit in mundum, et dilexerunt homines 125.0215B| magis tenebras quam lucem. Erant enim mala opera eorum? Quid est hoc? Quorum enim erant mala opera? Nonne venisti ut justifices impios? Sed dilexerunt, inquit, magis tenebras quam lucem. Ibi posuit vim. Multi enim dilexerunt peccata sua. Quia qui confitetur peccata sua, et accusat peccata sua, jam cum Deo facit. Accusat Deus peccata tua, si et tu accusas, conjungeris Deo. Quasi duae res sunt, homo et peccator: quod audis homo, Deus fecit: quod audis peccator, ipse homo fecit. Dele quod fecisti, ut Deus salvet quod fecit. Oportet ut oderis in te opus tuum, et ames in te opus Dei. Cum autem coeperit tibi displicere quod fecisti, inde incipiunt bona opera tua, quia accusas mala opera tua. Initium bonorum operum confessio est operum malorum. 125.0215C| Facis veritatem, 152 et venis ad lucem. Quid est facis veritatem? Non te palpas, non tibi blandiris, non te adulas, non dicis Justus sum, cum sis iniquus, et incipis facere veritatem. Venis autem ad lucem, ut manifestentur opera tua, quia in Deo facta sunt: quia et hoc ipsum quod tibi displicuit peccatum tuum, non tibi displiceret, nisi Deus tibi luceret, et ejus veritas tibi ostenderetur. »

At si quis de Praedestinatianis haec legerit, forte sub suo sensu dicet quod dixerunt quidam in illo tempore. Qui aperuit oculos caeci nati, nunquid non poterat facere ut iste non moreretur? et Praedestinatianus: Sicut isti illuxit Deus, quem salvum fieri voluit, sic et isti illuxisset ut salvaretur, si illum salvum fieri voluisset. Omnipotens est enim Deus, 125.0215D| ut et in symbolo catholica confitetur Ecclesia, qui omnia quaecunque voluit fecit. Respondeat Evangelista Marcus: Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit. Et mirabatur propter incredulitatem illorum (Marc. VI, 5). Hinc Beda (cap. 4) in Evangelio Lucae: « Amabat itaque cives, sed ipsi se charitate patria suo livore privabant. » Et Dominus dicenti sibi: Si quid potes, adjuva nos misertus nostri (Marc. IX, 22), respondit: Si potes credere, omnia possibilia credenti. Et sanctus Gregorius homilia 31: « Hanc videlicet incurvatam mulierem cum vidisset Jesus vocavit ad se, » et reliqua. « Vocat, inquit sanctus Gregorius, sed non erigit: quandoquidem per ejus gratiam illuminamur, 125.0216A| sed exigentibus nostris meritis adjuvari non possumus. » Ab Omnipotente videlicet, de quo et Paulus dicit: Si negamus, et ille negabit nos: si non credimus, ille fidelis permanet. Negare se ipsum non potest (II Tim. II, 12). Quae impotentia, ut Augustinus demonstrat, maxime ad omnipotentiam pertinet. Fidelis enim permanet, negare seipsum non potest. Unde idem doctor eximius in Sermone de symbolo ad Neophytos ita dicit: « Omnipotens ex nihilo primitus cuncta fecit, cum quibus fecit pariter unde fecit. Materies itaque coeli et terrae, sicut haec in principio sunt creata, simul cum ipsis est creata. Nec fuit unde fierent quae Deus in principio fecit, et tamen facta sunt quae Omnipotens fecit, quae facta composuit, implevit, 125.0216B| ornavit. Si enim quae in principio fecit ex nihilo utique fecit, etiam ex his quae fecit quidquid voluerit facere potens est, quia omnipotens est. Nec ideo credant iniqui Deum non esse omnipotentem, quia multa contra ejus faciunt voluntatem, quia et cum faciunt quod non vult, hoc eis faciet quod ipse vult. Nullo modo igitur omnipotentis vel mutant vel superant voluntatem: sive homo juste damnetur, sive misericorditer liberetur, voluntas Omnipotentis impletur. Quod ergo non vult Omnipotens hoc solum non potest. Utitur ergo malis, non secundum eorum pravam, sed secundum suam rectam voluntatem. Nam sicut mali natura sua bona, hoc est bono ejus opere, male utuntur: sic ipse bonus etiam eorum malis operibus bene utitur, 125.0216C| ne Omnipotentis voluntas aliqua ex parte vincatur. 153 Si enim non haberet quod bonus de malis juste ac bene faceret, nullo modo eos vel nasci vel vivere sineret. Quos malos ipse non fecit, quia homines fecit: quia non peccata, quae sunt contra naturam, sed naturas ipsas creavit. Malos tamen eos futuros praescius ignorare non potuit. Sed sicut noverat quae ipsi essent mala facturi, sic etiam noverat quae bona de illis esset facturus. » Et post paululum: « Sed quoniam dixi hoc solum. Omnipotentem non posse quod non vult, ne quis me temere dixisse arbitretur aliquid Omnipotentem non posse, hoc et beatus Apostolus dixit: Si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. Non enim potest justitia velle facere quod injustum est, aut 125.0216D| sapientia velle quod stultum est, aut veritas velle quod falsum est. Unde admonemur Deum omnipotentem non hoc solum quod ait Apostolus, negare seipsum non potest, sed multa non posse. Ecce et ego dico, et ejus veritate dicere audeo quod negare non audeo. Deus omnipotens non potest mori, non potest mutari, non potest falli, non potest miser fieri, non potest vinci. Haec atque hujusmodi absit ut possit Omnipotens. Ac per hoc non solum ostendit Veritas omnipotentem esse quod ista non possit, sed etiam cogit Veritas omnipotentem non esse qui haec possit. Volens est enim Deus quidquid est. Aeternus ergo, et incommutabilis, et verax, et beatus, et insuperabilis volens est. Si ergo potest esse quod non 125.0217A| vult, omnipotens non est. Est autem omnipotens, ergo quidquid vult potest. De quo et Psalmus dicit: In coelo et in terra omnia quaecunque voluit fecit. » (Psal. CXIII, 3), et item in libro de Natura et Gratia (cap. 49): « Absit a nobis ut Deum posse peccare dicamus. Non enim ut stulti putant; ideo non erit omnipotens, quia nec mori potest, et negare seipsum non potest. » Similiter et justus permanens, de quo Joannes apostolus dicit: Fidelis et justus est (I Joan. I, 9), injustus esse non potest, ut salvet ad se converti vel reverti nolentes: quoniam, ut Gregorius dicit: Peccatores diu ut convertantur exspectat, quos non conversos durius damnat. Qui per prophetam dicit: Deus appropians ego sum, et non Deus de longe (Jer. XXIII, 23). Et iterum per eumdem 125.0217B| prophetam, Peccata, inquit, separant inter me et vos.

Unde Joannes Constantinopolitanus in libro de Reparatione lapsi: « Si ergo peccata sunt quae nos separant a Deo, auferamus e medio istud obstaculum, et nihil est quod nos prohibeat conjungi Deo. » Et idem in eodem libro: « Cum impassibilem esse naturam divinam diffinitio veritatis ostendit, intelligere debemus, quia etiamsi punit Deus, etiamsi poenas infert, non hoc cum ira passibili, sed cum ineffabili clementia facit, medentis non perimentis affectu. Et ideo valde libenter recipit poenitentem. Poenitentiae medicamentum si praeveniens curet animam, non facit eum ad vindictam iracundiae pervenire pro his quae commisit in Deum. Non enim, ut 125.0217C| diximus, propter semetipsum vindicat Deus in peccatorem, quasi ulciscens injuriam 154 suam. Nihil enim tale recipit in se natura divina, sed ad utilitatem nostram facit omnia; pro utilitate nostra et correptiones inducit et poenas, non ut se vindicet, sed ut nos emendet. Quod si persistit quis in duritia, sicut et ille qui avertit a luce oculos suos, damnum quidem luci intulit nullum, semetipsum vero tenebris condemnavit; ita et qui per cor impoenitens contemnere se putat virtutem Dei, semetipsum alienum efficit a salute. » Et in Evangelio Marci scriptum est: Qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti (Marc. III, 29). Unde et Beda (in Lucam cap. 41): « Qui ergo manifeste intelligens 125.0217D| opera Dei, cum de virtute negare non possit, eadem stimulatus invidia calumniatur et Christum Deique Verbum, et opera Spiritus sancti dicit esse Beelzebub, isti non dimittetur, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Non quod negemus et ei, si poenitentiam agere voluerit, posse dimitti ab eo qui vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire; sed quod ipsi judici et largitori veniae credentes, qui et se poenitentiam semper accepturum, et hanc blasphemiam nunquam dicit esse remittendam, credamus hunc blasphemum exigentibus meritis, sicut nunquam ad remissionem, ita nec ad ipsos dignos poenitentiae fructus esse perventurum. Juxta hoc quod Joannes Evangelista de quibusdam blasphemiae 125.0218A| suae merito excaecatis veracissime scripsit: Propterea non poterant credere (Joan. XII, 39), quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur et sanem eos (Isa. VI, 10). » Quod de haereticis est valde timendum, qui sanctae Scripturae sententias, et apertissima catholicorum dicta detruncantes, ad suos sensus violenter inflectendo, ex eis contra conscientiam suam prava dogmata quae disseminant conantur asserere. Unde item Beda in Evangelio Lucae (in Lucam cap. 12): « Sola, inquit, blasphemia in Spiritum sanctum, qua quisque in similitudinem diaboli et angelorum ejus, contra conscientiam suam majestatem deitatis oppugnare non trepidat, non habet remissionem in aeternum, sed 125.0218B| reus erit aeterni delicti, sicut evangelista Marcus evidenter exponit, qui posito hoc Domini testimonio, subjunxit atque ait, quoniam dicebant, spiritum immundum habet (Marc. III, 30). » Hanc prophetae sententiam, qua dicitur, Excaeca cor populi hujus (Isa. VI, 10), et reliqua exponit beatus Gelasius in tomo de anathemate Acacii, sicut qui legerit invenire valebit. Et item Beda in Evangelio Lucae (in Lucam cap. XII), quia inexcusabiliter pereunt, quos vult Deus salvos fieri: « Quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est? ostendens eos, utpote rationalem creaturam, etsi litteras nesciant, naturali tamen ingenio posse dignoscere, vel eum qui opera in se quae nemo alius fecisset, supra hominem intelligendum, et ideo Deum esse credendum; vel 125.0218C| post tot saeculi hujus injustitias, justum Creatoris judicium esse venturum. Nemo igitur, ex eo quod supra dictum est, servum nescientem Domini voluntatem vapulare 155 paucis, inter peccandum de remedio nesciendi praesumat: quia, ut alia taceam, ex eo ipso quod homo est, nec mala quae caveat, nec bona potest ignorare quae appetat. » Hinc et Paulus in Epistola ad Romanos, quia, inquit, quod notum est Dei, manifestum est illis (Rom. I, 19). Unde Ambrosius: Notitia Dei manifestata est ex mundi fabrica. Ut enim Deus, qui natura invisibilis est, etiam a visibilibus possit sciri, opus factum ab eo est quod opificem visibilitate sua manifestaret, ut per certum incertum posset sciri, et ille esse Deus omnium crederetur, qui hoc opus fecit quod omnibus 125.0218D| possibile est. Deus enim illis manifestavit. Manifestavit se Deus dum opus fecit per quod posset agnosci. Invisibilia enim ejus a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20), et sequentia, quae ibidem mirabilis Paulus, et expositor ejus Ambrosius prosequuntur. Sicut et Leo in tomo ad Flavianum de Eutyche loquens (epist. 10, cap. 2) demonstrat: « Sed si de hoc, inquit, Christianae fidei fonte purissimo sincerum intellectum audire non poterat, quia splendorem perspicuae veritatis obcaecatione sibi propria tenebrarat, » et reliqua.

Hoc autem quod de specie est dictum in genere debet intelligi, veluti et sanctus Gregorius in libro 125.0219A| XVI Moralium (cap. 24) dicit: « Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt. (Rom. I, 28). Quia enim glorificare noluerunt quem cognoverunt, reprobo sensui traditi ad hoc relicti sunt, ut nescirent jam pensare mala quae faciebant. » Et item in libro VIII (cap. 9): « Nunc enim peccator quisque Deum non metuit et vivit, blasphemat et proficit: quia scilicet misericors Creator, quem exspectando vult corrigere, aspiciendo non vult punire, sicut scriptum est: Dissimulans peccata hominum propter poenitentiam (Sap. II, 24). » Et in libro XVI (cap. 18): « Sic itaque anima ejus quodcunque voluit hoc fecit, ut inde quoque voluntatem suam impleat, unde voluntati illius repugnari videbatur. » Quia ut Augustinus in libro de Bono perseverantiae 125.0219B| dicit: « Nihil fit, nisi quod aut ipse facit, aut fieri ipse permittit. » Unde S. Gregorius in libro II Moralium (cap. 14) dicit: « Quia Deus sine mutabilitate simul cuncta respicit, sine distentione comprehendit: videlicet et bona quae adjuvat, et mala quae judicat, et quae adjuta remunerat, et quae judicans damnat. In his quae diverso disponit ordine diversus non est. » Et Hieronymus in epistola ad Philemonem, contra hoc quod dicunt Gothescalcus atque Prudentius: Qui non salvantur, non est penitus voluntas Dei ut salvi fiant, ita dicit: « Si enim Deus voluntarie et non ex necessitate bonus est, debuit hominem faciens ad suam imaginem et similitudinem facere, hoc est ut ipse voluntarie et non ex necessitate bonus est. Qui autem asserunt ita eum debuisse 125.0219C| fieri, ut malum recipere non posset, hoc dicunt: Talis debuit fieri, qui necessitate bonus esset et non voluntate. Quod si talis fuisset effectus, qui bonum non voluntate sed necessitate perficeret, non esset Deo similis, qui ideo bonus est quia vult, non quia cogitur. » Et S. Prosper 156 in libro Sententiarum (cap. 168): « Nemo invitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit: quia nihil prodest spiritus timoris, ubi non est spiritus charitatis. »

Et S. Joannes Chrysostomus in libro ad Demetrium de cordis compunctione: « Possumus, inquit, etiam ex his haereticis occasiones dare, si dicamus quia apostoli et omnes sancti, non ex proposito suo et labore mirabiles facti sunt, sed ex Dei gratia sola. Dicent enim, Et quid prohibet omnes fieri tales? 125.0219D| Gratia enim Dei si nihil requirit a nobis, sed ipsa est quae facit unumquemque perfectum, cur non et omnibus ex aequo infunditur, et fiunt omnes repente perfecti? Non enim est personarum acceptor Deus. Sed quoniam non sola gratia Dei hoc agit, sequitur enim ut et nos quod in proposito et viribus nostris est expleamus, idcirco venit quidem in unumquemque gratia Dei; sed apud eos qui digne explent ea quae in ipsis sunt permanet, ab his vero qui minus digne agent cito discedit, ad eos autem qui necdum initium faciunt converti ad Deum, omnino nec venit. Rectas enim mentes diligit, et sine fuco propositum. Quod etiam in Paulo perspiciens, licet alio adhuc itinere videretur incedere, tamen, quia proposito 125.0220A| recto et zelo Dei haec agebat, dicit de eo Dominus, quia vas electionis mihi est, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et omni populo Israel (Act. IX, 15). » Et in homilia secunda de Psalmo L: « Misericordia Dei inaestimabilis est, sine fine est, quae comprehendi non potest, superans omnem sensum, vincens omnem cogitationem. Sed quia talis est misericordia Domini, tamen non ut homines misericordiam consecuti remissiores fierent, quaerit quiddam a nobis Deus. Miseretur quidem, sed non passim miseretur. Provocat nos et dicit: Da tu et aliquid, ut puta, mille scelera perpetrasti, habes onera delictorum, volo alleviare pondus tuum, da et tu manum tuam: non quia tui ego egeo, sed quia volo et te aliquid conferre ad tuam salutem. Quomodo ergo latro 125.0220B| salvatus est et tanta solvit peccata? Scito eum misericordia provocatum, et fide sua tanquam adminiculo usum in eo quod dicit: Memento mei, Domine, in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Quid contulit Deus saluti ipsius? remissionem videlicet peccatorum. Quid vero intulit latro? indicium salutis suae, confessionis fidem. Qualem? grandem et excelsam nimis, coelum tangentem. Quomodo? ego dicam. Judaei viderunt mortuos suscitatos, et post virtutes adnumeratas, latro, inquit, nihil horum videns, sed considerabat sputis repletum, crucifixum, aceto potatum et felle. Et cum haec omnia videret, non est scandalizatus, sed regem coelorum confessus est. Vides quoniam non sine causa misericordiam consecutus est, quia et ipse fidem intulit ad salutem suam? Necnon et publicanus 125.0220C| aliena injuste auferens, quomodo salvatus est? Transiens namque Christus dicit ad eum: Veni, sequere me. Qui statim exsurgens secutus est eum (Matth. IX, 9). Et sicut latro confessionem intulit, sic publicanus 157 obedientiam suam, et meruit in apostolatus ordine collocari. Sicut enim, cum quidam gravi aegritudine vexatur, et multis modis indiget medicaminibus, et attenuatus est sumptibus, si introierit medicus, et dixerit ad eum qui aegrotat, Plures species ad confectionem medicaminis necessariae erunt; respondeat vero aegrotans, Non habeo unde tantas species emam, paupertate detineor; dicat ad eum medicus, Illam et illam da mihi speciem tantum, caetera de meo praestabo. Ideoque rogat David, ut multum ab iniquitate sua lavetur. Quid 125.0220D| ergo pro hoc munus intulit? Dixit, Miserere mei, et, usquequaque lava me ab injustitia mea, et a delicto meo munda me, quoniam iniquitatem meam ego cognosco. Vicissitudo est, Deus dat, et qui salutificet reus. Dedit Dominus misericordiam suam, dedit et qui peccaverat confessionem peccatorum suorum. Parum quidem, sed quod habuit. Quid dabis, o David, ut salvari possis, uti misceatur medicamentum? Quoniam, inquit, iniquitatem meam ego cognosco (Psal. L, 4). »

Et item ad Demetrium de cordis compunctione: « Et ideo, inquit, perditionis nostrae causa nulla alia quam negligentia nostra est atque desidia. » Et in homilia de militia spiritali: « Scito autem 125.0221A| quia te non vincet natura corporis, neque strangulabit invitum, neque te obnoxium faciet ex libero nisi voluntaria declinatio. » Et item in homilia de patre et duobus filiis: « Describitur autem in istis, et evidenter ostenditur libertas quam animae rationali inseruit creator Deus. Vide enim, pater iste quomodo nec illum discedere volentem retineat, nec liberi arbitrii auferat potestatem. Neque alium manere cupientem cogat abscedere, ne forte sequentium malorum, quae postea his suo vitio accedent, ipse potius auctor esse videatur, si in illis libertatem propriae voluntatis absciderit. Itaque et petenti dat, quia ex nobis, non ex Deo, inopiae et offensionis nostrae causa proficiscitur. Accipiens autem partem suam junior peregre, inquit, abiit longe (Luc. 125.0221B| XV, 13). Quod autem ait longe, non locorum intercapedinem, sed declinationem mentis expressit. Qui enim oblivionem Dei ceperit, hic vere peregrinari a Deo dicitur; sicut econtra, conversatio saecularis non solum peregrinum, sed alienum Deo hominem facit. Et ut breviter dicam, sicut peregrinantes a saeculo praesentamur ad Dominum, sic et permanentes in rebus terrenis a coelestibus exsulamur. Denique et Cain exiit a facie Domini, et longe efficitur; non quia et locus aliquis foris esset in conspectu Dei, sed quo sua mente divisus exiisset a Domini respectu, per homicidium separatus a Deo. » Et item in libro de Eruditione disciplinae: « Quoniam quidem minus est peccatum ei qui peccat priusquam agnoscat disciplinam Domini. Nulla 125.0221C| autem venia est peccanti post agnitionem Domini, nisi poenitens revertatur; quia Deus mortem non fecit, et non vult mortem morientis, quantum ut revertatur et vivat. Ne sit spiritus vadens et non 158 revertens, quorum damnatio justa est. » Et in homilia secunda Psalmi L: « Peristi, sed poteris salvari; fornicatus es, sed poteris continere; moechatus es, sed poteris liberari; ad spectacula proruebas, sed poteris revocare pedem; cum malis hominibus versabaris, poteris recedere et cum bonis esse. In utraque parte habes liberum arbitrium. »

Et in homilia de proditione Judae: « Quid igitur qui meretricum mores valuit commutare, discipulum non potuit retinere? Valde, inquam, et incunctanter 125.0221D| valuit retinere; sed necessitate nolebat bonum efficere, nec vi trahere ad se curabat. Tunc abiit, inquit, non invitatus a principibus sacerdotum, nulla necessitate constrictus, sponte processit, et propria malignitate consilium genuit sceleratae mentis nullo participe convocato. » Et post paululum: « Ea enim quae vel injuriosa demonstrantur, ipsam Domini misericordiam clementiamque declarant, qui proditorem suum latronem sceleratum tantis beneficiis ampliavit, et usque ad ipsum proditionis tempus solitis admonitionibus toleravit. Nam admonebat, suadebat, et omni studio eum sanare curabat. Sed si ille sermonem respuit, si tanti magistri verba contempsit, Christus causatio 125.0222A| est, et meretrix testis est, quae de sua fuit liberatione sollicita. Non igitur videndo meretricem, de tua liberatione desperes; sed et Judam cogitando non debes esse securus. Utrumque enim periculosum est, et confidentia, et desperatio. Nam confidentia stantem evertit, et iterum desperatio post lapsum non admittit exsurgere. Et ideo Paulus exhortatur dicens: Qui se putat stare, videat ne cadat (I Cor. X, 11). Habes exemplum utriusque personae. Discipulus cum se stare putaret cecidit; meretrix cum se cecidisse arbitraretur exsurrexit. » Et iterum in eadem: « Sed nec aperte eum omnibus publicabat, ne impudentiorem faceret; nec penitus silentio praeteribat, ne celare arbitratus audacter ad proditionem properaret. Et ideo frequenti admonitione 125.0222B| clamat: Unus ex vobis tradet me (Matth. XXVI, 21). Nec tamen eum magister piissimus publicabat. Et de gehenna fuit saepissime locutus, et de regno coelorum tractavit assidue. Utriusque meritum frequenter edocuit, et quid peccatoribus constitutum est, et quid non peccantibus praeparatur ostendit. Sed haec omnia crudelis ille contempsit, et Deus illum non traxit invitum. Et quoniam bona atque mala in nostra Deus posuit potestate, electionis liberum donavit arbitrium, et invitos non retinet, et volentes amplectitur. Nam non sponte bonus malitiam non amittit. Et ideo Judas, nimiae cupiditatis praecipitatus ardore, caeca quadam improvisione deceptus, suam vendidit animam, et suae salutis mercator exstitit, et ait: Quid vultis mihi dare, 125.0222C| et ego vobis eum tradam? (Matth. XXVI, 15). Et ut virtutem Christi etiam in hac parte cognoscas, cum ad capiendum eum advenissent, vocem ejus minime tolerare potuerunt, sed omnes territi ceciderunt. Et quoniam nihilominus in sua impudentia 159 perdurabant, ipse se ultro commisit, ipse se tradidit. Et haec diximus, ut Christum nullus accuset, cur Judae cogitationem non mutavit adversam. Sed si quis hoc dixerit, audiet, Judas quemadmodum corrigi potuit? sponte, an invitus? Si invitus, nulla correctio est, nam mentis malitia necessitate non tollitur. Si sponte, omnia quae meliorare animam poterant audisse cognoscitur. Et si remedium respuit, non medici vitium est, sed languentis. Et ut scias ejus crimen esse quod prodidit, non 125.0222D| magistri, saepius Deus de proditione praedixit, et totius eum philosophiae praecepto et sermone docuit, et rebus ostendit. Dederat ei daemonum potestatem, gehennae tormenta monstravit, coelorum regna promisit, secreta mentis ejus et praedicebat et non publicabat, pedes ejus cum aliis lavit, mensae fecit participem, nihil penitus praetermisit, sed in malitia sponte duravit, et, omnibus admonitionibus spretis, proditor malignus emersit. Et ut eum posse mutare, sed corrigi noluisse cognoscas, postquam eum tradidit, jactavit triginta denarios, et ait: Peccavi tradens sanguinem innocentis. Quid est? quando ab eo mirabilia gerebantur, non dixisti: Peccavi tradens sanguinem justum, sed: Quid vultis mihi dare et 125.0223A| ego vobis tradam eum? et post factum scelus, post commissum delictum, post completam proditionem, post perfectum peccatum cognovisti peccatum. Ex hoc, dilectissimi fratres, edocemur quod negligentibus et desidiosis facile admonitio prodesse non poterit; studiosis autem, etiam admonitione cessante, multum commoditatis accedit. Nam et iste quando magister admonebat non flectebatur, et quando nullus admonuit, excitata conscientia scelus cognovit admissum, et projecit triginta denarios. » Et item in libro: Quod nemo laeditur nisi a semetipso, post enumeratos Pauli labores: « Nonne permansit, inquit, semper idem Paulus, et idem vocatus apostolus? Econtra autem, Judas unus fuit et ipse de duodecim, et vocatus apostolus fuit. Sed 125.0223B| neque quod unus ex duodecim fuit, neque quod vocatus apostolus dictus est, prodesse ei quidquam potuit non habenti animum virtutibus deditum. Sed Paulus quidem cum penuria et plagis cucurrit cursum qui ducit ad coelum; ille vero, cum et prior vocatus esset in apostolatum, et simili cum caeteris gratia donatus, coelestemque edoctus esset philosophiam, et sacrae Christi mensae venerandique sacramenti particeps exstitisset, habuisset etiam donum Spiritus sancti, ita ut mortuos suscitaret, et leprosos curaret, ac daemonia effugaret, cumque de contemptu rerum saecularium fuisset edoctus, adhaerens lateribus Christi, atque indigentium sibi esset commissa dispensatio, quo scilicet avaritiae per hoc latens in eo vitium sanaretur, erat enim fur: tamen 125.0223C| nec sic quidem proficere in melius potuit, cum erga eum tot tantisque provisionibus uteretur. Sciebat enim Christus quod avarus esset Judas, et pro amore pecuniae periturus; et non solum non arguit eum pro hoc vitio, sed et 160 latentibus medicamentis curare voluit, ipsi committens dispensationem pecuniae, ut habens in manibus quod desiderabat, perniciosa passio, expleta cupiditate, cessaret, ne decideret in illam mortis foveam, sed minoribus malis majora reprimeret. Sic in omnibus qui semetipsum non laeserit, ab aliis non potest laedi; et rursus qui semetipsum corrigere et emendare noluerit, et quod in ipso est atque in potestate ejus explere, nullus ei extrinsecus proderit. » Unde et sanctus Augustinus in libro Hypomnesticon ad locum 125.0223D| dicit: « Quod ut probare valeamus, solum reor ad exemplum sufficere Judam. Hunc enim Deus cum praescisset in vitiis propriae voluntatis pessimum fore, id est electione discipulatus sui bene a Christo conferenda male usurum, et avaritia ardentem pretio Judaeis Dominum traditurum, poenam ei praedestinavit ex merito, dicente per David Spiritu sancto: Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est (Psal. CVIII, 1), id est Judae, vel Judaeorum, in Christum Judae, cum dicit: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? (Matth. XXVI, 15) et post pecuniae sponsionem dans signum traditionis: Quemcunque, inquit, osculatus uero ipse est, tenete eum. Ideo super me, ait, 125.0224A| apertum est. Cum enim signum dedit, ore doloso aperuit quem tenerent. Judaei quoque, cum eum volentes dolo perdere, ut Evangelium pandit, clamaverunt dicentes: Crucifige, crucifige! »

Hinc et praefatus Joannes in memorato libro dicit: « Sicut et Judas, inquit, ille non solum nullo intrinsecus impellente dilapsus est, sed e contrario pluribus adjutus remediis stare non potuit. Vis ut haec non solum per singula gesta, sed etiam per populos doceam? Quanta erga Judaeorum populum cura exstitit divinae providentiae? Nonne omnes, ut ita dicam, creaturae emendationis eorum ministerium praeparatae sunt? Nonne prae caeteris omnibus hominibus nova quaedam et magnifica eis vitae instituta sunt tradita? et post omnia eis divina munera 125.0224B| attributa dicit: Et tamen post omnia haec tam evidentia divinae virtutis insignia, et post universam gloriam quae eis supra cunctos mortales data est, infideles exstiterunt et ingrati. Caput namque vituli adoraverunt, et deos quaesierunt sibi alios fieri, cum tantae talesque Dei virtutes aliae adhuc in oculis haberentur, aliae vero recentem et nuper gestam servarent in corde memoriam. At vero Ninivitarum populus, alienigena et barbarus, nullis prius divinae providentiae beneficiis assuetus, non legibus, non mirabilibus, non praeceptis ullis aut operibus illuminatus, hominem vidit habitu naufragum, vultu peregrinum, nec unquam sibi prius cognitum, primo statim ingressu dicentem: Adhuc triduo et Ninive subvertetur. Ex istis solis sermonibus 125.0224C| conversi sunt ad timorem Dei, abjectisque continuo prioris vitae malis, ad virtutem se et justitiam per poenitentiam contulerunt. Vides quoniam qui intus est et vigilat, suique meminit, non solum ab hominibus non potest laedi, sed 161 imminentem coelitus iram repellit? qui vero semetipsum prodit et laedit, etiamsi mille intrinsecus divinis beneficiis fulciatur, non ei sufficiet ad salutem: quia neque Judaeis tanta mirabilia, quae in eos collata sunt profuerunt, neque alienigenis quod nihil horum adepti fuerant obfuit; sed quoniam animo propositoque recto, cum et seipsos dederunt Deo, parva occasione sumpta plurimum profecerunt. » Quapropter, ut sanctus Gregorius in homilia Evangelii 13, dicit: « Deus despicitur et 125.0224D| exspectat, contemni se videt et revocat, injuriam de contemptu suo suscipit, et tamen quandoque revertentibus etiam praemia promittit. » Qui etiam, ut Augustinus in libro de Praedestinatione sanctorum dicit: Et ipsi quia voluerunt crediderunt. Et item Gregorius: « Nemo hanc ejus longanimitatem negligat: quia tanto districtiorem justitiam in judicio exerit, quanto longiorem patientiam ante judicium praerogavit. » Hinc etenim Paulus dicit: Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit. Secundum duritiam autem tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 4). Et illi, ut Augustinus in praefato libro dicit, quia noluerunt non crediderunt. 125.0225A| Et si forte crediderunt, de illorum numero exstiterunt, de quibus item dicit Apostolus: Qui se confitentur nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 6). Denique ponamus orthodoxorum atque in Ecclesia probatissimorum virorum testimonia, et videat lector devotus, si reddant nobis atque capitulo testimonium hinc ex illorum sensibus et dictis excerpto, quod simus catholicae Ecclesiae filii, et gratia Dei fideles verbi ipsius dispensatores.

CAPUT XXV. Sequuntur orthodoxorum verba, quibus cognosci valeat qualiter exinde sanctae Ecclesiae catholici sensere doctores Dionysius quoque, ut beatus Gregorius dicit Areopagita, antiquus et venerabilis Pater, sicut legitur 125.0225B| per Paulum apostolum gratia Dei fide illuminatus et baptizatus, qui cum beato Petro et Jacobo fratre Domini, aliisque quamplurimis sanctissimis Christi discipulis, Hierosolymis apud sepulcrum vitae principis, velut ipse in libro de Divinis nominibus narrat, in synodo agens fuit, et disputationes eorum de incarnatione Dei Filii et audivit, et coram eis regulariter protulit, in epistola ad Demophilum, quia omnes homines vult Deus salvos fieri, ita dicit: « Utique est enim, quin Christus Jesus Dei Filius, in parentis, et super scientiam benignitatis, qua existentia esse facit, et qua ipsa omnia ad esse perduxit, et omnes homines vult semper fieri similes sibi ipsi, et communiales suorum, secundum singulorum quorumcunque convenientiam. Quid autem 125.0225C| quia et refugientibus cupide jungitur, et contendit, et non 162 dedignatur dedignari a concupitis, et se rejicientibus, et sine causa accusantes tolerat, et ipse excusat; quin magis promittit mederi, et in his ipsi abstinent. Tamen appropinquantibus praeoccurrit et obviat, et totus totos complectens osculatur, et non accusat de prioribus, sed diligit praesentia, et diem festum agit, et provocat amicos, videlicet benignos angelos, ut sit omnium delectantium habitatio. » Et paulo post: « Non oportebat, inquam, benignum in salute perditorum, et in vita mortificatorum delectari, et sine dilatione in humeris tolli vix ab errore convertentem, et benignos angelos ad epulationem excitare, qui benignus est super ingratos, et oriri facit solem suum super 125.0225D| malos et bonos, et ipsam animam suam ponit pro refugientibus. » Et item ad locum, Expavit coelum in istud: « Et horrui ego, quia Demophilus opinatur benignum in omnes homines Deum non esse et humanum, neque se indigere miserentis aut salvantis, cum sacerdotes ordinatione digni benignitati offerunt ignorantias populi, bene intelligentes quia et ipsi subjacent infirmitati. » Et paulo post: « Increpat autem et discipulos (Luc. IX, 55), quia impietatis immisericorditer dignum putant judicare persequentes eum Samaritas. Istud autem decies millies lectum est non temeraria epistola nostra dictum, Non habemus namque pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris (Hebr. IV, 15). Sed et 125.0226A| innocens est et misericors, et non erumpet neque clamabit, et ipse mitis et propitiatio est peccatorum nostrorum. Quapropter non recipiemus tuos zelantes impetus, etiamsi decies millies reaccipies Phineem et Eliam, ipsa audientes quae non placebant Jesu, a discipulis qui tunc erant mansueti et benigni spiritus participes, Christus in mentibus benignus sit, errantem inquirat, et refugientem advocet, et vix inventum in humeris tollat. Non deprecor, non male istud de nobis ipsis consiliemur, neque in nos ipsos impellamus gladium. Quicunque enim inique agere, aut quicunque e contrario bene agere inchoant, illos angelos, quorum voluntatem faciunt, sibi aut malitia aut benignitate consociant. Et illi quidem benignorum angelorum discipuli et comites, et hic et 125.0226B| illic cum omni sacra datione et libertate omnium malorum ad semper existens saeculum beatissimas delegantes terminationes, cum Deo semper, quod est bonorum omnium maximum; isti autem decident a divina simul et perpetua pace, et hic et post mortem simul cum domesticis suis erunt daemonibus. Non ergo oportet nos multa festinatione cum Deo benigno fieri, et esse cum Domino semper, et segregare de malis in justificantibus nos secundum dignitatem ex nobis ipsis sustinentes? » Et in libro de Ecclesiastico principatu, cap. secundo: « Hierarchas quidem unus quisque, Dei assimilatione omnes homines volens salvare, et ad agnitionem veritatis venire, praedicat omnibus vera Evangelia. Quanti, inquit enim, acceperunt eum, dedit eis potestatem 125.0226C| filios Dei fieri credentibus in nomine ejus (Joan. I, 12). Si quis 163 ergo discedit a vero lumine, aut de intellectualibus spontaneo arbitrio malitiae cupiditate concludens naturaliter inspersas sibi adilluminari virtutes per seipsum se destruet.

Cyprianus quoque, doctor mirificus et martyr magnificus, in libro de Oratione Dominica: « Nam cum discipuli ab eo non jam terreni appellentur, sed sal terrae (Matth. XV, 13), et Apostolus primum hominem vocet de terrae limo, secundum vero de coelo (I Cor. XV, 47); et nos, qui esse debemus Patri Deo similes, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, sic Christo monente, oramus et petimus, ut precem pro omnium 125.0226D| salute faciamus: ut quomodo in coelo, id est in nobis, per fidem nostram voluntas Dei facta est, ut essemus e coelo; ita et in terra, hoc est in illis credentibus, fiat voluntas Dei, ut qui adhuc sunt prima nativitate terreni, incipiant esse coelestes, ex aqua et spiritu nati. » Et item: « Petrus hora sexta in tectum superius ascendens (Act. IX, 10), signo pariter et voce Dei monente, instructus est ut omnes ad gratiam salutis admitteret, cum de mundandis gentilibus ante dubitaret. » Et in epistola ad Antonianum: « Utique, inquit, ad poenitentiam Dominus non hortaretur, nisi quia poenitentibus indulgentiam pollicetur. Nam cum scriptum sit: Dominus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 125.0227A| 13), utique qui neminem vult perire, cupit peccatores poenitentiam agere, et per poenitentiam denuo ad vitam redire. » Item in epistola adversus Judaeos ita dicit: « Surrexit, inquiens, Dominus tertio die, aperuit testamentum novum, atque ita dixit: Venite, exterae gentes haeredes mei, Israel enim non obaudivit. Quapropter ite, discipuli, in ultimam usque terram, et praedicate per orbem his verbis: Venite undique patriae gentium, ite in aeternam haereditatem, Israel enim noluit. Nec dubitet quis: nulla hic exceptio est, nec ingenuitas, nec dignitas, nec conditionis, nec positionis, nec formae, nec aetatis. Licet dignitate magnifici, licet nobiles, licet senes, licet juvenes, pauperes, divites, boni, malique, domini atque servi, indifferenter aequaliter 125.0227B| introite in haereditatem. Etsi debilis captus es, et corpore deformis, etsi macula turpis, et capite defectus, etsi oculis viduatus, universis libere licet discumbere in convivio, et epulari nuptias Sponsi. Neminem pudeat, nec aetatis, nec humilitatis, nec valetudinis, nec conditionis. Consuevit enim Dominus hujusmodi homines sustinere: nam et caecis oculos restituit, et claudos ambulare fecit, et mutis sermonem reddidit, et maculosos mundavit, et mortuos suscitavit. Nec timete qui peccatis, priores ad vitam venite; nec qui homicidium fecerit paveat quia fecerat, nec furatus aliena desperet quia involaverat, nec publicanus timeat quia concusserat: omnibus enim remissio peccatorum statuta est. » Et post pauca: « Dominus eos placide alloquebatur his verbis: 125.0227C| Venite ad me, omnes qui sub onere laboratis, et ego vos reficiam. Est enim jugum meum placidum, et onus levissimum (Matth. XI, 28). 164 Et responderunt: Non audiemus. Sed gentes exaudierunt et crediderunt verbo salutari. » Et post pauca: « Vivit quem interfecisti, impia Hierusalem, et tamen non totam spem denegavit Dominus. Dedit enim veniam poenitentiae, si quoquomodo possis poenitere. Quis tam bonus? quis tam pius? quis tam misericors? Accipe, inquit, salutem, licet me occideris; haeres esto cum virgine. Licet non merearis, ignosco si poenites. »

Beatus Hilarius doctor catholicus, qui propter excellentem doctrinam Romanorum lucifer appellatur, exponens versum Psalmi CXVIII, quo dicitur: 125.0227D| In toto corde meo exquisivi te, ne repellas me a mandatis tuis (in beth, psal. CXVIII, 10), ita dicit: « Competere bonitati Dei non videtur, ut a mandatis suis quemquam repellat; sed sermonum adjectio et virtus verborum, quae ex perfectae coelestisque doctrinae ratione disposita est, nihil dubium, nihil contrarium in se habet. Qui ergo secundum prophetam mavult peccatorum poenitentiam quam mortem, nunquid existimandus est a mandatis suis quemquam repellere? Procul sit istud existimare. Sed neque hoc nunc propheta sensit, maxime qui in toto corde Deum perquisierit. Sed absolutio difficultatum in his ipsis requirenda est, ex quibus videtur existere. Propheta enim quid senserit in promptu est noscere. 125.0228A| Legimus scriptum in Jeremia: Maledictus qui facit opera Dei negligenter (Jer. XLVIII, 10). Legimus et in Evangeliis scriptum: Omni enim habenti dabitur, et abundabit: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo (Matth. XXV, 29). Ergo habens abundabit. Propheta non est obnoxius maledictionis conditioni, quia non negligenter opera Dei egit, eum toto corde perquirens. Deinde confidenter petit ne a mandatis Dei repellatur, quia eum toto corde perquirat. Secundum Evangelia enim habenti dabitur, et ei qui non habet etiam id quod habet aufertur. Deus igitur non aufert nisi non habenti, secundum quod neque repellit nisi negligentem. Adeo autem bonitate plenus est, ut habentem abundantia muneretur: adeo vero non vult quemquam non habere, 125.0228B| ut non habenti ipsum quod habet adimat. Neminem igitur nisi obnitentem repellit, neminem nisi negligentem rejicit. Hanc enim propheta protulit causam, cur se non repelli a mandatis Dei precaretur, quia non ex parte, neque per desidiam Dominum, sed toto corde quaesisset. Per quod intelligimus eum a mandatis repelli, qui per multam incuriam fuerit indignus admitti; et extra inhibentis invidiam est quod de culpa proficiscitur non merentis. » Et item idem in eodem psalmo (in heth, psal. CXVIII, 64): « Misericordia tua, Domine, plena est terra. Terra, inquit, misericordia Dei plena est, quae contaminata, quae corrupta, quae irreligiosa, quae infida, quae perdita est. Et si quis forte audebit impio ore prophetam mendacii arguere, tanquam non in omnem 125.0228C| terram Dei misericordiam putet esse diffusam, Deum in Evangeliis recolat dixisse: Estote boni sicut Pater vester, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). 165 Patiens enim et misericors Deus, dum mavult poenitentiam peccatorum quam mortem, dona sua tam justis quam injustis largitur, unicuique per patientiam longae aequanimitatis poenitendi tempus impertiens. » Et item idem (in lamed, psal. CXVIII, 89): « In aeternum, Domine, permanet verbum tuum in coelo. In his enim tanquam in coelo verbum Dei permanet, in quibus hoc verbum non offenditur ira, ebrietate, odio, infidelitate, lasciviis. Nam et si aliquando manet in nobis, tamen has cohabitationis suae contumelias non fert, ut semper inesse permaneat. Si 125.0228D| vero haec commemorata vitia semper in nobis erunt, nec introire quidem polluta corporum domicilia dignabitur. Adest autem unicuique proximum, ut dictum est. Stat enim ad ostium verbum Dei, et pulsat ostium animae nostrae, et dicit: Ecce stans ad ostium pulso. Si quis aperiet mihi ostium, ingrediar ad eum (Apoc. III, 20). Vult ergo semper introire, sed a nobis ne introeat excluditur. Claudimus enim per haec corporis vitia animae nostrae aditum. Quae si coeperit emundatis omnibus patere, introibit modo solis, qui clausis fenestrae valvis introire prohibetur, patentibus vero totus immittitur. Ipse quidem semper ut illuminet promptus est, sed lumen sibi domus ipsa obseratis aditibus excludit. Est enim verbum 125.0229A| Dei Sol justitiae, assistens unicuique ut introeat, nec moratur lucem suam repertis aditibus. » Et item ipse in eodem psalmo (in samech, psal. CXVIII, 115): Declinate a me, maligni. « Nostrum est, inquit, et malos amare et bonos, et bonos ad bonitatem docere, secundum eum qui universos ad se potius invitat, dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28). » Et item: Sprevisti omnes discedentes a justificationibus tuis (Psal. CXVIII, 118). « Et hic, inquit, servata ea ratio est, ut non dictum sit, Sprevisti omnes peccatores, sed sprevisti omnes discedentes. Si enim peccatores Deus sperneret, omnes utique sperneret, quia sine peccato nemo sit; sed spernit discedentes a se, quos apostatas vocant. Neque interest an in justificationibus 125.0229B| Dei quis aliquando fuerit. Spernendus enim a Deo est quisquis discesserit, quia manentis meritum conservat consummatio permanendi. Differt vero a peccatore discessio, quia peccatori venia per poenitentiam reservatur; discessio vero cum ipsa poenitentia discessione se damnat, quae hinc oritur, cum voluntas eorum qui discessuri sunt est iniqua. » Et item in eodem psalmo (in tau, psal. CXVIII, 174): « Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est. Totum se iste in adventum Jesu, id est Salvatoris, extendit, ut per salvatorem suum aeternumque pastorem in coelo angelis in aeterna gaudia perhibeat se receptum. Filius enim hominis venit salvare quod perierat, missus ad oves perditas domus Israel Dominus Jesus Christus, qui est benedictus in 125.0229C| saecula. Amen. » Item idem in tractatu Psalmi LI, dicit de populo Israel: « Moysem maledixit, Deum abominatus est, filios suos daemonum hostiis vovit, prophetas occidit, ipsum quoque Deum ac Dominum suum, sui causa natum hominem, proditum praetori in crucem sustulit, ac sic toto vitae suae die iniquitate 166 glorians cum potens esset, potens tamen in malitia permansit. » Item in eodem: « Hunc propensae malitiae affectum Dominus in Evangelio condemnat, dicens: Hoc est autem judicium quia lux venit in hunc mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem (Joan. III, 19). Populus itaque, cui ad redemptionem peccatorum Verbum caro factum est, et Deus homo natus est, ut per fidei justificationem maledicto legis liber esset, dum in transgressione 125.0229D| legis mavult servire maledicto, ipsum illum Deum suum tradidit poenae, sanguinem ejus, ut praetor esset innocens, in se ipse suscipiens, et haec agens demutat naturae consuetudinem. Malitiam enim diligit super benignitatem, et ex bonis amorem convertit in pessima. Diligere quoque injustitiam super quam loqui justitiam maluit. »

Item in eodem. « Elevabo David tabernaculum quod cecidit (Amos IX, 11). Sanctum illud scilicet, et venerabile nati ex Virgine Dei corpus et templum, in quo qui crediderit, tanquam consors Dominicae carnis habitabit. Omnis autem infidelis a cognatione hac non crediti corporis, id est Dei tabernaculo, revelletur et emigrabitur, spiritalis hujus tabernaculi 125.0230A| indignus habitaculo; quod significare Dominus intelligitur cum dicit: Ego sum vitis vera, vos estis propagines. Pater meus agricola est. Omnis propago in me non manens, neque ferens fructum, eradicabitur. Et omnem propaginem in me manentem emundabit Pater meus, ut fructum ampliorem ferat (Joan. XV, 1). Si qui igitur per fidem corporati Dei manere in natura assumpti a Deo corporis merebuntur, hi emundantur in fructus aeternos ex se afferendos; quia necesse est ut naturam verae vitis propago intra vitem manens teneat. At vero qui incredulus natus in corpore Dei fuerit, vel si et credens maneat, fructibus tamen fidei suae careat, eradicabitur, aut ob infidelitatem, aut ob inutilitatem fructuum negatorum. Natus enim ex Virgine Dei Filius, non tum 125.0230B| primum Dei Filius cum filius hominis, sed in Filio Dei etiam filius hominis, ut et filius hominis esset Filius Dei, naturam in se universae carnis assumpsit, per quam effectus vera vitis genus in se universae propaginis tenet. Si qua ergo propago infidelis aut infructuosa est, eradicandam ipsa se praebet, per naturam quidem manens, sed per infidelitatem aut inutilitatem revellitur. Ex hoc ergo tabernaculo, tanquam ex vera vite, hic impius Doech et evellitur et emigratur, manens per naturam et in tabernaculo et in vite, sed per infidelitatem dignus avelli: avulsus autem de tabernaculo eradicabitur et de viventium terra. Qui enim non manebit in Christo, regni Christi incola non erit. Non erit autem, non quod sibi non patuerit incolatus. Universis enim patet ut 125.0230C| consortes sint corporis Dei atque regni, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, naturam scilicet in se totius humani generis assumens. Sed unusquisque pro merito, et evellendum se de tabernaculo, et eradicandum de terra viventium praebet, non prohibitus unquam inesse, quia per naturae assumptionem incola sit receptus, sed eradicabitur ob 167 infidelitatis crimen naturae consortio indignus exsistens. Eradicatur ergo de viventium terra, quae in beata regione sanctis Domino congregantibus praeparatur; cujus ipse in Evangelio meminit dicens: Beati mansueti, quoniam ipsi haereditabunt terram (Matth. V, 4). Et hic idem propheta: Placebo Domino in terra viventium (Psal. CXIV, 9). » Et item: « Non enim confessio peccatorum nisi hujus saeculi 125.0230D| tempore est, dum voluntati suae unusquisque permissus est, et per vitae licentiam habet confessionis arbitrium. Decedentes namque de vita, simul et de jure decedimus voluntatis. Tunc enim ex merito praeteritae voluntatis lex jam constituta, aut quietis aut poenae excedentium ex corpore suscipit voluntatem. Cujus temporis non jam liberam sed necessariam voluntatem ostendit Propheta, cum dicit: Non enim mihi in diebus illis voluntas, cessant enim voluntates liberae, etiam voluntatis si qua erit cessabit effectus. Transire namque ad Abraham volens dives chao medio non sinitur; cum tamen per libertatem voluntatis in Abrahae sinibus esse potuisset. Interclusa est ergo libertas voluntatis, quia confessio nulla 125.0231A| sit mortui, secundum id quod scriptum est: In inferno autem quis confitebitur tibi? (Psal. VI, 6.) Item in psalmo LII: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX, 13), quia nolunt credere quod negare non possunt. »

Item in psalmo LVII: « Alienati sunt peccatores ab utero (Psal. LVII, 4). Sic Esau alienatus ab utero est, cum major minori serviturus etiam antequam exsisteret nuntiatur, Deo futurae non nescio voluntatis, cum et sermonis falsitas et vitae error a ventre est, ipso potius hoc sciente, quam aliquo ad necessitatem genito naturamque peccati. Ac ne vitium referri posset ad originem, praeduratae in his ad obediendum voluntatis crimen exprobrat, dicens: Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae 125.0231B| et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium, medicamentis medicata a sapiente. Non excusatur quaedam necessitas naturalis in crimine. Nam serpens innocens esse potuisset, cui aures per se ut surdae sint obstruuntur, vocemque incantantis non audit, cum medicata medicamina a sapiente non percipit. Neque hic marsorum cantus et consopita viperarum sibila memorat, quia haec eadem majore cum energia per fidem nominis Dei virtutemque torpescunt. Sed illam contumacem atque insolentem antiqui serpentis inobedientiam docet adversum sanctorum cantus et medicata a sapiente medicamina obsurdescentis. Cum ei quotidie, ne fallat, ne subrepat, ne mordeat, etiam sub divini nominis denuntiatione mandetur, et tamen obstructo desaevit auditu, ex 125.0231C| quo non obedientes Evangelio nati viperarum sunt. » In psalmo LXVIII: « Haec itaque doctrinae mensa, vel hic vitalis cibi sermo, et laqueus, et captio, et retributio, et scandalum est, cum a nobis Deus Jacob esse qui ab his sit crucifixus ostenditur. Haec est enim retributio tantae impietatis, ut quod nobis est Dei virtus, his scandalum sit. Nam cum illaqueati captique sint scriptis, intelligentiae tamen carent sensu. Et ideo 168 obscurati sunt oculis ne videant, id est ne lumen intelligentiae contuerentur, quia secundum Evangelium, omni habenti dabitur, qui autem non habet, etiam quod habet auferetur ab eo (Matth. XXV, 29). Indigni videlicet qui intelligentiae sensum ac lumen acciperent, et ideo evangelicae libertatis scientiam non adepti, perpetuo adhuc legis onere deprimuntur, 125.0231D| ut ferant quod sustinere non possunt. Item in psalmo CXXI: Ille Israel, a domino Pharaone vindicatus, in mari ablatus, in deserto angelorum cibo pastus, in lege eruditus, in prophetis objurgatus, in nativitate a Domino per consortium corporis susceptus, in cruce si crederet salvatus, in resurrectione si confiteretur glorificatus, nihil horum suum credidit, nihil horum manere suum voluit. »

Item in psalmo CXXVIII: « Secundum principem aeris hujus spiritus, qui nunc operatur in filiis inobedientiae. Operantur ergo hae spiritales nequitiae in his qui inobedientes Dei legi sunt, quos voluntatis suae tanquam operarios eligunt, in res suas alienae intercessionis ministerio usuri. » Et post pauca: « Judas 125.0232A| quoque in passione Domini ministerium diaboli fuit, et per eum effectum voluntatis propriae est exsecutus, evangelista testante. » Item in eodem: « Justus Dominus, patiens scilicet in ultionem, dissimulator ad poenitentiae tempus. Non inter exordium humanae iniquitatis promptus ad poenam, sed desinendi a criminibus seram licet voluntatem peccatorum exspectans: tunc cervices concidet, cum sine aliquo desinendi modo fabricantur, cum in longum peccata tenduntur, cum jam omne patientis misericordiae tempus exclusum est. » Item in psalmo CXXXII: « Ergo quia munera et benedictiones Dei, quibus primum omnia cum creata et facta sunt benedixit, postea vero ex peccato Adae in anathemate constiterunt, gratum Deo est ea rursum in sanctificationis 125.0232B| sedem redire atque descendere. Benedictus enim homo fuit, sed post benedictionem peccavit, et statim impius fuit; sed qui mavult peccatoris poenitentiam quam mortem, vult benedictionis suae rorem ab Hermon in Sion descendere, id est ex impietatis sede in sanctificationis locum transire. Rore enim omnia virescunt, aluntur, augentur: ita principali illa Dei benedictione homo gignitur, spirat, et crescit. Est ergo bonum atque jocundum, ut a gentili errore, id est a profana Hermon veneratione descendens, ad Sion, id est, ad aeternae beatitudinis domum transeat, et eum qui salute omnium laetatur oblectet. » In psalmo CXXXIV: « Voluisset enim populum suum, quem in patribus eorum Abraham, Isaac, et Jacob elegerat, non judicari, ob quem post 125.0232C| diversas plagas Aegyptum afflixerat, ob quem in columna ignis et nubis astiterat, ob quem mare diviserat, aquam e petra ejecerat, manna e coelo miserat, legem posuerat, veniam tantis sacrilegis indulserat, tot irreligiosorum regna dejecerat, prophetas miserat, unigenitum suum nasci hominem voluerat. Sed tot tantisque beneficiis populus ingratus, et colonus vineae primus electus, in ipsum 169 dominum vineae parricidales manus intulit, Deum quantum in se est cruxifixum in homine mortificans. Sed electi sunt servi, quibus vinea fructum ejus reddentibus traderetur: quibus Dominus judicato populo suo pietatis suae damnum consolaretur. » In psalmo CXXXVII, Quoniam magnificasti super omnia nomen sanctum tuum (Psal. CXXXVII, 2). « Non tantum unigeniti 125.0232D| Dei nomen est cognitum, super omnia magnificatum est, et in omnes se mansuetudo sanctitatis extendit. Non barbarus, non Scytha, non servus, non liber, non mulier, non vir, non aetas ulla secernitur. Super omnia enim magnificatum Dei nomen est. »

Et item idem in libro primo de Fide (lib. I de Trin. in princip.): « Esse autem filios Dei non necessitatem esse sed potestatem, quia proposito universis Dei munere, non natura gignentium afferatur, sed voluntas praemium consequatur. Ac ne id ipsum, quod unicuique esse Dei filium a Deo Filio sit potestas, in aliquo infirmitatem fidei trepidae impediret, quia per sui difficultatem aegerrime speretur quod et 125.0233A| magis optatur et minus creditur, Verbum Deus caro factum est, ut per Deum Verbum carnem factum caro proficeret in Deum Verbum. Ac ne Verbum caro factum, aut aliquid aliud esset quam Deus Verbum, aut non nostri corporis caro esset, habitavit in nobis: ut dum habitat non aliud quam Deus maneret: dum autem habitat in nobis, non aliud quam nostrae carnis Deus caro factus esset, per dignationem assumptae carnis non inops suorum, quia tanquam unigenitus a Patre plenus gratiae et veritatis, et in suis perfectus sit, et verus in nostris. » Item in secundo libro (lib. II de Trin., post medium): « Humani enim generis causa Dei Filius natus ex Virgine est et Spiritu sancto, ipso sibi in hac operatione famulante, et sua Dei videlicet inumbrante 125.0233B| virtute, corporis sibi initia consevit, et exordia carnis instituit, ut homo factus ex Virgine naturam in se carnis acciperet, perque hujus admistionis societatem sanctificatum in eo universi generis humani corpus existeret: ut quemadmodum omnes in se per id quod corporeum se esse voluit conderentur, ita rursum in omnes ipse per id quod ejus est invisibile referretur. » Et post pauca: « Non ille eguit homo effici, per quem homo factus est, sed nos eguimus ut Deus caro fieret, et habitaret in nobis, id est, assumptione carnis unius membra universae carnis incoleret. » Et item: « Angelus pastoribus nuntiat natum Christum Dominum salutem universorum. » Et item: « Cum Samaritana Domino erat sermo: venerat enim redemptio universorum. » Et 125.0233C| item: « Munus autem quod in Christo est omne omnibus patet unum, et quod ubique non deest, in tantum datur in quantum quis volet sumere, in tantum residet, in quantum quis volet promereri. » Item in tertio libro (libro III in princip.): « Curam ergo humani generis habens Dei Filius, primum ut sibi crederetur homo factus est, ut testis divinarum rerum nobis esset ex nostris, perque infirmitatem carnis Deum Patrem nobis infirmis et carnalibus praedicaret, voluntatem in eo Dei Patris efficiens ut dicit: Non veni 170 voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. VI, 38). »

Sanctus quoque Athanasius Alexandrinus in epistola ad Epictetum episcopum sic dicit: « Vere homine facto Salvatore, totius hominis facta est salus. 125.0233D| Nec corporis solum, sed totius humani animae et corporis vere salus facta est in ipso Verbo. Humanum vero naturaliter ex Maria, secundum divinas Scripturas, et verum erat corpus Salvatoris. Verum autem erat, quia simile erat nostro. Soror etenim fuit nostra Maria, quoniam omnes ex Adam sumus. »

Sanctus Ambrosius, cujus sententiae fidei et Ecclesiae atque omnium virtutum firmissimae sunt columnae, qui S. Augustinum per Dei gratiam fide illuminavit, baptismate consecravit, atque doctrina pietatis instruxit, ita in libro de Paradiso dicit: « Discant igitur non superfluum, non injustum, etiam praevaricatori praescriptum esse mandatum. Nam et ipse Dominus Jesus elegit Judam, quem proditorem 125.0234A| sciebat. Quem si per imprudentiam electum putant, divinae derogant potestati. Sed hoc aestimare non possunt, cum Scriptura dicat, quia sciebat Jesus quis eum proditurus erat (Joan. XIII, 11). Accipiant etiam ipsi, qua ratione Dei Filius, vel praevaricaturo mandaverat, vel elegerit proditorem. Venerat Dominus Jesus omnes salvos facere peccatores, etiam circa impios ostendere suam debuit voluntatem. Et ideo nec proditorem debuit praeterire, ut adverterent omnes quod in electione etiam proditoris sui servandorum omnium insigne praetendit. Nec in eo laesus est, vel Adam quia mandatum accepit, vel Judas quia electus est. Non enim necessitatem Deus, vel illi praevaricationis, vel huic proditionis imposuit: quia uterque, si quod acceperat custodisset, à 125.0234B| peccato potuisset abstinere. Denique nec Judaeos omnes credituros sciebat, et tamen ait: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24). Ergo non in mandante culpa, sed in praevaricante peccatum. Et quod in Deo fuit ostendit omnibus quod omnes voluit liberare. Nec tamen dico, quia praevaricationem nesciebat futuram, imo quia sciebat assero: sed non ideo pereuntis proditoris invidiam in se debuit derivare, ut ascriberetur de eo quod uterque sit lapsus. Nunc autem uterque redarguitur atque convincitur, quia et ille mandatum ne laberetur accepit, et hic etiam in apostolatus munus ascitus est, ut vel beneficio Dei revocaretur a proditionis affectu, simul unde mali revincuntur prodesset omnibus. » Et in psalmo CXVIII exponens versum, 125.0234C| Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum (Psal. CXVIII, 69), ita dicit: « Quam bonus Israel Deus rectis corde! Ergo bonus omnibus, quia omnes recto vult esse corde. Qui autem cor declinaverit, ipse a se gratiam divinae bonitatis avertit. Semper Deus bonus est, ideoque Paulus ait: Vide ergo bonitatem et severitatem Dei (Rom. XI, 22). Bonitas enim in omnes est, severitas in paucos. Denique subdidit idem apostolus: In eos quidem qui ceciderunt severitatem, in te autem bonitatem. Si enim non cecidissent, utique uterentur et ipsi Dei bonitate. Nam et tibi ideo bonus est, quia permanes. Quod si 171 non permanseris in bonitate, et tu excideris. Non ergo Deus propterea bonus esse desistet, quia tu lapsus es, et indiges severitate, 125.0234D| si quidem ut severitas Dei in bonitatem recurrat, unusquisque castigatus pedem referat a peccatis, et ad virtutum tramitem bonamque conversationem recurrat Denique docet de illis qui ceciderunt Apostolus, quia si non permanserint in incredulitate inserentur. Potens est enim Deus iterum inserere illos, ut, quemadmodum deserta virgulta, ita et homines velut caudicibus quibusdam virtutis inserti, bonorum fructus possint referre meritorum.

Item ubi exponit: Appropinquaverunt persequentes me iniquitati (Psal. CXVIII, 150): « Penetrat ergo, inquit, animam, et quasi candor aeternae lucis illustrat. Sed quamvis diffuse per omnes, et in omnes 125.0235A| et supra omnes potestate sit, quia omnibus ortus ex Virgine est, et bonis et malis, sicut et solem suum oriri jubet super bonos et malos, illum tamen fovet qui appropinquat sibi. Sicut enim a se fulgorem solis excludit qui fenestras domus suae clauserit, locumque tenebrosum in quo diversetur elegerit: ita qui se averterit a sole justitiae, non potest splendorem ejus aspicere, quia in tenebris ambulat, et in omnium luce ipse sibi causa est caecitatis. Aperi igitur fenestras tuas, ut tota domus tua veri fulgore solis illuceat. Aperi oculos tuos, ut videas orientem tibi solem justitiae. Pulsat januam tuam Dei Verbum: Si quis mihi aperuerit, inquit, intrabo (Apoc. III, 20). Si quis ergo non aperuerit, nunquid non ingredientis et non magis non aperientis est culpa? Nihil quidem 125.0235B| Deo est obseratum, nihil clausum aeterno lumini. Sed portas malitiae dedignatur aperire, conclavia non vult penetrare nequitiae. An vero, cum animae nostrae vigor putrem corporis refugiat portionem, quod ejus gratiam corrupti artus sentire non possint, Deus corruptae animae membra quaedam dedignatur habitare? Animae tamen vigor per corpus omne diffunditur: sive manus, sive pes, sive digitus, particeps sensus est. Dei potest alicubi deesse sapientia? alicubi deesse majestas? Sane fugientes non retinet, non cogit invitos, sed neque fastidit appropinquantes. Et illius quidem virtus, illius Verbum Deus omnibus prope est. In ipso enim constant omnia, et ipse est caput corporis Ecclesiae, in quo omnis inhabitat plenitudo. Sed plerosque ab eo 125.0235C| peccata secernunt, de quibus dictum est: Ecce qui elongant se a te peribunt. Unde Psalmista ait: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 27). Et Apostolus ait: Non longe esse Deum ab unoquoque nostrum. In ipso, inquit, vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 27). Vitalem etenim gratiam omnibus subministrans, omnibus praesto est bonitatis suae munere: sed proprior est illis qui contrito sunt corde. » Item ubi exponit: Misericordiae tuae multae, Domine (Psal. CXVIII, 156). « Et si longe, inquit, a peccatoribus salus, tamen nemo desperet, quia multae sunt misericordiae Domini. Qui suo peccato pereunt, misericordia Domini liberantur. Miserebor, inquit, cui misertus ero (Exod. XXXIII, 19). Palam apparuit non quaerentibus, vocavit fugientes, congregavit 172 125.0235D| ignaros. » Et item ubi exponit: Longe est a peccatoribus salus (Psal. CXVIII, 155). « Quorum serum, inquit, est judicium, eorum salus longe est. Sed ipsi sunt sui auctores periculi, qui Domino non appropinquarunt. Ideo facti sunt longe, quia voluntate sua a salutis se gratia separaverunt. Non refugit eos salus, sed ipsi salutem, qui se elongaverunt. Venit ad Judaeos, sed ipsi salutem non receperunt. Quomodo non receperunt? audi. Jesus salus est, Jesus filius hominis nuncupatus est. Venit filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat. Sed Judaei dimitti sibi latronem postularunt, Jesum repudiaverunt. » Et item: Ne repellas me a mandatis tuis (Psal. CXIII, 10). « Si Deus repellit unumquemque 125.0236A| quem repellendum putat, videamus ne excusationem ei tribuat, qui cum sequi Deum velit repulsus sit: et primum quemadmodum bonum Deus repellit sequentem, nisi ipse mereatur repelli, sicut ipse Dominus ait: Vulpes foveas habent (Matth. VIII, 20), et ideo quasi vulpem repellit? » Item ubi exponit: Revela oculos meos (Psal. CXVIII, 18). « Bene, inquit, admonuit lectio Evangelii quae decursa est, in qua sanatus est leprosus ille qui dixit: Si vis, potes me mundare (Matth. VIII, 2), in voluntate Domini constituens potestatis effectum. Cui respondit similiter: Volo mundare. Praemissa pietas voluntatis, secuta potestatis auctoritas est. Omnibus dicit Jesus: Volo, qui non vult esse peccatum. Velle Christi commune in omnes est: mundari fidei est credentis in Christum. 125.0236B| Et tetigit eum. Tangit eos, quorum fide tangitur. Denique dicit: Tetigit me aliquis, sentio virtutem exisse de me. » Et item: Auser a me opprobrium et contemptum (Psal. CXVIII, 22). « Adversum me, inquit, detractabant. Ego eorum redemptor adveneram, ego veneram, ut omnium peccata mundarem, ut recuperarem amissos, restituerem paradiso sancti Jacob haereditatem, et illi adversum me detractabant. » Item: In aeternum, Domine, permanet verbum tuum (Psal. CXVIII, 89). « Dilata, inquit, cor tuum, occurre Soli lucis aeternae, qui illuminat omnem hominem. Et illud quidem verum lumen omnibus lucet: sed si quis fenestras suas clauserit, aeterno lumine se ipse fraudavit. Excluditur ergo et Christus, si tu mentis tuae januam claudas. Etsi possit intrare, non vult 125.0236C| tamen importunus irruere, non vult invitos cogere. Ortus ex Virgine processit ex alvo, universa totius orbis irradians, ut luceret omnibus hominibus. Capiunt qui desiderant fulgoris perpetui claritatem, quam nox nulla interpolat. »

Et item cum exponeret, Anima mea in manibus tuis semper (Psal. CXVIII, 109), ait: « Et ideo Filius hominis non habebat ubi caput suum reclinaret, quia cum dives esset pauper factus est: nec gloriam istius saeculi requirebat, quia venerat non ut in portione, sed ut in universum humano generi subveniret, dicens: Mihi irascimini, qui totum hominem salvum feci in Sabbato? (Joan. VII, 23.) Hoc est totum, non ut facultatum collatione ditaret, non ut honorum insignibus, non ut gloriae saecularis cumularet 125.0236D| augmento, haec enim non habent beatitudinis et gratiae plenitudinem, sed totum, hoc est longitudinem vitae complecteretur aeternae. » Item in 173 eodem psalmo: Ponit thronum suum, quin diabolus, super sidera. Quando electum decipit, quando justum circumvenit, cujus opera lucent sicut stellae in coelo. « Nonne et Judas proditor inter caeteros audiebat: Vos estis lux mundi? (Matth. V, 14.) Nonne diabolus lumen ejus exstinxit? quando etiam quos non potuerit circumvenire calumniatur, invidens regni coelestis gloriam: ut quos illecebris suis a Christo non potuit separare, eos calumniis suis debiti honoris fructu fraudare conetur. Ecce manus Domini parata est, quae te fugientem ab adversariis tueatur 125.0237A| ac protegat. Pharao te in patribus tenebat: superbus, immitis. Fugisti ab eo, suscepit te manus Domini, et de periculis liberavit. Non dimisisset Pharao, nisi tu ad Dominum refugisses. Dicebat Pharao, Dominum nescio, Israel non demitto (Exod. V, 2). Vides quam superbus. Merito ergo susceptus in bono est qui malum fugit. Non patitur ergo Deus in malo nos esse, suscipit in bono. Nec patitur suos calumniis subjacere. Quare ergo non omnes salventur, ita in eodem psalmo exponit. Dicit Sapientia: Quaerunt me mali et non invenient. Non quia Dominus nolebat inveniri ab hominibus, qui se etiam non quaerentibus offerebat, sed quia his operibus quaerebatur, ut indigni essent qui quaererent invenire. Caeterum Simon, qui eum nesciebat, invenit, invenit 125.0237B| Andreas, Philippus ad Nathanael eum invenisse se dixit. » Et item in libro de Joseph: « Caeterum quod ad moralem pertinet locum, quia omnes vult salvos fieri Dominus Deus noster, dedit etiam per Joseph his qui sunt in servitute solatium.

Item in libro primo de Poenitentia (cap. 3): « Non in aeternum projiciet Deus, aut obliviscetur misereri Deus (Psal. LXXVI, 8, 10), clamat propheta, et sunt qui divinae miserationis quaedam inducant oblivia. Sed aiunt ideo se ista asserere, ne mutabilem Deum facere videantur, si his quibus fuerit iratus ignoscat. Quid ergo? repudiabimus divina oracula, et istorum opiniones sequemur? Sed non Deus alienis assertionibus, sed suis aestimandus est vocibus. » Et post aliquanta (cap. 4): « Et tu quidem, Domine, 125.0237C| omnes cupis sanare, sed non omnes curari volunt. » Et item post aliquanta (cap. 12): « Ipse te doceat, qui etiam non custodientibus mandata sua veniam non negavit, sicut habes in Psalmi corpore, Si justitias meas profanaverint (Psal LXXXVIII, 32), et reliqua. Omnibus igitur promittit misericordiam. » Item in secundo libro (cap. 4): « Et ideo revertimini ad Ecclesiam, si qui vos separastis impie. Omnibus enim conversis pollicetur veniam, quia scriptum est: Omnis quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit (Rom. X, 13). » Et item (cap. 5): « Sed si isti non convertuntur, vel vos revertimini, qui lapsu vario de innocentiae fideique praecelso fastigio decidistis. Bonum Dominum habemus, qui velit donare omnibus. » Et post aliquanta (cap. 6): « Ipse Dominus 125.0237D| Hierusalem flevit, ut quia ipsa flere nolebat, Domini lacrymis ad veniam pertineret. Ipse nos flere vult, ut evadere possimus, sicut habes scriptum in Evangelio, Filiae Hierusalem, nolite me flere, sed vos ipsas flete (Luc. XXIII, 28). » Et item idem in sermone ex sententia Apostoli: « Credidit 174 Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gal. II, 6). Denique ait Apostolus: Ecce ego Paulus dico vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Gal. V, 2). Non quia non possit, sed quia indignos beneficiis suis judicet qui vias ejus deserant. » Et item in sermone Evangelii, quod praeteriens Jesus vidit a generatione caecum (Joan. IX, 1). « Oblata erat, inquit, a Scribis et Pharisaeis Domino 125.0238A| Jesu adulterii rea, et hac oblata fraude, ut si eam absolveret, legem solvere videretur: sin vero damnaret, propositum sui. mutaret adventus, quia peccata omnium remissurus advenit. » Et item in eodem: « Vide, lector, divina mysteria et clementiam Christi: cum accusatur mulier, caput Christus inclinat: elevat autem, ubi defecit accusator. Ita nullum damnari vult, absolvit omnes. »

Nunc quia tempus et ordo ponendi est sanctum Joannem Constantinopolitanum episcopum, qui propter dulcedinem salubris ac saporivae elocutionis a Graecis Chrysostomos, id est Os aureum, dignissime est appellatus, verbis sancti Augustini, quibus eum in testimonium suum contra Julianum invitavit, uti dignum censuimus. Ingredere, inquit, sancte Joannes, 125.0238B| ingredere et conside cum fratribus tuis, a quibus nulla ratio, nulla tentatio te separavit, opus est et tua sententia. Qui ait in Commento Epistolae ad Hebraeos: « Ad propitiandum enim, inquit, peccatis nostris: quare non dixit mundi, sed dixit populi? Nam omnium peccata sustinuit: sed quia interim de ipsis vertebatur sermo. Nam et angelus dicebat Joseph: Vocabis nomen ejus Jesum, ipse enim salvabit populum suum (Matth. I, 12). Hoc quippe primum oportuit fieri, et propter hoc venit, ut istos salvaret, et tunc per istos illos, tametsi econtra contigit. Haec etiam Apostoli ab ipso initio dicebant: Vobis suscitans filium suum misit benedicentem vos (Act. III, 26). Et iterum, Vobis sermo salutis missus est; sed quia repellitis illud, et indignos vos judicatis 125.0238C| aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). Generositatem hic ostendit Judaicam, dicens ad propitiandum peccatis populi. » Iterum sic dixit. « Qui enim? ipse est qui peccata omnium dimittit. Manifestavit in paralytico dicens, Dimittuntur tibi peccata (Marc. V). Et in baptismate. Dixit enim ad discipulos suos: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). » Et item: « Nam et beatitudines quae a Christo dicuntur, non monachis tantum dictae sunt, alioquin universus mundus peribit, et accusabimus crudelitatem Dei. Si vero beatitudines solis monachis datae sunt, saecularem autem hominem impossibile est eas implere, ipse nuptias jussit, ipse ergo omnes perdidit. Si enim non possunt 125.0238D| cum nuptiis ea quae monachorum sunt implere, perierunt et corrupti sunt, et in augustum conclusa quae virtutis sunt, et quomodo honorabiles sunt quae nobis tantum impediunt? Quid ergo impossibile est? et valde possibile, etiam habentes uxores virtutem aggredi si voluerimus. Quomodo? si habentes tanquam non habentes simus. Qui non gaudemus in his quae possidemus; si mundo utamur tanquam non utentes. Si autem aliqui impediti sunt ex nuptiis, 175 sciant quoniam non nuptiae illis impedimentum fuerunt, sed voluntas quae male utitur nuptiis; nam neque vinum facit ebrietatem, sed voluntas et excessus moderationis. Utere cum moderatione nuptiis, et primus eris in regno, et omnibus frueris 125.0239A| bonis. » Et item, « Reproba, inquit, et maledictioni proxima (Hebr. VI, 8). O quantam habet consolationem hic sermo! Maledictioni, inquit, proxima, non maledictio. Qui autem necdum in maledictionem incidit, sed proximus est, et longe fieri poterit. Et non hoc solo consolatus est, sed etiam in eo quod sequitur. Non enim dixit: Reproba et maledictioni proxima, quae comburetur. Sed quid? Cujus consummatio in adustionem. Si usque ad finem permaneat, inquit. Proinde si abscidamus et aduramus spinas, poterimus mille bonis perfrui, et fieri probabiles, et benedictionis participes. »

Et item: « Quid autem difficilius, dic mihi, quam contum in fronte portare, et impositum puerum multa millia schemata facientem ibidem bajulare, 125.0239B| et delectare spectantes? Quid autem difficilius quam cum gladiis pilarum more ludere? quid difficilius quam super funem extensum ambulare veluti super aequale solum, et rursum ambulantem vestiri, spoliari, tanquam in lecto sedeat? Nonne mirabilis, nobis ista res esse videtur, et terribilis ut etiam videre nolimus, sed timeamus et tremamus ad ipsum aspectum? Quid autem gravius, dic mihi, quam profundum pelagi scrutari, et decem millia alias artes quis dicere possit? Si omnium istarum facilior est virtus, si voluerimus et in coelum ascendere. Velle enim opus est hic tantum, et omnia sequuntur. Non potes enim dicere: Non possum, neque accusare potes Conditorem. Si enim impossibiles nos fecit, deinde imperat, accusatio ejus est. 125.0239C| Quomodo ergo, inquit, multi non possunt? Quomodo ergo, multi nolunt, dic. Si enim voluerint, omnes poterunt. Propter hoc et Paulus dicit: Volo omnes homines esse sicut et meipsum (I Cor. VII, 7), quoniam sciebat quia omnes poterant esse sicut ipse. Nequaquam enim hoc diceret, si impossibile esset. Vis fieri? principium tantum apprehende. Dic autem mihi, in artibus cunctis, cum voluerimus in eis perfecti fieri, non sufficit nobis velle, an etiam aggredimur ipsas res? Veluti quod dico: Vult aliquis fieri gubernator: non dicit Volo, et hoc ei sufficit, sed etiam rem ipsam aggreditur. Vult fieri negotiator: non dicit Volo tantum, sed etiam rem aggreditur: et sic omnibus non sufficit velle tantum, sed etiam opus oportet addere. In coelum 125.0239D| autem volens ascendere dicit tantum Volo. Quomodo ergo dicebas, inquit, quia velle sufficit? Sed velle cum opera apprehendens, etiam rem cum labore. Habemus quippe cooperatorem et adjutorem Deum. Tantum rem assumamus, tantum veluti ad opus accedamus ad rem, tantum curam geramus, tantum in mente ponamus, et cuncta sequentur. Si vero dormierimus, et stertentes speremus intrare in coelum, quando poterimus haereditatem coelorum apprehendere? Desideremus 176 ergo haec, obsecro, desideremus. Quid omnia ad praesentem vitam negotiamur, quae crastina derelinquemus? Assumamus igitur virtutem, quae nobis in perpetuum sufficiet, in quo erimus semper et aeternis bonis fruemur. » Et 125.0240A| item: « Postquam enim dixit superius illa magna valdeque miseranda, dicit nunc et decora ex ejus sollicitudine quam de hominibus gerit. Et quamvis illud universale sit quod omnia continet, verumtamen hoc multo amplius est universale, ut quantum in ipso est omnes credant. Nam etiam Joannes dicit, Vita erat. Sed et providentiam ejus manifestans iterum dicit, quoniam lumen est. Per ipsum, inquit, mundationem faciens peccatorum nostrorum, sedet in dextera majestatis in excelsis. Duo quaedam in hoc loco significat majora, quod de nobis curam gerit, vel quod peccata nostra mundaverit, et quoniam per seipsum hoc opus impleverit. Et in multis locis invenies eum in hoc maxime gloriari, non solum quoniam conversi sumus ad Deum, sed 125.0240B| etiam in eo quod per Filium fuerit istud effectum. »

Et item: « Nullam autem imbecillitatem aliquid arbitror eo quod dixit Patrem indignaturum pro his quae fuerit indigna perpessus. Hoc magis multae Patris circa Filium dilectionis et honoris ostenditur. Qui enim indignatur pro eo, quomodo extraneus ab illo esse conjicitur? Quod etiam in alio dicitur psalmo: Qui habitat in coelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos (Psal. II, 4). » Et iterum ipse dixit: « Eos autem qui me sibi regnare noluerunt, adducite in conspectu meo et interimite. Quia vere ejus sunt haec verba, audi quid dicat et in alio loco: Quoties volui congregare filios tuos et noluisti? Ecce relinquetur vobis domus vestra 125.0240C| deserta (Luc. XIII, 34). Et iterum: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. » Et item: « In hoc cernimur similes Deo, si cunctos amabimus, diligamus etiam inimicos nostros: non autem si signa vel miracula fecerimus. Nam et Deum ipsum admiramur quidem miracula facientem, sed amplius admiramur miserantem et longanimiter sustinentem. Si igitur et in ipso Deo illud amplius admirandum, quanto magis in homine? »

Et item: « Si enim patres vestri, inquit, quia non speraverunt sicut oportebat sperare, haec passi sunt, multo amplius vos. Ad illos enim iste sermo factus est. Hodie namque, inquit, semper est donec constet mundus. Propterea consolamini vos ipsos per singulos 125.0240D| dies usquequo vocatur hodie: hoc est, aedificate invicem, corrigite vos ipsos, ne contingant vobis similia, ne obduretur quisquam ex vobis decipiente peccato. Attendis quia infidelitas peccatum facit? Sicut enim infidelitas malignam vitam procreat, sic etiam anima quando in profundum malorum venerit contemnit, contemnens autem neque credere patitur ut se timore liberet. Dixit namque, inquit, Non videbit Dominus, neque intelliget (Psal. XCIII, 7). » Et item: « Quidam enim audientes amaricaverunt, sed non omnes qui 177 exierunt ex Aegypto per Moysem. Quibus autem iratus est quadraginta annis? nonne peccatoribus, quorum membra ceciderunt in eremo? Quibus 125.0241A| autem juravit quia non intrent in requiem ejus, nisi infidelibus? et videmus quia non poterant intrare per infidelitatem. » Et paulo post: « Quorum obduratorum mentionem facit, nonne Judaeorum? » Quod autem dicit, tale est: « Audierunt et illi, inquit, sicut et nos audivimus, sed nihil profuit illis. Non ergo putetis quia ex auditu tantum praedicationis juvamini, quia et illi audierunt, sed nihil utilitatis habuere, quoniam non crediderunt. Caleph autem et Jesus, quia non consenserunt infidelibus, effugerunt poenam quae illis illata est. Et inspice quam mirabiliter. Non dixit non consenserunt, sed non contemperati sunt, hoc est sine seditione dissenserunt, illis omnibus unam atque eamdem sententiam habentibus. » Et item: In die qua apprehendi manum eorum 125.0241B| ut educerem eos de terra Aegypti, et ipsi non manserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus (Jer. XXXI, 32). « Intuere a nobis primum incipere mala. Ipsi, inquit, primi non manserunt. Ex nobis est negligentia. »

Et item: Prudentia autem carnis inimica est in Deum, legi autem Dei non subjicitur, neque potest. « Quid ergo, inquit, non hoc est crimen? Et valde quidem crimen est. Malus enim usquequo est malus non subjicitur quidem, mutari autem et fieri bonus potest. Abjiciamus igitur intelligentias carnales. Quae sunt autem carnalia? quaecunque corpus florere faciunt, et luxuriari, vitiant autem animam. » Ponunt autem quidam exemplum Apostoli dicentis de Esau: Non enim invenit poenitentiae 125.0241C| locum, quamvis eam cum lacrymis inquisisset (Hebr. XII, 17), volentes ostendere quia non Deus omnes salvos vult fieri, etiamsi velint salvari. Unde iste doctor in hoc eodem libro dicit: « Quid hic dicimus? Num poenitentiam Paulus excludit? Nequaquam. Quomodo ergo dicit, quod non invenerit poenitentiae locum? Si enim culpavit semetipsum, si gemitibus magnis ingemuit, cur poenitentiae locum invenire non meruit? Quoniam non erat poenitentia illa. Sicut et tristitia Cain non ex patientia descendebat, quod occisio fratris aperuit: sic etiam hic non erant illa verba poenitentiae. Nam et hic fratris occisione depalatur, quandoquidem, quantum ad eum attinuit, etiam ipse fratri suo Jacob intulit mortem. Nam sic dixit: Appropinquant, inquit, dies 125.0241D| passionis Patris mei, et interficiam fratrem meum (Gen. XXVII, 41). Non ergo valuerunt solae lacrymae poenitentiam illi tribuere: et non dixit simpliciter quia per poenitentiam quaesivit, sed cum lacrymis inquisivit poenitentiae locum et non invenit. Quid ergo dicimus, nisi quia non poenituit ut convenit? Hoc est enim poenitentia, ut congruenter geratur. Alioquin si poenitentiam damnat Apostolus, quomodo iterum velut segnes admonet et hortatur? quomodo claudos effectos et remissos atque solutos, quod est ruinae principium, ut erigantur invitat? Mihi quidem videtur, quia significat aliquos inter illos adulteros, 178 quos tamen publice nolebat arguere, sed fingit ignorantiam postea vero si perstiterint, 125.0242A| tunc jam convenit increpare, ne si ante volueris arguere, impudendos et protervos efficias. Sicut etiam Moyses fecit circa Zambrium et Casbitidem. Poenitentiae, inquit, locum non invenit. Potest et aliter intelligi, quia peccatum poenitentia majus admisit. Sunt enim peccata poenitentiam superantia: veluti si diceret: Non cadamus in insanabilem ruinam. Dum enim claudicat quisquis, facile potest rectus vel sanus effici: si vero penitus subvertatur, quid ulterius? Proinde necdum lapsis haec loquitur, ut eos timore deprimeret. Veluti si diceret, quia qui cecidit nullam consolationem mereri jam poterit. Et hic quidem istos ne caderent aliter admonebat: in alio vero loco ubi jam eis qui ceciderant loquitur, ne in desperationem deciderent, contraria dicit: 125.0242B| Filioli mei, inquit, quos iterum parturio donec reformetur Christus in vobis (Gal. IV, 19). Quibus alibi dicebat: Qui in lege justificamini a gratia excidistis (Gal. V, 4). Ecce ipse testatur quia ceciderant. Qui ergo stat et audit, quoniam qui ceciderit veniam non valet impetrare, validius stabit et cautius. Si vero et circa eum qui cecidit simili volueris vehementia, ad id redigitur ut nunquam possit assurgere. Quali enim spe conversionem vel quales fructus suscipit? Non solum, inquit, lacrymas fudit, sed etiam exquisivit. Et videtur quidem excludere poenitentiam: sed cautiores eos et muneratiores reddit, ne ferantur pro omnibus ad ruinam. Quanticunque igitur non credunt esse gehennam, haec in mentem revocent: et quotquot existimant impunita remanere 125.0242C| peccata, haec considerantes attendant cur Esau veniam non potuit adipisci, quia videlicet non poenituit ut debuit. Vis videre integram poenitentiam? Adverte Petrum, qualiter poenituerit postquam negaverat Christum. Narrans namque nobis evangelista ejus historiam: Et exiens, inquit, ploravit amare (Matth. XXVI, 75). Idcirco illi remissum est tam grande peccatum, quia sicut debuit poenitentiam gessit. Etiam Judas poenituit, sed male; laqueo namque se suspendit. Poenituit etiam, sicut jam dixi, et Esau; magis autem iste neque poenituit. Lacrymae quippe illae non erant poenitentiae, sed animi violenti et indignationis infernae: quod ex ejus operibus aperitur. Poenituit et beatus David: Lavabo per singulas noctes lectum meum, et in lacrymis 125.0242D| stratum meum rigabo (Psal. VI, 6, 7). Et peccatum, quod ante multum tempus admiserat, post tantos annos, tantasque generationes lugebat, veluti de recenti tempore perpetratum. Poenitentem quippe non convenit indignari, nec exasperare: quin potius continere, sicuti condemnatum et fiduciam non gerentem, et veluti quippe qui misericordia salvari desiderat. »

Et item: « Haec quippe est causa omnium bonorum, si in nobis spiritalis gratia perseverat. Haec quippe nos ad omnia recto itinere reducit, sicut etiam quando ab ea excedimus perimus, et deserti efficimur omni bono. Non itaque eam repellamus. In nobis quippe est etiam ut permaneat 125.0243A| 179 in nobis, vel ut discedat a nobis. Illud enim fit quando coelestia meditamur, hoc autem quando ad saecularia declinamus. » Item in homilia prima Psalmi L: « Propterea scribo, ut vulnus et medicamenta universi cognoscant. Non timeo confusionem, quia meam salutem desidero. Sic et Paulus facit: concessa sibi peccata publicat dicens: Gratias ago qui me confortavit Christo, quia fidelem me existimavit, qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus, et nunc fidelem me fecit (I Tim. I, 12). Propterea, inquit, memetipsum publico, ut si quis est blasphemus et injuriosus, et multis obnoxius malis, non desperet salutem. Tantum est ut recedat a malis et faciat bona, et habeat spem salutis, quia nolo mortem peccatoris, dicit Dominus, tantum ut convertatur 125.0243B| et vivat. » Item in homilia de Cananaea: « Transiens, inquit, Jesus vidit Matthaeum sedentem in teloneo, et dixit ei: Sequere me (Matth. IX, 9). O virtus sermonis! quasi quidam introiit hamus, et captivum militem fecit, et ex luto aurum est operatus. Venit uncinus, et statim exsurgens secutus est eum. In profundo malignitatis erat, et usque ad verticem virtutis conscendit, ut nobis neminem desperare debere salutem doceret, quia naturalis malignitas non est. Liberi quippe arbitrii nos creavit Deus, ut voluntate nostra cum adjutorio Dei quod volumus faciamus. Si publicanus es, potes fieri evangelista. Si blasphemus es, potes fieri apostolus. Si latro es, potes paradisi colonus effici. Si magus es, poteris adorare. Non est ulla malitia, quae poenitentia non 125.0243C| solvatur. Et ideo tanquam principia malignitatum elegit Christus, ut nemo usque in finem semetipsum despiciat. Noli mihi dicere: Perivi, quia jam medicum habes satis fortiorem te, et potentiorem quam infirmitas tua est. Medicum habes voluntatem tuam, si volueris emendantem, et potentem, et cupientem. »

Item in homilia de Turture: « Oritur sol et occidit sol, et ad locum suum revertitur. Ortus est enim nobis sol justitiae, Christus, de sancta Maria secundum carnem genitus: Oriens quippe nomen illi. Occidit vero, quando post crucem ad inferna descendit. Oritur sol, et occidit sol, et ad locum suum revertitur, ipso dicente: Cum exaltatus fuero, universos traham ad me (Joan. XII, 32). De hoc sole 125.0243D| justitiae et Isaias pronuntiat dicens: In diebus illis orietur sol justitiae, et sanitas erit in pennis ejus (Malac. IV, 2). Veniente enim sole justitiae, Christo, ad tactum fimbriae vestimenti ejus fons profluvii sanguinis exsiccatus est. Nigra sum et speciosa, filia Jerusalem. Si qua hic peccatis anima denigrata, ne timeat, tantummodo poenitentiam agat et dicat: Nigra sum ego, et decora. Et si in novissimo spiritu est, et. ut ita dicam, si in extremo halitu positus, ne formidet, tantum cum fletu poeniteat, et compuncto confiteatur corde. Ad vesperum enim demorabitur fletus, et, ad matutinum laetitia. Imitare namque Ezechiam regem, et sequentia. » Et in libro de Reparatione lapsi: « Intuere denique vel in principiis 125.0244A| Jeremiae quae referuntur de Deo, vel apud reliquos prophetas. Quomodo etiam cum despiceretur 180 et contemneretur a populo, tamen rursus revertebatur ad eos, et amore eorum constrictus, sectabatur eos etiam aversos a se. Et hoc est, quod ipse Dominus in Evangeliis indicat cum dicit: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas et lapidas missos ad te: quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alis suis, et noluisti? (Matth. XXIII, 37.) Sed et Paulus dicit ad Corinthios scribens, quoniam Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19), non reputans eis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo enim legatione fungimur, sicut Deo deprecante per nos, rogamus 125.0244B| pro Christo reconciliamini Deo. Haec etiam ad nos dici putemus. Non solum enim infidelitas, sed at vitae contaminatio, exsecrabiles istas inimicitias facit inter Deum et hominem. Sic enim Apostolus dicit, quia sapientia carnis inimica est Deo (Rom. VIII, 7). Age ergo, destruamus hunc inimicitiarum parietem, et viam nobis reconciliationis faciamus ad Deum, ut iterum efficiamur ei amabiles et concupiscibiles. » Et post aliquanta: « Nos autem, qui certi sumus de fine, et manifeste novimus, quia si nolumus, neque naufragia animae, neque damna poterimus incurrere, quomodo non arripimus denuo priora exercitia, et negotia quae negligenter amisimus reparamus, sed jacemus resupini et desides, et manus otiosas plicamus ad pectus, et utinam otiosas, 125.0244C| et non operantes in perniciem nostri, quod est utique evidentis insaniae? » Et item: « Nam si propterea nos fecisset Deus ut puniret, bene desperares et dubitares de salute tua. Si vero propter bonitatem suam tantummodo nos fecit, ut aeternis ejus bonis et muneribus fruamur, atque quae agit ab initio saeculi usque ad praesens tempus, propterea agit, et propterea monet, ut nos misericordia sua salvet, quae ultra nobis desperandi, quae ambigendi causa supererit? » Et post paululum, ostendens quam amabiliter conversionem suscipiat peccatoris dicit: « Quis dabit cor eorum ita esse in eis, ut timeant me et custodiant mandata mea omnibus diebus vitae suae, ut bene eis fiat et filiis eorum usque in saeculum? Sed et Moyses, docere populum volens quid 125.0244D| Deus requirat ab omnibus, ita dicit: Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus poscit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et incedas in omnibus viis ejus, ut diligas eum ex toto corde tuo et ex tota anima tua? (Deut. X, 12.) Deus vero, qui cupit diligi a nobis, et omnia facit pro hoc, nec unigenito suo parcit pro salute nostra et charitate, et qui optat, ut ita dicam, ut quocunque pacto et quandocunque reconciliemur ei, quomodo poenitentes nos et conversos ad se non libenter suscipiet et amabit ut filios? » et caetera quae plenius et latius in praefatis suis dictis lector quilibet poterit invenire.

Sed et in Commento Evangelii Matthaei dicit: « Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et 125.0245A| lapidas eos qui ad te mittuntur (Matth. XXIII, 37). Omnia futura ante prospiciens Dominus praevidit etiam ruinam civitatis illius, et plagam quae a Romanis ventura fuerat super populum illum. Ideo extollens lamentum lugebat eum 181 dicens: Jerusalem, Jerusalem. Recordabatur quidem sanguinem sanctorum suorum qui effusus erat ab illis, et qui adhuc postmodum fuerat effundendus Sed non tantum dolebat de injuria sanctorum suorum, sciens qualem illis gloriam praeparaverat pro morte carnali: sed de illorum interitu flebat, et in illo pejora. Sicut enim benefacientes non Deo praestamus, sed nobis, Deus autem gaudet non de suo lucro, sed de nostra salute: sic peccantes non Deo nocemus, sed nobis, Deus autem tristatur non de sua injuria, sed 125.0245B| de nostra perditione. Sicut rex benignus, audiens criminosas personas, lege quidem ipse mortis sententiam dictat adversus eos: tamen, misericordia instigante, lacrymas fundit super ipsos, et vult eos adjuvare, et non potest, contradicente sibi justitia. Quoniam misericordia tunc est vera misericordia, si sic facta fuerit ut justitia per eam non condemnetur. Si autem, contempta justitia, misericordia observetur, ipsa misericordia non est misericordia, sed fatuitas. Nam et justitia non est vera justitia, nisi habuerit in se misericordiam. Justitia sine misericordia non est justitia, sed credulitas: sic et misericordia sine justitia non est misericordia, sed fatuitas. Sic et Dominus ipse quidem mortis sententiam dictabat super Judaeos dicens: Ecce ego mitto ad vos prophetas, et 125.0245C| ex ipsis occidetis, ut veniat super vos omnis sanguis justus (Matth. XXIII, 34), et ipse eos miserabili lamentatione plangebat dicens: Jerusalem, Jerusalem. Nam Deus invitus compellitur cum magno dolore peccatores condemnare. Non enim sic dolet, quia ipse ab eis offenditur, sed quia quasi violenter cogitur perdere aliquem qui omnes cupit salvare. Nam quemadmodum in vobis contra naturam est benefacere? Sed dicet aliquis: Cum in potestate habeat Deus perdere et salvare, quis eum invitum compellit condemnare si non vult? Tu qui non desideras misericordiam Dei. Nam sicut qui desideranti misericordiam denegat crudelis est, sic qui non desideranti misericordiam praestat injustus est. Sed dicis: Quis est homo qui non desiderat misericordiam 125.0245D| Dei? Tu, qui permanes in peccatis. Desiderare est autem misericordiam Dei, converti ad Deum. Ille enim desiderat misericordiam Dei, qui timet iram ejus. Non desiderat misericordiam Dei, sed contemnit, qui non convertitur ad Deum qui fecit eum. Jerusalem, Jerusalem, quae usque nunc luctata es contra misericordiam meam tuis peccatis, nunc autem jam superasti. Volo enim in te misereri, sed vires misericordiae faciendae non habeo, nec possum te amplius sufferre. Incessabilibus enim iniquitatibus tuis misericordia mea quasi jam lassata proposito suo defecit. Quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te mittuntur. Misi ad te Isaiam et serrasti eum: misi ad te Jeremiam, et lapidasti 125.0246A| eum: misi Ezechiel, et tractum per lapidem excerebrasti eum. Quomodo saneris, qui nullum ad te medicum venire permittis? quomodo cures infirmitatem tuam, qui omnem medicinam conculcas? Sanctis meis 182 non peperci, ut tibi parcerem peccatrici. Illorum vitam neglexi ne tuam mortem viderem. Omnes medici spiritales in te defecerunt, et tu curata non es: insanabilis passio tua vicit artem divinam. Si de morte tua gavisus fuissem, nunquam ad te misissem prophetas. Si te perdere voluissem, nunquam ad te ipse venissem. Ego tibi quid faciam, si tu ipsa vivere non vis? Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos suos, et noluisti? Cum te in Aegypto quasi sanguinarius accipiter sequebatur Pharao, misi super te Moysem et 125.0246B| Aaron, quasi duas mollissimas pennas misericordiae. Liberatos vos de unguibus ejus rapui in desertum, et noluistis, facientes vobis vitulum in Choreb, ut serviretis potius idolo mortuo, quam Deo viventi. Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos suos, et noluisti? Percurrere si vis in judicium, quoties peccaverunt, et tradidit illos Deus, et iterum liberavit. »

Et sanctus Theophilus Alexandrinus episcopus: Cujus rei testis est ille qui loquitur: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt (Psal. XIII, 3). Et prophetae Christi auxilium deprecantes: Domine, inclina coelos et descende (Psal. CXLIII, 5): non ut mutaret loca, sed propter salutem nostram carnem humanae fragilitatis assumeret.

125.0246C| Et sanctus Hieronymus, Hebraicae, Graecae, et Latinae linguae peritissimus, qui dicitur ut nucem juxta nucleum frangens, medullas et ipsa viscera Scripturae sanctae investigando, Domino inspirante, penetrare promeruit, in expositione Ezechielis prophetae ita dicit: « Nunquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis et vivat? (Ezech. XVIII, 23.) Ergo Domini voluntatis est omnes salvos fieri, et ad notitiam veritatis venire. Ubicunque autem Dei videtur severa et truculenta sententia, non homines sed peccata condemnat. » Et item supra: « Ad eos sermo fit qui volunt agere poenitentiam, et justitia peccata delere, ut cum fiducia convertantur, et pleno animo agant poenitentiam. Hic autem ad eos loquitur, qui 125.0246D| magnitudine peccatorum, imo impietatum suarum, desperant salutem. » Et post pauca: « Quibus respondet Deus, non velle se mortem impii, sed ut revertatur et vivat. Atque ut sciamus qui sint impii ad quos loquitur, sequens sermo demonstrat: Quare moriemini, domus Israel? (Ezech. XXI, 31.) Vita autem et mors in hoc loco non haec significatur, qua omnes communi cum bestiis lege naturae vel vivimus, vel morte dissolvimur: sed illa de qua scriptum est: Placebo Domino in regione viventium (Psal. CXIV, 9). Et, Anima quae peccaverit ipsa morietur (Ezech. XVIII, 10), et a speciali commonitione, qua Israel domui loquebatur, ad generalem transit disputationem, quod et justum praeteritae non 125.0247A| salvent justitiae, si novis sceleribus fuerit occupatus, et peccatorem vel impium antiqua peccata non perdant, si operibus justitiae veteres emendarit errores, Deumque non praeterita in utroque judicare, sed praesentia. Si dixero, inquit, justo: Vita vives, et ei praemia justitiae 183 pollicitus fuero, confisusque ille peccaverit, omnes justitiae ejus pristinae oblivioni tradentur, in praesenti iniquitate morietur. Nec mea est mutata sententia, cum non possim in eodem homine peccatori reddere quod justo promiseram. Econtrario, si peccatori et impio fuero comminatus, et dixero: Adhuc tres dies et Ninive subvertetur, et ille egerit poenitentiam, bonisque operibus emendarit errorem, in mandatis vitae ambulet, nec faciat 125.0247B| quidquam injustum, nonne habebit vitam, cui est Christus vivere, et nequaquam mori? Comminatio peccatoris justum punire non debeat. »

Et in Osee propheta: Cum sanare vellem Israel (Osee VII, 1): « Ego qui malo poenitentiam peccatoris quam mortem, et postea loquor in Evangelio: Non indigent sani medico, sed hi qui male habent (Luc. V, 51), vulnera populi mei sanare conatus sum. Et cum haec omni arte tractarem, ut miserabilis populus curaretur, subito exstitit Jeroboam de tribu Ephraim, qui vitulos aureos faceret, et malitia Samariae revelata est. Et est sensus: Cum vellem vetera populi mei peccata delere propter antiquam idololatriam, Ephraim et Samaria nova idola repererunt. Sed et hoc dici potest, quod Domino Salvatore, 125.0247C| post effusionem sanguinis sui, et Ecclesiam tam de Judaeis quam de gentibus congregatam, volente populi peccata sanare, et eos ad poenitentiam reducere, subito Ephraim, qui ubertatem falsorum dogmatum repromittunt, et populus Samariae, qui se dicit Dei praecepta servare, surrexerunt et operati sunt idolum falsorum dogmatum, et per illos ingressus est fur et latro diabolus in Ecclesiam, sive ipsa doctrina haereticorum ingressa est quasi fur et latrunculus. De quibus et Salvator dicit in Evangelio: Omnes qui venerunt fures fuerunt et latrones (Joan. XIV, 8) » Item: « Non sunt reversi ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt in omnibus his (Osee VII, 10). Quod si reversi fuissent ad Dominum, audissent 125.0247D| utique per Jeremiam loquentem Dominum: Revertimini ad me, et ego revertar ad vos. Et cum tanta fecerint, non quaesierunt eum quem suo vitio perdiderunt. » Item: « Circumdedit me in mendacio Ephraim (Osee XI, 12). Quod et Ephraim et domus Israel et Juda circumdederint Deum in mendacio et impietate, et tantae clementiae sit Deus, ut non eis abscindat spem salutis, sed ignoscat illis, et paratus sit vocare populum sanctum et populum Dei, qui nunc impietate perversus est. Juxta tropologiam quoque, velle Dominum et haereticos salvari, et ecclesiasticos peccatores, et omnes suo vocabulo nuncupari. » Et item: « Sanabo contritiones eorum (Osee XIV, 5). Hoc tam ad haereticos et Judaeos, quam ad gentes et ad omne dogma perversum referri 125.0248A| potest, ut cum egerint poenitentiam veniam consequantur. » Item in prophetia Amos: « Super tribus sceleribus Gazae (Amos I, 6). Hoc est ergo quod dicit: Exspectavi multo tempore ut agerent poenitentiam, et ideo nolui punire peccantes, ut aliquando conversi reciperent sanitatem. » Et item: « Non faciet Dominus Deus verbum, nisi revelaverit (Amos III, 7). Et nota quod clemens et benignus Deus semper futura praenuntiat, 184 ne cogatur inferre supplicia. Qui autem praedicit, non vult punire peccantes. » Et item: « Juravit Dominus in superbiam Jacob (Amos VIII, 7). Ut qui egerit poenitentiam, ascendat cum fluvio ascendente: qui autem perseveraverit in delictis, descendat sicut fluvius Aegypti, et ingressus mare absorbeatur. Ac per hoc ostendit 125.0248B| superbiam Jacob, contra quam jurat Deus, aeternis suppliciis devorandam. » Et item: « Si conversa fuerit gens illa a malis suis, et ego agam poenitentiam de his quae cogitaveram facere ei (Hier. XVIII, 8). Non ergo Deus mutatur, qui semper est immutabilis: sed nos cum nostram conversationem mutamus, saevit, irascitur, comminatur, et dicit se illaturum esse supplicia. Si agamus poenitentiam, ipsum quoque suae poenitebit sententiae. » Et item in prophetia Jonae (Jon. IV, 2): « Misericors enim et miserator Dominus, patiens et multae miserationis. Tamen eos qui custodiunt vanitates non relinquit, non detestatur, sed exspectat ut redeant. Illi vero tantam misericordiam, et ultro se offerentem, sponte propria derelinquunt. » Et item: « Afflictus est Jonas (Jonae IV, I). Pulchre autem 125.0248C| dolens, quod interpretatur Jonas, affligitur dolore, et tristis est anima ejus ad mortem: quia ne periret populus Judaeorum, quantum in se fuit, multa Christus perpessus est. » Et item: « Confidenter respondit et dixit: Bene irascor ego, vel contristor usque ad mortem, Non enim sic volui salvare alios ut perirent alii, non sic alienos lucrifacere, ut meos perderem. Et revera usque ad praesentem diem Christus plangit Jerusalem, et plangit usque ad mortem, non suam sed Judaeorum, ut moriantur negantes, et resurgant Dei Filium confitentes. »

Et in Michaea propheta: Ante faciem eorum diviserunt (Mich. II, 13): « Quia angeli, sive Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, diviserunt quod videbatur obstare, et fecerunt viam volentibus ingredi. » Et 125.0248D| item: « Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum (Mich. VI, 8). Quia dubitas, o popule Israel, imo universum hominum genus (neque enim loquor ad populum Judaeorum, sed generaliter ad omnem hominem), quomodo pro peccatis tuis possis placare Deum, si nec habes victimas, quibus tua compensetur impietas, ego respondebo tibi, quid quaerat Deus. » Et item idem in Commento Epistolae ad Ephesios: « Nos homines pleraque volumus facere consilio, sed nequaquam sequitur effectus. Illi autem, scilicet Deo, nullus resistere potest, quin omnia quae voluerit faciat. Vult autem ea quae sunt plena rationis atque consilii. Vult salvari omnes, et in agnitionem veritatis venire. Sed quia nullus absque 125.0249A| propria voluntate salvatur, liberi enim arbitrii sumus, vult nos bonum velle, ut cum voluerimus, velit in nobis et ipse suum implere consilium. » Et item, « Nolite contristare Spiritum sanctum Dei (Ephes. IV, 30). Moeror sancti Spiritus sic intelligendus, quomodo ira Dei, et somnus, et caeterae in humanam similitudinem passiones. Non quo contristetur Spiritus, et ullam perturbationem Divinitas sentiat: sed quo ex verbis nostris Dei discamus affectus, quod moereat quotiescunque peccamus, et defleat peccatores. 185 Nam et Salvator in corpore constitutus flevit Hierusalem, et omne hominum genus in propheta deplorat, dicens: Heu mihi anima quia periit reverens a terra, et qui corrigat inter homines non est. Omnes in sanguine judicantur (Mich. VII, 2). 125.0249B| Et item in homilia undecima Evangelii secundum Lucam: Haec fuit descriptio prima a praeside Syriae Cyrino (Luc. II, 2). O Evangelista, videris significare quia in totius orbis professione describi oportuerit et Christum, ut cum omnibus scriptus sanctificaret omnes, et cum orbe relatus in censum, communionem sui praeberet orbi, ut post hanc descriptionem, describeret quoque ex orbe secum in libro viventium, et quicunque credidissent in eo, postea cum sanctis illius scriberentur in coelis. » Et in duodecima: « Quamobrem angelus descendit de coelo, et ait: Annuntio vobis gaudium magnum (Luc. II, 10), et reliqua. Puto et de universis hominibus generaliter debere credi. Unicuique duo assistunt angeli, alter justitiae, alter iniquitatis. Si bona fuerint in 125.0249C| corde nostro, quin nobis loquatur angelus Domini. Sin vero mala fuerint in corde nostro versata, loquitur nobis angelus diaboli. Sic et in singulis provinciis. » Item in tertia decima: « Cum fecissent omnia, » quin angeli, « quae in suis viribus erant, ut sanarentur homines, et noluissent illi recipere sanitatem, cernunt eum qui sanare potuit glorificantes. » Item in decima quinta: « Videns Simeon parvulum a se gestari, qui ad vinctos venerat resolvendos, seque ipsum nodis corporis liberandum, sciens neminem posse de claustro corporis quempiam emittere cum spe futurae vitae, nisi eum quem brachiis continebat. Unde et ad eum loquitur, Nunc dimittis servum tuum in pace (Luc. II, 23). Hoc autem non solum de Simeone, sed de omni humano genere sentiendum 125.0249D| est. Si quis e carcere vinctorum domo dimittitur, ut ad Christum vadat, sumat Jesum in manibus, et circumdet eum brachiis suis, totum habeat in sinu suo, et tunc exsultans poterit ire quo desiderat. » Et item in vigesima prima: « Dicendum est baptismo Jesu coelum fuisse reseratum, et ad dispensationem remissionis peccatorum, non illius qui peccatum non fecit, neque inventus est dolus in ore ejus, sed ad totius mundi, apertos esse coelos, et Spiritum sanctum descendisse. Et postquam Dominus ascendit, et in excelsum captivam duxit captivitatem, tribuit ita nobis Spiritum qui a se venerat. Quem quidem et dedit resurrectionis tempore dicens: Accipite Spiritum sanctum. » Haec de sancto 125.0250A| Hieronymo testimonia data sufficiant. Quia si omnia quae colligi possunt, et de omnibus illius libris quos habemus testimonia posuerimus, non solum sufficientiam, sed sufficientiae modum excedent.

Et sanctus Cyrillus ad Nestorium (epist. 2). « Itaque is qui ante saecula omnia est natus ex Patre, etiam ex muliere carnaliter dicitur procreatus. Non quia divina ipsius natura de Virgine sumpsit exordium, nec quod propter seipsam opus habuit secundo nasci post illam nativitatem 186 quam habebat ex Patre: est enim ineptum et stultum hoc dicere, quod is qui ante omnia saecula est consempiternus Patri, secundae regenerationis eguerit ut esse inciperet; sed quia propter nos, et propter nostram salutem naturam sibi copulavit humanam, et 125.0250B| processit ex muliere, idcirco dicitur natus esse carnaliter. »

Sanctus Augustinus, vir sagacissimus atque eruditissimus, qui contra haereticos haec verba Apostoli, quibus dicit omnes homines Deum velle salvari, multoties et multipliciter exposuit, et in libro Enchiridion hinc plura locutus est, sed et in libris contra Julianum, et de Correptione et Gratia, et de Praedestinatione sanctorum, ac Bono perseverantiae, hanc sententiam saepe revolvit. Unde et expressius atque calcatius in libro de Spiritu et Littera (cap. 33), ita dicit: « Rursus metuendum est ne infideles atque impii non immerito se veluti juste excusare videantur ideo non credidisse quod dare illis Deus istam noluit voluntatem. Nam illud quod dictum 125.0250C| est, Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari pro bona voluntate (Philip. II, 13), gratia jam est, quam fides impetrat, ut possint esse hominis opera bona, quae operatur fides per dilectionem, quae diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Sed credimus ut impetremus hanc gratiam, et utique voluntate credimus. De hac quaeretur unde sit nobis. Si natura, quare non omnibus, cum sit idem Deus omnium creator: si dono Dei, etiam hoc quare non omnibus, cum omnes homines velit salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire. Prius igitur illud dicamus, et videamus utrum huic satisfaciat quaestioni, quod liberum arbitrium, naturaliter attributum a Creatore animae rationali, illa media vis est, quae vel intendi ad 125.0250D| finem, vel inclinari ad infidelitatem potest. Et ideo nec istam voluntatem, qua credit Deo, dici potest homo habere quam non acceperit: quando quidem vocante Deo surgit de libero arbitrio, quod naturaliter cum crearetur accepit. Vult autem Deus omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire. Non sic tamen, ut eis adimat liberum arbitrium, quo vel bene vel male utentes justissime judicentur. Quod cum fit, infideles quidem contra Dei voluntatem faciunt cum ejus Evangelio non credunt. Nec ideo tamen eam vincunt, verum seipsos fraudant magno et summo bono, malisque poenalibus implicant, experturi in suppliciis potestatem ejus, cujus in donis misericordiam contempserunt. 125.0251A| Ita voluntas Dei semper invicta est. Vinceretur autem, si non inveniret quid de contemptoribus faceret, aut ullo modo possent evadere quod de talibus ille constituit. Qui enim dicit, verbi gratia, Volo ut hi omnes servi mei operentur in vinea, et post laborem requiescentes epulentur, ita ut quisquis eorum hoc noluerit, in pistrino semper molat: videtur quidem quicunque contempserit, contra voluntatem Domini sui facere, sed tunc eam vincet, si et pistrinum contemnens effugerit, quod nullo modo fieri potest sub Dei 187 potestate. Unde scriptum est, Semel locutus est Deus (Psal. LXI, 12), hoc est incommutabiliter: quanquam et de unico verbo possit intelligi. Deinde subjungens quid incommutabiliter sit locutus, Duo haec, inquit, audivi, quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, 125.0251B| misericordia, qui reddis unicuique secundum opera sua. Ille igitur reus erit ad damnationem sub potestate ejus, qui contempserit ad credendum misericordiam ejus. Quisquis autem crediderit ei, qui se a peccatis omnibus absolvendum, et ab omnibus vitiis sanandum, et calore ac lumine ejus accendendum illuminandumque non contempserit, habebit ex ejus gratia opera bona, ex quibus etiam secundum corpus a mortis corruptione redimatur, coronetur, bonisque satietur, non temporalibus, sed aeternis, supra quam petimus et intelligimus. Haec disputatio, si quaestioni illi solvendae sufficit, sufficiat. Si autem respondetur, cavendum esse ne quisquam Deo tribuendum putet peccatum quod admittitur per liberum arbitrium, si in eo quod dicitur, Quid habes 125.0251C| quod non accepisti? propterea etiam voluntas qua credimus dono Dei tribuitur, quia de libero existit arbitrio, quod cum crearemur accepimus: attendat et videat non ideo tantum istam voluntatem divino muneri tribuendam, quia ex libero arbitrio est, quod nobis naturaliter concreatum est, verum etiam quod visorum suasionibus agit Deus ut velimus, et ut credamus, sive extrinsecus per evangelicas exhortationes, ubi et mandata legis aliquid agunt, si ad hoc admonent hominem infirmitatis suae, ut ad gratiam justificantem credendo confugiat: sive intrinsecus, ubi nemo habet in potestate quid ei veniat in mentem, sed consentire vel dissentire propriae voluntatis est. His ergo modis quando Deus agit cum anima rationali ut ei credat, neque enim credere potest quodlibet 125.0251D| libero arbitrio, si nulla sit suasio vel vocatio cui credat, profecto et ipsum velle credere Deus operatur in homine, et in omnibus misericordia ejus praevenit nos. Consentire autem vocationi Dei, vel ab ea dissentire, sicut diximus, propriae voluntatis est. Quae res non solum non infirmat quod dictum est, Quid enim habes quod non accepisti? verum etiam confirmat. Accipere quippe et habere anima non potest dona, de quibus hoc audit, nisi consentiendo: ac per hoc quid habeat et quid accipiat Dei est: accipere autem et habere, utique accipientis et habentis est. Jam si ad illam profunditatem scrutandam quisquam nos coarctet, cur illi ita suadeatur ut persuadeatur, illi autem non ita, duo sola occurrunt 125.0252A| interim quae respondere mihi placeat, O altitudo divitiarum! et, Nunquid iniquitas apud Deum? Cui responsio ista displicet, quaerat doctiores, sed caveat ne inveniat praesumptores. »

Et in libro V (cap. 3), contra Julianum: « An oblitus es quod idem ipse doctor ait: Ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis? (II Tim. II, 25.) Sed judicia ejus sicut multa abyssus. Nos certe, si eos in quos nobis potestas est ante oculos nostros perpetrare scelera permittamus, rei 188 cum ipsis erimus. Quam vero innumerabilia ille permittit fieri ante oculos suos (cap. 26), quae utique si noluisset, nulla ratione permitteret? et tamen justus et bonus est, et quod praebendo patientiam dat locum poenitentiae 125.0252B| nolens aliquem perire. » Et in libro de Catechizandis rudibus, in quo qualitercunque hanc sententiam contra haereticos exposuerit, quomodo imbuendis ad fidem tradenda sit, et imbutis tenenda sit, evidenter ostendit, dicens: « Vere, frater, illa magna et vera beatitudo est, quae in futuro saeculo sanctis promittitur. Omnia vero visibilia transeunt, et omnis hujus saeculi pompa, et deliciae, et curiositas interibunt, et secum ad interitum trahunt amatores suos. A quo interitu, hoc est poenis sempiternis, Deus misericors volens homines liberare, si sibi ipsi non sint inimici, et non resistant misericordiae Creatoris sui, misit unigenitum Filium suum, hoc est, Verbum suum, aequale sibi, per quod condidit omnia, et manens quidem in divinitate sua, et non 125.0252C| recedens a Patre, nec in aliquo mutatus, assumendo tamen hominem, et in carne mortali hominibus apparendo, venit ad homines, ut quemadmodum per unum hominem, qui primus factus est, id est Adam, mors intravit in genus humanum, quia consensit mulieri suae seductae a diabolo, ut praeceptum Dei transgrederentur: sic per unum hominem, qui etiam Deus est Dei Filius, Jesum Christum, deletis omnibus peccatis praeteritis, credentes in eum omnes in aeternam vitam ingrederentur. » Et in libro de Bono perseverantiae (cap. 23): « Atque utinam tardi corde et infirmi, qui non possunt Scripturas vel earum expositiones intelligere, sic audirent vel non auderint in hac quaestione disputationes nostras, ut magis intuerentur orationes suas, quas semper habuit 125.0252D| et habebit Ecclesia ab exordiis suis, donec finiatur hoc saeculum. De hac enim re, quam nunc adversus novos haereticos (cap. 24), non commemorare tantum, sed plane tueri et defensare compellimur, nunquam tacuit in precibus suis, etsi aliquando in sermonibus exerendam, nullo urgente adversario, non putavit. Quando enim non oratum est in Ecclesia pro infidelibus, atque inimicis ejus ut crederent? quando fidelis quisquam amicum, proximum, conjugem habuit infidelem, et non ei petivit a Domino mentem obedientem in Christiana fide? Quis autem sibi unquam non oravit, ut in Domino permaneret? aut quis sacerdotem super infideles Dominum invocantem, si quando dixit: Da illis, Domine, 125.0253A| in te sperare usque in finem, non solum voce ausus est, sed saltem cogitatione reprehendere, ac non potius super ejus talem benedictionem, et ore credente, et corde confitente, respondit Amen? » Ecce quomodo sanctus Augustinus consentit et confirmat quod sanctus dixerat Coelestinus: Legem credendi lex statuat supplicandi. Cur autem non omnes salventur cum omnes Deus salvos fieri velit, ipse in libro de Praedestinatione sanctorum (cap. 6) dicit: « Multi audiunt verbum veritatis, sed alii credunt, alii contradicunt. Volunt ergo isti credere, nolunt 189 autem illi. Quis hoc ignoret? quis hoc neget? Sed cum in aliis praeparetur, in aliis non praeparetur voluntas a Domino, discernendum est utique quid veniat de misericordia ejus, quid de judicio. Quod 125.0253B| quaerebat Israel, ait Apostolus, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est, caeteri vero excaecati sunt, sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant usque in hodiernum diem (Isa. VI; Rom. XI, 8). Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in retributionem, et in scandalum illis. Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva (Psal. LXVIII, 23). Ecce misericordia et judicium, misericordia in electione quae consecuta est justitiam Dei, judicium vero in caeteros qui excaecati sunt: et tamen illi quia voluerunt crediderunt, illi quia noluerunt non crediderunt. Misericordia igitur et judicium in ipsis voluntatibus facta est. » Et item: « Est ergo in malorum potestate 125.0253C| peccare. Ut autem peccando hoc vel hoc illa mala faciant, non est in eorum potestate, sed Dei dividentis tenebras, et ordinantis eas, ut hinc etiam quod faciunt contra Dei voluntatem, non impleatur nisi voluntas Dei. » Et in libro de Bono perseverantiae (cap. 6): « Petimus ne inferamur in tentationem: et si exaudimur, utique non fit, quia Deus non permittit ut fiat. Nihil enim fit, nisi quod aut ipse facit, aut fieri ipse permittit. Et in libro de Praedestinatione gratiae (cap. 2): Quaestionis ejus, quantum donante Domino possumus, occulta rimemur, quam beatus apostolus Paulus diversis locis, non parum etiam discrepantibus verbis, studiosis proponit scrutatoribus, eisque per ipsam loquitur veritatem. Sententiam siquidem, in Dei gratiae praecedentis 125.0253D| latissima et robustissima disputatione confectam, ita concludens ait: Ergo cui vult miseretur, et quem vult obdurat; cum in alia epistola de divina benevolentia ipse sic dicat: Qui vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4). Occurrit enim cur pereant ex his aliqui, cum Omnipotens omnes salvos fieri velit, et in agnitionem veritatis venire: deinde quare rursum indurat alios, misertus aliorum, aut quo modo velit omnes salvos fieri homines, cum ipse nonnullos ne salventur induret. Hoc quantum ad humanam justitiam videtur injustum. Sed quis ita desipiat, vel potius quis ita blasphemet, ut dicat de justitia Dei lege humanae justitiae disputandum? Quae profecto si justitiae Dei 125.0254A| adversatur, injusta est. Ab illo enim qui summe justus est, omne quod qualitercunque justum est, manare manifestum est. Quis ergo erit qui incommutabiliter manentem, et omnia quae sunt condentem, regentem, atque servantem, Dei sapientiam humanae sapientiae pendat arbitrio, de qua idem Apostolus dicit, quia Sapientia carnis inimica est Deo (Rom. VIII, 7), et alibi: Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum? (I Cor. III, 19.) Non est ergo de illa majestate divinae sapientiae humanae vanitatis arbitrio disputandum. » Et paulo post (cap. 3): « Quem ergo movet haec in divinae gloriae dispensatione diversitas, et injustum putat negari alter quod alter acceperit, intelligat quemadmodum 190 divinitus dixerit Psalmista: Universae viae Domini 125.0254B| misericordia et veritas (Psal. XXIV); atque cognoscat tali Deum res humanas agitare judicio, ut debitas poenas aut juste reddat, aut misericorditer donet. » Et paulo infra: « Per unum hominem, inquit, peccatum intravit in mundum, et peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 11). Mors intrare non potuit nisi intrante peccato: et quoniam mors non naturae conditio, sed poena peccati est, sequatur necesse est poena peccatum. » Et post pauca: « Quoniam in ipso omnes, quin primo homine, sicut ait Apostolus, peccaverunt, et ipsa jam in principio unde descendimus massa damnata est, nullus de duritia sua, nullus de poena conqueri audeat, quae etiam non existentibus peccatis propriis, sola nascendi conditione 125.0254C| debetur. Quod vero Deus aliis gratuita vocatione conversis misericordiam largitur indebitam, non ad dispensatoris injustitiam, sed ad donantis misericordissimam largitatem veritatis ratione referendum est. » Et item post pauca (cap. 4): « Itaque ex superiore hujus parte sententiae, qua dicit cui vult miseretur (Rom. IX, 18), puto quod nullus nisi indignus misericordia audeat disputare. Quod vero sequitur, quem vult indurat, ibi paululum humanae mentis intentio verbi novitate confunditur. Sed non ita intelligendum est, quasi Deus in homine ipsam quae non esset duritiam cordis operetur. Quid est enim aliud duritia quam Dei obviare mandatis? Unde illud beatus Stephanus dicebat ad populum: Dura cervice, et non circumciso corde et auribus, 125.0254D| vos semper Spiritui sancto restitistis (Act. VII, 51). Quam qui a Deo fieri putat, propterea quod dictum est quem vult indurat, ipsum praevaricationis intuatur exordium, et Deo donante mandatum, per quod transgressionis culpam in corde fuerit operatus attendat. Quamvis ne ab ipso quidem, si negaret assensum, potuit tentatore compelli. Ergo quidquid post illam praevaricationem natus supplicii homo patitur, juste reddi, meritoque fateatur. Indurare enim dicitur Deus eum quem mollire noluerit (cap. 6), sic etiam excaecare dicendus est eum quem illuminare noluerit, sic etiam repellere eum, quem vocare noluerit. »

Et post aliquanta: « Qui autem pie quaerens aliquid 125.0255A| desiderat invenire, illum locum ejusdem Scripturae relegat, ubi primo Moysi in rubo ignis apparuit, atque ita cor ejus ardore divinae charitatis ignivit, ut in conspectu regum, sicut David dicit, testimonia ejus sine confusione loqueretur: et ibi inveniet, totum hoc quod indurasse Deus Pharaonis cor praemittit, non ad operationem Dei, sed ad praescientiam pertinere. Loquens enim Dominus de rubo, sic dicit: Ego autem scio quod non dimittet vos Pharao rex Aegypti, nisi per manum magnam (Exod. III). Sed extendens manum meam, percutiam Aegyptios in omnibus mirabilibus quae faciam, et postea dimittet vos. Haec prima vox Dei est, qua futuram voluntatem Pharaonis sicut praeviderat indicabat. Postea jam inter ipsos miraculorum imbres 125.0255B| dixisse legitur: Ego autem indurabo cor Pharaonis, ne dimittat populum (Exod. IV, 21). Ubi jam 191 aperte intelligitur primam iterasse sententiam. Quid est enim indurabo, nisi non molliam? Apparet enim in alios manante justitia, in alios gratia profluente, Scripturae illius sententiam fuisse completam, qua dixit Deus Pharaoni: In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra (Exod. IX, 16). Utente enim Deo bene etiam malis, induratione Pharaonis, flagellis Aegypti, et tot ac tantis in illa gente miraculis pariter acervatimque perfectis, quid aliud gestum est, quam ut Dei virtus apud se magna, in se plena, ad humani generis notitiam perveniret, non Deo, sed ipsis relegentibus et credentibus profutura? 125.0255C| Pharaonem non esse mutandum, et illam omnem gentem, quae post tot verbera vix sibi erutum Dei populum armis etiam insectari conabatur et bello, alta illa Deus providentiae suae luce praescivit. Sed periturorum interitum praedestinatis a se vasis misericordiae salutis esse voluit argumentum, et aliorum perditione ad salutem usus est aliorum. » Et post plurima (cap. 13): « Dominus noster Jesus Christus Filius Dei, Verbum Patris, aequale et coaeternum Patri, semetipsum, exinanivit formam servi accipiens, et cum peccatum ipse non esset, factus assumpta carne peccatum, ut, peccato carnis homine sanato, peccatum damnaret in carne: venit quaerere quod perierat, sanare quod aegrotabat, erigere quod jacebat, potestatem habens dimittere peccata, quod 125.0255D| non debebat donare, quod ei debebatur ignoscere, deletisque omnibus veteris culpae maculis, quam fecerat reparare naturam. De his quibus poenam severitas justa decreverat, secundum ineffabilem dispositionis occultae misericordiam, elegit vasa quae faceret in honorem: et alios a ventura ira dono gratuitae vocationis absolvit, alios derelinquens ad aequalitatis judicium reservavit, nulli tamen agnoscendae veritatis abstulit facultatem: et ita plenitudo divinae praescientiae, in alios manante justitia, in alios gratia profluente completa est, ut pereuntibus quos praescierat Deus esse perituros, et servatis quos in illa secreta sua electione praescierat esse salvandos, toto orbe diffusa multiplicaretur Ecclesia 125.0256A| Item ipse in Psalmo XXXII: Dominus dicit in Evangelio: Non ego judico quemquam: sermo quem locutus sum eis, ipse judicabit eos in novissimo die (Joan. VIII, 15). Nec se excuset qui audire non vult, quasi non sit quod ab illo exigatur. Idipsum enim exigitur, quia noluit accipere cum daretur. Aliud est enim non posse accipere, aliud nolle. Illic excusatio necessitatis, hic reatus est voluntatis. » Et in Psalmo XXXV: « Dixit injustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus (Psal. XXXV, 2). Non unum hominem, sed genus hominum iniquorum dicit, qui sibi adversantur, non intelligendo ut bene vivant, non quia non possunt, sed quia nolunt. »

Prosper quoque, vir eruditissimus atque religiosissimus, hinc in libro primo de Vocatione gentium 125.0256B| (cap. 2) ita dicit: « Credimus et piissime confitemur, quod nunquam universitati hominum divinae providentiae 192 cura defuerit: quae licet exceptum sibi populum specialibus ad pietatem direxit institutis, nulli tamen nationi hominum bonitatis suae dona subtraxit, ut propheticas voces et praecepta legalia convincerentur in elementorum obsequiis ac testimoniis accepisse. Unde et inexcusabiles facti sunt, quia deos sibi Dei dona fecerunt, et quae creata erant ad utendum, venerati sunt ad colendum. In quam impietatem etiam illa gens, quam sibi ab omnibus gentibus Dominus segregavit, tota transisset, nisi misericordiae suae propositum sustentandis electorum lapsibus praetendisset. Nam plenae sunt paginae Veteris Testamenti de Israeliticae defectionis 125.0256C| relatu: ut aperte appareat divinae semper fuisse gratiae, quod non omnis ille populus discessit a Domino. Ita humana natura in primi hominis praevaricatione vitiata, etiam inter beneficia, inter praecepta et auxilia Dei, semper in exteriorem est proclivior voluntatem, cui committi non est aliud quam dimitti. » Et post aliquanta (cap. 3). « Quid enim mirum, si quidam ad vitae sacramenta non veniunt, cum plerique qui videbantur venisse discedant? de quibus dicitur: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. » Et post pauca: « Tales non invocant nomen Domini, quia non habent spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus Abba pater. Nemo autem potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto: et quicunque spiritu Dei aguntur, hi filii sunt 125.0256D| Dei, qui ad Deum per Deum perveniunt, et salvari volentes omnino salvantur: quia ipsum desiderium salutis ex Dei inspiratione concipiunt, et per illuminationem vocantis, in agnitionem veniunt veritatis. » Et item post aliquanta (cap. 4): « Cum haec legerint vel audierint qui amant calumniosa certamina, dicent nos per hujusmodi disputationes Apostolo contradicere, definienti quod Deus omnipotens omnes homines velit salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire. Quam particulam verborum Apostoli ita nos integre pleneque suscipimus, ut nihil ei de praecedentibus sive subjectis quae ad ipsam pertinent subtrahamus: quia ut caetera divinorum eloquiorum testimonia sequestremus, hic locus sufficit 125.0257A| ad evacuandum quod calumniose objiciunt, et ad defendendum quod impie diffitentur. Scribens itaque ad Timotheum magister gentium Paulus apostolus ait: Obsecro igitur primo omnium, fieri obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus, et pro omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate (I Tim. II, 1). Hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire. Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus. De hac ergo doctrinae apostolicae regula, qua Ecclesia universalis imbuitur, ne in diversum intellectum nostro 125.0257B| evagemur arbitrio, quid ipsa universalis Ecclesia sentiat, requiramus: 193 quia nihil esse dubium poterit in praecepto, si obedientia concordatin studio. Praecepit itaque Apostolus, imo per Apostolum Dominus, qui loquebatur in Apostolo, fieri obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, et pro regibus, ac pro his qui in sublimitate sunt. Quam legem supplicationis ita omnium sacerdotum et omnium fidelium devotio concorditer tenet, ut nulla pars mundi sit in qua hujusmodi orationes non celebrentur a populis Christianis. Supplicat ergo ubique Ecclesia Deo, non solum pro sanctis, et in Christo jam regeneratis, sed etiam pro omnibus infidelibus, et inimicis crucis Christi, pro omnibus idolorum cultoribus, pro omnibus qui Christum 125.0257C| in membris suis persequuntur, pro Judaeis quorum caecitati lumen Evangelii non refulget, pro haereticis et schismaticis, qui ab unitate fidei et charitatis alieni sunt. Quid autem pro istis petit, nisi ut, relictis erroribus suis, convertantur ad Deum, accipiant fidem, accipiant veritatem, et de ignorantiae tenebris liberati, in agnitionem veniant veritatis? Quod quia ipsi praestare sibi nequeunt, malae consuetudinis pondere oppressi, et diaboli vinculis alligati, neque deceptiones suas evincere valent, quibus tam pertinaciter inhaeserunt, ut quantum amanda est veritas, tantum diligant falsitatem, misericors Dominus et justus pro omnibus sibi vult hominibus supplicari: ut cum videmus de tam profundis malis innumeros erui, non ambigamus Deum praestitisse quod ut praestaret 125.0257D| oratus est, et gratias agentes pro his qui salvi facti sunt, speremus etiam eos qui necdum sunt illuminati, eodem divinae gratiae opere eximendos de potestate tenebrarum, et in regnum Dei priusquam de hac exeant vita transferendos. Quod si aliquos, sicut videmus accidere, salvantis gratia praeterierit, et pro eis oratio Ecclesiae recepta non fuerit, ad occulta divinae justitiae judicia referendum est, et agnoscendum secreti hujus profunditatem nobis in hac vita patere non posse. Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus, et videmus nunc per speculum in aenigmate: nec sapientiores aut scientiores beatissimo Apostolo sumus; qui cum de gratiae potentia disputaret, magnorum mysteriorum ingressus arcanum, 125.0258A| his quae impossibilia erant enarrare succubuit. » Et post pauca (cap. 5): « Praemissa enim docentis assertio locum dabat multimodae quaestioni, ut variata per tot populos ac tempora gratiae causa quaereretur, cur scilicet anterioribus saeculis dimissae essent omnes gentes ingredi vias suas, uno tantum Israele, qui divinis eloquiis erudiretur, excepto, et ad cognitionem veritatis electo. Cujus infidelitas locum tandem salvandis gentibus fecerit, tanquam, si unus populus in fide sui generis permaneret, misericordia Dei caeteris nationibus se praestare non posset. Cur denique ipsi, quorum diminutio salus gentium est, ab obcaecatione sua non liberentur priusquam ingrediatur gentium plenitudo, quasi illuminari cum omnibus nequeant, qui omnes facta 194 125.0258B| omnium gentium adeptione salvandi sunt. Aut quomodo omnis Israel sublata obcaecatione salvandus sit, cujus innumerabilis multitudo in sua infidelitate deficiens ad tempora salvantis promissa non pervenit. Vel quomodo ipsarum gentium, quarum prius non est facta vocatio, dicatur nunc ingredi plenitudo, cum tanta promiscuae aetatis et conditionis hominum millia, in omnibus nationibus quae sunt sub coelo, sine Christi justificatione moriantur. Sed horum mysteriorum judiciorumque causas pius et doctus magister maluit ad altitudinem divitiarum sapientiae Dei scientiaeque suspendere, quam justissimae veritatis et misericordissimae bonitatis subtractum ab humana conditione secretum temeraria inquisitione discutere: nihil omittens de his quae non 125.0258C| oportet ignorari, nihil contrectans de his quae non licet sciri. Multa enim sunt in dispensatione operum divinorum, quorum causis latentibus soli monstrantur effectus, ut cum pateat quod geritur, non pateat cur geratur, negotio in medium deducto, et in occultum ratione subducta, ut in eadem re et de inscrutabilibus praesumptio comprimatur, et de manifestis falsitas refutetur. » Et post plurima (cap. 7): « Si vero quaeritur cur Salvator omnium hominum non omnibus dederit hunc sensum, ut cognoscerent verum Deum, et essent, id est permanerent, in vero Filio ejus: quamvis credamus nullis hominibus opem gratiae in totum fuisse subtractam, de quo plenius in consequentibus disseremus: tamen ita forte hoc velatum sit, sicut illud absconditum est cur, omnibus 125.0258D| gentibus praetermissis, unum sibi populum quem ad veritatis cognitionem erudiret exceperit. De quo judicio Dei si non est conquerendum, multo minus de hoc quod cum electione omnium gentium geritur murmurandum est. Quae enim Deus occulta esse voluit, non sunt scrutanda: quae autem manifesta fecit, non sunt negligenda. »

Et in libro II (cap. 1): « Quamvis enim ad omnium hominum vocationem Evangelium dirigeretur, omnesque Dominus vellet salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire: non tamen sibi dispensationum suarum abstulerat potestatem, ut aliter quam occulto justoque judicio statuerat consilii sui ordo decurreret. Unde locum non habent contumacium 125.0259A| murmura querelarum, quia quod Deus fieri voluit, constat non aliter fieri debuisse quam voluit. » Et post pauca: « Sed ne in praeteritis quidem saeculis haec eadem gratia, quae post Domini nostri Jesu Christi resurrectionem ubique diffusa est, et de qua scriptum est, Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae (Psal. LXXVI, 19), defuit mundo. » Et paulo post: « Non ita se tamen aeterna Creatoris bonitas ab illis hominibus avertit, ut eos ad cognoscendum se atque metuendum nullis significationibus admoneret. » Et paulo post: « Igitur, sicut dicit Propheta, Misericordia Domini plena est terra (Psal. XXXII, 5); quae nullis unquam saeculis, nullis generationibus defuit, eamque providentiam, qua universitatem rerum administrat et continet, regendis alendisque naturis 125.0259B| semper 195 impendit, dispositum habens ex incommutabilis aeternitate consilii, quibus quidque temporibus distribueret, et multiformis gratiae suae inscrutabiles investigabilesque mensuras per quae dona ac sacramenta variaret. » Et item post aliquanta (cap. 3): « Manifestaverunt enim divinorum eloquiorum multae auctoritates, et continua omnium saeculorum experimenta docuerunt, justam Dei misericordiam, misericordemque justitiam, nec alendis unquam corporibus hominum, nec docendis juvandisque eorum mentibus defuisse. Semper etenim pluit super bonos et malos, semper solem suum oriri fecit super justos et injustos. » Et plurima divinae misericordiae dona commemorans prolixe prosequitur. Et post aliquanta (cap. 7): « Cum tamen illud, quod de bonitate Dei 125.0259C| piissime creditur, qua omnes homines velit salvos fieri et in agnitionem veritatis venire, non oporteat nisi perpetuum aeternumque sentiri, secundum eas mensuras quibus Deus dona generalia specialibus novit cumulare muneribus, ut et qui exsortes gratiae fuerint, de sua nequitia redarguantur, et qui in ejus lumine enituerint, non in suo merito, sed in Domino glorientur. » Et post aliquanta (cap. 8): « Sive igitur novissima contemplemur saecula, seu media, rationabiliter et pie creditur omnes homines salvos fieri Deum velle semperque voluisse. Et hoc non aliunde monstratur, quam de his beneficiis quae providentia Dei universis generationibus communiter atque indifferenter impendit. Fuerunt enim ac sunt ejusmodi dona ista generalia, ut ipsorum testimonio 125.0259D| ad quaerendum verum Deum possent homines adjuvari: quibus donis auctorem suum per omnia saecula protestantibus, specialis gratiae largitas superfusa est. Quae licet copiosus nunc quam ante praestetur, causas tamen distributionum suarum Dominus apud scientiam suam tenuit, et intra secretum potentissimae voluntatis occuluit. Quae si omnibus uniformiter affluerent, non laterent, et quam nulla est ambiguitas de benignitate generali, tam de speciali misericordia nihil quod stupendum esset existeret, ac proinde illa esset gratia, ista non esset. Deo autem placuit, et hanc multis tribuere, et illam a nemine submovere, ut ex utraque appareat, non negatum universitati quod collatum est portioni: 125.0260A| sed in aliis praevaluisse gratiam, in aliis resiluisse naturam. Hanc quippe abundantiorem gratiam ita credimus atque expetimus potentem, ut nullomodo arbitremur esse violentiam, quo quidquid in salvandis hominibus agitur, ex sola Dei voluntate peragatur, cum etiam ipsis parvulis per alienae voluntatis subveniatur obsequium. » Et item (cap. 9): « Igitur sicut qui crediderunt juvantur ut in fide maneant, sic qui nondum crediderunt juvantur ut credant. Et quemadmodum illi in sua habent potestate ne veniant. Fitque manifestum, quod diversis atque innumeris modis omnes homines vult Deus salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire: sed qui veniunt Dei auxilio diriguntur, qui non veniunt sua 196 pertinacia reluctantur. » Et contra Gallos (sententia 8): « Item qui dicit 125.0260B| quod non omnes homines velit Deus salvos fieri, sed certum numerum praedestinatorum, durius loquitur quam loquendum est de altitudine inscrutabilis gratiae Dei, qui et omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire; et voluntatis suae propositum in eis implet, quos praescitos praedestinavit, praedestinatos vocavit, vocatos justificavit, justificatos glorificavit. » Et postpauca: « Quod autem promisit Deus, potens est et facere: ut et qui salvantur ideo salvi sint, quia illos voluit Deus salvos fieri, et qui pereunt ideo pereant, quia perire meruerunt. » Unde et in libro II (cap. 10) de Vocatione gentium: « Nullatenus murmurandum est, quoniam justus et bonus arbiter, nec voluntatis iniquae est, nec discretionis incertae, ut sub immensa misericordia ejus atque 125.0260C| justitia putemus quod quisquam pereat qui perire non debeat. » Et de Vincentianorum objectione (object. II), quia Deus nolit omnes salvare, etiamsi omnes salvari velint: « Cum Veritas dicat, Si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester coelestis dabit bona petentibus se (Matth. VII, 11)? quomodo fieri potest ut Deus, qui etiam illos salvat, de quibus dici non potest quod salvari velint, nolit aliquos salvare etiam qui salvari velint, nisi aliquae causae existant, de quibus, quamvis sunt nobis incognoscibiles, ille tamen bene judicat, de quo aliter dici non potest eum quidquam facere debuisse quam fecerit? Remota ergo hac discretione, quam divina scientia intra secretum justitiae suae continet, sincerissime credendum 125.0260D| atque profitendum, Deum velle ut omnes homines salvi fiant. Siquidem Apostolus, cujus ista sententia est, sollicitissime praecipit, quod in omnibus Ecclesiis piissime custoditur, ut Deo pro omnibus hominibus supplicetur. Ex quibus quod multi pereunt, pereuntium est meritum, quod multi salvantur, salvantis est donum. Ut enim reus damnetur, inculpabilis Dei justitia est: ut autem reus justificetur, ineffabilis Dei gratia est. »

Et sanctus Coelestinus sententiam promulgatam ut legem credendi lex nobis statuat supplicandi, videlicet quia pro omnibus a catholica supplicatur Ecclesia, Deum salvos fieri omnes homines velle credamus, sic in conclusione confirmat dicens (post epistolam 125.0261A| 8): « Tanta enim est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita quae sunt ipsius dona, et pro his quae largitus est aeterna praemia sit donaturus. »

Sanctus quoque Leo, vir religiosissimus atque doctissimus et facundia honestissimae eloquentiae valde profusus, quia recens ante ordinationis ejus tempora haeresis ista emersit, quanta et qualia contra eam intentet, est solertissime attendendum. Ait enim in epistola ad Leonem Augustum: « Sicut enim negari non posset evangelista dicente quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14): ita negari non potest, beato Paulo apostolo praedicante, quod Deus erat 197 in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). 125.0261B| Quae autem reconciliatio esse posset, qua humano generi propitiaretur Deus, nisi omnium causa mediator Dei et hominum carnem susciperet? » Et item: « Ut autem repararet omnium vitam, recepit omnium causam, et vim veteris chirographi, quod solus inter omnes non debuit, pro omnibus solvendo vacuavit: ut sicut per unius reatum omnes facti fuerant peccatores, ita per unius innocentiam omnes fierent innocentes, inde in omnes manante justitia, ubi est humana suscepta natura. » Et in epistola ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum (epist. 10, cap. 2): « Isdem vero sempiterni genitoris Unigenitus sempiternus, natus est de Spiritu sancto et Maria Virgine. Quae nativitas temporalis illius nativitati divinae et sempiternae nihil minuit, 125.0261C| nihil contulit: sed totum se reparando homini qui erat deceptus impendit, ut et mortem vinceret, et diabolum, qui mortis habebat imperium, sua virtute destrueret. Non enim superare nos possemus peccati et mortis auctorem, nisi naturam nostram ille suscepisset et suam faceret, quam nec peccatum contaminare, nec mors potuit detinere. » Et item in eadem (cap. 3): « Salva igitur proprietate utriusque naturae atque substantiae, et in unam coeunte personam, suscepta est a majestate humilitas, a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas: et ad resolvendum conditionis nostrae debitum, natura inviolabilis naturae est unita passibili, ut quod nostris remediis congruebat, unus atque idem mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, et mori 125.0261D| posset ex uno, et mori non posset ex altero. » Et item in eodem: « Nam quia gloriabatur diabolus, hominem sua fraude deceptum divinis caruisse muneribus, et immortalitatis dote nudatum, duram mortis subisse sententiam, seque in malis suis quoddam de praevaricatoris consortio invenisse solatium, Deum quoque, justitiae exigente ratione, erga hominem, quem tanto honore condiderat, propriam mutasse sententiam, opus fuit secreti dispensatione consilii, ut incommutabilis Deus, cujus voluntas non potest sua benignitate privari, primam erga nos pietatis suae dispositionem in sacramento occultiore compleret, et homo diabolicae iniquitatis versutia actus in culpam, contra Dei propositum non periret. » 125.0262A| Item idem homilia de Epiphania (homil. I, cap. 1): « Ad omnium hominum spectat salutem, quod infantia mediatoris Dei et hominum jam universo declarabatur mundo, cum adhuc exiguo detineretur oppidulo. » Item in sermone de eadem (serm. 3, cap. 1): « Providentia misericordiae Dei, dispositum habens pereunti mundo in novissimis temporibus subvenire, salvationem omnium gentium praefinivit in Christo: ut quia et cunctas nationes a veri Dei cultu impiorum error dudum averterat, et ipse peculiaris Dei populus Israel ab institutis legalibus pene totus exciderat, conclusis omnibus sub peccato, omnium misereretur. » Et item (eod. cap. 3): « Adorent in tribus Magis omnes populi universitatis Auctorem, et non in Judaea tantum Deus, 125.0262B| sed in toto orbe sit 198 notus, ut ubique sicut in Israel sit magnum nomen ejus: quoniam hanc electi generis dignitatem, sicut infidelitas in suis posteris convincit esse degenerem, ita fides omnibus facit esse communem. » Item (serm. 5, c. 2): « Quod illi tres viri, universarum gentium personam gerentes, adorato Domino sunt adepti, hoc in populis suis per fidem, quae justificat impios, totus mundus assequitur. »

Sanctus Felix papa in epistola decretali per diversas provincias, ad locum: « Sed quia idem, inquiens, Dominus atque Salvator clementissimus est, et neminem vult perire, usque ad exitus sui diem in poenitentia, si resipiscant, jacere conveniat. »

Et sanctus Gregorius in libro VIII (cap. 6) Moralium: « Ad hoc namque homo conditus fuerat, ut stanti 125.0262C| mente in arcem se contemplationis erigeret, et nulla hunc corruptio a conditoris sui amore declinaret. » Et item (cap. 9): « Nunc enim peccator quisque Deum non metuit et vivit, blasphemat et proficit: quia scilicet misericors Creator, quem exspectando vult corrigere, aspiciendo non vult punire, sicut scriptum est: Dissimulas peccata hominum propter poenitentiam (Sap. II, 24). » Et item (cap. 10): « Ad contemplandum quippe Creatorem homo conditus fuerat, ut ejus semper speciem quaereret, atque in solemnitate illius amoris habitaret. Sed extra se per inobedientiam missus, mentis suae locum perdidit, quia, tenebrosis itineribus sparsus, ab inhabitatione veri luminis elongavit. » Et item (cap. 20): « Cur quasi contrarium tibi hominem despicis, qui 125.0262D| certus scio quia perire vel ipsum quem despicere crederis non vis? » Et in libro decimo septimo (cap. 4): « Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbia. Quisquis delinquit et vivit, idcirco hunc divina dispensatio in iniquitate tolerat, ut ab iniquitate compescat. Sed qui diutius toleratur, nec tamen ab iniquitate compescitur, munus quidem supernae patientiae percipit, sed reatus sui vinculis ex ipso se munere arctius astringit. » Et in Regula pastorali, cap. 37. « Versa est mihi domus Israel in scoriam. Omnes isti aes, et stagnum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis (Ezech. XXII, 18). Ac si aperte dicat: Purgare eos per ignem tribulationis volui, et argentum illos vel aurum fieri quaesivi; 125.0263A| sed in fornace mihi in aes, stagnum, ferrum, et plumbum versi sunt, quia non ad virtutem, sed ad vitia etiam in tribulatione proruperunt. » Et item in libro decimo septimo: « Quod qui pereunt, sicut et primus homo, non Dei voluntate, sed sua iniquitate pereunt. Ad vitam, inquiens, conditus homo in libertate propriae voluntatis, sponte sua factus est debitor mortis. » Et item in octavo (cap. 20): « Tunc sibi contrarium Deus hominem posuit, cum homo peccando Deum dereliquit. Justus vero Conditor hunc sibi contrarium posuit, quia inimicum eum ex elatione deputavit. » Et item: « Sunt plerique qui etiam post perceptum redemptionis auxilium, ad desperationis tenebras devolvuntur, et tanto nequius pereunt, quanto et 125.0263B| oblata remedia misericordiae contemnunt. » Et 199 item: « Nimirum Deus mirabiliter cuncta dispensat, et juste facit quod malignus spiritus injuste facere appetit, et hoc fieri nonnisi juste permittit. » Et in libro decimo octavo (cap. 10): « Qua in re quaerendum est cur dicatur quod hanc partem atque haereditatem suam pravi ab Omnipotente percipiunt. Sed, si recte consideratur, liquet quia etsi a seipsis habuerunt injuste agere, supernae tamen aequitati suppetit injuste acta juste judicare, ut divina sententia ordinet in poena, quos inordinata sua actio traxit ad culpam. » Et item: « Nam bona faciens et ordinans Deus, male vero non faciens, sed ab iniquis facta, ne inordinate eveniant, ipse disponens, considerat universorum finem, et patienter tolerat omnia, 125.0263C| atque intuetur electorum terminum quo ex malo mutentur ad bonum. Intuetur etiam reproborum finem, quo de malo opere dignum se trahantur ad supplicium. » Et item in libro decimo sexto (cap. 18): « Anima ejus quodcunque voluit hoc fecit. Sic itaque ejus anima quodcunque voluit hoc fecit, ut inde quoque voluntatem suam impleat, unde voluntati illius repugnari videbatur. » Item idem in libro vigesimo quinto (cap. 13): « Aliquando facere Dei est, id quod fieri prohibet irascendo permittere. » Item in eodem: « Nemo discutiat cur stante Judaico populo dudum in infidelitate gentilitas jacuit, et cur ad fidem gentilitate surgente Judaicum populum in infidelitatis culpa prostravit. Nemo discutiat cur alius trahatur ex dono, alius repellatur ex merito. 125.0263D| Si enim gentilitatem miraris assumptam, ipso concedente pacem quis est qui condemnet? Si Judaeam obstupescis perditam, ex quo absconderit vultum suum, quis est qui contempletur eum? Itaque consilium summae et occultae virtutis satisfactio sit apertae rationis. » Item in libro XXVI (cap. 22): « Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria: si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur stultitia (Job XXXVI, 11). Per bonum recta actio, per gloriam vero superna retributio designatur. Qui vero obedire praeceptis coelestibus student, dies suos in bono complent, annos in gloria: quia et cursum praesentis temporis in recto opere, et consummationem 125.0264A| suam perficiunt felici retributione. Si vero non audierint, transibunt per gladium, et consumentur stultitia: quia et vindicta eos in tribulatione perculit, et finis in fatuitate concludit. Sunt enim nonnulli, quos a perditis moribus nec tormenta compescunt: de quibus per prophetam dicitur: Percussisti eos, nec doluerunt: flagellasti eos, et renuerunt accipere disciplinam (Jer. V, 3) et de quibus sub Babylonis specie dicitur: Curavimus Babylonem, et non est sanata (Jer. LI, 9). Et de quibus rursum dicitur: Interfeci et perdidi populum meum (Jer. XV, 7), et tamen a viis suis non sunt reversi. Hi nonnunquam deteriores existunt ex verbere, quia pulsati doloribus, aut contumaci pertinacia duriores existunt, aut, quod pejus est, in blasphemiae etiam exsperatione 125.0264B| prosiliunt. » Item in libro vigesimo septimo: « Sicut ignoras quae sit via spiritus, et qua 200 ratione compinguntur ossa in ventre praegnantis, sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium (Eccle. II, 5). Ut enim unum e multis loquar (cap. 2), duo ad hanc lucem parvuli veniunt, sed uni datur ut ad redemptionem per baptisma redeat, alter ante subtrahitur quam hunc regenerans unda perfundat. Et saepe fidelium filius sine fide rapitur, et saepe infidelium concesso fidei sacramento renovatur. Sed fortasse aliquis dicat quod hunc Deus acturum prave etiam post baptisma noverat, et idcirco eum ad baptismatis gratiam non perducat. Quod si ita est, peccata quorumdam procul dubio, priusquam sint perpetrata, puniuntur. Et quis ita recta sciens dixerit 125.0264C| quia omnipotens Deus, qui alios a perpetratis facinoribus liberat, haec in aliis etiam non perpetrata condemnat? Occulta itaque sunt ejus judicia, et quanta obscuritate nequeunt conspici, tanta debent humilitate venerari. » In libro XXIX (cap. 2): « Cum divini operis mysterium sic misericordia peragat, ut tamen et ira comitetur, quatenus occultus arbiter alios respiciens redimat, alios deserens perdat. » Item in eodem: « Auferetur ab impiis lux sua (Job XXXVIII, 25), quia dum veritati credere renuunt, cogitationem legis in perpetuum amittunt: et dum de accepta lege superbiunt, nimirum de scientiae suae gloria caecantur. Scriptum quippe est, Obscurentur oculi eorum, ne videant; rursumque scriptum est, Excaeca cor populi hujus et aures ejus 125.0264D| aggrava (Psal. LXVIII, 24). Et rursum scriptum est: In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant, et quia semetipsos de legis operibus contra conditorem legis extulerunt, apte subditur, et brachium excelsum conteretur (Joan. IX, 39). » In libro XXXI: « Justi viri securitas recte leoni comparatur, qui contra se cum quoslibet insurgere conspicit, ad mentis suae confidentiam redit, et scit quia cunctos adversantes superat, quia illum solum diligit, quem invitus nullo modo amittit » In libro XXXII (cap. 7): « Superbos enim atque impios justo judicio Dominus in pulvere abscondit, quia eorum corda ipsis, quae despecto amore Creatoris eligunt, terrenis opprimi negotiis 125.0265A| permisit. » Item in libro XXXIII (cap. 10): « Ubique nobis occurrit superna medicina, quia et dedit homini praecepta, ne peccet: et tamen peccanti dedit remedia, ne desperet. Unde cavendum summopere est, ne quis delectatione peccati Leviathan istius ore rapiatur, et tamen si raptus fuerit non desperet, quia si peccatum perfecte lugeat, adhuc foramen in maxilla ejus invenit per quod evadat. Jam dentibus teritur: sed adhuc, si evadendi via quaeritur, in maxilla ejus foramen invenitur. Habet etiam captus quo exeat, qui praevidere noluerit ne caperetur. » Et post paululum (cap. eodem): « Misericordia enim et ira ab illo. Divina itaque clementia maxillam Vehemoth istius perforans, ubique humano generi et misericorditer et potenter occurrit; quia nec libero 125.0265B| admonitionem praecavendi tacuit, nec capto remedium fugiendi subtraxit. » Item in libro XXXIII (cap. 20): « Ad parcendum reprobis nulla ratione compellor, quia eis debitor ex sua actione non teneor. Idcirco enim tunc 201 nequaquam coelestis patriae praemia aeterna percipiunt, quia ea nunc dum promereri poterant ex libero arbitrio contempserunt. » Et item (cap. eodem): « Leviathan iste beatitudinem quidem meam perdidit, sed dominium non evasit; quia et ipsae mihi potestates inserviunt, quae mihi pravis actionibus adversantur. » Item in eodem (cap. XXIV): « Dum ergo eis Dominus vicem malorum operum redderet, dedit illis scutum cordis laborem suum: quia recto judicio inde illos contra se superbe obstinatos 125.0265C| exhibuit, unde ipse pro nobis in infirmitate laboravit. Repulerunt quippe a se verba praedicantium, quia dedignati sunt in Domino infirma passionum. » Item in libro XXXIV (cap. 10): Non fugavit eum vir sagittarius. Unde bene peccatis praecedentibus irascens Dominus, de his quos in manu antiqui hostis deserit, per prophetam dicit: « Immittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio (Jer. VIII, 17). Ac si diceret: Justo judicio talibus vos immundis spiritibus tradam, qui a vobis excuti exhortatione praedicantium, quasi incantantium sermone, non valeant. » Et post paululum (cap. eodem): « Sed quid mirum si humanas vires despicit, qui ipsa etiam superni in se judicii aeterna tormenta contemnit. » Item in eodem libro (cap. 15): 125.0265D| « Omnipotens Deus, quia pius est, miserorum cruciatu non pascitur; quia autem justus est, ab iniquorum ultione in perpetuum non sedatur. Sed iniqui omnes aeterno supplicio, et quidem sua iniquitate puniuntur, et tamen ad aliquid concremantur, scilicet ut et justi omnes, et in Domino videant gaudia quae percipiunt, et injusti respiciant supplicia quae evaserunt: ut tanto in aeternum magis divinae gratiae debitores se esse cognoscant, quanto in aeternum mala punire conspiciunt, quae ejus adjutorio vitare potuerunt. » Et in homilia Evangelii prima: « Dominus et Redemptor noster, paratos nos invenire desiderans, senescentem mundum quae mala sequantur denuntiat. » Et item in eadem: « In potestate 125.0266A| et majestate visuri sunt, quem in humilitate positum audire noluerunt, ut virtutem ejus tanto tunc districtius sentiant, quanto nunc cervicem cordis ejus patientiam inclinant. »

Et venerabilis presbyter Beda in tractatu Actuum vapostolorum: « Ipse Petrus sic intellexit omnes homines aequaliter ad Christi Evangelium provocari, nullumque secundum naturam esse pollutum. » Et item: « Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt (Act. XXVIII, 27). Ne putemus crassitudinem cordis, et gravitatem aurium, naturae esse non voluntatis, subjungit culpam arbitrii et dicit: Et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis. Id est, ipsi meritis praecedentibus causa fuerunt, ut Deus eis oculos clauderet. Vel 125.0266B| ad superiora jungendum est, dicente Domino ad prophetam: Vade ad populum istum, et peccata quibus caecitatem meruerunt illis impropera, si forte vel sic audire et ad me converti dignentur. » Et item idem in expositione Evangelii evangelistae Marci (lib. I, c. 3): « Qui ergo manifeste intelligens opera Dei, cum de virtute negare non possit, eadem 202 stimulatus invidia calumniatur et Christum, Deique Verbum, et opera Spiritus sancti dicit esse Beelzebub, isti non dimittetur neque in hoc saeculo, neque in futuro. Non quod negemus et ei, si poenitentiam agere voluerit, posse dimitti ab eo qui vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire: sed quod ipsi judici et largitori veniae credentes, qui et se poenitentiam semper accepturum, 125.0266C| et hanc blasphemiam nunquam dicit esse remittendam, credamus hunc blasphemum, exigentibus meritis, sicut nunquam ad remissionem, ita nec ad ipsos dignos poenitentiae fructus esse perventurum. Juxta hoc quod Joannes evangelista de quibusdam blasphemiae suae merito excaecatis veracissime scripsit: Propterea non potuerunt credere (Joan. XII, 39, 40), quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur et sanem eos. » Et item (in Marcum lib. I, c. 4): « Hi autem sunt, qui circa viam ubi seminatur verbum, et cum audierint confestim venit Satanas, et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum, et caetera. In hac Domini oppositione omnis eorum qui audire 125.0266D| quidem verba salutis potuerunt, sed ad salutem pervenire nequeunt, distantia comprehenditur. Sunt namque, qui verbum quod audiunt, nulla fide, nullo intellectu, nulla saltem tentandae utilitatis occasione percipere dignantur: quorum indisciplinatis ac duris cordibus mandatum verbum confestim immundi spiritus, quasi viae tritae volucres semen eripiunt. » Et item: « Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit. Et mirabatur propter incredulitatem illorum. Non quo etiam illis incredulis non potuerit virtutes multas facere, sed quo ne multas faciens cives incredulos condemnaret. » Et item (ibid., lib. I, cap. 10): « Sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non 125.0267A| est meum dare vobis, sed quibus paratum est (Marc. X, 40). Sic intelligendum est, regnum coelorum non est dantis, sed accipientis. Non est enim personarum acceptio apud Deum: sed quicunque talem se praebuerit, ut regno coelorum dignus sit, hic accipiet quod non personae, sed vitae paratum est. Si itaque tales estis qui consequamini regnum coelorum, quod Pater meus triumphantibus et victoribus praeparavit, vos quoque accipietis illud. » Et item: « Et tu si non vis audire in judicio a Christo: Discede a me, maledicte, in ignem aeternum, quia esurivi et non dedisti mihi manducare, arbor esse sterilis in hac vita caveto: quin potius pauperi Christo et esurienti fructum pietatis quo indiget offer. » Et item: « Scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur 125.0267B| cunctis gentibus (Marc. II, 17): » Omnibus, inquit, gentibus, non uni genti Judaeae, nec in uno Jerosolymae urbis loco, sed in toto orbe terrarum. Item in Commento Evangelii Lucae: « Nam sicut in quibus venandi ars est, ubi feras, pisces, et volueres plus abundare didicerint, ibi sua maxime retia tendunt: ita et Dominus semper docuit in Synagoga, et in templo, quo omnes Judaei conveniebant, volens omnes salvos fieri, et ad agnitionem veritatis 203 venire. » Et item: « Tulistis clavem scientiae. Hoc est, humilitatem fidei Christi, qua ad divinitatis ejus agnitionem pervenire poteratis, spernentes abjicere maluistis. » Et item (ibid., lib. IV cap. 11): « Nam si petenti datur, et quaerens invenit, et pulsanti aperietur, ergo cui non datur, et qui non invenit, et cui 125.0267C| non aperitur, apparet quod non bene petierit, quaesierit, pulsaverit. » Et item: « Verum ille qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, nunc ad eos, nunc eis audientibus ad discipulos suos verba faciendo, consuetae pietatis dona benignus impendere non cessat. » Et item (lib. V, c. 19): « Venit enim filius hominis quaerere et salvare quod perierat. » Hoc est quod alibi dicit: « Non veni vocare justos, sed peccatores. Pius sane magister, qui murmurantibus turbis sua mysteria non dedignatur exponere, adeo scilicet peccatorum poenitentiam non esse respuendam, ut ipse Dei Filius ob hanc maxime quaerendam sit destinatus ad terras. Qui ut pietatis suae nobis dispensationem inculcet, saepissime se filium hominis appellat, commendans 125.0267D| sollicite nobis quod factus est benigne pro nobis. » Et item: « Impietatem Judaeorum, vel omnium reproborum ad Christum converti nolentium, significat in die judicii puniendam. » Et item: « Quia visitationis suae tempus minime cognovit, illis in extremo vitae inimicis traditur, cum quibus in aeterno judicio damnationis suae societate colligatur. » Et item: « Semper ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini reservetur. »

Et Cassiodorus in psalmo LV: « Ipsum est enim quacunque die, quia Dominus clementi patientia quodlibet tempus nostrae conversionis exspectat. Et ideo culpabiles sustinet, exspectat errantes, dicens: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. 125.0268A| Solum est enim, ut in hac vita peccatum omne fateamur, ubi et humana fragilitate delinquimus. » Et in psalmo LXVIII: « Additum est in retributionem, quia subtracta illa mensa et gentibus tradita, malorum retributio fuit. Quippe quando in ea epulari nolentes ab ea merito videntur excludi. » Et in psalmo LXXIII: « In praesenti psalmo civitatis subversio deploratur, ut durissimus animus Judaeorum, vel ipsius civitatis suae calamitatibus terreretur. Totum fecit medicus bonus, si sanitatem recipere voluisset aegrotus. » Et in psalmo LXXV: « Amiserunt ergo et istud, qui majestati ejus nequaquam credere voluerunt. » Et in psalmo LXXXI: « Et benedixit sicut oves, non tamen oves, quia non credendo facti sunt haedi. » Et in psalmo LXXVII: « Genus pravum, 125.0268B| quia veritatem recipere noluerunt. » Et item in eodem: « Malitiam hominis in sua indignatione, et ira, et tribulatione dereliquit, ut propriis perversitatibus affligantur, qui divinis jussionibus obedire contemnunt. » Et in psalmo XCIV: « Nam cum quadraginta diebus ad mysticum numerum Dominus jejunaverit, cum alios quadraginta dies cum apostolis post resurrectionem fecerit ut totus mundus crederet, Judaei obstinati reperti sunt. Qui quadraginta annorum 204 beneficiis acquiescere noluerunt. Quibus ideo paratur major ruina, quia in eis grandescit diuturna superbia. » Et item: « Qui ergo ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. Significat enim beatitudinis illius tempus, quando justi post agonem 125.0268C| saeculi istius aeterna requie perfruuntur: quod impiis utique non dabitur, qui sua indignitate duruerunt. » Et in psalmo XCV: « Hic vero dictum est patriae gentium, ut nullus indigena, nullus hospes, nullus peregrinus redderetur exceptus. » Et in psalmo CXIII: « Nullum genus hominum ei credens probatur exceptum, quod sit ab ejus muneribus alienum. » Et in Commento Epistolae ad Romanos plura his concinentia dicit, quae studio brevitatis omittimus.

CAPUT XXVI. Recapitulatio redditae rationis post sanctorum nomina designata de capitulo tertio. Ecce quid ex hoc capitulo senserunt divino repleti Spiritu sancti Dei homines. Caeterum capitula a nobis ex sanctorum Patrum excerpta, quae reprehendit, 125.0268D| domnus Prudentius venerabilis episcopus nobiscum constituit atque firmavit. Quae postea in hac epistola, de qua loquimur, ita confudit atque praeposteravit, ut verbis aliis, et sensu contrario, et ordine immutato, illa quantum ex ipso fuit disperderet. Nec plus invenit quo illa discerperet: verba mutavit, sensum contrarium intulit, ordinem adeo perturbavit, ut de secundo primum, et de tertio quartum redderet. Si adhuc quartum modum invenire potuisset, quo illa dissiparet, manifestum est quia voluntarie faceret. Tamen quidquid ille gesserit, ordo ponendi legitimus iste manebit, ut primo ponatur ab eo qui capitulatim illa cupit describere, De praescientia et praedestinatione electorum, ac 125.0269A| praescientia et relictione reproborum, quae ante omnia tempora exstitit. Deinde de arbitrio libero, quod homo in tempore accepit, et diaboli suasione suo vitio infirmavit: atque de Dei gratia, sine qua in primo homine perditi non reparantur electi, et qua non liberantur in generali perditionis massa relicti. Et tunc, quoniam hominis arbitrium liberum, licet merito primae culpae libertatem, id est boni possibilitatem perdiderit, non tamen nomen et rationem amisit, Deus, qui hominem ad imaginem et similitudinem suam condidit, quemque ad aeternitatem consistere voluit, a latronibus vulneratum ac semivivum relictum, verus scilicet medicus, gratia sanare venit plagis mortalibus saucium, et pastor bonus gratis quaerere et salvare perditam venit ovem. Sicque 125.0269B| ponendum est quod dicit Joannes apostolus: Quod nos vidimus et testificamur, quoniam Pater misit Filium suum salvatorem mundi (I Joan. I, 14); qui secundum Paulum: vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem 205 veritatis venire (I Tim. II, 4); et juxta Petrum: Neminem vult perire, sed omnes ad poenitentiam converti (II Petr. III, 9). Et tunc demum, quod iterum Joannes dicit: Et in hoc cognoscimus charitatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit (I Joan. III, 16); qui ut Petrus dicit: Semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis (I Petr. III, 18). Fidelis enim sermo, quoniam ut Paulus dicit: Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, ut omnis qui credit in ipsum non pereat (I Tim. I, 15), Evangelio conclamante, sed 125.0269C| habeat vitam aeternam (Joan. III, 15). Unde et idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum, discipulis suis jussit: Praedicate, inquiens, Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 14). Credentes autem baptizati, et per Dei gratiam salvi facti crediderunt quia voluerunt: non credentes, non baptizati, neque salvi facti sunt, quia credere noluerunt, et ideo perierunt. Qui non credit, inquit, jam judicatus est (Joan. III, 18), id est Dei praescientia jam damnatus est. Quare? Quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei. Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines tenebras magis quam lucem. Quae sint tenebrae ipse consequenter exponit dicens: Erant enim 125.0269D| eorum mala opera. Ut et fides, quae per dilectionem operatur, lux est, sicut item scriptum est: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona (Matth. V, 16). Quae sine fide non possunt esse bona, quia nec Deo sunt placita. Sine fide enim impossibile est placere Deo. Bona nempe agens venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quae in Deo sunt facta, qui lux venit in mundum, dicens: Ego sum lux mundi; qui sequitur me non ambulabit in tenebris (Joan. VIII, 12). Quas odit qui nihil odit eorum quae fecit, et perseveranter eas dilexerunt qui perierunt, et quod diligit justus Dominus qui justitias dilexit, diligentes iniquitatem et odientes animam suam oderunt, et ideo perierunt. Juxta 125.0270A| quod item miserator misericors miseriam periturae civitatis deflens dicit Jerusalem: Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alis suis, et noluisti? (Luc. XIII, 34.) Ac si aperte diceret: Quod volui noluisti, et idcirco peristi; sicut qui omnibus Vigilate dicit, et ad omnes per Salomonem dicit: Vocavi et renuistis: extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit. Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos tribulatio et angustia. Tunc invocabunt me et non exaudiam: mane consurgent, et non invenient me (Prov. I, 24). Quoniam ibi 125.0270B| jam a Deo mereri non potest quod petit, qui hic noluit audire quod jussit.

Nam si, ut dicunt isti moderni Praedestinatiani, non est quisquam quem Deus salvari velit et non salvetur, et quicunque non salvantur, penitus non esse voluntatis illius ut salventur, et his qui salvantur imposita est necessitas salutis, et his qui pereunt imposita est necessitas perditionis, atque ideo nec illi juste damnantur qui salvari non potuerunt, 206 nec isti juste remunerantur, quia aliud quam salvandi esse nequiverunt. Ut in utraque parte et perditio et salus non sit ex judicio propriae actionis, sed ex praejudicio divinae praeordinationis, quoniam utrisque aufertur penitus arbitrium voluntatis, cum scriptum de Deo sit: Quia tu reddes unicuique secundum 125.0270C| opera sua (Psal. LXI, 13). Et iterum: Nunquid iniquus Deus qui infert iram? Absit (Rom. III, 5). Et venerabilis Beda presbyter in Homilia Evangelii exponens sententiam ipsius ait: « Et cum venerit, qui Spiritus sanctus, ille arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio (Joan. XVI, 8). Claret namque, quod ipse Filius Dei Dominus noster Jesus Christus, cum esset in mundo, arguebat mundum, id est sectatores mundi, de peccato suae incredulitatis, arguebat de justitia, quia videlicet justitiam fidelium nollent imitari, arguebat de judicio, videlicet quare diabolum, qui jam judicatus et damnatus erat, sequerentur. Sed non sine causa Spiritum, cum venerit, hoc idem dicit acturum: quia profecto per hujus inspirationem corroborandus erat animus 125.0270D| discipulorum, ne mundum, qui contra se fremebat, arguere timerent. Exponens sententiam suam Dominus adjunxit: De peccato quidem, quia non crediderunt in me. Peccatum incredulitatis quasi speciale posuit, quia sicut fides origo virtutum, ita solidamentum est vitiorum in incredulitate persistere, Domino terribiliter attestante, qui dicit: Qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei. At contra, justus ex fide vivit. » Et paulo post: « Justitia caeterorum fidelium, qui Dominum in carne non viderunt, haec est, quod eum quem corporali intuitu nunquam viderunt. Deum et hominem verum corde credunt ac diligunt. De qua profecto justitia fidei arguuntur infideles, cur 125.0271A| ipsi videlicet, cum similiter verbum vitae audirent, noluerint credere ad justitiam. Neque enim nequitia malorum ex sua solum fortitudine, verum etiam ex comparatione rectorum, quam sit damnanda monstratur. » Sed et sanctus Augustinus in libro de Agone Christiano (cap. 27) de hac Evangelii sententia dicit: « Qui non credit jam judicatus est. Praescientia utique Dei, qui novit quid immineat non credentibus. » Hinc etiam apparet mentiri Praedestinatianorum scholam dyscolam, quae ex hac Evangelii sententia affirmare luctatur a Deo praedestinatos ad interitum. Et item venerabilis Beda presbyter in Commento Evangelii Lucae, beati Augustini et aliorum Patrum orthodoxorum sequens sententias, ait: « Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, ab 125.0271B| eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo (Matth. XIII, 11). Haec ad superiora sententia respicit, docens et illum posse amittere munus Dei, qui habens non habet, id est non utitur, et in eo augeri qui habens habet, hoc est bene utitur. » Et paulo superius: « Recte amittit collatam gratiam, quam praedicando aliis communicare neglexit, ut ei augeatur qui inde laboravit, juxta quod angelo Ephesi Ecclesiae dicitur: Et movebo candelabrum suum de loco suo, nisi poenitentiam egerit (Apoc II, 5), et cum regium 207 chrisma, quod superbiendo Saul amisit, David obediendo promeruit: Spiritus, inquit, Domini discessit a Saul, et directus est in David a die illa et deinceps. »

Proferunt quoque Praedestinatiani ad suam confirmandam 125.0271C| sententiam, quoniam qui non salvantur non est penitus voluntas Domini ut salventur, psalmorum testimonia: Deus noster in coelo, omnia quaecunque voluit fecit (Psal. CXIII, 11). Et: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis (Psal. CXXXIV, 8). Sed longe sensu alio illa exponunt doctores catholici. Nos autem, antequam sanctorum hinc expositiones ponamus, illos interrogare volumus, utrum voluntate Dei angeli de coelo, et homines in paradiso ceciderint. Si dixerint quia voluntate Domini ceciderunt, plebs universa lapidabit eos: consequens enim est ut dicant Deum casus illorum auctorem. Et omnes sciunt sanctum Gregorium veraciter in homilia 34 dicere: « Angelorum quippe et hominum naturam 125.0271D| ad cognoscendum se Dominus condidit, quam dum consistere ad aeternitatem voluit, eam procul dubio ad suam similitudinem creavit. » Si autem veritate convicti verum dixerint, non Dei voluntate, sed proprio illos vitio cecidisse, manifestum est quia non cum eis, sed contra eos prolata ab ipsis faciunt testimonia. Quoniam sicut duo primi homines, non Dei voluntate, sed suo vitio ceciderunt, qui, ut credimus beato Augustino et caeteris sanctis dicentibus, Dei gratia per poenitentiam ad salutem in Christi sanguine redierunt: ita de omnibus in primi hominis peccato perditis, et in ejusdem perditione generatis, quicunque salvantur, gratia Dei, qui vult omnes homines salvos fieri, salvantur, quicunque 125.0272A| pereunt, non Dei voluntate, sed debitae perditionis merito pereunt. Nam sicut conditor naturam hominum, id est primum hominem, quia et Eva Adam est, ad aeternitatem consistere voluit, quia aeternaliter bonus est. Quem ab aeternitate contra suam voluntatem cadentem juste damnavit, quoniam justus est. Quemque ad salutem gratia reparavit, quia misericors est. Ita redemptor justus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis, omnes ex generali massa perditionis genitos vult salvos fieri, quia bonus est: sed quosdam in eadem massa perditionis judicio deserit quoniam justus est, quosdam a perditione cunctis debita dono gratiae liberat, quia misericors est. Et ne velint nobis illudere, dicentes aemuli rectae fidei, quoniam quosdam in 125.0272B| massa perditionis deserit, ideo Deus justus est, aliter enim justus esse non posset, legant Psalmum, ubi inter caetera decantatur: Qui percussit reges magnos, et occidit reges fortes, et dedit terram eorum haereditatem populo suo. Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, et redemit nos ab inimicis nostris: per singula, quoniam in aeternum misericordia ejus (Psal. CXXV, 17). Justus in omnibus, bonus in omnibus, et cum punit impios, et cum liberat peccatores, et cum coronat gratia justos.

208 Caeterum de primo quod ponunt testimonio ait sanctus Augustinus in psalmo CXII (In enarrat. sub finem. Psal. CXIII, 11): Deus autem noster in coelo sursum: « In coelo, inquit, sursum, quod transgreditur omnia corpora coelestia et terrestria, in 125.0272C| coelis et in terra omnia quaecunque voluit fecit. Nec indiget operibus suis tanquam in eis collocetur ut maneat, sed in sua aeternitate persistit, in qua manens omnia quaecunque voluit fecit in coelo et in terra. Ergo in quibus est ipse tanquam indigentia continet, non ab eis tanquam indigens continetur. Sive sic intelligitur: In coelo et in terra omnia quaecunque voluit fecit, vel in superioribus, vel in inferioribus populi sui voluntariam gratiam suam constituit, ne quis de operum meritis glorietur. » Et sanctus Hieronymus: Deus autem noster in coelo, omnia quaecunque voluit fecit. Deus in coelo sursum, dicunt sancti ad illos infideles qui idola adorant: Vos vestros Deos de manu tangitis, et oculis carnalibus cernitis; sed noster Deus in coelo est sursum, 125.0272D| in coelo et in terra omnia quaecunque voluit fecit. In his qui coelestem vitam agunt, et adhuc terrena carne cluduntur, implebit voluntates suas. De altero vero testimonio ex psalmo CXL item sanctus Hieronymus dicit: « Omnia quaecunque voluit fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis (Psal. CXXXIV, 6). Pro voluntate bonitatis placuit Deo in excelsas animas, in aridas mentes, in saeculi fluctibus, in profunditate malitiae facere mirabilia. » Et sanctus Augustinus ita per loca exponens dicit: « Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. Quis autem comprehendat haec? Si comprehendere omnia non possumus, tamen credere omnia inconcusse et tenere 125.0273A| debemus, quia quidquid creaturae in coelis et in terra et in omnibus abyssis est, a Domino factum est. Non omnia quae fecit coactus est facere, sed causa omnium quae fecit voluntas ejus est, necessitas coegit te facere domum, vestem, et caetera. » Et paulo post: « Invenimus aliquid quod libera voluntate facimus, cum ipsum Deum amando laudamus. Non enim ex necessitate, sed quia placet. Unde justis et sanctis Dei placuit Deus, etiam flagellans eos. » Et item: « Deus autem in coelo et in terra omnia quaecunque voluit fecit. Ipse tibi det gratiam, ut in te ipso facias quod vis. Nisi enim ipso adjuvante nec in te facies quod vis, quia caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non quaecunque vultis illa faciatis. » Et post 125.0273B| pauca: « Quia non solum in domo sua, nec solum in agro suo, sed in carne sua et in spiritu suo, non implevit quod volebat, clamavit ad Deum qui omnia quaecunque voluit fecit in coelo et in terra, et dixit: Infelix homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII, 24.) Et ille bonus, ille suavis, tanquam responderet ei continuo subjecit: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Hanc ergo suavitatem amate, hanc suavitatem laudate. Intelligite Deum, qui omnia quaecunque voluit fecit in coelo et in terra, ipse et in vobis faciet quod vultis, ipso adjuvante voluntatem 209 vestram implebitis, sed nondum potestis, confitemini cum potueritis, gratias agite, jacentes clamate, erecti superbire nolite. »

125.0273C| Ad quod si veterem pestem evomuerint moderni Praedestinatiani, dicentes quos non vult Deus salvos fieri, quoniam quaecunque voluit fecit in coelo et in terra, non facit eos volentes, non facit confitentes, et non erigit jacentes, quia ad mortem eos praedestinavit aeternam: et ideo postquam ceciderint sic a Deo dispensantur, ut nec possint nec velint per poenitentiam liberari. Respondeat eis Prosper quod ex delegatione sedis apostolicae respondit actione 15 Vincentianis: « Non veraciter, inquiens, nec sapienter hoc dicitur. Qui enim a fide et sanctitate exciderunt, sicut voluntate prolapsi sunt, ita voluntate non resurgunt, et dominatum concupiscentiarum quibus succubuerunt sponte patiuntur. Si qui autem captivitatem suam gemunt, et judicantes semetipsos ad 125.0273D| misericordiam Dei mutato corde confugiunt, non sine spiritu divinae visitationis hoc faciunt. Haec enim est immutatio dexterae Excelsi, qui innumeris lapsis dat poenitentiam ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivati tenentur ad ipsius voluntatem. Nemini autem Deus correctionis adimit viam, nec quemquam boni possibilitate dispoliat, quia qui se a Deo avertit, ipse et velle quod bonum est, et posse sibi sustulit. Non est ergo consequens, sicut putant qui talia objiciunt, ut Deus quibus poenitentiam non dederit, resipiscentiam abstulerit, et quos non levaverit alliserit, cum aliud sit insontem in crimen egisse, quod alienum est a Deo, aliud criminoso veniam non dedisse, quod de peccatoris est merito. »

125.0274A| Praesumunt nihilominus Praedestinatiani sibi beati Job libri sententiam, ut verisimile suum possint ostentare mendacium, qua dicitur: Anima ejus quodcunque voluit hoc fecit (Job XXIII, 13). Quam exponens in Moralibus beatus Gregorius dicit (lib. XVI, cap. 18): « Sic itaque ejus anima quodcunque voluit hoc fecit, ut inde quoque voluntatem suam impleat, unde voluntati illius repugnari videbatur. » Et item: « Aliquando facere Dei est, id quod fieri prohibet irascendo permittere. » Et sanctus Augustinus in libro de Bono perseverantiae (cap. 6) dicit: « Nihil fit, nisi quod aut Deus facit, aut fieri ipse permittit. » Legant adhuc contentiosi cum istis, si non sufficiunt, testimonium quod posuimus ex libro de Spiritu et Littera sancti Augustini. Ob 125.0274B| quorum etiam controversiam simplicibus exponenda est Evangelii Lucae sententia qua dicitur: Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quaerent intrare et non poterunt (Luc. XIII, 24). Hinc Beda (in Lucam cap. 13): « Quaerunt, inquit, intrare salutis amore provocati, et non poterunt itineris asperitate deterriti. Quaerunt hoc ambitione praemiorum, a quo mox laborum timore refugiunt, non quia jugum Domini asperum et onus est grave, sed quia nolunt discere ab eo quoniam mitis est et humilis corde, ut inveniant requiem animabus suis, eoque fit angusta porta qua intratur 210 ad vitam. » Et post paululum: « Nam foris stantes ostium pulsare est, a beatorum sorte secretos misericordiam quam neglexerant a Deo frustra 125.0274C| flagitare. Et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: quia tunc velut incognitos Deus deserit, quos modo suos per vitae meritum non agnoscit. » Et Gregorius (hom. 13 in Evang.): « Hinc etenim Paulus dicit: Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? secundum duritiam autem tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 4). Hinc Psalmista ait: Deus, judex justus, fortis et longanimis (Psal. VII, 12). Dicturus quippe longanimem, praemisit justum, ut quem vides peccata delinquentium diu patienter ferre, scias hunc quandoque etiam districte judicare. Hinc per quemdam sapientem dicitur: Altissimus est enim patiens redditor (Eccli. V, 4). Patiens enim redditor dicitur, quia peccata 125.0274D| hominum patitur et reddit. Nam quos diu ut convertantur tolerat, non conversos durius damnat. Vult enim placari precibus, qui scit quia portari non possit iratus: cum adhuc moram facit venire, legationem pacis sustinet. Venisset jam namque si vellet, et cunctos suos adversarios trucidasset. Sed et quam terribilis veniet indicat, et tamen ad veniendum tardat: quia non vult invenire quos puniat, qui venit quaerere et salvum facere quod perierat, qui vult omnes homines salvos fieri, et neminem vult perire, qui omnes ad salutem dignatus est invitare: Venite, inquiens, ad me omnes qui laboratis et operati estis, et ego reficiam vos (Matth. II, 28). » Hinc Beda in Evangelio Lucae: « Moralis Dominus 125.0275A| omnes invitat, nec volentes repudiat, nec invitos alligat, nec adeuntes rejicit, nec rogantibus deest, qui prope est omnibus invocantibus se in veritate, scrutans corda et renes Deus, cui cum Patre in unitate Spiritus sancti debetur omnis honor et adoratio per omnia saecula saeculorum. Amen. »

CAPUT XXVII. Ratio reddenda quarti capituli incipit, quod nos contra Praedestinatianos excerpsimus, quodque capitulorum quae nobis dedistis compositor errore nimio denotavit, devocans in medium, ad exaggerandam reprehensionis nostrae notam, Antichristum et impios in sua impietate defunctos, et ante adventum Christi igne damnatos aeterno. Rationem reddendam quarti capituli adeuntes, 125.0275B| gratiam Christi Domini nostri deposcimus, ut sano fidei intellectu, sanctarumque Scripturarum auctoritatibus, et orthodoxorum testimoniis, ab obtrectatorum nostrorum venundationibus, qui de nostra infamatione sibi quaerunt emere laudis famam, redimat nos qui redemit Israel ex omnibus iniquitatibus suis, et sit nobis semper in omninibus 211 et ubique in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvos faciat nos ab haereticae pravitatis muscipulis captiosis. De hujus capituli sensu veteres Praedestinatiani dixerunt, sicut Yginus scribit, et sanctus Prosper demonstrat objectione 9 Gallorum, quod non pro totius mundi redemptione Salvator sit crucifixus. Et item prima Vincentianorum objectione: Quia Dominus noster 125.0275C| Jesus Christus non pro omnium hominum salute et redemptione sit passus. Et Gothescalcus novorum Praedestinatianorum signifer, in libello ad Rabanum archiepiscopum Moguntinum, ita dicit ad locum: « Illos omnes impios et peccatores, quos proprio fuso sanguine Filius Dei redimere venit, hos omnipotentis Dei bonitas ad vitam praedestinatos irretractabiliter salvari tantummodo velit: et rursum, illos omnes impios et peccatores, pro quibus idem Filius Dei nec corpus assumpsit, nec orationem ne dico sanguinem fudit, neque pro eis ullo modo crucifixus fuit, quippe quos pessimos futuros esse praescivit, quosque justissime in aeterna praecipitandos tormenta praefinivit, ipsos omnino perpetim salvari penitus nolit. » Scripsit et alia sub hoc sensu multipliciter 125.0275D| replicando, quae hic superfluum duximus ponere, cum hinc quisque sensum illius sufficienter possit cognoscere. Scripsit et domnus Prudentius in saepe memorata epistola ad Wenilonem archiepiscopum suum, pro ordinando Aenea Parisiorum episcopo, capitulo 3, dicens: « Ut credat et confiteatur cum omnibus catholicis, sanguinem Domini nostri Jesu Christi pro omnibus hominibus ex toto mundo in eum credentibus fusum: non autem pro illis qui nunquam in eum crediderunt, nec hodieque credunt, nunquam nec credituri sunt, dicente ipso Domino: Venit enim filius hominis non ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis (Matth. XX, 28). » Et compositor istorum 125.0276A| capitulorum, quibus nos respondere jussistis, quarto capitulo dicit: « Item de redemptione sanguinis Christi, propter nimium errorem qui de hac causa exortus est, ita ut quidam, sicut eorum scripta indicant, etiam pro illis impiis, qui a mundi exordio usque ad passionem Domini in sua impietate mortui aeterna damnatione puniti sunt, effusum eum diffiniant, contra illud propheticum: Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne (Ose. XIII, 14). »

Miramur cur istorum compositor capitulorum omisit quod quidam, ad confutandos nos, quia non recte dixerimus Christum pro omnibus passum, licet non omnes passionis ejus mysterio sint redempti, impiis et peccatoribus, ab initio mundi pro suis sceleribus in infernum demersis et aeternitaliter 125.0276B| cruciandis, diabolum cum suis refugis angelis et Antichristum solent apponere. Quos cum aliis stultitia perditis in libro de Consolatione philosophiae (parte I, cap. 9) Boetius complangit, dicens: Eheu quam miseros tramite devios abducit ignorantia! Et sanctus Gregorius in Regula pastorali de talibus dicit, quia quod albugo 212 in oculo, hoc arrogantia agit in mente: quae cum candorem sibi justitiae seu sapientiae tribuit, a luce se supernae cognitionis excludit, et eo claritatem veri luminis nequaquam penetrat, quo se apud se per arrogantiam exaltat, sicut de quibusdam dicitur: Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I, 22). Scripsit enim quidam delirus, quem supra memoravimus, contra nos dicens: « De secunda, inquiens, diffinitione, 125.0276C| qua in illis capitulis diffinitum est, quod nullus homo est, fuit vel erit, pro quo Christus passus non fuerit, quid aliud respondere possumus, nisi ut primum ipsos qui hoc diffinierunt sedulo interrogemus, et admoneamus, ut vigilanter et fideliter pensare studeant, ne forte minus considerando quod dicendum erat, contra fidem et conscientiam suam talia dixerint et scripserint. Nam ut taceamus de his qui nunc sunt, vel adhuc usque ad finem saeculi futuri sunt, in quibus utique Antichristus erit, certe de illa innumerabili multitudine impiorum, qui fuerunt ab initio mundi usque ad adventum Domini, et in sua impietate mortui et aeternis poenis sunt condemnati, nec ipsos qui hoc dixerunt credere putamus, quod pro his in sua impietate mortuis, et 125.0276D| aeterno jam judicio condemnatis, Dominus passus esse credendus sit. Si enim pro his passus esse creditur, cur etiam pro diabolo et angelis ejus similiter passus esse non creditur? » Cui convenienter ex Evangelio verbis Dominicis respondere valemus: Erras nesciens Scripturas, neque virtutem Dei. Paulus apostolus dicit: Nusquam enim angelos apprehendit (Hebr. II, 16), quin Deus, sed semen Abrahae apprehendit. Unde Joannes Chrysostomus: « Quia non quemquam angelorum apprehendit, id est non cujuslibet angeli naturam suscepit, sed semen Abrahae apprehendit. Non enim angelis tanta dignitas donata est, ut in una persona Dei Filius eorum naturae conjungeretur: sed hunc honorem et hanc 125.0277A| dignitatem humanae naturae Deus Dei Filius concessit, ut Deus et homo una esset persona. Quare dixit apprehendit? quia nos quasi recedentes ab eo et longe fugientes insecutus apprehendit, et in unam personam nostrae fragilitatis naturam sibi contemperavit. Hoc ergo redimere debuit quod assumpsit. Ut beatus Gregorius in libro IX (cap. 28) Moralium dicit: Angelorum, inquiens, spiritus idcirco irremissibiliter peccaverunt, quia tanto robustius stare poterant, quanto eos carnis admistio non tenebat. Homo vero idcirco post culpam veniam meruit, quia per carnale corpus aliquid quo semetipso minor esset accepit. Unde et apud respectum judicis argumentum pietatis est haec eadem infirmitas carnis. »

125.0277B| Est et alia causa qua perierunt irreparabiliter refugi spiritus, et homo gratia meruit reparari. Scilicet, quia diabolus propria periit iniquitate, homo vero etiam diabolica persuasione, sicut Alcuinus in libro responsionum Geneseos ad Sigulfum demonstrat. Unde et sanctus Ambrosius in psalmo CXVIII dicit: « Fortasse dicas: Qua ratione 213 non dictum sit, misericordia Domini plenum est coelum, quia sunt etiam spiritales nequitiae in coelestibus. Sed non illae ad commune ejus indulgentiae donum remissionemque pertinent peccatorum, quibus ignis servatur aeternus. » Et sanctus Theophilus Alexandrinus episcopus in secunda synodali epistola dicit: « Verum quid ista memoramus, cum in tantam eruperit Origenes vecordiam, imo dementiam, ut 125.0277C| aliud Salvatori crimen impingat, dicens eum et pro daemonibus ac spiritalibus nequitiis apud superos affigendum cruci, nec intelligit in quam profundum impietatis corruat barathrum? Si enim Christus pro hominibus passus homo factus est, ut Scripturarum testantur eloquia, consequens erit ut dicat Origenes: Et pro daemonibus passurus daemon futurus est. Hoc enim necessitate cogetur ut inferat, ne ab eo quod coepit discrepare videatur imitator. Et illi enim Christo similiter loquebantur: Daemonium habes (Matth. XI, 18). Et: In Beelzebub principe daemoniorum ejicis daemonia (Matth. XII, 24). Sed absit ut pro daemonibus Christus passus sit, ne et ipse daemon fiat. Et qui hoc credunt, rursum crucifigunt et ostentui habent Filium Dei, qui nequaquam 125.0277D| ut semen Abrahae apprehendit, ita assumet et daemonum, ut pro illis quoque crucifigatur. Nec daemones pro se, Deum in passione cernentes, cum propheta clamabunt: Hic peccata nostra portavit, et pro nobis dolet; neque cum Isaia dicent: Livore ejus sanati sumus (Isa. LIII, 5); nec pro daemonibus, sicut pro hominum genere, quasi ovis Christus ducetur ad victimam; nec pro eorum salute dicetur, proprio Filio non pepercit; quia nec daemones clamabunt: Traditus est pro peccatis nostris, et resurrexit pro justificatione nostra. Paulus quidem perspicue scribit: Tradidi enim vobis in primis quod accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas (I Cor. XV). Illas in testimonium vocans, 125.0278A| et volens earum auctoritate firmare quod dubium est. Origenes autem, absque ullo divinae vocis testimonio, vim facere nititur veritati, et exstincta lucerna invenire eam. Fautor daemonum, et non hominum, crebris calumniis lacessit Filium Dei, et denuo crucifigit, non intelligens in quam profundam et horribilem impietatis voraginem detrahatur. Consequens enim est ut qui priora susceperit, suscipiat et quae sequentur, ut qui pro daemonibus Christum dixerit crucifigi, ad ipsos quoque dicendum esse suscipiat: Accipite et edite, hoc est corpus meum. Et: Accipite et bibite, hic est sanguis meus (Marc. XXVI, 26). Si enim et pro daemonibus crucifigetur, ut novorum dogmatum assertor affirmat, quod erit privilegium, aut quae ratio, ut soli homines corpori ejus 125.0278B| sanguinique communicent, et non daemones quoque, pro quibus in passione sanguinem fuderit? Sed nec daemones audient: Accipite et edite, et: Accipite et bibite, nec Dominus sua praecepta dissolvet, qui discipulis ait: Nolite dare sanctum canibus, nec mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos (Matth. V, 6). Nam et Apostolus scribens: Nolo vos participes daemonum fieri (I Cor. X. 2). Non potestis 214 calicem Domini bibere et calicem daemonorium, non potestis mensae Domini participari et mensae daemoniorum, impossibile esse demonstrat, daemones de calice Domini bibere, et de mensa ejus participari. Cibus diaboli negatores Dei sunt, Habacuc loquente: Escae ejus electae (Habac. I, 16). Cibus autem 125.0278C| impiorum omnium exsecrabilis ipse diabolus, prophetae vaticinio concrepante: Dedisti eum escam populis Aethiopibus (Psal. LXXI, 14). Ex quibus omnibus approbatur, Christum pro daemonibus non posse crucifigi, ne daemones corporis et sanguinis ejus participes fiant. Cum ergo et Apostolus de Salvatore significet: Hoc enim fecit semel seipsum offerens (Hebr. VII, 27), et Origenes tam audaciter illius sententiae contradicat, tempus est illud inferre: Terra, terra, terra, audi verbum Domini, scribe virum istum abdicatum (Jer. XXII). Quis enim infernus haec mala suscipere potest? qui Tartarus de rebus istiusmodi cogitare? quae gigantum insania tam rebellis exstitit, et turrem impietatis exstruxit? quae libido lasciviens, et daemonum amore deperiens, sic universo dogmati 125.0278D| transeunti divaricaverit crura mentis suae? Quis intantum de Sodomitica vinea bibit, ut inebriatus vino furoris ejus toto corde conciderit? Quis Babyloniorum ita fluminum gurgitibus irrigatus vivos Israel fontes reliquit? quis egrediens de Jerusalem, et Jeroboam filii Nabath imitator existens, tot errorum fabricatus altaria est, et ararum profana thura succendit? Cur Dathan et Abiron, qui minora peccarunt, non venient ante tribunal Christi, ut sui eum comparatione condemnent, qui extra Ecclesiam Salvatoris variarum doctrinarum thuribula diabolico igne complevit? Neque enim Dominus qui loquitur per prophetam: Ego visiones multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum (Ose. XI, 10), 125.0279A| adulterinas eum docuit proferre doctrinas, nec qui a principio ipsi viderunt, et ministri fuerunt verbi Dei. Nec prophetarum chorus, qui olim vocabantur Videntes, haec eum instituit: sed ipse suae mentis arbitrio furori daemonum serviens, et blando cogitationum errore deceptus, gregem, et, ut ita dicam, examen dogmatum perversorum per totum orbem immisit mentibus indoctorum. Iste est qui Assyriis Babyloniisque fluminibus aperuit os suum, qui navem Ecclesiae, bonarum mercium plenam salutis doctrinae, fluctibus operire conatus est, dum imperitorum laude sustollitur, et Scripturarum sensum aliter quam se habet veritas edisserens, gloriatur in confusione. Quis enim tam innumerabiles et garrulos et verbositatis atque imperitiae plenos conscripsit 125.0279B| libros, et infatigabili studio dies noctesque conjunxit, ut errorum monumenta dimittens mereretur audire: Multis itineribus tuis deceptus es. Usus est enim duce pessimo aura populari, et plurimis falsae scientiae voluminibus exaratis, ac rebelli contra Deum mente pugnans, unguento coelestium doctrinarum saniem quamdam et putorem sui fetoris immiscuit, ut rursum ad suam animam diceretur: Immunda et famosa et nimia iniquitatibus. Neque enim prophetam audire 215 voluit commonentem: Quare diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? (Psal. IV, 3) Qui pro daemonibus Christum affigit cruci, ut non solum Dei et hominum, sed daemonum quoque mediator fiat. Verum absit tam immane nefas de Salvatore credere, ut templum corporis sui, quod pro nobis 125.0279C| suscitare dignatus est, amissurus, aliud sibi templum daemonicae conditionis affigat, ut illorum quoque recepta similitudine pro ipsis patibulum subeat. Obsecro, fratres dilectissimi, ut ignoscatis dolori meo doctrinis impiis resistenti. Dum enim impudentiam sectatorum ejus repercutere nitimur, compagem loricae ipsius et venenati pectoris fraudulentias in medium protulimus, ut illud quoque compleretur in eo: Revelabo ignominiam tuam, et ostendam eam amatoribus tuis (Ezech. XVI, 37). »

De Antichristo autem sanctus Gregorius in libro Moralium XXXI (cap. 2) dicit: « Quia ergo per undenarium numerum transgressio exprimitur, hujus bestiae cornu undecimo ipse auctor transgressionis judicatur, quod videlicet parvulum oritur, quia purus homo 125.0279D| generatur, sed immaniter crescit, qui usque ad conjunctam sibi vim angelicae fortitudinis proficit. » Et item (cap. 18): « Principium viarum Dei Vehemoth dicitur: quia nimirum cum cuncta creans ageret, hunc primum condidit, quem reliquis angelis eminentiorem fecit. » Et item (cap. 12): « Quid autem cauda Vehemoth istius, nisi illa antiqui hostis extremitas dicitur, cum vas proprium illum perditum hominem ingreditur, qui specialiter Antichristus nuncupatur? » Et item (cap. eodem): « Tunc Antichristus mundi gloriam temporaliter obtinens, mensuras hominum et honoris culmine et signorum potestate transcendit. Spiritus quippe in illo est, qui in sublimibus conditus, potentiam naturae suae 125.0280A| non perdidit vel dejectus. » Et item in Edicto civibus Romanis proposito (libro XI, epist. 3): « Pervenit, inquit, ad me quosdam presbyteros perversi spiritus homines, prava inter vos aliqua, et sanctae fidei adversa seminasse, ita ut die Sabbati aliquid operari prohiberent. Quos quid aliud nisi Antichristi praedicatores dixerim, qui veniens diem Sabbatum atque Dominicum ab omni faciet opere custodiri? Quia enim mori se et resurgere simulabit, haberi in veneratione vult diem Dominicum: et quia Judaizare populum compellet, ut exteriorem ritum legis revocet, et sibi Judaeorum perfidiam subdat, coli vult Sabbatum. » Et Beda in Chronica sua: « Et vidi, inquit, de mari bestiam ascendentem, et dedit illi draco virtutem suam et potestatem magnam. 125.0280B| Id est, vidi hominem saevissimi ingenii, de tumultuosa impiorum stirpe progenitum. Cui mox nato, et per magicas artes a pessimis imbuto magistris, adjungens se diabolus, totam virtutis suae potentiam, per quam magica caeteris omnibus majora patraret, individuus comes attulit. Et data est potestas, inquit, illi facere menses 42, id est, tres annos et dimidium. Percusso autem illo perditionis filio, sive ab ipso Domino, sive a Michaele archangelo, ut quidam docent, et aeterna ultione damnato, non continuo 216 dies judicii secuturus esse credendus est. Alioqui scire possent homines illius aevi tempus judicii, si post tres semis annos inchoatae persecutionis Antichristi confestim sequeretur. » Et sanctus Hieronymus, exponens sententiam Danielis: 125.0280C| « Beati, inquit, qui interfecto Antichristo supra MCCXX dies, id est tres semis annos dies 45, praestolantur, quibus est Dominus atque salvator in sua majestate venturus. » Et item Gregorius in XXXII Moralium libro (cap. 12): « Quod per Danielem subjungitur: Sine manu conteretur (Dan. VIII, 15), hoc per Paulum exprimitur: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (II Thess. I, 8). Sine manu scilicet conteretur, quia non angelorum bello, non sanctorum certamine, sed per adventum judicis solo oris spiritu aeterna morte ferietur. » Et item (cap. 13): « Sed quia quale sit iniquorum caput audivimus, nunc huic capiti quae membra adhaereant agnoscamus. Quisquis namque in superbia extollitur, 125.0280D| quisquis avaritiae desideriis cruciatur, quisquis luxuriae voluptatibus solvitur, quisquis injustae ac immoderatae irae flagris ignitur, quid aliud quam Antichristi testis est? Et in epistola Joannis apostoli scriptum est: Et sicut audistis quia Antichristus veniet, et nunc Antichristi multi sunt (I Joan. XII, 18). »

Hinc venerabilis presbyter Beda dicit: « Antichristos dicit haereticos, sed et illos qui, fidem catholicam quam confitentur, perversis actibus destruunt. Unde constat quia Antichristus contrarius Christo vocatur. Omnes illi maximo Antichristo in fine saeculi venturo quasi suo capiti testimonium reddunt. Sicut et Paulus dicit quia mysterium jam 125.0281A| operatur iniquitatis (II Thess. II, 7). De cujus praeconibus iterum scriptum est: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. II, 19). Non enim exeunt foras nisi Antichristi. Unde et de Juda, praecipuo Antichristo, totius temporis usquequo ille maximus veniat Antichristus, scriptum est quia misit diabolus in cor Judae ut traderet eum, et post buccellam, introivit in eum Satanas, et exivit continuo (Luc. XXII, 3). Qui appellatus est filius perditionis, sicut et maximus Antichristus. » Et item: « Judas antichristus tradidit eum qui veraciter dicitur Christus, et colitur Deus, qui est super omnia benedictus in saecula. Ille autem in tempore suo adversabitur et extolletur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostentans 125.0281B| seipsum quasi ipse sit Deus. » De isto autem, id est Juda, post multa in libro Hypomnesticon S. Augustinus dicit: « Talis est periturorum omnium causa, licet culpa sit a culpa dissimilis. » Et de illo ejusque corpore S. Gregorius in libro XXXIII (cap. 19) Moralium dicit: « Et videntibus cunctis praecipitabitur. Cunctis enim videntibus praecipitabitur, quia aeterno tunc judice terribiliter apparente, astantibus legionibus angelorum, assistente tunc ministerio coelestium potestatum, atque electis omnibus ad hoc spectaculum deductis, ista bellua crudelis et fortis in medium captiva deducetur, et cum suo corpore, id est cum reprobis omnibus, aeternis gehennae incendiis mancipabitur cum dicetur: Discedite a me, maledicti, in ignem 217 aeternum, qui paratus est diabolo et angelis 125.0281C| ejus (Matth. XXV, 45). » Unde quia homo erit reprobus et caput reproborum, eorum scilicet et aliorum omnium, qui ab initio mundi usque ad adventum Domini, quos istorum compositor capitulorum, in suggillationem nostram, aeternis poenis traditos in testimonium deduxit, sed et eorum qui post adventum Domini usque ad finem mundi in infidelitate et perseveranti iniquitate ad ejus pertinebunt consortium, cum in proximo de eisdem reprobis quid catholici doctores sentiant scribemus, quiscunque calumniator noster se ante se ponat, et utrum nos per Antichristum falsa scripsisse possit revincere videat, et si defensores atque adjutores catholicos magistros contra illum invenire non potuerimus, cum tripudio de nobis triumphet. Hominem quippe, ut praemisimus, et sanctus Paulus 125.0281D| et sanctus Gregorius et caeteri quique doctores illum futurum dicunt et nos credimus, et quilibet reprehensor noster denegare non volet. Et si homo erit, licet diabolo comite plenus, in quantum homo quanquam reprobus morietur. Quem Dominus Jesus, sicut scriptum est, interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui: quando sicut fulgur, quod exit ab oriente et paret in occidente, erit adventus ipsius Dei et hominis filii. Et quia morietur resurget, sicut item scriptum est: Ad te omnis caro veniet (Psal. LXIV, 3), et videbit omnis caro, quod non sine anima in resurrectione fiet, salutare Dei (Luc. III, 6). Ad cujus adventum, secundum fidem catholicam, omnes homines resurgere habent cum corporibus 125.0282A| suis. Si omnes, et ille homo de quo agitur, qui, ut scriptum est, in suo nomine veniet Antichristus. Et si aliquid aliis reprobis, ipsius scilicet membris, passio Christi contulit, nec capiti denegavit, sicut catholicorum sententiis ostendemus. Primo tamen contra compositorem capitulorum, de quibus agitur, de parte istius capituli quod Deus dederit respondebimus, et tunc ex ordine ad respondendum his quae sequuntur, ipso favente, progrediemur.

Non ita scripsimus, sicut compilator iste composuit, et quare capitula a nobis excerpta ponere sicut sunt scripta noluerit, ipse viderit. Credimus tamen quia jam vidit a pictoribus nigrum colorem albo substratum, ut quod erat lucidum ex tenebrosi comparatione clarius videretur: et ideo noluit veritatem, 125.0282B| a nobis de veridicis auctoribus sumptam, tenebris mendacii sui componere, ne minus incautos fallere praevaleret, et facilius mendax fidelibus innotesceret. Scripsimus namque de Prosperi verbis, et ipsius ac aliorum orthodoxorum sensibus, cap. 4: « Christus Jesus Dominus noster sicut nullus homo est, fuit, vel erit, cujus natura in illo assumpta non fuerit, ita nullus est, fuit, vel erit homo, pro quo passus non fuerit, licet non omnes passionis ejus mysterio redimantur. Quia vero omnes passionis ejus mysterio non redimuntur, non respicit ad magnitudinem et pretii copiositatem, sed ad infidelium et ad non credentium ea fide quae per dilectionem operatur, respicit partem, quia 218 poculum humanae salutis, quod confectum est de infirmitate nostra et virtute 125.0282C| divina, habet quidem in se ut omnibus prosit, sed si non bibitur non medetur. » Paret quia sicut dixit non scripsimus contra illud propheticum, Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne (Ose. XIII, 14), dicentes, quia vero omnes passionis ejus mysterio non redimuntur, non respicit ad magnitudinem et pretii copiositatem, sed ad infidelium et ad non credentium ea fide quae per dilectionem operatur, respicit partem. Neque enim sanctum Gregorium in homilia 22, quando haec scripsimus, dixisse nescivimus: « Per hanc electi, qui quamvis in tranquillitatis sinu, tamen apud inferni claustra tenebantur, ad paradisi amoena reducti sunt. Quod ante passionem dixit, in resurrectione sua Christus implevit, Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me (Joan. XII, 125.0282D| 32). Omnia etenim traxit, qui de electis suis apud inferos nullum reliquit. Omnia abstulit, utique electa. Neque etenim infideles quosque, et pro suis criminibus aeternis suppliciis deditos, ad veniam Dominus resurgendo reparavit: sed illos ex inferni claustro rapuit, quos suos in fide et actibus recognovit. » Et hinc diximus, quia qui non redimuntur, non ad pretii copiositatem, sed ad infidelium respicit partem. Subsequitur sanctus Gregorius: « Unde recte etiam per Osee dicit: Ero mors tua, o mors. » Ac si aperte dicat: Quia in electis meis te funditus perimo, ero morsus tuus, inferne, quia sublatis eis te ex parte transfigo. Et hinc diximus: Nullus homo est pro quo Christus passus non fuerit, licet non omnes passionis 125.0283A| ejus mysterio redimantur. Sed et quando haec scripsimus, non ignoravimus sanctum Augustinum, in Catalogo haereseon ad Quodvultdeum diaconum scripto, octogesimo loco haeresim descripsisse de qua dicit: « Est haeresis, quae dicit descendente ad inferos Christo credidisse incredulos, et omnes exinde liberatos. » Et venerabilem presbyterum Bedam in expositione primae Epistolae Petri (cap. 3) scripsisse legimus: « Quidam hunc locum ita interpretatus est, quod consolationem illam, de qua dicit apostolis Dominus, Multi prophetae et justi cupierunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae auditis et non audierunt (Matth. XIII, 17), de qua et Psalmista: Defecerunt, inquit, oculi mei in eloquium tuum, dicentes quando consolaberis me? (Psal. CXVIII, 82.) 125.0283B| Sancti quiescentes in inferno desideraverint, quod haec, descendente in inferna Domino, etiam his qui in carcere erant, et increduli quondam fuerant in diebus Noe, consolatio vel exhortatio praedicata fuerit. Haec ille dixerit. Sed catholica fides habet, quia descendens ad inferna Dominus, non incredulos inde, sed fideles solummodo suos educens, ad coelestia regna secum perduxerit: neque exutis corpore animabus, et inferorum carcere scelerum inclusis, sed in hac vita vel per seipsum, vel per suorum exempla sive verba fidelium, quotidie vias vitae demonstret. » Quapropter diximus: « Pro omnibus Christus passus fuit, licet non omnes passionis ejus mysterio redimantur, et quia non omnes redimuntur, non ad pretii magnitudinem, sed ad non credentium respicit partem. » 125.0283C| Et quoniam in 219 processu reddendae rationis de isto capitulo ex catholicorum dictis ostendere procurabimus, quod catholice scripsimus, quia Christus pro omnibus passus fuit, licet non omnes passionis ejus mysterio redimantur. Scilicet et pro his, qui ante adventum illius exstiterunt, sed et pro his quos passio illius in carne invenit.

CAPUT XXVIII. Qualiter de impiis in sua impietate defunctis senserunt catholici, pro his etiam passum fuisse Dominum, licet non ejus passionis mysterio ad salutem perpetuam sint redempti. Verum et pro his qui post passionem et resurrectionem ipsius, et exorti, et exorturi sunt usque in finem saeculi, ut demonstremus non timere nos calumnias 125.0283D| istius obtrectatoris nostri, quid de reprobis, quos in suo quarto capitulo ad revincendos nos in medium devocavit, senserunt et scripserunt catholici, utrum quiddam eis passio et resurrectio Christi contulerit, etsi nihil illis, eorum exigentibus culpis, ad salutem profuerit, ostendamus. Quoniam certum est, si aliquid eis passio Domini contulit, pro eis etiam Dominus passus fuit, cujus passio quoniam ad salutem illis non profuit, ad infidelium, sicut sanctus Prosper dicit, et nos ex verbis illius scripsimus, respicit partem, non ad sacramenti virtutem. Dicat autem Paulus et exponat Ambrosius quid passio Christi cunctis generaliter fidelibus et infidelibus contulit, quae solis ad salutem fidelibus 125.0284A| profuit. Sicut enim, inquit Paulus, in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Hinc sanctus Ambrosius in Commento ipsius Epistolae: « Hoc dicit, quia sicut Adam peccans mortem invenit, et tenuit, ut omnes ex ejus origine dissolvantur, ita et Christus non peccans, et per hoc vincens mortem (quia qui non peccat vincit mortem, quia mors ex peccato), omnibus qui sunt ex ejus corpore acquisivit vitam, id est resurrectionem. Quamvis ergo generalem omnibus tribuerit resurrectionem, ut sicut in Adam omnes sive justi sive injusti moriuntur, ita et in Christo omnes tam credentes quam diffidentes resurgant, licet quidam ad poenam: inereduli tamen vivificari videntur, 125.0284B| quia corpora sua recipient, jam non morituri, sed passuri poenam in eis sine fine, quod credere noluerunt. Et beatus Joannes Chrysostomus in libro de Reparatione lapsi: « Scriptura, inquit, dicit quia et peccatores induent incorruptionem, scilicet non ad honorem vitae, sed ad diuturnitatem supplicii profuturam. » Et sanctus Hilarius in expositione psalmi CXVIII (vers. 22): « Exprobrat enim superbis atque maledictis cur nihil in sacramento sanguinis sui atque mortis utilitatis suae esse existimaverint, cum ille nostri causa et natus, et passus, et mortuus sit. » 220 Et item idem sanctus Hilarius concordans sancto Ambrosio in psalmo LV (vers. 8), dicit: « Sicut exspectaverunt, inquit, animam meam, pro nihilo salvos facies illos, in ira populos deduces. Novus hic prophetae sermo est, ut eos qui exspectant 125.0284C| animam suam ad nihilum Deus salvet. Et cum aliud sit ad nihilum, aliud salvari, nunc salus quae in eos fiet in nihilum sit. Est ergo quod salvetur in nihilum, est plane, quidquid resurrectione concessa demutatione non dignum est. Nam cum omnis caro redempta in Christo sit ut resurgat, et omnem assistere ante tribunal ejus necesse sit, non tamen omnibus gloria et honor est promiscuus resurgendi. Quibus ergo tantum resurrectio, non etiam demutatio est tributa, hi salvantur in nihilum. In ira enim deducentur hi populi quibus ad poenae sensum salus resurrectionis est constituta. A qua ira eripiendos nos Apostolus pollicetur dicens: Quoniam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis justificati in sanguine ejus 125.0284D| salvabimur per eum ab ira. (Rom. V, 8). Pro peccatoribus igitur ad salutem resurrectionis est mortuus, sed sanctificatos in sanguine suo salvabit ab ira. » Et item sanctus Ambrosius in Epistola ad Corinthios: « Quid est autem reos esse, nisi poenas dare mortis Domini? Occisus est enim pro his qui beneficium ejus in irritum ducunt. » Et item sanctus Hilarius in libro III de Fide (lib. III de Trinitate): « Dei Filius crucifigitur, sed in cruce hominis mortem Deus vincit. Christus Dei Filius moritur, sed omnis caro vivificatur. » Et sanctus Augustinus in libro XX de Civitate Dei, capitulo 6 ad locum: « Nec fecit hic ullam differentiam bonorum et malorum. Omnibus enim bonum est audire vocem ejus, et vivere, 125.0285A| ad vitam pietatis ex impietatis morte transeundo. De qua morte ait apostolus Paulus: Ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit (II Cor. III, 14). Omnes itaque mortui sunt in peccatis, nemine prorsus excepto, sive originalibus, sive etiam voluntate additis, vel ignorando, vel sciendo nec faciendo quod justum est: et pro omnibus mortuis vivus mortuus est unus, id est, nullum habens omnino peccatorum: ut qui per remissionem peccatorum vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro omnibus mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram: ut credentes in eum qui justificat impium, ex impietate justificati, tanquam ex 125.0285B| morte vivificati, ad primam resurrectionem quae nunc est pertinere possimus. Ad hanc enim primam pertinent qui beati erunt in aeternum: ad secundam vero, de qua mox locutus est, et beatos pertinere docebit et miseros. Ista est misericordia, illa judicii. Propter quod in psalmo sciptum est: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). »

De istis omnibus, qui aut ad misericordiam, aut ad judicium pertinebunt, quicunque calumniatorum nostrorum voluerit, excipiat si potuerit, de quo supra scripsimus, Antichristum. Propterea et nos 221 ex verbis Prosperi scripsimus, quia « Christus pro omnibus passus est, licet non omnes passionis ejus mysterio redimantur: quia vero omnes passionis ejus mysterio non redimuntur, non ad pretii 125.0285C| magnitudinem, sed ad non credentium respicit partem. » Unde et sanctus Gregorius in homilia 9 Ezechielis dicit: « Notandum quia postquam mala parentum defunctorum dixerat, mittens prophetam ad filios dicit: Si forte vel ipsi audiant et forte quiescant (Ezech. III, 11). Quid est dicere vel ipsi, nisi quia eorum patres qui in culpa defuncti sunt, audire noluerunt? » Et Prosper contra Gallos actione 9 dicit: « Redemptor mundi dedit pro mundo sanguinem suum, et mundus redimi noluit, quia lucem tenebrae non receperunt; et tenebrae receperunt, quibus dicit Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino » (Ephes. V, 8). Et hoc est, quod compilator iste in capitulo, licet non recto 125.0285D| sensu subjungens continuavit. « Illud nobis simpliciter et fideliter tenendum ac docendum placet juxta evangelicam et apostolicam veritatem, quod pro illis datum pretium teneamus, de quibus ipse Dominus noster dicit: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 14). Quod licet expositione non indigeat, quoniam Dominus omnia quae voluit ab omnibus observari tam manifestissime dixit, ut ab omnibus possint intelligi, et nemo sit sanum sapiens, qui apertissime non intelligat quia pro omnibus filius hominis in 125.0286A| cruce exaltatus, et unigenitus Dei Filius pro mundo sit datus, ut in eo omnibus parata sit salus, sed omnis qui credit in eum non pereat. Tamen et sanctus papa Leo, in epistola ad Leonem Augustum (epist. 97, cap. 2), breviter et luculenter horum sensum testimoniorum ex sancto Evangelio exponit dicens: Effusio, inquit, justi pro injustis sanguinis Christi tam fuit dives ad pretium, ut si universitas captivorum in redemptorem suum crederet, nullum diaboli vincula retinerent. » Quae sit autem universitas captivorum, Apostolus demonstrat dicens: Ex uno isse omnes in condemnationem, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 16). Quae enim major potest esse captivitas, quam de Dei filiis diaboli filios, et de paradisi incolis fieri aeternae perditioni obnoxios?

125.0286B| Testimonium autem apostolicum, quod subjunxit capitulorum compositor ad suam confirmandam sententiam, quod Christus non sit pro omnibus passus, licet non omnes passionis ejus mysterio redimantur, nihil eum juvat, nisi ut scriptum est: Sicut spina in manu temulenti, sic in ore stulti parabola (Prov. XXVI, 9). Primum enim ipsum assolet vulnerare. Si veraciter veram intelligentiam proponere lectoribus voluisset, convenientius has duas sententias de Epistola Pauli ad Hebraeos, secundum suum ordinem poneret, sicut testimonia evangelica eo ordine quo ab Evangelista sunt posita, ponere studuit. Ait enim Apostolus 222 ad Hebraeos: Gratia Dei pro omnibus gustavit mortem (Hebr. II, 9). Et post plura: Semel, inquit, oblatus est ad multorum 125.0286C| exhaurienda peccata (Hebr. IX, 28). Unde videamus qualiter sanctus Joannes Chrysostomus, cujus testimoniis apostolica Sedes, et etiam sanctus Augustinus, in libris suis multoties utuntur, ad revincendos haereticos has duas sententias exposuerit. Ait enim de prima: « Et ille quidem propter Dei gratiam, quae nobis data est, haec passus est. Qui proprio, inquit, Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Cujus rei gratia? non enim debebantur haec nobis, sed gratia hoc fecit. » Et post aliquanta: « Et ipse quidem pro omnibus mortuus est. Quid autem si non omnes credunt? ille quod suum erat implevit. » Et item de alio testimonio: « Semel, inquit, oblatus est ad multorum auferenda peccata. Quare multorum, et non omnium? Quia non omnes 125.0286D| crediderunt. Pro omnibus quidem mortuus, hoc est, quantum in ipso est, ejus momenti est illa mors, cujus momenti est omnium perditio. Non autem omnium peccata abstulit, propter quod noluerunt. » Et sanctus Augustinus in psalmo XLIII: « Nam et crux ipsa et pro ipsis persequentibus facta est. Inde sunt postea sancti, qui in eum crediderunt quem ipsi occiderunt. » Et item idem in libro VI (cap. 1) contra Julianum: « Unus, inquit, pro omnibus mortuus est: ergo omnes mortui sunt: ostendens fieri non potuisse ut moreretur nisi pro mortuis. Ex hoc enim probavit omnes mortuos esse, quia pro omnibus mortuus est unus. Impingo, inculco, infercio recusanti. Accipe, salubre est, nolo moriaris. Unus 125.0287A| pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Vide quia consequens esse voluit, ut intelligantur omnes mortui, si pro omnibus mortuus est. Quia ergo non in corpore, restat ut in peccato esse mortuos omnes, si pro omnibus Christus mortuus est, nemo neget, nemo dubitet, qui se non negat, aut dubitat esse Christianum. » Et sanctus Dionysius in libro de ecclesiastico principatu, cap. 3: « Pro omnibus enim thearchica beatitudo, etsi benignitate divina procedit ad participantium ejus divinorum communionem: sed non foris secundum substantiam immobilis stationis et stabilitatis fit. » Et sanctus Cyprianus in libro de Oratione Dominica: « Quid docuit, inquit, unitatem? sic orare unum pro omnibus voluit, quomodo in uno omnes ipse portavit. » 125.0287B| Et sanctus Hieronymus in libro XIV Isaiae prophetae: « Christus cum iniquis reputatus sit, ut iniquos redimeret a peccato, et omnibus omnia fieret, ut omnes salvos faceret. » Et item Augustinus in libro de Correptione et Gratia (cap. 16 in fine): « Quis magis dilexit infirmos, quam ille qui pro omnibus est factus infirmus, et pro omnibus ex ipsa est infirmitate crucifixus? » Et item Ambrosius in psalmo CXVIII: « Et hic quidem sol quotidie super omnes oritur. Mysticus autem sol ille justitiae omnibus ortus est, omnibus venit: omnibus passus est, et omnibus resurrexit. Ideo autem passus est, ut tolleret peccatum mundi. Si quis autem non credit in Christo, 223 generali beneficio ipse se fraudavit. Sed quod solis est, praerogativam suam servat: quod imprudentis 125.0287C| est, communis a se gratiam lucis excludit. » Et sanctus Basilius Cappadocus, in sermone de psalmo quinquagesimo nono: « Moyses quidem sanguine agni Israeliticos postes obsignaverat: tu vero dedisti nobis signum, ipsum sanguinem veri agni immaculati, qui oblatus est victima pro totius mundi salute. » Et item sanctus Leo, in epistola ad Juvenalem episcoporum Hierosolymitanum (epist. 72): « Veram igitur Christi generationem crux vera confirmat. » Et post pauca: « Ut autem repararet omnium vitam, recepit omnium causam, et vim veteris chirographi, quod solus inter omnes non debuit, pro omnibus solvendo vacuavit: ut sicut per unius reatum omnes facti fuerant peccatores, ita per unius innocentiam omnes fierent innocentes. Inde in omnes 125.0287D| manante justitia, ubi est humana suscepta natura. » Et sanctus Gregorius in libro Moralium decimo quarto (cap. 22): « Stulti quoque despiciebant me. Ac si aperte diceretur: Ipsi me etiam despexerunt, pro quibus sanandis stultitiam praedicationis assumpsi, id est, ut per carnem Verbi sanarentur: et ab ipsis despectus sum, pro quibus stultus aestimari veritus non sum. » Et in libro tricesimo quinto (cap. 9): « Consolantem quippe in passione Dominus minime invenit, qui ex despectu mortis etiam ipsos hostes pertulit, pro quibus ad mortem venit. » Et sanctus Cyrillus ad Nestorium (epist. 3): « Nam ut mortem, inquit, ineffabili potentia proculcaret, et sua carne primogenitus ex mortuis fieret, et primitiae dormientium 125.0288A| viam faceret humanae naturae ad incorruptionis recursum, gratia Dei, sicut supra dictum est, pro omnibus gustavit mortem, et tertia die resurgens exspoliavit infernum. » Et venerabilis presbyter Beda, in exposito Evangelii Marci: « Solus orat pro omnibus, sicut et solus patitur pro universis: et quomodo pro nobis maledictum crucis factus est, et flagellatus, et crucifixus, sic pro omnium salute quasi noxius crucifigitur. » Et in Epistola prima Petri (cap. 1 sub finem.): « Sicut ergo incorruptibile est pretium Dominicae passionis, qua redempti sumus, ita etiam incorruptibile est sacramentum fontis sacri, quo renascimur: quae ita sibi invicem connectuntur, ut unum nobis sine altero salutem conferre nequeat. Quia nimirum Dominus ita nos tempore incarnationis 125.0288B| suae, sacro sanguine simul omnes redemit, ut nos quoque nostro tempore viritim per regenerationem baptismi ad consortium ejusdem regenerationis pervenire debeamus. » Et sanctus Prosper contra Gallos, recapitulatione nona: « Qui dicit quod non pro totius mundi redemptione Salvator sit crucifixus, non ad sacramenti virtutem, sed ad infidelium respicit partem, cum sanguis Domini nostri Jesu Christi pretium totius sit mundi: a quo pretio extranei sunt, qui aut delectati captivitate redimi noluerunt, aut post redemptionem ad eamdem sunt servitutem reversi. » Et contra Vincentianos, actione prima: « Cum itaque propter 224 unam omnium naturam, et unam omnium causam a Domino nostro in veritate susceptam, 125.0288C| recte omnes dicantur redempti, et tamen non omnes a captivitate sint eruti, redemptionis proprietas haud dubie penes illos est, de quibus princeps mundi missus est foras, et jam non vasa diaboli, sed membra sunt Christi. Cujus mors non ita impensa est humano generi, ut ad redemptionem ejus etiam qui regenerandi non erant pertinerent: sed ita, ut quod per unicum exemplum gestum est pro universis, per singulare sacramentum celebraretur in singulis. Poculum quippe immortalitatis, quod confectum est de infirmitate nostra et virtute divina, habet quidem in se ut omnibus prosit; sed si non bibitur, non medetur. » Ex his verbis sancti Prosperi, et supradictorum catholicorum sensibus, hoc unde ratio agitur capitulum quartum excerpsimus: sicut 125.0288D| quilibet lector, cui haec conferre placuerit, facile invenire valebit. Quae numero pauca, virtute praevalida, ad demonstrandam unius Evangelici et duorum ex Apostolo testimoniorum explanationem interim posuisse sufficiat, donec plura nec minus fortia orthodoxorum huic capitulo testimonia subjungamus.

CAPUT XXIX. Ratio redditur de duobus quae, necessitate compulsi, in hoc quarto capitulo verbis beati Prosperi inseruimus. Duo autem sunt quae, coacti necessitate, expressius diximus, de quibus reddere rationem volemus. Quorum unum est: Sicut nullus homo est, fuit, vel erit, cujus natura in illo assumpta non fuerit, ita 125.0289A| nullus est, fuit, vel erit homo, pro quo passus Christus non fuerit, licet non omnes passionis ejus mysterio redimantur. Cum sufficientissime dici potuerit quod Prosper dixit contra Gallos in actione 9: « Nullus, inquiens, omnino est ex omnibus hominibus, cujus natura in Christo Domino nostro suspecta non fuerit. » Et item ad locum: « Cum itaque rectissime dicatur Salvator pro totius mundi redemptione crucifixus, propter veram humanae naturae susceptionem, et propter communem in primo homine omnium perditionem. » Et contra Vincentianos (resp. 1): « Cum itaque propter unam omnium naturam, et unam omnium causam, a Domino nostro in veritate susceptam, recte omnes dicantur redempti, et tamen non omnes a captivitate sint 125.0289B| eruti. » Et quae necessitas fuerit demonstramus. Gothescalcus, ut praemisimus, in libello ad Rabanum archiepiscopum scripsit: « Rursus illos omnes impios et peccatores, pro quibus idem Filius Dei nec corpus assumpsit, nec orationem, ne dico sanguinem, fudit, neque pro eis ullo modo crucifixus fuit. » Et post hoc scriptum capitulum, quidam rusticus de illius schola libellum contra haec capitula scripsit, 225 cui ista inseruit: Nam si diligenter consideretur, nescimus si etiam de quolibet homine dici possit, ut omnium hominum naturam nascendo assumpserit. Quae a quibusdam de Gothescalci schola dyscola dici audivimus. Ideo licet non discordantes a verbis Prosperi, et sensu catholico orthodoxorum, expressius ista conscripsimus. Unde et de quorum 125.0289C| doctrina illud assumpsimus, rationem devotis quibusque humiliter reddimus. Sanctus siquidem Athanasius, in epistola ad Epictetum, dicere non dubitavit: « In ipso Verbo humanum vere naturaliter ex Maria, secundum divinas Scripturas, et vere erat corpus Salvatoris. Verum autem erat, quia simile erat nostro. Soror etenim fuit nostra Maria, quoniam omnes ex Adam sumus, et hoc nunquam aliquis dubitavit. » Et sanctus Augustinus, exponens psalmum vigesimum nonum (Praefat. in enarrat. 2): « Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me. Omnis, inquit, homo in Christo unus homo est, et unitas Christianorum unus homo. » Et in psalmo XXXIV: « Maria et Adam: Adam mortuus est propter peccatum, et caro Domini ex Maria mortua 125.0289D| est propter delenda peccata. » Et in psalmo XXXV: « Nascimur de Adam, ut moriamur; surgimus per Christum, ut semper vivamus. Quando portamus imaginem terreni hominis, homines sumus, quando portamus imaginem coelestis hominis, filii hominis sumus, quia Christus filius hominis dictus est. Etenim Adam homo erat, sed filius hominis non erat. Ideo illi pertinent ad Adam, qui desiderant carnalia bona. Hortamur illos ut filii sint hominum, et misericordiam desiderent quae in coelo est. » Et in psalmo XXXVII: « Suscepit carnem nostram, vel potius a nobis, id est, a genere humano. » Et sanctus Leo in epistola (97, cap. 2) ad Leonem Augustum: « Quae autem reconciliatio esse 125.0290A| posset, qua humano generi propitiaretur Deus, nisi omnium causa mediator Dei et hominum carnem susciperet? » Et item: « Ut autem repararet omnium vitam, recepit omnium causam. Et sanctus Hilarius in libro secundo de Fide, Humani generis causa Dei Filius natus ex Virgine est et Spiritu sancto, ipso sibi in hac operatione famulante, et sua Dei videlicet inumbrante virtute, corporis sibi initia consevit, et exordia carnis instituit, ut homo factus ex Virgine naturam carnis in se acciperet, perque hujus admistionis societatem sanctificatum in eo universi generis humani corpus existeret. » Et sanctus Ambrosius in libro de Paradiso (cap. 10): « Salva tamen, inquit, erit per filiorum generationem (I Tim. II), inter quos generavit et Christum. Nec 125.0290B| illud otiose, quod non de eadem terra, de qua plasmatus est Adam, sed de ipsius Adae costa facta sit mulier: ut sciremus unam in viro et muliere corporis esse naturam, unum fontem generis humani. » Et in hymno ecclesiastica consuetudine frequentato dicit ad Christum: Tu Patris sempiternus es Filius. Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum. Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna coelorum. Et quomodo intelligi debeat 226 quod sanctus dixit Ambrosius: Tu ad liberandum suscepturus hominem: quia ut a majoribus nostris audivimus, tempore baptismatis sancti Augustini hunc hymnum beatus Ambrosius fecit, et idem Augustinus cum eo confecit, in capite libri de Bono conjugii exponit dicens: « Quoniam, 125.0290C| inquit, unusquisque homo humani generis pars est, et sociale quoddam est humana natura, magnumque habet et naturale bonum, vim quoque amicitiae, ob hoc ex uno Deus voluit omnes homines condere, ut sua societate, non sola similitudine generis, sed etiam cognationis vinculo tenerentur. » Exponitur etiam in hoc hymno quia omnium naturam pro omnibus liberandis Christus assumpsit, sed credentibus regna coelorum aperuit. Et sanctus Augustinus in libro de Praedestinatione sanctorum: « Cur diversa est gratia, ubi natura communis est. » Et plura alia, quae in libellis commemoratis contra eosdem collegimus.

Haec de prima quasi non necessaria, sed non irrationabili expressione sint dicta. Alterum autem est 125.0290D| quod expressius superaddidimus, ubi in quarto capitulo scripsimus: « quia vero omnes passionis ejus mysterio non redimuntur, non respicit ad magnitudinem et pretii copiositatem, sed ad infidelium et ad non credentium ea fide quae per dilectionem operatur, respicit partem. » Superaddidimus autem verbis Prosperi ad non credentium, ea fide quae per dilectionem operatur. Quod ideo superaddidimus, quia Gothescalcus in saepefato suo libello ad Rabanum archiepiscopum scripsit: « Proinde quod fidelissime credo, fidentissime loquor, et certissime pariter ac fructuosissime confiteor, atque veracissime profiteor, quod Deus noster omnipotens, omnium creaturarum conditor et factor, electorum tantummodo cunctorum 125.0291A| gratuitus esse reparator dignatus est et refector: nullius autem reproborum perpetualiter esse voluit Salvator, nullius redemptor, et nullius coronator. Item ad quemdam complicem suum: Absit procul a me, ut vel illud solummodo velim somniare, nedum semel susurrare, ut nullum eorum perpetuariter secum periturum antiquus rapere valeat anguis, pro quibus redimendis tam pretiosus Deo Patri Domini Dei nostri Filii sui fusus est sanguis. Amen. » Haec legentes intelleximus diabolici viri sensum, volentis evacuare copiositatem Christi sanguinis, pretium scilicet nostrae redemptionis. Unde et ad eumdem complicem suum scripsit: « Baptismi enim sacramento eos emit, non autem pro eis crucem subiit, nec mortem pertulit, neque sanguinem fudit. » 125.0291B| Unde quod ipse mendose atque perniciose ad copiosam redemptionem Christi sanguinis voluit retorquere, veraciter et fideliter ad modicitatem ac dubietatem, imo et infidelitatem infidelium et non credentium, sacrarum Scripturarum et catholicorum auctoritate suffulti, rejecimus culpam. Et ideo interposuimus: « ad infidelium et non credentium, ea fide quae per dilectionem operatur, respicit partem. » Scilicet quia haec sola fides est, qua salvantur credentes. 227 Caeterum et daemones credunt, et contremiscunt, et nec infidelis est sine fide, sicut sanctus Gregorius in libro quarto Dialogorum dicit (cap. 21): « Audenter, inquiens, dico, quia sine fide neque infidelis vivit. » Et post pauca: « Habent etiam infideles fidem, sed utinam in 125.0291C| Deum, quam si utique haberent, infideles non essent. »

Et venerabilis presbyter Beda in Epistola Jacobi (cap. 2): « Ita et fides, si non habuerit opera, mortua est in semetipsa, si non operibus charitatis quibus reviviscat animetur. Neque huic sententiae contrarium est quod Dominus ait: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Matth. XVI, 16). Subintelligendum namque ibi est, quod tantummodo vere credat, qui exercet operando quod credit. » Hinc et sanctus Gregorius in homilia Evangelii vigesima nona dicit: « Euntes in universum mundum, praedicate Evangelium omni creaturae: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. Fortasse, inquit, unusquisque apud semetipsum 125.0291D| dicat: Ego jam credidi, salvus ero. Verum dicit, si fidem operibus teneat. » Et reliqua, quae ibi notissima multis prosequitur. Par quoque est et testimonium, quod iste contradictor noster in suggillationem nostram composuit dicens: « Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 16). Vera etenim fides est, ut Gregorius in homilia praefata dicit, quae in hoc quod verbis dicit moribus non contradicit. » Hinc est enim quod de quibusdam falsis fidelibus Paulus dicit: Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Et de proposito Evangelico testimonio a contradictore nostro: Sicut Moyses exaltavit 125.0292A| serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 14). Venerabilis presbyter Beda in homilia 56 dicit: « Quia sicut illi, qui exaltatum pro signo serpentem aeneum aspiciebant, sanabantur ad tempus a temporaria morte, et plaga quam serpentium morsus intulerant, ita et qui mysterium Dominicae passionis credendo, confitendo, sinceriter imitando, aspiciunt, salvantur in perpetuum ab omni morte, quam peccando in anima pariter et carne contraxerant. Unde recte subjungitur, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Cujus quidem verbi patet sensus, quia qui credit in Christum, non solum perditionem evadit poenarum, sed et vitam percipit 125.0292B| aeternam, sicut Gregorius in praefata homilia dicit: Tunc etenim veraciter fideles sumus, si quod verbis promittimus, operibus implemus. Hinc Joannes ait: Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II, 4). » Et Prosper in libro Sententiarum, cap. 324: « Qui ergo gaudes baptismi perceptione, vive in novi hominis sanctitate: et tenens fidem quae per dilectionem operatur, habe bonum quod nondum habes, ut prosit tibi quod habes. » Et item Beda in Epistola Jacobi: Tu credis quoniam unus est Deus. Bene facis, et daemones credunt et contremiscunt. Ne putes quia magnum aliquid facis 228 credendo unum Deum esse, hoc enim et daemones faciunt: non solum Deum Patrem, sed et Filium Dei credunt. Unde dicit Lucas: Exiebant 125.0292C| etiam daemonia a multis, clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei, et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. Et post aliquanta: « Credere vero in Deum soli noverunt qui diligunt Deum, qui non solum nomine Christiani sunt, sed et factis et vita: quia sine dilectione fides inanis est, cum dilectione fides Christiani, sine dilectione fides daemonis. » Et sequentia quae ibi prosequitur.

Et qualiter fideles atque infideles de baptismate sentiant, idem venerabilis presbyter Beda in homilia Evangelii (homilia 1 de Sanctis): Erat homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine, latius et catholice prosequitur, et sic ad locum dicit: « Sola haec Ecclesia mater quae generat novit. Caeterum oculis insipientium videtur talis exire de fonte qualis intravit, 125.0292D| totumque ludus esse quod agitur. » Beatus quoque Petrus apostolus dicit: Et vos nunc similis formae salvos facit baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum (I Petr. III, 21). Ex qua sententia idem Beda dicit (in epist. 1 Petri, cap. 3): « Ubi est enim conscientia bona, nisi ubi est et fides non ficta? Docet namque apostolus Paulus, quia finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). » Et item in epistola Joannis (Beda in epist. I Joan., cap. 4): Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse ex Deo est (I Joan. IV, 2). « Confessionem hoc loco non solum catholicae fidei, sed et operationis bonae, quae fit per charitatem requirit, 125.0293A| Alioqui nonnulli haeretici confitentur, multi schismatici, multi falsi catholici, Jesum Christum in carne venisse, sed confessionem suam factis negant, non habendo charitatem. Charitas quippe Dei Filium adduxit in carnem, et ideo quisquis non habet charitatem, negat illum in carne venisse. Talisque spiritum ex Deo non habere convincitur. » Et item, « Haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra (I Joan. V, 4). Illa nimirum fides, quae per dilectionem operatur. » Et item Beda (In epistolam Jacobi, c. 2): « Hoc quoque tempore, si qui nuper ad fidem veniens baptismum acceperit, et proponens toto corde Dei servare praecepta, mox de hac luce migraverit, justificatus utique per fidem sine operibus migravit, quia tempus operandi, unde fidem probaret, ipso in 125.0293B| quem credidit Deo disponente non habuit. At qui perceptis sacramentis longo supervivunt tempore, nec bonis insistere curant operibus, his inculcandum est quod beatus Jacobus, proposito exemplo fidei simul et operum Abrahae, mox subdidit dicens: Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum? (Jac. II, 24). Quod ait ex operibus, significat ex operibus fidei: quia perfecta opera sine fide nullus habere potest: fidem vero sine operibus multi, si illis operum tempus non adsit. De qualibus dictum est: Raptus est ne malitia mutaret intellectum illius, aut fictio deciperet animam illius (Sap. IV, 11). » Sed et in talibus ipsa fides opus est, sicut scriptum est in Evangelio, Hoc est autem opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille (Joan. VI, 29). Quod opus 125.0293C| operatur qui in eum credit, quia 229 etiam ipsa credulitas vera fides est, quae per dilectionem operatur, credendo in illum qui justificat impium, et cujus omnia opera sunt in fide, sine qua quisque ad baptismatis sacramentum accedit, baptismatis sacramento renovari non valet, quia Spiritus sanctus, quo in filios adoptamur disciplinae, effugit fictum, et aufert se a cogitationibus quae sunt sine intellectu. Unde sanctus Ambrosius in Epistola ad Galatas dicit: « Quia sine spiritu non erat plenum nomen filiorum. » Et item idem in libro de Sacramentis: « In baptismate spiritus mentem renovat, aqua proficit ad lavacrum, sanguis spectat ad pretium. Sacri fontis unda nos abluit, sanguis Domini nos redimit, Spiritus nos per adoptionem filios Dei facit. » De qua in 125.0293D| homilia Evangelii 30, sic sanctus dicit Gregorius: « Ipse namque Spiritus sanctus amor est. Unde et Joannes dicit: Deus charitas est (I Joan. IV, 8). Qui ergo mente integra Deum desiderat, profecto jam habet quem amat. Neque enim quisquam posset Deum diligere, si eum quem diligit non haberet. »

Ecce quomodo etiam in baptismate tam in parvis quam in magnis agit fides quae per dilectionem operatur, sicut sanctus Augustinus in libro quarto contra Julianum dicit: « Sed forte dicis: Ergo infantes qui non credunt, vel, sicut tu posuisti, qui non habent eam fidem quae per dilectionem operatur, non renascuntur in Christo, neque per fidem sanguinis Christi in baptismate renovantur in Christo, atque 125.0294A| incorporantur Christo. Responde nobis, si placet, fide an infidelitate a parentibus ad ecclesiam deportantur? dilectione salutis, an odio perditionis patronis a parentibus offeruntur, a patronis sacerdotibus itidem offeruntur, a sacerdotibus exsufflantur et exorcizantur, ut a potestate diaboli eruantur? In morte Christi baptizantur, ut mortis ejus similitudini complantati peccato utique moriantur? Velis nolis haec omnia geri fide quae per dilectionem operatur, arctatus arctissime respondebis, nisi impudenti fronte mentiri praesumendo decreveris. » Et item idem in sexto libro (cap. 4): « Nam quomodo reportat bonum ut intret in regnum Dei, si hoc reportat quisque quod gessit, nisi quia pertinet ad parvulum, etiam quod per alterum gessit, id est credidit? Sicut 125.0294B| itaque quod credit pertinet ad eum ut reportet bonum, hoc est percipiat Dei regnum, sic ad eum pertinet, etiamsi non credidit, ut reportet condemnationis judicium, quia evangelica est et ipsa sententia dicendo: Qui non crediderit condemnabitur (Marc. XVI, 16). » Et post pauca: « Alienum quippe opus est cum credit per alterum, sicut alienum opus fuit cum peccavit in altero. Nec nos dubitamus quia baptismate delictum omne mundetur, sed renascendo quisque mundatur. Quod ergo non adimit nisi regeneratio, non cessat trahere generatio. » Venerabilis quoque presbyter Beda in expositione Evangelii Marci: « Intuendum sane quantum propria cujusque fides apud Deum valebit, ubi tantum valuit aliena, ut totus homo repente, 230 hoc est interius exteriusque 125.0294C| jam salvatus exsurgeret, aliorumque merito alii laxarentur errata. Unde et plura in saepe commemoratis libellis contra obtrectatores nostros exempla posuimus, quae hic congerere nunc superfluum ducimus. Praesertim cum illa quicunque dignatus fuerit legere, collecta quasi in fasciculis sub celeritate et sine aliqua difficultate valebit cognoscere. »

CAPUT XXX. Quod, exceptis his duabus quasi syllabicis sententiis, nihil in hoc capitulo posuimus, nisi quod ex beati Prosperi verbis excepimus. Modo autem his duabus exceptis superadditionibus, de quibus rationem reddidimus, videamus si transverso ungue, ut dicitur, a sensibus beati Prosperi in descriptione quarti capituli deviavimus. 125.0294D| Prosper actione 8 (responsione 9) contra Gallos dicit: « Nullus omnino est ex omnibus hominibus, cujus natura in Christo Domino nostro suscepta non fuerit. » Et item Prosper contra Gallos: « Cum itaque rectissime dicatur Salvator pro totius mundi redemptione crucifixus, propter veram humanae naturae susceptionem, et propter communem in primo homine omnium perditionem. » Et contra Vincentianos (resp. 1): « Et tamen non omnes homines a captivitate sunt eruti. » Et nos scripsimus: Ita nullus est homo pro quo passus non fuerit, licet non omnes passionis ejus mysterio redimantur. Et Prosper in recapitulatione 9, contra Gallos (sententia 9): « Qui dicit quod non pro totius mundi redemptione Salvator 125.0295A| sit crucifixus, non ad sacramenti virtutem, sed ad infidelium respicit partem, cum sanguis Domini nostri Jesu Christi pretium totius sit mundi. » Et nos scripsimus: Quia vero omnes passionis ejus mysterio non redimuntur, non respicit ad magnitudinem et pretii copiositatem, sed ad infidelium respicit partem. Prosper actione prima contra Vincentianos (resp. 1) dicit: « Poculum quippe immortalitatis, quod confectum est de infirmitate nostra et virtute divina, habet quidem in se ut omnibus prosit; sed si non bibitur, non medetur. » Et nos scripsimus: Quia poculum humanae salutis quod confectum est de infirmitate nostra et virtute divina, habet quidem in se ut omnibus prosit, sed si non bibitur non medetur. In quibus verbis si aliquam syllabam non autem sensum 125.0295B| immutavimus, non per studium, neque per arrogantiam accidit, sed quia librum ejusdem beati Prosperi prae manibus non habuimus, et spatium ut afferri valuisset, instantia Christianae devotionis vestrae cogente, sicut ipsi melius scitis, venerabilis princeps noster Karole rex gloriose, obtinere nequivimus, compellentes nos coarctatione dignissima, dantes exemplum ex libro Hieronymi de optimo genere interpretandi, quia non tantum quaerebatis alienae compositionis verba, quam sincerae et episcopalis conscientiae catholica documenta.

231 Post praemissa de quibus rationem reddidimus, subnexuit ex ordine capitulorum compositor: « Porro, inquit, capitula numero decem et novem, syllogismis ineptissime et mendacissime a quodam 125.0295C| Scotto conclusa, ubi non argumentum fidei, sed potius commentum perfidiae patet, nulla omnino philosophica arte, ut arroganter a quibusdam jactatur, constructum, sed inani fallacia et deceptione imperitissime confusum, a pio auditu fidelium penitus explodimus. Et ut talia et similia caveantur, per omnia auctoritate Spiritus sancti interdicimus. » De hoc capitulo quaedam dempta invenimus ex eo quod nobis ante triennium, sicut supra memoravimus, in Nielfa villa Rhotomagensis episcopii commisistis. Ibidem enim scriptum habetur: Porro capitula quatuor, quae consilio fratrum nostorum minus prospecte suscepta sunt, propter inutilitatem, vel etiam noxietatem, et errorem contrarium veritati, sed et alia capitula numero decem et novem, 125.0295D| syllogismis ineptissime et mendacissime conclusa, et reliqua sicut et hic compositor iste modo disposuit. Unde miramur, si iste in compilandis illis fuit capitulis, hoc quod tunc in eis tam studiose inseruit, quare de isto eradere maluit. Et si in illis capitulis compositor iste non fuit, quomodo tam consonanter, ut in nullo alio, excepto isto loco, et de sequenti capitulo, de quo unum elinxit apostolicum, sicut suo loco monstrabimus, deviaverit vel immutaverit, neque transverso capillo a concordi sententia exorbitaverit. Si enim nos juste et rationabiliter reprehendere se posse et debere confidit, memor quia Paulus Petro in faciem restitit (Gal. II, 11), apportans scriptorum suorum plenitudinem, his quae perpere 125.0296A| dixeramus auctoritative resisteret. Si autem et de errore, conscientia se remordente, corrigere voluit, et ideo de medio ista abrasit, et praecedentes suos errores, et subsequentes nostras indebitas reprehensiones, penitus absumere debuit.

CAPUT XXXI. De decem et novem capitulis, quae compilator capitulorum nobis a regia dominatione datorum, in suggillatione nostra commemorat, et de aliis, sive quae nos passim scripta invenimus, sive quae a quibusdam levibus quaerendo adinventa audivimus. De decem siquidem et novem capitulis, quae commemorat, nunc ad alia occupationibus devocati scribere supersedimus. Et quia audivimus quoniam 125.0296B| ipsi qui illa reprehenderant contra ea scribunt, exspectamus donec videamus si aliquis fuerit qui ipsa nitatur defendere, vel quid contra illa scribens nitatur asserere. Alia nihilominus capitula 77 quodam offerente suscepimus, quorum superscriptio talis est: « Recapitulatio totius operis, et capitulum 232 primum habetur hujusmodi: Dicis quadruvio regularum quatuor totius philosophiae omnem quaestionem solvi. Respondemus nec illud quadruvium, nec ullas mundanae sapientiae sententias, ad omnem quaestionem solvendam sufficere absque gratia Dei et fide, quae per dilectionem operatur, ac veraci studio et sanctarum scientia Scripturarum. Novissimum vero. Dicis anathematizare te eos qui geminam praedestinationem dicunt, aut praedestinationes pluraliter 125.0296C| efferunt. Respondemus tibi potius convenire, qui veritatem judiciorum Dei tantisper impugnas, fidem dictorum veracium negas, sensa Patrum per omnia reverendorum fidelissima depravas, et ea insuper novus falsitatum inventor enuntias, quae nullus antehac dixisse vel scripsisse ullatenus reperitur. » Quorum auctores, vel potius sibi compugnatores, et in quibusdam veritatis impugnatores, jactitantur a multis Prudentius episcopus, et Joannes Scottigena. Sed nos nec credere nec confirmare volumus, quod documentis certioribus demonstrare non possumus. Interim tamen illorum contentionibus nos immiscere noluimus, usque dum liquidius cognoscamus ad quem finem contentionem suam quicunque sint illi perduxerint, recordantes Sapientis proverbii: 125.0296D| Sicut qui apprehendit auribus canem, sic et qui immiscetur rixae alterius (Prov. XXVI, 17). Sunt et alia quae vocum novitatibus delectantes, unde sibi inanes comparent rumusculos, contra fidei catholicae veritatem dicunt. Videlicet quod trina sit Deitas, quod Sacramenta altaris non verum corpus et verus sanguis sit Domini, sed tantum memoria veri corporis et sanguinis ejus, quod angeli natura sint corporales, quod anima hominis non sit in corpore, quod non aliae poenae sint infernales, nisi tormentalis memoria conscientiae peccatorum. Et forte qui non satagunt ut post finitum universale judicium Dominum videant, qualiter videri debeat, mordaci contentione disquirunt. Et plura alia contra 125.0297A| quae orthodoxos Ecclesiae catholicae rectores necesse erit solerti studio vigilare.

Sed et in praefata synodo, capitulis quae nobis dedistis, in quaternunculis unius consacerdotis nostri septem subjunctas invenimus, non veritate, sed nomine regulas: quia non fidei, sicut ibidem scriptum reperimus, regulae, sed ad infidelitatem simplicibus protensa sunt retiacula: quae verborum et sensuum consonantia ejusdem auctoris, cujus et capitula nostrae humilitati a vestra data sublimitate, fore creduntur. Quarum initium est: « Primo loco ponendum, et vehementius, prout nunc pusillitatis nostrae memoriae occurrit, credimus commendandum septem quasdam esse regulas fidei, ex divinarum Scripturarum auctoritate venientes, 125.0297B| et a sanctis atque orthodoxis Patribus diligentissime commendatas: de praescientia scilicet et praedestinatione divina: quas et catholicus fidelissime tenere debeat, et quicunque his contraria sapit, non catholice sentire comprobetur. » Et sic per septem illas, non veras regulas, sed fictas reculas, sicut solent 233 sortiariae facere, ad ora vasculi mella, et in inferioribus partibus venena supponere, orthodoxorum verba detruncata praeponens, ad hanc summam intellectus sui deducit sententiam, ut sicut electi ad vitam, ita et reprobi a Deo praedestinentur ad mortem: et secundum praescientiam suam Deus damnaverit, quos in iniquitate et impietate perseveraturos praesciverit, eosdemque perituros praedestinaverit. Quae imitari volens Isidorum, de 125.0297C| Ticonio et aliis sapientibus septem in sacris Scripturis regulas excerpentem, satis insulse et non verisimile nausiavit, quaerendo quid diceret qui loqui nesciens tacere non potuit. De quibus superfluum duximus scribere, quia primam, et secundam, ac tertiam, sive quartam, aranearum telas, quasi specialius sanctus Augustinus in libro de Correptione et Gratia, et in libro de Bono perseverantiae, et sanctus Prosper contra Januenses, nullius momenti esse demonstrant. Quintam vero naeniarum et septimam regulam beatus Augustinus, contra veteres Praedestinatianos, in libro de Praedestinatione sanctorum, et sanctus Gregorius in libro vigesimo quinto Moralium Job, in totum et per totum annihilant. Sextam, ut dicitur, sicut fumum pultium, 125.0297D| beatus Augustinus inter caetera, in libris de Gratia et Libero arbitrio, et de Bono perseverantiae, de Praedestinatione gratiae, et ad Sixtum presbyterum, exsufflat et facit penitus non parere. Et nostra mediocritas in tribus istum praecedentibus libellis, et in isto, commemoratis ex sanctorum Patrum auctoritatibus, haec figmenta falsissima esse monstravit. Et quae vera sunt de praescientia et praedestinatione Dei, et illic et istic ex Patrum catholicorum sensibus sufficienter collegimus: adeo ut qui veritatem desiderat, ei collectio tanta sufficiat: quibus vero non ista congesta sufficiunt, certum est quia nec plura proderunt, et plus falsis quam veris se committere gestiunt.

CAPUT XXXII. De clausula capituli compilatoris, et de tribus quae huic capitulo subnectere procuravimus; quorum unum est quia turbae quae Dominicum adventum praecesserunt, et quae subsequuntur, una eademque fide conclamant Osanna, quoniam per gratiam Dei salvari credimus quemadmodum et illi. 125.0298A|

Tandem in hac clausula adinventor istorum capitulorum praesens conclusit capitulum dicens: « Novarum etiam rerum introductores, ne districtius feriantur, castigandos esse censemus. » Et nos ita etiam concensemus. Veteres Praedestinatianos, novarum scilicet rerum introductores, sanctus Augustinus in libris de Correptione et Gratia, de Praedestinatione sanctorum, ac Bono perseverantiae, 234 Hypomnesticon nihilominus libro, et libro de 125.0298B| Praedestinatione gratiae, sufficientissime et fidelissime atque paterne castigare curavit. Deinde sanctus Coelestinus auctoritate apostolica, instantia sancti Prosperi, et sententia synodali, redarguit atque compressit. Et nunc itidem harum novarum vocum reintroductores, eadem auctoritate sanctarum Scripturarum, et catholicorum atque antiquorum Patrum prolatis sententiis, necesse est castigare, redarguere atque comprimere. Unde tria huic capitulo subnectemus. Quorum unum est, quia turbae, quae Dominicum adventum praecesserunt, et quae subsequuntur (hom. 17), una eademque fide conclamant dicentes: Osanna, id est, ut in tractatu Ezechielis sanctus exponit Gregorius: Salva nos in excelsis. Quoniam, ut Petrus dicit, per gratiam Dei salvari credimus, quemadmodum 125.0298C| et illi (Act. XV, 11). Deinde qualiter docent sanctarum Scripturarum auctoritate catholici viri, generaliter Christum fuisse passum pro omnibus. Indeque quomodo orthodoxi et antiqui magistri ex Scripturis authenticis demonstrant, discrete nos debere intelligere, quia licet Christus fuerit passus pro omnibus, non tamen omnes ad aeternam salutem mundi pretio, id est passionis ejus mysterio, sint redempti. A quo pretio extranei sunt, qui aut delectati captivitate redimi noluerunt, aut post redemptionem ad eamdem sunt servitutem reversi. Sicut et hic reprehensor noster, non integro intellectu, de his qui redimi noluerant in Capitulo isto posuit: Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non 125.0298D| pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 16). Quia profecto, ut venerabilis presbyter Beda exponit: « Idem Dominus et redemptor noster, Filius Dei ante saecula existens, filius hominis factus est in fine saeculorum: ut qui per divinitatis suae potentiam nos creaverat ad perfruendam vitae beatitudinem, perennis ipse per fragilitatem humanitatis nostrae nos restauret ad recipiendam quam perdidimus vitam. »

Beatus quoque Augustinus in psalmo tricesimo sexto (concione 3) dicit: « Dominus enim ipse in corpore suo, quod est Ecclesia, junior fuit primis temporibus, et ecce jam senuit. Nostis, et agnoscitis, et intelligitis, quia in hoc positi estis, et ita credidistis 125.0299A| distis, quia caput nostrum Christus est, corpus capitis illius nos sumus. Nunquid soli nos, et non etiam illi qui fuerunt ante nos, omnes qui ab initio saeculi fuerunt justi, caput Christum habent? Illum enim venturum esse crediderunt, quem venisse jam credimus, et in ejus fide et ipsi sanati sunt, in cujus et nos. Ut esset ipse totius caput civitatis Jerusalem, omnibus connumeratis fidelibus ab initio usque ad finem, adjunctis etiam legionibus et exercitibus angelorum, ut fiat illa una civitas sub uno rege, et una quaedam provincia sub uno imperatore. felix et in perpetua pace ac salute, laudans Deum sine fine, beata sine fine. » Et venerabilis presbyter Beda in Exposito Evangelii secundum Lucam (cap. 2): « Vides non solum Novi, sed et Veteris Testamenti justos, 125.0299B| 235 spe futurae vitae desiderium habuisse absolvi a corpore. » Et paulo post: « Quibus absque dubio verbis aperit, quam maximum se praesentium calamitatum acturum speret in fine solatium. Quem tantisper advenire desiderat: Quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum (Luc. II, 31). Illum ipsum, inquit, quod omnibus postmodum gentibus, populis et linguis, mente ac fide conspiciendum parare, spe ac dilectione quaerendum praevidisti, ipse diu desideratum nunc et carnis et cordis oculis tuum salutare contemplor. Lumen quidem utrique populo salutare Dei, id est Christus, a Deo Patre paratur: qui tamen gloria magis Israel, cui diu speratus et ex quo pronuntiatus advenit. Gentium vero dicitur esse revelatio, 125.0299C| quarum mentis oculos, profunda jam caecitate demersos, neque ulla spe adventu Dominico erectos, ipse visitare, pariter revelare atque illustrare dignatus est. » Et item: « Dico vobis, quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt (Luc. X, 24). Abraham exsultavit ut videret diem Christi, et vidit et gavisus est. Isaias quoque et Micha, et multi alii prophetae viderunt gloriam Domini, quapropter Videntes sunt appellati. » Et in homilia ejusdem Evangelistae: « Cunctis, inquit, credentibus, sive illis qui incarnationis ejus tempora nascendo praecesserunt, sive his qui eum in carne viderunt, sive nobis qui post ejus ascensionem credimus, communis est hilarissima ejus promissio, qua dicit: Beati mundo corde, 125.0299D| quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. I, 8). »

Et sanctus Gregorius in homilia 18: « Ad erudiendam ergo Dominus plebem suam, quasi ad excolendam vineam suam, nullo tempore destitit operarios mittere: quia et prius per Patres, et postmodum per legis doctores et prophetas, ad extremum vero per apostolos, dum plebis suae mores excoluit, quasi per operarios in vineae cultura laboravit. Operator ergo mane hora tertia, sexta, et nona, antiquus ille et Hebraicus populus designatur, qui in electis suis ab ipso mundi exordio, dum recta fide Deum studuit colere, quasi non destitit in vineae cultura laborare: quamvis in quolibet modulo vel mensura, quisquis cum fide recta bonae actionis exstitit, hujus vineae 125.0300A| operarius fuit. » Et item: « Quanti Patres ante legem, quanti sub lege fuerunt? et tamen hi qui in Domini adventu vocati sunt, ad coelorum regnum sine aliqua tarditate pervenerunt. Eumdem ergo denarium acceperunt qui laboraverunt ad undecimam, quem exspectaverunt toto desiderio et qui laboraverunt ad primam: quia aequalem vitae aeternae retributionem sortiti sunt, cum his qui a mundi initio vocati fuerant, hi qui in mundi fine ad Dominum venerunt. » Et item: « Sed quia antiqui Patres usque ad adventum Domini, quamlibet juste vixerint, ducti ad regnum non sunt, nisi ille descenderet, qui paradisi claustra hominibus interpositione suae mortis aperiret, eorum hoc ipsum murmurasse est, quod et recte pro percipiendo regno 236 vixerunt, et tamen 125.0300B| diu a percipiendo regno dilati sunt. Quos enim post peractam justitiam inferni loca quamvis tranquilla susceperunt, eis profecto, et laborasse fuit in vinea, et murmurasse. Quasi ergo post murmurationem denarium accipiunt, qui post longa inferni tempora ad gaudia regni pervenerunt. Nos autem qui ad undecimam venimus, post laborem non murmuramus, et denarium accipimus: quia post mediatoris adventum in hoc mundo venientes, ad regnum ducimur mox cum de corpore eximus, et illud sine mora percipimus, quod antiqui Patres cum magna percipere dilatione meruerunt. »

Et sanctus Petrus in Actis Apostolorum: Sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum et illi (Act. XV, 11). Hinc Beda: « Si ergo et 125.0300C| illi, id est Patres, portare jugum legis veteris non valentes, per gratiam Domini salvos se fieri crediderunt, manifestum est quod haec gratia est, quae antiquos justos vivere fecit, quia justus ex fide vivit, et ideo sacramenta esse potuerunt pro temporum diversitate diversa, ad unitatem tamen ejusdem fidei concordissime recurrentia. » Et in epistola Petri prima (cap. 1): Per eos qui evangelizaverunt in vos Spiritu sancto misso de coelo (I Petr. I, 12). « Supra dixerat prophetas spiritu Christi praenuntiasse passiones ejus, et posteriores glorias, et nunc dicit eadem apostolos eis nuntiare Spiritu sancto misso de coelo. Unde patet quia isdem Spiritus Christi erat in prophetis prius, qui postmodum in apostolis. Ideoque eamdem fidem passionis Christi 125.0300D| et posterioris gloriae utrique populis praedicabant, illi adhuc venturam, isti jam venisse. Ac per hoc unam esse Ecclesiam, cujus pars carnalem Domini adventum praecesserit, pars sit altera secuta. » Et item (cap. 2): « Vobis honor credentibus, non credentibus autem, lapis quem reprobaverunt aedificantes (I Petr. II, 7). Ut sicut reprobaverunt cum aedificarent actus suos, nolentes eum in fundamento cordis sui ponere, ita et isti reprobentur ab eo in adventu ejus, nolente illo tunc eos, qui se reprobaverunt in aedificationem accipere domus suae, quae est in coelis. Et haec distinctio honoris credentium, non credentium autem reprobatio, huc usque pertingit. » Et item (cap. 5): « In quo eis qui in carne conclusi erant 125.0301A| spiritu veniens praedicavit, qui increduli fuerant aliquando (I Petr. III, 19). Qui nostris temporibus in carne veniens iter vitae mundo praedicavit, ipse etiam ante diluvium eis qui tunc increduli erant, et carnaliter vixerant, spiritu veniens praedicavit. Ipse enim per Spiritum sanctum erat in Noe, caeterisque qui tunc fuere sanctis, et per eorum bonam conversationem pravis illius aevi hominibus, ut ad meliora converterent, praedicavit. Conclusos namque in carcere dicit carnalibus desideriis vehementer aggravatos. Unde de illis Scriptura ait: Quia omnis caro corruperat viam suam. Quod autem dicit, In quo, significat in eo quod praemiserat, ut nos offerret Deo, quia et tunc, si qui ad praedicationem Domini, quam per vitam fidelium praetendebat, credere voluissent, et ipsos 125.0301B| 237 offerre Deo Patri gaudebat. Ecce de populis qui incarnationem Domini praecesserunt, inexcusabiles sunt qui non crediderunt, quia sine praedicatione salutis non fuerunt, sine sacramentis salutis quibus salvarentur non exstiterunt, quibus salvati sunt Abel Christum in agno offerens, Enoch sola fidei invocatione credens. Noe et in fabricatione arcae praedicavit, et hostias obtulit. Arca Ecclesiae typum gessit, aqua diluvii figura baptismatis fuit. Unde et in eadem epistola scriptum est: Qui increduli fuerunt aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca (I Petr. III, 20). Nam et ipsa Dei patientia praedicatio ejus erat, cum Noe centum annos arcae operibus insistens, quid mundo futurum esset quotidiana operis 125.0301C| exsecutione monstrabat. Unde Paulus ait: An ignoras quoniam patientia Dei ad poenitentiam te adducit? In qua pauci, id est, octo animae salvae factae per aquam. Quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma (Rom. II, 4). Formam baptismi assimilatam dicit arcae et aquis diluvii, quod, pereunte orbe toto, pauci, id est, octo animae salvae factae sunt per aquam: quia ad comparationem pereuntium multo brevior est numerus electorum. » Quod ergo aqua diluvii non salvavit extra arcam positos, sed occidit, sine dubio praefigurabat omnem haereticum, licet habentem baptismatis sacramentum, non aliis, sed ipsis aquis ad inferna mergendum, quibus arca sublevatur ad coelum. Abraham in filio Christum immolavit. Melchisedech in figura panis vitae aeternae 125.0301D| et calicis salutis perpetuae, panem et vinum obtulit. Moyses agnum paschalem sacrificavit: etenim pascha nostrum immolatus est Christus. Aaron cum vituli sanguine semel in Sancta in anno intravit. Unde Paulus: Christus, inquit, assistens Pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manu factum, per proprium sanguinem intravit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa (Hebr. IX, 11).

Unde et Ambrosius in libro de Spiritu sancto (libro I in prooemio), exponens sententiam libri Judicum de Gedeon, quia Christus vitulo sit praesignatus dicit: « Et ipse septennem alium vitulum immolavit Deo. Quo facto manifestissime revelavit, post adventum 125.0302A| Domini omnia gentilitatis abolenda esse sacrificia, solumque sacrificium Deo Dominicae passionis pro religione populi deferendum. Etenim vitulus ille erat in typo Christi, in quo septem spiritalium plenitudo virtutum, sicut Isaias dicit, habitabat. Hunc vitulum et Abraham obtulit, quando diem Domini vidit, et gavisus est. Hic est qui nunc in haedi typo, nunc in ovis, nunc in vituli offerebatur. Haedi, quod sacrificium pro delictis sit: ovis, quod voluntaria hostia: vituli, quod immaculata sit victima. » Et patres nostri omnes baptizati sunt in nube, et in mari, et omnes eamdem spiritalem escam manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Unde Augustinus in expositione Evangelii secundum Joannem (tractatu 26): « Patres, inquit, 125.0302B| vestri manducaverunt manna et mortui sunt (Joan. VI, 49). Manducaverunt Moyses et Aaron, et caeteri sancti 238 qui fuerunt in populo manna, et non sunt mortui, quia spiritaliter visibilem cibum intellexerunt, spiritaliter esurierunt. Alii vero manducaverunt et permanserunt in infidelitate. Sicut Judaei audierunt loquentem Christum, sed non spiritaliter verba ejus intellexerunt. Ideo dixit eis: Patres vestri manducaverunt manna in deserto et mortui sunt. Qua morte, nisi infidelitatis? Nam communi morte mortui sunt et sancti qui fuerunt inter eos. Ideo signavit Dominus in his verbis mortem spiritalem, non carnalem: Patres vestri manducaverunt manna et mortui sunt: non quia malum erat manna, sed quia male manducaverunt. Hic est panis qui de coelo 125.0302C| descendit (Joan. VI, 50). Hunc panem significavit manna, hunc panem signant altaris Dei sacramenta. » Et ecce de populo, qui Domini praecessit adventum. Dicamus de illo qui sequitur illius adventum. Item in Epistola Petri prima: Scientes quod non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Jesu Christi (I Petr. I, 18). Unde Beda (cap. 2 in Petr. Ep. I): « Quanto majus est pretium quo redempti estis a corruptione vitae carnalis, tanto amplius timere debetis, ne forte ad corruptelam vitiorum revertendo, animos vestri redemptoris offendatis, renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili, per verbum Dei vivi et permanentis in aeternum. Tale est in 125.0302D| Evangelio Joannis, his qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 13). Sicut ergo incorruptibile est pretium Dominicae passionis, quo redempti sumus, ita etiam incorruptibile est sacramentum fontis sacri, quo renascimur. Quae ita sibi invicem connectuntur, ut unum nobis sine altero salutem conferre nequeat: quia nimirum Dominus ita nos tempore incarnationis suae sacro sanguine simul omnes redemit, ut nos quoque nostro tempore viritim per regenerationem baptismi ad consortium ejusdem regenerationis pervenire debeamus. Ut hinc colligatur, quia sicut ex semine corruptibili caro quae corrumpatur 125.0303A| nascitur, sic per aquam verbo Dei consecratam vita nobis quae finem nesciat tribuitur. » Et item (cap. 2): « Ut bene discendo perveniatis ad refectionem panis vivi qui de coelo descendit: hoc est per sacramenta Dominicae incarnationis, quibus renati estis et quibus nutriti, perveniatis ad contemplationem divinae majestatis. » Sed quoniam quidam sunt, et post adventum Domini ante nos fuerunt, atque futuri sunt, qui quod audiunt non recipiunt, item ibi scriptum est: His qui offendunt verbo, nec credunt in quod et positi sunt. « Offendunt verbo, qui eo ipso quod verbum Dei audire eos contigit, offendunt animo, dum nolunt credere quod audiunt. Quorum stultitiam exaggerando subjecit, nec credunt in quod et positi sunt: quia in hoc positi, id 125.0303B| est, in hoc per naturam facti sunt homines, ut credant Deo, et ejus voluntati obtemperent, Salomone attestante, cum ait: Deum time, et mandata ejus observa, hoc est enim omnis homo (Eccle. XII, 13): id est, in hoc naturaliter factus est omnis homo, 239 ut Deum timens ejus mandatis obsecundet. » Quidam autem donum quod accipiunt non conservant. Unde in eadem Epistola admonet eos Apostolus dicens: Charissimi, obsecro tanquam advenas et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam (I Petr. II, 11). (Beda ibid.) « Hucusque beatus Petrus generaliter Ecclesiam instituit, explicans vel beneficia quibus nos divina pietas ad salutem vocare, vel dona quibus aliquando Judaeos, nunc autem nos honorare dignata 125.0303C| est. Hinc diversas fidelium personas solerter hortatur, ne se tanta spiritus gratia carnaliter vivendo reddant indignos: ne qui regali ac sacerdotali vocabulo sunt insigniti, vitiorum malis subacti, a condonatae vel promissae sibi nobilitatis gloria degenerent. » Et item: « Vos in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem carnis detis (Gal. V, 13). Liberi enim recte vocamur, qui per baptisma a peccatorum sumus nexibus absoluti, qui a daemonica servitute redempti, qui filii Dei effecti: non tamen dono libertatis potiorem peccandi facultatem, vel licentiam accepimus: quin imo si peccaverimus, mox libertate perdita, servi efficimur peccati. Et quisque se ad hoc libertatem accepisse a Domino putat, ut licentius 125.0303D| peccet, talis suam libertatem in velamen malitiae mutat. »

Et item in eadem Epistola scriptum est: Quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis (I Petr. III, 9). Et tamen de ad benedictionem vocatis, de redemptis, de justificatis quotidie pereunt. Unde et Paulus ad Corinthios dicit: Et peribit qui infirmus est in tua conscientia frater, pro quo Christus mortuus est (I Cor. VIII, 11). Hinc sanctus Ambrosius: « Peribit infirmus, si edat contra unius Dei fidem de sacrificatis, in tua conscientia. Id est, tua peritia illum occidis, quando a te fieri videt quod ille aliter intelligit: et tu eris occasio mortis fratris, quem Christus ut redimeret crucifigi 125.0304A| se permisit. » Sed et sicut Patres quidam manducaverunt manna, et a spiritali morte salvi facti sunt, quidam autem manducaverunt et mortui sunt: ita et sicut Paulus dicit ad Corinthios, post passionem Domini factum est, et fit quotidie, futurumque est, quoniam quidam accedunt ad mensam Domini indigne, quidam autem devote: et quidam sibi judicium manducant et bibunt, quidam autem suam in salutem percipiunt. Et de priore populo venerabilis presbyter Beda in homilia octava dicit: « Quia idem salutiferae curationis auxilium circumcisio in lege contra originalis peccati vulnus agebat, quod nunc baptismus agere revelatae gratiae tempore consuevit, excepto quod regni coelestis januam necdum intrare poterant, donec adveniens benedictionem daret qui 125.0304B| legem dedit, ut videri posset Deus deorum in Sion. Tantum in sinu Abrahae post mortem beata requie consolati supernae pacis ingressum spe felices exspectabant. » Utraque ergo purificatio, et circumcisionis videlicet in lege, et in Evangelio baptismatis, tollendae praevaricationis primae gratia posita est, et ne cui saeculi labentis aetati superni 240 respectus munera deessent, illi quoque qui a mundi exordio usque ad tempora datae circumcisionis, vel post datam circumcisionem, de aliis nationibus Deo placuerunt, vel hostiarum oblationibus, vel certe sola fidei virtute, suos suorumque animos Creatori commendantes, a primi reatus vinculis absolvere curabant. Sine fide enim impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6); et sicut alias scriptum est: Justus 125.0304C| autem ex fide vivit (Rom. I, 17). Et item in Homilia decima tertia de sequenti populo post passionem Domini usque ad finem saeculi: « Qui dilexit nos, inquit, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Non solum autem lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, quando sanguinem suum dedit in cruce pro nobis, vel quando quisquam nostrum in mysterium sacrosanctae passionis illius baptismi aquis ablutus est: verum etiam quotidie tollit peccata mundi, lavatque nos a peccatis nostris quotidianis in sanguine suo, cum ejusdem beatae passionis ad altare memoria replicatur, cum panis et vini creatura in sacramentum carnis et sanguinis ejus ineffabili Spiritus sanctificatione transfertur: sicque corpus et sanguis illius, non infidelium manibus 125.0304D| ad perniciem suam funditur et occiditur, sed fidelium ore suam sumitur in salutem. Cujus recte figuram agnus in lege paschalis ostendit. Qui semel populum de Aegyptia servitute liberans, in memoria ejusdem liberationis, per omnes annos immolatione sua populum eumdem sanctificare solebat, donec veniret ipse cui talis hostia testimonium dabat, oblatusque Patri pro nobis in hostiam odoremque suavitatis, mysterium suae passionis, ablato agno, in creaturam panis vinique transferret, sacerdos factus in aeternum secundum ordinem Melchisedech, cujus sanguis veteribus electis regni januas patefecit. »

Et Leo in homilia tertia de Natale Domini: « Adjicienda 125.0305A| jicienda erat veritas redemptionis mortalibus institutis, et corruptam ab initio originem novis renasci oportebat exordiis. Offerenda erat pro reconciliandis hostia, quae et nostri generis socia, et nostrae contaminationis esset aliena: ut hoc propositum Dei, quo peccatum mundi Jesu Christi placuit nativitate et passione delere, ad omnium generationum saecula pertineret: nec turbarent nos, sed potius confirmarent mysteria, quae temporum ratione variata, cum fides qua vivimus nulla fuerit aetate diversa. Cessent igitur illorum querelae, qui impio murmure divinis dispensationibus obloquentes, de Dominicae nativitatis tarditate causantur, tanquam praeteritis temporibus non sit impensum quod in ultima mundi aetate est gestum. Verbi enim incarnatio 125.0305B| hoc contulit facienda quod facta, et sacramentum salutis humanae in nulla unquam antiquitate cessavit. Quod praedicaverunt apostoli, hoc annuntiaverant et prophetae: nec sero est impletum, quod semper est creditum. Sapientia vero et benignitas Dei, ac salutiferi operis mora, capaciores nos suae vocationis effecit, ut quod multis signis, multis vocibus, multisque mysteriis per tot 241 fuerat saecula nuntiatum, in diebus Evangelii non esset ambiguum. Et nativitas Salvatoris, quae omnia miracula omnemque humanae intelligentiae erat excessura mensuram, tanto constantiorem in nobis gigneret fidem, quanto praedicatio ejus et antiquior praecessisset et crebrior. Non itaque novo consilio Deus rebus humanis, nec sera miseratione consuluit, 125.0305C| sed a constitutione mundi unam eamdemque omnibus causam salutis instituit. Gratia enim, qua semper universitas justificata sanctorum, aucta est Christo nascente, non coepta. Et hoc magnae pietatis sacramentum, quo totus jam mundus impletus est, tam potens etiam in suis significationibus fuit, ut non minus eo adepti sint qui illud credidere promissum, quam hi qui suscepere donatum. » Et sanctus Augustinus in libro de Natura et Gratia (cap. 43): « Ea quippe fides justos sanavit antiquos, quae sanat et nos, id est mediatoris Dei et hominum hominis Christi Jesu, fides sanguinis ejus, fides crucis ejus, fides mortis et resurrectionis ejus. Habentes ergo eumdem spiritum fidei, et nos credimus propter quod et loquimur. » Et venerabilis presbyter Beda in expositione 125.0305D| Evangelii Lucae (cap. 1): « Ut convertat corda patrum in filios, et incredibiles ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. Corda patrum in filios convertere, est spiritalem sanctorum antiquorum scientiam populis praedicando infundere. Prudentia vero justorum est, non de legis operibus justitiam praesumere, sed ex fide salutem quaerere: ut quamvis in lege positi legis jussa perficiant, gratia se tamen Dei per Christum salvandos intelligant. Justus enim ex fide vivit. » Et Petrus de jugo legis ait: Quod neque patres nostri neque nos portare potuimus, sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum et illi (Act. XV, 10). Et in Tractatu Actuum apostolorum, ex verbis sancti Leonis 125.0306A| papae (cap. 4 in Acta): « Et non est in alio aliquo salus. Si in nullo alio, sed in Christo tantum mundi salus est, ergo et Patres Testamenti veteris ejusdem Redemptoris incarnatione et passione salvati sunt, qua nos salvari credimus et speramus. Etsi enim sacramenta pro temporum ratione discrepent, fides tamen una eademque concordat: quia quam nos per apostolos factam, eamdem illi dispensationem Christi per prophetas didicerant esse venturam. Neque enim est redemptio captivitatis humanae, nisi in sanguine ejus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus. » Et item venerabilis presbyter Beda in Epistola prima Petri (In cap. 1): « Supra dixerat prophetas spiritu Christi praenuntiasse passiones ejus et posteriores glorias: et nunc dicit eadem apostolos 125.0306B| eis nuntiare Spiritu sancto misso de coelo. Unde patet quia idem spiritus Christi erat in prophetis prius, qui postmodum in apostolis. Ideoque eamdem fidem passionis Christi et posterioris gloriae utrique populis praedicabant: illi adhuc venturam, isti jam venisse: ac per hoc unam esse Ecclesiam, cujus pars carnalem Domini adventum praecesserit, pars sit altera secuta. » Sicut et S. Gregorius in homilia Ezechielis decima quinta 242 dicit: « Et quidem ab Abel sanguine passio jam coepit Ecclesiae, et una est Ecclesia electorum praecedentium atque sequentium. » Et in homilia decima septima: « Et qui praeibant, et qui sequebantur, clamabant Osanna. Praecessit quippe Judaicus populus, secutus est gentilis. Et quia omnes electi, sive qui in Judaea 125.0306C| esse potuerunt, sive qui nunc in Ecclesia existunt, in mediatorem Dei et hominum crediderunt et credunt, qui praeeunt et qui sequuntur Osanna clamant. Osanna autem Latina lingua salva nos dicitur. Ab ipso enim salutem et priores quaesierunt, et praesentes quaerunt, et benedictum qui venit in nomine Domini confitentur: quoniam una spes, una fides est praecedentium atque sequentium populorum. Nam sicut illi exspectata passione ac resurrectione sanati sunt, ita non praeterita passione illius ac permanenti in saecula resurrectione salvamur. »

De his autem qui non salvantur, idem auctor dicit in homilia nona: « Notandum vero quod postquam mala parentum defunctorum dixerat, mittens Prophetam ad filios dicit: Si forte vel ipsi audiant, 125.0306D| et si forte quiescant. Quid est dicere vel ipsi, nisi quia eorum patres, qui in culpa defuncti sunt, audire noluerunt? » Et paulo post: « Et nos adhuc parentes nostros ad iniquitatem sequimur, ab eorum elatione quam vidimus non mutamur; et illi quidem inter gaudia, nos vero, quod est gravius, inter flagella peccamus. Sed ecce omnipotens Deus iniquitates judicans jam priores nostros abstulit, jam ad judicium vocavit: nos adhuc ad poenitentiam exspectat, nos ad revertendum sustinet; et qui in illis jam judicium exercuit, nobis suae patientiae longanimitatem praerogat, ne cum nostris nos prioribus perdat, dicens: Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quia domus exasperans 125.0307A| est (Ezech. II, 5). » Ergo et praecedentes et subsequentes quotquot salvantur, per redemptionem illius salvantur, et qui non credentes ut redimantur de subsequenti populo infidelitate pereunt, vel qui pravis moribus et iniquis operibus post redemptionem pereunt, sua infidelitate et iniquitate pereunt. Sic et de populo veteri infidelitate et iniquitate quicunque sunt perditi perierunt, sicut sacrae Testamenti Veteris paginae, a Cain reprobo usque ad Annam et Caipham, evidenter demonstrant: et quicunque salvati sunt credentes in venturum, sicut et nos in eum qui jam venit credimus, per redemptionem quae est in sanguine ipsius salvati sunt, sicut et nos eadem redemptione salvamur, et omnes salvandi sine dubio salvabuntur. Unde et venerabilis presbyter 125.0307B| Beda in homilia vigesima quarta Evangelii dicit: « Turbae autem quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant dicentes: Osanna filio David (Matth. XXI, 9). Una eademque confessionis et laudationis voce Dominum qui praecedunt et qui sequuntur exaltant: quia una nimirum fides est eorum, qui ante incarnationem Dominicam et qui postea fuere probati, quamvis sacramenta habuerint pro temporum ratione disparia, Petro attestante, qui ait: Sed per gratiam Domini 243 Jesu credimus salvari quemadmodum et illi (Act. XV, 11). » Et sanctus Hieronymus in Commento Epistolae Pauli ad Galatas: « Haeres iste parvulus, qui nihil differt a servo cum sit Dominus omnium, sed sub tutoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre, totum humanum 125.0307C| genus usque ad adventum Christi, et, ut amplius dicam, usque ad mundi consummationem significat. Quomodo enim omnes in protoplasto Adam necdum nati moriuntur, ita omnes etiam qui ante adventum Christi nati sunt, in secundo Adam vivificantur. Atque ita fit, ut nos legi servierimus in patribus, et illi gratia salventur in filiis. Iste intellectus Ecclesiae catholicae convenit, quae et Veteris et Novi Testamenti unam asserit providentiam, nec distinguit in tempore quos conditio sociavit. »

Sic et sanctus Augustinus ad Marcellinum in libro secundo de Baptismo (cap. 34), de redemptione primorum hominum, quae est in sanguine Christi, ita dicit: « Mirandum non est, et mortem corporis non fuisse venturam homini, nisi praecessisset peccatum, 125.0307D| cujus etiam talis poena consequeretur, et post remissionem peccatorum, eam fidelibus evenire, ut in ejus timore vincendo exerceatur fortitudo justitiae. Caro enim quae primo facta est, non erat caro peccati, in qua noluit homo inter delicias paradisi servare justitiam. Unde statuit Deus, ut post ejus peccatum propagata caro peccati, ad recipiendam justitiam laboribus et molestiis niteretur. Propter hoc etiam de paradiso dimissus Adam, contra Eden habitavit, id est contra sedem deliciarum: ut significaret quod in laboribus, qui sunt deliciis contrarii, erudienda esset caro peccati, quae in deliciis obedientiam non servavit antequam esset caro peccati. Sicut ergo illi primi homines postea 125.0308A| juste vivendo, unde merito creduntur per Domini sanguinem ab extremo supplicio liberati, non tamen in illa vita meruerunt ad paradisum revocari: sic et caro peccati, etiamsi remissis peccatis homo in ea juste vixerit, non continuo meretur eam mortem non perpeti, quam traxit de propagine peccati. Tale aliquid nobis insinuatum est de patriarcha David in libro Regnorum. Ad quem propheta cum missus esset, eique propter peccatum quod admiserat, eventura mala ex iracundia Dei comminaretur, confessione peccati veniam meruit, respondente propheta quod ei flagitium facinusque remissum sit, et tamen consecuta sunt quae Deus fuerat comminatus, ut sic humiliaretur a filio. Quare et hic non dicitur, si Deus propter peccatum illud fuerat comminatus, 125.0308B| cur dimisso peccato quod erat comminatus implevit, nisi quia rectissime sic dictum fuerit? Respondebitur remissionem illam peccati factam, ne homo a percipienda vita impediretur aeterna. Subsecutum vero illius comminationis effectum, ut pietas hominis in illa humilitate exerceretur atque probaretur. Sic et mortem corporis, et propter peccatum Deus homini inflixit, et post peccatorum remissionem propter exercendam justitiam non ademit. »

244 Et hinc sanctus Gregorius in epistola ad Eulogium Alexandrinum, et ad Anastasium Antiochenum episcopos (lib. VI, epist. 31): « Adae, inquit, animam mortuam in peccato dicimus, non a substantia vivendi, sed a qualitate vivendi. Quia enim aliud est substantia atque aliud qualitas, non est 125.0308C| anima ita mortua ut non esset, sed ita mortua ut beata non esset: qui tamen Adam postmodum per poenitentiam ad vitam rediit. » Et sanctus Ambrosius in libro de Paradiso (cap. 10): « Verum si consideres, quia Deo universitatis est cura, invenies plus placere Domino debuisse id in quo esset causa universitatis, quam condemnandum fuisse illud, in quo esset causa peccati. Et ideo quia ex viro solo non poterat humani esse generis propagatio, pronuntiavit Dominus non esse bonum solum hominem. Maluit enim Deus plures esse, quos salvos facere posset, et quibus donaret peccatum, quam unum solum Adam qui liber esset culpa. Denique quia idem utriusque auctor est operis, venit in hunc mundum ut salvos faceret peccatores. Postremo nec 125.0308D| Cain parricidii reum, priusquam generaret filios, passus est interire. Ergo propter generationem successionis humanae debuit mulier adjici viro. Denique hoc ipsa verba declarant dicentis Dei, non bonum solum hominem esse. Nam et si mulier prior peccator erat, tamen redemptionem sibi paritura non debuit ab usu divinae operationis excludi. Quamvis enim Adam non est seductus, mulier autem seducta et in praevaricatione fuerit, salva tamen, inquit, erit per filiorum generationem, inter quos generavit et Christum. » Et sanctus Augustinus in praefato libro ad Marcellinum (libro II, cap. 25): « Talis populus, ut praedixi, eruditus in regno coelorum per duo Testamenta, Vetus et Novum, non 125.0309A| declinans in dexteram superba praesumptione justitiae, neque in sinistram secura dilectione peccati, in terram repromissionis intrat: ubi jam peccata ulterius nec nobis donanda optemus, nec in nobis punienda timeamus, ab illo Redemptore liberati, qui non venundatus sub peccato redemit Israel ab omnibus iniquitatibus ejus, sive propria cujusquam vita commissis, sive originaliter tractis. » Unde constat, sicut sanctus Ambrosius tractans sententiam Apostoli: Et peribit qui infirmus est in tua scientia frater, pro quo Christus mortuus est (I Cor. VIII, 11) exponit, id est, « tua peritia illum occidit, et tu eris occasio mortis fratris, quem Christus ut redimeret crucifigi se permisit. » Potest perire qui jam donum redemptionis suscepit, videlicet quia dono 125.0309B| abusus periit: cur non dicatur etiam Christus pro eis passus qui redimi noluerunt, qui si credidissent, utique redimerentur, sicut et illi redempti sunt qui crediderunt? Quod et Prosper contra Vincentianos objectione prima demonstrat dicens: Contra vulnus originalis peccati, quo in Adam omnium hominum corrupta et mortificata natura est, et unde concupiscentiarum morbus inolevit, verum et potens ac singulare remedium est mors Filii Dei Domini Jesu Christi, qui liber a mortis 245 debito, et solus absque peccato, pro peccatoribus et debitoribus mortis est mortuus. Quod ergo ad magnitudinem et potentiam pretii, et quod ad unam pertinet causam generis humani, sanguis Christi redemptio est totius mundi. Sed qui hoc saeculum sine fide Christi, 125.0309C| et sine regenerationis sacramento pertranseunt, a redemptione alieni sunt.

Et quia una eademque fide salvatae sunt turbae quae praecesserunt et quae subsequuntur, constat licet sint sacramenta disparia, quia simili infidelitate et iniquitate pereuntium turbae quae praecesserunt et quae subsequuntur intereunt. Sed et Apostolus demonstrat quia uno eodemque bono odore alii salvantur, alii pereunt, dicens: Christi bonus odor sumus Deo; in his qui salvantur, et in his qui pereunt. Et Ambrosius, exponens sermonem Apostoli de coena Dominica, in Epist. ad Corinthios prima, ita dicit de his qui ex ea salutem accipiunt. « Medicina enim spiritalis est, quae cum reverentia degustata purificat sibi devotum. Memoria enim redemptionis nostrae est, 125.0309D| ut Redemptoris memores majora ab eo consequi mereamur. » Item de his qui ex ea vitio suo judicium sibi accipiunt: « Futurum est, inquit, ut quemadmodum accedit unusquisque reddat causas in die Domini Jesu Christi - quia sine disciplina traditionis et conversationis qui accedunt, rei sunt corporis et sanguinis Domini. Quid est autem reos esse, nisi poenas dare mortis Domini? Occisus est enim etiam pro his qui beneficium ejus in irritum ducunt. » Ecce pro his passus dicitur, qui non ejus passione salvantur. Quod in Evangelio secundum Lucam apertissime demonstratur, cum dicitur: Et accepto pane, gratias egit et fregit, et dedit eis dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur, hoc facite in meam commemorationem. 125.0310A| Similiter calicem postquam coenavit dicens. Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur (Luc. XXII, 19). Et ibi erat Judas inter apostolos, licet quidam de praecipuis doctoribus catholicis aliter dicat. Sed Joannes Chrysostomus in homilia de proditione Judae, et sanctus Augustinus in expositione psalmi decimi, et Leo in homilia tertia de Passione Domini, eumdem proditorem ibi fuisse demonstrant. Et post praemissa Evangelii verba mox ibidem subsequitur: Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa (Joan. XIII, 11). De quo scriptum est: Et nemo periit, nisi filius perditionis: quem et praesciebat se traditurum, sicut scriptum est: Ipse enim sciebat quis esset eum traditurus: propterea dixit: Non estis mundi omnes. Et hic veraciter 125.0310B| scriptum est: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Et: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. Hinc quisque contradictor respondeat, utrum pro illis solis, qui de manu illius illa sacra acceperant, vel qui ibi aderant, an et pro aliis, nobis scilicet, qui in eum credituri eramus. Scimus quia facile respondebit, et pro omnibus in eum credentibus, quia ibi scriptum est: Hoc facite in meam commemorationem (Luc. XXII, 19). Ergo quia turbae, quae praecedebant et 246 quae sequebantur, clamabant dicentes Osanna filio David, sicut pro subsequentibus, ita et pro praecedentibus, ut Petrus dicit, per gratiam Dei credimus salvari, quemadmodum et illi (Act. XV. 10).

Ad alterum modo eum respondere non pigeat, 125.0310C| quando dixit: Hoc est corpus meum quod pro vobis datur; et: Hic est calix qui pro vobis fundetur, quia Judam non excepit, utrum illum excipere audebit? Scimus quia Dominum mentitum fuisse, licet multa praesumat, dicere non audebit. Et si Dominus a redemptione illum non excepit, sed ipse licet illam indignus susceperit, se alienum effecit, quid peccant doctores catholici dicentes: Pro omnibus Christus passus est, licet non omnes passionis ejus mysterio redimantur, qui omnium suscepit naturam, et omnes vult salvos fieri, et neminem vult perire, ut Paulus et Petrus dicunt, licet non omnes salventur? Et nos quid contrarium fidei catholicae diximus, quando illorum et sensum et verba ponentes scripsimus: Pro omnibus Christus passus est, licet non omnes 125.0310D| passionis ejus mysterio redimantur: quia vero omnes passionis ejus mysterio non redimuntur, non respicit ad magnitudinem pretii, sed ad infidelium partem; quia poculum humanae salutis, quod confectum est de infirmitate nostra et virtute divina, habet quidem in se ut omnibus prosit, sed si non bibitur, non medetur? Quod spiritaliter biberunt et sancti in Veteri Testamento ac salvati sunt, testante Apostolo, Bibebant de spiritali (I Cor. X, 4): sicut et nunc bibunt devoti in Testamento Novo et salvi fiunt. Biberunt increduli in Testamento Veteri, licet impari fidei devotione cum sanctis, et damnati sunt, sicut et manducaverunt manna et mortui sunt. Quomodo manducavit et bibit Judas, et non solum temporaliter, sed et aeternaliter 125.0311A| naliter mortuus est. Et sicut Apostolus de quibusdam irreverenter manducantibus et bibentibus dicit: Ideo multi in vobis invalidi, et aegroti, et dormiunt multi (I Cor. XI, 30). Quia vero de manna ex verbis sancti Augustini supra ostendimus, de potu spiritali, unde Apostolus dixit: Et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (I Cor. X, 4), verbis sancti Ambrosii ex libro vide Sacramentis dicamus (cap. 1): « Cum sitiret populus Judaeorum, et murmuraret quod aquam invenire non posset, jussit Deus Moysi ut tangeret petram de virga. Tetigit petram, et petra undam maximam fudit, sicut Apostolus ait: Bibebant autem de consequenti petra, petra autem erat Christus. Non immobilis petra, quae populum sequebatur: et tu bibe, ut te Christus sequatur. » Et sanctus Augustinus 125.0311B| in Exposito Evangelii Joannis, paulo ante dixit: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54), et modo dicit: Caro non prodest quidquam (ibid., 63), id est, si carnaliter vultis intelligere. Quocirca in Veteri Testamento spiritales spiritaliter intelligentes spiritalem potum biberunt, et a peccatis ac poenis salvati sunt, donec venit ille verus Agnus qui tollit peccata mundi, in cujus figura, per immolationem agni Paschae veteris, de Aegyptia servitute redempti sunt. Cujus sanguine, sicut verbis sanctorum Augustini 247 atque Ambrosii supra ostendimus, et primi homines redempti sunt, et omnibus incarnationis ac passionis ejus mysterium credentibus coelestis regni januam patefecit. Credere autem nolentibus, 125.0311C| et carnaliter intelligentibus atque viventibus, et in infidelitate atque iniquitate perseverantibus, et spiritalis ille cibus ac potus, et veri agni sanguis, in judicium damnationis est: sicut et post passionem illius, non credentibus, vel in judicium, ut Apostolus dicit, ad hoc sacrum mysterium suscipiendum convenientibus, existere noscitur. Et sicut sanctus Gregorius de Sanctorum persecutoribus, quod et aeque in reproba vita finientibus debet intelligi, in homilia trigesima octava dicit: « Quia nec ad memoriam nostram vel in mortuorum numero veniunt. » Ita et illi spiritales viri in Testamento Veteri de reprobis illius temporis sensisse creduntur: quanto magis nos hoc sentire iste contradictor noster credere debuerat, qui Domini apostolorumque ejus, ac catholicorum 125.0311D| magistrorum doctrina manifestissime revelata, cognoscimus quae illis in figura velato mysterio, ut dicit Apostolus, contigerunt.

CAPUT XXXIII. Ab hinc sequitur qualiter docent sanctarum Scripturarum auctoritate catholici viri generaliter Christum fuisse passum pro omnibus. Claret ex his supra positis testimoniis, quia redemptio captivitatis humanae, Christus Jesus, omnibus ante incarnationem et passionem illius ventura erat, et quicunque credere voluerunt, ac fidei congruis operibus vivere studuerunt, per passionis ejus mysterium redempti atque salvati sunt: qui autem credere noluerunt, neque fide dignis operibus vivere 125.0312A| studuerunt, ipsi se, sicut in passione sua et post passionem suam fecerunt, faciunt, et facturi sunt, a redemptione proposita alienos fecerunt. Et sicut nunc ipsius passio illis non prodest, sed in judicium erit, qui in infidelitate vel pravis operibus de isto saeculo exeunt: sic et nec illis profuit, imo in judicium illius passio exstitit, exstat, atque exstabit, qui per illam redimi poterant si voluissent, sicut redempti sunt qui in illum venturum crediderunt, et ejus passione salvari meruerunt. Sic et sanctus Augustinus, ut praemisimus, de his qui manna comederant dicit: Manducaverunt Moyses et Aaron, et caeteri sancti qui fuerunt in populo, manna et non sunt mortui, quia spiritaliter visibilem cibum intellexerunt, spiritaliter esurierunt; alii manducaverunt 125.0312B| et permanserunt in infidelitate, ac mortui sunt, non solum morte corporali, verum etiam morte spiritali. Sic et de baptismo quo baptizati sunt constat debere intelligi, et ex testimonio beati Petri ex 248 arca et diluvio supra ostendimus. Nunc quia manifestum est, nobis mendaciter fuisse calumniatos, quia dixerimus quod non diximus, pro illis impiis Dominum passum fuisse, qui a mundi exordio usque ad passionem Domini in sua impietate mortui, aeterna damnatione puniti sunt, quasi illi redempti sint sanguinis ipsius effusione. Sed sic diximus omnibus paratam esse salutem, qui ante incarnationem illius fuerunt, sicut et his qui post passionem illius nati sunt, et nascituri sunt: tantum ut credant ea fide quae per 125.0312C| dilectionem operatur, sicut crediderunt illi qui salvi facti sunt, et qui nunc salvantur, quique salvandi sunt. Et sicut salvati sunt ab originali peccato a mundi exordio usque ad tempora datae circumcisionis, vel post datam circumcisionem, de aliis nationibus qui Deo placuerunt, vel hostiarum oblationibus, vel certe sola fidei virtute, suas suorumque animas Creatori commendantes. Sicut etiam ab originalis peccati vulnere, post tempora datae circumcisionis, hi qui circumcidendi erant secundum legem, circumcisione purificati, et per fidem mediatoris tunc venturi, nunc jam a fidelibus suscepti, salvati sunt. Et quia istorum capitulorum conjector testimonium apostolicum posuit, quo sicut nobis videtur demonstrare voluit, quia non pro omnibus 125.0312D| Christus passus sit, licet non omnes, sicut nos scripsimus, passionis ejus mysterio redimantur, redempti ac redimendi sint, scribens Christus, inquit, semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata (Hebr. IX, 28); et domnus Prudentius ex Evangelio, et aliis Scripturis sanctis, ad hanc confirmandam assertionem plura ponit exempla, dicitque in supra memorata epistola capite tertio: « Ut credat et confiteatur, scilicet ordinandus, cum omnibus catholicis, sanguinem Domini nostri Jesu Christi pro omnibus hominibus ex toto mundo in eum credentibus fusum: non autem pro illis qui nunquam in eum crediderunt, nec hodieque credunt, nunquam nec credituri sunt, dicente ipso Domino, Venit enim 125.0313A| filius hominis non ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis (Matth. XX, 28). » Sed et Gothescalcus in hanc venit sententiam: relinquentes interim has naenias, potiusque blasphemias, quid Patres catholici senserint de mysterio Dominicae passionis, utrum pro omnibus passus sit, licet passionis ejus mysterio omnes non redimantur, an tantummodo pro his solis qui effusione ipsius sanguinis redimuntur atque salvantur, designatis singulorum nominibus, ac positis singillatim singulorum sententiis, demonstrare curemus.

Sanctus Dionysius Areopagites in libro de coelesti Hierarchia capite decimo quinto: « De sensuali enim igne est dicere, in omnes et per omnes immiste 125.0313B| venit, et praecellit omnibus, et omnibus lucens cum sit, simul est et sicut occultus: ignotus ipse a se non in porro jacenti materie ostendens propriam operationem, innumerabilis et invisibilis neque tenibilis, et omnes in quibus fit ad 249 suam operationem mutans, tradalis sui ipsius omnibus sibi approximantibus. » Item in libro de ecclesiastico Principatu (cap. 3): « Pro omnibus enim thearchica beatitudo, et si benignitate divina procedit ad participantium ejus divinorum communionem, sed non foris secundum substantiam immobilis stationis et stabilitatis fit. »

Sanctus Cyprianus in libro de Oratione Dominica ita dicit: « Hoc jam per Isaiam prophetam fuerat ante praedictum, cum plenus Spiritu sancto de Dei 125.0313C| dignatione ac pietate loqueretur: Verbum consummans et brevians in justitia, quoniam sermonem breviatum faciet Deus in toto orbe terrae (Isa. X, Rom. IX). Nam cum Dei sermo Dominus noster Jesus Christus omnibus venerit, et colligens doctos pariter et indoctos, omni sexui atque aetati praecepta salutis ediderit, praeceptorum suorum fecit grande compendium, ut in disciplina coelesti discentium memoria non laboraret, sed quod esset simplicis fidei necessarium velociter disceret. » Et item in eodem libro: « Qui docuit unitatem, sic orare unum pro omnibus voluit, quomodo in uno omnes ipse portavit. »

Sanctus Hilarius in libro secundo de Fide dicit: « Humani generis causa Dei Filius natus ex Virgine est et Spiritu sancto, ipso sibi in hac operatione 125.0313D| famulante, et sua videlicet Dei obumbrante virtute, corporis sibi initia consevit, et exordia carnis instituit, ut homo factus ex Virgine naturam in se carnis acciperet, perque hujus admistionis societatem sanctificatum in eo universi generis humani corpus existeret: ut quemadmodum omnes in se per id quod corporeum se esse voluit conderentur, ita rursum in omnes ipse per id quod ejus est invisibile referretur. » Et in psalmo CXVIII: « Aufer, inquit, a me opprobrium et contemptum. Peccata opprobrio sunt digna, et idcirco peccatores exsurgent in opprobrium aeternum. Quod autem peccata omnia opprobrio sint digna, in Evangeliis discamus, tum cum Dominus exprobrare illis civitatibus coepit, in quibus plures virtutes ejus 125.0314A| effectae essent, nec poenituissent Corozain et Bethsaida. Quod ab illis coeptum, necesse est ut in omnes ejusdem criminis pares fiat, et tunc humano generi exprobret non poenitenti, neque in viam evangelicam pergenti, id quod psalmo continetur: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem (Psal. XXIX, 10)? Exprobrat enim superbis atque maledictis, cur nihil in sacramento sanguinis sui atque mortis utilitatis esse existimarint, cum ille nostri causa et natus, et passus, et mortuns sit. » Item idem in psalmo LIX: « Idcirco tituli inscriptio pro his qui immutabuntur ascribitur gloriae mortis ejus qui pro omnibus mortuus est. » Et post aliquanta: « Ita iram misericordia consecuta est, dum damno terrenorum praesentium ingens aeternorum retributio repensatur. 125.0314B| Et haec quidem non magis ad Israel, quam ad universitatem humani generis aptata sunt, quia ex uno in omnes sententia mortis et vitae labor exiit, cum dictum est, Maledicta terra in operibus tuis (Gen. III, 17). Nunc autem per unum in 250 omnes vitae justificationis gratia abundavit, ut quorum terra maledicta est, horum nunc conformia Deo corpora sint, et quae commota metu, et ignoratione turbata, et labore contristata est, et ipso illo laetificantis vini compuncta potu, nunc susceptae significationis secura virtute, futurae irae defugiat potestatem. » Item in psalmo LXI: « Posteaquam Dei spiritum, Dei virtutem, Dei sapientiam, Dei Filium, et unigenitum Deum, ad remissionem peccati, condemnationemque peccati legis hominem natum esse cognoverit, qui 125.0314C| humanarum passionum sorte perfunctus, ad condemnanda in se coelestium nequitiarum impia tentamenta sit mortuus, ut aeternitatem omnibus, qui per habitantem in carne nostra peccati legem moriebamur, inveheret, tum hoc sacramento pietatis accepto, post ignorationis noctem in scientiae lumine collocatus, ita dicit: Nonne Deo subdita erit anima mea? » Item in psalmo LXIV: « Habemus etiam et cibum paratum. Et quis hic cibus est? Ille scilicet, in quo ad Dei consortium praeparamur, per communionem sancti corporis, in communionem deinceps sancti corporis collocandi. Id enim praesens psalmus significat dicens: Parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio tua: quia cibo illo quamvis in praesens salvemur, tamen in posterum praeparamur. » Item 125.0314D| in LXVII: « Et primum quidem non alienum a Dei misericordia et bonitate videri potest, ut vitam omnibus in se ipso restitueret ex mortuis. » Item in psalmo LXVIII: « Haec sanctorum exspectatio fuit, ut omnis caro redimeretur in Christo, ut in eo aeternae resurrectionis primitiae existerent. » Et item in eodem: « Hoc enim in multitudine misericordiae beneplacitum est tempus, cum in se universorum hominum vitam Deus miserans, ut miserator Deus vitam esset largiturus ex mortuis. » Item in eodem: « Cum ergo accepisset Jesus acetum dixit: Consummatum est (Joan. XIX, 30). Venerat ad oves perditas domus Israel, et exspectans consolantem commoerentemque non habuit: non quod consolatione eguit 125.0315A| volens pati atque mori, sed qui secum super totius populi impietate moereret, et qui seipsum ipsa moerentis secum salute consolaretur, ut omnibus tanto scelere perfunctis, solatium in his saltem qui salvi fierent acciperet, secundum illud, Et in servis suis consolabitur (II Mach. VII, 6). » Item in psalmo CXXIX: « Quia apud te propitiatio est. Est enim unigenitus Dei Filius Deus Verbum redemptio nostra, pax nostra, in cujus sanguine reconciliati Deo sumus. Hic est qui venit tollere peccata mundi, qui cruci chirographum legis affigens, edictum damnationis veteris delevit. » Et post aliquanta: « Quia misericors est, quia copiosa apud eum redemptio est, quia redimet ab iniquitatibus suis universos. » Item in psalmo CXXXV: « Redemit nos per sanguinem suum, 125.0315B| per passionem suam, per resurrectionem suam: haec magna vitae nostrae pretia sunt. Magno enim, ait Apostolus, pretio redempti estis (I Cor. VI, 20), et redempti ab inimicis, a diabolo, ab angelis ejus, a filio perditionis, a principibus aeris, a mundi potestatibus, ab inimica morte: et redemit escam dando omni carni. Qui dat escam omni carni, id est, quae redempta 251 est, dat escam incorruptam et aeternam panis vivi, panis coelestis. Et in his singulis, quod redempti sumus, quod omnis redemptorum caro escam accipit, ea causa est, quoniam in saeculum misericordia ejus. Quod coelum, quod terra, quod caetera sunt, et ipsum illud quod sumus qui non fuimus, quod erimus quod non sumus, causam aliam non habet, nisi misericordiae Dei, qui ad consortium 125.0315C| bonorum suorum nasci nos voluit ille qui bonus est Dominus noster Jesus Christus. »

Et sanctus Athanasius ad Epictetum: « Propterea quia natura Deus manens Verbum est impassibile, et ipse quidem incorporalis erat in corpore passibili, corpus autem habebat in se Verbum impassibile, destruens infirmitates ipsius corporis. Faciebat autem hoc et fiebat, ita ut nostra ipse suscipiens et offerens in sacrificium destrueret, et suis nos jam operiens, faceret Apostolum dicere, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I. Cor. XV, 53). Absit autem, ut figurate ista facta sint, sicut quidam iterum arbitrantur; sed vere homine facto Salvatore, totius hominis facta est salus. » Et item: « Si propter quod est et dicitur in 125.0315D| Scripturis ex Maria esse et humanum corpus Salvatoris, putant pro Trinitate quaternitatem dici, quod facta adjectione propter corpus, multum errant facturam coaequantes factori, et suspicantur posse deitatem aliquid adjectionis accipere, et ignorarunt, quia non propter adjectionem deitatis Verbum caro factum est, sed ut caro resurgat: neque ut melioraretur Verbum processit ex Maria, sed ut humanum genus liberaret. »

Gregorius Nazianzenus in libro Apologiae dicit: « Propterea namque Deus corpori anima mediante commistus est, ut conjungeret separata, atque in concordiam et pacem discordantia revocaret, in unum se et per se revocans omnia. Ab uno patre 125.0316A| generis nostri prius proditam animam suscepit, propter inobedientem animae carnem, propter malam obedientiam, pro qua et simul condemnata est, ut sicut in carne et anima fuerat condemnatio, ita et in carne et anima fieret salus. Christus ergo pro Adam, pro eo qui factus est sub peccato, ille qui erat sine peccato introducitur, pro vetere novus, ut hujus passione voluntaria ille qui invitus passus fuerat curaretur: quo scilicet et pro singulis nobis hoc quod supra nos est redderetur. » Item in sermone de Natale Domini: « Haec est ista solemnitas, haec est diei hujus magna et gloriosa festivitas. Adventum Domini factum ad homines celebramus, ut nos ad Deum proficiscamur, imo ut revertamur ad Deum. Sic enim rectius dicitur, ut vetere homine 125.0316B| deposito, novo induamur, et sicut in Adam omnes mortui sumus, ita in Christo cruci affigamur, et consepeliamur ei in morte, ut cum ipso etiam resurgamus ad vitam (Rom. VI, 4). Necesse est enim nos perpeti utilem hanc et necessariam vicissitudinem, ut sicut ex bonis 252 ad tristia devoluti sumus, ita ex tristibus ad meliora reparemur. Ubi enim abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V, 20), ut quos gustus ligni vetitus condemnavit, Christi crux gratia largiore justificet. » Et item in eodem: « Sed quid aiunt nobis in hoc loco calumniosi isti, qui nobis velut severissimi quidam discussores divinitatis procedunt, accusantes ea quae omni veneratione digna sunt et honore? tenebrosi etiam in luce, imperiti erga sapientiam, pro quibus Christus gratis 125.0316C| mortuus est, creaturae ingratae adversus Creatorem suum, figmenta diaboli, exprobrantes Deo beneficia sua. Propterea minor est, quia propter te humilis est? » Item in sermone de Epiphania: « Nam quoniam inimicus noster artem suam sophisticam vinci non posse praesumpserat, sicut ipse nos spe deceperat Deitatis promissae dicens: Eritis sicut dii (Gen. III, 5), ita nunc ipse carnis objectione decipitur, et velut hamo esca adoperto, natura Adam carneum cupit vorare, Deum intrinsecus invenit adopertum: et ita novus hic Adam veterem reparat, et condemnatio prioris absolvitur; dum caro pro carne restituitur, et pro morte mors redditur, imo dum per mortem ipse auctor mortis punitur. » Et item in eodem: « Nec confundit te Jesu misericordia, qui 125.0316D| infirmitates nostras accepit, et aegritudines nostras portavit (Isa. LIII, 4), qui non venit vocare justos sed peccatores in poenitentiam (Marc. II, 17), qui magis misericordiam vult quam sacrificium (Matth. IX, 13), qui septuagies septies poenitenti vult peccata laxari (Matth. XVIII, 22). » Item in sermone intercessionis pro quodam ad imperatorem: « Ipsum tibi adhibeo Christum, qui semetipsum exinanivit, ut nobis hominibus loqueretur: ipsius impassibilis tibi adhibeo passiones, offero tibi ad intercessionem crucem ejus et clavos, quibus sacrosanctae confixae sunt manus, sanguinem quem pro totius mundi salute profudit, sepulturam, resurrectionem, atque ascensionem ejus ad coelos. Adhibeo tibi istud altare, ad quod communiter 125.0317A| omnes accedimus, in quo typum salutis nostrae hoc ipsomet ore, quo nunc te deprecor, celebramus. Mecum adhibeo ad mitigandum te etiam sacrosancta illa mysteria per quae virtutibus coelestibus sociamur. »

Et Sanctus Basilius Cappadocus in sermone de psalmo LIX: « Finis autem dicitur, quod in fine saeculi in consummatione ejus aptatur: propter quod et pro his qui immutabuntur scribi dicitur psalmus, quod est, ut omnia simul dicam, de universo genere humano intelligendum. In omnes etenim debet psalmi intelligentia pervenire. » Et post aliquanta: « Deus ergo, inquit, abjecisti nos (Psal. CVII, 12). Quos? Qui longe nos fecimus ab eo. Interventu ergo peccatorum, et mediis inter nos et Deum intercedentibus 125.0317B| iniquitatibus, abjecisse nos dicitur Deus. Ait enim et alius propheta: Quia inter vos et Deum peccata separant (Isa. LIX, 2). » Et post pauca: « Moyses quidem Israeliticos postes sanguine agni obsignaverat (Exod. XII, 7): tu vero dedisti nobis signum, ipsum sanguinem veri Agni immaculati, qui oblatus est victima pro totius mundi salute. »

253 Beatus quoque Ambrosius in psalmo CXVIII, ubi dicit, Misericordia Domini plena est terra, « Quomodo, inquiens, plena est terra misericordia Domini, nisi per passionem Domini nostri Jesu Christi, quam futuram praevidens, quasi promissam propheta concelebrat? Plena est ergo terra misericordia Domini, quia omnibus data est remissio peccatorum. Super omnes sol oriri jubetur, et hic quidem sol quotidie 125.0317C| super omnes oritur (Matth. V, 45): mysticus autem sol ille justitiae omnibus ortus est, omnibus venit, omnibus passus est, et omnibus resurrexit. Ideo autem passus est, ut tolleret peccatum mundi, Si quis autem non credit in Christum, generali beneficio ipse se fraudavit. Sed quod solis est, praerogativam suam servat: quod imprudentis est, communis a se gratiam lucis excludit. Super omnes pluvia est. » Item ubi dicit, Principium verborum tuorum veritas (Psal. CXVIII, 160): « Credo unum Deum esse, non plures deos. Cum autem coeperis legere, Dominum Jesum Dei Filium in carne venisse propter totius mundi redemptionem, distingue sapienter unum Deum Patrem esse, ex quo omnia et nos in illo, et unum Dominum Jesum, per quem omnia 125.0317D| et nos per ipsum. » Item ubi exponit Iniquitatem odio habui (ibid., 163): « Qui quotidie advocatus pro nobis est apud Patrem, ut pro quibus in diebus carnis suae misericordi est compassus affectu, pro his operetur remissionem quotidie peccatorum. Quae est enim spes alia generi humano, nisi ut omnium viventium delicta donentur? » Item ubi exponit Misericordiae tuae multae, Domine (ibid., 156): « Et si longe est, inquit, a peccatoribus salus (ibid., 155), tamen nemo desperet, quia multae sunt misericordiae Domini, quia qui suo peccato pereunt, misericordia Domini liberantur. Miserebor, inquit, cujus misertus ero (Exod. XXXIII, 19). Palam apparuit non quaerentibus, vocavit refugientes, congregavit 125.0318A| ignaros, pro omnibus se obtulit passioni. Non ergo multum misericors? Misericordia enim hominis in proximum suum, misericordia Domini in omnem carnem, ut omnis caro ad Deum ascenderet illa Domini miseratione donata. Denique qui Susannam absolvit tacentem, se obtulit morti: in illa causa ut nemo desperaret, in hac ut redimendae universitatis sacrificium non negaret. » Et item: « Quis est autem qui se longe facit a Domino, nisi qui non requirit justitias ejus? Qui vero justitias exquirit, prope est, adhaeret Deo. Et ideo justitias Dei quaerentibus dicit Apostolus: Vos qui eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi (Ephes. II, 13). Sanguis Christi justitia est. Denique ipse ait ad Joannem: Sine nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15). » 125.0318B| Item ubi exponit, Retribue servo tuo (Psal. CXVIII, 17): « Responde, inquit et Christus, Ecce bona est proxima mea (Cant. I). Quoniam cognoverat Ecclesia mysterium, et pro totius mundi redemptione crucifixum Dominum Jesum praedicabat, meretur audire: Ecce bona es, quia Dominus Jesus mundum venit salvare, non perdere. Ideoque immemor est injuriae, memor gratiae. » Item ubi exponit, Aufer a me opprobrium et contemptum (Psal. CXVIII, 22). « Adversum me, inquit, 254 detractabant. Ego eorum redemptor adveneram, ego veneram ut omnium peccata mundarem; ut recuperarem amissos, restituerem paradiso sancti Jacob haereditatem, et illi adversum me detractabant (Psal. CXVIII, 58). » Item ubi exponit, Miserere mei secundum eloquium tuum: « Justitia, 125.0318C| inquit, quae est crucis, nisi quod ascendens illud patibulum Dominus noster Jesus Christus peccatorum nostrorum chirographum crucifixit (Col. II, 14), et totius orbis peccatum suo cruore mundavit? » Et item: « Mala Evae successio totum hominem devoravit, praeclara Christi haereditas totum hominem liberavit. Non ad unum quidem, non ad paucos, sed ad omnes testamentum suum scripsit Jesus. Omnes scripti haeredes sumus, non pro portione, sed pro universitate. Communis est enim omnium haereditas universorum, et soliditas singulorum. Novum Testamentum singuli adeunt, et omnes possident, nec minuitur haeredi quidquid a cohaeredibus vindicatur. Manet emolumentum integrum, et eo magis singulis crescit, quo pluribus fuerit acquisitum. Haereditas 125.0318D| Christi est resurrectio. Hanc quisquam damnum suum duxerit, quae in uno communis gratiae nomen invenit? Christus enim resurgens omnibus resurrexit, quoniam per hominem resurrectio mortuorum. Omnium igitur potest singulorum esse dispendium, quod est totius corporis et humani generis reformatio? » Item cum tractaret de littera Hebraea decima quinta, ait: « Verum quia passio Salvatoris omnes redemit, non absurdum est intelligere ita hos movisse capita sua, sicut prophetabat princeps ille Synagogae, Expedit unum hominem mori pro populo (Joan. XVIII, 14). » Item cum tractaret, Adolescentulus sum ego et contemptus (Psal. CXVIII, 141), ait: « Rex ille durus indignatur, et irascitur diabolus, eo quod canerent 125.0319A| juvenculae, quia duritiae filius paucos decepit; Christus totum mundum redemit. » Item cum tractaret, Tribulatio et angustiae invenerunt me (Psal. CXVIII, 143): « Noli iterum peccare, ait, post baptismum. Omnibus in commune simul mortuus est Christus, et singulis semel moritur, non frequenter. » Item: « Calix Domini remissio peccatorum est, quo sanguis effundetur qui totius redemit peccata mundi. » Item in tractatu epistolae ad Romanos (cap. 3): « In hoc enim Christus et vixit, et mortuus est, et resurrexit, ut et vivorum dominetur, et mortuorum. Per Christum Dominum facta est creatura, quae pro peccato alienata est, ab auctore facta captiva. Quam Deus Pater, ne opus ejus periret, misso Filio de coelis ad terras, docuit quid faciendo manus piratarum 125.0319B| effugeret. Propter quod et occidi se passus est ab inimicis, ut descendens ad inferos, quia innocens erat occisus, reum faceret peccatum, ut quos tenebat apud inferos amitteret. Quoniam ergo vivis ostendit viam salutis, ac se obtulit pro eis, mortuos vero liberavit de inferno, tam vivorum quam mortuorum dominatur. Ex perditis enim iterum reformavit sibi illos in servos. » Et item (cap. eod.): « Qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, quoniam Christus nos redemit. Ideo, ait, qui in hoc servit Christo, quare? 255 Quia ipse misit Christum ut redimeret genus humanum. » Item in epistola ad Corinthios (epist. I, c. 1): « Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est (I Cor. I, 18). Manifestum est quia quibus crux Christi stultitia est, in perditione 125.0319C| sunt; infernae enim morti non sunt erepti. His autem qui salvi fiunt virtus Dei est (ibid.). Non est obscurum, quia his qui credunt Dei virtus est. Credunt enim, non infirmitatem esse crucem Christi, sed virtutem: intelligentes mortem victam in cruce, cujus signum qui habent salvi sunt, qui ab illa teneri non possunt. (Cap. 6) Non estis vestri, empti enim estis pretio (I Cor. VI, 19). Manifestum est quia qui emptus est, non est sui arbitrii, sed ejus a quo emptus est, ut non suam, sed illius faciat voluntatem: et quia charo empti sumus, propensius Deo servire debemus, ne offensus a qua nos redemit morti nos reddat. Quam enim charissimo pretio nos emit, ut sanguinem suum daret pro nobis? » Et item (cap. 9): « Omnis autem qui in agone contendit, 125.0319D| ab omnibus se abstinet (I Cor. IX, 25), ab his omnibus, quae vitanda eadem tradit disciplina, cum sciant unum coronandum: quanto magis observandum nobis est, qui omnibus promissa est? » Et item (cap. 10): « Non potestis mensae Domini communicare et mensae daemoniorum. Idcirco enim Christus crucifixus est, quia dissolvit opera diaboli? Qui ergo facit opera diaboli, Christo repugnat. » Et item (cap. 11) « Reus erit corporis et sanguinis Domini (I Cor. XI, 27). Quid est autem reos esse, nisi poenas dare mortis Domini? Occisus est enim etiam pro his qui beneficium ejus in irritum ducunt. » Et iterum (cap. 5): « Charitas enim Christi urget nos, hoc judicantes, quod si unus pro 125.0320A| omnibus mortuus est (II Cor. V, 14), quoniam Christus diligens genus humanum, ut eos redimeret morti se dedit. » Et item (ibid.): « Ergo omnes mertui sunt, et pro omnibus mortuus est. Quia omnes necesse est mori causa Adae, pro omnibus mortuus est Christus, ut eos a secunda morte liberaret. Ideoque qui vivunt in corpore, scientes Christum mortuum esse pro se, sint ei subditi profitentes hunc Dominum. Quibus enim prodest mors ejus, testimonium perhibet resurrectionis. » Et item epistola ad Ephesios (cap. 4), Veritatem autem facientes, in charitate augeamus in ipsum omnia qui est caput Christus (Ephes. IV, 15), « Hanc dicit esse veritatem, ut amorem Christi respicientes, quo dilexit nos, et tradidit se pro nobis, omnes subjiciamur 125.0320B| ei, scientes quia omnium auctor est vitae, ut quasi capiti membra subdantur, ut si alii, errore vel malivolentia, non fatentur omnium caput haberi Christum, quia ab ipso facta sunt voluntate Patris: nos tamen qui catholicae fidei adhaeremus, hoc omni devotione et cura agere debemus, ut huic fidei nos damnum, sed lucrum afferamus, persistentes in hac asseveratione, ut comprimantur pravae mentis colloquia adversus veritatem armata. » Item in epistola ad Timotheum (cap. 11), Qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus (I Tim. II, 6). « Quoniam homo jam reconciliatus Deo obnoxius erat morti infernae, ne ad eum cui reconciliatus fuerat posset ascendere, Salvator ut arbitrium suum ad effectum perduceret, mori se passus est contra 125.0320C| jus, ut descendens ad 256 inferos, mortem de impietate quam in eo gesserat damnaret, auferens eis quos tenebat: ut de caetero quisque signum ejus haberet, ab ea teneri non posset. Cujus rei testimonium tempore quo resurrexit ostendit. Destructio enim mortis resurrectio mortuorum est. » Item idem sanctus Augustinus in libro de Spiritu sancto (In proaem. lib. I), exponens sententiam libri Judicum de Gedeon (Jud. VI): « Cum audisset Gedeon, quod deficientibus licet populorum millibus in uno viro Dominus plebem suam ab hostibus liberaret, obtulit haedum caprarum, cujus carnem, secundum praecepta angeli, et azyma supra petram posuit, et ea jure perfudit. Quae simul ut virgae cacumine quam gerebat angelus Dei contigit, de petra ignis erupit, 125.0320D| atque ita sacrificium quod offerebatur absumptum est. Quo indicio declaratum videtur quod petra illa typum habuerit corporis Christi, quia scriptum est, Bibebant de consequenti eos petra, petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Quod utique non ad divinitatem ejus, sed ad carnem relatum est, quae sitientia corda populorum perenni rivo sui sanguinis inundavit. Jam tunc igitur in mysterio declaratum est, quia Dominus Jesus in carne sua totius mundi peccata crucifixus aboleret, nec solum delicta factorum, sed etiam cupiditates animorum. Caro enim haedi ad culpam facti refertur, jus ad illecebras cupiditatum, sicut scriptum est, Quia concupivit populus cupiditatem pessimam, et dixerunt: Quis nos 125.0321A| cibabit carne (Num. XI)? Quod igitur extendit angelus virgam, et tetigit petram de qua ignis exivit, ostendit quod caro Domini, Spiritu repleta divino, peccata omnia humanae conditionis exureret. Unde et Dominus ait: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49). » Et item (ibid.): « Sicut ipse dixisti, Domine, sequentibus te, serpentes et scorpiones possim calcare vestigio (Luc. X, 19). Redemisti mundum, redime unius animam peccatoris. Haec est specialis tua praerogativa pietatis, qua totum mundum in singulis redemisti. » Et in libro Apologiae David: « Non liquet quod etiam sanctum David, fide nobilem, praestantissimum mansuetudine, manu fortem probare voluerit, quemadmodum vitium tegeret, lapsum emendaret, ut non doceret quemadmodum 125.0321B| possimus admissum operire peccatum. Nisi forte vilis causa alicui videtur, ut propter nostram correctionem tantus erraret propheta, cum propter omnium redemptionem infirmitates nostras Christus susceperit, qui peccatum pro nobis factus est, cum peccatum non cognoverit. Nec verisimile creditur, quod David propter posteritatis profectum unius lapsus opprobrium inciderit, cum ipse Dominus pro nobis sit factus opprobrium, sicut ipse ait, Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis (Psal. XXI, 7). Et alibi: Opprobria exprobrantium ceciderunt super me (Psal. LXVIII, 10). » Et item: « In figura aereus serpens tanquam confixus est cruci, quia verus crucifigendus generi annuntiabatur humano, qui serpentis diaboli venena vacuaret, 125.0321C| in figura maledictus, in veritate autem qui totius mundi maledicta deleret. » Et item: « Convenienter 257 etiam illud adjecit quia non pepercit. Non enim pepercit sibi Christus, ut omnibus subveniret. » Et item in libro de Joseph (cap. 7): « Eme igitur tibi Christum, non eo quod pauci habent, sed eo quod omnes habent. Omnes habent per naturam, pauci offerunt per timorem. Suum est quod a te Christus reposcit. Ipse vitam omnibus dedit, ipse pro omnibus mortem suam obtulit. Solve pro auctore quod soluturus es lege. » Et in libro de Patriarchis (cap. 4): « Ex germine, fili mi, ascendisti, eo quod tanquam frutex terrae in alvo Virginis germinavit, et ut flos boni odoris, ad redemptionem mundi totius maternis visceribus in splendore novae lucis emissus ascenderit. » 125.0321D| Et item (cap. 4): « Lavabit in vino, inquit, stolam suam (Gen. XLIX, 11). Bona stola est caro Christi, quae omnium peccata operuit, omnium delicta suscepit, omnium errores texit. Bona stola quae universos induit veste jucunditatis. » Et item (cap. 11): « Primogenitus tauri decus ejus, habens cornua unicornui, in quibus gentes ventilabit. Et bene taurus, quasi hostia pro delictis, et totius mundi victima, ut pacificaret omnia. » Et item in libro primo de Poenitentia (cap. 15): « Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7), hoc est, passio Domini omnibus praefuit, et peccatoribus donavit redemptionem, quos flagitii poenituit admissi. » Et item in libro secundo (cap. 3): « Etenim quotiescunque 125.0322A| sanguinem Domini sumimus, mortem Domini annuntiamus. Sicut ergo semel pro omnibus immolatus est, ita quotiescunque peccata donantur, corporis ejus sacramentum sumimus, ut per sanguinem ejus fiat peccatorum remissio. » Et item: « Qui lapsu alieno gaudet, diaboli gaudet victoria, et ideo dolere magis debemus, cum audimus perisse hominem, pro quo Christus mortuus est. » Et in libro primo de excessu fratris: « Propterea enim pro omnibus secundum carnem Christus mortuus est, ut nos non solis nobis vivere disceremus. » Et item: in libro secundo: « Venit enim, ut legimus, Christus salvum facere quod perierat (Matth. XVIII, 11). Sed ut non solum vivorum, sed etiam mortuorum dominetur. Lapsus sum in Adam, de paradiso ejectus sum in 125.0322B| Adam, mortuus sum in Adam, quem revocat, nisi me in Adam invenerit? ut sicut in illo culpae obnoxium, morti debitum, ita in Christo justificatum. » Et item: « Unius morte mundus redemptus est. Potuit enim Christus noster non mori, si voluisset. Sed neque refugiendam mortem quasi ignavem putavit, neque melius nos quam moriendo servasset. Itaque mors ejus vita est omnium: sicut per hominem mors, ita et per hominem resurrectio mortuorum. Ergo resurrexit homo, quoniam homo mortuus est: resuscitatus homo, sed resuscitans Deus. Tunc secundum carnem homo, nunc per omnia Deus. Nunc enim secundum carnem jam non novimus Christum, sed carnis gratiam tenemus, ut ipsum primitias quiescentium, ipsum primogenitum ex mortuis noverimus. 125.0322C| Primitiae utique ejusdem sunt generis atque naturae, cujus et reliqui fructus, quorum prolixiore proventu primitiva Deo munera deferuntur. Sacrum munus pro omnibus, et quasi 258 reparatae quaedam libamina naturae. Primitiae ergo quiescentium Christus, sed utrum suorum quiescentium, qui quasi mortis exsontes dulci quodam sopore teneantur, an omnium mortuorum? Sed sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificantur. Itaque sicut primitiae mortis in Adam, ita etiam primitiae resurrectionis in Christo. Omnes resurgunt, sed nemo desperet, neque justus doleat commune consortium resurgendi, cum praecipuum fructum virtutis exspectet. Omnes quidem resurgunt, sed unusquisque, ut ait Apostolus, in suo ordine (I Cor. XV). Communis est divinae fructus clementiae, 125.0322D| sed distinctus ordo meritorum. Dies omnibus lucet, sol omnes populos fovet, et pluvia possessiones. Omnes resurgimus, sed in utroque vel vivendi vel reviviscendi gratia dispar, diversa conditio. In momento enim oculi, in novissima tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur (ibid.). Quin etiam in ipsa morte quiescunt alii, vivunt alii. Bona quies, sed vita melior. Denique Paulus ad vitam excitat quiescentem dicens: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Ergo hic excitatur ut vivat, ut similis Pauli sit, ut possit dicere: Quia nos qui vivimus non praeveniemus eos qui dormierunt (I Thess. IV, 14). Non enim communem hunc vivendi loquitur usum, spirandique 125.0323A| commercium, sed meritum resurgendi. Nam cum dixisset: Et mortui qui in Christo sunt resurgent primi, subjecit, Deinde et nos qui vivimus simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera (I Thess. IV, 15, 16). Utique mortuus est Paulus, et passione venerabili vitam corporis cum immortali gloria commutavit. Non fefellit ergo, qui se viventem scripsit in nubibus obviam Christo esse rapiendum, » et reliqua. Item in eodem: « Advertimus quam grave sit sacrilegium resurrectionem non credere. Si enim non resurgimus, ergo Christus gratis mortuus est, ergo Christus non resurrexit. Si enim nobis non resurrexit, utique non resurrexit qui sibi cur resurgeret non habebat. Resurrexit in eo mundus, resurrexit in eo coelum, resurrexit in eo terra: 125.0323B| erit enim coelum novum, et terra nova. Sibi autem ubi erat necessaria resurrectio, quem mortis vincula non tenebant? Nam et si secundum hominem mortuus, in ipsis tamen erat liber infernis. Vis scire quam liber? Factus sum sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5). » Et post aliquanta: « Sed non solum singulorum, verum etiam universitatis ista mysteria sunt. Adverte enim juxta typum legis ordinem gratiae. Cum tuba prima cecinerit, Orientales congregat, quasi praecipuos et electos. Cum secunda, supparis meriti qui secundum Libanum siti dereliquerunt ludibria nationum. Cum tertia, eos qui tanquam in mari exagitati istius freto mundi, saeculi hujus fluctibus vacillaverunt. Cum quarta, illos qui dura mentium nequaquam satis 125.0323C| potuerint eloquii spiritalis mollire praecepto. Ideo secundum Boream vocati sunt. Boreas enim secundum Salomonem durus est ventus. Itaque licet in momento resuscitentur omnes, omnes tamen meritorum ordine 259 suscitantur. Et ideo primi resurgunt, qui maturi devotionis occursu, et quodam antelucanae fidei exortu prodeuntes, Solis aeterni radios receperunt. Quod vel de patriarchis juxta Veteris seriem Testamenti, vel de apostolis juxta Evangelium jure memoraverim. Secundi autem, qui ritum gentium relinquentes, ab errore sacrilego transierunt in Ecclesiae disciplinam. Et ideo illi primi ex patribus, isti secundi ex gentibus. Ab illis enim lux fidei coepit, in istis usque ad mundi occasum suscepta durabit. Tertii suscitantur, qui ab Austro et ab Aquilone 125.0323D| sunt. His quatuor terra distinguitur, his quatuor annus includitur, his quatuor mundus impletur, his quatuor Ecclesia congregatur. Omnes enim, qui sacrosanctae Ecclesiae copulati divini nominis appellatione censentur, praerogativam resurrectionis et delectationis aeternae gratiam consequentur, quoniam venient ab Oriente et Occidente, et ab Aquilone et delectationis aeternae gratiam consequentur, quoniam venient ab Oriente et Occidente, et ab Aquilone et Austro, et recumbent in regno Dei. Non enim exigua mundum suum Christus luce complectitur, quandoquidem a summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus, nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7). Omnes enim benignus illustrat, nec refutare levem, sed emendare vult: nec excludere durum Ecclesia, 125.0324A| sed mollire desiderat. Et ideo eos in Canticis canticorum Ecclesia, in Evangelio Christus invitat dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 28, 29). » Et item in sermone Apostoli: Christus nos redemit de maledicto legis (Gal. III, 13): « Sanguine, inquit, pretioso redempti estis, non agni utique, sed ejus qui mansuetudine et humili tate tanquam agnus advenit, et totum mundum una sui corporis hostia liberavit, sicut ipse ait: Sicut agnus ductus sum ad immolandum. Unde et Joannes ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Et in libro de Incarnatione Domini (cap. 6): Didicistis igitur, quia sacrificium 125.0324B| Deo nostro obtulit. Nam quae erat causa incarnationis, nisi ut caro quae peccaverat per se redimeretur? Quod peccaverat igitur hoc redemptum est. Non est ergo immolata divinitas Verbi, quia non peccaverat divinitas Verbi. » Et item (cap. 7): « Illud ergo pro nobis suscepit, quod in nobis amplius periclitabatur. Quid autem prodest mihi, si totum me non redemit? Sed totum me redemit, qui ait: Mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in Sabbato (Joan. VII, 23)? Totum redemit, quia in virum perfectum fidelis non ex parte sed totus resurgit. » Sunt hinc et quamplura testimonia in libris istius doctoris, in libro scilicet de Abraham et de Fuga saeculi, de Isaac et Anima, de Jacob et Vita beata, de Bono mortis, et aliis ejus operibus, quae hic, ne lectori 125.0324C| increscerent, quoniam illa in suis locis praevalet invenire, distulimus causa compendii ponere.

Sanctus vero Joannes Chrysostomus in tractatu Epistolae ad Hebraeos ita dicit: « Deinde ostendit, inquiens, quoniam gloria 260 et honor crux est, sicut ipse eam semper vocat dicens: Ut glorificetur filius hominis (Joan. XI, 14). Si ille ea quae pro servis passus est gloriam vocat, multo amplius tu quae pro Domino pateris. Vides crucis fructus quantus sit. Timeo ergo hanc rem? Triste quidem tibi videtur, sed decem millia generat bona. Ostendit etiam ex hoc tentationis utilitatem, ita dicens, qualiter gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem. Qualiter, inquit, gratia Dei? Et ille quidem propter Dei gratiam quae nobis data est haec passus est. Qui 125.0324D| proprio, inquit, Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32). Cujus rei gratia? non enim debebantur haec nobis, sed gratia hoc fecit. Et iterum dixit: Multo magis gratia Dei, et donum unius hominis Jesu Christi in multos abundavit (Rom. V, 15); qualiter gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem: non pro fidelibus tantum, sed pro mundo universo. Et ipse quidem pro omnibus mortuus est. Quid autem si non omnes credunt? ille quod suum erat implevit. Et proprie dixit: Pro omnibus gustavit mortem. Non dixit: Ut moriatur; revera enim sicuti qui gustat, sic breve intervallum in illa faciens confestim surrexit. » Et item: « Quem constituit haeredem omnium: hic carnem significat. 125.0325A| Sicut etiam in secundo psalmo dicitur: Pete a me, inquit, dabo tibi gentes haereditatem tuam. Non jam portio Domini tantum Jacob, et pars ejus Israel, sed omnes protinus nationes, hoc est, Filium Dominum constituit universorum. Sed etiam et in Actibus Petrus loquitur, dicens: Et Dominum eum, et Christum fecit Deus (Act. II, 36). » Et item: « Quoniam itaque talem habemus pontificem, imitemur eum, ejus vestigia consequamur. Non est aliud sacrificium: unum nos purgavit, post istud ignis et gehenna. » Et item: « Mediator igitur factus est noster et Patris, et persuasit illi. Et quid igitur, quomodo mediator factus est? Sermones detulit et attulit nobis a Patre per transvectores. Addit etiam mortem. In offensione quippe eramus, mori nos opportebat; mortuus est 125.0325B| pro nobis, et fecit nos dignos testamenti. Hoc modo firmum factum est testamentum. Annon dignos jam factos? In ipso quidem initio utpote Pater in filios testatus est. Sed quia indigni facti sumus, non jam testamento nobis opus erat, sed poena. Quid igitur gloriaris, inquit, in lege? In tantum peccatum quippe nos constituit, ut salvari non possemus aliquando, nisi Dominus pro nobis moreretur; nequaquam valeret lex, siquidem est infirma. Et non tantum ex communi consuetudine hoc confirmat, sed etiam ex his quae in Veteri Testamento contingebant maxime eos introducit. Nullus fuit qui non mortuus est illic. Quomodo ergo firmum est testamentum? Per eumdem ipsum modum, inquit. Quomodo enim illic sanguis, sic etiam hic sanguis. Si autem non erat 125.0325C| hic Christi sanguis, non mireris; typus enim erat. Unde, dixit, neque primum sine sanguine dedicatum est. Quid est, dedicatum est? Firmum factum est, roboratum est. Quod autem dixit, unde, tale est quale si diceret, 261 Propterea oportebat testamenti solemnitatem compleri etiam per mortem. Nunc autem, inquit, semel in consummatione saeculorum ad destructionem peccati per sacrificium suum manifestatus est. Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium. Deinde dicit: Et semel mortuus, quia qua morte redemptio facta est, institutum est, inquit, mori hominibus. Hac ergo semel mortuus est pro omnibus. Quid ergo? Jam non morimur morte illa? Morimur quidem, sed non manemus in illa, quod et jam neque mori est. Mortis enim tyrannis 125.0325D| et mors revera illa est, quod nunquam permittitur mortuos ad vitam reverti. Quando vero post mortem vivendum erit, et vita meliori, non est mors illa, sed dormitio. Quoniam ergo omnes retentura erat mors, propterea mortuus est ut nos liberaret. Sic et Christus, inquit, semel oblatus est. A quo oblatus est? Manifestum quod a semetipso. Hic neque sacerdotem eum dicit solum, sed et victimam et sacrificium per se oblatum. Semel, inquit, oblatus est ad multorum auferenda peccata. Quare multorum, et non omnium? Quia non omnes crediderunt. Pro omnibus quidem mortuus, hoc est, quantum in ipso est: ejus momenti est illa mors, cujus momenti est omnium perditio; non autem omnium peccata abstulit, 125.0326A| propter quod noluerunt. Quid autem est Peccata abstulit? Sicut enim in oblatione sursum offerimus peccata, et dicimus, Sive volentes, sive nolentes, peccavimus, indulge; hoc est, mentionem eorum facimus primum, et tunc remissionem petimus: sic autem et hic manifestum est. Et ubi hoc fecit Christus? Audi eum dicentem: Et pro illis sanctifico memetipsum (Joan. XVII, 19). Ecce obtulit peccata, sumpsit ea ab hominibus, et obtulit ea sursum Patri, non ut aliquid decernat adversus eos, sed ut ea dimittat. In secundo sine peccato videbitur, inquit, exspectantibus se in salutem. Quid est Sine peccato? veluti non peccat. Non enim debitor mortis mortuus est, neque propter peccatum. Sed quomodo videbitur? Puniens, inquit. Sed non hoc dixit, sed 125.0326B| quod festivum et gratum est, Sine peccato videbitur exspectantibus se in salutem: ut jam de caetero non opus habeant sacrificio, ut salventur, sed in operibus ipsis hoc faciant. » Et item: « Ne cui, inquit, vestrum desit gratia Dei. Quid dicit gratiam Dei? bona futura, evangelicam fidem, optimam conversationem. Omnia quippe Dei sunt gratiae. Nec mihi dicas, quia unus est qui peribit. Etenim Christus propter unum mortuus est. Tu ergo negligis propter quem Christus dignatus est mori? » Item idem in homilia prima de psalmo quinquagesimo: « Quando iterum dicit, Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal. XXI, 17), non utique passiones annuntiat suas, sed crucem Domini, sacrificium orbis terrae, salutem generi humano praedixit. » 125.0326C| Item in homilia de proditione Judae: « Dederunt pretium sanguinis qui pretium non habebat. Quid accepisti, Juda? triginta denarios. Christus gratis advenit sanguinem suum pro communi salute fusurus, 262 et tu de sanguine crudelia peccata componis? » Et item in eadem: « Occisus propositus Christus est, et cur occisus est videamus: ut coelestia pacificet, ut in terra reconciliet universa, ut amicum te constituat angelorum, ut Deo societ habenti omnium potestatem. » Item in homilia de Cruce: « Ideo non sub tecto passus est, non in templo Judaico, ne Judaei subtraherent sacrificium, et sibimet vindicarent, nec putares pro illa tantum plebe oblatum: ideo foras civitatem, ideo foras 125.0326D| muros, ut scias sacrificium esse commune, quod totius terrae oblatio, quod communis deploratio, non partis, sicut Judaeis consuetudinis fuit. Judaeis etenim ideo jussit Deus omnem terram dimittere, et in uno loco sacrificium atque oblationem celebrare, quia tunc omnis terra immunda fuit, fumo et nidore et aliena contaminatione polluta, quae ex sacrificiis gentium celebrabantur. Nobis autem, quoniam Christus adveniens omnem terram emundavit, omnis locus orationis vacat. Ideo Paulus cum omni confidentia exhortatur dicens, Volo ergo orare viros in omni loco levantes sanctas manus (I Tim. II, 8). Ecce totus mundus emundatus est, elementa purgata sunt, ut ubique nobis Deum liceat praedicare, et omnis terra sanctior illo loco est, qui illo in tempore praedicabatur 125.0327A| Sancta sanctorum. Nam ibi pecus irrationabile oblatum, hic spiritale immolatum est: et tanto majus est sacrificium, quanto et sanctitas de sacramento profertur. » Et item idem in eadem: « Et illi quidem dicebant, Si Filius Dei es, libera te (Matth. XXVII, 49); iste autem omnia sustinebat ut illos liberaret qui crucifixerunt. » Item in homilia tertia de Cruce: « Si quid igitur sustinuit Christus, non propter semetipsum, neque propter Patrem suum, sed ut salvaret per crucem genus humanum. » Et item in eadem: « Videns autem humanum genus a diaboli superari malitia, voluit creaturam suam assumere, et quasi unum hominem indui, et affigere illum cruci, ut sic per lignum crucis universo generi humano salus oriretur. » Et item in homilia 125.0327B| de Pentecoste: « Propterea, inquit Christus, homo factus sum, propterea carnem indui, ut orbem universum salvarem. » Et item in homilia de Nativitate Domini: « In terra nascitur homo perfectus, homo totus, ut salvaret totum orbem. » Et in homilia de Nativitate Christi et Joanne Baptista: « Sed memoratus est Christum ipsum solum futurum verum sacerdotem, cui Pater dixerat, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4), qui hostiam placabilem pro peccatis omnium solus Deo offert. » Et item in eadem: « Veniebat enim solus sacerdos, qui agno solo proprio immaculato sacrificium Deo pro peccatis omnium offerret. Et ideo demonstravit eum Joannes Judaeis, Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 125.0327C| 29). » Item in homilia de Patre et duobus filiis: « Addidit et vitulum saginatum jugulandum convivii exhibitioni, sine dubio Dominum nostrum Jesum Christum, quem dedit Pater in victimam pro salute nostra: quem vitulum nominat propter hostiam 263 corporis immaculati, saginatum autem vere dixit, quia pinguis et opimus est, intantum ut pro totius mundi salute sufficiens sit ad odorem suavitatis et nidorem immolationis ad Deum mittere, et pro omnibus exorare. » Et in libro ad Stelechium de cordis Compunctione: « Hic est affectus servi fidelis, ut beneficia domini sui, quae communiter omnibus data sunt, quasi soli sibi reputet, et quasi ipse sit omnium debitor, et pro omnibus ipse solus habeatur obnoxiis. Hoc fecit et Paulus, qui mortem Domini 125.0327D| et Salvatoris nostri, quae pro universo expensa est mundo, sibi soli praestitam dicit. Quasi enim de se solo loquens ita scribit: Quod enim nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui tradidit seipsum pro me. Haec autem dicebat, non coangustare volens amplissima et per orbem terrae diffusa Christi munera: sed quasi, ut diximus, qui pro omnibus se solum judicaret obnoxium. Et revera quid interest si et aliis praestitit, cum quae tibi praestita sunt, ita perfecta, quasi nulli alii ex his aliquid fuerit praestitum. Ideo denique et illa boni pastoris parabola non dicit quia venit multas oves requirere, sed unam. Una namque est, quia sic omnibus quasi uni divina beneficia conferuntur. »

125.0328A| Et Hieronymus in Isaia libro duodecimo, Et non est absque me Salvator (Isa. XLIII, 11). « Ostendit in Patre Filium cuncta salvare, de quo idem propheta testatur, Et mittet eis Dominus salvatorem qui salvos eos faciet (Isa. XIX. 20). » Et item in libro decimo tertio, Audite me et comedetis bona (Isa. I, 19). « Et non solum bona, sed salutem omnibus nuntiavit, quam ipse praebuit qui dicit Sion, id est Ecclesiae, Regnabit Deus tuus (Isa. LXII, 7). » Et item in libro decimo quarto: « Christus cum iniquis reputatus est, ut iniquos redimeret a peccato, et omnibus omnia fieret, ut omnes salvos faceret. » Et item idem in eadem prophetia: « Quia sciebat illis non credentibus credituros esse populos nationum, transit ad gentes, et dicit misisse Filium suum testem vel testimonium 125.0328B| cunctarum nationum, qui praecepta illius atque mandata populis nuntiaret, qui de se ipso loquitur, oportet praedicari Evangelium istud in omni orbe, in testimonium cunctis gentibus, de quo apostolus Paulus scribit Timotheo, Unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui dedit se redemptionem pro omnibus (I Tim. II, 5). » Et item in eadem prophetia: « Haec locutus est, Non semper irascor, nec jurgatus indignabor, quia ad hoc percutio ut emendem, ideo occido ut vivificem. Misereor enim creaturae meae, et quos ipse condidi in aeternum perire non patiar. Cum ergo a me egrediatur spiritus, et flatu atque inspiratione mea cuncta vegetentur et vivant, non est justum perire eos in aeternum qui meo flatu ac spiritu sustentantur. » Item in prophetia 125.0328C| Osee in libro tertio: « Intantum dilexi eos, et tam clemens pastor fui, ut morbidam ovem humeris meis ipse portarem. Ipse vero ignoraverunt cum mea illos passione curarem, et qui amator sum omnium traherem eos in vinculis charitatis. » Item in eadem 264 prophetia: « De manu mortis liberabo eos. Manum mortis appellat opera quibus interficit, juxta illud quod scriptum est, In manu linguae mors et vita (Prov. XVIII, 21). Liberat autem omnes Dominus, et redemit in passione crucis et effusione sanguinis sui, quando anima ejus descendit ad infernum, et caro ejus non vidit corruptionem, et ad ipsam mortem atque infernum locutus est: Ero mors tua, o mors (Ose. XIII, 14). Idcirco enim mortuus sum, ut cum mea morte moriaris. Ero morsus tuus, inferne, qui 125.0328D| omnes tuis faucibus devorabas. » Et item: « De manu mortis liberabo eos, ut quod tunc figurabatur in parte, nunc sentiatur in toto, et cum omni humano genere Israel liberandus sit et redimendus. » Item ipse in prophetia Jonae: Afflictus est Jonas. « Pulchre autem dolens, quod interpretatur Jonas, affligitur dolore, et tristis est anima ejus usque ad mortem, quia ne periret quantum in se fuit multa Christus perpessus est. » Item idem in Epistola Pauli ad Galatas: « Igitur et Pater tradidit Filium, et Filius ipse se tradidit, et Judas et sacerdotes cum principibus tradiderunt, et ad extremum traditum sibi tradidit ipse Pilatus. Sed Pater tradidit ut salvaret perditum mundum, Jesus ipse se tradidit, ut 125.0329A| Patris suamque faceret voluntatem. » Item: « Nec hoc ex meo sensu dictum putetis, Scriptura testis est, quia Christus gratia Dei salus, ut in quibusdam exemplaribus legitur, absque Deo pro omnibus mortuus est. Si autem pro omnibus, et pro Moyse, et pro universis prophetis, a quibus nullus potuit delere chirographum vetus, quod adversum nos scriptum erat, et affigere illud cruci (Col. II, 14). Omnes peccaverunt et indigent gloria Dei (Rom. III, 23). » Et in Epistola ad Ephesios: In quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius remissionem peccatorum (Ephes. I, 3). « Ille redimitur qui captus est, et in hostium veniens potestatem liber esse desinit. Ita et nos quidam dicunt in hoc mundo esse captivos, ut et sub principibus et potestatibus jugo servitutis teneri, 125.0329B| nec ante vinctas catenis explicare manus, et oculos sursum attollere, nisi Redemptor advenerit. Sed quis iste, aiunt, tantus et talis, qui possit pretio suo totum orbem redimere? Jesus Christus Filius Dei proprium sanguinem dedit, et nos de servitute eripiens libertate donavit. Et revera, si historiis gentilium credimus, quod Codrus, et Curtius, et Decii Mures [ al., mures], pestilentias urbium, et fames, et bella suis mortibus represserint, quanto magis hoc in Dei Filio possibile judicandum est, quod cruore suo non urbem unam sed totum purget orbem? » In homilia decima quarta Evangelii secundum Lucam: « Tale fuit et par turturum. Non erant illae volucres ut istae quae per aerem volant, sed divinum quiddam, et humana contemplatione 125.0329C| augustius, sub specie columbae et turturis apparebat: ut non talibus victimis, qualibus omnes homines, ille qui pro toto mundo nascebatur, et pati habebat, coram Domino mundaretur, sed ut dispensatio ejus nova omnia, ita novas quoque habebat hostias secundum voluntatem omnipotentis Dei. »

Et sanctus Augustinus in libro de Correptione et Gratia (cap. 16): 265 « Absit ut ista garrientes securos nos in hac negligentia esse debere credamus. Verum est enim quia nemo periit nisi filius perditionis. Sed ait Deus per Ezechielem prophetam: Ille quidem in suo peccato morietur, sanguinem vero ejus de manu speculatoris requiram (Ezech. XXXIII, 6). Proinde quantum ad nos pertinet, qui praedestinatos a non praedestinatis discernere non valemus, et ob hoc omnes salvos 125.0329D| fieri velle debemus, omnibus ne pereant, vel ne alios perdant, adhibenda est a nobis medicinaliter severa correptio. Dei est autem illis eam facere utilem, quos ille praescivit et praedestinavit conformes imaginis Filii sui. Dicit enim Apostolus: Peccantes coram omnibus corripe, ut caeteri timorem habeant (I Tim. V, 20): quod de his peccatis accipiendum est quae non latent, ne contra Domini sententiam putetur locutus. Ille enim dicit: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum (Matth. XVIII, 15). Verumtamen et ipse severitatem correptionis eousque perducit ut dicat: Si nec Ecclesiam audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 17). Et quis magis dilexit infirmos, quam ille qui pro omnibus 125.0330A| est factus infirmus, et pro omnibus ex ipsa est infirmitate crucifixus? Quae cum ita sint, nec gratia prohibet correptionem, nec correptio negat gratiam: et ideo sic est praecipienda justitia, ut a Deo gratia qua id quod praecipitur fiat fideli oratione poscatur. Et hoc utrumque ita faciendum est, ut neque justa correptio negligatur, omnia vero haec cum charitate fiant, quoniam nec charitas facit peccatum, et cooperit multitudinem peccatorum. » Et item sanctus Augustinus in vigesimo libro de Civitate Dei, titulo 6 ex sermone Apostoli (cap. 6): Pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 14): « Omnibus, inquit, bonum est audire vocem Filii Dei et vivere. Ad vitam pietatis ex impietatis morte transeundum. De qua morte ait Apostolus: Ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus 125.0330B| mortuus est, ut et qui vivunt jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit (II Cor. V, 15). Omnes itaque mortui sunt in peccatis, nemine prorsus excepto, sive originalibus, sive etiam voluntate additis, vel ignorando, vel sciendo, nec faciendo quod justum est: et pro omnibus mortuis vivus mortuus est unus, id est nullum habens omnino peccatum: ut qui per remissionem peccatorum vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro omnibus mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. » Et item in libro quarto de Trinitate (cap. 13): « Christus occisus est innocens, ut diabolum jure aequissimo superaret, et a captivitate propter peccatum justa suo justo sanguine injuste fuso mortis chirographum et justificandos redimeret 125.0330C| peccatores. Hinc etiam diabolus adhuc suos illudit, quibus se per sua sacra veluti purgandis, et potius applicandis atque mergendis, falsus mediator opponit, quod superbis facillime persuadet, irridere atque contemnere mortem Christi, a qua ipse quantum est alienior, tanto ab eis creditur sanctior atque divinior. Qui tamen apud eum paucissimi remanserunt, agnoscentibus gentibus, et pia humilitate bibentibus pretium suum, ejusque fiducia deserentibus 266 hostem suum, et concurrentibus ad Redemptorem suum. » Et in sermone centesimo vigesimo Evangelii Joannis: « Omnes quippe facit suas oves, pro quibus est omnibus passus: quia ut ipse pro omnibus pateretur ovis est factus. » Et item sanctus Augustinus in psalmo quadragesimo tertio: « Nam 125.0330D| et crux ipsa et pro ipsis persequentibus facta est: inde sunt postea sanati, qui in eum crediderunt quem ipsi occiderunt. » Et in psalmo quadragesimo quinto: « Compuncti, inquit, corde dixerunt: Quid faciemus (Act. II, 37)? Tanquam magna desperatione. Ille tantus est quem nos occidimus, nos ubi erimus? Et Petrus: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, et dimittuntur vobis peccata vestra (Act. II, 38). Nihil enim hoc peccato gravius cogitare potuerunt. Quod gravius peccatum aegri, quam medici interfectio? Quid gravius potest aeger facere, quam si medicum suum occidat? Cum hoc dimittitur, quid non dimittitur? Ab illo ergo cui dictum est: Refugium et virtus, acceperunt 125.0331A| magnam securitatem; baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi. In illius nomine quem occidistis baptizamini, et dimittuntur vobis peccata vestra. Medicum vel postea cognovistis: jam securi bibite sanguinem quem fudistis. » Et item in psalmo XLVI: « Omnes gentes, plaudite manibus, quoniam rex omnis terrae Deus. Non illi sufficit unam gentem habere sub se: ideo tantum pretium ex latere dedit, ut emeret orbem terrarum. » Item in psalmo XLIX: « Qui terram vocavit, et totam terram vocavit; qui terram vocavit, tantam vocavit quantam fabricavit. Quid mihi exsurgunt pseudochristi et pseudoprophetae? Quid est quod me verbis captiosis illaqueare moliuntur dicentes: Ecce hic est Christus, ecce illic? Non audio ostendentes partes. 125.0331B| Deus Deorum totum mihi ostendit, qui vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, totum redemit, partes autem calumniantes condemnavit. » Item sanctus Augustinus in libro de Correptione et Gratia (cap. 11): « Unigenitus Dei Filius, aequalis Patri et coaeternus, pro hominibus homo factus, et sine suo ullo vel originali vel proprio peccato, ab hominibus peccatoribus crucifixus: qui, quamvis die tertio resurrexit nunquam moriturus ulterius, pertulit tamen pro mortalibus mortem, qui mortuus praestitit vitam, ut redempti ejus sanguine, tanto ac tali pignore accepto dicerent: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 31, 32). » Et in libro sexto contra Julianum (cap. 1): « Tu dicis etiam pro peccatoribus 125.0331C| mortuum Christum, ego dico non nisi pro peccatoribus mortuum, ita ut respondere cogaris, si nullo peccato parvuli obstricti sunt, non esse pro parvulis mortuum. Dicit enim Apostolus ad Corinthios: Quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 14). Nullo modo hic negare permitteris, non nisi pro his qui mortui sunt mortuum fuisse Jesum. Quos igitur hoc loco intelligis mortuos? nunquid eos qui de corpore exierunt? quis ita desipiat ut hoc sapiat? Eo modo 267 itaque intelligimus mortuos, pro quibus omnibus unus mortuus est Christus quomodo alibi dicit: Et vos cum essetis mortui in delictis, et praeputio carnis vestrae, vivificavit cum illo (Col. II, 13). Ac 125.0331D| per hoc unus, inquit, pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, ostendens fieri non potuisse ut moreretur nisi pro mortuis. Ex hoc enim probavit omnes mortuos esse, quia pro omnibus mortuis mortuus est unus. Impingo, inculco, infarcio recusanti. Accipe, salubre est, nolo moriaris, unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Vide quia consequens esse voluit, ut intelligantur omnes mortui, si pro omnibus mortuus est. Quia ergo non in corpore, restat ut in peccato esse mortuos omnes, si pro omnibus Christus mortuus est, nemo neget, nemo dubitet, qui se non negat aut dubitat esse Christianum. » Et item in eodem libro (cap. 11): « Unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Quo corde, 125.0332A| quo ore, qua fronte parvulos mortuos negatis, pro quibus Christum mortuum non negatis? Si non est pro eis mortuus Christus, ut quid baptizantur? Quicunque enim baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Si autem etiam pro eis mortuus est qui unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et isti cum omnibus, et quia in peccato mortui sunt, moriuntur et peccato, ut vivant Deo quando renascuntur ex Deo. Quod si explicare non possum quomodo vivus generet mortuum, mortuus enim peccato parens et vivens Deo, generat tamen in peccato mortuum, nisi et ipse peccato regeneratione moriatur et vivat Deo, nunquid ideo falsum est, quia explicari verbis non potest, vel difficillime potest? Tu nega, si audes, 125.0332B| natum mortuum, pro quo Christum non negas mortuum. Unus, enim, pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt (II Cor. V, 14). Verba sunt apostolica, sed arma sunt nostra. Quibus tamen si repugnare nolis, intelligis quod sine dubitatione credendum est, etiamsi non intelligas (cap. 3). Audiebamus a majoribus nostris, qui se id nosse ac vidisse dicebant, Fundanium Carthaginis rhetorem, cum ipse accidenti vitio luscus esset, luscum filium procreasse. Quo exemplo evertitur illa tua sententia, qua dicis naturalia per accidens non converti. Accidens quippe fuit in patre quod factum est in filio naturale. Illam vero alteram, qua dicitis parentes in filios ea quae non habent ipsi non posse transfundere, alius Fundanii filius, quod maxime usitatum est, 125.0332C| cum duobus oculis de lusco natus evertit, et innumerabiles qui nascuntur oculati de parentibus caecis. Transmittendo quippe in eos quos gignunt quod ipsi non habent, vos potius quam suos filios sibi similes esse demonstrant, qui tam fuistis in vestris definitionibus caeci. Et item in eodem libro (cap. eod.): Quae sint enim ex parentibus, vel utrum sint etiam alia contagia peccatorum, liberum nobis est quaerere, sive sit facile, sive difficile, sive impossibile reperire: per unum tamen hominem in hunc mundum intrasse peccatum, et per peccatum mortem, 268 et ita in omnes homines pertransisse, in quo omnes peccaverunt, aliter nobis fas esse non existimemus accipere, nisi ut omnes mortuos esse credamus in primi hominis peccato, pro quibus mortuus 125.0332D| est Christus, et omnes mori peccato quicunque baptizantur in Christo. » Et item in eodem (cap. 4): « Nam si vos sententiam rectam in vestrum tortum sensum torquere nolletis, audiretis Apostolum hoc breviter explicantem, qui unum dixit fuisse, in quo omnes peccaverunt. In illo uno mortui sunt omnes, ut moreretur alius unus pro omnibus. Unus enim pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, pro quibus Christus mortuus est. Audisne, Juliane? Haec Apostoli verba, non mea sunt. Quid a me quaeris quo sit factum modo, cum videas factum esse quocunque modo? si Apostolo credis aliquomodo, qui de Christo et de his pro quibus mortuus est Christus mentiri potuit nullo modo. » Et item (cap. 125.0333A| eod.). « Merito ergo intelliguntur mortui qui non habent vitam, pro quibus Christus est mortuus. Unus enim pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Ideo autem mortuus est, sicut legitur ad Hebraeos, Ut per mortem evacuaret eum qui potestatem habebat mortis, id est diabolum. » Et item (cap. 5): « Propter hoc, inquam, vinculum mortis mortui reperiuntur infantes: non ista morte notissima, quae a corpore animam separat, sed ea morte qua tenebantur omnes, pro quibus mortuus est Christus. Scimus enim, ait Apostolus, quod a nobis saepissime repetendum est, quoniam Unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est Christus, ut qui vivunt jam non sibi vivant, sed ei qui pro omnibus mortuus est et resurrexit 125.0333B| (II Cor. V, 14). Illi ergo vivunt, pro quibus ut vivant mortuus est qui vivebat. Quod apertius ita dicitur, Illi sunt a mortis vinculis liberi, pro quibus mortuus est inter mortuos liber: vel sic multo apertius, Illi sunt liberati a peccato, pro quibus mortuus est qui nunquam fuerat in peccato; et cum semel sit mortuus, tamen pro unoquoque tunc moritur, quando in ejus morte quantaelibet aetatis fuerit baptizatur, id est, tunc ei proderit mors ejus qui fuit sine peccato, quando in ejus morte baptizatur, si mortuus fuerit etiam ipse peccato, qui mortuus fuerat in peccato. » Et item: « A morte quippe justissimae damnationis per unum mediatorem Dei et hominum liberatur genus humanum, non a morte corporis tantum, sed a morte qua mortui sunt, pro 125.0333C| quibus unus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. » Et in libro primo (cap. 11): « Postremo sanctus Joannes dicit, quem tu honorabiliter commemorasti, quem tu sicut sanctum eruditumque laudasti, quem tu testimonium et gloriam de consortio veritatis suscepisse dixisti, etiam ipse dicit, Adam sic peccasse illud grave peccatum, ut omne genus humanum in commune damnaret. » Et post pauca: « Dicit Judaeum negantem virtute unius Christi mundum posse salvari. » Item in libro tertio (cap. 12): « Quis autem Christianus ignoret quod ille, qui primum hominem 269 fecit ex pulvere, omnes fabricetur ex semine? Sed ex semine jam vitiato atque damnato, qui partim per veritatem remaneat in supplicio, partim per misericordiam liberetur a malo. Non 125.0333D| igitur, ut putas atque concludis, ullis laqueis tuis peccati naturalis suffocatur assertio. Depravatam quippe primi transgressoris voluntate naturam, non tua defensio verbis inanibus purgat per novitium dogma vestrum, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. » Et item in libro sexto (cap. 14): « Unus enim pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est. Nec aliqui poterunt vivere pro quibus non est mortuus, quia pro mortuis vivus est mortuus. Haec negans, his repugnans, ista convellere moliens, catholicae fidei munimenta ipsosque nervos disrumpere Christianae religionis, verae pietatis, audes insuper dicere quod contra impios bella susceperis, 125.0334A| cum adversum matrem, quae te spiritualiter peperit, armis impietatis induaris. » Et in libro quarto de Doctrina Christiana (cap. 21), sanctus quoque Ambrosius, cum agat rem magnam de Spiritu sancto, ut eum Patri et Filio demonstret aequalem, submisso tamen dicendi genere utitur, quoniam res suscepta, non ornamenta verborum, aut ad flectendos animos commotiones affectuum, sed rerum documenta desiderat. Ergo inter caetera in principio hujus operis, ait: « Commotus oraculo Gedeon (Jud. VI, 21), cum audisset quod deficientibus licet populorum millibus, in uno viro Dominus plebem suam ab hostibus liberaret, obtulit haedum caprarum, cujus carnem, secundum angeli praecepta, et azyma supra petram posuit, et ea jure perfudit: 125.0334B| quae simul ut virgae cacumine, quam gerebat angelus Dei, contigit, de petra ignis erupit, atque ita sacrificium quod offerebatur absumptum est. Quo indicio declaratum videtur quod petra illa typum habuerit corporis Christi, quia scriptum est: Bibebant de consequente eos petra, petra autem erat Christus (I Cor. VII, 10). Quod utique non ad divinitatem ejus, sed ad carnem relatum est, quae sitientium corda populorum perenni rivo sui sanguinis inundavit. Jam tunc igitur in mysterio declaratum est, quia Dominus Jesus in carne sua totius mundi peccata crucifixus aboleret: nec solum delicta factorum, sed etiam cupiditates animorum. Caro enim haedi ad culpam facti refertur, jus ad illecebras cupiditatum, sicut scriptum est, Quia concupivit populus 125.0334C| cupiditatem pessimam, et dixerunt, Quis nos cibabit carne (Num. XI, 18)? Quod igitur extendit angelus virgam, et tetigit petram, de qua ignis exiit, ostendit quod caro Domini, spiritu repleta divino, peccata omnia humanae conditionis exureret. Unde et Dominus ait, Ignem veni mittere terram (Luc. XII, 49), et caetera. »

Sanctus nihilominus Prosper in libro primo de Vocatione gentium dicit (cap. 19): « Et tu, inquit, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus; ad dandam scientiam salutis populo ejus in remissionem peccatorum ipsorum: propter viscera misericordiae Domini, in quibus visitavit nos oriens ex alto, lucere his qui in tenebris 270 et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Luc. I, 76 et seqq.) (cap. 20) 125.0334D| Haec autem viscera misericordiae Dominus, non ad unius tantum populi redemptionem, sed ad omnium nationum impendit salutem. Dicit Evangelista, quia Jesus moriturus erat pro gente, non tantum pro gente, sed etiam ut filios Dei dispersos congregaret in unum (Joan. XI, 51, 52). Hoc enim ait illa vox Domini, quae per quamdam pietatis tubam toto terrarum orbe sonantem omnes homines invitat et convenit. Nam cum dixisset, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic beneplacitum est ante te, addidit: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, et nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius et cui voluerit Filius 125.0335A| revelare; ac deinde adjecit, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris: jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 25-29). Joannes vero Baptista in Evangelio Joannis prophetico spiritu protestatur dicens: Qui de coelo venit super omnes est, et quod vidit et audivit hoc testatur, et testimonium ejus nemo accipit, qui accipit testimonium ejus signavit quoniam Deus verax est (Joan. III, 31-33). Igitur quantum attinet ad humani generis caecitatem, longa ignorantiae et superbiae nocte contractam, venit in mundum Creator mundi, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10). Lux lucet in tenebris et tenebrae eam non comprehenderunt 125.0335B| (ibid., 5). Qui super omnes est quod vidit et audivit testatur, et testimonium ejus nemo accipit. Sed quia non frustra Deus Dei Filius venit in mundum, et dedit semetipsum pro omnibus, et post mortuus est, non tantum pro gente, sed etiam ut filios Dei dispersos congregaret in unum et universis dicit, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et, servato sibi incognoscibilis arbitrio electionis, dat sui Patris notitiam quibus eam voluerit revelare: omnes filii lucis, filii promissionis, filii Abrahae, filii Dei, genus electum, regale sacerdotium, viri Israelitae praecogniti et praeordinati ad regnum Dei, qui eos vocavit non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus (Rom. IX, 24), testimonium ejus qui de coelo venit accipiunt, signantes quia Deus verax est, 125.0335C| id est, expresse significantes in sui salvatione, quoniam Deus verax est, implens et perficiens quod promisit Abrahae omnium gentium patri, qui pollicente Deo quod haeres futurus esset mundi, non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, et plenissime sciens, quoniam quod promisit potens est et facere (Rom. IV, 20). Quis autem tam alienus est a fide Abrahae, tam degener ab universarum gentium patre, qui promissionem aut non impleri, aut ab alio praeter eum qui promisit dicat impleri? Ille quidem erit mendax, Deus autem verax et omnis qui accipit testimonium ejus hoc signat, hoc indicat, quod per lucem illuminantem factus est videns, factus est obediens, factus intelligens, sicut Joannes evangelista testatur dicens: Scimus quia 125.0335D| mundus totus in maligno positus est, et scimus quia Filius 271 Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero filio ejus (I Joan. V, 19). (Cap. 21.) Si vero quaeritur cur Salvator omnium hominum non omnibus dederit unum sensum, ut cognoscerent verum Deum, et essent, id est, permanerent in vero Filio; quamvis credamus nullis hominibus opem gratiae in totum fuisse subtractam, tamen ita forte hoc velatum sit, sicut illud absconditum est, cur, omnibus gentibus praetermissis, unum sibi populum, quem ad veritatis cognitionem erudiret, exceperit. De quo judicio Dei si non est conquirendum, multo minus de hoc quod cum electione omnium gentium geritur murmurandum 125.0336A| est. Quae enim Deus occulta esse voluit, non sunt scrutanda: quae autem manifesta fecit, non sunt neganda. » Et item (cap. eod.): « Cum utique contra hostem non expedit sine protectore confligere: cum illo enim habet certamen, a quo aliquando superatus est. Non ergo fidat viribus suis, quae etiam cum essent integrae non steterunt, sed per illum quaerat vindictam, qui solus non est victus et omnibus vicit: et si quaerit, non dubitet quaerendi affectum ab illo se accepisse quem quaerit, nec quia Spiritu Dei agitur, ideo se putet liberum arbitrium non habere, quod ne tunc quidem perdidit quando diaboli voluntati se dedit, a quo judicium voluntatis depravatum est, non ablatum. » Et item in secundo libro (cap. 16): « Nulla igitur ratio dubitandi est, 125.0336B| Jesum Christum Dominum nostrum pro impiis et peccatoribus mortuum, a quorum numero si aliquis liber inventus est, non est pro omnibus mortuus Christus. Sed prorsus pro omnibus mortuus est. Nemo igitur omnium hominum, ante reconciliationem quae per Christi sanguinem facta est, non aut peccator aut impius fuit, dicente Apostolo: Si enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, juxta tempus pro impiis mortuus est, vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori (Rom. V, 6, 7), ut et qui vivunt jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est. Commendat autem suam charitatem Deus in nobis, quoniam si cum adhuc peccatores essemus Christus pro nobis mortuus est, multo magis justificati in sanguine ipsius salvi 125.0336C| erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis salvi erimus in vita ipsius (ibid., 8-10). Idem autem Apostolus in secunda ad Corinthios ait: Charitas enim Christi urget nos, judicantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est, et resurrexit (II Cor. V, 14). De seipso vero quid pronuntiet audiamus: Fidelis, inquit, sermo, et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I, 15 et seqq.). Sive ergo circumcisio, 125.0336D| sive praeputium, peccato universaliter concludebatur, unusque omnes reatus obstrinxerat, et inter magis minusque impios nemo erat qui posset absque Christi redemptione salvari. Quae redemptio universo 272 sese intulit mundo, et omnibus hominibus indifferenter innotuit. » Et contra Gallos objectione nona: « Nullus omnino est ex omnibus hominibus, cujus natura in Christo Domino suscepta non fuerit, quamvis ille natus sit in similitudinem carnis peccati, omnis autem homo nascatur in carne peccati. Deus ergo Dei Filius mortalitatis humanae particeps factus absque peccato, hoc peccatoribus et mortalibus contulit, ut qui nativitatis ejus consortes fuissent, vinculum peccati et mortis evaderent. 125.0337A| Sicut itaque non sufficit hominum renovationi natum esse hominem Jesum Christum, nisi in ipso eodem de quo ipse ortus est spiritu renascantur, sic non sufficit hominum redemptioni crucifixum esse Dominum Jesum Christum, nisi commoriantur et consepeliantur in baptismo. Alioqui nato Salvatore in carne substantiae nostrae, et crucifixo pro omnibus nobis, non fuerat necessarium ut renasceremur, et similitudini mortis ejus complantaremur. Sed cum sine hoc sacramento nemo hominum consequatur vitam aeternam, non est salvatus cruce Christi, qui non est crucifixus in Christo: non est autem crucifixus in Christo, qui non est membrum corporis Christi: nec est membrum corporis Christi, qui non per aquam et Spiritum sanctum 125.0337B| induit Christum, qui ideo in infirmitate nostra communionem subiit mortis, ut nos in virtute ejus haberemus consortium resurrectionis. Cum itaque rectissime dicatur Salvator pro totius mundi redemptione crucifixus, propter veram humanae naturae susceptionem, et propter communem in primo homine omnium perditionem, potest tamen dici pro his tantum crucifixus, quibus mors ipsius profuit. Dixit enim Evangelista quia Jesus moriturus erat pro gente, non tantum pro gente, sed etiam ut filios Dei dispersos congregaret in unum (Joan. XI, 51, 52). In sua enim venit, et sui eum non receperunt: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt 125.0337C| (Joan. I, 11, 13). Diversa ergo ab istis sors eorum est, qui inter illos censentur, de quibus dicitur: Lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt (ibid., 5), ut possit secundum hoc dici, Redemptor mundi dedit pro mundo sanguinem suum, et mundus redimi noluit, quia lucem tenebrae non receperunt, et tenebrae receperunt, quibus dicit Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Ipse vero Dominus Jesus, qui dixit se venisse quaerere et salvare quod perierat: Non veni, inquit, nisi ad oves quae perierant domus Israel (Matth. X, 6). Sed quae sint istae oves domus Israel, apostolus Paulus exponat dicens: Non omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae: neque quia sunt semen Abrahae omnes filii, sed, In Isaac 125.0337D| vocabitur tibi semen (Gen. XXI, 12), id est, non qui filii carnis, hi filii Dei; sed qui filii promissionis aestimantur in semine (Rom. IX, 6, 8). In istis ergo sunt illi, de quibus dictum supra memoravimus, quia Jesus moriturus erat pro gente, non tantum pro gente, sed etiam ut filios Dei dispersos congregaret in unum: quia non solum ex Judaeis, sed etiam ex 273 gentibus, per eum qui vocat quae non sunt tanquam quae sunt, et qui dispersos Israel congregat, filii Dei, filii promissionis, in unam Ecclesiam congregantur, ut impleatur quod promissum est Abrahae, cui dictum est quod in semine ejus benedicendae essent omnes tribus terrae (Gen. XII, 3). » Et in objectione prima contra Vincentianos: « Contra 125.0338A| vulnus originalis peccati, quo in Adam omnium hominum corrupta et mortificata natura est, et unde omnium concupiscentiarum morbus inolevit, verum et potens ac singulare remedium mors Filii De domini nostri Jesu Christi, qui liber a mortis debito, et solus absque peccato, pro peccatoribus et debitoribus mortis est mortuus. Quod ergo ad magnitudinem et potentiam pretii, et quod ad unam pertinet causam generis humani, sanguis Christi redemptio est totius mundi. Sed qui hoc saeculum sine fide Christi, et sine regenerationis sacramento pertranseunt, a redemptione alieni sunt. Cum itaque, propter unam omnium naturam a Domino nostro in veritate susceptam, recte omnes dicantur redempti, tamen non omnes a captivitate sint eruti, redemptionis proprietas 125.0338B| haud dubie penes illos est, de quibus princeps mundi missus est foras, et jam non vasa diaboli, sed membra sunt Christi. Cujus mors non ita impensa est humano generi, ut ad redemptionem ejus etiam qui regenerandi non erant pertinerent: sed ita ut quod per unum exemplum gestum est pro universis, per singulare sacramentum celebraretur in singulis. Poculum quippe immortalitatis, quod confectum est de infirmitate nostra et virtute divina, habet quidem in se ut omnibus prosit, sed si non bibitur, non medetur. »

Et sanctus Cyrillus in epistola synodica ad Nestorium dicit (concil. Ephes. part. I, c. 26). « Confitemur etiam, inquiens, quod idem ipse, qui ex Deo Patre natus est, Filius unigenitus Deus, licet juxta 125.0338C| naturam suam expers passionis exstiterit, pro nobis tamen secundum Scripturas carnem perpessus sit, et erat in crucifixo corpore propriae carnis impassibiliter ad se referens passionem. Gratia vero Dei pro omnibus gustavit mortem, tradens et proprium corpus, quamvis naturaliter ipse vita sit et resurrectio mortuorum. Nam ut mortem ineffabili potentia proculcaret, et sua carne primogenitus ex mortuis fieret, et primitiae dormientium viam faceret, humanae naturae ad incorruptionis recursum, gratia Dei, sicut supra dictum est, pro omnibus gustavit mortem, et tertia die resurgens exspoliavit infernum. » Item in epistola ad presbyteros et diaconos, Patres monachorum, et ad eos qui solitariam vitam adepti in Dei fide consistunt, ad locum (ibid., cap. 2): 125.0338D| « Sufficit vero, ut arbitror, ad fidem etiam sanctissimus Paulus, qui testatur dicens: Quid ergo dicemus? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non etiam cum ipso omnia nobis donavit (Rom. VIII, 31, 32)? Proinde dic mihi, quomodo intelligatur Dei proprius Filius qui ex sancta Virgine? Sicut enim proprium 274 hominis, nec non et uniuscujusque aliorum animalium, quod ex eo secundum naturam generatur, ita proprium Dei quod ex substantia ejus est intelligitur atque dicitur. Quomodo ergo proprius Dei Filius nominatus est Christus? Qui ergo traditus est a Deo et Patre causa omnium salutis et vitae, traditus est propter peccata 125.0339A| nostra, » et reliqua. Et item in eadem: « Sic etiam posuit pro nobis animam suam: quia enim erat mors ejus mundo salutaris, sustinuit crucem. » Et item: « Et unus omnium compensatione dignus mortuus pro omnibus, ut redimeret proprio sanguine quidquid sub coelo est, et offerret Deo et Patri eos qui in omni terra consistunt. » Et item: « Unus ergo omnium dignior suam pro omnibus animam posuit. » Et item: « Sicut enim dicit in Adam, quin mors, ita cecidit et in Christo: ascendenti quoque propter nos et pro nobis ad Patrem et Deum qui in coelis est, ut eis qui in terra sunt adibile demonstraret coelum. »

Magnus autem Leo, tantae scilicet sedis Romanae non impar, in epistola ad Leonem Augustum dicit 125.0339B| (epist. cap. 11): « Sicut enim negari non potest, evangelista dicente, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), ita negari non potest, beato Paulo apostolo praedicante, quod Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. XV, 19). Quae autem reconciliatio esse potest, qua humano generi propitiaretur Deus, nisi omnium causa Mediator Dei et hominum carnem susciperet? Qua vero ratione veritatem Mediatoris impleret, nisi qui in forma Dei aequalis Patri, in forma servi particeps esset et nostri, et mortis vinculum unius praevaricatione contractum, unius morte qui solus morti nihil debuit solveretur? Effusio enim justi pro injustis sanguinis Christi tam fuit dives ad pretium, ut si universitas captivorum in Redemptorem suum crederet, 125.0339C| nullum diaboli vincula retinerent: quoniam, sicut ait Apostolus: Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom. V, 21): et cum sub peccati praejudicio nati potestatem acceperint ad justitiam renascendi, validius factum est donum libertatis quam debitum servitutis. » Et item: « Quod unquam sacrificium sacratius fuit, quam quod verus et aeternus pontifex altari crucis per immolationem suae carnis imposuit? Quamvis enim multorum sanctorum in conspectu Domini pretiosa mors fuerit (Psal. CXV, 15), nullius tamen insontis occisio redemptio fuit mundi. Acceperunt justi, non dederunt coronas, et de fortitudine fidelium exempla sunt patientiae, non dona justitiae. Singulares quippe in singulis mortes fuerunt, nec alterius quisquam debitum suo 125.0339D| fine persolvit, cum inter filios hominum unus solus Dominus noster Jesus Christus qui vere erat agnus immaculatus exstiterit, in quo omnes crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, omnes sint etiam suscitati: de quibus ipse dicebat: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me (Joan. XII, 32). Fides etenim vera, justificans impios et creans justos, ad humanitatis suae 275 tracta participem, in illo acquirit salutem, in quo solo se homo invenit innocentem, liberum habens per gratiam Dei de ejus potentia gloriari, qui contra hostem humani generis in carnis nostrae humilitate congressus, his vindictam suam tribuit, in quorum corpore triumphavit. » Et item in eadem: « At si in tante luce veritatis tenebras suas haeretica 125.0340A| obduratio non relinquit, ostendant unde sibi spem vitae polliceantur aeternae, ad quam nisi per mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum non potest perveniri. Sicut enim ait beatus Petrus apostolus, Non est aliud nomen datum hominibus sub coelo, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12), nec est redemptio captivitatis humanae, nisi in sanguine ejus qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, et qui, sicut praedicat beatus apostolus Paulus, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit, 125.0340B| et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 6 et seqq.). » Et in epistola ad Juvenalem episcopum Hierosolymitanum (epist. 72, cap. 3): « Veram igitur Christi generationem crux vera confirmat, quoniam ipse in nostra carne nascitur, qui in nostra carne crucifigitur. Quae nullo interveniente peccato, nisi fuisset nostri generis, non potuisset esse mortalis: ut autem repararet omnium vitam, recepit omnium causam, et vim veteris chirographi, quod solus inter omnes non debuit, pro omnibus solvendo vacuavit: ut sicut per unius reatum omnes facti fuerant peccatores, ita per unius innocentiam 125.0340C| omnes fierent innocentes, inde in omnes manante justitia, ubi est humana suscepta natura. » Et in epistola ad Flavianum (epist. 10): « Ab ipso autem principio generis humani, omnibus hominibus Christus est denuntiatus in carne venturus: in qua, sicut dictum est, Et erunt duo in carne una (Gen. II, 24), utique duo sunt, Deus et homo, Christus et Ecclesia, quae de sponsi carne prodiit, quando ex latere crucifixi manante sanguine et aqua, sacramentum regenerationis et redemptionis accepit. » Et item in homilia de Natale Domini (hom. 1): « Salvator noster, dilectissimi, hodie natus est, gaudeamus. Neque enim locum fas est esse tristitiae, ubi natalis est vitae, quae consumpto mortalitatis timore ingerit nobis de promissa aeternitate laetitiam. 125.0340D| Nemo ab ejus alacritatis participatione secernitur, una cunctis laetitiae communis est ratio: quia Dominus noster peccati mortisque destructor, sicut nullum a reatu liberum reperit, ita liberandis omnibus venit. » Et item in alia homilia (hom. 2): « Nam superbia hostis antiqui non immerito sibi in omnes homines jus tyrannicum vindicabat, nec indebito dominatu premebat, quos, neglecto mandato Dei, spontaneos in obsequium 276 suae voluntatis illexerat. Non itaque juste amitteret originalem humani generis servitutem, nisi de eo quod subegerat vinceretur. Cum igitur misericors omnipotensque Salvator, ita susceptionis humanae moderaretur exordia, ut virtutem inseparabilis a suo homine deitatis 125.0341A| per velamen nostrae infirmitatis absconderet, illusa est securi hostis astutia, qui nativitatem pueri in salutem humani generis procreati, non aliter sibi quam omnium nascentium putavit obnoxiam. » Et post pauca (cap. 4): « Redit in honorem suum ab antiquis contagiis purgata natura, mors morte destruitur, nativitas nativitate reparatur, quoniam simul et redemptio aufert servitutem, et regeneratio mutat originem, et fides justificat peccatorem. » Et paulo post (cap. 5): « Tibi enim quondam abjecto, extruso paradisi sedibus, tibi per exsilia longa morienti, tibi in cinerem et pulverem dissoluto, cui jam non erat spes ulla vivendi, per incarnationem Verbi potestas data est, ut de longinquo ad tuum revertaris auctorem, recognoscas parentem, liber 125.0341B| efficiaris ex servo, de extraneo proveharis in filium: ut qui ex corruptibili carne natus es, ex Dei spiritu renascaris, et obtineas per gratiam quod non habes per naturam. » Et item in homilia quarta (cap. 2): « Exsultent ergo in laudem Dei corda credentium, et mirabilia ejus confiteantur filii hominum: quoniam in hoc praecipue Dei opere humilitas nostra cognoscit quanti eam suus Conditor aestimarit: qui cum origini humanae multum dederit, quod nos ad imaginem suam fecit, reparationi nostrae longe amplius tribuit, cum servili formae ipse se Dominus coaptavit. Quamvis enim ex una eademque pietate sit quidquid creaturae Creator impendit, minus tamen mirum est hominem ad divina proficere, quam Deum ad humana descendere. Hoc autem nisi facere 125.0341C| dignaretur Omnipotens, nulla quemquam species justitiae, nulla forma sapientiae a captivitate diaboli, et a profundo aeternae mortis erueret. » Et in homilia de Epiphania (hom. 5, c. 2): « Judaei qui extra regnum Christi esse voluerunt, adhuc quodammodo sub Herodis sunt principatu, et, dominante sibi Salvatoris inimico, alienigenae serviunt potestati. Unde quod illi tres viri, universalem gentium personam gerentes, adorato Domino, hoc in populis suis per fidem quae justificat impios totus mundus assequitur, et haereditatem Dei ante saecula praeparatam accipiunt adoptivi, et perdunt qui videbantur esse legitimi. » Et item in eadem (cap. 4): « Inter haec autem permanet super omnes benignitas Dei, et nulli misericordiam suam denegat, cum indiscrete 125.0341D| universis bona multa largitur: eousque quos meritos subderet poenis, mavult invitare beneficiis. Dilatio enim vindictae dat locum poenitentiae, nec dici potest nulla ibi esse ultio, ubi nulla conversio est: quia mens dura et ingrata jam sibi ipsa supplicium est, et in conscientia sua patitur quidquid Dei bonitate differtur. Non ita delinquentes peccata delectent, ut illos in suis actibus vitae hujus finis inveniat, 277 quoniam in inferno nulla correctio est, nec datur remedium satisfactionis ubi jam non superest actio voluntatis. » Item in homilia de passione Domini (hom. 1, c. 5): « Habent ergo divinam haec opera virtutem. Sed quod Dominus majestatis suae potentiam comprimit, et vim in se persecutoris admittit, 125.0342A| ex illa est voluntate qua dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, cooperante in hoc ipsum Patre, qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis tradidit illum. Una est enim Patris et Filii voluntas ut est una divinitas, de cujus dispositionis effectu nihil vobis, Judaei, gratiae, nihil tibi, Juda, debemus. Salvationi quidem nostrae vobis non hoc volentibus impietas vestra servivit, et per vos factum est quidquid manus Dei et consilium decreverunt fieri. Mors igitur Christi nos liberat, vos accusat. Merito soli non habetis quod omnibus perire voluistis, et tamen tanta est nostri bonitas Redemptoris, ut etiam vos possitis consequi veniam, si Christum Dei Filium confitendo illam parricidalem malitiam relinquatis. Non enim frustra Dominus in cruce oravit: Pater, dimitte 125.0342B| illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Quod remedium nec te, Juda, transiret, si ad eam poenitentiam confugisses quae te revocaret ad Christum, non quae instigaret ad laqueum. Dicendo autem: Peccavi tradens sanguinem justum (Matth. XXVII, 4), in impietatis tuae perfidia perstitisti, qui Jesum non Deum Dei Filium, sed nostrae tantummodo conditionis hominem, etiam inter extrema mortis tuae pericula credidisti, cujus flexisses misericordiam, si ejus omnipotentiam non negasses. » Et in tertia homilia de passione Domini (cap. 2): « Quidquid Domino illusionis et contumeliae, quidquid vexationis et poenae furor intulit impiorum, non de necessitate toleratum, sed de voluntate susceptum est. Venit enim filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Matth. 125.0342C| XVIII, 11), et sic ad omnium redemptionem utebatur malitia persequentium, ut in mortis ejus resurrectionisque sacramento interfectores sui possent salvi esse, si crederent. Unde sceleratior omnibus Juda et infelicior exstitisti, quem non poenitentia revocavit ad Dominum, sed desperatio traxit ad laqueum. Exspectasses consummationem criminis tui, et donec sanguis Christi pro omnibus funderetur infirmis, lethi suspendium distulisses. Cumque conscientiam tuam tot Domini miracula, tot dona, totque illa saltem te a praecipitio tuo sacramenta revocassent, quae in Paschali coena jam de perfidia tua signo divinae scientiae detectus acceperas, cur de ejus bonitate diffidis, qui te a corporis et sanguinis sui communione non repulit? qui tibi ad comprehendendum 125.0342D| se cum turbis et armatorum cohorte venienti pacis osculum non negavit? Sed homo inconvertibilis, spiritus vadens et non revertens, cordis tui secutus est rabiem, et stante diabolo a dextris tuis iniquitatem, quam in sanctorum omnium armaveras caput, in tuum verticem retorsisti: ut quia facinus tuum omnem mensuram ultionis 278 excesserat, te haberet impietas tua judicem, te pateretur tua poena carnificem. Cum igitur Deus esset in Christo mundum reconcilians sibi, et creaturam ad conditoris sui imaginem reformandam Creator ipse gestaret, peractis miraculis operum divinorum, quae propheticus olim spiritus gerenda praedixerat: Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient: tunc saliet, 125.0343A| claudus ut cervus, et clara erit lingua mutorum (Isa. XXXV, 5, 6), sciens Jesus adesse jam tempus gloriosae passionis implendae: Tristis est anima mea, inquit, usque ad mortem (Matth. XXVI, 38); et iterum: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (ibid., 39). Quibus verbis, quamdam formidinem profitentibus, nostrae infirmitatis affectus participando curabat, et poenalis experientiae metum subeundo pellebat. In nobis ergo Dominus nostro pavore trepidabat, et susceptione se nostrae infirmitatis induerat, ut nostram inconstantiam suae virtutis soliditate vestiret. » Item in homilia de passione Domini (hom. IV, c. 1): « Peractis itaque omnibus, quae divinitas fieri carnis velamine temperata permisit, Jesus Filius Dei cruci quam etiam ipse gestarat affixus est, duobus latronibus 125.0343B| uno ad dexteram ipsius, alio ad sinistram similiter crucifixis, ut etiam in ipsa patibuli specie monstraretur illa quae in judicio ipsius omnium hominum est facienda discretio, cum et salvandorum figuram fides credentis latronis exprimeret, et damnandorum formam blasphemantis impietas praemonstraret. Passio igitur Christi salutis nostrae continet sacramentum, et de instrumento quod iniquitas Judaeorum paravit ad poenam, potentia Redemptoris gradum fecit ad gloriam: quam Dominus Jesus ita ad omnium hominum suscepit salutem, ut inter clavos quibus ligno tenebatur affixus, pro interfectoribus suis paternae clementiae supplicaret et diceret: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Principes autem sacerdotum, quibus indulgentiam Salvator petebat, 125.0343C| supplicium crucis irrisionum aculeis asperabant, et in quem manibus amplius saevire non poterant, linguarum tela jaciebant dicentes: Alios salvos fecit, seipsum salvum facere non potest. Si rex Israel est, descendat de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII, 42). » Item in quinta homilia de passione Domini (cap. 3): « In omnibus autem, quae illi popularis ac sacerdotalis insania contumeliose ac procaciter inferebat, nostrae diluebantur maculae, nostrae expiabantur offensae; quia natura, quae in nobis rea semper fuerat atque captiva, in illo innocens patiebatur et libera: ut ad auferendum peccatum mundi ille hostiam se agnus offerret, quem et omnibus corporalis substantia jungeret, et ab omnibus spiritalis origo discerneret. Item in sexta homilia (cap. 1): 125.0343D| Judaeorum enim caecitas nihil obtinuit, nisi ut sua impietate se perderet: Christi vero patientia hoc egit, ut omnes sua passione salvaret. » Et item in eadem (cap. 4): « Seditiosis igitur clamoribus Judaeorum cedente Pilato, in loco cui nomen Golgotha crucifigitur Christus: per lignum erigitur lapsus in ligno, et gustu fellis et aceti diluitur esca peccati. Merito priusquam traderetur dixerat 279 Dominus: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me (Joan. XII, 32), id est, totam causam humani generis agam, et olim perditam in integrum revocabo naturam, in me omnis infirmitas abolebitur, in me omnis plaga sanabitur. Exaltatum autem Jesum traxisse ad se omnia, non solum nostrae substantiae 125.0344A| passione, sed etiam totius mundi commotione monstratum est. Pendente enim in patibulo Creatore, universa creatura congemuit, et crucis clavos omnia simul elementa senserunt. Nihil ab illo supplicio liberum fuit: hoc in communionem sui et terram traxit et coelum: hoc petras rupit, monumenta patefecit, inferna reseravit, et densarum horrore tenebrarum radios solis abscondit. Debebat hoc testimonium suo mundus auctori, ut in occasu Conditoris sui vellent universa finiri. Sed patientia Dei servat rebus atque temporibus ordinem suum, nosque in illum potius invitat affectum, ut eorum salutem petamus, quorum crimen horremus. Tanto igitur pretio, tantoque sacramento, eruti de potestate tenebrarum, et ab antiquae captivitatis 125.0344B| vinculis absoluti. » Et in octava homilia (cap. 1): « Saevienti diabolo per ministeria Judaeorum formam servi nihil peccati habentis objecit, ut per eum ageretur omnium causa, in quo solo erat omnium natura sine culpa. Irruerunt ergo in lumen verum filii tenebrarum, et utentes faculis atque laternis, non evaserunt infidelitatis suae noctem, quia non intellexerunt lucis auctorem. Praeoccupant paratum teneri, et trahunt volentem trahi: qui si vellet obniti, nihil quidem in injuriam ejus impiae manus possent, sed mundi redemptio tardaretur, et nullum salvaret illaesus, qui pro omnium erat salute moriturus. » Et item (cap. 5): « Pascha ergo nostrum, sicut ait Apostolus, immolatus est Christus (I Cor. V, 7): qui se novum et verum reconciliationis sacrificium 125.0344C| offerens Patri, non in templo cujus jam erat finita reverentia, nec intra septa civitatis ob meritum sui sceleris diruendae, sed foris extra castra crucifixus est: ut, veterum victimarum cessante mysterio, nova hostia novo imponeretur altari, et crux Christi non templi esset ara, sed mundi. » Et item in eadem: « Traxisti, Domine, omnia ad te, ut quod in uno Judaeae templo obumbratis significationibus ageretur, pleno apertoque sacramento universarum ubique nationum devotio celebraret. Nunc enim, carnalium significationum varietate cessante, omnes differentias hostiarum una corporis et sanguinis tui implet oblatio: quoniam tu es verus agnus qui tollis peccatum mundi, et ita perficis in te universa mysteria, ut sicut unum est pro omni victima 125.0344D| sacrificium: ita unum de omni gente sit regnum. Confiteamur igitur, dilectissimi, quod magister gentium Paulus gloriosa voce confessus est dicens: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere (I Tim. IV, 9). Hinc ergo mirabilior est erga nos misericordia Dei, quod non pro justis, neque pro sanctis, sed pro iniquis et impiis Christus est mortuus: et cum mortis aculeum recipere 280 non posset natura deitatis, suscepit tamen nascendo ex nobis quod possit offerre pro nobis. » In nona homilia (cap. 2): « Lugeat carnalis Judaeus, sed gaudeat spiritalis Christianus, et festivitas quae illis conversa est in noctem, nobis coruscet in lucem, 125.0345A| quoniam crux Christi eadem est et credentium gloria, et non credentium poena. » Et item in eadem (cap. eod.): « Si autem in exitu Israel de Aegypto agni sanguis fuit restitutio libertatis, et sacratissima est facta festivitas, quae per hostiam pecudis iram averterat vastatoris, quanta populis Christianis concipienda sunt gaudia, pro quibus omnipotens Pater Filio suo unigenito non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, ut in occisione Christi Pascha esset verum, et in singulari sacrificio, quo non ex dominatione Pharaonis unus populus, sed ex diaboli captivitate totus mundus eruitur? » Item in homilia Quadragesimae: « Prudentiam diaboli stultam fecit sapientia Dei, ut superbus hostis hominem videns quem aliquando superaverat, non metueret eum persequi quem pro omnibus oportebat 125.0345B| occidi. » Item in homilia de passione Domini: « Ad hanc indulgentiam traditor Judas pervenire non potuit: quoniam perditionis filius, cui diabolus stabat a dextris, prius in desperationem transiit, quam sacramentum generalis redemptionis Christus impleret. Nam, mortuo pro omnibus impiis Domino, potuisset forte etiam hic consequi remedium, si non festinasset ad laqueum. » Item in alia: « Evacualum est generale illud venditionis nostrae chirographum, et pactum captivitatis in jus transiit Redemptoris. » Item in homilia Sabbati sancti: « Ex eo, inquit, initium nobis factum est resurrectionis in Christo, ex quo in eo qui pro omnibus est mortuus, totius spei nostrae forma praecessit. »

125.0345C| Beatus quoque Gregorius in homilia decima sexta dicit: « Non est ergo indignum Redemptori nostro quod tentari voluit qui venerat occidi. Justum quippe erat ut sic tentationes nostras suis tentationibus vinceret, sicut mortem nostram sua venerat morte superare. » Et in homilia vigesima septima: « Mori etiam pro inimicis Dominus venerat, et tamen positurum se animam pro amicis dicebat, ut profecto nobis ostenderet, quia cum diligendo lucrum facere de inimicis possumus, etiam ipsi amici sunt qui persequuntur. » Et in libro decimo quarto Moralium (cap. 22): « Stulti quoque despiciebant me (Job XIX, 18): ac si aperte diceretur: Ipsi etiam me despexerunt, pro quibus sanandis stultitiam praedicationis assumpsi, id est ut per carnem 125.0345D| Verbi sanarentur, et ab ipsis despectus sum, pro quibus stultus aestimari veritus non sum. » Item in libro vigesimo primo (cap. 5): « Ad hoc itaque Dominus apparuit in carne, ut humanam vitam admonendo excitaret, exempla praebendo accenderet, moriendo redimeret, resurgendo repararet. » Item in vigesimo secundo (cap. 13): « Unigenito enim Filio pro homine interpellare est, apud coaeternum Patrem seipsum hominem demonstrare; eique pro humana natura rogasse est, eamdem 281 naturam in divinitatis suae celsitudine suscepisse. » Item in vigesimo quarto (cap. 2): « Per hoc pro nobis Patri loquitur, per quod semetipsum nobis similem ostendit. Loqui quippe ejus, vel interpellare, 125.0346A| est ipsum se pro omnibus hominem demonstrare. » Item in libro trigesimo (cap. 15): « Idcirco namque inter nos homo factus est, ut non solum nos sanguine fuso redimeret, sed etiam ostenso exemplo commutaret. In conversatione igitur nostra, et veniendo alia invenit, et vivendo alia docuit. Studebant enim omnes superba Adam stirpe progeniti prospera vitae praesentis appetere, adversa devitare, opprobria fugere, gloriam sequi. Venit inter eos incarnatus Dominus adversa appetens, prospera spernens, opprobria amplectens, gloriam fugiens. Nam cum Judaei illum regem sibi constituere voluissent, fieri rex refugit: cum vero eum interficere molirentur, sponte ad crucis patibulum venit. Fugit ergo quod omnes appetunt, appetiit quod omnes fugiunt: 125.0346B| fecit quod omnes mirarentur, ut et mortuus ipse resurgeret, et morte sua alios de morte suscitaret. » Item in libro trigesimo primo (cap. 19): « Qui enim sunt alii praerupti silices, nisi illi fortissimi angelorum chori, qui quamvis non integri, sed tamen in proprio statu fixi, cadente cum suis angelis diabolo remanserunt? Praerupti enim sunt, quia pars eorum cecidit, pars remansit. Qui integri quidem stant per qualitatem meriti, sed per numeri quantitatem praerupti. Hanc praeruptionem restituere Mediator venit, ut redempto humano genere, illo angelica damna sarciret, et mensuram coelestis patriae locupletius fortasse cumularet. Propter hanc praeruptionem de Patre dicitur, proposuit in eo in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo 125.0346C| quae in coelis et quae in terra sunt in ipso. In ipso quippe restaurantur ea quae in terra sunt, dum peccatores ad justitiam convertuntur: in ipso restaurantur ea quae in coelis sunt, dum illuc humiliati homines redeunt, unde apostatae angeli superbiendo ceciderunt. » In libro trigesimo quarto (cap. 8): « Expediebat quippe ut peccatorum mortem juste morientium solveret mors justi injuste morientis. » Item in libro trigesimo quinto (cap. 9): « Sustinui qui simul mecum contristaretur, et non fuit: consolantem me quaesivi, et non inveni (Psal. LXVIII, 21). Consolantem quippe in passione minime invenit, qui ex despectu mortis etiam ipsos hostes pertulit, pro quibus ad mortem venit. » Et in homilia trigesima sexta: « Ad abstergendum namque mentis vestrae 125.0346D| fastidium, in coena Dei ille vobis singularis agnus occisus est. Sed quid agimus, qui hoc quod subjungitur adhuc fieri a multis videmus? Et coeperunt simul omnes excusare (Luc. XIV, 18). Offert Deus quod rogari debuit: non rogatus dare vult, quod vix sperari poterat quia largiri dignaretur postulatus. Contemptoribus vero paratas delicias refectionis aeternae denuntiat, et tamen simul omnes excusant. » Et post aliquanta: « Ait enim, Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt 282 gustabit coenam meam (ibid., 24). Ecce vocat per se, vocat per angelos, vocat per prophetas, vocat per apostolos, vocat etiam per nos: vocat plerumque per miracula, vocat plerumque per flagella, vocat aliquando per mundi 125.0347A| hujus prospera, vocat aliquando per adversa: nemo contemnat, ne dum vocatus excusat, cum voluerit introire non valeat. Audite quid Sapientia per Salomonem dicat: Tunc invocabunt me, et non exaudiam: mane consurgent, et non invenient me (Prov. I, 28). Hinc est quod fatuae virgines tarde venientes clamant: Domine, Domine, aperi nobis; sed jam tunc aditum quaerentibus dicitur: Amen, dico vobis, nescio vos (Matth. XXV, 11, 12). » Hinc item idem in homilia duodecima: « Ibi jam a Deo non potest mereri quod petit, qui hic noluit audire quod jussit: qui tempus congruae poenitentiae perdidit, frustra ante regni januam cum precibus venit. Hinc est enim quod per Salomonem Dominus dicit: Vocavi et renuistis; extendi manum meam, et non fuit 125.0347B| qui aspiceret; despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit. Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit. Quando venerit super vos tribulatio et angustia. Tunc invocabunt me et non exaudiam: mane consurgent, et non invenient me (Prov. I, 24-27). » Et aliquanto superius: « Tunc regni janua lugentibus clauditur, quae modo quotidie poenitentibus aperitur. »

Et venerabilis presbyter Beda in expositione Actuum apostolorum: « Demulcet autem apostolus animos Judaeorum, quo ad credendum faciat promptiores, dicendo quod totius mundi Salvator eos primum visitaturus et benedicturus elegerit, Vobis, inquiens, 125.0347C| primum Deus suscitans Filium suum (Act. III, 26). » Et item: « Multumque decebat illum, quin Cornelium, exaudiri, qui instantiam deprecandi tribus horis continuans a sexta pertrahebat ad nonam, quo tempore Dominus ipse quem rogabat pro totius mundi salute extensis in cruce manibus orabat. » Et item in expositione Evangelii evangelistae Marci ad locum: « Altiore autem sensu: Facilius enim est Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse converti. » Et item: « Passurus pro omni mundo, et universas nationes suo sanguine redempturus, moratur in Bethania in domo obedientiae. » Et item: « Amphoram aquae bajulans occurrit, ut ostendatur hujus paschae mysterium pro ablutione perfecta mundi totius esse 125.0347D| celebrandum: aqua quippe lavacrum gratiae, lagena fragilitatem designat eorum per quos eadem erat gratia mundo administranda. » Et item: « Consulte sive aquae bajuli, seu domini domus, sunt praetermissa vocabula, ut omnibus verum pascha celebrare volentibus, hoc est Christi sacramentis imbui, eumque suae mentis hospitio suscipere quaerentibus, facultas danda signetur. » Et iterum: « Solus orat pro omnibus, sicut et solus patitur pro universis: et quomodo pro nobis maledictum crucis factus est et flagellatus, et crucifixus, sic pro omnium salute quasi noxius 283 crucifigitur. » Et in Commento Lucae: « Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt 125.0348A| in semetipsos, non baptizati ab eo. Quod dicit in semetipsos, vel contra semetipsos, significat quia qui gratiam Dei respuit contra semetipsum facit: vel ad semetipsos missum Dei consilium stulti et ingrati vituperantes noluisse recipere. Consilium ergo Dei est, quo per passionem et mortem Domini Jesu mundum salvare decrevit. » Item: « Et bene saginatus vitulus dicitur, quia caro ejus adeo spiritali est opima virtute, ut pro totius mundi salute sufficiat in odorem suavitatis, nidorem videlicet immolationis ad Deum mittere, et pro omnibus exorare. » Et item: « Qui enim appellatus est in terra rex Judaeorum, in coelis est dominus angelorum. Verum quia Christus in carne totius mundi propitiatio et hominum videlicet et angelorum illuxit, 125.0348B| pulchre sibi invicem in ejus laude dispensationis coelestia simul et terrena concinunt. » Et item ex verbis Ambrosii: « Juda, osculo Filium hominis tradis? (Luc. XXII, 48.) Filium, inquit, hominis tradis, quia caro, non divinitas, comprehenditur. Illud tamen plus confutat ingratum, quod eum tradiderit, qui cum esset Dei Filius, propter nos tamen filius hominis esse voluit, et quasi dicat: Propter te suscepi, ingrate, quod tradis. Interrogative sane pronuntiandum puto, quasi amantis affectu corripiat proditorem, Juda, osculo Filium hominis tradis? hoc est, amoris pignore vulnus infligis, et charitatis officio sanguinem fundis, et pacis instrumento mortem irrogas, servus dominum, discipulus prodis magistrum, electus auctorem? » Et item 125.0348C| ex verbis Hieronymi: « Et quomodo pro nobis maledictum crucis factus est, et flagellatus et crucifixus, sic pro omnium salute quasi noxius inter noxios crucifigitur, ut ubi abundavit peccatum, superabundet et gratia. »

Et Cassiodorus in Psalmo XX: « Ille solus est qui desiderio desideravit mori, quando se pro omnium salute offerebat occidi, ut pretiosus sanguis ejus mundum redimeret, ne diabolus eum adhuc iniqua praesumptione vastaret. » Et item in eodem: « Nam nescientes vera dixerunt: oportuit unum pro omnibus mori. » Et item in psalmo XXI: « Audiamus ergo vocem membrorum ex ore capitis, et intelligamus ex nostra persona merito fuisse locutum, qui se hostiam obtulit pro salute cunctorum. » Et 125.0348D| item in eodem: « Quapropter jam non pertimescimus dicere Deum carne passum, Deum mortuum pro salute cunctorum. » Et item eodem: « Nam qui pati venerat pro salute cunctorum, quem eorum non diceret fratrem? » Et in psalmo XXX: « De passione sua multa dicturus, ut eam frequenti memoria piissimus commoneret, quam pro omnium salute suscepit. » Et in psalmo XLIV: « Haec omnia carni conveniunt, cui piissimum Verbum unitum est pro salute cunctorum. » Et in psalmo LXIII, A timore inimici eripe animam meam: « Non postulat ut minime pro omnium salute moriatur, unde Petrum arguit dicentem, Propitius tibi esto, Domine, non erit tibi hoc (Matth. XVI, 22); sed ut a timore populi persequentis 125.0349A| anima 284 erepta sanctae dispensationis suae compleat passionem. » Et in psalmo LXX: « Nam cum dixero Verbum Patris fecisse coelum et terram, et omnia quae in eis sunt, perfecta Dominum devotione laudavi. Sed cum adjunxero incarnatum esse pro salute cunctorum, adjeci cumulum laudibus plenis. » Et in psalmo LXXIII: « Revera intelligens factus est Asaph, qui talia petit unde totus mundus potuisset absolvi. » Et in Psalmo LXXIV: « Ut liberaretur a crimine, invocare neglexit omnium Redemptorem. » Et in psalmo LXXXIV: « Ad aegrotos medicus, ad pestilentia plenos auctor salutis advenit: quod non solum ad unam gentem, sed ad beneficium totius orbis aptandum est. » Et in psalmo CXV: « Dignum est enim ut publice debeat laudari, 125.0349B| qui pati pro omnium salute dignatus est. »

CAPUT XXXIV. Nunc quod supra commemoravimus tertium sequitur, quomodo orthodoxi et antiqui magistri ex scripturis authenticis demonstrant, discrete non debere intelligere, quia licet fuerit Christus passus pro omnibus, non tamen omnes ad aeternam salutem mundi pretio, id est passionis ejus mysterio sint redempti. A quo pretio extranei sunt, qui aut delectati captivitate redimi noluerunt, aut post redemptionem ad eamdem sunt captivitatis servitutem reversi. Ecce quomodo sancti doctores senserunt atque scripserunt, quod Christus Jesus Dominus noster, redemptio scilicet totius mundi, pro omnibus sit passus, licet non omnes passionis ejus mysterio sint redempti. Nam si Christum his tantum remedia 125.0349C| attulisse dicimus qui redempti sunt, videbimur absolvere non redemptos, quos pro redemptione contempta constat esse puniendos, sicut sanctus Augustinus in sermone de Symbolo ad neophytos ex Evangelio dicit: Veniet hora, quando omnes qui sunt in monumentis audient vocem ejus, et procedent qui bene fecerunt in resurrectionem vitae; qui mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28); et illi videbunt in forma hominis in quem crediderunt, et illi quem contempserunt: formam vero Dei, qua aequalis est Patri, impii non videbunt. Tolletur enim impius, ne videat claritatem Domini, et beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt. Et Dominus dicit: Praedicate Evangelium omni creaturae, id est omni homini: Qui crediderit et baptizatus 125.0349D| fuerit salvus erit, qui vero non crediderit condemnabitur (Marc. XVI, 15, 16). Et: Qui non credit jam judicatus est, quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei. Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera (Joan. III, 18, 19). Et: Cum venerit ille spiritus 285 veritatis, ille arguet mundum, id est habitatores et amatores mundi, de peccato, quia non credunt in me (Joan. XVI, 8). Lux enim in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5): non quia non potuerunt, sed quia noluerunt. Nam et tenebrae receperunt, quibus dicitur: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8); quotquot 125.0350A| autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus (Joan. I, 12).

Unde si, ut Praedestinatiani dicunt, non est passus Dominus nisi pro his tantum qui passionis ejus mysterio sunt redempti, et qui non salvantur non est voluntatis Dei, cujus voluntati nemo potest resistere, penitus ut salventur, injustus est Deus qui infert iram, contra quod dicit Apostolus: Absit. Quoniam, ut catholici fatentur magistri, est gratia Dei salvos faciendi, et est liberum arbitrium voluntarie Deo sacrificandi: et nemo invitus bene facit, etiam si bonum est quod facit, quia nihil prodest spiritus timoris ubi non est spiritus charitatis. Quapropter catholica Ecclesia cantat Domino misericordiam et judicium, qui non venit ut judicaret 125.0350B| mundum, sed ut salvaretur mundus per ipsum. Veniet autem, sicut in symbolo confitetur, ad judicandos vivos et mortuos. Si ergo, ut Augustinus dicit, non est Dei gratia, quomodo salvat mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo judicat mundum? Passus est igitur Dominus pro omnibus, licet non omnes passionis ejus mysterio sint redempti, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam, ad quam invitat omnes, dicens: Venite ad me omnes, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 29), et vult omnes homines salvos fieri, qui neminem vult perire, licet non omnes salventur. Quod autem quidam salvantur, salvantis est donum: quod vero quidam pereunt, pereuntium est meritum, quia perivit Adam et in ipso omnes perivimus. 125.0350C| De qua massa perditionis quidam gratia eliguntur ad vitam, quidam in ea judicio deseruntur, et non a Deo praedestinantur ad mortem, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 23). Ipse est enim resurrectio et vita, et qui credit in eum, etiamsi mortuus fuerit vivet, et qui vivit et credit in eum non morietur in aeternum (Joan. XI, 25, 26), vita vivens ex pane vivo, qui de coelo descendit, et dat vitam mundo, quem dedit in cruce pro omnibus redimendis, sicut ipse dicit: Et panis quem ego dedero caro mea est pro mundi vita (Joan. VI, 52). Ad cujus esum omnes Psalmista invitat dicens: Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent (Psal. XXXIII, 6); et: Gustate et videte quam suavis est Dominus: beatus 125.0350D| vir qui sperat in eo (ibid., 9). Et de quo iterum idem dicit: Qui se elongant a te, peribunt (Psal. LXXII, 27): quoniam ut ipse Dominus dicit: Qui non crediderit, videlicet in promissam et paratam omnibus salutem, condemnabitur (Marc. XVI, 16); et Paulus, imo per eum ipse Christus, ea tantum fide quae per dilectionem operatur credentes salvari dicit, ejus coapostolo affirmante, non prodesse fidem, si opera quisque non habeat.

286 Noti enim sunt per universum mundum atque manifesti quorum exempla posuimus, quos singillatim ex nomine designavimus, quorumque doctrinae innitimur, a quorum doctrina et sensu quicunque discordat inter catholicos numerari non 125.0351A| valet. Qui sive Hebraea, sive Graeca, sive Latina linguis in catholicae veritatis praedicatione fulserunt, De quorum scriptis sanum sapientibus pie quaerentibus pax et multiplex profertur instructio, quae sicut alias haereses destruxit, ita etiam hunc qui nunc repullulat abscidit errorem. Quorum lectionem, vel potius lectionis veram intelligentiam, multum imprudenter et nimis imperite isti moderni Praedestinatiani declinare noscuntur, ut etiam de eorum complici perversae conspirationis consensu singulari numero dictum sit a Propheta: Noluit intelligere ut bene ageret: iniquitatem meditatus est in cubili suo (Psal. XXXV, 45). Quid autem iniquius, ut Leo scribit, quam impie sapere, et sapientioribus doctioribusque non credere? Sed in hanc insipientiam cadunt, qui 125.0351B| cum ad cognoscendam veritatem aliquo impediuntur obscuro, non ad propheticas voces, non ad apostolicas litteras, nec ad evangelicas auctoritates, sed ad semetipsos recurrunt, et ideo magistri erroris existunt, quia veritatis discipuli non fuerunt. Praemissa enim voce Dominica quae dicit: Praedicabitur hoc Evangelium in toto mundo (Matth. XXIV, 14), secundum praenuntiationem propheticam quae illi dicit: Vox tonitrui tui in rota (Psal. LXXVI, 19), id est praedicatio Evangelii in toto mundo, qui illis dicit: Praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI, 15), quorum sonus in omnem terram exivit, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5), hodieque procedunt, isti sunt quos descripsimus Patres catholici, quibus Dominus per prophetam dixit, et usque 125.0351C| hodie eorum doctrina recta fide et operibus bonis Ecclesiam gubernantibus dicit: Ponite corda vestra in virtute ejus, civitatis scilicet Jerusalem, quae est Ecclesia, et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera, quoniam hic est Deus noster (Psal. XLVII, 14), id est, ut non habeatis formam pietatis virtutem ejus abnegantes, sed in virtute ejus ponite corda vestra, quae est charitas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, et ista dispensatione praedicationis vestrae distribuite domos civitatis meae, magni scilicet regis, concordantes in angulo Evangelii vera charitate conjuncto, ut enarretis in progenie altera, quoniam ego sum Deus vobiscum permanens omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, qui dabo vobis gubernantibus Ecclesiam 125.0351D| meam, adversus quam portae inferi non praevalebunt, os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.

Isti, inquam, orthodoxi doctores in Asia, Europa et Libya, quae et Africa dicitur, atque in quatuor mundi partibus, Oriente, Occidente, Aquilone et Austro, illuminati ab eo qui est vere lux mundi, et illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I. 9), quicunque illuminatur, sive naturali ingenio, seu sapientiae doctrina, edocti etiam a perfecto ter quaterno apostolorum numero, perfectique 287 in fide Trinitatis et doctrina atque evangelica vita, per undecim regiones orbis terrae sedentis in tenebris et umbra mortis, id est Italiam, 125.0352A| Galliam, Africam, Hispaniam, Illyricum, Thraciam, Asiam, Orientem, Pontum, Aegyptum, Britanniam: quae ut numero denarium quippe excedentes, ad duodenarium non pervenerant, ita et merito imperfectae erant antequam evangelica fide et doctrina perficerentur, haec quae ex eorum scriptis collegimus, inter alia rectae fidei praedicamenta, per centum decem et trium provinciarum mysticum aeque numerum docuerunt: quoniam quicunque in praefatis tribus orbis dimensionibus, Europae videlicet, Asiae, et Africae, et in quatuor mundi partibus, in undecim quoque regionibus, et in his centum decem et tribus provinciis, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti renatus ex aqua et Spiritus sancto, legis decalogum gratia evangelicae praedicationis vita observans 125.0352B| et moribus, cum Dei dilectione et proximi, in unitate Ecclesiae catholicae perseveraverit, ad aeternam vitam, quae centenario numero qui de laeva transfertur in dexteram designatur, auctore et fautore Christo perveniet, cujus auctoritate Patres isti per dispositionem apostolicam, quae illis divisit terrae, id est Ecclesiae, agrum in funibus distributionis, domos sibi distributas ad regendum susceperunt, suisque successoribus fide et doctrina, qua coelitus imbuti fuerunt, regendas translati ad regna coelestia reliquerunt. Unde et Basilius in sermone de psalmo quinquagesimo nono dicit: « Nunc ergo, inquiens, hanc praecipuam et velut privatam quamdam haereditatem in divisionem vocabo, et communem cum caeteris omnibus faciam. Cum autem divisum fuerit 125.0352C| testamentum in omnes, et cuncta ejus utilitas universis coeperit esse communis, Deo pro nobis omnibus melius aliquid providente, tunc etiam convallis tabernaculorum dimetietur, hoc est universus orbis terrarum, qui vallis tabernaculorum pro habitaculis corporum dictus est, hic velut quadam sorte divisus atque dimensus, per singula loca Ecclesiarum Dei parochiis et incolatibus distinguetur. Tunc etiam ea quae divisa sunt in unitatem fidei congregabit ille qui pacificat per sanguinem suum, sive quae in terra sunt, sive quae in coelis, et qui medium parietem sepis solvens facit utraque unum (Ephes. II, 14). »

De quibus dimensionibus sortiti sunt isti catholici doctores hujusmodi regendas parochias, id est in urbe Roma, orbis scilicet capite, indeque per totum 125.0352D| mundum, Innocentius, Coelestinus, Leo, atque Gregorius, non solum de hoc capitulo, quo evangelica et apostolica auctoritate docetur, quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, qui pro impiis mortuus est justus pro injustis; et quod si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est: verum et de praescientia et praedestinatione Dei, atque de gratia et libero arbitrio, necnon et quod Deus omnes homines vult salvos fieri, et neminem 288 vult perire, sicut praescripsimus, docuerunt. In Italia nihilominus provincia Liguriae, caeterisque Italicae regionis decem et octo provinciis, sanctus Ambrosius. In septemdecim aeque Galliarum provinciis 125.0353A| vinciis sanctus Hilarius et Prosper, ita ut scripsimus, docuerunt. In sex provinciis Africae Cyprianus Carthaginensis archiepiscopus, et sanctus Augustinus Hipponeregiensis episcopus sic catholice docuerunt. Idemque beatus Augustinus antidoti confectionem, ad hanc et alias multas infirmitates mirifice facientem, hoc morbo in Galliis laborantibus circa finem dierum suorum transmisit. Hispaniae quoque septem provinciae hac doctrina catholica per sanctum Hilarium et Prosperum illustratae fuerunt. In provinciis decem et novem Illyrici, Pauli praedicatione fundatis, et sex provinciis Thraciae, in qua est Constantinopolis, quam Gregorius Nazianzenus, vir in fide et doctrina opinatissimus, per duodecim annos episcopaliter rexit, haereticorum capita conquassavit, 125.0353B| eosque novacula linguae catholicae a provinciis eisdem erasit. Verum et Dionysius Areopagites, antiquus et venerabilis Pater, sicut scripsimus, apostolice docuit, et Joannes Chrysostomus ita ut ejus declarant testimonia praedicavit. In duodecim provinciis Asiae, sicut ipse Joannes Chrysostomus suis scriptis demonstrat, exsul factione haereticorum et quorumdam etiam livore, ita perdocuit. In Syria Ciliciae, in qua est Antiochia, provinciis videlicet decem numero, isdem Joannes Chrysostomus, antequam ab Antiochia, ut Liberatus Carthaginis archidiaconus scribit, assumptus Constantinopoli ordinaretur episcopus, ita dogmatizasse probatur. Beatus quoque Hieronymus in Syria Palaestina, in qua est Jerusalem civitas et Bethleem oppidum, sicut 125.0353C| posita a nobis ejus testimonia declarant, ita sensisse et docuisse probatur. In Ponti octo provinciis, quarum una est Cappadocia, Basilius Cappadocus, magnus et orthodoxus orator, ita catholice docuit. In Aegypto, in qua est Alexandria, Athanasius, Theophilus, et Cyrillus, sicut scripsimus, sex provincias docuerunt. In Britannia quinque provinciarum Beda presbyter, ut ostendimus, sanctarum Scripturarum auctoritate et sanctorum Patrum doctrina haec catholica monumenta suis posteris dereliquit.

Sicque talium virorum praedicatione, a Christo illuminata, et ab apostolis fundata, catholica toto orbe diffusa Ecclesia consistente, isti moderni Praedestinatiani, qui quantum rescire possumus, diversi ordinis et habitus, diversaeque professionis, nec ad 125.0353D| decimum numerum pervenerunt, in tribus tantum provinciis, contra tantorum doctrinam sicut legitur mures egressi de cavernis suis, et velut pustulae humore noxio coalescente de loco in loco scatent in corpore, atque velut putres et corruptae cicatrices Ecclesiae membra foedare tentantes, se catholicos esse dicunt, suisque capitulis, vel potius pediculis, ecclesiarum praesules, nimio errore et sine discussione vel examinatione ordinatos, atque non appropinquantes apostolicae 289 formae, denotare seu infamare praesumunt. Sed non est hoc novum, sicut nec nova haeresis quam extollunt. Ut enim beatus Augustinus, et in tractatibus Psalmorum, et in opusculis de Pastoribus et Ovibus, et etiam in aliis suis libris dicit: 125.0354A| « Donatistae apud se tantum in Africa catholicam remansisse gloriabantur Ecclesiam, falso inter caetera Scripturae donantes exemplum quo dicitur: Deus ab Africo veniet, et sanctus de monte condenso et umbroso (Hab. III, 3). » Quorum falsitatem idem beatus Augustinus apertissime denudavit, et reprobavit, atque revicit. Nam si plures quam diximus numero moderni existant Praedestinatiani, necdum cognoscere possumus: quia etsi eorum corda in insaniam perversi sensus ebulliunt, prava tamen quae sentiunt apertius eloqui non praesumunt. Ita ut aperte videamus impleri quod scriptum est: Congregans sicut in utre aquas maris (Psal. XXXII, 7). Aqua enim maris sicut in utre congregata est, quando amara haereticorum scientia quod prave 125.0354B| sentit in pectore comprimit, et aperte dicere non praesumit. Et recte noviter garrientes, ut diximus, quantum cognoscere possumus, in novenario numero remanent, et ad decimum non perveniunt: sicuti et novem leprosi, qui, uno ad gratias referendas reverso, ingrati Domino remanserunt: quia et isti ab unitate Ecclesiae in fide catholica permanente, paucitatem suae vilitatis segregantes, si salvari volunt, ad unitatem catholicae fidei necesse est ut redire procurent. Novem itaque indigent uno, ut quadam unitatis forma coagulentur, et decem sint: unum autem non eis indiget ut custodiat unitatem, Unum si addatur ad novem, quaedam effigies unitatis impletur, quo fit tanta complexio, ut ultra non progrediatur, et hac per infinitatem numeri regula 125.0354C| custodiatur: a qua qui sui pravitate sensus reprobi effecti a consortio unitatis exclusi sunt, in novenario numero, nisi reversi fuerint, tanquam imperfecti remanentes, inter ignotos in die magni judicii damnabuntur, quibus dicit Dominus: Nescio vos (Matth. XXV; Luc. XIII).

Sed si isti, qui ut errorem suum astruant, quorumdam doctorum ex his quos nominatim signavimus testimonia proferunt, sententiam libri Apologiae beati Gregorii Nazianzeni sollicite legerent, et sibi studiose aptare curarent, solertius et salubrius in lectione et doctrina, atque auditu doctrinae eorumdem Patrum proficerent, eorumque testimonia audientibus ponderando proponerent. Nos quoque, si illam devote mentibus nostris recondimus, et vigilanter 125.0354D| attendimus, calcatiusque in Scripturis et doctorum tractatibus legimus, dente simplici ruminare, ac palato cordis progustare, sincera etiam fide, et sobrio intellectu, ac mundo corde sumere, ori quoque nostro ostium et seras adhibere, verbisque nostris stateram apponere, et modum eis imponere procurabimus, ut auditoribus in tempore tritici mensuram, sicut scriptum est (Luc. XII, 42), tribuere valeamus. Ait enim Dominus ad chorum praedicantium per prophetam: Audiens 290 nuntiabis eis ex me (Ezech. III, 17), ex me videlicet, non ex te. Ac si aperte omnes nos moneat, ut Scripturae et catholicorum dictis nostros sensus accommodemus, et quae inde, Domino inspirante, libamus, ac si de puro 125.0355A| praelo illibata audientibus propinemus, et non dicta catholica ad nostros pravos sensus inflectere praesumamus. Ait enim praefatus magnificus doctor Gregorius in libro quo diximus, id est in Apologia: « Triplici namque modo in Ecclesia dicentium periculum pendet, ex sensu, ex verbo, ex auditu, ut perfacile eveniat, in uno saltem aliquo, si non in omnibus labi. Aut enim minus illuminatus est sensus, aut ad explanandum defuit sermo sufficiens, aut bene prolata crassior non recipit auditus, et ex uno quolibet horum casu fit in omnibus periculum veritatis. Et quidem in aliis quibusque studiis et doctrinis facile vel profertur vel recipitur: in his vero nostris scholis ipsa auditorum exspectatio dicturo periculum generat. Tanquam enim de Deo audituri, 125.0355B| et de summa omnium spe ac salute suscepturi verbum, quanto callidiores erga fidem fuerint, tanto attentiores et scrupulosiores erga audiendum fient; ita ut sicubi aliquid secus dicentis sermo sonuerit, non titubationem linguae putent, sed proditionem fidei pietatisque condemnent, et judicent omnia non docentis ratione, sed propriis sensibus. Non enim quos in Ecclesia audiunt, sed quos de domo secum deferunt conservantes dogmata, non quae rationabiliter didicerunt, sed quae ex consuetudine non probabili tenuerunt. Et hoc dico adhuc non valde malorum hominum vitium, qui licet regulam non teneant veritatis, tamen religiose haec pati videntur, et habere zelum Dei, sed non secundum scientiam: et ideo fortassis videbantur non debere vehementius condemnari; utpote nec multum vapulaturi 125.0355C| tanquam ignorantes Domini voluntatem, et idcirco non facientes eam. Atqui fortassis etiam corrigi aliquando poterunt et emendari. Sed religiosa mens quam cito offenditur, tam prompte et facile curatur. Si quis forte ei sermo apte et competenter adhibitus cor pulsaverit, continuo sicut ignifer lapis pulsatus simili, ex ea quae sibi naturaliter inest lucis scintilla lampadas confestim veritatis accendit. De illis vero quid dicamus, qui dum jactantiae gloriam quaerunt, et praeesse populis delectantur, iniquitatem in excelsum loquuntur: qui velut Jamnes quidam et Mambres, non tam Mosi quam veritati resistunt, et adversum sanam doctrinam commovent arma verborum? Tertium quoque genus est ex 125.0355D| imperitia contradicentium: quam utique imperitiam consequenter insolentia comitatur, et omni verbo, nisi quod ipsi protulerint, hostiliter et insolenter occurrunt. A quibus, secundum Domini dictum, porcorum more veritatis margaritae pedibus conculcantur. Alii quoque sunt, qui nullam quidem ex proprio sensu opinionem deferunt, neque aliquam formam de fide Dei obtinent, vel bonam vel malam: sed 291 omnibus se tradunt magistris, atque omnem suscipiunt sermonem; velut quod melius est et rectius ex omnibus electuri, ignorantes quia non bonos de veritate judices elegerunt, semetipsos videlicet, judicare se putant posse de se quae se fatentur ignorare: tum deinde ex verisimilibus frequenter in hoc, 125.0356A| modo in illud versi atque mutati, et omni verbo nunc acquiescentes, paulo post iterum reluctantes, simul et magistros et studia permutant, et velut pulvis vento agitatus facile transferuntur. Ad ultimum vero stultitiae suae proferunt fructum. Nam velut fatigati audiendo diversos, et victi taedio simul omnia respuunt, et veluti vacui et inanes in omnibus quae crediderunt facti, continuo etiam contemnere et irridere nos incipiunt, velut nihil rationabile in fide nostra habentes, et patiuntur quod accidere solet his qui oculos dolent, et solis lumen accusant, vel qui aures, et voces hominum minus esse sonoras queruntur. Propterea ergo multo utilius est animae, simpliciter et purae veritatis elementa suscipere, et velut ceris ea nondum charaxatis inscribere, quam 125.0356B| super illa quae ante male scripta sunt perducere, id est super malam doctrinam et perversa dogmata verbum fidei ac veritatis ingerere, et cum primis postrema confundere. » Et paulo post: « Animam vero illam melius excolam, quae nullo adhuc maligni cultoris aratro temerata est, nec praeventione pessimi seminis occupata. Ahoquin duplicabitur nobis labor, dum necesse est prius conceptas malitiae formas detrudere: tum deinde bonitatis imaginem virtutum ceris varianter reformare, ut quam multae ac diversae fuerant in anima species depravationis, tam multae sint et restitutionis. »

Caeterum quod dicit domnus Prudentius in libello suo, quem ad quosdam fratres, antequam supra memoratam epistolam Weniloni archiepiscopo suo direxisset, 125.0356C| composuit. « Cum enim, inquiens, quemadmodum sancti evangelistae, verissimi videlicet dictorum ipsius factorumque stipulatores atque scriptores testantur, inter coenandum mysteria suae quam voluntate subiit mortis prorsus indebitae nostraeque redemptionis ediceret, pro quibus pateretur intimavit. Dicit enim Matthaeus: Et accipiens calicem, gratias egit et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes. Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 27, 28). Marcus autem: Et accepto calice gratias agens dedit eis, et biberunt ex illo omnes. Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur (Matth. XIV, 23, 24). Lucas vero: Et, accepto pane, gratias egit et fregit, et dedit eis dicens: 125.0356D| Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur, hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo qui pro vobis effundetur (Luc. XXII, 19, 20). Si sic tantummodo nobis intelligendum tradit quod dicit evangelista Lucas, ut non aliter illud intelligamus, nisi quod pro vobis tradetur, et pro vobis fundetur, id est pro illis qui ibi aderant, in hoc quod Matthaeus 292 et Marcus dixerunt, nobis spes aliqua esse potest: possumus enim esse de illis multis. Sed in hoc quod Lucas dixit, spes nobis salutis nulla erit, nec fides aliqua remanebit, quia Lucas nonnisi tantum pro vobis dixit; et si veritas sicut verum dicit, verum dixerit, 125.0357A| quia hoc corpus pro vobis tradetur, et hic calix pro vobis fundetur, quoniam Judas ibi interfuit, et sacramenta cum aliis discipulis illa percepit, restat nobis intelligendum, quia etiam pro eis, sicut catholici doctores supra nobis ostenderunt, Dominus passus fuerit, qui passionis ejus mysterio ad aeternam non redimuntur salutem. »

Quia vero et Judas coenae Domini interfuerat, sicut et evangelica veritas monstrat, pro quo dicit Dominus fusurum sanguinem suum, qui redemptus non est ad salutem, et sanctus Joannes Chrysostomus in homilia de proditione Judae testatur: « Vides, inquit, quod immunda sunt eorum azyma, quod illicita festivitas, quod non pascha Judaicum, sed exemptum et evacuatum est paschae spiritalis adventu, 125.0357B| quod Christus tradidit. Nam cum manducarent, inquit, et biberent, accepit panem et fregit et dixit: Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur. Agnoscunt quod loquor, qui sunt divinis consecrati mysteriis. Et iterum: Accepit calicem et dixit: Hic est sanguis meus qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et praesens Judas erat, ista Christo dicente. Iste est sanguis, dic, Juda, quem triginta denariis vendidisti. Iste est sanguis, de quo cum Pharisaeis pactum fecisti. O Christi misericordia! o Judae dementia! Ille enim triginta denariis paciscebatur ut venderet, et Christus ei sanguinem quem vendidit offerebat; ut haberet remissionem peccatorum, si tamen impius existere noluisset. Nam adfuit Judas, qui illius sacrificii communicationem 125.0357C| meruit, et pedes ejus quando aliorum discipulorum lavit, ut excusationem suae malitiae non haberet: sed ille detestandas mentis insidias cogitabat. » Et sanctus Leo in homilia tertia de passione Domini: « Cur, inquit, Juda, de ejus bonitate diffidis, quae te a corporis et sanguinis sui communione non repulit? » Beatus nihilominus Augustinus in expositione psalmi X ita dicit, loquens contra haereticos: « Christus quid vobis fecit, qui traditorem suum tanta patientia pertulit, ut ei primam eucharistiam confectam manibus suis, et ore suo commendatam, sicut caeteris apostolis traderet? quid vobis fecit Christus, qui eumdem traditorem suum, quem diabolum nominavit, qui ante traditionem Domini nec loculis Dominicis fidem potuit exhibere, cum caeteris 125.0357D| discipulis ad praedicandum regnum coelorum misit? ut monstraret dona Dei pervenire ad eos qui cum fide accipiunt, etiamsi talis sit per quem accipiunt, qualis fuit Judas. » Et in psalmo XXXIV: « Ille videbat traditorem suum, et elegit illum magis ad opus necessarium, illius malo magnum bonum operatus est; et tamen inter duodecim electus est, ne ipse duodenarius tam exiguus numerus esset sine malo. Hoc ad exemplum 293 nostrae patientiae. Quoniam necesse erat ut inter malos viveremus, necesse erat ut malos sive scientes sive nescientes toleremus, exemplum patientiae praebuit, ne deficias cum coeperis inter malos vivere. Et quia illa schola Christi in duodecim non defecit, quanto magis nos firmi esse debemus, cum 125.0358A| implentur in Ecclesia magna quae de malorum admistione praedicta sunt? » Et in psalmo XLVII: « Omnes quippe sacramentum baptismi Christi accipientes Christiani vocantur, sed non omnes digne illo sacramento vivunt. Sunt enim quidam, de quibus dicit Apostolus: Habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5). » Et paulo post: « Sunt ergo filiae malae, et inter illas est lilium in medio spinarum. Itaque illi sacramenta habent, et mores bonos non habent, et Dei dicuntur et non Dei, et ejus dicuntur et alieni, ejus propter ipsius sacramentum, alieni propter vitium. »

Hanc catholice discretam intelligentiam, quod Christus Jesus Dominus noster pro omnibus passus sit, licet non omnes passionis ejus mysterio sint 125.0358B| redempti, demonstrat etiam beatus Ambrosius in secunda Epistola ad Corinthios dicens (cap. 5): « Quod si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Quoniam Christus diligens genus humanum, ut eos redimeret morti se dedit, et quia omnes necesse est mori causa Adae, pro omnibus mortuus est Christus, ut eos a secunda morte liberaret. » Et in prima Epistola (cap. 11): « Rei sunt corporis et sanguinis Domini. Occisus est enim pro his qui beneficium ejus in irritum ducunt. » Et in Epistola ad Romanos (cap. 5): « Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors: et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Quia Adam unus, id est Eva, quia et mulier Adam est, peccavit in omnibus: 125.0358C| ita unus Christus Filius Dei peccatum vicit in omnibus; et quia propositum gratiae Dei erga genus humanum ostendit, ut ipsa primordia peccati manifestaret, ab Adam coepit qui primum peccavit, ut providentia unius Dei, per unum reformasse doceret, quod per unum lapsum fuerat et tractum in mortem. » Et item: « Adam autem ideo forma futuri est, quia jam tum in mysterio decrevit Deus per unum Christum emendare, quod per unum Adam peccatum erat, sicut dicit in Apocalypsi Joannes apostolus: Agnus qui occisus est a constitutione mundi (Apoc. XIII, 8). » Haec de generali ad omnes proposito Dei, quia pro omnibus passus est. Sed quia proprio eorum vitio non omnes passionis ejus salventur mysterio, item in eadem dicit epistola (cap. eod.): « Sicut 125.0358D| per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae (Rom. V, 16), hoc est, sicut unius delicto omnes in condemnatione erant similiter peccantes, ita et justitia unius omnes justificantur credentes: sicut quilibet condemnationem hanc generalem esse putant, simili modo et justificationem generalem accipiunt; sed non est verum, quia non omnes credunt. » Et in Epistola prima ad Corinthios (cap. 15): « Tradidi enim vobis in primis, quoniam 294 Christus mortuus est pro peccatis nostris (I Cor. XV, 3); et Moyses de cruce ejus: Tunc videbitis vitam vestram pendentem ante oculos vestros, et non credetis (Deut. XXVIII, 66). » Et de generali beneficio, quia 125.0359A| pro omnibus passus est, et resurrexit, quia resurrexit, inquiens, tertia die (I Cor. XV, 4). « In Christo enim omnes resurrexisse, sicut in Adam mortuos esse, nemo fidelium denegat. » Et item: « Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 21). Ut quia peccato hominis mors inventa est, Christi justitia resurrectionem meruerit mortuorum. » Et item, quia non omnes salvantur passionis Christi mysterio, qui sunt qui salvi fiunt in eadem epistola dicit (epist. 2, c. 6): « Tempore accepto exaudivi te (II Cor. VI, 2). Sic enim decrevit Deus affluere misericordiam suam, ut in nomine Christi poscentibus auxilium largiretur. » Et item, de passionis ejus beneficio generaliter cunctis proposito (ibid., c. 5): « Christus enim, inquiens, post crucem 125.0359B| descendit ad inferos devicta morte; et quia peccatum nesciebat, teneri a morte non potuit, quia mors peccatum inanivit et infernum, ut mors justi peccatoribus proficeret, ut de caetero mors eos qui signum crucis habent tenere non possit. » Item (cap. 6) de his qui crucis salvantur mysterio, in Epistola ad Romanos: Si enim complantati sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus (Rom. VI, 5). « Tunc nos feliciter dicit posse resurgere, si similitudini mortis ejus fuerimus complantati, id est, si in baptismo omnia vitia deponentes, in novam vitam translati de caetero non peccemus: per quod simul et resurrectionis illius similes erimus, quia similitudo mortis similem praestabit resurrectionem. Nec enim erit similitudo, ut nihil distet qui similis 125.0359C| erit in corporis gloria, non in divinitatis natura. » Et item (cap. 15) generalis beneficii discretionem demonstrat in Epistola prima ad Corinthios: Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). « Omnibus qui sunt ex ejus corpore acquisivit vitam, id est resurrectionem. Quamvis ergo generalem tribuit resurrectionem, ut sicut in Adam omnes, sive justi, sive injusti, moriuntur, ita et in Christo omnes, tam credentes quam diffidentes, resurgant: licet ad poenam increduli, tamen vivificari videntur, quia corpora sua recipient, jam non morituri, sed passuri poenam in eis sine fine quod credere noluerunt. » Item (cap. 1), quod generaliter omnibus per crucem salus proposita operatur singulis, in eadem Epistola: 125.0359D| Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est (I Cor. I, 18). « Manifestum est, quia quibus crux Christi stultitia est, in perditione sunt: inferni enim morti non sunt erepti. His autem qui salvi fiunt, virtus Dei est (ibid.). Non est obscurum, quia his qui credunt virtus Dei est: credunt enim non infirmitatem esse crucem Christi, sed virtutem, intelligentes mortem victam esse in cruce: cujus signum qui habent salvi sunt, quia ab illa teneri non possunt. » Quia generaliter omnibus sit salus proposita, item (cap. 9) in eadem dicit epistola: Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet (I Cor. 9, 25). « Ab his omnibus quae vitanda eadem tradit disciplina, cum sciant unum 295 coronandum: quanto 125.0360A| magis observandum nobis est, quia omnibus promissa est salus? »

Qualiter vero se quisque hoc generali defraudet beneficio, in eadem epistola ipse demonstrat dicens (epist. 1, c. 2): Spiritalis dijudicat omnia (I Cor. II, 15). « Cum enim constet omnes inimicos fidei falsa tenere pro veris, accusatio illorum in irritum jam deducta est, veri judicio condemnata: quia Qui non credit, inquit Dominus, jam judicatus est (Joan. III, 18). Sed et credens atque redemptus, si in eo quod credidit et redemptus est non permanserit, et ipse beneficio generali se privat. » Item idem (cap. 6) in eadem epistola dicit: « Empti enim estis pretio (I Cor. VI, 20), et quia caro pretio empti sumus, propensius Domino nostro servire debemus, 125.0360B| ne offensus a qua nos redemit morti nos reddat. » Et quia nec tales peribunt, si in incredulitate vel in iniquitate non perseveraverint, in eadem demonstrat dicens (cap. 3): Non potui vobis loqui quasi spiritalibus (I Cor. III, 1). « Spiritus enim sanctus tunc permanet in eo cui se infuderit, si manet in proposito regenerationis, si quo minus, abscedit: ita tamen ut si reformaverit se homo, redeat ad illum. Semper enim paratus ad bonum est, diligens poenitentiam. » Quod de Spiritu sancto hic catholicus doctor dicit, hoc de Patre et Filio cum eodem Spiritu sancto est sentiendum, quorum una est voluntas et operatio.

Hanc catholicae discretam intelligentiam de redemptione humani generis per Domini passionem, 125.0360C| tenuit sanctus Hieronymus, dicens in expositione Epistolae ad Ephesios: « Hoc in Dei Filio possibile judicandum est, quod cruore suo non urbem unam sed totum purgat orbem. » Et in Commentario Matthaei: Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis (Matth. XX, 28). « Non dixit pro omnibus, sed pro multis, id est pro his qui credere voluerint. » Sic et Beda in homilia Evangelii decima tertia: « In Spiritu sancto baptizans, » quin Christus, « ad tollenda peccata, non solum Israel, sed et totius mundi, si ei credere voluerit, idoneus est. » Hanc sanctus Hilarius tenuit et docuit, dicens in expositione psalmi CXVIII: « Tunc humano generi exprobrat non poenitenti, neque in viam evangelicam 125.0360D| pergenti, id quod in psalmo continetur. Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem (Psal. XXIX, 20)? Exprobrat enim superbis atque maledictis, cur nihil in sacramento sanguinis sui atque mortis utilitatis suae esse existimaverint, cum ille nostri causa et natus, et passus, et mortuus sit. » Sic sensit et docuit sanctus Joannes Chrysostomus, dicens in Epistola ad Hebraeos, qualiter gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem, non pro fidelibus tantum, sed pro mundo universo. Et de eo dictum est, ad multorum exhaurienda peccata (Hebr. IX, 28). Et ipse quidem pro omnibus mortuus est. Quid autem si non omnes credunt, et ille quod suum est implevit? Sic sensit et docuit S. Augustinus, 125.0361A| dicens in libro de Correptione et Gratia: « Quis magis dilexit infirmos quam ille qui pro omnibus est factus infirmus, et pro omnibus ex ipsa 296 infirmitate crucifixus? » Et in libro sexto contra Julianum: « Illi sunt liberati a peccato, pro quibus mortuus est qui nunquam fuerat in peccato et semel mortuus, tamen pro unoquoque tunc moritur, quando in ejus morte quantaelibet aetatis fuerit baptizatur, id est, tunc ei proderit mors ejus qui fuit in peccato, quando in ejus morte baptizatus, mortuus fuerit etiam ipse peccato, qui mortuus fuerat in peccato. » Hanc tenuit et praedicavit sanctus Theophilus pontifex Alexandrinus, dicens in capite Paschalis epistolae tertiae: « Nunc quoque Dei viva sapientia nos ad sanctum provocat Pascha celebrandum, 125.0361B| omnes cupiens ejus esse participes. » Et in prima synodica: « Idcirco, inquit, omnibus errore seductis vivens sermo Dei in auxilium nostrum venit ad terras, quae ignorabant cultum Dei, et veritatis sollicitudinem sustinebant. Cujus rei testis ille qui loquitur, Omnes deliquerunt, simul inutiles facti sunt (Rom. III, 12). » Et item in secunda: « Praebentes nos dignos communione corporis et sanguinis Christi. Sic enim merebimur accipere regna coelorum in Christo Jesu Domino nostro. » Et sanctus Leo in epistola ad Leonem Augustum: « Effusio enim justi pro injustis sanguinis Christi tam fuit dives ad pretium, ut si universitas captivorum in Redemptorem suum crederet, nullum diaboli vincula retinerent. » Et Ambrosius in psalmo CXVIII: « Quod 125.0361C| mortuus est Christus, mortuus est semel. Omnibus in commune semel mortuus est, et singulis semel moritur, non frequenter. » Sic sanctus Gregorius tenuit et praedicavit in libro Moralium decimo quarto dicens (cap. 22): « Stulti quoque despiciebant me: » ac si aperte diceretur: Ipsi me etiam despexerunt, pro quibus sanandis stultitiam praedicationis assumpsi, id est ut per carnem Verbi sanarentur: et ab ipsis despectus sum, pro quibus stultus aestimari veritus non sum. Et item in homilia secunda Ezechielis prophetae: « Persecutores suos diligunt praedicatores sancti; sed ipse auctor omnium ac Redemptor in passione positus, pro persecutoribus intercedit dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Membra sua ponunt in 125.0361D| passione pro fratribus: sed pro electorum vita usque, ad mortem se tradidit auctor vitae. « Et in homilia Evangelii vigesima: « Illum Joannes Baptista praedicare veniebat, qui quosdam ex Judaea, et multos ex gentibus praedicare veniebat. « Et in vigesimo libro Moralium: « Redemptor corpus passioni obtulit quod pro electis assumpserat. » Et item: « Interpellat pro nobis Dominus, non voce, sed miseratione, quia quod damnari in electis noluit, suscipiendo liberavit. » Et Prosper ex delegatione apostolicae sedis hanc catholicam intelligentiam exposuit, dicens contra Gallos in recapitulatione nona: « Qui dicit quod non pro totius mundi redemptione Salvator sit crucifixus, non ad sacramenti virtutem, sed ad infidelium 125.0362A| respicit partem, cum sanguis Domini nostri Jesu Christi pretium totius sit mundi. » Hanc ipsa sancta sedes apostolica in arcanis coelestium mysteriorum 297 ex apostolorum traditione retinet dicens: « Haec hostia quaesumus, Domine, mundet nostra delicta, quae in ara crucis immolata totius mundi tulit offensam. » Et item: « Annue nobis, Domine, ut animae famuli tui Leonis haec prosit oblatio, quam immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta. » Et: « Respice, omnipotens et misericors Deus, super hanc familiam tuam, pro qua Dominus noster Jesus Christus non dubitavit manibus tradi nocentium, et crucis subire tormentum. » Unde legem credendi, ut beatus Coelestinus scribit, lex statuat supplicandi.

Hanc orthodoxae intelligentiae discretionem hauserunt 125.0362B| catholici patres nostri de fontibus Salvatoris, qui dicit: Simile est regnum coelorum homini qui fecit nuptias filio suo, et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire (Matth. XXII, 2, 3). Et post alia: Dico vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit coenam meam (Luc. XIV, 24). Venerunt autem multi de viis vocati et sepibus, et impletae sunt nuptiae discumbentium. Et quidam eorum qui venerunt, non habuit vestem nuptialem, et ligatis manibus et pedibus missus est in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium. Hae nuptiae ab ipsis mundi rudimentis paratae sunt, haec ad has nuptias ab exortu humani generis vocatio exstitit, sicut sanctus Hieronymus in Commentario epistolae ad Galatas dicit: Haeres iste parvulus, qui nihil differt 125.0362C| a servo cum sit dominus omnium, sed sub tutoribus est usque ad praefinitum tempus a patre, totum humanum genus ab exortu usque ad adventum Christi, et ut amplius dicam, usque ad mundi consummationem significat. Quomodo enim omnes in protoplasto Adam necdum nati moriuntur: ita omnes et hi qui ante adventum Christi nati sunt, in secundo Adam vivificantur: atque ita fit, ut et nos legi servierimus in patribus, et illi gratia salvantur in filiis. Et quoniam, ut beatus Augustinus in libro de Bono perseverantiae dicit (cap. 8), nunquid hominum naturae duae sunt? absit. Si duae naturae essent, gratia ulla non esset: unde constat quia natura una, sed dispar est gratia. Et cum unum in generali massa perditionis sit meritum, magna diversitas est, ab 125.0362D| initio usque ad consummationem saeculi, in hominibus morum et actionum. Per similitudinem de uno homine, et de unius vineae diversitate, duarum lectionum distinctione, Salvator demonstrat, dicens: Simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam (Matth. XX, 1). Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: Voca operarios et redde illis mercedem (ibid., 8). Unde sanctus Gregorius (hom. 19): « Ad erudiendam, inquit, Dominus plebem suam, quasi ad excolendam vineam suam, nullo tempore destitit operarios mittere: quia et prius per Patres, et postmodum per legis doctores et prophetas, ad extremum vero per apostolos, dum 125.0363A| plebis suae mores excoluit, quasi per operarios in vineae cultura laboravit. Quamvis in quolibet modulo vel mensura, 298 quisquis cum fide recta bonae actionis exstitit, hujus vineae operarius fuit. » Et item: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et aedificavit turrim, et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineae (Marc. XII, 1), et reliqua. Unde Beda: « Bene tempus fructuum posuit, non proventum. Nullus enim fructus exstitit populi contumacis, nullus hujus vineae proventus, tametsi crebro ac sollicite quaereretur, inventus est. Et sic de primo, secundo, et tertio praemissis servis, usque ad adventum filii, de quo dicitur: Forte verebuntur filium meum (Matth. XXI, 37). Quod ambigere Deus dicitur, 125.0363B| non de ignorantia venit, sed ut libera voluntas homini reservetur. Et venit filius, qui venit quaerere et salvum facere quod perierat, dicens: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (ibid., 28): qui non venit ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Et apprehendentes coloni filium occiderunt. Quid ergo faciet dominus vineae agricolis illis? responsum est: Malos male perdet (ibid., 41): quoniam qui non credit jam judicatus est, id est jam damnatus est, quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei: hoc est autem judicium, scilicet damnatio, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines tenebras magis quam lucem; erant enim eorum mala opera. Judicatis autem, id est, damnatis illis colonis pessimis, vineam 125.0363C| suam locavit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis; quia sicut ille apud Matthaeum exposuit: Ideo dico vobis, auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI, 43). Sic quippe Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 16). Et beatus Petrus: Non tardat, inquit, Dominus promissionem suam, sed exspectat propter vos, nolens aliquem perire, sed omnes ad poenitentiam reverti (II Petr. III, 9). Et sanctus Paulus: Qui proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32). Et si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt (II Cor. V, 14): et pro omnibus, mortuus est, qui dedit semetipsum pro omnibus, 125.0363D| et gratia Dei pro omnibus gustavit mortem, quia, ut Isaias dicit: Omnes velut oves erravimus (Isa. XIII, 6). Unusquisque viam suam declinavit, et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. »

Quia vero non omnes passionis ejus mysterio sunt redempti, licet ipse fuerit passus pro omnibus, manifestat iterum per Isaiam dicens: In scientia sua justificavit ipse servos suos multos (Isa. LIII, 11). Et item: Ipse peccata multorum tulit (ibid.) Et item: Iste asperget gentes multas (Isa. LI, 15). Et in Evangelio: Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis (Matth. XX, 28). Et item Apostolus: Per unius obedientiam justi constituuntur multi 125.0364A| (Rom. V, 19). Et item: Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII, 29). Et item: Qui multos filios in gloriam adduxerat (Hebr. II, 10). Et item: Christus semel passus est ad multorum exhaurienda peccata (Hebr. IX, 28). Et item: Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea (Ephes. V, 25). Sed et Matthaeus, et Marcus, et Lucas, ideo non pro omnibus, sed pro multis et pro vobis tradetur 299 corpus meum, et effundetur sanguis meus, dicunt protestatum fuisse Dominum Salvatorem, quia licet pro omnibus passus fuerit, non omnes passionis ejus mysterio sunt redempti: et quia non omnes sunt redempti, pro quibus est passus, ad infidelium respicit partem, non ad pretii potestatem, cum sanguis Domini nostri Jesu Christi pretium sit totius 125.0364B| mundi. Manifestum est etiam, quia juxta Apostolum, Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus (Rom. VI, 3). Et ut idem dicit Apostolus: Empti sumus pretio magno (I Cor. VI, 20). Et beatus Petrus dicit: Non corruptibilibus auro et argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Jesu Christi (I Petr. I, 18). Et tamen licet Gothescalcus pertinacissime deneget quod nemo Christi redemptus sanguine possit perire, pereunt quidam aut ad infidelitatem reversi, aut in iniquitate defuncti, sicut idem beatus Petrus demonstrat dicens: Fuerunt vero et pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui inducent sectas perditionis, et eum qui emit eos 125.0364C| Dominum negantes, superducentes sibi celerem perditionem (II Petr. II, 1). Unde Beda: « De hoc tempore, inquit, et Paulus dicit, empti estis pretio magno, glorificate et portate Dominum in corpore vestro. Merito autem sibi celerem perditionem superducunt, qui Redemptorem suum negantes, hunc recte confitendo glorificare, et benefaciendo suo in corpore ferre detractant, quod omnes faciunt haeretici. » Et sanctus Paulus in epistola ad Corinthios: Itaque quicunque ederit panem hunc, aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. (I Cor. XI, 17.) Unde Ambrosius: « Quid est autem reos esse, nisi poenas dare mortis Domini? Occisus est enim et pro his qui beneficium ejus in irritum ducunt. » Et item: Peribit in tua scientia frater pro 125.0364D| quo Christus mortuus est (I Cor. VIII, 11). Hinc sanctus Ambrosius: Et tu eris occasio mortis fratris, quem Christus ut redimeret, crucifigi se permisit. Et Dominus dicit: Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21.) Et: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? et tunc confitebor illis: Quia non novi vos, discedite a me maledicti (ibid., 22, 23). Et Paulus: Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 6): quod et quamplurimis aliis testimoniis potest probari. Unde si de redimendis 125.0365A| quidam, ad infidelitatem vel perseverantem iniquitatem reversi, vitio proprio pereant, pro quibus non negatur quod Christus fuerit passus, cur pro eis etiam non credatur atque dicatur passus fuisse, qui sua delectati captivitate, aut fidem noluerunt vel nolunt recipere, aut iniquitatem noluerunt vel nolunt deserere: praesertim cum apertissime Dominus dicat discipulis: Praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit condemnabitur (Marc. XVI, 15, 16). Et item: Et nisi abundaverit justitia vestra plus quam 300 Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20).

Et quod dicit Gothescalcus, quia hoc est evacuare crucem Christi, si dicatur quia pro omnibus sit 125.0365B| passus Christus, et non sint omnes redempti pro quibus voluit pati, non est mirum si taliter exponit evacuari crucem Christi, qui evacuare praesumpsit sacramentum baptismi, sententiam apostoli Petri exponens, Eum qui emit eos Dominum negantes (II Petr. II, 1). « Baptismi, inquit, sacramento eos emit, non tamen pro eis crucem subiit, neque mortem pertulit, neque sanguinem fudit. » Qualiter vero intelligenda sit sententia Apostoli, qua dicit, Non evacuetur crux Christi (I Cor. I, 17), quoniam notissima est catholicorum expositio, brevitatis studio verba Augustini tantum ex libro de Natura et Gratia ponimus (cap. 7): « Evacuatur, inquit, crux Christi, si aliquo modo praeter illius sacramentum, ad justitiam vitamque aeternam perveniri posse dicatur: » 125.0365C| succinctissime contingentes, quia sicut non evacuatur fides Christi, si omnes non crediderint, et non evacuatur baptismatis sacramentum omnibus praedicandum, si omnes credentes baptizati non fuerint. « Non enim, inquit Prosper ex Apostolo (Ad object. Gal. Sent. IX), excidit verbum Dei, neque evacuata est mundi redemptio: quia et si non cognovit mundus Deum in vasis irae, cognovit tamen mundus Deum in vasis misericordiae. » Ita non evacuatur passio Redemptoris, si non omnes, quibus poculum humanae salutis confectum divina virtute et infirmitate nostra oblatum est, sumere detrectaverint, vel perverse pravis moribus et iniqua conversatione vivendo, in judicium et condemnationem, et si non ut Judas peccatoribus Judaeis, verum sanguinem justum 125.0365D| Christi Dei nostri suis peccatoribus tradiderint membris. Medicina enim spiritalis est, ut dicit Ambrosius, quae cum reverentia degustata purificat sibi devotum: memoria quippe redemptionis nostrae est. Unde devote et cum timore accedendum ad communionem ejus docet Apostolus, ut sciat mens reverentiam se debere ei, ad cujus corpus sumendum accedit. Hoc enim apud se debet judicare, quia Dominus est, cujus in mysterio sanguinem potat, qui testis est beneficii Dei, quem nos si cum disciplina accipimus, non erimus indigni corporis et sanguinis Domini. Gratia enim videbitur Redemptori. Quicunque vere ederit panem hunc, aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini 125.0366A| (I Cor. XI, 17), quia qui sine disciplina traditionis et conversationis accedunt, rei sunt corporis et sanguinis id est poenas dabunt mortis Domini; quoniam quidem, ut sanctus Gregorius in homilia decima prophetae Ezechielis dicit, una est spes, una fides est praecedentium atque sequentium populorum. Sicut illi exspectata passione ac resurrectione Filii Dei salvati sunt, ita nos praeterita passione illius, ac permanente in saecula resurrectione salvamur. Et sanctus Hieronymus in epistola ad Galatas, Christus gratia Dei, sive ut in quibusdam exemplaribus legitur, absque Deo pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 15): « Si autem pro omnibus, et 301 pro Moyse, et pro universis prophetis, e quibus nullus potuit delere chirographum vetus quod adversum 125.0366B| nos scriptum erat, et affigere illud cruci. Omnes enim peccaverunt, et indigent gloria Dei (Rom. III, 23). » Et de his qui salvati non sunt sanctus Gregorius in homilia nona Ezechielis dicit: « Notandum quia postquam mala parentum defunctorum dixerat, mittens prophetam ad filios dicit, Si forte vel ipsi audiant, et forte quiescant (Ezech. II, 5). Quid est dicere, vel ipsi, nisi quia eorum patres, qui in culpa defuncti sunt, audire noluerunt? » Et Ambrosius in epistola ad Romanos, Nunquid sic offenderunt ut caderent? absit (Rom. XI, 11): « Hoc dicit quod supra memoravi, quia non sic diffiderunt ut nunquam possent credere, id est, non ita propter incredulitatem suam caecati sunt ut curari non possent, sicut diabolum legimus cecidisse. » Haec diximus, ne etiam nunc 125.0366C| errorem ejus, qui nos errasse non vere dixit, de impiis ante passionem Christi punitis indiscussum praeteriremus. Non enim scripsimus, Christus Jesus Dominus noster, sicut nullus homo est, fuit vel erit, cujus natura in illo assumpta non fuerit: ita nullus est, fuit, vel erit homo, quem non Christus passus ad aeternam salutem redemerit. Sed scripsimus, Christus Jesus Dominus noster sicut nullus homo est, fuit, vel erit, cujus natura in illo assumpta non fuerit: ita nullus est, fuit, vel erit homo, pro quo Christus passus non fuerit, licet non omnes passionis ejus mysterio redimantur.

Quare autem non omnes redimantur, cum fuerit passus Christus pro omnibus, capitulum a nobis excerptum non tacuit, sicut qui illud legere voluerit, invenire valebit. Sed et a tempore Dominicae passionis, 125.0366D| ut iterum inculcemus, constat esse certissimum, quia sicut veraciter Veritas dicit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5), ita veraciter eadem Veritas dicit: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54), ita et veraciter ipsa Veritas dicit. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI, 16); quia secundum Apostolum, Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus (Rom. VI, 3); et: Quicunque in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III, 27). Ita nihilominus vera est illa sententia, quam veraciter eadem depromit Veritas, Qui manducat, inquiens, 125.0367A| carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo (Joan. VI, 57). Et si Christus veraciter pro baptizatis et sacramentorum coelestium participantibus, ut ex Scripturis et catholicorum verbis ostendimus, passus creditur, qui aut ad infidelitatem, aut ad iniquam vitam perseveranter relapsi pereunt, cur credi non debeat pro his etiam passus, qui quoniam non credunt ex liberi arbitrii descendit obduratione, non ex Dei operatione, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4)? Deus enim noster, Deus salvos faciendi est: pereunt autem quicunque pereunt infidelitate voluntaria, non coacta, propria iniquitate, non Domini voluntate, qui omnes ad salutem 302 invitat dicens: Venite ad me omnes qui 125.0367B| laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28). Sed est in humilibus quod scriptum est in Evangelio, Qui non vident videant (Joan. IX, 39), et in praesumptoribus, et qui vident caeci fiant (ibid.), non quod videant, sed quia videre se putant, vel potius videre se simulant.

Unde tutius nobis omnibus est audire consilium, quod beatus Hieronymus in decima nona. Homilia Evangelii Lucae, idem Evangelium exponendo dicit: « Tu, inquiens, si quando Scripturas legeris, quaere in eis sensum cum dolore quodam atque tormento, non quo Scripturas errasse aut perperam quid habere arbitreris, sed quod illae intrinsecus habeant veritatem sermonum atque rationum, et tu nequeas invenire quod verum est. Hoc est, Dolentes quaerebamus 125.0367C| te (Luc. II, 48). » Sic quaesivit et sanctus Prosper, sanctae apostolicae sedis legatus, ut catholicae matris alumnus, in his sententiis de redemptione Christi sanguinis veritatem, et invenit veritatis intelligentiam, atque intelligentiae discretionem. Unde et contra Gallos dixit in objectione nona: « Cum itaque rectissime dicatur Salvator pro totius mundi redemptione crucifixus, propter veram humanae naturae susceptionem, et propter communem in primo homine omnium perditionem, potest tamen dici pro his tantum crucifixus, quibus mors ipsius profuit, dicente evangelista: Quia Jesus moriturus erat pro gente, non tantum pro gente, sed etiam ut filios Dei congregaret in unum (Joan. XI, 52). In sua enim venit, et sui eum non receperunt: quotquot 125.0367D| autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 11, 13). Diversa ergo ab istis sors eorum est, qui inter illos censentur, de quibus dicitur, Lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt (ibid., 5): ut possit secundum hoc dici: Redemtor mundi dedit pro mundo sanguinem suum, et mundus redimi noluit, quia lucem tenebrae non receperunt: et tenebrae receperunt, quibus dicit Apostolus, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). » Et contra Vincentianos ( resp. prim. ): « Cum itaque propter unam omnium naturam, et unam omnium causam, a Domino 125.0368A| nostro in veritate susceptam, recte omnes dicantur redempti, et tamen non omnes a captivitate sint eruti, redemptionis proprietas haud dubie penes illos est, de quibus princeps mundi missus est foras, et jam non vasa diaboli, sed membra sunt Christi. Cujus mors non ita impensa est humano generi, ut ad redemptionem ejus etiam qui regenerandi non erant pertinerent: sed ita ut quod per unum exemplum gestum est pro universis, per singulare sacramentum celebraretur in singulis. Poculum quippe immortalitatis, quod confectum est de infirmitate nostra, et virtute divina, habet quidem in se ut omnibus prosit, sed si non bibitur, non medetur. » Et item contra Gallos in recapitulatione nona: « Item qui dicit quod non pro totius mundi redemptione 125.0368B| Salvator sit crucifixus, non ad sacramenti virtutem, sed ad infidelium 303 respicit partem: cum sanguis Domini nostri Jesu Christi pretium sit totius mundi, a quo pretio extranei sunt, qui aut delectati captivitate redimi noluerunt, aut post redemptionem ad eamdem sunt servitutem reversi. Non autem excidit verbum Dei, neque evacuata est mundi redemptio: quia et si non cognovit mundus in vasis irae, cognovit tamen mundus Deum in vasis misericordiae, quae Deus nullis eorum bonis meritis praecedentibus eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae. » Hanc intelligentiam qui fideliter tenere voluerit, nec a recto sensu deviabit, nec a catholicis doctoribus discordabit, neque sanctas Scripturas sibi diversas 125.0368C| vel adversas esse putabit, neque contentionibus deservire studebit

De cujus sancti viri scilicet Prosperi verbis, ut simpliciter et veraciter omnibus legentibus fateamur, instantia devotionis domni et christianissimi Caroli principis coacti, qui librum illius prae manibus non habuimus, quantum ad memoriam nobis venit, et brevitas temporis et subitanea compulsio permisit, hoc capitulum humilitas nostrae intelligentiae delibavit. Sed qui benigne ac simplici intentione advertere voluerit, a sensu illius nihil, a verbis vero ipsius pene nihil nos discordasse videbit. Relegat et capitulum quod excerpsimus, et verba sancti Prosperi quae in proximo proposuimus, et videat si est verum quod dicimus. Et ne grave cuiquam legenti sit longe superius 125.0368D| capitulum quod excerpsimus quaerere, hic illud dignum censuimus ponere. Istud est autem capitulum a nobis excerptum: « Christus Jesus Dominus noster, sicut nullus homo est, fuit vel erit, cujus natura in illo assumpta non fuerit: ita nullus est, fuit, vel erit homo, pro quo passus non fuerit, licet non omnes passionis ejus mysterio redimantur. Quia vero non omnes passionis ejus mysterio redimuntur, non rescipit ad magnitudinem et pretii copiositatem, sed ad infidelium et ad non credentium ea fide quae per dilectionem operatur respicit partem: quia poculum humanae salutis, quod confectum est infirmitate nostra et virtute divina, habet quidem in se ut omnibus prosit, sed si non 125.0369A| bibitur non medetur. » Eucharistia enim est Redemptoris ac Salvatoris mundi proposita omnibus, sed fidelibus dans salutem, quae est in eodem Domino nostro Jesu Christo, qui secundum Apostolum est Salvator omnium hominum, maxime autem fidelium: quia non est aliud nomen datum sub coelo hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12). Cui cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti est honor et gloria, potestas et imperium, ante omnia, et per omnia, et in omnia saecula saeculorum. Amen. 304

CAPUT XXXV Sequitur ratio reddita de quinto capitulo, quod quasi super dolorem vulnerum nostrorum adjiciens, in suggillationem nostram reprehensor noster acerrimus conspuere voluit. 125.0369B| Item in quinto capitulo dicit hic noster acerrimus reprehensor: « Firmissime tenendum credimus, quod omnis multitudo fidelium ex aqua et Spiritu sancto regenerata, ac per hoc veraciter Ecclesiae incorporata, et juxta doctrinam apostolicam in morte Christi baptizata, in ejus sanguine sit a peccatis abluta. » Et sequentia eodem ordine prosequens, sicut et in illo continetur capitulo, quod olim nobis dedistis, excepto quia, ut praemisimus, hoc unum apostolicum subtraxit testimonium, quod in illo habetur: Voluntarie, inquit, peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro 125.0369C| peccatis hostia (Hebr. X, 26). Quod cur egerit magnopere non curamus, cum hoc capitulum, licet indebite nobis illud impingat, nos mordere non praevalet, quia nihil exinde scripsimus, nihilque contra fidem sensimus vel sentimus. De quo etiam in prioribus libellis derogatoribus nostris respondere curavimus. In quibus quicunque illorum figmenta legerint, et apologiam nostram relegerint, scient nos hinc immerito reprehensos, et magis compilatione livoris, quam ratione veritatis, de nobis eos quicunque fuerint ejusmodi aranearum telas frivolo labore texuisse. Unde sciat quiscunque lector devotus, a nobis, aut ex nobis, vel suspicionis indicium nullo modo processisse, cur talia contra nos vel de nobis scribi debuerint. Sed a Gothescalci pitacio, quod ad quemdam 125.0369D| monachum composuerat, hinc scriptum reperimus: quod ideo supponemus, ut quae ille dixerit, et qualiter nos catholice sentiamus, omnibus qui legere voluerint demonstremus. Et licet his quibus sufficientia possunt sufficere, sufficientia curassemus in operis hujus capitulo quarto colligere: propter improbitatem tamen nos importune perurgentium, adhuc aliqua velut ad hoc specialius pertinentia studemus superadjicere.

Hinc veteres Praedestinatiani dixerunt quod ab eis qui non sunt praedestinati ad vitam, non auferat percepta baptismi gratia originale peccatum: et quod non praedestinati ad vitam, etiamsi fuerint in Christo per baptismum regenerati, et pie justeque 125.0370A| vixerint, nihil eis prosit, sed tandiu reserventur donec ruant et pereant: nec ante eos ex hac vita quam hoc eis contingat auferri. Et quod Deus quibusdam filiis suis, quos regeneravit in Christo, quibus fidem, spem, dilectionem dedit, ob hoc non det perseverantiam, quia non sunt a massa perditionis praescientia Dei et praedestinatione discreti. Gothescalcus autem post praeposita testimonia quae proferuntur ex 305 Scripturis Dominum passum fuisse pro omnibus ita dicit: « Qui vero, inquiens, propter haec testimonia, vel alia his similia, generaliter pro omnium tam scilicet electorum quam reproborum salute et redemptione Dominum passum esse dicit, ipsi Deo Patri contradicit, » et reliqua, usque dum ad ista pervenit, ut diceret: « Verumtamen quia electi et 125.0370B| reprobi propter peccatum originale, et omne insuper actuale, tandiu detenti sunt, detinentur, detinebuntur sub diabolo captivi, donec redimerentur atque redimantur divinitus per gratiam baptismi, quandocunque quicunque fuimus in Trinitatis nomine baptizati, tunc sine dubio vel electi vel reprobi communiter exstitimus redempti, id est de dominio doemonicae ditionis eruti et liberati: et quotiescunque quicunque baptizantur, et deinceps in diem judicii baptizabuntur, tunc a diabolica prorsus captivitate redimuntur, atque redimentur, id est eruuntur et liberantur, eruentur et liberabuntur. Hinc est illud apostoli Petri, de magistris mendacibus, et sectas perditionis introducentibus, celeremque sibi perditionem superducentibus: Eum, inquit, qui emit eos 125.0370C| Dominum negantes (II Petr. II, 1). Baptismi enim sacramento eos emit, non tamen pro eis crucem subiit, nec mortem pertulit, neque sanguinem fudit. Quod autem baptismi perceptio redemptio nuncupetur, doctor gentium manifeste fatetur: Nolite contristare, inquit, Spiritum sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30). Et in eadem superius ad Ephesios epistola: In quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto (Ephes. I, 13). Hinc etiam sanctus Hieronymus asserit, redemptionem inquiens veterum peccatorum in aquis baptismi reperit, sed hujusmodi redemptio, quae communis est et electis et reprobis, non redemit nisi a peccatis praeteritis. »

Haec ita a Gothescalco sunt dicta. Contra haec 125.0370D| dicit sanctus Augustinus in epistola ad Bonifacium (epist. 106). « Ita sibi exhibeat, inquiens, Dominus Christus in illa die gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid ejusmodi, quam modo mundat lavacro aquae in verbo: quia neque aliquid remanet in baptismo, quod non dimittatur, praeteritorum omnium peccatorum, si tamen ipse baptismus non frustra foris habeatur, sed aut intus detur, aut si jam foris datur, non foris cum illo remaneatur: et quidquid ab eis, qui post acceptum baptismum hic vivunt, humana infirmitate contrahitur quarumcunque culparum, propter ipsum lavacrum dimittitur. » Et in libro primo de Nuptiis et Concupiscentia (cap. 33): « Sic enim, inquit, 125.0371A| accipiendum est quod ait idem Apostolus: Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo, ut exhiberet sibi ipse gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi (Ephes. V, 25). Sic, inquam, hoc accipiendum est, ut eodem lavacro regenerationis, et verbo sanctificationis, omnia prorsus mala hominum regeneratorum mundentur atque sanentur, 306 non solum peccata, quae omnia nunc remittuntur in baptismo, sed etiam quae posterius humana ignorantia vel infirmitate contrahuntur. Non ut baptisma quoties peccatur toties repetatur, sed quia ipso quod semel datur fit ut non solum antea, verum etiam postea quorumlibet peccatorum venia fidelibus impetretur. 125.0371B| Quid enim prodesset, vel ante baptismum poenitentia nisi baptismus sequeretur, vel postea nisi praecederet? In ipsa quoque oratione Dominica, quae quotidiana est nostra mundatio, quo fructu, quo effectu diceretur: Dimitte nobis debita nostra, nisi ab eis qui baptizati sunt diceretur? Itemque eleemosynarum largitas et beneficientia quantalibet cui tandem ad dimittenda sua peccata prodesset, si baptizatus non esset? Postremo regni coelorum ipsa felicitas, ubi non habebit Ecclesia maculam aut rugam, aut aliquid ejusmodi, ubi nihil reprehensionis, nihil simulationis erit, ubi non solum reatus, sed nec concupiscentia erit ulla peccati, quorum erit nisi baptizatorum? Ac per hoc non solum omnia peccata, sed omnia prorsus hominum mala Christiani lavacri 125.0371C| sanctitate tolluntur, quo mundat Ecclesiam suam Christus, ut exhibeat eam sibi, non in isto saeculo, sed in futuro, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid ejusmodi. Nam qui modo eam talem esse dicunt, et tamen in illa sunt, quoniam et ipsi fatentur se habere peccata, si verum dicunt, profecto quoniam mundi non sunt a peccatis, habet in eis Ecclesia maculam. Si autem falsum dicunt, quia corde duplici loquuntur, habet in eis Ecclesia rugam. Si autem se dicunt habere ista, non ipsam, non ergo se esse membra ejus, nec se ad corpus ejus pertinere fateantur, ut etiam sua confessione damnentur. » Et Beda in epistola Joannis prima (cap. 1): Et sanguis Jesu Christi Filii ejus mundat nos ab omni peccato. « Sacramentum namque Dominicae passionis, et 125.0371D| praeterita nobis omnia in baptismo pariter peccata laxavit et quidquid quotidiana fragilitate post baptisma commisimus, ejusdem nostri Redemptoris gratia dimittit. Maxime cum inter opera lucis quae facimus, humiliter quotidie nostros illi confitemur errores, cum sanguinis illius sacramenta percipimus, cum dimittentes debitoribus nostris nostra nobis debita dimitti precamur, cum memores passionis illius libenter adversa quoque toleramus. »

Deinde Gothescalcus prosequitur in praefatis suis blasphemiis: « At illa quae propria et specialis est solorum omnium electorum, quam eis tantummodo crucifixus impertivit, pius redemptor ipsorum, sicut a praeteritis, ita nimirum et a praesentibus natos et nascituros 125.0372A| vivos et mortuos; videlicet omnes pariter electos redemit, eruit, abluitque peccatis, ipsi prorsus ipsi sunt mundus, pro quo passus est Dominus, ut ipse dixit: Panis quem ego dedero caro mea est pro mundi vita (Joan. VI, 51). » Et item alibi idem Gothescalcus scribit: « Absit procul a me: ut vel illud solummodo velim somniare, nedum semel susurrare, ut ullum eorum perpetualiter secum periturum antiquus rapere 307 valeat anguis, pro quibus redimendis tam pretiosus Deo Patri Domini Dei nostri Filii sui fusus est sanguis. Amen. » Et item loquens ad Deum: « Claret itaque satis aperte quoniam nullus tibi perit, quisquis redemptus est per sanguinem crucis tuae. » Et sic multa ponens Scripturarum et doctorum exempla, quae mendacio manifesto ad sensus suos 125.0372B| inflectendo sententiam suam nititur roborare, haec haeresis a Praedestinatianis inter alia fuit inventa. Unde ad Faustum (cujus opuscula inter apocrypha apostolica sedes deputare curavit, quoniam cum aliis malesanae doctrinae zizaniis, etiam de ultima poenitentia prave disseminavit, sicut scripta ejus demonstrant, quae S. Coelestinus ad episcopos Gallicanos scribens redarguit, ut in ejus decretali scriptum invenitur epistola), quidam Paulinus ita scribit dicens: « Scire ignarus exopto, ut quae est immortalis quomodo pro mortalibus vitiis anima torqueatur, vel utrum anima et spiritus idem sint, aut quomodo segregentur agnoscam. Nam praedictus vir Marinus ita me sub sacramenti etiam interpositione conterruit, quod qui corporalibus vitiis occubuerit, nullam 125.0372C| possit veniam promereri, sed in hisdem servetur ipsa resurrectione suppliciis, nec possit expiari infernalibus tormentis quod corporalibus diu vitiis concreta contraxerat. Tamen ita miserrimus credo, quod si semel susceptum signum divini nominis, et infixum fronte character Domini nostri nunquam mali sibi conscius vel subdolus falsator infringet, susceptis leviter pro expiando errore tormentis, purum aerium sensum, et simplicis animae ignem diu consumpta producat. Nam si universa haec quae interminatur domnus meus Marinus excipiemus peccatores, quid majus impii mereantur ignoro. » Et aliquanto superius: « Mea haec sententia est, quod si omnia haec Christianus excipiet, nihil suscipere valeat Arianus. »

125.0372D| Demonstrat et sanctus Augustinus hanc esse Praedestinatianorum adinventionem, resistens eis, cum alio errore, scilicet quia secundum praescientiam quique damnarentur, etiam antequam nascerentur, et secundum quod praesciti erant futuri, licet antea tollerentur ex saeculo quam manifestarentur injusti, secundum praescientiam tamen erant damnandi, in libro de Praedestinatione sanctorum (cap. 14): « Quis enim, inquit, audeat negare Christianus justum, si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio futurum? Quilibet hoc dixerit, quis homo sanae fidei resistendum putavit? Item si dixerit justum, si a justitia sua recesserit, in qua diu vixit, et in ea fuerit impietate defunctus, in qua non dico unum annum, 125.0373A| sed unum diem vixerit, in poenas iniquis debitas hinc iturum, nihil sibi suam praeteritam profuturam justitiam, huic perspicue veritati quis fidelium contradicit? Porro si quaeratur a nobis, utrum si tunc esset mortuus quando erat justus, poenas esset inventurus an requiem, nunquid requiem respondere dubitabimus? Haec est tota causa cur dictum est, 308 a quocunque sit dictum: Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus (Sap. IV, 11). Dictum est enim secundum pericula vitae hujus, non secundum praescientiam Dei, qui hoc praescivit quod futurum erat, non quod futurum non erat. Id est, quod ei mortem immaturam fuerat largiturus, ut tentationum subtraheretur incerto, non quod peccaturus esset qui mansurus in tentatione non esset. » Contra 125.0373B| quae Praedestinatianorum dicta nefaria, haec et alia plura praefatus sagacissimus doctor dixit, et nos non multa colligere studuimus: quia et ipsi his Gothescalci resistunt perversitatibus, qui cum eo consistunt adversus doctrinam catholicam in aliis, sicut supra ostendimus, quibusdam diversitatibus. Nos autem catholicae et apostolicae Ecclesiae documenta sequentes, eidem Gothescalco, ipsiusque pravae doctrinae obsistimus, cum fremitu cunctis male sentientibus pertimescendo, beati Leonis apostolicae sedis episcopi insonante corde et ore ac stylo clamantes (epist. 4 ad episcopos Siciliae, c. 3): « Quamvis et illa quae ad humilitatem, et illa quae ad gloriam pertinent Christi, in unam concurrant eamdemque personam, totumque quod in illo et virtutis divinae est et infirmitatis humanae, 125.0373C| ad nostrae reparationis tendat effectum, proprie tamen in morte crucifixi, et in resurrectione mortui, potentia baptismatis novam creaturam condit ex vetere, ut in renascentibus et mors Christi operetur et vita, dicente beato apostolo Paulo: An ignoratis, quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte: ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus (Rom. VI, 3). Et caetera, quae latius magister gentium ad commendandum sacramentum baptismatis disputavit: ut appareret ex hujus doctrinae spiritu, regenerandis filiis hominum, et in Dei filios 125.0373D| adoptandis, illum diem et illud tempus electum, in quo per similitudinem formamque mysterii, ea quae geruntur in membris, his quae in ipso sunt capite gesta congruere: dum in baptismatis regula et mors intervenit interfectione peccati, et sepulturam triduanam imitatur trina demersio, et ab aquis elevatio resurgentis instar est de sepulcro. » Et item idem: « Baptismi autem sui in se condidit sacramentum, quia in omnibus primatum tenens, se docuit esse principium, et tunc regenerationis potentiam sanxit, quando de latere ipsius profluxerunt sanguis redemptionis et aqua baptismatis. Quod demonstrat ipse Dominus, dicens in Evangelio secundum Lucam: Baptisma autem habeo baptizari (Luc. XII, 50). » Hinc 125.0374A| Beda: « Sanguinis, inquit, proprii tinctione prius habeo perfundi, et sic corda credentium spiritus igne, quo terrena omnia simul et animam suam despicere, imo odire queant, inflammare. Non enim erat spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus: hoc est victoria passionis, de qua alibi: Potestis, inquit, bibere calicem quem ego bibo, aut baptismum quem 309 ego baptizor baptizari? (Marc. X, 38.) » Et item Leo in epistola ad Constantinopolitanos (epist. 23): « Sacramentum, inquit, hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Ab ipso ergo principio generis humani, omnibus hominibus Christus est denuntiatus in carne venturus: in qua, sicut dictum est, erunt duo in carne una: utique duo sunt Deus et homo, Christus et 125.0374B| Ecclesia, quae de sponsi carne prodiit, quando ex latere crucifixi manante sanguine et aqua sacramentum redemptionis et regenerationis accepit. Ipsa est enim nova conditio creaturae, quae in baptismate, non indumento verae carnis, sed contagio damnatae vetustatis exuitur, ut efficiatur homo corpus Christi, quia et Christus corpus est hominis. »

Hinc S. Siricius ad Himerium, cap. 3: « Adjectum est etiam, quosdam Christianos ad apostasiam, quod dici nefas est, transeuntes, et idolorum cultu ac sacrificiorum contaminatione profanatos: quos a Christi corpore et sanguine, quo dudum redempti fuerant renascendo, jubemus abscidi. Et Athanasius in Symbolo, dicens se credere in Christum, praemissis aliis, assumptum in coelis, sedere in dextera 125.0374C| Patris, inde venturum judicare vivos et mortuos exspectamus, in hujus morte et sanguine remissionem peccatorum consecuturi. » Et sanctus Gregorius in libro Moralium XXXIII (cap. VI). « Absorbebit fluvium et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus (Job XL, 18). Qui autem signantur appellatione Jordanis, nisi qui jam imbuti sunt sacramento baptismatis? Quia enim Redemptor noster in hoc flumine baptizari dignatus est, ejus nomine debent baptizati omnes exprimi, in quo ipsum contigit sacramentum baptismatis inchoari. Quia vero et post Mediatoris adventum, quosdam qui recte vivere negligunt etiam fideles rapit, quosdam qui baptismatis sacramenta signati sunt deglutire se posse confidit. Alios namque sub Christianitatis 125.0374D| nomine positos devorat, quia in ipso eos fidei errore supplantat. Alios a rectitudine fidei nequaquam deviat, sed ad usum pravae operationis inclinat. » Et post paululum: « Valde terribile est, quia multos aperto ore etiam post cognitionem Redemptoris suscipit, post lavacri undam polluit, post sacramenta coelestia ad inferni profunda rapit. » Et sanctus Ambrosius in libro secundo de Sacramentis (cap. 2): « Vide ubi baptizaris, unde sit baptisma, nisi de cruce Christi, de morte Christi. Ibi est omne mysterium, quia pro te passus est, in ipso redimeris, in ipso salvaris. » Item in eodem (cap. 7): « Clamat ergo Apostolus sicut audistis in lectione praesenti, quoniam quicunque baptizatur, in 125.0375A| morte Jesu baptizatur. Quid est in morte? ut quomodo Christus mortuus est, sic et tu mortem degustes: quomodo Christus mortuus est peccato, et Deo vivit, ita et tu superioribus illecebris peccatorum mortuus sis per baptismatis sacramentum, et resurgas per gratiam Christi. Mors ergo est, sed non in mortis corporalis veritate, sed in similitudine. Cum enim mergeris, mortis suscipis et sepulturae similitudinem, 310 crucis illius accipis sacramentum, quod in cruce Christus pependit et clavis confixum est corpus. Tu ergo cum crucifigeris, Christo adhaeres, clavis Domini nostri Jesu Christi adhaeres, ne te diabolus possit abstrahere. » Item in libro quinto: « Tunc unus de militibus lancea latus ejus aperuit, et de latere ejus aqua fluxit et sanguis: 125.0375B| quare aqua? quare sanguis? aqua autem ut mundaret, sanguis ut redimeret. »

Et sanctus Joannes Chrysostomus in homilia ad Neophytos: « Vis et aliam hujus sanguinis scrutari virtutem? Volo unde primum cucurrerit incipias, et de quo fonte manavit. De ipsa primum cruce processit, latus illi Dominicum initium fuit. Mortuo enim ait Jesu, et adhuc in cruce pendente, approximat miles, latus lancea percussit, et exinde aqua fluxit et sanguis. Unum baptismatis symbolum, aliud sacramenti. Non ait, exiit sanguis et aqua, sed, exiit aqua primum et sanguis: quia prius baptismate diluimur, et postea mysterio dedicamur, latus miles aperuit, et templi sancti parietem patefecit. Et ego thesaurum praeclarum inveni, et fulgentes divitias 125.0375C| me gratulor reperire. Sic et de illo agno factum est, Judaei ovem occiderunt, et ego fructum de sacramento cognovi, de latere sanguis et aqua exivit. Nolo tam facile auditor transeas tanta secreta mysterii. Praestat enim mihi mystica atque secretalis oratio. Dixi baptismatis symbolum et mysteriorum aquam illam et sanguinem demonstrari. Ex his enim sancta fundata est Ecclesia, per lavacri regenerationem et renovationem Spiritus sancti. Per baptisma, inquit, et mysteria quae ex latere videntur esse prolata. Ex latere igitur suo Christus aedificavit Ecclesiam, sicut de latere Adam ejus conjux Eva prolata est. Nam hac de causa Paulus quoque testatur dicens: De corpore et de ossibus ejus sumus (Ephes. V, 30). Latus videlicet illud significans. Nam sicut de 125.0375D| illo latere Deus fecit feminam procreari, sic et de suo latere Christus aquam nobis et sanguinem dedit, unde repararetur Ecclesia. Et sicut in sopore quiescentis Adae Deus lateris membra patefecit, sic modo post mortem aquam nobis donavit et sanguinem: et sopor ille nunc mors est, ut discas mortem nulla soporis separatione discerni. Videte quemadmodum sponsam sibi Christus conjunxit, videte quo vos cibo satietatis enutrit. Ipse nobis cibi substantia est atque nutrimentum. Nam sicut mulier, affectionis natura cogente, genitum alere sui lactis fecunditate festinat, sic et Christus quos ipse regenerat suo sanguine semper nutrit. » Et in homilia prima de psalmo L: « Apud divites erubescit fieri nutrix quae 125.0376A| facta est mater. Christus autem non ita: nutritor est noster. Ideo et pro cibo propria carne pascit, et pro potu suo nos sanguine propinavit. » Et item in homilia de principiis Marci: « Grandis misericordia, qui peccata non fecerat baptizatur quasi peccator. In baptismo Domini omnia peccata dimittuntur. Sed quasi praeludium est baptisma Salvatoris: caeterum vera remissio 311 peccatorum in Christi sanguine est, in Trinitatis mysterio. » Et in Sermone de verbis Apostoli: « An ignoratis, inquit, fratres, quoniam quicunque in Christo baptizati sumus, in morte ejus baptizati sumus? Consepulti ergo illi sumus per baptismum in morte (Rom. VI, 3). Quid est in morte illius baptizati sumus? ut et ipsi moriamur sicut et ille. Crux enim est baptisma. Quod ergo crux Christo 125.0376B| et sepulcrum, hoc nobis baptisma factum est: tametsi non in eisdem ipsis. Ipse namque carne et mortuus est et sepultus, nos autem peccato in utroque. Quapropter non dixit, complantati morti, sed similitudini mortis. Mors namque et hoc et illud, sed non eisdem ipsis subjacet: sed haec quidem carnis Christi, nostra autem peccati: quemadmodum ergo illa vera, et haec. »

Et magnus Leo papa in tomo catholicae fidei ad Flavianum (epist. 10, c. 5): « Si ergo Christianam suscepit fidem, et a praedicatione Evangelii sui non avertit auditum, videat quae natura transfixa clavis pependerit in ligno crucis, et aperto per militis lanceam latere crucifixi, intelligat unde sanguis et aqua fluxerit, ut Ecclesia Dei et lavacro rigaretur et 125.0376C| poculo. Audiat beatum Petrum apostolum praedicantem quod sanctificatio spiritus per aspersionem fiat sanguinis Christi: nec transitorie legat ejusdem apostoli verba dicentis: Scientes quod non corruptibilibus argento et auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Jesu Christi (I Petr. I, 18). Beati quoque Joannis apostoli testimonio non resistat dicentis: Et sanguis Jesu Filii Dei emundat nos ab omni peccato (I Joan. I, 7). Et iterum: Haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei? Hic est qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et spiritus est qui testificatur quoniam 125.0376D| Christus est veritas: quia tres sunt qui testimonium dant, spiritus, aqua, et sanguis, et tres unum sunt (I Joan. V, 4). Spiritus utique sanctificationis, et sanguis redemptionis, et aqua baptismatis: quae tria unum sunt, et individua manent, nihilque eorum a sui connexione sejungitur: quia catholica Ecclesia hac fide vivit, ac proficit, ut in Christo Jesu nec sine vera divinitate humanitas, nec sine vera credatur humanitate divinitas. » Et in epistola ad Turibium Asturiensem episcopum (cap. 10) dicit: « Neminem posse a conditione veteris hominis liberari, nisi per sacramentum baptismatis Christi, in quo nulla discretio renascentium, dicente Apostolo: Quicunque enim in Christo Jesu baptizati estis. Christum induistis. 125.0377A| Non est Judaeus, neque Graecus; non est servus, neque liber; non est masculus, neque femina. Omnes enim unum vos estis in Christo Jesu (Gal. III, 27). »

Et sanctus Augustinus in libro sexto contra Julianum (cap. 8): « Si obliviscatur homo se deliquisse, nec ejus conscientia stimuletur, ubi erit reatus ille, quem transeunte peccato manere concedis donec remittatur? Non est certe in corpore, quia non est eorum accidentium, quae accidunt corpori. Non est in animo, quia ejus memoriam 312 delevit oblivio. Et tamen est. Ubi est igitur? cum jam bene vivat homo nihil tale committens, nec dici possit eorum peccatorum ejus reatum manere quae meminit, eorum vero quae oblitus est non manere. Manet quippe eorum donec remittantur. Ubi ergo manet, nisi in 125.0377B| occultis legibus Dei, quae conscriptae sunt quodammodo in mentibus angelorum, ut nulla sit iniquitas impunita, nisi quam sanguis Mediatoris expiaverit? Cujus signo crucis consecratur unda baptismatis, ut ea diluatur reatus tanquam in chirographo scriptus in notitia spiritalium potestatum, per quas poena exigitur peccatorum. Huic chirographo nascuntur obnoxii omnes in carne de carne carnaliter nati, ejus ab hoc debito sanguine liberandi, qui in carne quidem et de carne, non tamen carnaliter, sed spiritaliter natus est. Natus est enim de Spiritu sancto et Virgine Maria: de Spiritu scilicet sancto, ne esset in illo caro peccati: ex Virgine autem Maria, ut esset in illo similitudo carnis peccati. Ideo illi chirographo non venit obnoxius, et ab illo solvit obnoxios. » 125.0377C| Et item in eodem libro: « Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ejus baptizati sumus (Rom. VI, 3): dicendo enim quicunque, non utique parvulos fecit exceptos. Quid est autem in morte Christi baptizari, nisi peccato mori? Unde etiam de ipso idem alio loco dicit: Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel (Rom. VI, 10). Quod utique dictum est propter similitudinem carnis peccati, propter quod et magnum mysterium est crucis ejus, ubi et vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati. Si ergo in Christo parvuli baptizantur, in morte ejus baptizantur. Mortis ejus similitudini complantati peccato utique moriuntur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo (Rom. 125.0377D| VI, 5). Et quid est complantari similitudini mortis ejus, nisi quod sequitur: Sic et vos existimate vos mortuos esse peccato, vivere autem Deo in Christo Jesu? Nunquid dicturi sumus peccato mortuum fuisse Deum, quod nullum habuit unquam? absit. Et tamen quod mortuus est, peccato mortuus est semel. Mors enim ejus peccatum nostrum significavit, quo utique ipsa mors accidit, cui morti mortuus est. Id est ut mortalis non esset ulterius, peccato dicitur mortuus. Quod ergo ipse significavit in similitudine carnis peccati, hoc per ejus gratiam nos agimus in carne peccati, ut quomodo ille moriendo similitudini peccati, peccato mortuus praedicatur: ita quicunque in illo fuerit baptizatus moriatur, id est 125.0378A| peccato. Sed in Christo similitudo, nos veraciter eidem rei cujus illa fuerit similitudo moriamur, et quomodo illius vera carne vera mors fuit, sic fiat in veri peccati vera remissio. » Item in eodem libro, capite tertio: « Consepulti ergo illi sumus per baptismum in mortem, non sine parvulis: quoniam quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus: ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate 313 vitae ambulemus. Si enim complantati sumus similitudini mortis ejus, sic et resurrectionis erimus. Hic sunt et parvuli complantati similitudini mortis ejus: hoc enim ad omnes pertinet, quicunque baptizati sumus in Christo Jesu: hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est. Quorum 125.0378B| vetus homo, nisi quicunque baptizati sumus in Christo? » Item in libro tertio (cap. 21): « Quod natus es, pertinet ad Dei conditionem, et parentum fecunditatem: contra quod autem dimicas quia renatus es, pertinet ad praevaricationem quam diaboli astutia seminavit. Unde te Christi gratia liberavit, ut prius hoc malo bene utereris in conjuge, nunc illi adverseris in te. Non jam reus ex illo sicut eras natus, sed ab eodem reatu non erutus, nisi quia renatus, ut possis redemptus regnare cum Christo, si tamen ista haeresis non te faciat perire cum diabolo; sed quod potius cupimus confitearis malum contra quod bellum geris: ut eo non ita separato, quasi alia nunc sit, sed te omni ex parte sanato, in perpetua pace laeteris. » Et item in eodem (cap. 5): « Nec cogeris 125.0378C| res impiissimas atque absurdissimas dicere, aut baptizandos non esse parvulos, quod quidem postea estis fortasse dicturi: aut tam magnum sacramentum sic in eis esse ludibrium, ut in Salvatore baptizentur, sed non salventur: a liberatore redimantur, sed non liberentur: ab hoc lavacro regenerationis laventur, sed non abluantur: exorcizentur, et exsufflentur, sed a potestate tenebrarum non eruantur: sit eorum pretium sanguis qui in remissionem fusus est peccatorum, sed nullius peccati remissione purgentur. » Et item (cap. 3): « Caeterum rogo te, quomodo potest intelligi ista redemptio, nisi a malo redimente illo qui redemit Israel ab omnibus iniquitatibus ejus? Ubi enim redemptio sonat, intelligitur et pretium: et quid est hoc, nisi pretiosus 125.0378D| sanguis agni immaculati Christi Jesu? De hoc autem pretio, quare sit fusum, quid interrogamus alium? Redemptor ipse respondeat, dicat ipse mercator: Hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur, in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 28). Pergite, adhuc pergite, et sicut dicitis, in sacramento Salvatoris baptizantur sed non salvantur, redimuntur sed non liberantur, lavantur sed non ablnuntur, exorcizantur et exsufflantur, sed a potestate diaboli non eruuntur: sic etiam dicite: Funditur pro eis sanguis in remissionem peccatorum, sed nullius peccati remissione mundantur. Mira sunt quae dicitis, nova sunt quae dicitis: mira stupemus, nova cavemus, falsa convincimus. »

125.0379A| Et item Beda in epistola Joannis prima: « Qui venit per aquam et sanguinem. Aquam videlicet lavacri, et sanguinem suae passionis. Non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Non solum baptizari propter nostram ablutionem dignatus est, ut nobis baptismi sacramentum consecraret ac traderet: verum et sanguinem suum dedit pro nobis, cum sua nos passione redemit, cujus sacramenti semper refectione nutriremur ad salutem. » Et item, « Tres sunt qui testimonium perhibent 314 veritati, et tres, inquit, unum sunt (I Joan. V, 7). Individua namque haec manent, nihil eorum a sui connexione sejungitur, quia nec sine vera divinitate humanitas, nec sine vera credenda est humanitate divinitas. Sed et in nobis haec unum sunt, non natura, sed ejusdem 125.0379B| operatione mysterii. » Nam, sicut beatus Ambrosius ait: « Spiritus mentem renovat, aqua proficit ad lavacrum, sanguis spectat ad pretium. Spiritus enim nos per adoptionem filios Dei fecit, sacri fontis unda nos abluit, sanguis Domini nos redemit. Alterum igitur invisibile, alterum visibile testimonium sacramento consequitur spiritali. » Et in consecratione aquae baptismatis catholica dicit Ecclesia: « Benedico te et per Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, qui te una cum sanguine de latere suo produxit, et discipulis suis jussit ut credentes baptizarentur in te, dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). » Et item: « Descendat in hanc plenitudinem fontis virtus Spiritus 125.0379C| tui, totamque hujus aquae substantiam regenerandi fecundet effectu. » Et post pauca: « Ut omnis homo hoc sacramentum regenerationis ingressus in verae innocentiae novam infantiam renascatur, per Dominum nostrum Jesum Christum. » Et hic individua sacramenta sanguinis redemptionis, et Spiritus sanctificationis, et aquae baptismatis, cunctis catholicis baptizatis credit, profitetur, et praedicat catholica sancta mater Ecclesia. Legem ergo, ut sanctus Coelestinus dicit, credendi lex statuat supplicandi. Et item Beda in tractatu Actuum apostolorum (cap. 1): « Nam postquam consepulti fuerimus cum Christo per baptismum in mortem, quasi Rubri maris calle transito, necessarium in hac solitudine Domini habemus ducatum, qui nos ad coelestia regna perducat. » 125.0379D| Et item (cap. 8): « Et sicut agnus coram tondente se sine voce, non solum sanguine suo redemit, sed et lanis operuit. » Hinc idem in homilia Evangelii duodecima: « Quomodo autem peccata mundi tollat, quo ordine justificet impios, apostolus Petrus ostendit, qui ait: Non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Jesu Christi (I Petr. I, 18). Et in Apocalypsi Joannes apostolus: Qui dilexit nos, inquit, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo (Apoc. I, 5). Non solum autem lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, quando sanguinem suum dedit in cruce pro nobis, vel quando quisque 125.0380A| nostrum in mysterium sacrosanctae passionis illius baptismi aquis ablutus est, verum etiam quotidie tollit peccata mundi, lavatque nos a peccatis nostris in sanguine suo, cum ejusdem beatae passionis ad altare memoria replicatur, cum panis et vini creatura in sacramentum carnis et sanguinis ejus ineffabili Spiritus sanctificatione transfertur, sicque corpus et sanguis illius non infidelium manibus ad perniciem suam funditur et occiditur, sed fidelium ore suam sumitur in salutem. » Et item ipse in tractatu Actuum apostolorum (cap. 10): 315 « Praecipue congruit nos baptizari in nomine Domini Jesu Christi, quia sicut Apostolus ait: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus (Rom. VI, 3). »

125.0380B| Quia vero in baptismo Christi sanguine redempti, infidelitate vel perseveranti iniquitate perire possunt, contra Gothescalcum sanctus Ambrosius in epistola ad Vercellenses ita dicit: « Paulus ad Ephesios, inquit: Fornicatio autem, et omnis immunditia, et avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos (Ephes. V, 3). Et infra: Hoc enim scitote, quoniam omnis impudicus, aut immundus, aut avarus, quod est idololatria, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. De baptizatis utique dictum liquet: ipsi enim accipiunt haereditatem qui baptizantur in morte Christi, et consepeliuntur cum ipso, ut cum ipso resurgant. Ideo haeredes Dei, cohaeredes Christi sunt: haeredes Dei, quia transcribitur in eos Dei gratia, cohaeredes Christi, quia renovantur in vitam ipsius: 125.0380C| haeredes quoque Christi, quia datur illis per mortem ipsius tanquam testatoris haereditas. Isti igitur magis sibi debent attendere, qui habent quod possint amittere, quam qui non habent. » Et item in eadem: « Quid igitur sibi isti volunt, qui tentant eos pervertere, quos acquisivit Apostolus, quos redemit Christus sanguine suo? Quod asserunt baptizatos intendere non debere virtutum disciplinis, » et reliqua. Item idem in Epistola ad Corinthios: « Et quia caro empti sumus, propensius Domino nostro servire debemus, ne offensus a qua nos redemit morti nos reddat. Quam enim charissimo pretio nos emit, ut sanguinem suum daret pro nobis? Et item in eadem: Et peribit qui infirmus est in tua scientia, frater, pro quo Christus mortuus est (I Cor. VIII, 11). Id est, tua 125.0380D| peritia illum occidit, quando a te fieri videt quod ille aliter intelligit, et tu eris occasio mortis fratris, quem Christus ut redimeret crucifigi se permisit. » Et sanctus Prosper contra Gallos: « Sacramentum enim baptismatis, quo omnia prorsus peccata delentur, etiam in his verum est qui non sunt in veritate mansuri. » Et item: « Sanguis Domini nostri Jesu Christi pretium est totius mundi, a quo pretio extranei sunt, qui aut delectati captivitate redimi noluerunt, aut post redemptionem ad eamdem sunt servitutem reversi. » Et Beda in epistola Judae: « Qui angelis peccantibus non pepercit, nec hominibus parcet superbientibus: sed hos quoque, cum suum principatum non servaverunt, illum videlicet quo per gratiam 125.0381A| adoptionis filii Dei effecti sunt, sed dereliquerunt suum domicilium, id est Ecclesiae unitatem in qua Deo renati sunt, vel certe sedes regni coelestis, quas accepturi erant si fidem servarent, et ante judicium graviter, et gravius in judicio universali damnabit. » Et Petrus in Epistola II: Quapropter, fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem facistis (II Petr. I, 10). Unde Beda: « Multi sunt vocati, pauci autem electi. Certa est autem vocatio cunctorum qui ad fidem veniunt. Qui vero fidei sacramentis quae perceperunt bona quoque opera perseveranter 316 adjungunt, isti suam cum vocatione etiam electionem certam intuentibus faciunt. Sicut e contra, qui post vocationem ad crimina revertuntur, cum in his ex hac vita migraverint, 125.0381B| certum jam omnibus quia reprobi sunt reddunt. » Et item in eadem: Fuerunt vero et pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis, et eum qui emit eos Dominum negantes, superducent sibi celerem perditionem (II Petr. II, 1). Hinc Beda (cap. 2): « De hoc emptore et Paulus ait: Empti estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20). Merito autem sibi celerem perditionem superducunt, qui Redemptorem suum negantes, hunc recte confitendo glorificare et benefaciendo suo in corpore ferre detrectant, quod omnes faciunt haeretici. » Et item in prima Epistola Petrus: Quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma (I Petr. III, 21). Unde Beda: « Quod ergo aqua diluvii 125.0381C| non salvavit extra arcam positos, sed occidit, sine dubio praefigurabat omnem haereticum, licet habentem baptismatis sacramentum, non aliis sed ipsis aquis ad inferna mergendum, quibus arca sublevatur ad coelum.

Hinc plurium et quam plurima possemus exempla ponere, sed superfluum duximus, quia et ipsi, ut diximus, qui conglobati contra unanimitatem doctrinae ecclesiasticae, huic perversitati resistunt, et plura plurimorum aggregant et accumulant testimonia. Et sanctus Leo Leoni Augusto (epist. 97, cap. 4), secundum promissionem suam, non tam multorum, quam nominatissimorum auctorum, nec tam multiplicia testimonia, quam valida eorumdem 125.0381D| auctorum aggregata ad suam, quinimo orthodoxam, affirmandam sententiam misit. Neque enim numerus, testimoniorum, sed auctoritas valet. Ex quibus ostenditur, Gothescalcum per modicum fermentum totam Ecclesiae massam quantum ex ipso est corrupisse. Unde piis ista sufficiant, quae impiis sicut et plura ad salutis satisfactionem sufficere non valebunt. Nam hujusmodi, sicut Gothescalcus et sui complices proferunt, nugatoriis adinventionibus aurem non accommodabit quisquis verba Dominica devota mentis aure perceperit, quibus orare jubet dicens: Sic autem orabitis, et post aliquanta: Ne nos inducas in tentationem. Quia cum deserentes Deum juste deserimur a Deo, in tentationem induci, 125.0382A| id est, a tentatione patimur superari. Contra quod iterum Dominus jubet: Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem (Matth. XXVI, 42). Et: Orate ut ne fiat fuga vestra hyeme vel Sabbato (Matth. XXIV, 20), id est, ut dum vacat operetur quisque bona quae valet, ne tunc quilibet incipiat velle bona agere, quando non licebit bona modo quolibet operari. Idcirco enim nobis Dominus horam exitus nostri voluit esse incertam, ut semper possit esse suspecta, semperque in adventu judicis simus parati, ante cujus faciem judicii non poterimus abscondi. Qui non vult invenire quos damnet. Et ideo omnes misericordissime admonet dicens: Quod vobis dico omnibus dico, vigilate (Marc. XIII, 37). Et vos, inquiens, parati estote, 317 quia 125.0382B| nescitis qua hora Dominus vester venturus sit, et si in prima, vel secunda, sive tertia vigilia venerit, similes estote servis exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Nescitis enim qua hora Dominus vester venturus sit (Luc. XII, 36). Sed hoc certum est, quoniam qui perseveraverit usque in finem (in fide scilicet recta et operibus bonis, quae est juxta Apostolum, fides quae per dilectionem operatur, et charitas de corde puro (Gal. V, 6), ut nullius sit haeresis participatione polluta, et conscientia bona, ut non sit malorum confusione permista, et fide non ficta (I Tim. I, 5), ut non sit consensu juncta cum perfidis vel iniquis), hic salvus erit gratia Domini nostri Jesu Christi, quem bonorum 125.0382C| operum et spiritalium studiorum auctorem esse non dubium est: qui quorum incitat mentes, adjuvat actiones, et perseverantiam dat perseverantibus, atque coronandos coronat in misericordia et miserationibus, cui cum Patre in unitate Spiritus sancti est honor et gloria, in saecula saeculorum. Amen.

CAPUT XXXVI. Apologia denotationis nostrae subsequitur, quia filius Ephrem contra nos intendens arcum, misit sagittas: sed suum forte sentiet arcum pravum. Cuique conversus ipsius gladius non praestabit auxilium in die belli. Post sex ista capitula, de quibus responsum reddidimus, 125.0382D| septimum nobis subjunctum dedistis in praefata villa Nielfa, quia indiscussi et inexaminati, scientiaeque litterarum pene ignari, minusque apostolicae praeceptioni appropinquantes, peccatis nostris agentibus, per civitates episcopi ordinantur, qua occasione maxime vigor ecclesiasticus deperiit. Sed in volumine, quod nuper nobis dedistis, capitulorum istorum compositor quaedam alia intermiscuit, adeo ut istud quod in illis fuerat septimum, inter ista decimum habeatur. Quod sicut intelligere potuimus, et illic et istic ideo capitulum istud est positum, ut facilius possit legentibus persuaderi, non esse mirum si prava docemus, qui perverse et in considerate, atque indebite ad ordinem docendi 125.0383A| accessimus: quia sicut dicit Leo, qui habuerit malum initium, difficile bonum habebit processum, et si in fide suspecti fuerimus, quae fundamentum est bonorum omnium, bona opera sine fundamento recto non stabunt, imo nec bona erunt. Quocirca, sicut sanctus docet Gregorius, restat ut quorum vita despicitur, et praedicatio contemnatur, et cum pastor per abrupta graditur, ad praecipitium grex sequatur. Unde necesse est nobis, cunctis scire volentibus demonstrare, quomodo vel qualiter, quantum ad humanos spectat obtutus, ad ecclesiasticum 318 ordinem accesserimus. Et primo de metropolitano Rhemorum episcopo, deinde de ipsius dioeceseos suffraganeis. Et quia non nos specialiter, sed generaliter omnes capitulum istud tangit episcopos, 125.0383B| eo solo excepto qui illud dictaverat, ne de nostra infamatione tantummodo videamur solliciti, ponamus ex ordine integritatem ipsius capituli, et videant quicunque illud legerint, si tam monstruosam criminationem generaliter cunctis episcopis, civitatibus, plebibus, archiepiscopis, principibus illatam et impactam audierint. Textus enim hujus capituli iste est: « Et quia indiscussi et inexaminati, scientiaeque litterarum pene ignari, minusque apostolicae praeceptioni appropinquantes, peccatis nostris agentibus, per civitates episcopi ordinantur, qua occasione maxime vigor ecclesiasticus deperiit, placuit ut si quando alicujus civitatis episcopus vocatione Domini decesserit, a gloriosissimis principibus supplicando postuletur, ut canonicam electionem clero 125.0383C| et populo ipsius civitatis permittere dignentur, atque ita aut in clero, aut in populo, aut dioecesi certe ipsa, vel si opus sit in vicinia ipsius, probata et officio digna persona quaeratur, quae inventa consensu totius cleri et populi ad honorem Dei civitati praeficiatur. Sed et si a servitio piorum principum nostrorum aliquis clericorum venerit, ut alicui civitati praeponatur episcopus, timore casto sollicite examinetur, primum cujus vitae sit, deinde cujus scientiae, et vigore ecclesiastico sub oculis omnipotentis Dei agat metropolitanus, in hac parte caeteris episcopis sicut Dei ministris adjutorium ferentibus, ne maculatae vitae, et pompa saeculi turgidus, et Simoniaca haeresi pollutus, humilibus et mundis membris Christi Ecclesiaeque supponatur episcopus. 125.0383D| Nec praesumat illitteratum, et cupiditate illicita caecatum, redditurus facti sui Deo rationem, populo praeficere. Si vero necessarium isdem metropolitanus viderit, ne tantum malum cogatur agere, ut indebito honorem bonis tantum debitum tradat, instruat populum, informet Ecclesiam, potius adire clementiam regum, et ipse cum coepiscopis suis quibus valuerit modis adeat, ut Ecclesiam Dei gloriosi reges digno honorent ministro. Si autem turpiter cupiditate quacunque metropolitanus victus, aut aliquo munere deceptus, tantum opus negligenter et aegre fuerit exsecutus, judicium omnia cernentis Dei se incurrere non dubitet: sed et sententia Ecclesiastica noverit se culpandum. »

125.0384A| Haec est censura capitulorum compilatoris, quasi non suffecerit quod hinc decernant canones. Unde dicamus cum Boetio: Heu quam praecipiti mersa profundo mens hebet! videlicet istius capituli compilatoris, ut nec quod dicit, nec etiam seipsam cognoscere valeat. Scriptum est enim: Medice, cura temetipsum (Luc. IV, 23), et: Ex verbis tuis te judico (Luc. XIX, 22). Videat qualiter isdem ad ordinem sacrum pervenerit, et sic in semetipso gloriam tantum habebit, et non in altero. Veritas enim 319 dicit: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, hic fur est et latro. Ego sum ostium, per me si quis introierit salvabitur (Joan. X, 1, 19). Constat igitur, quoniam qui per eum in ovile ovium non intrat, id est ad regimen non est provectus 125.0384B| Ecclesiae, non est pastor ovium, sed fur et latro, qui non salvabitur, sed damnabitur. Qualiter autem sit per ostium, videlicet per Christum, intrandum in ovile ovium, id est ecclesiasticum regimen suscipiendum, idem Christus ostium ovium via, et veritas, et vita, demonstrat dicens de suo Spiritu: Spiritus qui a Patre procedit, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis (Joan. XIV, 26). Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Qui per quos idem Spiritus locutus est, ut sanctus Leo dicit, adhuc nobiscum in suis constitutionibus vivunt, quia non est Deus mortuorum, sed viventium. Ergo qui contra sacros canones, Spiritu Dei per organa sua conditos, et totius 125.0384C| mundi reverentia consecratos, ad Ecclesiae regimen provehitur, non intrat per ostium in ovile, sed ascendit aliunde, ac per hoc fur est et latro: de qualibus dicit Psalmista Domino: Dejecisti eos dum allevarentur (Psal. LXXII, 18). Cum allevatur enim dejicitur, qui honoribus proficit et moribus deficit. De quibus Dominus per prophetam queritur dicens: Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi (Ose. VIII, 4). A se namque et non ex arbitrio summi rectoris regnant, qui sua cupiditate accensi, culmen regiminis rapiunt potius quam assequuntur: quos tamen internus judex et provehit et non cognoscit, quia quos permittendo tolerat, profecto per judicium reprobationis ignorat, et in talium provectione non est, ut Leo dicit, populis 125.0384D| consulere sed nocere, nec praestare regimen sed augere discrimen. Revertatur igitur hic derogator noster ad suam conscientiam, qui contra sacras regulas ab Ecclesia in qua fuit tonsus et ordinatus discedens, ad alias provincias convolavit, et canonica excommunicatione devinctus, quia verbum Domini non est alligatum, irregulariter usurpavit regimen, et sibi ac ordinatoribus suis, necnon et subditis adauxit discrimen, sicut Leo papa demonstrat.

Sed et notandum quia quaedam de praeficiendo civitati episcopo decreta omiserit, aut oblivione captus, aut conscientia stimulatus. Cautum siquidem inter alia sacri canones decreverunt, ut de alia Ecclesia petitus petitus vel sumptus is qui fuerit ordinandus 125.0385A| episcopus, non sine placito vel litteris ejus episcopi cujus fuerat clericus ordinetur, concessa specialiter Carthaginensi Ecclesiae nota necessitate licentia. Relegat denique sancta fraternitas concilia et decreta a Romanis pontificibus celebrata et promulgata, revolvat in Graecis regionibus decreta concilia, perscrutetur in Italicis, Gallicis, Germanicis, Belgicis provinciis actas synodos, et videat si de sub isto coelo hujusmodi capitulum comprovincialis quanto magis generalis synodi obtutibus unquam apostolicae sedis pontifex dederit vel miserit, aut 320 quilibet imperatorum sua sanctione synodo congregatae direxerit, vel si quaelibet synodus ediderit, aut si quisquam episcoporum synodo praesentare unquam vel usquam praesumpserit. Nos pro certo, in veritate 125.0385B| sciat sancta fraternitas, pro nostra speciali injuria ista non dicimus, quia a fratribus nostris, Remigio scilicet venerabili archiepiscopo, et honorabilibus consacerdotibus nostris provinciae Lugdunensis, illud conscriptum nequaquam fuisse certissime scimus et credimus, qui omnes illi pene nos omnes ab ipsis annis juvenilibus cognoverunt, et scientiolam nostram ac conversationem sicut familiares familiariter didicerunt, et ex quibus Ecclesiis atque ordinibus, et qualiter ad summum sacerdotium simus gratia divina assumpti, sicut de domesticis ignorare non potuerunt: qualiterque in regimine et vita et conversatione et scientia atque doctrina degamus, illis occultare nec volumus nec valemus. In quibus sicut in spiritalibus viris maximam de 125.0385C| nobis habemus fiduciam, quorum et vitam religiosam, et doctrinam catholicam, et ordinationem canonicam non ignoramus.

Ait enim capituli istius compositor: « Quia indiscussi et inexaminati, scientiaeque litterarum pene ignari, minusque apostolicae praeceptioni appropinquantes, peccatis nostris agentibus, per civitates episcopi ordinantur: qua occasione maxime vigor ecclesiasticus deperiit. » In fronte istius capituli docet ejus compositor, non esse episcopos, quos episcopos appellavit dicens: « Quia indiscussi et inexaminati ordinantur episcopi. » Nam et in capitulo primo Carthaginensis concilii scriptum est (conc. IV): Qui episcopus ordinandus est, antea examinetur, et reliqua. Unde manifestum est eum qui 125.0385D| contra canones ordinatus esse videtur, non debere censeri episcopum, sicut inter alios Innocentius, Coelestinus, et Leo demonstrant. Quod enim dicit quia indiscussi, ergo dubium an sint fide catholici, vel circa fidem sint reprobi. Quod dicit inexaminati, igitur vita et conversatione non probi: quod dicit scientiae litterarum pene ignari, sicut sanctus dicit Hieronymus: Ignoratio Scripturarum ignoratio Dei est. Et Apostolus: Qui ignorat ignorabitur (I Cor. XIV, 38). Quomodo ergo mediatores vel interventores pro suis ac populi peccatis apud Deum habebuntur qui ignorantur? qui licet dicant, Domine, in nomine tuo prophetavimus (Matth. VII, 22); et, Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti (Luc. 125.0386A| XIII, 26), audient: Discedite a me, nescio qui sitis. Adhuc etiam addamus: Quomodo dicere poterunt, in nomine tuo prophetavimus et in plateis nostris, scilicet in latitudine nobis commissi populi, per nos docuisti, qui scientiae lumine ignari duces sunt caeci, praecones muti? Quod subsequitur: « minusque apostolicae praeceptioni appropinquantes, » hoc est aperte dicere: Ideoque boni meriti alieni, et ordinatione indigni. Quod dicit: « Per civitates episcopi ordinantur, qua occasione maxime vigor ecclesiasticus deperiit, » non per civitates episcopi ordinantur, sed pervasores civitatum, 321 et alieni ministerii invasores, et fures ac latrones, non dicam mercenarii exordinantur, per quos vigor ecclesiasticus deperit, qui ad hoc debuerant 125.0386B| praeferri ut vigor ecclesiasticus in aliquo delapsus, per ipsos potuisset restitui, et in statu manens valenter constitui. Et si sanctus Gregorius in homilia Evangelii decima septima, se unum faciens de his quorum praecipue peccato dixerat agi quod populus illius temporis interiret, de generali peccato conquestus est, non tamen sic specialia crimina, et de merito, et de inscientia et de ordinatione illicita, generalitatem sacerdotum redarguit: et si quosdam tacitis nominibus de haeresi Simoniaca corripuit dicens: Vobis enim sacerdotibus lugens loquor, quia nonnullos vestrum cum praemiis facere ordinationes agnovimus. Cum esset pontifex primae sedis in toto terrarum orbe, non omnes generali invectione, interponens nonnullos, 125.0386C| sicut iste ferula magistrali sine ulla exceptione perceptione percussit. In istius autem compositoris capitulo videat lector, quae plebs Dominica non sit conculcata, quae civitas non sit dehonorata, quis episcopus non sit, non dicam morsus, sed annullatus, quis princeps non reprehensus, quis archiepiscopus non confutatus. Ait enim: « Indiscussi et inexaminati, scientiaeque litterarum pene ignari, minusque apostolicae praeceptioni appropinquantes, per civitates ordinantur episcopi. Placuit ut si quando alicujus civitatis episcopus vocatione Domini decesserit, a gloriosissimis principibus supplicando postuletur, » et reliqua quae prosequitur. Ac si dicat, quia hactenus talia principes non concesserunt. Deinde de archiepiscopis dicit: « Si aut 125.0386D| turpiter cupiditate quacunque metropolitanus victus, aut aliquo munere deceptus, tantum opus negligenter et aegre fuerit exsecutus, judicium omnia cernentis Dei se incurrere non dubitet. Sed et sententia ecclesiastica noverit se culpandum. »

Ecce quales esse principes denotavit, ecce quales archiepiscopos cupiditate scilicet victos et munere deceptos descripsit, ecce quales episcopos per civitates ordinatos asseruit. Legimus in canonibus, et sancto Gregorio docente didicimus, quia sacri canones Simoniacam haeresim damnant, et eos sacerdotio privari praecipiunt, qui de largiendis ordinibus pretium quaerunt, quorum cathedras Redemptor noster evertit, et sacerdotium destruit, et cui 125.0387A| pro manus impositione munus donat vel accipit, ipse se anathema efficit. Scimus enim quod in spiritalibus devitare debemus, munus esse a manu, munus a lingua, munus ab obsequio. Unde Dominus per prophetam dicit: Qui excutit manus suas ab omni munere, iste in excelsis habitabit (Isa. XXXIII, 15). Propterea considerandum, secundum admonitionem sancti Gregorii, qualis in regimine erit qui ad hoc promovetur ut haereticus fiat. Si tales sunt principes, si tales archiepiscopi, si tales per civitates sunt ordinati episcopi, vae illis terris, quas tales non solum 322 infructuosae, verum et noxiae ficulneae non modo occupant, certe sed opprimunt. Vae peccatricibus civitatibus, quibus pestes hujusmodi insident, vae miseris plebibus, qui erroneae 125.0387B| et sine pastore non solum dentibus, verum et gutturibus luporum hiantibus sine ullo patent obstaculo, sine ullo verbi Dei lumine sedentes in tenebris, sine pane verbi Dei et sine refectione spiritali, inedia tabescentes morti propinquant, et, quod est lugubrius, sempiternae: petentes panem parvuli, et non est qui frangat eis, quo abundant etiam mercenarii in domo istius tanti Patris qui nos miseros descripsit episcopos: ita ut de sola plebe illis commissa possimus, si tamen possumus dicere, Beatum dixerunt populum cui haec sunt (Psal. CXLIII, 15), scilicet quae ille largitur: beatus populus cujus rector sine comparatione iste est solus. Qui sicut de Job nuntiis dicitur remansit ille solus, ut nuntiaret Ecclesiae quales non rectores sed subversores 125.0387C| sustineat. Sed audiat Dominum sibi respondentem quod dixit Eliae alio affectu quam iste haec dixerit conquerenti: Remansi ego solus. Reliqui, Dominus inquit, mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genu ante Baal (III Reg. XVIII. 19). Quocirca et Dominus, gratis suae misericordiae sempiternae, plures et aliter et alios per civitates habet ordinatos episcopos et aliter ordinantes archiepiscopos, talesque principes, qui sua concessione a divinis regulis per contemptum deviare non satagunt. Istorum compositor capitulorum, primi Adam filius, sciens se perversa scripturum, in praefatione eorumdem capitulorum nomina episcoporum connumeravit, volens se inter ligna paradisi ne peccator agnosceretur abscondere, et quasi opertus operimento 125.0387D| pretiosorum lapidum, et condensis frondibus palliatus, ut gloriosior caeteris appareret in isto capitulo se monstravit, sicut et in illis capitulis, quae nomine Valentinae synodi praenotavit, in quibus se ex nomine quam maxime collaborasse descripsit.

Si autem generalem calumniam, ne nos inde perciperemus, nobis specialiter irrogare decrevit, non pro illius redargutione, sed pro eorum qui forte nostros aditus ad ordines sacros ignorant satisfactione, quomodo se rei veritas habeat cunctis legentibus ac scire volentibus innotescere procuramus. De metropolitano siquidem metropolis Rhemorum Ecclesiae jam quaestio fuerat, sicut in gestis synodabus qui voluerit plenius invenire valebit. Residentibus 125.0388A| in synodo venerabilibus episcopis in nomine Domini, Hincmaro Rhemensis Ecclesiae archiepiscopo, Wenilone Sennense archiepiscopo, Amalrico Turonense archiepiscopo, Theoderico Camaracense episcopo, Hrothade Suessonicae urbis episcopo, Lupo Catalaunense episcopo, Immone Noviomagense episcopo, Erpuino Silvanectense episcopo, Yrminfrido Belvacense episcopo, Pardulo Laudunense episcopo, Hilmerado Ambianense episcopo, Huberto Meldense episcopo, Aio Aurelianense episcopo, Prudentio 323 Trecassinae civitatis episcopo, Herimanno Nivernense episcopo, Jona Augustidunense episcopo, Godelsado Cavillonense episcopo, Dodone Andegavense episcopo, Guntberto Ebrocense episcopo, Hildebranno Sagense episcopo, Erloino Constantiae 125.0388B| urbis episcopo, Baltfrido Baiocensis Ecclesiae episcopo, Heirardo Lexoviensis Ecclesiae episcopo, Ansegaudo Abrincatinae urbis episcopo, Teutboldo Lingonicae urbis episcopo, Breidingo Matiscentium Ecclesiae episcopo, Launo Aequolesinae civitatis episcopo, Ricboldo Remensium chorepiscopo. Residentibus etiam presbyteris et abbatibus, Dodone abbate monasterii sancti Sabini, Lupo abbate monasterii Bethleem quod Ferrarias dicitur, Bernardo abbate monasterii sancti Benedicti quod appellatur Floriacus, Hodone abbate ex monasterio Corbeiae, Henrico abbate ex monasterio Corbionis, Bavone abbate ex monasterio Orbacense, et quamplurimis aliis sacerdotibus et abbatibus. Et astantibus diaconibus, astante quoque et reliquorum 125.0388C| graduum clero. Residente etiam in medio coetu episcoporum glorioso rege Carolo, qui eidem sacrae synodo suam est dignatus exhibere praesentiam, apud Suessionis civitatem, in monasterio sancti Medardi confessoris Christi, quod situm est in suburbio ipsius civitatis, in ecclesia quae est in honore sanctae Trinitatis sacrata, anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi DCCCLIII, anno etiam jam dicti principis Karoli XIII Indictione prima, VI Kalend. Maii. Dum quaedam ecclesiastica et pernecessaria negotia in eadem synodo ventilaretur et diffinirentur, habita est ratio de ordinatione ipsius Hincmari metropolitani Rhemorum episcopi qui quoniam Ebo, qui ejusdem sedis archiepiscopus fuerat, adhuc vivebat, dicebatur a quibusdam contra regulas canonicas 125.0388D| ordinatus. Unde ordinatores ipsius tale reddidere responsum. Theodericus enim Camaracensis episcopus haec quae sequuntur libellum porrigens protulit. Leo, inquit, papa in decretis suis ad episcopos per Caesariensem Mauritaniam constitutos, aut confutatum, aut certe confessum jubet subjacere sententiae ita dicens (epist. 87, cap. 2): « Adjectum etiam illud est, quod huic temere subordinatus esse cognoscitur, qui non debuit ordinari antequam Lupicinus in praesenti positus, aut confutatus, aut certe confessus, juste posset subjacere sententiae, ut vacantem locum, quemadmodum disciplina ecclesiastica exigit, is qui consecrabatur acciperet. » Jam de convincendo qualiter accusari et convinci debeat, 125.0389A| manifestum est quia per scripturam vel testibus debeat accusari, sicut scriptum est de episcopis et clericis in lege Theodosiana, in libro quinto (cap. 5) sententiarum Pauli: « Convinci nemo potest in judicio sine testibus aut scriptura. » Quia etiam leges Romanas in hoc negotio canonica probet auctoritas, scriptum est in concilio Toletano capite undecimo (conc. Tolet. VI, can. 11), ne sine accusatore legitimo quispiam condemnetur: « Dignum est ut vita innocentis 324 non maculetur pernicie accusantium. Ideo quisquis a quolibet criminatur, tam accusatus quam accusator praesentetur, atque legum et canonum sententiae exquirantur. »

Ecce manifestum est quia leges divinae et humanae nonnisi aut aperte confessum aut aperte convictum 125.0389B| adjudicent vel condemnent, et qualiter accusatus accusari vel convinci debeat designatum est. Nunc videndum de quo ordine adjudicatorum vel condemnatorum Ebo fuerit, quem manifestum est fuisse depositum. Qui postquam in ecclesia sancti Stephani apud Mediomatricum civitatem ambonem conscendit, et se publice denotavit coram episcopis et imperatore et clero ac populo qui adfuerunt, quoniam eumdem imperatorem Ludovicum falso criminatum, et injuste ab imperiali sede depositum publicae poenitentiae subdidit. De quibus et libellum manu sua subscriptum eidem imperatori porrexit, quem qui quaesierit, in archivo ipsius Metensis Ecclesiae invenire valebit. Unde etiam accusatus ab ipso Augusto, in generali synodo habita in palatio 125.0389C| Theodonis villa, inducias petiit, et secundum canonicam institutionem elegit sibi per consensum synodi episcopos judices peccatorum suorum, quos canones electos appellant, de quibus scriptum est in concilio Africano, cap. 63, ut ab electis judicibus provocari non liceat, et dedit libellum synodo manu sua firmatum haec eadem continentem: « EGO EBO indignus episcopus, recognoscens fragilitatem meam, et pondera peccatorum meorum, testes confessores meos Aiulfum videlicet archiepiscopum, et Badaradum episcopum, necnon et Modoinum episcopum, constitui mihi judices delictorum meorum, et puram ipsis confessionem dedi, quaerens remedium poenitendi, et salutem animae meae, ut recederem ab officio et ministerio pontificali, quo me recognosco 125.0389D| esse indignum, et alienum me reddens pro reatibus meis, in quibus peccasse secreto ipsis confessus sum, eo scilicet modo, ut ipsi sint testes alio succedendi et consecrandi subrogandique in loco meo, qui digne praeesse et prodesse possit Ecclesiae cui hactenus indignus praefui. Et ut inde ultra nullam repetitionem aut interpellationem auctoritate canonica facere valeam, manu propria mea subscribens firmavi. + Ebo, quondam episcopus subscripsi. » Hac scriptura coram synodo prolata atque confirmata, confessus est ipse viva voce, et dedit testes alios exceptis judicibus, Nothonem archiepiscopum, Theodoricum episcopum, et Achardum episcopum, et sic ab omnibus qui in eodem concilio fuerunt episcopis 125.0390A| accepit sententiam, dicentibus per ordinem omnibus: Secundum tuam confessionem cessa a ministerio. Et sic coram ipso, jubente ac audiente synodo, dictatum est a Jona Aurelianense episcopo Heliae presbytero, postea Carnotensi episcopo, et praescriptae paginae confessionis ejusdem in ipsa synodo subscriptum atque subjunctum hoc modo: « Acta est haec Ebonis professio, ejusque propriae 325 manus subscriptione roborata, in conventu synodali generaliter habito apud Theodonis villam, anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi DCCCXXXV, anno etiam imperii gloriosi Caesaris Ludovici XXIII, indictione XIII, sub die Kalendarum IV, Nonarum Martii. » Hi sunt episcopi, qui confessionem manu sua propria firmatam audierunt, in qua 125.0390B| continebatur quod ipse Ebo pro quibusdam criminibus, quae confessoribus suis Aiulfo archiepiscopo, Badarado episcopo, Modoino episcopo, Achardo episcopo, Theoderico episcopo, et Nothoni archiepiscopo confessus est, nullatenus officium pontificale agere deberet. Nam et ipsi testes, eodem Ebone poscente et coram astante, in conspectu omnium qui adfuerunt, tam episcoporum quam et caeterorum sacerdotum, viva voce testificati sunt, quia tale peccatum eis confessus fuerat, pro quo dignus non erat episcopale ministerium ultra jam agere. Sed et hoc ipsi testes et confessores sui intulerunt, quia si idem peccatum ante ordinationem admississet, nullo modo episcopus ordinari debuisset. Pro qua re ad eorum consilium dixit se idem Ebo coram omnibus ad ministerium 125.0390C| episcopale indignum, et ab eo recedere debere, et sub poenitentiae modo Dominum sibi propitium facere velle. Nam et episcopi, secundum confessionem ipsius manu sua propria roboratam, et testimonium confessorum suorum, decreverunt ut a ministerio recederet pontificali, et aliis orationum officiis et excubiis Domino serviendo eum sibi propitium faceret. Haec sunt nomina eorumdem episcoporum: Drogo archiepiscopus, Hetti archiepiscopus, Otgarius archiepiscopus, Ragnoardus archiepiscopus, Landrannus archiepiscopus, Aldricus archiepiscopus, Notho archiepiscopus, Aiulfus archiepiscopus, Ratoldus episcopus, Jonas episcopus, Frotarius episcopus, Erchanradus episcopus, Raganarius episcopus, Wlfinus episcopus, Theodericus episcopus, Acardus episcopus, 125.0390D| Rothadus episcopus, Batradus episcopus, Modoinus episcopus. Item Theodericus episcopus, Walocharius episcopus, Godolricus episcopus, Godofridus episcopus, Teutmundus episcopus, Ermbertus episcopus, Hubertus episcopus, Erardus episcopus, Albericus episcopus, Freculfus episcopus, Joannes episcopus, Hildemannus episcopus, Hildi episcopus, Christianus episcopus, Sisagutus episcopus. Item Raganarius episcopus, Crispio episcopus, Teutgandus episcopus, Bonus episcopus, Favo episcopus, Ado episcopus, Teutbertus episcopus, Wiladus episcopus, Morbertus episcopus. Et haec scriptura, judicante synodo post haec omnia patrata, data est a Drogone, qui synodo praesidebat una cum Hetti episcopo 125.0391A| Treverensi, Fulconi qui successor in sede Rhemensi Ebonis fuerat designatus.

Hoc autem ita verum esse ut dicimus, etiam qui Annalem domini Ludovici imperatoris historiam de anno DCCCXXXV Dominicae 326 Incarnationis revolverit, manifesta lectione comperiet. Caeterum, ut praemisimus, de hujusmodi unius subscriptione pro omnibus, sicut hic Jonas episcopus rogatu omnium coram omnibus et pro omnibus manu notarii synodalis egit, qui legerit in concilio Africano, cap. 52 et cap. 60 sufficienter reperiet. Quia autem hujusmodi libellari confessione, quam sequi debet propriae manus subscriptio, episcopus corporis sive animae infirmitate gravatus, ut non debeat vel non possit ad ministerium sacrum consurgere, a sede episcopali 125.0391B| et sacerdotio debeat removeri, et in loco ejus alius subrogari et ordinari, in decretalibus epistolis apostolicae sedis pontificum frequentissime invenitur, et beatus Gregorius in suis multoties designat epistolis, sicut ad Joannem Primae-Justinianae archiepiscopum de Paulo, et ad Marianum episcopum Ravennatium, et ad clerum ac plebem Ariminensium, necnon et ad Anatolium diaconum, et ad Aetherium episcopum, atque ad Brunechildem reginam de infirmo episcopo, et Zosimus de Proculo. In epistolis quoque Joannis papae de contumelioso episcopo. Sed et in Gallicanis canonibus de Potamio Braccarense archiepiscopo, et synodo Valentina evidenter agnoscitur. Et de hujusmodi confessione Leo in decretali epistola (epist. 1) ad universos episcopos per Campaniam, Samnium, 125.0391C| et Picenum evidenter demonstrat, sicut qui voluerit legere praevalebit. Et post haec omnia isdem Ebo quondam episcopus libellum poenitentiae edidit, in quo crimina quae confessus antea suis judicibus ac testibus fuerat scripto exposuit, pro quibus se poenitentiam septennem egisse conscripsit, et hunc satisfactionis libellum in Eccleisa Rhemensi publice recitavit, quem hactenus diligentia Rhemensis scrinii inter alia gesta custodit. Et hoc modo depositus apostolicam sedem et papam Sergium adiit. Apud quem, sicut in Gestis pontificalibus lector quisque praevalet invenire, ista obtinuit. Ita enim ibi ad locum scriptum est: « His igitur peractis, praedictum postulaverunt pontificem, ut omnes primates Romani fidelitatem ipsi Ludovico regi per sacramentum promitterent; 125.0391D| quod prudentissimus praesul fieri nequaquam concessit, et sic orsus est illis: Quia si vultis domno Lothario magno imperatori hoc sacramentum ut faciant solummodo, consentio atque permitto. Nam Ludovico ejus filio ut hoc peragatur, nec ego, nec nobilitas Romanorum consentit. Tunc demum in eadem Ecclesia sedentes pariter tam beatissimus pontifex, quam magnus rex, et omnes archiepiscopi atque episcopi, stantibus reliquis sacerdotibus, et Romanorum ac Francorum optimatibus, fidelitatem Lothario magno imperatori semper Augusto promiserunt. Post haec vero, Ebo quidam et Bartholomaeus archiepiscopi, qui pro criminibus suis privati honore ab Ecclesia fuerant expulsi, sanctissimo pontifici 125.0392A| postulabant, ut eos reconciliare ac pallium eis tribuere dignaretur. » Quos etiam idem 327 praesul, nec communionem inter clericos dignos esse suscipere dicebat, sed inter communem populum communicandi licentiam tantummodo haberent.

Transacto autem decennii tempore post depositionem ipsius Ebonis, convenerunt episcopi Rhemorum dioeceseos ad synodum Belvacensium civitatis, et obtinuerunt consensu domni Caroli regis gloriosi quemdam ex dioecesi Sennensi, et paoercia Parisiaca, apud archiepiscopum et civitatis ipsius episcopum, caeterosque provinciae ejusdem coepiscopos, Hincmarum venerabilis monasterii sanctorum martyrum Dionysii sociorumque ejus monachum, quem cum decreto canonico cleri et plebis Rhemorum Ecclesiae 125.0392B| eidem metropoli ordinaverunt episcopum, sicut dioeceseos Rhemorum episcopi in praefata synodo evidentissimis et regularibus studuerunt ostendere documentis: quia ut in epistola ad clerum et plebem consistentem Neapoli sanctus dicit Gregorius (lib. Epist.), canonicis est regulis constitutum, ut, defuncto vel sublato pastore, diu sacerdote civitas privari non debeat. Caeteri autem ipsius Rhemorum dioeceseos episcopi, si de canonico habitu nutu divino ad episcopalem ordinem sumus assumpti, de notis Ecclesiis, secundum sacris regulis modum praefixum, sine interventione indebiti muneris ordinati existimus: et si de monachica institutione sumus expetiti, secundum doctrinam beatorum Siricii atque Gelasii, juxtaque regulas sancto Spiritu 125.0392C| promulgatas, ad ordinem episcopatus cum praesentia et ordinatione archiepiscopi gratia divina pervenimus. Sicuti una cum eodem archiepiscopo nostro cui secundum quartum capitulum Nicaeni concilii firmitas eorum quae geruntur per unamquamque provinciam ut metropolitano est tributa episcopo, scriptis canonicis demonstrare valemus. Sed et princeps noster, ecclesiasticis regulis humiliter subditus, justis et rationabilibus sacerdotum petitionibu devotissime annuit, et ut regulares ac regulariter ordinentur episcopi, et ministerium suum Deo placite peragant, favendo, monendo, et adjuvando agit et ipse satis.

Quia vero scriptum est, Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne similis ei efficiaris, et mox subscriptum 125.0392D| est, Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur (Prov. XVI, 4), quod utrumque observare valebit, qui tempus, locum, personam, causamque secundum rationem discreverit, quiscunque talia, sicut catholicorum doctrina redarguentes supra ostendimus, contra rectam fidem scripsit, contra episcopalem auctoritatem tanta praesumpsit, de principali dignitate indigna significavit, ponat se ante se, et ab ipsis rudimentis infantiae vias gressuum suorum cogitet, et quo itinere ad haec quae tenet pervenerit solerter inspiciat, sibique ad tempus consulat dum potest, ne commode non possit cum incommode fortassis volens nolensque sategerit. Nos autem memores Scripturae dicentis. 328. Totum 125.0393A| spiritum suum profert stultus, sapiens autem differt et reservat in posterum (Prov. XXIX, 11), quemquam ex nomine et manifesta reprehensione designare non volumus: scientes Dominum significationibus potius quam apertis invectionibus proditorem corripuisse, ut conscius ageret poenitentiam. Ideoque, ut dicit Apostolus: Ne forte et huic de quo significamus det Dominus poenitentiam ut resipiscat (II Tim. II, 24), et postea mordeat nos conscientia, secundum Salomonis edictum quo praecipit: Quae viderunt, inquiens, oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum (Prov. XXV, 8), nominatim denotare illum non volumus, quem secundum Dominicam jussionem secreto et cum adhibitis corriperemus, si 125.0393B| non tantisper et tantis quae depingitur foret causa notissima. De qua siquidem poteramus divinas leges sic subdendo excepta fidei causa connectere. Sed superfluum est leges colligere, cum adhuc nemo personam studet signatius demonstrare. Haec de septimo isto capitulo coacti nolentesque respondimus, non jactando nos quasi vana gloria capti, nec velut stomachantes ut bilis amaritudinem, ita rancorem animi contra quemlibet digerentes. Nec enim est cui debeamus irasci, quia sufficit nobis in hoc negotio, non solum sincerae conscientiae testimonium, verum et notitia certa plurimorum fidelium. Potius est enim praesumptiosa loquenti compatiendum, quam de impactione hujusmodi innoxiis irascendum. Sed zelo ac necessitate veritatis et fidei ad ista respondimus, ne 125.0393C| forte cum quisquis hoc capitulum legerit, ut de nobis dictum, ita illud in nobis putet esse completum, et sicut inordinate ordinatos ita nos credat in sinceritate fidei dubiosa et haeretica pravitate pollutos. Quapropter reprehensibilis reprehensor noster, cum fortassis se a nobis legerit reprehensum, non reprehensione sua contra nos irascatur, et veritatem fidei pro nostro nomine aspernetur, memorans apostolorum principem, quia sic necessitas pro veritate Evangelii exigebat, a beato Paulo etiam coram omnibus reprehensum, et a benigno Petro reprehensoris sui epistolas in quibus reprehensum se legerat collaudatas, probansque seipsum si voluerit concors, qui nunc dicitur discors noster, sic in seipso gloriabitur, et non in altero, cum causa sua se metiens. 329

CAPUT XXXVII. Et quoniam nuper remota haeresis, olim ut ostendimus, in veteribus haereticis est revicta, quid de hujusmodi prave sentientibus ecclesiastica decernat auctoritas, per duodecim capitula praemissis subnectere procuravimus. 125.0393D| De hoc autem unde certi sumus, et quae sine periculo licet multis sint cognita tegere silentio non valemus, quaeque pro ministerio nobis imposito his quae praemisimus subjungere ex auctoritate ecclesiastica commonemur, opportune importune volentibus et nolentibus ingerere procuramus. Scilicet quia de his quatuor capitulis, sicut jam supra ostendimus, circa temporalis vitae terminum beati Augustini 125.0394A| mota est haeresis, quae revicta atque repulsa sive compressa est auctoritate sancti papae Coelestini, instantia beati Prosperi, ex dictis ejusdem beati Augustini, et caeterorum catholicorum magistrorum doctrina, quid a sede apostolica virisque apostolicis decretum sit de haeresi semel revicta ac conculcata, de his etiam qui eam resuscitare vel in ea permanere delegerint, praemissis capitulatim subnectere necessarium dignumque censuimus

I. Quod, damnata semel haeresi, contra eam non sit postea disputandum, Gelasius (Gelasii epist. 11 in princip.) in tomo reddendae rationis Acacium a sede apostolica competenter fuisse damnatum: « Dilectissimis fratribus universis episcopis per Dardaniam constitutis Gelasius. » Et ad locum: « Stultitiam, 125.0394B| inquit, respuentes inanium querelarum, percurrere vos oportet ab ipsis beatis apostolis, et considerare prudenter, quoniam Patres nostri, catholici videlicet doctique pontifices, in unaquaque haeresi quolibet tempore suscitata, quidquid pro fide, pro veritate, pro communione catholica atque apostolica, secundum Scripturarum tramitem praedicationemque majorum facta semel congregatione sanxerunt, inconvulsum voluerunt deinceps firmumque constare, nec in eadem causa denuo quae praefixa fuerant retractari qualibet recenti praesumptione permiserunt. Sapientissime pervidentes quoniam, si decreta salubriter cuiquam liceret iterare, nullum contra singulos quosque prorsus errores stabile persisteret Ecclesiae constitutum, ac semper iisdem furoribus 125.0394C| recidivis omnis integradefinitio turbaretur. Nam si limitibus jam praefixis positarum semel synodalium regularum, non cessant elisae pestes resumptis certaminibus contra fundamentum sese veritatis attollere, et simplicia quaeque corda percutere, quid fieret si subinde fas esset perfidis inire concilium? cum quaelibet illa manifesta sit veritas, nunquam desit quod perniciosa promat falsitas, etsi ratione vel auctoritate deficiens, sola tamen intentione non cedens. Quae majores 330 nostri divina inspiratione cernentes necessario praecaverunt ut contra unamquamque haeresim quod acta semel synodus pro fide, pro communione et veritate catholica atque apostolica promulgasset, non sinerent novis posthaec retractationibus mutilari, ne pravis occasio praeberetur 125.0394D| quae medicinaliter fuerant statuta pulsandi. » Hinc magnus Leo papa in epistola per Philoxenum agentem in rebus Leoni Augusto directa (epist. 84): « Praenoscat igitur, inquiens, pietas tua, venerabilis imperator, hos quos spondeo dirigendos, non ad confligendum cum hostibus fidei, nec ad certandum contra illos, a sede apostolica profecturos, quia de rebus et apud Nicaeam, et apud Chalcedonem, sicut Deo placuit, diffinitis, nullum audemus inire tractatum, tanquam dubia vel infirma sint, quae tanta per sanctum Spiritum fixit auctoritas. Instructioni autem parvulorum nostrorum, qui post lactis alimoniam cibo desiderant solidiore satiari, ministerii nostri praesidium non negamus, et sicut simpliciores 125.0395A| non spernimus, ita a rebellibus haereticis abstinemus, memores praecepti Dominici dicentis: Nolite sanctum dare canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos (Matth. VII). Nimis quippe indignum, nimisque injustum est, eos ad libertatem disceptationis admitti, quos significat Spiritus sanctus per prophetam dicens: Filii alieni mentiti sunt mihi. Qui etiamsi Evangelio non resisterent, de illis tamen se esse monstrarent, de quibus scriptum est: Deum se profitentur scire, factis autem negant. » Item idem in epistola ad Marcianum Augustum (tit. I, epist. 45): « Per ipsum Dominum nostrum Jesum Christum, qui regni vestri est auctor et rector, obtestor et obsecro clementiam vestram, ut in praesenti synodo fidem, quam beati Patres nostri ab apostolis sibi traditam 125.0395B| praedicarunt, non patiamini quasi dubiam retractari, et quae olim majorum sunt auctoritate damnata, redivivis nunc non permittatis conatibus excitari. » Item in epistola ad Leonem Augustum (epist. 84): « Haec autem Dei munera ita demum nobis divinitus conferentur, si de his quae sunt praestita non inveniamur ingrati, et tanquam nulla sint quae adepti sumus, contraria potius expetamus. Nam quae patefacta sunt quaerere, quae perfecta sunt retractare, et quae sunt diffinita convellere, quid aliud est quam de adeptis gratiam non referre, et ad interdictae arboris cibum improbos appetitus mortiferae cupiditatis extendere? » Item in epistola ad synodum Chalcedonensem (ep. 49): « Unde, fratres charissimi, rejecta penitus audacia disputandi contra 125.0395C| fidem divinitus inspiratam, vana errantium infidelitas conquiescat, nec liceat defendi, quod non licet credi. » Unde et pluraliter decreta inveniuntur. II. Quod semel auctore haereseos condemnato, omnes in eamdem haeresim recidentes habeantur damnati. Item Gelasius in tomo reddendae rationis Acacium a sede apostolica competenter fuisse damnatum (in epist. 11 ad Dardanos, in princip.): « Sed auctore cujuslibet insaniae ac pariter errore damnato, sufficere judicarunt, ut quisque aliquando hujus erroris 331 communicator existeret, principali sententia damnationis ejus esset obstrictus, quoniam manifeste quilibet vel professione sua vel communione posset agnosci. Et ut brevitatis causa priora taceamus, quae diligens inquisitor facile poterit vestigare, Sabellium 125.0395D| damnavit synodus, nec fuit necesse ut ejus sectatores postea damnarentur, singulas viritim synodos celebrari: sed pro tenore constitutionis antiquae cunctos, qui vel pravitatis illius vel communionis exstitere participes, universalis Ecclesia duxit esse refutandos. Sic propter blasphemias Arii forma fidei communionisque catholicae, Nicaeno prolata conventu, Arianos omnes, vel quisquis in hanc pestem sive consensu sive communione deciderit, sine contradictione conclusit. Sic Eunomium, Macedonium, Nestorium, synodus semel gesta condemnans, ulterius ad nova concilia venire non sivit: sed universos quocunque modo in has blasphemias recidentes tradito sibi limite synodali refutavit Ecclesia. Nec 125.0396A| unquam recte sensisse manifestum est, qualibet necessitate cogente, novis ausibus quae fuerant salubriter constituta temerasse. Non autem nos latet, in tempestate persecutionis Arianae plurimos pontifices, de exsiliis pace reddita respirantes, per certas provincias congregatis secum fratribus Ecclesias composuisse turbatas: non tamen ut illius synodi Nicaenae quidquid de fide et communione catholica diffiniverat immutarent, nec nova quemquam pro lapsu damnatione percellerent: sed illius tenore decreti nisi resipuisset judicare damnatum; essetque consequens ut nisi corrigeret, damnationi procul dubio subjaceret. » Et in eodem post aliquanta: « Quoniam idem ipse error, qui semel est cum suo auctore damnatus, in participe quolibet pravae communionis 125.0396B| effecto exsecrationem sui gestat et poenam. » Et item in epistola (epist. 9) ad Euphemium Constantinopolitanum episcopum: « Adhuc quaeritis, inquit, quando fuerit damnatus Acacius, quasi revera etiamsi eum nullus ante damnasset, non habuerit ab orthodoxae et apostolicae communionis, cujus praevaricator exstitit et desertor, participatione secludi, sicut etiam quilibet, qui fuerit ante catholicus, cuicunque haeresi communicans, merito judicatur a nostra societate removendus, aut in tali sorte defunctus, inter catholicorum nomina nullatenus computari. » Item idem in Commonitorio ejusdem dato Fausto Magistro et Irenaeo fungentibus legationis officio Constantinopolim, ad locum: « Euphemium vero, inquit, miror si ignorantiam suam ipse non 125.0396C| perspicit, qui dicit Acacium ab uno non potuisse damnari. Itane non perspicit, secundum formam synodi Chalcedonensis Acacium fuisse damnatum? Nec novit eam, aut se nosse dissimulat, in qua utique per numerosam sententiam sacerdotum erroris hujus auctores constat fuisse damnatos, sicut in unaquaque haeresi a principio Christianae religionis, et factum fuisse, et fieri manifesta rerum ratione monstratur? » Et Leo in epistola ad 332 Leonem Augustum (epist. 81, in princip.): « Nam cum sancto et spiritali studio universam pacem Ecclesiae muniatis, nihilque sit convenientius fidei defendendae, quam his quae per omnia instruente Spiritu sancto irreprehensibiliter definita sunt inhaerere, ipsi videbimur bene statuta convellere, et auctoritates quas 125.0396D| Ecclesia universalis amplexa est, ad arbitrium haereticae petitionis infringere, atque ita nullum collidendis Ecclesiis modum ponere, sed data licentia debellandi dilatare magis quam sopire certamina. » III. De complicibus communicatoris haereseos item idem, in tomo reddendae rationis Acacium a sede apostolica competenter fuisse damnatum, ad universos episcopos per Dardaniam constitutos (epist. 2, sub fin.): « Quia eorum, scilicet haereticorum, successoribus communicare delegerant, ideo cum sede apostolica minime congruebant. Quia in sortem reciderant praevaricatoris Acacii, et illius se sine dubio pervidebant sententia consequenter astringi, ob hoc eum videri nolebant esse damnatum, quia se cognoscebant 125.0397A| in eadem praevaricatione damnatos, in qua hodieque manentes consistunt. Sed sicut hi simili conditione constricti complicem suum non possunt judicare non jure damnatum, neque rei reum possunt competenter absolvere: sic illo juste praevaricatore damnato, isti quoque pari jacent damnatione prostrati, neque nisi resipiscentes inde poterunt prorsus absolvi, quia sicut per unum scribentem eorum omnium vulgata transgressio est qui in eamdem perfidiae reciderant actionem, sic in uno eodemque, qui pro omnibus scripserat, vel scribendo omnium prodiderat voluntates, transgressio est punita cunctorum. » Et item idem, in epistola ad Anastasium imperatorem (epist. 10): « Proinde, inquit, sicut non potest perversitatis communicatore suscepto, non pariter perversitas approbari, sic non potest refutari 125.0397B| perversitas, complice sectatore perversitatis admisso. Legibus certe vestris criminum conscios sectatoresque latrocinantium par judiciorum poena constringit: nec expers facinoris aestimatur qui, licet ipse non fecerit, facientes tamen in familiaritatem foedusque receperit. Proinde sanctum Chalcedonense concilium, quod pro fidei catholicae atque apostolicae veritatis communione celebratum, damnavit Eutychetem detestandi furoris auctorem, non satis habuit nisi ut pariter ejus quoque consortem Dioscorum caeterosque percelleret. Hoc igitur modo, sicut in unaquaque haeresi vel factum semper, vel fieri non habetur ambiguum, successores eorum, Timotheum, Petrum, atque alterum Antiochenum Petrum, non 125.0397C| viritim propter singulos quosque rursus facto concilio, sed synodi semel acta regula consequenter elisit. Quemadmodum ergo non evidenter apparet, etiam cunctos simili tenore constringi, qui eorum communicatores et complices exstiterunt, atque omnes omnino a catholica atque apostolica merito communione discerni? » Item idem in tomo de anathematis vinculo a papa Felice innexo Acacio, 333 « Sicut enim, inquiens, in quantum est ipse error, nunquam error esse desistit, sic a sententia nunquam praefixa resolvetur, quia error qui agnoscitur esse damnatus, eadem quandiu manet error probatur adstrictus. Itaque qui in eo errore sunt, sententia erroris obstricti sunt, et quandiu in eo manent nullatenus absoluti sunt, sicut nec ipse in 125.0397D| quo sunt error absolvitur. Error enim ipse nunquam veniam promeretur, sed qui eo veraciter caruerit, atque ab ejus participatione discedit. Quandiu ergo in eis est error, damnationem suam tenet, nunquamque resolvitur, quia error semper poenam meretur. Participes vero ejus, aut semper sunt et ejus poenae participes, si in eodem perstare non desinant, aut si ab eodem recesserint, quam alieni facti sunt ab errore, et ab ejus participatione discreti, tam et a poena ejus erunt consequenter alieni. Cum erranti poena praefigitur, quandiu manet errans, eadem poena constringitur, quia errans esse non potest sine poena errati. Haec eadem poena perpetua est, nunquamque solvenda quandiu errans esse 125.0398A| perstiterit. Qui si errans esse desierit, poena quae erranti est praefixa perpetua, non erranti, id est alteri effecto quam cui praefixa est, non solum non potest esse perpetua, sed nec esse jam poena. Non est enim ipse cui praefixa est. » Item Leo in epistola ad Pulcheriam Augustam de Eutyche (ep. 18): « Qui cum, inquit, videret insipientiae suae sensum catholicis auribus displicere, revocare se a sua opinione debuerat, nec ita Ecclesiae praesules commovere, ut damnationis sententiam mereretur excipere. Quam utique si in suo sensu voluerit permanere nullus poterit relaxare. » Et item in eadem: « Sedis enim apostolicae moderatio hanc temperantiam servat, ut severius agat cum obduratis, et veniam cupiat praestare correctis. » IV. Quod si episcopi haeresi olim damnatae consenserint, 125.0398B| vel haeresis communicatori communicaverint, cum eis a catholicis synodus celebrari non debeat, idem Gelasius in praefato tomo ad universos episcopos per Dardaniam constitutos (epist. 11): « Ponamus tamen, inquit, etiam si nulla synodus praecessisset, cujus apostolica sedes recte fieret exsecutrix, cum quibus erat de Acacio synodus ineunda? Nunquid cum his qui jam participes tenebantur Acacio, et per Orientem totum catholicis sacerdotibus violenter exclusis, et per exsilia diversa relegatis, socii evidenter existebant, communionis externae, prius se ad haec consortia transferentes, quam sedis apostolicae scita consulerent? Cum quibus ergo erat synodus incunda? Catholici pontifices erant undique 125.0398C| jam depulsi, solique remanserant socii perfidorum, cum quibus jam nec licebat habere conventum, dicente psalmo: Non sedi in concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo (Psal. I). Nec ecclesiastici moris est, cum his qui pollutam habent communionem permistamque cum perfidis miscere concilium. Recte igitur per Chalcedonensis synodi formam, hujusmodi 334 praevaricatio repulsa est, priusquam ad concilium quod nec opus erat post primam synodum, nec cum talibus haberi licebat. » V. Et quia haec haeresis ab apostolica sede, beati papae Coelestini auctoritate, instantia sancti Prosperi, sacrarum Scripturarum et orthodoxorum magistrorum documento olim devicta, et moderno tempore, levissimorum et pene nullius momenti vel scientiae 125.0398D| non dicam auctoritatis virorum est remota, quid de removentibus et quasi frigidos cineres in suos oculos resufflantibus agi conveniat, idem sanctus Gelasius in praefato Commonitorio legatis apostolicae sedis Constantinopolim destinatis tradito ita dicit: « Secundum formam, inquiens, synodi Chalcedonensis Acacium constat fuisse damnatum, sicut in unaquaque haeresi, a principio Christianae religionis, et factum fuisse, et fieri manifesta ratione monstratur, decessoremque meum exsecutorem fuisse veteris constituti, non novae constitutionis auctorem. Quod non solum praesuli apostolico facere licet, sed et cuicunque pontifici, quo scilicet quemlibet secundum regulam haereseos ipsius ante damnatae a catholica 125.0399A| communione discernat. Acacius quippe non fuit novi vel proprii inventor erroris, ut in eum nova scita prodirent, sed alieno facinori sua communione se miscuit. Itaque necesse est ut in illam recideret justa lance sententiam, quam cum suis successoribus per convenientiam synodalem susceperat auctor erroris. » Hinc et sanctus Leo universis episcopis per diversas provincias constitutis inculcat (epist. 2, episcopis Italiae) dicens ad locum: « Aliter enim, inquit, nobis commissos regere non possumus, nisi hos qui sunt perditores et perditi zelo fidei Dominicae persequamur, et a sanis mentibus, ne pestis haec latius divulgetur, severitate qua possumus abscidamus. Unde hortor dilectionem vestram, obtestor et moneo, ut qua debetis et potestis sollicitudine vigiletis ad investigandos eos, nec ubi occultandi se 125.0399B| reperiant facultatem. Ut enim habebit a Deo ingens remunerationis praemium, qui diligentius quod ad salutem commissae sibi plebis proficiat fuerit exsecutus, ita ante tribunal Domini de reatu negligentiae se non poterit excusare, quicunque plebem suam contra sacrilegae persuasionis auctores noluerit custodire. » Hinc sanctus Ambrosius in tractatu epistolae ad Galatas (cap. I): « Tam, inquit, firmum et verum Evangelium quod eis praedicaverat asserit, ut etiam seipsos, id est apostolos, si immutati forte aliter praedicarent, non audiri doceret, quorum utique fama, quod essent apostoli Christi, peragraverat omnem locum. Aut si forte diabolus, angelum Dei se fingens ut facile possit audiri, de coelis appareret contra haec 125.0399C| praedicans, sciretur esse contrarium, et abominatio haberetur. Si ergo apostolos Christi, quorum tam praeclara opinio in signis et prodigiis erat faciendis, et angelum de coelo, quem possit spiritalis ratio commendare, 335 aliter docentes quam ab apostolo Paulo docti erant anathematizari praecepit, quanto magis quos nullum testimonium ad seducendum potest commendare? » Item in epistola Coelestini ad Nestorium (Coelestini epist. 5): « Si quasi nota contemnis, intellige te inexcusabilem fore, cum a te commissi tibi talenti quaesierit ille rationem, qui per nos de hoc sancto foenore suum lucrum semper exspectat. Aspice quae poena illum maneat qui abscondit acceptum, qui integrum certe restituit quod accepit. Unde evidenter adverte, quod sit et quale periculum 125.0399D| nec hoc quod acceperis reddidisse. An tu Domino dicturus es: Quos dedisti mihi custodivi? Cum sic scindi in partes audiamus ejus Ecclesiam, qua conscientia vivis pene ab omnibus in hac civitate desertus? optaveram eos tunc fuisse tam cautos, quam nunc sunt cum sibi desiderant subveniri. » Et item: « Itaque quamvis etiam frater Cyrillus secundis te epistolis suis asserat esse conventum, intelligas volo, post primam et secundam illius et hanc correptionem nostram, quam constat esse jam tertiam, ab universitate collegii et conventu Christianorum te prorsus esse sejunctum, nisi mox quae male dicta sunt corrigantur, nisi in eam viam redeas quam se Christus esse testatur. Male in hunc arma desperatione 125.0400A| movisti, qui te super familiam suam velut fidelem prudentemque servum permiserat ante constitui. Periit tibi hujus vice officii beatitudo promissa, qui non solum non das cibum in tempore, verum etiam veneno inficis quos ille suo sanguine et sua morte quaesivit. » Et item in epistola ad Constantinopolitanos (epist. 4, Coelestini): « Audiat Ezechielem, et quid sibi immineat recognoscat: Extendam, inquit, manum meam super prophetas, qui vident mendacia, et loquuntur vana. Non in populi mei erunt disciplina, neque in scriptura domus Israel scribentur, et in terram Israel non intrabunt, quia populum meum seduxerunt (Ezech. XIII, 9). » Et item: « Semper enim abscidendi sunt hujusmodi, qui conturbantes animum populi Christiani, et pro arbitrio suo Evangelia evertentes, 125.0400B| Deo fructificare non possunt; et colenda est vinea quae jus possessoris agnoscat. » Et item: « Hi omnes in nostra communione et fuerunt et hucusque perdurant, quia neminem vel dejicere vel removere poterat, qui praedicans talia titubabat. » Et item: « Est talis frequenter pietas, ex qua nascitur impietas, cum vincente carnis affectu charitati illi quae Deus est charitas praeponatur corporalis. » Hinc et sanctus Ambrosius in psalmo CXVIII dicit: « Est ergo justa misericordia, sed est etiam injusta misericordia. Denique in lege scriptum est de quodam: Non misereberis illius (Deut. XIX). Et in libris Regnorum legitur quia Saul propterea contraxit offensam, quia miseratus est Agag hostium regem, quem prohibuerat sententia divina servari (I Reg. 125.0400C| XV). Ut si quis latronis filiis deprecantibus motus, et lacrymis conjugis ejus inflexus, absolvendum putet, cui adhuc latrocinandi aspiret affectus, nonne innocentes tradet exitio, qui liberat multorum exitia 536 cogitantem? Certe si gladium reprimit, vincla dissolvit, laxat exsilium, cur latrocinandi qua potest clementiore via non eripit facultatem, qui voluntatem extorquere non potuit? Deinde inter duos, hoc est accusatorem et reum, pari periculo de capite decernentes, alterum si non probasset, alterum si esset ab accusatore convictus, non id quod justitiae est judex sequatur, sed dum miseretur rei, damnet probantem, aut dum accusatori favet qui probare non possit, addicat innoxium. Non potest igitur haec dici justa misericordia. In ipsa Ecclesia, ubi maxime misereri 125.0400D| decet, teneri quam maxime debet forma justitiae, ne quis a consortio communionis abstentus, brevi lacrymula atque ad tempus parata, vel etiam uberioribus fletibus communionem, quam plurimis debet postulare temporibus, facilitati sacerdotis extorqueat. Nonne cum uni indulget indigno, plurimos facit ad prolapsionis contagium provocari? Facilitas enim veniae incentivum tribuit delinquendi. Hoc eo dictum est, ut sciamus, secundum verbum Dei, secundum rationem, dispensandam esse misericordiam debitoribus. Medicus ipse, si serpentis interius inveniat vulneris cicatricem, cum debeat resecare ulceris vitium ne latius serpat, tamen a secandi urendique proposito lacrymis inflexus aegroti, medicamentis 125.0401A| mentis tegat quod ferro aperiendum fuit, nonne ista inutilis misericordia est, si propter brevem incisionis vel exustionis dolorem corpus omne tabescat, vitae usus intereat? Recte igitur et sacerdos vulnus grave, ne latius serpat, a toto corpore Ecclesiae quasi bonus medicus debet abscidere, et prodere virus criminis quod latet, non fovere, ne dum unum excludendum non putat, plures faciat dignos quos excludat ab Ecclesia. Jure ergo Apostolus divino nos hortatur exemplo dicens: Vide ergo bonitatem et severitatem Dei (Rom. XI). In eos quidem qui ceciderunt severitatem, in te autem bonitatem si permanseris in bonitate. Ostendens Judaeorum populum jure esse a corpore Ecclesiae separatum, ne perfidiae virus contaminaret Ecclesiam: populum autem gentium bonitate 125.0401B| Domini receptum, et obedientiae munere gloriari. Jure igitur huic divina bonitas suffragatur, qui in divina bonitate permaneat: si vero et ipse desciscat, pro criminis sui qualitate damnabitur. Qua gratia Deus et lux et ignis esse describitur, ut in tenebris ambulanti luceat quasi lumen, ne diutius possit errare qui quaerit luminis claritatem. Ei autem qui multa fuerit operatus, quae manere non debeant sed ardere, ignis est Dominus, ut operis nostri fenum stipulamque consumat, atque utili nos faciat salvos detrimento. »

Quia etiam sacris canonibus cautum esse dignoscitur, docente Toletano concilio, ut in rebus necessariis legum et canonum exquirantur sententiae, ponendum est quid in XVI libro Theodosiano sub titulo De fide catholica 125.0401C| imperatores Gratianus, Valentinianus et Theodosius Augusti edicto ad populum urbis Constantinopoleos 337 decreverunt (Cod. Theo. de fide catholica l. 2.) dicentes ad locum: « Hanc legem sequentes Christianorum catholicorum nomen jubemus amplecti, reliquos vero dementes vesanosque judicantes, haeretici dogmatis infamiam sustinere, nec conciliabula eorum Ecclesiarum nomen accipere, divina primum vindicta, post etiam motus nostri, quem ex coelesti arbitrio sumpserimus, ultione plectendos. » Item in eodem libro (tit. IV, leg. 2), sub titulo, De his qui super religione contendunt: « Imperatores Valentinianus, Theodosius, et Arcadius Augusti Tatiano praefecto praetorii. Nulli egressus ad publicum disceptandi de religione, vel tractandi, vel consilii aliquid 125.0401D| deferendi patescat occasio. Et si quis posthac ausu gravi atque damnabili contra hujusmodi legem veniendum esse crediderit, vel insistere motu pestiferae perseverationis audebit, competenti poena et digno supplicio coerceatur. » Item in eodem libro (tit. V, leg. 6) sub titulo, De haereticis: « Imperatores Gratianus, Valentinianus, et Theodosius Augusti Eutropio praefecto praetorii. Nullus haereticis mysteriorum locus, nulla ad exercendam animi obstinatioris dementiam pateat occasio. Sciant omnes, etiamsi quid speciali quolibet rescripto per fraudem elicito ab hujusmodi hominum genere impetratum est, non valere. Arceantur cunctorum haereticorum ab illicitis congregationibus turbae. » Item in libro et 125.0402A| titulo quo supra (lege 62). « Circa hos autem maxime exercenda commotio est, qui pravis suasionibus a venerabilis papae sese communione suspendunt, quorum schismate plebs etiam reliqua vitiatur. His conventione praemissa viginti dierum condonamus inducias, intra quos nisi ad communionis redierint unitatem, expulsi usque ad centesimum lapidem solitudine quam eligunt macerentur. » Et item in rescripto Chalcedonensis synodi dato Palladio praefecto praetorii: « Si qui, inquit, hujus de caetero sacrilegii sectatores quibuscunque locis potuerint reperiri, aut de pravitate damnata aliquem rursus proferre sermonem, a quocunque correpti ad competentem judicem pertrahantur: quos sive clericus fuerit, sive laicus, deferendi habeat potestatem, et 125.0402B| sine praescriptione aliqua perurgendi. Hos ergo repertos a quibuscunque jubemus corripi, deductosque ad audientiam publicam promiscue ab omnibus accusari: ita ut probationem convicti criminis stylus publicus insequatur, ipsis inexorati exsilii deportatione damnatis. » Et item in libro decimo sexto Theodosianae legis capite quarto (tit. V, lege 1): « Privilegia quae contemplatione religionis indulta sunt, catholicae tantum legis observatoribus prodesse oportet. Haereticos autem atque schismaticos, non solum ab his privilegiis alienos esse volumus, sed etiam diversis muneribus constringi et subjici. » Et item de haereticis omnibus (tit. V, lege 60), quorum et errorem exsecramur et nomen, hoc est de Eunomianis, Arianis, Macedonianis, caeterisque omnibus 125.0402C| quorum sectas piissimae sanctioni taedet inserere, quibus cunctis diversa sunt nomina, sed una perfidia, illa praecipimus debere 338 servari, quae divi avus et pater nostrae clementiae constituerunt, scituris universis quod si in eodem furore permanserint, interminatae poenae erunt obnoxii. » Item in imperiali epistola ad Aurelium Carthaginensem episcopum: « Recenti quoque sanctione decrevimus, ut si quis eos in quacunque provinciarum parte latitare non nesciens, aut propellere aut prodere distulisset; praescriptae poenae velut particeps subjaceret. Praecipue tamen quorumdam episcoporum pertinaciam corrigendam, qui pravas eorum disputationes vel tacito consensu astruunt, vel publica oppugnatione non destruunt. Religio itaque tua competentibus scriptis 125.0402D| universos faciat admoneri, scituros diffinitione sanctimonii tui hanc sibi diffinitionem esse scriptam, ut quicunque damnationi supra memoratorum quo pateat mens pura subscribere impia obstinatione neglexerint, episcopatus amissione mulctati, interdicta in perpetuum expulsi civitatibus communione priventur. » Et sancta synodus Chalcedonensis (actione 5): « His igitur, inquit, a nobis undique cum omni deliberatione ac diligentia pariter ordinatis, decrevit sancta atque universalis haec synodus, aliam fidem nemini licere proferre sive conscribere, aut evertere, vel sentire, vel aliter tradere: sed eos qui audent vel componere aliam fidem, vel proferre, vel docere, vel tradere aliud symbolum volentibus ad 125.0403A| cognoscendam se convertere veritatem, ex ritu pagano, sive Judaico, vel qualicunque haeretico, eos si quidem episcopi sive clerici sunt, alienos esse episcopos ab episcopatu, et clericos a clero. Quod si monachi vel laici fuerint, anathematizari. »

Videant isti, qui non solum symbola vel collationes in conventibus verbo tractant, sed etiam librorum compositiones et capitula quasi synodalia conscribunt, et pro veritate simplicibus tenenda contradunt, utrum ab hac damnatione excepti esse praevaleant. Nam symbolum et apostoli primum scripserunt, et Nicaena synodus, et Ephesina, et Constantinopolitana, et Chalcedonensis, et caeterae quaeque universales synodi conscripserunt, sed non aliud, quia non discors a veritate exstat symbolum. 125.0403B| Unde quidquid symbolice conscribitur a veritate alienum, aliud quam catholica scripserit Ecclesia est symbolum, anathemate cum conscribentibus dignum, et legibus publicis percellendum. Unde Marcianus imperator in edicto ad Palladium dicit: « Oportet, inquit, ut sit numerosa severitas sanctionum, ubi est licentia crebra culparum. Custodiendae praeterea orthodoxae fidei cura tanto a serenitate mea adhiberi impensior debet, quanto res humanas divina praecedunt. » Et ad locum, de haereticis: « Non habeant potestatem faciendi testamentum, et condendae ultimae voluntatis, neque id capiant quod ipsis ex testamento cujusquam fuerit derelictum, nihil etiam ex donatione aliqua consequantur. Sed si quid in ipsos vel liberalitate viventis, vel morientis fuerit voluntate 125.0403C| collatum, id fisco nostro protinus addicatur. 339 Ipsi vero in nullos aliquid ex facultatibus suis donationis titulo et jure transfundant. Episcopos quoque, vel presbyteros, aliosque clericos, illis creare et habere non liceat, » et reliqua quae ibidem sufficienter lector poterit invenire. Et quia his Christianis Christianorum imperatorum legibus catholica faveat mater Ecclesia, et sanctus demonstrat Gelasius in decreto ad Sicilienses episcopos (Gelasius, ep. 7), ita ad locum dicens: « Quia et filiorum nostrorum principum ita emanavit auctoritas. » Et sanctus Gregorius multoties in Commonitoriis (lib. XI, epist. 54) ad Joannem defensorem euntem in Hispaniam, quae commonitoria ex integro de imperialibus contexuit legibus, quas ecclesiasticas judicavit. » 125.0403D| Et magnus Leo papa in epistola ad universos episcopos per diversas provincias constitutos: « Aliquanti, inquiens, qui ita se demerserunt, ut nullum his auxiliantis possit remedium subvenire, subditi legibus, secundum Christianorum principum constituta, ne sanctum gregem sua contagione polluerent, per publicos judices perpetuo sunt exsilio relegati. » Et item idem in epistola ad Pulcheriam Augustam (ep. 47): « De Eutyche autem totius scandali et pravitatis auctore, hoc clementia vestra praecipiat, ut ab eo loco quo Constantinopolitanae urbi nimis vicinus est, longius transferatur, ne frequentioribus solatiis eorum quos ad impietatem suam traxit utatur. Monasterio quoque ipsius, cui perniciose 125.0404A| indigneque praesedit, catholicum abbatem jubete praeponi, qui illam servorum Dei congregationem, et a pravo dogmate liberare, et institutis veritatis possit imbuere. » Item idem in epistola ad Leonem Augustum (ep. 75): « Sacerdotalem namque et apostolicum tuae pietatis animum etiam hoc malum ad justitiam ultionis debet accendere, quod Constantinopolitanae Ecclesiae puritatem pestilenter obscurat: in qua inveniuntur clerici quidam haereticorum sensui consonantes, et intra ipsa catholicorum viscera assertionibus suis haereticorum partem adjuvantes. In quibus deturbandis, si frater meus Anatolius Constantinopolitanus episcopus cum nimis benigne parcit segnior invenitur, dignamini pro fide vestra etiam istam Ecclesiae praestare medicinam, 125.0404B| ut tales non solum ab ordine clericatus, sed etiam ab urbis habitatione pellantur, ne ulterius sancti Dei populi perversorum hominum contagio polluantur. » Et item in epistola ad Aquileiensem episcopum (ep. 3): « Non autem dubitet dilectio tua nos, si quod non arbitramur neglecta fuerint quae pro custodia canonum et pro fidei integritate decernimus, vehementius commovendos, quia inferiorum ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides negligentesque rectores, qui multam saepe nutriunt pestilentiam, dum austeriorem dissimulant adhibere medicinam. » Et in epistola ad Turibium Asturicensem episcopum: « Quoniam qui alios ab errore non revocat, seipsum errare demonstrat (ep. 93). » Et sanctus Innocentius in epistola 125.0404C| ad synodum Milevitanam (ep. 32, sub finem): « Abscidendi enim sunt 340 qui nos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. Simul autem praecipimus, ut quicunque id pertinacia simili defensare nituntur, par hos vindicta constringat. Non solum autem qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus: quia non multum interesse arbitror inter committentis animum et consentientis favorem. Addo et amplius: Plerumque dediscit errare, cui nemo consentit: quia ut Leo in epistola ad Anatolium dicit: Sicut in mala suasione delinquitur, ita et in mala consensione peccatur. »

VI. Ponendum etiam dignum duximus quid de hujusmodi prave scientibus leges decernant ecclesiasticae. Scriptum est enim in constitutione Synodi Chalcedonensis 125.0404D| (Actione V, Chalced.) ita: « Aetius archidiaconus Constantinopolitanus novae Romae recitavit: Sancta et magna universalis synodus, quae secundum gratiam et sanctiones piorum Christianorumque imperatorum Valentiniani et Marciani Augustorum, congregata est apud Chalcedonem metropolim Bithyniae provinciae in martyrio sanctae martyris Euphemiae, statuit subter adnexa. Dominus et Salvator noster Christus notitiam fidei confirmans discipulis suis ait: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27), ne ullus a proximo suo dissonet in doctrina pietatis, sed aequalitate praedicationis veritatem ostendat. » Et circa finem: « His igitur cum omni undique veritate, diligentia 125.0405A| et sollicitudine a nobis diffinitis, statuit sancta et universalis synodus, alteram fidem nulli licere proferre, aut conscribere, aut componere, aut docere aliter. Eos autem qui ausi sunt componere fidem alteram, aut proferre aut docere, aut tradere alterum symbolum volentibus vel converti, vel ex gentilibus ad cognitionem veritatis venire, vel ex Judaeis, vel haeresi quacunque, si quidem episcopi fuerint aut clerici, alienos esse episcopos ab episcopatu, et clericos a clero: si vero monachi aut laici fuerint, anathematizari. Nec se putent alienos ab hac esse sententia, qui symbolo, id est collationi sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae, ex sanctarum Scripturarum auctoritate, et orthodoxorum magistrorum doctrina, ad credendum et tenendum atque 125.0405B| docendum prolatae, contradicere non verentur. » Item in praefato concilio Chalcedonensi ( canone 4 synodi ) capite tertio, scriptum est: « Qui vere et sincere singularem sectantur vitam competenter honorentur. Quoniam vero quidam utentes habitu monachi ecclesiastica negotia civiliaque conturbant. » Et post pauca: « Monachos vero per unamquamque civitatem aut regionem subjectos esse episcopo, et quietem diligere, et intentos esse tantummodo jejunio et orationi, in locis quibus renuntiaverunt saeculo permanentes. Nec ecclesiasticis vero nec saecularibus negotiis communicent, vel in aliquo sint molesti, propria monasteria descrentes, nisi forte his praecipiatur propter opus necessarium ab episcopo civitatis. Transgredientem vero hanc diffinitionem 125.0405C| nostram excommunicatum esse decrevimus. » Item in concilio Agathensi (can. 38) capite 38: 341 « In monachis quoque praesentis sententiae forma servetur. Quos si verborum increpatio non emendaverit, etiam verberibus statuimus coerceri. » VII. Nunc qualiter resipiscentes suscipiantur, ex ecclesiasticis regulis ponendum censuimus. Ait enim magnus Leo papa in epistola ad Anatolium per Patricium diaconum directa (epist. 83): « Dilectionis tuae inquirendum judicio delegavi, ut scilicet Atticus presbyter, quem talia audere cognoveram, nisi perfecta se satisfactione purgasset, et non solum voce haereticos, sed etiam propriae manus subscriptione damnasset, a communionis gratia esset alienus. » Et post pauca: « Praedictus autem ut 125.0405D| ab omni suspicione contraria liber appareat, quid in Eutyche anathematizet ac damnet evidenter ostendat, et in damnatione erroris expressi remota omni dubitatione subscribat, ita ut Chalcedonensis synodi diffinitionem de fide, cui etiam dilectio tua subscribendo consensit, et quam apostolicae sedis firmavit auctoritas, profiteatur se per omnia servaturum, adjecta subscriptione propriae manus, quae in Ecclesia Christiano populo praesente recitetur, ut pro catholica fide, neque nos negligentes, neque ipse ultra suspectus habeatur. Qui si in eadem pravitate perdurans praecepto salubri parere noluerit, sententiam synodi Chalcedonensis cujus diffinitionibus resultat excipiat. » Et in epistola 125.0406A| ad Pulcheriam Augustam de Eutyche haeresis auctore (epist. 15 in fine) « Si ipse, inquit, qui in hanc tentationem incidit resipiscit, ita ut quod male senserat propria voce et subscriptione condemnet, communio illi sui ordinis reformetur. Quod etiam fratri et coepiscopo meo Flaviano me clementia vestra scripsisse cognoscat, et his quos misimus delegasse, ut venia concedatur si error aboletur. » Et in epistola ad Constantinopolitanos (epist. 25): « Nec quisquam sibi audeat de sacerdotal ordine blandiri, qui potuerit in exsecrandi sensus impietate convinci. Nam si vix in laicis tolerabilis videtur inscitia, quanto magis in eis qui praesunt nec excusatione est digna, nec venia, maxime cum etiam defendere perversarum opinionum commenta 125.0406B| praesumunt, et in consensum suum aut errore aut gratia insanabiles quosque traducunt? Separentur hujusmodi a sanis membris corporis Christi, neque sibi catholica libertas infidelium jugum patiatur imponi. » Et in epistola ad Theodosium (epist. 14): « Ut quia dubitari non potest quae sit Christianae confessionis integritas, et totius erroris pravitas damnetur, et si resipiscens qui deviaverat pro venia supplicet, sacerdotalis ei benevolentia subveniat. » Et in epistola ad Julianum (epist. 19): « Ut si condemnatus presbyter plena satisfactione corrigitur, sententia qua obstrictus est relaxetur. Si vero in eodem insipientiae suae luto jacere delegerit, statuta permaneant, et cum eis habeat sortem, quorum est secutus errorem. » Et in epistola ad Flavianum 125.0406C| (epist. 22): « At si deposita imperitiae suae vanitate resipiscunt, omnique errore damnato fidem veram singularemque suscipiunt, misericordia eisdem episcopalis 342 benevolentia non negetur, mansuro judicio quod praecessit, si impietas merito condemnata in sua pravitate perstiterit. » Etenim in epistola ad Constantinopolitanos (epist. 41 ad Pulcheriam): « Devotionis utrumque est Christianae, ut et pertinaces veritas justa coerceat, et conversos charitas non repellat. » Et in epistola ad Anatolium (epist. 42): « Hi qui plenis satisfactionibus male gesta condemnant, et accusare se magis eligunt quam tueri, pacis et communionis nostrae unitate laetentur, ita ut digno prius anathemate quae contra fidem catholicam sunt recepta damnentur. » Et post paululum: « Neque 125.0406D| enim potest in aliquo benignitas nostra reprehendi, cum satisfacientes recipimus, quos doluimus esse deceptos. Nec aspere igitur communionis nostrae gratia deneganda est, nec temere largienda: quia sicut plenum pietatis est oppressis charitatem Dominicam redhiberi, ita justum est omnia perturbationis auctoribus imputari. » Et post paululum: « Quos convenit, aut percelli pro perfidia. aut laborare pro venia. » Hinc et sanctus Innocentius in epistola synodo Milevitanae directa (Innocent. epist. 32, sub finem): « Inventores vocum novarum, quae, sicut dixit Apostolus, aedificationis nihil, sed magis vanissimas consuerunt parare quaestiones, ecclesiastica communione privari 125.0407A| apostolici vigoris auctoritate censemus. » Et post aliquanta: « Jubemus sane, quoniam Christus Dominus noster propria voce signavit nolle se mortem morientis, tantum ut revertatur et vivat, si unquam ad sanum deposito pravi dogmatis errore resipuerint, damnarintque ea quorum se ipsi praevaricatione damnarunt, eis medicinam solitam, id est, receptaculum suum ab Ecclesia non negari, ne dum eos redeuntes forsitan prohibemus, vere extra ovile remanentes exspectantis hostis rabidi faucibus glutiantur, quos in semetipsis spiculis malae disputationis armarunt. » Et sanctus Gregorius Quirico et caeteris episcopis catholicis in Hibernia (lib. X, epist. 61): « Quicunque a perverso errore Nestorii revertuntur, coram sancta fraternitatis vestrae 125.0407B| congregatione fateantur, eumdem Nestorium cum omnibus suis sequacibus, ac reliquas haereses anathematizantes: venerandas quoque synodos, quas universalis Ecclesia recipit, recipere et venerari promittant, et absque ulla dubitatione sanctitas eos vestra, servatis eis propriis ordinibus, in suo coetu recipiat. » Et in canonibus a beato Martino collectis, capite trigesimo sexto De purganda opinione haeresis: « Si quis episcopus, sive alicujus episcopi presbyter, aut diaconus, in alicujus haeresis opinione offenderit, et ob hanc causam fuerit excommunicatus, nullus episcopus eum in communionem recipiat, nisi prius in communi concilio, porrecto fidei suae libello, satisfaciat omnibus, et ita liberam teneat suam purgationem. Hoc idem et de fidelibus laicis sit 125.0407C| decretum, si in aliquam haeresis opinionem fuerint nominati. » Ostendunt etiam hunc tenorem receptionis formae libellorum, scilicet unius quem direxit Papa Damasus ad Paulinum Antiochenum (epist. 4), cui 343 subscribentes reciperentur Macedoniani, et Eunomiani, et Apollinaristae. Alterius quem direxit Leo (epist. 49) ad synodum Chalcedonensem cui subscribentes reciperentur Nestoriani et Eutychiani. Tertii, cui tempore Coelestini subscribentes reciperentur Praedestinatiani, cujusque tenorem, sicut Lucidus presbyter eum porrexit in synodo Gallicana, supra posuimus. Quarti, quem edidit sanctus Gregorius (lib. X, epist. 30), cui subscribentes reciperentur schismatici.

VIII. Qua conditione resipiscentes, et libellari 125.0407D| satisfactione se Ecclesiae unitati reddentes, recipi debeant, item beatus Leo in epistola ad Januarium episcopum (epist. 3 ad episc. Aquileiens.), de haereticis et schismaticis ita decernit dicens: « Dilectionem, inquit, tuam duximus commonendam, insinuantes ad animae periculum pertinere, si quisquam de his qui a nobis in haereticorum atque schismaticorum sectam delapsus est, et se utcunque haereticae communionis contagione macularit, resipiscens in communione catholica sine professione legitimae satisfactionis habeatur. Saluberrimum enim est, et spiritalis medicinae utilitate plenissimum, ut sive presbyteri, sive diaconi, sive subdiaconi, vel cujuslibet ordinis clerici, qui se correctos videri volunt, 125.0408A| atque ad catholicam fidem, quam jam pridem amiserant, rursum reverti ambiunt, prius errorem suum et ipsos erroris auctores damnari a se sine ambiguitate fateantur, et sensibus pravis dudum peremptis, nulla aspirandi supersit occasio, ne ullum membrum talium posset societate violari, cum per omnia illis professio propria coeperit obviare. Circa quos illam canonum constitutionem praecipimus custodiri, ut in magno habeant beneficio, si, adempta sibi omni spe promotionis, in quo inveniuntur ordine perpetua stabilitate permaneant, si tamen iteratae tinctionis sacrilegio non fuerint maculati. Non levem enim apud Dominum noxam incurrit, qui de talibus ad sacros ordines promovendum aliquem judicarit. Quod si cum grandi examinatione conceditur 125.0408B| inculpatis, multo magis non debeat licere suspectis. Proinde dilectio tua, cujus devotione gaudemus, jungat curam suam dispositionibus nostris, et det operam ut circumspecte ac velociter impleantur quae ad totius Ecclesiae incolumitatem et laudabiliter suggesta sunt, et salubriter ordinata. Non autem dubitet dilectio tua nos, si quod non arbitramur neglecta fuerint quae pro custodia canonum et pro fidei integritate decernimus, vehementius commovendos, quia inferiorum ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides negligentesque rectores, qui multam saepe nutriunt pestilentiam, dum necessariam dissimulant adhibere medicinam. » Item in epistola ad Marcianum de episcopo Constantinopolitano (epist. 1, 11): « Fraternam illi 125.0408C| charitatem non aliter poterimus impendere, quam ut se inimicos catholicae fidei approbet exsecrari, ejusque a se consortium quem merito abjecit abscidat: qui etiamsi magna fuisset satisfactione purgatus, 344 post dubium tamen errorem reversus, catholicis diaconis postponi debuit, non praeponi. » Et in epistola ad Pulcheriam Augustam (epist. 53): « Si ergo clementia vestra propositum meum considerare dignetur, probabit me eo consilio cuncta gessisse, ut sine cujusquam animae detrimento, haereseos tantum obtineretur exstinctio, et ob hoc circa auctores saevissimorum turbinum quiddam consuetudinis minuisse, ut ad indulgentiam postulandam compunctione aliqua possit eorum tarditas excitari. Qui etsi post illud judicium suum tam impium quam 125.0408D| injustum, non sunt catholicae fraternitati ita honorabilis ut fuerunt, suas tamen adhuc sedes obtinent, et episcopatus sui honore potiuntur, aut per veram et necessariam satisfactionem pacem potius Ecclesiae recepturi, aut si haeresim, quod absit, tuentur, professionis suae sint merito judicandi. » His sententiis attendendum, quia ab haeresi revertentes, et per libellarem satisfactionem cum catholica professione debeant recipi, et ab ordine quo inventi fuerint non debeant promoveri, sed et minus honorabiles quam in catholica persistentes ostenduntur haberi. IX. Item de his qui fidei catholicae vel libello porrecto in synodo subscripserunt, et postea ad 125.0409A| pravos devoluti sunt sensus, vel diffinitionibus seu dogmatibus catholicae et apostolicae Ecclesiae doctrinae contrariis subscripserunt, in Carthaginensi concilio, cap. 13 scriptum est (Conc. Carthagin. II, can. 13): « Si quis contra suam professionem vel subscriptionem venerit in aliquo, ipse se honore privabit. » X. Et quia sicut decretis beati Coelestini monstratur, haec Praedestinatiana haeresis illius auctoritate devicta est atque compressa, si quis diffinitionibus illius sensui concordantibus subscripsit in synodo, et postea fuit translatus ad devia, vel etiam si sine subscriptione sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae contraria senserit, legat quid beatus Leo in decretali epistola (epist. 1) ad universos 125.0409B| episcopos per Campaniam, Picenum, Tusciam, et per universas provincias constitutos decreverit cap. 5: « Hoc itaque, inquiens, admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra haec constituta venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostrae futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinae. Ne quid vero sit quod praetermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia constituta tam beatae recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit 125.0409C| denegari. » Quando enim omnium decessorum suorum constituta posuit, Coelestinum cui Sixtus, et Sixtum cui successit Leo, nequaquam excepit. Sed et quando de ecclesiasticis ordinibus et canonum disciplinis apposuit, fidei regulam non omisit. Sed et Chalcedonense concilium eidem (can. 1) favens conscripsit 345 dicens: « Regulas sanctorum Patrum per singula nunc usque concilia constitutas proprium robur obtinere decrevimus. » Beatus nihilominus Gelasius (epist. 6), quae Carthaginensis decrevit synodus cum aliis synodalibus definitionibus roborare studuit, dicens cap. 9 quod apostolica sedes paternos canones pio studio devotoque custodiat. Cumque nobis, inquiens, contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nihil licere, et 125.0409D| cum sedes apostolica super his omnibus, favente Domino, quae paternis canonibus sunt praefixa pio devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est quemquam, vel pontificum, vel ordinum subsequentium, hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere, satisque conveniens, ut totum corpus Ecclesiae in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciat, ubi Dominus Ecclesiae totius posuit principatum. » Et Leo in epistola ad Maximum Antiochenum (epist. 66): « Quoniam universae pacis tranquillitas non aliter poterit custodiri, nisi sua canonibus reverentia intemerata servetur. Nam quod ab illorum regulis et constitutione discordat, apostolicae 125.0410A| sedis nunquam poterit obtinere consensum. » XI. Quia etiam hi, qui post subscriptionem rectae fidei pravis subscripserunt erroribus, si resipuerint, et porrecto libello professionis rectae fidei, cum subscriptione propriae manus, ad catholicam et apostolicam sanctam matrem Ecclesiam devote redierint, pietas ecclesiastica impendat misericordiam, eosque in gradibus suis suscipiat, demonstrat sanctus Hilarius in libro de Synodis ita dicens: « Nihil autem mirum videri vobis debet, fratres charissimi, quod tam frequenter exponi fides coeptae sunt: necessitatem hanc furor haereticus exponit. Nam tantum Ecclesiarum orientalium periculum est, ut rarum sit hujus fidei, quae qualis sit vos judicate, aut sacerdotes aut populum inveniri. Male enim per quosdam 125.0410B| impietati auctoritas data est. In exsiliis episcoporum, quorum causam non ignoratis, vires auctae sunt profanorum. Non peregrina loquor, neque ignorata scribo. Audivi ac vidi vitia praesentium, non laicorum, sed episcoporum. Namque absque episcopo Eleusio, et paucis cum eo, ex majori parte Asianae decem provinciae, intra quas consisto, vere Deum nesciunt, atque utinam penitus nescirent. Cum procliviore enim venia ignorarent quam obtrectarent. Sed horum episcoporum dolor se intra silentium non continens, unitatem fidei hujus quaerit, quam jam pridem per alios amisit. Nam in illa prima collatae expositionis synodo fides hanc habuit necessitatem, cum apud Sirmium per immemorem gestorum suorum dictorumve Osium, novae et tamen jam diu 125.0410C| suppuratae impietatis doctrina proruperat. Sed de eo nil loquor, qui idcirco est reservatus, ne judicio humano ignoraretur qualis ante vixisset. Ubique autem scandala, ubique schismata, ubique perfidia est. Hinc illud est, ut ad professionem subscribendae fidei 346 aliqui eorum, qui antea aliud subscripserant, cogerentur. Nec queror de patientissimis viris orientalibus episcopis, quibus sufficit post blasphemiae voluntatem coacta saltem professio. Gratulandum enim videtur in tanta blasphemantium episcoporum haeretica pertinacia aliquem ex his suscipi poenitentem. Sed inter haec, o beatos vos in Domino et gloriosos, qui perfectam atque apostolicam fidem conscientiae professione retinentes, conscriptas fides hucusque nescitis. Non enim eguistis 125.0410D| littera, qui spiritu abundabatis, neque officium manus ad scribendum desiderastis, qui quod corde a vobis credebatur ore ad salutem profitebamini. Nec necessarium habuistis episcopi legere quod regenerati neophyti tenebatis; sed necessitas consuetudinem intulit exponi fides, et expositis subscribi. Ubi enim sensus conscientiae periclitatur, illic littera postulatur; nec sane subscribi impedit quod salutare est confiteri. » Et sanctus Coelestinus papa ad Cyrillum episcopum Alexandrinum (epist. 10): « Itaque breviter responsum tuae reddimus sanctitati. Etenim quaeris utrum sancta synodus recipere debeat hominem a se praedicata damnantem, an quia induciarum tempus emensum est, sententia dudum lata perduret. 125.0411A| Super hoc utrique consultatione communi communem Dominum consulamus. Nonne nobis respondet illico per prophetam, mortem se nolle morientis (Ezech. XXXIII); et per apostolum Paulum, omnem hominem velle salvum fieri, et venire ad scientiam veritatis? (I Tim. II.) Nunquam displicet Deo accelerata in quocunque correctio? Tuae sit hoc sanctitati, vel venerando fratrum concilio, ut orti in Ecclesia strepitus comprimantur, et finitum Deo juvante negotium votiva correctione discamus. » Et item: « Nos et quod contra fas est, etiam sacerdotes volumus esse correctos, quibus aut praemissa conventione consulemus, aut in hos necesse est damnationis sententiam, si abutuntur nostra salubri admonitione, firmemus. Hoc tamen erit post damnationem pravi 125.0411B| dogmatis plenum correctionis indicium, si revocent omnes ad Ecclesiam, qui propter Christum caput ejus videntur exclusi: quo nisi fiat quod dicimus, ejiciendus ejicietur, quamvis in nostra communione sint isti, quos tales cognoscimus exstitisse. » Et Leo in epistola ad Theodosium Augustum (epist. 35): « Cumque a se hoc quod eidem profuturum sit, expeti desiderarique cognoverit, catholicorum sententiis toto corde consentiat: ita ut sinceram communis fidei professionem, absolutissima subscriptione, coram omni clero et universa plebe declaret, apostolicae sedi, et universis Domini sacerdotibus atque Ecclesiis publicandum. » Et item idem in epistola ad Pulcheriam Augustam (epist. 53): « Quamvis, inquit, incommutabiliter inimicissimam Christianae religionis 125.0411C| haeresim detestamur, ipsos tamen, si non dubie corrigantur, et digna se satisfactione purificent, ab ineffabili misericordia Dei nostri non judicemus alienos: 347 sed potius cum gementibus gemimus, cum flentibus flemus, et sic utimur justitia commotionis, ut non amittamus remedia charitatis. Quod sicut pietas vestra cognoscit, non verbis suis promittitur, sed etiam factis docetur. Siquidem pene omnes, qui in consensum praesidentium in illo Ephesino non judicio sed latrocinio, aut traducti fuerant aut coacti, rescindendo quod statuerant, et condemnando quod scripserant, perpetuam culpae abolitionem et apostolicae pacis gratiam sunt adepti. Si autem clementia vestra propositum meum considerare dignetur, probabit me eo consilio cuncta gessisse, ut sine 125.0411D| cujusquam animae detrimento haereseos tantum obtineretur exstinctio. » Et sciendum est quoniam hae sententiae in undecimo isto capitulo, quae de toties et tam granditer praevaricantibus conscribuntur, ad illam canonum formam pertinent, qua secundum rationis et temporis qualitatem, aut propter Ecclesiae utilitatem, aut propter pacis ac concordiae unitatem, non praejudicatis majorum statutis, quaedam aliquando indulgentur, non ad illam, qua pro lege irrefragabiliter tenenda constituuntur. Unde Leo ad Rusticum Narbonensem episcopum (epist. 95) ita dicit. « Nam cum quaedam interrogationes modum diligentiae videantur excedere, intelligo eas colloquiis aptiores esse quam scriptis: quia sicut quaedam 125.0412A| sunt quae nulla possint ratione convelli, ita nonnulla sunt, quae aut pro consideratione aetatum, aut pro necessitate rerum oporteat temperari: illa semper conditione servata, ut in his quae vel dubia fuerint aut obscura, id noverimus sequendum, quod nec praeceptis evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum Patrum inveniatur adversum. » Quas singillatim singulas formas et sanctus Paulus demonstrat ad Corinthios, dicens: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium, et reliqua. His autem qui matrimonio juncti sunt praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere (I Cor. VII, 6), et sequentia. Et concilium Africanum in uno capitulo de Donatistis ad locum (can. 35): « Propter Ecclesiae pacem et utilitatem, ut et ipsis Donatistis, 125.0412B| quicunque clerici correcto consilio ad catholicam unitatem transire voluerint, secundum uniuscujusque episcopi catholici voluntatem atque consilium, qui in eodem loco gubernat Ecclesiam, si hoc paci Christianae prodesse visum fuerit, in suis honoribus suscipiantur, sicut prioribus ejusdem divisionis temporibus factum esse manifestum est. Non ut concilium, quod in transmarinis partibus de hac re factum est dissolvatur: sed ut illud maneat circa eos, qui sic transire ad catholicam volunt, ut nulla per eos unitatis compensatio procuretur. » Et reliqua quae ibi prosequitur. Sanctus autem Innocentius in duabus epistolis, ad Marcianum scilicet episcopum, et ad Macedones episcopos (ep. 28 et 29), bas utrasque formas demonstrat. Scilicet ut quos Bonosus 125.0412C| etiam in haeresi ante damnationem suam ordinaverat, si ad catholicam transire decreverint, in 348 ordinibus suis suscipiantur. Quos autem post damnationem suam etiam de catholica ordinavit, ab ordine removeantur ecclesiastico.

Sed et Leo utrasque has formas de una eademque re in uno capitulo ostendit ad Rusticum Narbonensem episcopum dicens (cap. 1): « Nulla, inquit, ratio sinit ut inter episcopos habeantur, qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a comprovincialibus episcopis cum metropolitani judicio consecrati. Unde cum saepe quaestio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam istis esse tribuendum quod non docetur fuisse collatum? Si qui autem clerici ab istis pseudoepiscopis 125.0412D| in eis Ecclesiis ordinati sunt, quae ad proprios episcopos pertinebant, et ordinatio eorum consensu et judicio praesidentium facta est, potest rata haberi, ita ut in ipsis Ecclesiis perseverent. Aliter autem vana habenda est consecratio, quae nec loco fundata est, nec auctoritate munita. » Et item ad eumdem in eadem epistola (cap. 10): « In adolescentia constitutus, si urgente aut metu mortis, aut captivitatis periculo, poenitentiam gessit, et postea, timens lapsum incontinentiae juvenilis, copulam uxoris elegit ne crimen fornicationis incurreret, rem videtur fecisse venialem, si praeter conjugem nullam omnino cognoverit. In quo tamen non regulam constituimus, sed quid sit tolerabilius aestimamus. Nam secundum 125.0413A| veram cognitionem, nihil magis ei congruit qui poenitentiam gessit, quam castitas perseverans et mentis et corporis. » Sic et de his utrisque formis item Innocentius ad Macedones episcopos scribit (epist. 10): « Pervideat ergo dilectio vestra hactenus talia transisse, et advertite quod utique ut dicitis necessitas imperavit, in pace jam constitutas Ecclesias non praesumere. Sed ut saepe accidit, quotiescunque a populis aut a turba peccatur, quia in omnes propter multitudinem non potest vindicari, inultum solet transire. Priora ergo dimittenda dico Dei judicio, et de reliquo maxima sollicitudine praecavendum. » Et aliquanto superius: « Ergo quod pro remedio ac necessitate temporis statutum est constat primitus non fuisse, ac fuisse regulas veteres, quas 125.0413B| ab apostolis aut apostolicis viris traditas Ecclesia Romana custodit, custodiendasque mandat his qui eam audire consueverunt. Sed necessitas temporis id fieri magnopere postulabat. Ergo quod necessitas pro remedio reperit, cessante necessitate debet utique cessare pariter quod urgebat, quia alius est ordo legitimus, alia usurpatio quam ad praesens fieri tempus impellit. » Et sanctus Gelasius ad omnes Episcopos (epist. 6), de institutis ecclesiasticis moderate pro temporum qualitate dispositis ita capitulo secundo dicit: « Priscis igitur pro sui reverentia manentibus constitutis, quae ubi nulla vel rerum vel temporum perurget angustia regulariter convenit custodiri. » Et reliqua. Sed et in hoc XI capitulo utraeque istae formae monstrantur, cum a 125.0413C| beato Coelestino profertur ( epist. ad Nestorium sub finem ): « Nos, inquit, et quod contra fas est etiam sacerdotes volumus esse correctos, quibus sicut praemissa correctione consulimus, ita 349 in hos necesse est damnationis sententiam, si abutuntur nostra salubri admonitione, firmemus. » De canonum autem formis, quas quidam non attendentes solertius ecclesiasticas regulas inter se autumant discordare, quae et quot sint, et quas singulae canonum complectantur sententias, quia sagaces et studiosi non indigent, devotis atque simplicibus, si Dominus spatium et otium dederit, quod gratia sua nobis ostenderit, sicut doctrina magistrorum accepimus, scribere temporis processu disponimus, quibus nihil discors, nihil sibi dissidens in sacris canonibus 125.0413D| lector quilibet facillime valebit dignoscere. Sed pro temporum varietate et causarum, atque medicatione morborum, per diversa organa, ut ab unico multiplici prolata spiritu, cuncta consona, cuncta reperiet temporis, necessitatis, atque infirmitatis causae convenientia. Uti enim necessitatum ac temporum inaequalitas opportunitatis postulat congruentiam, ita et diversa morborum genera cogunt invenire, sicut notum est, diversa medicamentorum experimenta.

XII. Quod qui post pravi erroris subscriptionem orthodoxae fidei detrectat subscribere, etiam proprio sit judicio condemnatus, idem sanctus Coelestinus in eadem epistola ad eumdem Cyrillum episcopum 125.0414A| (epist. 10): « Studeo quieti catholicae, studeo pereuntis saluti, si tamen voluerit aegritudinem confiteri. Quod ideo dicimus, ne volenti se corrigere forsitan deesse videamur. Nam et si nobis sustinentibus uvam, spinas sibi addiderit, impleatur manentibus statutis prioribus sui fructu judicii, colligatque quod sulco diabolico seminavit, non nostro consilio, sed se periturus auctore. Probet nos veloces pedes ad effundendum sanguinem non habere, quando sibi etiam remedium cognoscat oblatum. » Et Beda in sententia Evangelii Lucae dicit (Luc. III, 14): « Ite, inquiens, ostendite vos sacerdotibus. Nullum Dominus eorum, quibus haec corporalia praestitit beneficia, invenitur misisse ad sacerdotem, nisi leprosos: quia quisquis vel haeretica pravitate, vel superstitione 125.0414B| gentili, vel Judaica perfidia, vel etiam schismate fraterno, quasi vario colore per Domini gratiam caruit, necesse est ad Ecclesiam veniat, coloremque fidei verum quem acceperit ostendat. » Et item: « Novem itaque indigent uno, ut quadam unitatis forma coagulentur, et decem sint. Unum autem non eis indiget ut custodiat unitatem. Quamobrem ut unus ille qui gratias egit unicae Ecclesiae significatione approbatus atque laudatus est, ita illi novem qui gratias non egerunt, reprobi effecti a consortio unitatis exclusi sunt. Ideoque tales in novenario numero tanquam imperfecti remanebunt; et merito eos Salvator quasi ingratos ubi sunt inquirit. Scire Dei eligere, nescire reprobare est. » Et quoniam hujusmodi homini nulla opera bona 125.0414C| prosint, Prosper ex verbis sancti Augustini in libro sententiarum, capite 124, dicit: « Non sunt opera bona, nisi quae per fidem et dilectionem fiunt, quia alterum sine altero 350 nullius virtutis fructum parit. » De baptismo etiam Beda in epistola Petri dicit: « Quod ergo aqua diluvii non salvavit extra arcam positos sed occidit, sine dubio praefigurabat omnem haereticum, licet habentem baptismatis sacramentum, non aliis sed ipsis aquis ad inferna mergendum, quibus arca sublevatur ad coelum. » Et Prosper in libro Sententiarum, capite 324: « Regenerationis gratiam ita etiam hi non minuunt qui ejus dona non servant, sicut lucis nitorem loca immunda non polluunt. Qui ergo gaudes baptismi perceptione, vive in novi hominis sanctitate, et 125.0414D| tenens fidem quae per dilectionem operatur, habe bonum quod nondum habes, ut prosit tibi bonum quod habes. » Quia nec sacrificium illi est salutare. Idem Prosper in eodem libro capite decimo quinto dicit: « Quisquis bene cogitat quid Deo voveat, et quae vota persolvat, seipsum voveat et reddat: hoc exigitur, hoc debetur. Imago Caesaris reddatur Caesari, imago Dei reddatur Deo. Sed sicut videndum est quod offeras, ita etiam considerandum est ubi offeras: quia veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam locus non est. » Quia communicatio corporis et sanguinis Christi hujusmodi homini non ad salutem, sed ad judicium proficit, in eodem libro isdem Prosper capite 338 dicit: « Caro Christi fidelium 125.0415A| vita est, si corpus ipsius esse non negligant. Fiant ergo corpus Christi, si volunt vivere de spiritu Christi. » Et item capite 339: « Escam vitae accipit, et aeternitatis poculum bibit, qui in Christo manet, et cujus habitatio est Christus. Nam qui discordat a Christo, nec carnem ejus manducat, nec sanguinem bibit, etiamsi tantae rei sacramentum ad judicium suae praesumptionis quotidie indifferenter accipiat. » Et item capite 69: « Sacramentum summae pietatis in judicium sibi sumit indignus. Bene enim esse non potest male accipienti quod bonum est. » Quia etiam nec martyrium hujusmodi homini proficit ad salutem, sanctus Gregorius in libro decimo octavo Moralium (cap. 14) dicit: Auro locus est in quo conflatur. Nam juxta hoc quod jam et ante nos dictum 125.0415B| est, « quisquis extra Ecclesiae unitatem patitur, poenas pati potest, martyr fieri non potest, quia auro locus est in quo conflatur. » Et sanctus Gregorius in epistola ad Secundinum servum Dei reclausum (lib. VII, epist. 52): « Est locus penes me, et stabis super petram. Quis est locus qui non sit in Deo, dum cuncta ab ipso per quem creata sunt continentur? Sed tamen est locus apud eum, videlicet sanctae Ecclesiae unitas, in qua super petram statur, dum confessionis ejus soliditas utiliter tenetur. De quo loco subjungitur, Tunc videbis posteriora mea (Exod. XXXIII, 23). In petra enim, id est in sancta Ecclesia stantes Dei posteriora videmus, quando jam ea quae in fine promissa sunt coelestis patriae gaudia contemplamur. » Et Ambrosius in libro primo de Excessu 125.0415C| fratris sui, ita de illo loquens dicit: « Advocavit ad se episcopum, nec ullam veram putavit nisi verae fidei gratiam, percunctatusque ex eo est 351 utrumnam cum episcopis catholicis, hoc est cum Romana Ecclesia conveniret. Et forte ad Luciferum in schismate regionis illius Ecclesia erat. Lucifer enim se a nostra tunc temporis communione diviserat. Et quanquam pro fide exsulasset, et fidei suae reliquisset haeredes, non putavit tamen fidem esse in schismate. Nam etsi fidem erga Deum tenerent, tamen erga Dei Ecclesiam non tenebant, cujus patiebantur velut quosdam artus dividi, et membra lacerari. Etenim cum propter Ecclesiam Christus passus sit, et Christi corpus Ecclesia sit, non videtur ab his exhiberi Christo fides, a quibus evacuatur ejus passio, 125.0415D| corpusque distrahitur. » Unde synodus Laodicensis capite 6, dicit: « Quod haeretici non permittendi sint ingredi in domum Dei, in haeresi permanentes. » Sed et de istiusmodi sine vita viventibus Prosper in praefato libro cap. 364 dicit: « Ita sunt in vite palmites, ut viti nihil conferant, sed inde accipiant unde vivant; sic quippe vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum, et manere in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo. Nam praeciso palmite potest de viva radice alius pullulare; qui autem praecisus est, sine radice non potest vivere. » Mortuus est enim divinis 125.0416A| oculis, etiamsi visum fuerit hominibus virtutes facere, sicut et in Actibus apostolorum (Act. XIX, 14) filii Scevae videbantur ejicere daemones, et Judas apostolus cum animo proditoris multa signa inter caeteros apostolos fecisse narratur. Quemcunque enim, inquit item Beda in Evangelio Lucae, post baptisma sive pravitas haeretica, seu mundana cupiditas arripuerit, mox omnium prosternet in ima vitiorum. Unde recte nequiores hunc eum spiritus dicuntur ingressi, quia non solum habebit illa septem vitia, quae septem spiritalibus sunt contraria virtutibus, sed et per hypocrisim ipsas se virtutes habere simulabit. Et quia hujusmodi collocutio sit cavenda, Apostolus dicit: Haereticum hominem post primam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus 125.0416B| est hujusmodi, et proprio judicio condemnatus (Tit. III, X). Et sanctus Hieronymus in V Psalmo: « Hic autem, inquit, quod dicit, Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, VII), et ex consequentibus psalmi, et ex ipso ordine intelligere possumus quia de haereticis dicit: Qui enim operatur iniquitatem, suam tantum animam occidit; qui autem haereticus est, et loquitur mendacium, tot occidit quot induxerit. » Unde quanto studio patres nostri haereticorum colloquia devitabant, demonstrat Polycarpus apostoli Joannis discipulus, qui compellatus, ut ei responderet compulsus a Marcione, dicenti sibi, « Agnoscisne me? respondit, Agnosco primogenitum Satanae. Et de Joanne apostolo legitur, quia illotus a balneo exiit dicens: Fugite, ne et balnea 125.0416C| corruant, ubi Cherintus lavatur. Et Prosper in praefato libro cap. 265. Quia affluit, inquit, insipienti eloquentia, tanto magis cavendus est, quanto magis ab eo in his quae audire inutile est, delectatur 352 auditor, et eum quoniam ordinate dicere audit, etiam vere dicere existimat. » Unde et Dominus confitentibus silentium imponebat daemonibus, ut ne quis, dum eos audiret praedicantes, sequeretur errantes. Quapropter et in synodo, cui praesedit sanctae memoriae Flavianus ( Concil. Chalced. Act. 1, ex actione 7 Constantinopolit. Flaviani ), de damnatione Eutichetis ad locum ita scriptum habetur: « Et surgens sancta synodus acclamavit dicens: Anathema ipsi. Et post haec Flavianus episcopus dixit: Dicat sancta synodus quid meretur praesens 125.0416D| neque confitens rectam fidem, neque consentire volens praesenti synodo, sed perseverare suae perversitati et saevae suae malevolentiae. Seleucus episcopus dixit: Dignus quidem est iste damnatione, sed in sanctitatis vestrae humanitate positum est. Flavianus episcopus dixit: Si confitens proprium peccatum, anathematizaret dogma proprium, et consentiret nobis sequentibus traditiones sanctorum Patrum, merito dignus esset venia. Sed quia permanet in eadem malignitate, subjacebit canonum vindictis. Et item Flavianus episcopus dixit, Eutyches quondam presbyter et archimandrites. Et post aliquanta: » Unde gementes perfectam ejus perditionem decrevimus per Dominum Jesum Christum ab eo 125.0417A| blasphematum, extraneum esse ab omni officio sacerdotali, et a nostra communione, et primatu monasterii, scientes et his qui postea cum eo colloquentur et ad eum convenerint denuntiantes, quoniam rei erunt et ipsi poenae excommunicationis, si qui non declinaverint confabulationes ejus. Flavianus episcopus Constantinopolitanus judicans subscripsit, et hoc modo caeteri subscripserunt. Sed et talium nomina, id est in haeresi permanentium de sacris dypticis eradi, et in Ecclesia penitus taceri, sicut perpetuo damnatorum ab auctoritate divinitus promulgata praecipiuntur. Sicut Gelasius papa in epistola ad Euphemium Constantinopolitanum episcopum (epist. 9) demonstrat, dicens: « Adhuc, inquit, quaeritis quando fuerit damnatus Acacius, quasi revera, 125.0417B| etiamsi eum nullus ante damnasset, non habuerit ab orthodoxae et apostolicae communionis, cujus praevaricator exstitit et desertor, participatione secludi: sicut etiam quilibet, qui fuerit ante catholicus, cuicunque haeresi communicans, merito judicatur a nostra societate removendus, aut in tali sorte defunctus inter catholicorum nomina nullatenus computari. Miramur tamen quomodo ista profertis: hoc est, ut et synodum Chalcedonensem vos suscipere pro fide catholica profiteamini, et eos quos damnavit sectantium communicatores non pariter generaliterque putetis fuisse damnatos. Ostendite ergo, quae synodus in unaquaque haeresi, cum erroribus successores eorum his communicantes simul non omnes damnarit et complices. » Et item in eadem 125.0417C| aliquando superius: « Petistis igitur per litteras, quas per Simplicium diaconum destinastis, et de his quos ordinavit Acacius, majorum traditione confectam, et vestrarum praecipue regionum sollicitudini 353 vestrae congruam praeberemus sine difficultate medicinam. Quo nos vultis ultra condescendere? quid tacetis? quid verecundamini verbis exprimere quod corde gestatis? Ipsa vos saltem verecundia quam iniquum sit debuit commonere. An forsitan ut haereticorum, damnatorumque, et his vel eorum successoribus communicantium nomina consentiamus admitti? Hoc non est condescendere ad subveniendum, sed evidenter ad inferna dimergi. Parcite, quaeso, et nobis et vobis, » et sequentia.

CAPUT XXXVIII. 125.0417D| Sequitur tandem totius rei digestae ex quatuor capitulis, quoniam quintus de baptismo in hoc quarto de Redemptione Christi continetur, Epilogus succincte compositus, ut non debeat fastidiri legentibus, a contradictorum verae fidei responsione laciniosa remotus, volens sanare quem demonstrat trigesimo octavo capitulo, ac si triginta et octo annis jacentem languidum, male sentientium scilicet chorum, duo de quadraginta numero, qui legis decalogo per quatuor sancti Evangelii libros impletur, minus habentem, et a dilectione Dei ac proximi, quam legis pariter et Evangelii scriptura commendat, vacuum incedentem. In quo licet plures sint choro, si acquiescere veritati consenserint, quasi unus recuperabunt in unitate fidei sanitatem. Quia praeter unitatem catholicae nullus cuilibet 125.0418A| patet salutis locus: a cujus unitate quisque discrepat, salutem quae ab uno est consequi nequaquam valet.

EPILOGI CAPUT I. Quoniam quidem longe superius quando et ubi et unde primum haec Praedestinatiana haeresis exorta, et per quos ac qualiter sit revicta monstravimus, et capitula nuper in Synodo secus Leucorum civitatem relecta, adversus veritatem falso compilata, Scripturarum et catholicorum auctoritate ostendimus: quatuor nihilominus capitula contra Praedestinatianos noviter reexortos, quibus hoc praeter opusculum quo ista excepimus tribus libellis respondimus, ex Patrum dictis collecta orthodoxae fidei congruere eadem auctoritate docuimus: quodque omnis haeresis 125.0418B| semel revicta cum auctoribus ac sectatoribus suis perpetuo sit damnata, et non viritim in quaestionem suscipienda, sed mox ut in sibilum caput levaverit conculcanda, et ipsi ejus anhelitus comprimendi: qualiterve a quacunque haeresi resipiscentes suscipiantur, vel si permanserint desipientes anathematizentur, ex decretis divinitus promulgatis collegimus. 354 Quae omnia fors et apte aliquibus ad legendum plurima, ad transcribendum autem si qui voluerint nimia videbuntur, sicut despecta quibusdam contradictoribus visa sunt quatuor memorata succincte collecta capitula. Tandem epilogi more brevius ex praecedentibus, pro legentium ac scribentium compendio, quaedam colligere capitulatim curavimus, ut simplicibus ita sint cognita, quatenus 125.0418C| sapientibus non sint onerosa, et per ea lector facile possit cognoscere quae sit veritas de praescientia et praedestinatione Dei, de gratia et libero arbitrio, de eo quod Deus secundum Apostolum vult omnes nomines salvos fieri, licet non omnes salventur, et de eo quod Christus pro omnibus passus sit, licet non omnes passionis ejus salventur mysterio. Unde quicunque plura desiderant cuncta superiora legant. Si vero haec sufficientia quae sequuntur eis suffecerint, de his fidem accommodent veritati praedicatae ab his fidei et sinceritati catholicae. Si quis vero secus sentiens, secundum formam in proxime distinctis capitulis ex auctoritate ecclesiastica comprehensam, episcopali consensu vel synodali decreto, servato per omnia privilegio sanctae catholicae et apostolicae 125.0418D| Romanae Ecclesiae, et ipsius in toto orbe terrarum primae sedis pontificis, consentire, et cum sancta catholica et apostolica unitate suscipere sive subscribere detrectaverit, ipse ab ejus se compage et unitatis secernet communione, cujus esse noluerit socius disciplinae. Nam semper sic habuit catholica omnis Ecclesia, ut qui in una communione consentiunt, uno dogmate, una charitate, uno teneantur assensu. Sicut enim communio et ex omnibus offerentibus una fit, et una redit in omnibus, non parte corporea, sed virtute divina: sic unanimitas per omnes illi communicantes excurrit: quod demonstratur tunica Salvatoris, quae inconsutilis erat desuper contexta per totum, de qua milites, caetera 125.0419A| vestimenta in quatuor partes juxta suum numerum dividentes, sortem miserunt. Quadripertita autem vestis Domini, quadripertitam ejus figuravit Ecclesiam, toto scilicet qui quatuor partibus constat terrarum orbe diffusam, et omnibus eisdem partibus aequaliter, id est concorditer distributam. Tunica vero illa sortita, omnium partium significat unanimitatem, quae charitatis vinculo continetur. Si enim charitas, juxta Apostolum, et supereminentiorem habet viam, et supereminet scientiae, et super omnia praecepta est, merito vestis qua significatur desuper contexta perhibetur. In sorte autem quid nisi Dei gratia commendata est? Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit: quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit, et cum sors 125.0419B| mittitur, non personae cujusque vel meritis, sed occulto Dei judicio ceditur. Nam si non est unius consensionis signum una communio, quid erit quod ad confitendam omnis Ecclesiae consonantiam mystice celebratur, petendo Deum Patrem omnipotentem per Dominum nostrum Jesum Christum, 355 ut acceptentur et consecrentur sancta sacrificia illibata, quae offeruntur pro Ecclesia sancta catholica, ut pacificetur, custodiatur, adunetur, et regatur toto orbe terrarum, et pro omnibus qui illa offerunt communicantes? Nec se quisquam Christum agnoscere arbitretur, sicut nec illi cognoverunt, quorum oculi tenebantur ne eum agnoscerent usque ad fractionem panis, si ejus corporis particeps non est, id est Ecclesiae, cujus unitatem in sacramento 125.0419C| panis commendat Apostolus, dicens: Unus panis unum corpus multi sumus (I Cor. X, 17), ut cum eis benedictum panem porrigeret, aperirentur oculi eorum ut eum agnoscerent: aperirentur utique ad ejus cognitionem, remoto scilicet impedimento, quo tenebantur ne illum agnoscerent. Non autem incongruenter accipiamus hoc impedimentum in oculis eorum a Satana fuisse, ne agnosceretur Christus, sed tamen a Christo facta est promissio usque ad sacramentum panis, ut unitate corporis ejus participata removeri intelligatur impedimentum inimici, ut Christus possit agnosci. Cujus caro vere est cibus, et sanguis ejus vere est potus. Cum enim de cibo et potu id appetant homines, ut non esuriant, neque sitiant, hoc veraciter non praestat nisi iste cibus et potus, qui 125.0419D| eos a quibus sumitur immortales et incorruptibiles facit: id est societas ipsa sanctorum, ubi pax erit et unitas plena atque perfecta. Propterea quippe, sicut etiam hoc ante nos intellexerunt homines Dei, Dominus noster Jesus Christus corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit, quae ad unum aliquid rediguntur ex multis. Namque aliud in unum ex multis granis conficitur, aliud in unum ex multis acinis confluit. Denique jam exponit quomodo id fiat quod loquitur, et quid sit manducare corpus ejus et sanguinem bibere: Et qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in eo. Hoc est ergo manducare illam escam, et illum bibere potum, in Christo manere, et illum manentem 125.0420A| in se habere, ac per hoc qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio non manducat spiritalem ejus carnem, licet carnaliter et visibiliter premat dentibus sacramentum corporis et sanguinis Christi, sed magis tantae rei sacramentum ad judicium sibi manducat et bibit, quia immundus praesumit ad Christi accedere sacramenta, quae alius non digne sumit, nisi qui mundus est, de quibus dicitur, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Neque hoc sacrificio absolvuntur, aut hujus sine judicio efficiuntur participes, eorum existentes contrarii, quae per tantorum sanctorum sacerdotum ora divina inspiratione sunt praedicata, et conscriptione subscripta: sicut nec collectio omnium potest absolvi, si contraria dicat et contraria 125.0420B| faciat, confitens se nosse Deum factis autem negans, etsi communicet sacerdoti a cujus praedicatione et subscriptione dissentit. Sic quippe nec istis proderit male sentientibus secundum traditionem ecclesiasticam ecclesiasticos gradus 356 nisi ad condemnationem suscipere, et traditioni ecclesiasticae fidei contraire. Quia sicut os et manus unius ejusdemque corporis membra sunt, ita unius ejusdemque Ecclesiae membra sunt ordinatores et ordinati, sacerdotes et populus, sive cum catholicis catholici, sive cum non fidelibus infideles. Inde est enim quod a Domino in fine saeculi colligi jubentur zizania de medio tritici et alligari fasciculis ad comburendum. Hinc est quod sancto propheta Ezechiel testante, quod si sacerdos non distinxerit populo, ipse quidem populus 125.0420C| in suo peccato morietur, animam autem ejus de manu sacerdotis inquiret. Non ait, quia extra peccatum populi est sacerdos non morietur, sed quia in suo peccato populus morietur, anima autem ejus de manu sacerdotis requiretur, et populus quidem pro seipso tantum, sacerdos vero etiam pro populo morietur. Hinc est quod si caeco caecus ducatum praebeat, non ipse qui ducatum praebet solus, sed ambo in foveam cadunt. Hinc est quod sanctus Leo per universas provincias episcopis constitutis denuntiat: « Quod si quis fratrum contra statuta venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se sciat officio submovendum, nec communionis ecclesiasticae futurum esse consortem qui socius esse noluit disciplinae, et qui ab omnium decessorum suorum 125.0420D| decretis, quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, deviare praesumpserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. » Caeterum sicut olim sanctus Cyprianus dixerat, servatur a nobis patienter et leniter charitas animi, honor Collegii, vinculum fidei, concordia sacerdotii, et quantum ex nobis est, cum omnibus hominibus, et etiam cum his qui oderunt pacem, habere pacem desideramus: unumquemque vero sua conscientia conveniat, et ab ecclesiastica pace nemo se quod non optamus sejungat. »

EPILOGI CAPUT II. Quid sit inter gratiam et praedestinationem, et inter praescientiam et praedestinationem. 125.0421A| Augustinus in libro de praedestinatione sanctorum (cap. 10) dicit: « Si discutiatur et quaeratur unde quisque sit dignus, non desunt qui dicant voluntate humana, nos autem dicimus gratia vel praedestinatione divina. Inter gratiam porro et praedestinationem hoc tantum interest, quod praedestinatio est gratiae praeparatio, gratia vero jam ipsa donatio. Quod itaque ait Apostolus: Non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis (Ephes. II, 9), gratia est. Quod autem sequitur, Quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus, praedestinatio est, quae sine 125.0421B| praescientia non potest esse, potest autem esse sine praedestinatione praescientia. Praedestinatione quippe Deus 357 praescivit quae fuerat ipse facturus, unde dictum est: Fecit quae futura sunt. Praescire autem potens est etiam quae ipse non facit, sicut quaecunque peccata. Quia etsi sunt quaedam quae ita peccata sunt ut poenae sint etiam peccatorum, unde dictum est: Tradidit illos Deus in reprobam mentem ut faciant quae non conveniunt (Rom. I, 28), non ibi peccatum Dei est, sed judicium. Quocirca praedestinatio Dei, quae in bono est, gratiae est ut dixi praeparatio, gratia vero est ipsius praedestinationis effectus. » Et Prosper contra Gallos actione XV: « Dubium non est, sine ulla temporali differentia Deum et praescisse simul et praedestinasse quae ipso erant auctore facienda, 125.0421C| vel quae malis meritis justo erant judicio retribuenda, praescisse autem tantummodo, non etiam praedestinasse, quae non ex ipso erant causam operationis habitura. Potest itaque sine praedestinatione esse praescientia, praedestinatio autem sine praescientia esse non potest. » Et in recapitulatione 15 contra Gallos: « Quae enim ex Dei munere habemus, et quae praescita dicuntur, non possunt non esse praedestinata, et quae praedestinata appellantur, non possunt non esse praescita. In malis autem operibus nostris sola praescientia Dei intelligenda est: quia sicut praescivit et praedestinavit quae ipse fecit, et ut faceremus dedit, ita praescivit tantum non etiam praedestinavit, quae nec ipse fecit, nec ut faceremus exegit. » Et in libro Sententiarum cap. 379: « Neminem 125.0421D| Deus ad peccandum cogit, praevidet tamen eos, qui propria voluntate peccabunt. Cur ergo non vindicet justus quae fieri non cogit praescius? Sicut enim nemo memoria sua cogit facta esse quae praeterierunt, sic Deus praescientia sua non cogit facienda quae futura sunt. Et sicut homo quaedam quae fecit meminit, nec tamen omnia quae meminit fecit; ita Deus omnia quorum ipse auctor est praescit, nec tamen omnium quae praescit ipse auctor est: quorum autem non est malus auctor, justus est ultor. » Nemo igitur praescientia Dei, sicut nec praedestinatione ipsius, perit: sed qui perseveranti infidelitate vel iniquitate periturus erat, Deus cujus essentiali scientia nil praeterit, acciditque futurum, 125.0422A| periturum praescivit; qui non ideo perit quoniam Deus illum periturum praescivit, sed quia periturus erat, Deus omnia sciens etiam antequam fiant, illum periturum praescivit. Et ut non Deus praescit nisi quod est omnino futurum, ita quod praescit non potest non esse futurum.

Huic perspicuae veritati contradicunt moderni haeretici, asserentes reprobos a Deo ut praescitos, ita et ad interitum praedestinatos. Et contraria veteres senserunt Praedestinatiani, dicentes Deum secundum praescientiam perituros damnare. Contra quos sanctus Augustinus in libro de Praedestinatione sanctorum, exponens sententiam Scripturae dicit: « Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus (Sap. IV, 11). Hoc dictum est, inquit, secundum pericula 125.0422B| vitae hujus, non secundum praescientiam Dei, qui hoc praescivit quod futurum erat, non quod 358 futurum non erat, id est, quod ei mortem immaturam fuerat largiturus ut tentationum subtraheretur incerto, non quod periturus esset qui mansurus in tentatione non esset. De hac quippe vita legitur in libro Job: Nunquid non tentatio est vita humana super terram (Job I, 7)? » et item dicit: « Si enim judicarentur homines pro meritis suae vitae, quae non habuerunt morte praeventi, sed habituri essent si viverent, nihil prodesset ei qui raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus, nihil prodesset eis qui lapsi moriuntur, si ante morerentur; quod nullus dicere Christianus audebit. » De quo errantium pernicioso errore latius ibidem facundissimus 125.0422C| doctor destruendo illum eloquitur. Sanctus quoque Gregorius, posterior tempore, sed prior loco, in libro vigesimo nono Moralium, praedestinationem Dei, quae sine praescientia esse non potest, et semper in bono est, quia aut ad donum pertinet gratiae, aut ad retributionem justitiae, in divinis operibus, quae semper bona sunt, inter quae computantur, cum per indebitam gratiam salvantur electi, et per debitam justitiam reprobi puniuntur, ita manifestissime monstrat (cap. 10), dicens: « Deus qui sine initio semper exstitit, praescivit de se hoc quod in utero Virginis per initium sumpsit; et quia praescivit disposuit; quia disposuit, nihil profecto in humana forma sine sua voluntate toleravit. Convincatur ergo cur de flagellis suis homo queritur qui ortum usum 125.0422D| praescire non potuit, si ipse etiam qui ortum usum praesciendo disposuit, et se inter homines ad flagella praeparavit. » Et item (lib. XXIX, cap. 7): « Tenebrosa ostia (Job XXXVIII, 17) tunc Dominus vidit, cum claustra inferni penetrans, crudeles spiritus perculit, et mortis praepositos moriendo damnavit. Quod idcirco non adhuc de futuro, sed jam de praeterito dicitur, quia hoc quod facturus erat in opere, nimirum jam fecerat in praedestinatione. » Et paulo post: « Dum enim angustias mortis petiit, fidem suam in gentibus dilatavit. » Cujus nobis verba evidenter ostendunt, quia quod claustra inferni penetrans crudeles spiritus perculit, et mortis praepositos moriendo damnavit, quod jam fecerat in praedestinatione, 125.0423A| et post fecit in opere, ad retributionem justitiae pertinet: quod dum angustias mortis petiit, fidem suam in gentibus dilatavit, quod jam fecerat in praedestinatione, et post fecit in opere, ad donum gratiae sine dubio pertinet. Et infra in eodem libro (cap. 15): « Hinc est, inquit, quod et Moyses, qui et valida fortibus et terrena infirmis dicturum se noverat, dicebat: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea (Deut. XXXII, 2). Sed ecce audivimus quo munere gentilitas vocatur: audiamus nunc qua districtione Judaea repellitur. Audivimus quomodo deserta extollat, arentia infundat: audiamus nunc quomodo ea quae quasi videntur interna projiciat. Neque enim sic colligit electos ut non etiam judicet reprobos, neque sic quibusdam 125.0423B| culpas relaxat, ut non et in quibusdam feriat. Scriptum quippe est: Misericordia enim et ira ab illo (Eccli. V, 7.) »

359 Et quia nuper, ut vermes redivivo impiae famis furore commoti, rescatentes Praedestinatiani, et acuentes linguas suas sicut serpentes, spuentesque venenum aspidum de sub labiis suis, contendunt Dei praedestinationem geminam esse, palliantes non per totum rejiciendo nomine abominandum sensum perversae intelligentiae. Quia sicut venerabilis Beda presbyter in Commento Evangelii Lucae dicit: « Nulla falsa doctrina est, quae non aliqua vera intermisceat. » Et sanctus Cyrillus ad Eulogium presbyterum (epist. 37): « Non omnia, inquit, quaecunque dicunt haeretici fugere et refutare decet. Multa enim confitentur 125.0423C| sicut et nos confitemur: velut Ariani quando dicunt Patrem quia Creator est omnium et Dominus, nunquid propter hoc fugere consequens est hujusmodi confessiones? Sic et in Nestorio dicat, licet duas naturas, diversitatem significans carnis et Verbi, altera enim Verbi natura, altera carnis est, sed tamen nequaquam unionem confitetur nobiscum. Nos autem haec unientes in unum, unum Christum, unum Filium, eumdem unum Deum confitemur. » Et item ubi supra venerabilis Beda presbyter ex verbis Augustini: « In haereticis et malis catholicis non sacramenta communia, in quibus nobiscum sunt et adversum nos non sunt, sed divisionem paci veritatique contrariam, qua adversum nos sunt, et Deum non sequuntur nobiscum, detestari et prohibere debemus. 125.0423D| Unde quoniam Gothescalcus et sui complices geminam praedestinationem dicunt, non per totum neque in toto hoc refutare debemus, sed sensum catholicae fidei contrarium in hoc dicto, quo praedestinationem Dei geminam astruunt, fidei catholicae filii abominari et anathematizare debemus. Dicunt enim, ut supra longe praemisimus, quia sicut electi a Deo praedestinantur ad vitam, ita reprobi a Deo praedestinantur ad mortem. Qui tam vitandi sunt Ecclesiae, ut si fieri potest, sicut de leprosis haereticos significantibus legitur, longius remoti magno clamore Christum interpellent, et cum aliis turbis non comprimant; de quibus legitur, Qui steterunt a longe (Luc. XVII, 12). Qui vero in sinu catholicae matris 125.0424A| Ecclesiae positus, ita Dei praedestinationem voluerit dicere geminam, ut in effectu operum Dei, qui fecit quae futura sunt, hoc recto sensu intelligat: scilicet ut ad electos donum gratiae pertinere, et secundum superiorem sensum, ad reprobos retributionem justitiae fateatur: ut dono gratiae electi sint praedestinati ad vitam, et illis vita sit praedestinata aeterna: reprobi autem non a Deo praedestinentur ad poenam, sed ex retributione justitiae illis poena praedestinetur aeterna. Non discordat a vero si hanc Dei praedestinationem sic dicit geminam, sicut catholici doctores charitatem geminam dicunt, quae una est, et in praeceptis duobus, dilectione videlicet Dei et proximi, gemina dicitur. Et sicut unus est Spiritus et duo data: ita una est Dei praedestinatio, quae aut ad donum 125.0424B| pertinet gratiae, aut ad retributionem justitiae. Et sicut Paulus 360 dicit: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt (II Cor. II, 15); uno eodemque bono odore quidam salvi fiunt, quidam autem pereunt: qui salvi fiunt, gratiae dono salvantur et coronantur: qui pereunt, sua iniquitate pereunt, et ex retributione justitiae puniuntur. » Et ut beatus Gregorius in Tractatu Ezechielis prophetae, sed et in Moralibus Job dicit: « Panis vitam fortium roborat, parvulorum necat, et lenis sibilus equos mitigat, catulos instigat, et unus idemque sol ceram liquat, lutum stringit. » Sicut et beatus Augustinus in septimo psalmo exponit dicens: « Sed quia non sagittas tantum, sed etiam vasa mortis dixit in arcu Dominum parasse, 125.0424C| quaeri potest quae sint vasa mortis, an forte haeretici: nam et ipsi ex eodem arcu, id est ex iisdem scripturis in animas, non charitate inflammandas, sed veneno mortis perimendas insiliunt; quod non contingit nisi promeritis. Propterea divinae Providentiae etiam ipsa dispositio tribuenda est: non quia ipsa peccatores facit, sed quia ipsa ordinat cum peccaverint. Malo enim voto per peccatum legentes, male coguntur intelligere, ut ipsa sit poena peccati. Quorum tamen morte filii catholicae Ecclesiae tanquam quibusdam spinis a somno excitantur, ut ad intelligentiam divinarum proficiant Scripturarum. Oportet enim haereses esse, ut probati, inquit, manifesti fiant inter vos, cum manifesti sint Deo. An forte easdem sagittas et vasa mortis disposuit ad perniciem infidelium, 125.0424D| et ardentes vel ardentibus operatus est ad exercitationem fidelium? Non enim falsum est quod Apostolus dicit: Aliis sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem. Et ad haec quis idoneus? Non ergo mirum, si idem apostoli et vasa mortis eis, a quibus persecutionem passi sunt, et igneae sagittae sunt ad inflammanda corda credentium. Post hanc autem dispensationem justum veniet judicium, de quo ita dicit, ut intelligamus unicuique homini supplicium fieri de peccato suo, et ei iniquitatem in poenam converti. Nec putemus illam tranquillitatem et ineffabile lumen Dei de se proferre unde peccata puniantur: sed ipsa peccata sic ordinare, ut quae fuerunt delectamenta homini peccanti, sint instrumenta 125.0425A| Domino punienti. » Et Prosper in libro Epigrammatum capite vigesimo octavo, De duplici opere Dei: « Si omnes homines simul consideremus, quorum alii misericordia salvi fiunt, alii veritate damnantur, universae viae Domini, id est misericordia et veritas, suo fine distinctae sunt. Si autem solos sanctos intueamur, non discernentur hae viae. Individua enim ibi est, et a misericordia veritas, et a veritate misericordia: quia beatitudo sanctorum et de munere est gratiae, et de retributione justitiae.

Epigramma.

Omnibus in rebus geminum est opus Omnipotentis, Totum aut justitia est quod gerit, aut pietas. Quae simul in terras descendunt lucis ab arce, Ne cuiquam parti desit utrumque bonum. Et quoniam cuncti auxilio miserantis egemus, Praecedit semper gratia justitiam, 125.0425B| Damnantem elatos, salvantem justificatos, Quos Deus et donis auxerit et meritis. » Et item idem in eodem libro capite decimo sexto, De justitia et gratia quibus Dei constat praedestinatio: « Duae sunt retributiones justitiae, cum aut bona pro bonis, aut mala redduntur pro malis. Tertia est retributio gratiae, cum per regenerationem remittuntur mala et retribuuntur bona: atque ita manifestatur quod universae viae Domini misericordia et veritas. Illam autem impiorum retributionem, qua pro bonis mala restituunt, Deus nescit, qui nisi retribueret bona pro malis, non esset cui retribueret bona pro bonis. Epigramma.

Justitiae merces gemina est, cum vel bona rectis 125.0425C| Vel pravis digne cum mala restituit. Salvatrix autem cunctorum gratia Christi Non pensans meritum diluit omne malum, Credentesque omnes renovans baptismate sacro, Dat bona quae propter det meliora bonis. » Verum sanctus Gregorius praedestinationes, id est effectus divini operis, plurali numero in libro vigesimo nono Moralium ponit. « Unde pro mediocritate nostrae intelligentiunculae, ex doctrina ipsius et aliorum Ecclesiae magistrorum, quo sensu hoc dixerit, qualiterve secundum veritatem intelligendum sit, in praecedentibus istius opusculi sufficienter ostendimus. » EPILOGI CAPUT III. Quia sit sanctorum praedestinatio, et quod a Deo electi ad vitam praedestinati sint, et vita illis sit praedestinata aeterna. Reprobi autem non a Deo praedestinati, sed praesciti atque relicti ad poenam sint, poena autem ex retributione justitiae illis sit praedestinata aeterna. 125.0425D| Sanctus Augustinus in libro de Bono perseverantiae (cap. 14), dicit: « Haec est praedestinatio sanctorum, nihil aliud, praescientia scilicet et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicunque liberantur. Caeteri autem ubi nisi in massa perditionis justo divino judicio relinquuntur? » Et Prosper in actione octava (resp. 9), ad Januenses Camillum et Theodotum presbyteros: « Agnoscamus itaque sapienter, pieque fateamur, praescisse incommutabiliter Deum, 362 quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex 125.0426A| eis non perderet quemquam. Et si haec praescivit, beneficia sua illum, quibus nos dignatur liberare, praescisse. Et hanc esse praedestinationem sanctorum, praedestinationem scilicet et praeparationem gratiae Dei, qua certissime liberantur quicunque liberantur. Caeteros autem, quos a generali perditione humani generis gratia non exemit, justo noverimus judicio non exemptos, ut quid nobis remissum sit in eis discamus, de quorum queri damnatione non possumus. Non est enim iniquitas apud Deum, neque quisquam sub judicio ejus innocens perit. » Et item in libro de Ingratis contra Pelagianos, . . . . Omnibus una est Natura, et pariter nequeunt bona vel mala velle. Et tamen ex istis miseratrix gratia quosdam Eligit, et rursum genitos baptismate transfert 125.0426B| In regnum aeternum, multis in morte relictis. Et item: Qui vero tenebris exempti in lumine vivunt, Gaudent, et quantum sibi sit bonitate vocantis Dimissum, ex illis discunt qui debita solvunt. Et item beatus Augustinus in libro Hypomnesticon (lib. VI, in princip.) dicit: « Prius ergo ipsum nomen praedestinationis quid indicet exponamus: deinde esse apud Deum, qui sine acceptione personarum est, praedestinationem divinarum Scripturarum auctoritate probabimus. Praedestinatio quippe a praevidendo, et praeveniendo, vel praeordinando futurum aliquid dicitur. Et ideo Deus, cui praescientia non accidens est, sed essentia fuit semper et est, quidquid antequam sit sic praescit, praedestinat, et 125.0426C| propterea praedestinat, quia quale futurum sit praescit. Ideo et Apostolus, Nam quos praescivit, inquit et praedestinavit (Rom. VIII, 29). Sed non omne quod praescit praedestinat. Mala enim tantum praescit: bona vero et praescit et praedestinat. Quod ergo bonum est, praescientia praedestinat, id est priusquam sit in re praeordinat. Hoc cum ipso auctore esse coeperit, vocat, ordinat, et disponit. Unde et sequitur: Nam quos praedestinavit hos et vocavit: et quos vocavit illos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit. Jam igitur apertius disseramus quod loquimur, quomodo erga humanum genus praescientia sua et praedestinatione Deus generaliter, in quo iniquitas non est, utatur. Massae itaque humani generis, quae in Adam et Eva praevaricatione damnabilis 125.0426D| mortalisque facta est, non conditione divina generaliter, sed ex debito poena cruciatusque gehennae debetur: venia vero non merito, sed Dei justi judicis misericordiae largitate confertur. Quia vero justus et misericors Deus, praesciusque futurorum, ex hac damnabili massa, non personarum acceptione, sed judicio aequitatis suae irreprehensibili, imo incomprehensibili, 363 quos misericordia gratuita praescit, praeparat, id est praedestinat ad aeternam vitam. Caeteros autem poena, ut praedixi, debita punit; quos ideo punit, quia quid essent futuri praescivit, non tamen puniendos ipse fecit vel praedestinavit, sed tantum, ut dixi, in damnabili massa praescivit. » Et post aliquanta: « Oportet 125.0427A| igitur ut ad ea quae superius disputare coepimus revertamur. Diximus namque de damnabili humani generis massa Deum praescisse misericordia, non meritis, quos electione gratiae praedestinavit ad vitam: caeteros vero, qui judicio justitiae ejus hac gratia efficiuntur expertes, praescisse tantum vitio proprio perituros, non ut perirent praedestinasse. Sed, ut dixi, quos in operibus impietatis et mortis praescivit, non praeordinavit, nec impulit, in quibus Deum provocantes ad iracundiam, salutis fidem aut praedicatam sibi accipere nolunt, aut Deo judice non possunt, vel accepta male utuntur, et ob hoc traduntur in reprobum sensum, ut non faciant ea quae conveniunt, his poenam praedestinatam esse rite fatemur. »

125.0427B| Commemorandum etiam duximus quia abutuntur redivivi, quibus innisi fuerant in vetustis cineribus olim Praedestinatiani sepulti, apostolicis testimoniis ad suam confirmandam sententiam, « Attulit, » quin Deus, « in multa patientia vasa irae perfecta sive aptata vel praeparata ad perditionem, et cujus vult miseretur, et quem vult indurat. » Contra quos exposuit illa beatus Augustinus hoc modo in libro de Praedestinatione sanctorum (cap. 9): Attulit in multa patientia vasa irae, et caetera usque praeparavit in gloriam: « Fides, inquit, et inchoata et perfecta donum Dei est, et hoc donum quibusdam dari, quibusdam non dari, omnino non dubitat qui non vult manifestissimis sacris litteris repugnare. Cur autem non omnibus detur, fidelem movere non debet, qui 125.0427C| credit ex uno omnes isse in condemnationem sine dubitatione justissimam, ita ut nulla Dei esset justa reprehensio etiamsi nullus inde liberaretur. Unde constat magnam esse gratiam quod plurimi liberentur, et quid sibi deberetur in eis qui non liberantur agnoscant. » Et ad Sixtum presbyterum (epist. 105): « In vasis quae perfecta sunt ad perditionem quae damnatae debita est massae, agnoscant vasa ex eadem massa in honorem facta quid eis misericordia divina largita sit. » Et in epistola ad Optatum (epist. 157): « Dixerat, Apostolus scilicet, figulum luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam. Merito autem videretur injustum quod fiunt vasa irae ad perditionem, si non esset ipsa universa ex Adam massa damnata. Quod ergo fiunt 125.0427D| nascendo vasa irae, pertinet ad debitam poenam: quod autem fiunt renascendo vasa misericordiae, pertinet ad indebitam gratiam. Ostendit ergo Deus iram suam, non utique animi perturbationem, sicut est quae ira hominis nuncupatur, sed justam fixamque vindictam, quod de stirpe inobedientiae ducitur propago peccati atque supplicii. Et homo natus ex muliere, sicut in libro Job scriptum est, brevis est vita et plenus iracundia (Job XIV, 1). Ejus enim rei vas 364 est qua plenus est. Unde irae vasa dicuntur. » Et post paululum de electis, « ut in eis, id est relictis, discant agere gratias Deo, quod ab eis non suis meritis, quae in eadem massa paria fuerunt, sed illius miseratione discreti sunt. » Et in libro II 125.0428A| de Nuptiis et Concupiscentia (cap. 3). « A quo enim quis devictus est, sicut dicit Scriptura, huic et servus addictus est. Nec quisquam nisi per gratiam liberatoris isto solvitur vinculo servitutis, a quo est hominum nullus immunis. Per unum quippe hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Sic est ergo Deus nascentium conditor, ut omnes ex uno eant in condemnationem, quorum non fuerit renascentium liberator. Ipse quippe dictus est figulus, ex eadem massa faciens aliud vas in honorem secundum misericordiam, aliud in contumeliam secundum judicium, cui cantat Ecclesia misericordiam et judicium (Psal. C). » Et in libro de Bono perseverantiae (cap. 11), de eo 125.0428B| quod scriptum est: « Cujus vult miseretur, et quem vult indurat. Non enim est iniquitas apud Deum, absit. Sed inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus. Universae enim viae Domini misericordia et veritas. Investigabilis ergo est misericordia ejus, quia cujus vult miseretur nullis praecedentibus meritis, et investigabilis veritas, quia quem vult obdurat, ejus quidem praecedentibus meritis, sed cum eo cujus vult miseretur plerumque communibus. Sicut duorum geminorum, quorum unus assumitur, unus relinquitur, dispar est exitus, merita communia: in quibus tamen sic alter magna Dei bonitate liberatur, ut alter nulla ejus iniquitate damnetur. » Et in epistola ad Sixtum presbyterum (epist. 105): « Quaerimus enim meritum obdurationis 125.0428C| et invenimus, merito namque peccati universa massa damnata est: nec indurat Deus impertiendo malitiam, sed non impertiendo misericordiam: quibus enim non impertitur, nec digni sunt, nec merentur, ac potius ut non impertiatur hoc digni sunt, hoc merentur. Quaerimus autem meritum misericordiae, nec invenimus, quia nullum est, ne gratia evacuetur si non gratis donatur, sed meritis redditur. » Et in libro de Praedestinatione gratiae (c. 2): « Occurrit enim cur pereant ex his aliqui, cum Omnipotens omnes homines salvos fieri velit, et ad agnitionem veritatis venire. Deinde cur rursus induret alios misertus aliorum, aut quomodo omnes homines vult salvos fieri, cum ipse nonnullos ne salventur induret. » Et post aliquanta (cap. 3): « Si 125.0428D| ergo, ut apparuit, de praevaricatoris semine omnes nascimur debitores, quoniam in ipso omnes, sicut ait Apostolus, peccaverunt (Rom. V), et ipsa jam in principio unde descendimus massa damnata est, nullus de duritia sua, nullus de poena conqueri audeat, quae etiam non existentibus peccatis propriis, sola nascendi conditione debetur. Quod vero Deus aliis gratuita vocatione conversis misericordiam largitur indebitam, non ad dispensatoris injustitiam, sed ad donantis misericordissimam liberalitatem veritatis ratione referendum est. » Et 365 paulo post (cap. 4): « Itaque ex superiore hujus parte sententiae qua dicit, cujus vult miseretur, puto quod nullus nisi indignus misericordia audeat disputare: 125.0429A| quod vero sequitur, quem vult indurat, ibi paululum humanae mentis intentio verbi novitate confunditur. Sed non ita intelligendum est, quasi Deus in homine ipsam quae non esset duritiam cordis operetur. Quid est enim aliud duritia, quam Dei obviare mandatis? Ergo quidquid post illam praevaricationem natus homo supplicii patitur, juste reddi meritoque fateatur. Indurare enim dicitur Deus eum quem mollire noluerit: sic etiam excaecare dicendus est eum quem illuminare noluerit: sic etiam repellere eum quem vocare noluerit. »

Et hoc, quod verbis eximii doctoris de vasorum interitus praeparatione vel obduratione ostendimus manifestum est totum fieri ex retributione justitiae quoniam non a Deo in Adam conditi, sed ex Adae 125.0429B| per peccatum vitiato, et juxta Scripturam maledicto semine, in iniquitatibus concepti, et in peccatis nati filii irae omnes natura sumus. Quos autem praedestinavit illos et vocavit, et quos vocavit illos et justificavit, quod ex dono totum sit gratiae, quia non de Adam nati, sed ut adoptionem filiorum reciperemus, quam in Adam ex quo mortales sumus perdidimus, in Christo renati per adoptionis gratiam Dei filii facti sumus. Et haec item, de justitia relictis et gratia electis, sententiae Actuum apostolorum, quibus etiam abutuntur Praedestinatiani, demonstrant dicente Paulo: Et nos mortales sumus, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi 125.0429C| vias suas (Act. XIV, 14). Et quidem non sine testimonio, videlicet quo eum Deum esse cognoscere poterant, sicut et in Epistola ad Romanos demonstrat, permisit quidem, id est reliquit, ut alibi Scriptura dicit de Deo quia reliquit hominem in manu consilii sui, quod est ex retributione justitiae, merite massam damnatam perditioni debitam. Et item de electis in eisdem apostolorum Actibus scriptum est: « Crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam (Act. III, 48). Generaliter enim massa perditionis totius humani generis, peccante Adam ab ordine primae conditionis dejecta est in perditionem damnationis; a qua aeterna damnatione, ab exordio saeculi, peccato, ut diximus, primi hominis damnificata, a Deo autem ante omnia saecula praescita 125.0429D| non praedestinata, a Deo praedestinati ante omnia saecula ad vitam aeternam eripiuntur per saecula viritim omnes, qui in electorum, id est gratia de massa perditionis lectorum, grege numerantur per Christum Dominum nostrum praedestinatorum caput et lumen. Et haec electio, id est gratia de massa perditionis lectio (ab eo qui legitis flores lego), non illa est qua Saul et Judas in Scripturis leguntur electi. Scriptum est enim de Saul, Electus et bonus, et non erat vir de filiis Israel melior illo. Et de Juda electo, sed non in electione electorum collecto. 366 Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? quem ab hac electione, id est gratiae lectione, Dominus alibi etiam discrevit, dicens: Non 125.0430A| de omnibus vobis dico, ego scio quos elegerim. Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum. Propterea dixit: Non estis mundi omnes. « Unde beatus Augustinus in libro de Correptione et Gratia (cap. 7) dicit: « Electi sunt autem, » quin undecim apostoli, « ad regnandum cum Christo, non quomodo electus est Judas ad opus cui congruebat. Ab illo quippe electus est, qui novit bene uti etiam malis, ut et per ejus opus damnabile illud, propter quod ipse venerat, opus venerabile compleretur. Cum itaque audimus: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est (Joan. VI)? illos debemus intelligere electos per misericordiam, illum per judicium. Illos ergo elegit ad obtinendum regnum suum, illum ad effundendum sanguinem suum. Merito sequitur vox ad regnum 125.0430B| electorum: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo nobis omnia donavit. » Hinc et sanctus Ambrosius in commento Epistolae ad Romanos (cap. 8) dicit: « Quos praescivit et praedestinavit. Istos quos praescivit futuros devotos sibi, ipsos elegit ad promissa praemia capessenda ut hi qui credere videntur et non permanent in fide coepta, a Deo electi negentur, quia quos Deus elegit apud se permanent. Est enim qui ad tempus eligitur, sicut Saul et Judas, non de praescientia, sed praesenti justitia. Conformes fieri imaginis Filii sui. Hoc dicit, quia ideo praedestinantur in futurum saeculum, ut similes fiant Filio Dei. »

Quibus Scripturae atque doctorum verbis Praedestinatianorum 125.0430C| destruitur falsitas, qui pro eo quod Saul et Judas leguntur electi a Deo, praedestinatos et electos ad interitum reprobos conantur astruere. Cum sicut in sanctis Scripturis invenimus, si Saul lacrymas suas lacrymis Samuelis pro se effusis conjungeret, non in perpetuum abjiceretur a Domino. Et si Judas poenitentiam apud Jesum pium judicem egisset, quam apud Judaeos impios egerat, non in aeternum periret. Sua ergo iniquitate Judas periit, non Dei electione, sicut Praedestinatiani susurrant, male interpretantes verba beati Augustini, sicut et veteres eorum patres fecerunt, manducantes uvam acerbam, unde istorum dentes usque hodie obstupescunt, et audientibus proponentes: Audite, inquiunt, quid Augustinus dicat: Illos elegit ad obtinendum regnum 125.0430D| suum, et istum elegit ad effundendum sanguinem suum. Non enim aliter Judas poterat nisi et hoc ageret unde periret, quia praedestinatus ad interitum erat. Et tali dicto praedicant Deum mali auctorem. Judam vero mali immunem, qui aliter non poterat nisi ut per Domini traditionem ad interitum iret, quo praedestinatus erat. Et nolunt legere libros beati Augustini quos adversus eos egerat: in quibus, sicut saepe diximus, electos praedestinatos, reprobos autem in massa perditionis relictos inculcat. 367 Quos libros si legunt, aut intelligere negligunt, aut quantum ex ipsis est pravo sensu pervertunt. Quorum doctrina quam sit consputabilis et refutanda, omnis sapiens sanum intelligit. Neque enim nomen 125.0431A| electus, sive electio, in Scripturis inventum semper ad ante saecularem Dei praedestinationem electorum, sicut nec relictus vel relictio ad reproborum damnationem pertinet. Scriptum quippe est in libro Regum, dicente Elia, Et relictus sum ego solus (III Reg. XIX, 18). Et Dominus: Reliqui mihi septem millia virorum qui non curvaverunt genu ante Baal (Rom. XI, 4). De qua relictione dicit Apostolus: Reliquiae per electionem salvae fient (Rom. III). Et Jeremias in Threnis: Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei. Vocavit adversus me tempus, ut contereret electos meos (Thren. I, 15). Et in Canticis canticorum: Dilectus meus, candidus et rubicundus, electus ex millibus (Cant. V, 20). Qui ab Apostolo appellatur praedestinatus filius Dei in virtute secundum spiritum 125.0431B| sanctificationis (Rom. I, 4). Sed et in hoc loco, unde ex verbis beati Augustini suam pravam sententiam conantur astruere de Juda electo, ostendendum est quam prave intelligant. Ait idem doctor mirabilis: « Electi sunt, inquiens, videlicet undecim apostoli, ad regnandum cum Christo, non quomodo electus est Judas ad opus cui congruebat. » Hoc dicit, quia talis erat ut dignus esset per quem sibi ac complicibus, et suasori ejus diabolo tam damnabile, et cunctis credentibus opus venerabile compleretur. Necesse quidem erat ut hoc opus fieret, quia aliter genus humanum peccatis venditum non poterat a morte debita redimi, nisi illius morte qui sine peccato suo venerat occidi, sicut scriptum est, quoniam sic oportebat Christum pati, et intrare in gloriam 125.0431C| suam. Et quia sic oportet fieri, et sicut item scriptum est: Necesse est ut veniant scandala (Matth. XVIII, 7). Et Lucas dicit: Impossibile est ut non veniant scandala. Vae autem illi per quem veniunt (Luc. XXXVII, 1). Et Apostolus dicit: Oportet autem et haereses esse, ut qui probati sunt manifesti fiant in vobis (I Cor. XI, 19). Impossibile est ergo, ut exponunt doctores, in hoc mundo erroribus aerumnisque plenissimo scandala saepissime non venire: sed vae illi qui quod impossibile est non venire, suo vitio facit ut per se veniat; sicut hic Judas qui proditioni animum praeparabat. De quo scriptum est, Tunc abiit, ac si diceret, spontaneus non quaesitus, et exquisivit a principibus sacerdotum: Quid vultis mihi dare et ego eum vobis tradam (Matth. XXVI, 14)? quoniam 125.0431D| non solum ardens avaritia, sed et eodem vitio vehementissime inflammatus, fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat. Et ideo sicut beatus Augustinus dicit: Electus est per judicium ab illo qui novit bene uti etiam malis ad opus cui congruebat: ut per ejus opus damnabile, illud propter quod ipse venerat opus venerabile compleretur. Sicut electus est rex Saul a Domino, qui facit regnare hypocritam propter peccata populi, quique dicit: Ipsi regnaverunt et non ex me; principes exstiterunt et non cognovi ad contemptum suum in contumaciam populi vindicandam (Ose VIII, 4). 368 Quod et Scriptura non tacuit dicens: Dixit autem Dominus ad Samuel: Audi vocem populi. Non enim te abjecerunt, sed me, 125.0432A| ne regnem super eos. Verumtamen praedic eis jus regis (I Reg. VIII, 7). Et paulo post: Samuel dicit ad populum: Et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis, et non exaudiet vos Dominus in die illa. Sic namque Saul et Judas electi sunt ad opera quibus congruebant, sicut idem beatus Augustinus in libro de Gratia et libero Arbitrio (cap. 23) dicit: « Quando, inquiens, auditis dicentem Dominum, Ego Dominus seduxi prophetam illum (Ezech. XIV): et quod ait Apostolus, Cujus vult miseretur, et quem vult indurat: et, tradidit eos in reprobum sensum (Rom. IX), mala eorum merita praecessisse nolite dubitare. Sic et electus est Saul ad illa exsequenda in populum durae cervicis et indomabilis animi, quae Dominus praedici eis a Samuele praecepit. 125.0432B| Sicut e contrario de Moyse scriptum est in libro Ecclesiastico, Elegit eum ex omni carne. Et ad quid eum Deus elegerit, paulo post sequitur, docere Jacob testamentum, et judicia sua Israel (Eccli. XLV, 4, 6). Et si electus est Judas ad tradendum Dominum, qui pro redemptione omnium occidi venerat, sicut quantum de servo ad Dominum comparatio duci potest, sanctus Gregorius ad decollandum Sanctolum religiosum presbyterum pro diacono, pro quo se morti obtulerat, de quodam Langobardo in libro refert Dialogorum (lib. III, cap. 37). Ait enim: Vir autem Domini deductus est in medium, atque ex omnibus viris fortibus electus est unus, de quo dubium non esset quod uno ictu caput ejus abscideret. Et paulo inferius: Hunc electus interfector calce 125.0432C| pulsavit ut surgeret. Et infra: Tunc electus carnifex evaginatum gladium tenens, et de quibus iste electus sit supra dicit: Omnes qui in eodem loco inventi sunt Langobardi convenerunt, sicut sunt nimiae crudelitatis, laeti ad spectaculum mortis. » Et Judas filius perditionis de omnibus membris Antichristi filii perditionis ad tradendum Christum electus est merito suae iniquitatis, ut per ejus opus damnabile, ut Augustinus dicit, opus venerabile propter quod Christus venerat compleretur. Videndum etiam quomodo hinc verbis beati Ambrosii verba concordant sancti Augustini. Ait enim Ambrosius: « Est qui ad tempus eligitur, sicut Saul et Judas, non de praescientia, sed de praesenti justitia. » Et sanctus Augustinus in libro de Correptione et Gratia (cap. 125.0432D| 1): « Qui vero perseveraturi non sunt, ac sic a fide Christiana et conversatione lapsuri sunt, ut tales eos hujus vitae finis inveniat, procul dubio nec illo tempore quo bene pieque vivunt in electorum numero computandi sunt. Non enim sunt a massa illa perditionis praescientia Dei et praedestinatione discreti. Et ideo nec secundum propositum vocati, ac per hoc nec electi, sed in eis vocati de quibus dictum est, Multi vocati, non in eis de quibus dictum est pauci vero electi (Matth. XXI, 14). Et tamen quis eos neget electos, cum credunt et baptizantur, et secundum Deum vivunt? Plane dicuntur electi a nescientibus quid futuri sunt, non ab illo qui eos novit 369 non habere perseverantiam, quae ad beatam vitam perducit 125.0433A| electos, scitque illos ita stare ut praescierit esse casuros. »

Notandum etiam quia ex hac sententia, et quibusdam aliis beati Augustini, veteres Praedestinatiani haeresim condiderunt, quod ab eis qui non sunt praedestinati ad vitam percepta baptismi gratia non auferat originale peccatum: et etiamsi fuerint in Christo regenerati qui praedestinati non sunt, et pie justeque vixerint, nihil eis prosit, sed tandiu reserventur donec ruant et pereant, nec ante eos ex hac vita quam hoc eis contingat auferri. Quos confutavit Prosper (contra Gallos, c. 3) dicens: « Quia omnis homo qui credens in Patrem et Filium et Spiritum sanctum regeneratur in baptismo, tam a propriis peccatis quae mala voluntate et actione contraxit, 125.0433B| quam ab originali quod a parentibus traxit absolvitur. Sed si recedens a Christo, et alienus a gratia finit hanc vitam cadens in perditionem, non in id quod remissum est recidit, nec in originali peccato damnabitur, sed propter postrema crimina ea morte afficietur, quae propter illa quae remissa sunt debebatur. Et qui reliquerunt Deum et relicti sunt, et ex bono in malum propria voluntate mutati sunt, licet fuerint renati, fuerint justificati, ab eo tamen qui illos tales praescivit non sunt praedestinati, quia Dei praescientiam tales eos futuros nec latuit nec fefellit. Et ideo nunquam tales elegit, nunquam praedestinavit, et perituros nunquam ab aeterna damnatione discrevit. » Et sanctus Gregorius evidenter demonstrat in libro quarto Moralium (cap. 28), 125.0433C| quia homo primus ad vitam conditus, si non peccaret, nequaquam ex se gehennae filios, sed eos qui nunc per redemptionem salvandi sunt generaret. « Quemque Deus peccaturum praescivit non praedestinavit, sed sicut scriptum est, in manu consilii sui reliquit (Eccli. XV, 14), isdem autem voluntatis propriae libertati relictus, se et omnes ex traduce sui seminis genitos perditioni obnoxios et condemnandos effecit. Deus autem ex eadem massa perditionis totius humani generis, secundum praescientiam suam, ut Petrus in capite Epistolae primae dicit, quosdam elegit (I Petr. I, 2), id est gratia ante meritum omne praeelegit et praedestinavit, id est gratia praeparavit, nam electi iidem sunt et praedestinati ad vitam, et vitam illis praedestinavit aeternam. Sicut elegit nos, 125.0433D| inquit Apostolus, in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate, praedestinans nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suae, in laudem gloriae gratiae suae. In qua gratificavit nos in dilecto Filio suo, in quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae suae: quae superabundavit in nos in omni sapientia et prudentia, ut ostenderet nobis mysterium voluntatis suae secundum bonam voluntatem suam, quam proposuit in illo, in dispositionem plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo quae in coelis sunt, et quae in terris in ipso. In quo etiam et sortem consecuti sumus, 125.0434A| praedestinati secundum propositum ejus qui 370 universa operatur secundum consilium voluntatis suae, ut simus in laudem gloriae ejus (Rom. VI, 23). Et Evangelium: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum, id est praedestinatum est ab origine mundi. Et item Apostolus, Gratia autem Dei vita aeterna (Rom. VI, 28). Quos autem praescivit non praedestinavit, judicio justo reliquit ad poenam, et ex retributione justitiae poenam illis praedestinavit, id est praeparavit aeternam. »

Ait enim idem, catholicae et apostolicae sanctae sedis Romanae, omnium scilicet Ecclesiarum in toto orbe terrarum matris atque magistrae pontifex, in homilia Evangelii 34: « Angelorum quippe et hominum naturam ad cognoscendum se Dominus condidit, 125.0434B| quam dum consistere ad aeternitatem voluit, eam procul dubio ad suam similitudinem creavit. » Et in homilia Evangelii XVII: « Quid autem animas hominum nisi cibum Domini dixerim, quae ad hoc sunt conditae, ut in ejus corpore trajiciantur, id est ut in aeternae Ecclesiae augmentum tendant? » Et in XVII libro Moralium: « Ad vitam namque homo conditus, in libertate propriae voluntatis sponte sua factus est debitor mortis. » Et item in libro XX Moralium: « Humanum igitur genus, recto Dei judicio in voluptatibus suis sibi dimissum, atque per easdem voluptates spontaneis tribulationibus traditum, absinthio est ebrium. » Et item in libro XXV: « Primus homo ita conditus fuit, ut moriente illo deciderent tempora, nec cum temporibus ipse transiret. Sic 125.0434C| enim momentis decurrentibus, quia nequaquam ad vitae terminum per dierum incrementa tendebat, stabat tanto robustius, quanto semper stanti arctius inhaerebat. At ubi vetitum contigit, mox offenso Creatore coepit ire cum tempore, statu videlicet immortalitatis amisso, cursus eum mortalitatis absorbuit. Quia vero, ut diximus, arbitrii libertate abusus primus homo peccavit, et factus est massa perditionis totius humani generis, quidam ex eadem massa damnationis, qui per redemptionem sanguinis Christi salvati sunt, salvantur et salvabuntur, quoniam, ut princeps apostolorum dicit: Non est aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12), ante tempora saecularia praesciti, et gratia electi vel praedestinati ad vitam, quidam 125.0434D| vero praesciti non praedestinati, sed judicio justo in eadem massa relicti ad poenam sunt. » Sicut idem Gregorius doctor egregius in libro XXV (cap. 8) Moralium dicit: « Hunc, inquiens, supernorum judiciorum metum Paulus apostolus discipulorum cordibus insinuans ait: Qui se existimat stare videat ne cadat (I Cor. X, 12). Quod autem dicit, conteret multos, illico adjunxit, innumerabiles (Job XXXIV, 24), vel multitudinem exprimere studuit, reproborum, quae humanae rationis numerum transit, vel certe indicare voluit quod omnes qui pereunt intra electorum numerum non habentur, ut eo sint innumerabiles quo extra numerum currunt. Unde et Propheta intuens tantos in hoc Ecclesiae tempore specietenus 125.0435A| credere, quantos nimirum certum est electorum numerum summamque transire, ait: Multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6); 371 ac si diceret: Multis Ecclesiam intrantibus, etiam hi ad fidem regni specietenus veniunt, qui a numero coelesti excluduntur, quia electorum summam sua videlicet multiplicatione transeunt. Unde per Isaiam quoque eidem Ecclesiae dicitur: Ad dexteram enim et ad laevam dilataberis, et semen tuum gentes haereditabit (Isa. LIV, 3). Intrante quippe multitudine gentium ad dexteram extenditur, dum quosdam justificandos suscipit: ad laevam quoque dilatatur, dum ad se quosdam etiam in iniquitate permanentes admittit, praeter hanc multitudinem quae extra electorum numerum jacet. » Et paulo superius 125.0435B| ( cap. eodem ): « Notandum vero est, quia dum aliis cadentibus, ad standum alii solidari perhibentur, electorum numerus certus ostenditur. Unde etiam Philadelphiae Ecclesiae per angelum dicitur: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Hac ergo sententia, qua narratur, aliorum erigi, aliorum autem vita bona confringi, spes nutritur humilium, elatio premitur superborum, dum et illi bona possunt amittere de quibus superbiunt, et isti ea percipere quae quia non habeant contemnuntur. » Et item aliquando superius (cap. 7): « In hoc ergo utroque genere hominum saepe contingit, ut et qui videntur in humano judicio stare, jam in conspectu aeterni judicis jaceant, et qui nunc coram hominibus jaceant, in conspectu aeterni judicis stent. Quis enim 125.0435C| hominum aestimare potuisset Judam vivendi sortem post ministerium apostolatus amittere, et latronem aeterna praemia in articulo mortis invenire? Occultus autem judex, praesidens et utrorumque corda discernens, alterum pie statuit, alterum juste confregit, illum districte exterius repulit, hunc intrinsecus misericorditer traxit. » Et item in libro vigesimo nono (cap. 15), Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7). « Nemo ergo perscrutari appetat cur cum alius repellitur, alius eligatur, vel cur cum alius eligitur alius repellatur, quia superficies abyssi constringitur, et attestante Paulo, Incrustabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus. » (Rom. II, 33.) Item idem in libro vigesimo nono ( cap. eodem ) dicit: « Dominus, inquiens, ait: Coelum mihi sedes est; et, 125.0435D| Anima justi sedes sapientiae. Coelum utique anima justi, coelum fuit Abraham. Cum enim de Abraham natus est Caiphas, quid aliud nisi gelu de coelo processit? Quod tamen gelu idcirco Dominus genuisse se dicit, quia Judaeos quos naturaliter ipse bonos condidit, justo judicio per eorum malitiam frigidos a se exire permisit. Dominus enim conditor est naturae, non culpae. Genuit ergo creando naturaliter, quos iniquos permisit tolerando vivere patienter. » et item in eodem libro (cap. 19): « Hinc Paulus ait: Eo quod charitatem veritatis non receperunt ut salvi fierent, ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non credunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Nequaquam 125.0436A| ergo super eos vesper consurgeret, si coeli filii esse voluissent. » Et item in libro vigesimo quinto (cap. 8, 9): « Hoc quod electis aliis alii conteruntur, de merito patientis est, non de iniquitate punientis. Non enim iniquus Deus, 372 qui infert iram: unde apte subjungitur: Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur (Job. XXXIV, 25). »

Et quia praescientia Dei sine praedestinatione esse potest, sicut in illis omnibus quae non ex ipso erant causam operationis habitura, non tamen eum possunt latere qui novit omnia etiam antequam fiant. Et reprobi praesciti, non autem praedestinati, a Deo ad poenam sunt, quia non ipso auctore, sed exigente iniquitate, vel paterna vel propria, pereunt justo a 125.0436B| Deo relicti judicio: sicut praesciti simul et praedestinati ipso auctore salvantur gratiae dono, quoniam misericordia ejus praevenit nos, ut bene velimus, adjutor in opportunitatibus in tribulatione, cui dicimus, Adjutor meus, tibi psallam, et, Adjuva nos, Deus salutaris noster. Adjuvat nos ut bene possimus, et misericordia ejus subsequetur nos omnibus diebus vitae nostrae, ut in bono perseveremus, et ipse coronat nos in misericordia et miserationibus, qui satiat in bonis desiderium nostrum. Satiabimur enim cum manifestabitur gloria ejus. Hic doctor magnificus in libro Moralium trigesimo quarto (cap. 13) demonstrat dicens: « Fortasse quempiam moveat cur misericors Deus fieri ita permittat, ut Leviathan iste, seu nunc per suggestiones callidas, sive tunc 125.0436C| per damnatum illum quem replet hominem, vel solis sibi radios, id est doctos quosque sapientesque subjiciat, vel aurum, hoc est viros sanctitatis claritate fulgentes, quasi lutum sibi vitiis coinquinando substernat. Sed citius respondemus, quod qui pravis ejus persuasionibus quasi lutum sterni potuerit, aurum ante Dei oculos nunquam fuit. Qui enim seduci quandoque non reversuri possunt, quasi habitam sanctitatem ante oculos hominum videntur amittere, sed eam ante Dei oculos nunquam habuerunt. Saepe namque homo multis occulte peccatis involvitur, et in una aliqua virtute magnus videtur, quae ipsa quoque virtus inaniscens deficit, quia dum innotescit hominibus, procul dubio laudatur, ejusque laus inhianter appetitur. Unde fit ut et ipsa virtus 125.0436D| ante Dei oculos virtus non sit, dum abscondit quo displicet, prodit quo placet. » Et post pauca: « Eat ergo Leviathan iste, et solis sibi radios subdat, atque aurum luti more subjiciat. Scit omnipotens Deus ad electorum suorum solatium bene uti malo reproborum, quando hi qui ad illum perventuri sunt, et suis ad eum meritis proficiunt, et saepe in eo quod superbe sapiunt alienis lapsibus corriguntur. » Et quia reprobis poena, electis autem a Deo aeterna vita est praeparata, paulo post sequitur: « Per semetipsam namque Veritas dicit: Ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV). » Et item post pauca (cap. 16) subjungit: « At, inquiunt, sine fine puniri non debet culpa 125.0437A| cum fine. Justus nimirum est omnipotens Deus, et quod non aeterno peccato commissum est, aeterno non debet puniri tormento. Quibus citius respondemus, quod recte dicerent, si justus judex districtusque veniens, non corda hominum, sed facta 373 pensaret. Iniqui enim ideo cum fine deliquerunt, quia cum fine vixerunt. Voluissent quippe sine fine vivere, ut sine fine potuissent in iniquitatibus permanere. Nam magis appetunt peccare quam vivere, et ideo hic semper vivere cupiunt, ut nunquam desinant peccare cum vivunt. Ad districti ergo justitiam judicis pertinet, ut nunquam careant supplicio, quorum mens in hac vita nunquam voluit carere peccato, et nullus detur iniquo terminus ultionis, qui quandiu valuit habere noluit terminum criminis. »

125.0437B| Quoniam quidem adinventionum de praedestinatione resufflatores, pravi sensus scalpentes auribus, lingua pruriente nos dicunt Dei mutabilem voluntatem, novumque ejus praedicare consilium, si damnet quos ante saecula ad mortem et damnationem nequaquam praedestinavit, accipiant, legant, et audiant atque intelligant, nos catholicorum Patrum sequi doctrinam, et dicere sicut praediximus, et adhuc iterare non piget, quia multos Deus gratia praedestinavit ad gloriam, neminem autem praedestinavit, sed deseruit juste ad damnationem et poenam. Quos autem ante saecula praescivit, non praedestinavit, in impietate et iniquitate perseveraturos, praedestinavit ut ex justitiae retributione damnentur, et judicium 125.0437C| aeque praedestinavit quo justissime puniantur, sicut apertissime ostendit sanctus Augustinus in principio Evangelii Joannis: « Factam, inquit, in tempore Creaturam, sed in aeterna Creatoris sapientia quando et qualis crearetur semper fuisse dispositum; et hoc est quod ait: Quod factum est in ipso vita erat, id est quod factum in tempore, sive vivum sive vita carens apparuit, omne hoc in spiritali factoris ratione quasi semper vixerat et vivit: non quia coaeternum est Creatori quod creavit, sed quia coaeterna est illi ratio voluntatis suae, in qua ab aeterno habuit et habet quid et quando crearet, qualiter creatum gubernet ut maneat, ad quem finem singula quae creavit perducat. » Et sanctus Gregorius in libro Moralium XXV (cap. 7) dicit: « Cunctis liquet quod in illa extrema 125.0437D| requisitione examen publicum facturus est omnipotens Deus, ut alios ad tormenta deserat, alios ad participationem regni coelestis admittat. Sed et hoc nunc secreto judicio quotidie agitur, quod tunc in publico demonstrabitur. Nam juste et misericorditer singulorum corda vel examinans vel disponens, alios in exteriora respuit, alios ad ea quae sunt intrinsecus trahit, hos accendit interna appetere, illos pro voluptatibus suis deserit exteriora cogitare. » Item sanctus Augustinus in libro de Praedestinatione gratiae (cap. 5), ad locum dicit: Quos autem praedestinavit illos et vocavit, et quos vocavit illos et justificavit (Rom. VIII). « Ipse enim dedit ut simus, ipse ut boni esse possimus. Praescivit nos ejus divinitas, sapientia 125.0438A| condidit, justitia damnavit, gratia liberavit. Mundus enim, quamvis pro tempore ex quo factus est coeperit, in illa divinae praescientiae luce faciendus nullum potuit habere principium: et quanticunque vel ex Adam usque in hodiernum homines nati sunt, vel post 374 aetatem nostram generationis sunt propagine nascituri, apud Deum et jam nati sunt, et decurso totius vitae tempore transierunt, in illo nihilominus divini obtutus lumine permanentes. Deus enim, qui nec loco clauditur, nec tempore praevenitur, omnium rerum tam praeteritarum memoria, quam imminentium scientia plenus est: nec reminiscens volvitur in praeteritum, nec sperans tenditur in futurum. Et quaecunque omnino sunt, quae temporum motibus agitantur, ab eo principio 125.0438B| in quo erat Verbum, et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum, usque in finem omnium saeculorum. De quo fine cum diceret beatus Moyses, Domine, inquit, qui regnas in saeculum et saeculum. Et adhuc nec sperantur futura, nec praeterita transierunt, sed in praesentia divinitatis praesenti semper luce cernuntur. Ab illo ergo qui aeternus et praescius, qui et justus et pius est, qui et exerit debitam severitatem, et exhibet indebitam pietatem, et habet in creandis atque eligendis hominibus, sicut in luto figulus, potestatem, facta sunt alia quidem vasa in honorem, alia vero in contumeliam. Antequam faceret nos praescivit nos, et in ipsa nos praescientia cum nondum fecisset elegit. Sed a quo hoc fieri potuit, nisi ab eo qui vocat ea quae non sunt tanquam 125.0438C| ea quae sunt? Apostolus enim dicit: Qui elegit nos ante mundi constitutionem (Rom. IV; Eph. III, 1). Intra mundum facti sumus, et ante mundum electi sumus. Atque ita uno eodemque, nec transeunte nec futuro, sed continuo tempore, vel si quo alio modo dici potest, si tamen potest, apud Deum est et praescire, et facere, et eligere. Et praescientia sua incommutabiliter permanente, elegerat faciendos quos facturus fuerat eligendos. » Et Prosper in libro Epigrammatum (epigram. 58), De intemporali opere Dei: Ordo temporum in aeterna Dei sapientia sine tempore est, nec aliqua sunt apud illum nova, qui fecit quae futura sunt. Artifice in summo sine tempore temporis ordo est, Inque Deo rerum non variat series. Aeterno auctori simul adsunt omnia semper, 125.0438D| Cum quo in factorum est ordine quidquid erit.

EPILOGI CAPUT IV. Qualiter catholica Ecclesia de gratia et libero arbitrio teneat. Sanctus Innocentius in epistola ad Aurelium et Carthaginense Concilium, itemque sanctus Coelestinus ad Venerium et caeteros Gallicanos episcopos (Innocent. ep. 31; Coelest. ep. 8): « Liberum arbitrium olim ille, id est primus homo perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus est, et nihil quemadmodum exinde surgere posset invenit, suaque in aeternum libertate deceptus, hujus ruinae latuisset oppressus, nisi eum postea Christi 125.0439A| 375 pro sua gratia relevasset adventus; qui per novae regenerationis purificationem omne praeteritum vitium sui baptismatis lavacro purgavit, et ejus firmans statum, quo rectius stabiliusque procederet, tamen suam gratiam in posterum non negavit. Nam quamvis hominem redemisset a praeteritis ille peccatis, tamen sciens iterum posse peccare, ad reparationem sibi, quemadmodum posset illum et post ista corrigere, multa servavit, quotidiana praestans illi remedia, quibus nisi freti confisique nitamur, nullatenus humanos vincere poterimus errores. Necesse est enim ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non adjuvante vincamur. Omnium igitur bonorum affectuum atque operum, et omnium studiorum, omniumque virtutum, quibus ab initio fidei 125.0439B| ad Deum tenditur, Deum profiteamur auctorem, et non dubitemus ab ipsius gratia omnia hominis merita praeveniri, per quem fit ut aliquid boni et velle incipiamus et facere. Quo utique auxilio et munere Dei non aufertur liberum arbitrium sed liberatur, ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente sit providum. » Et sanctus Augustinus in absolutione quaestionis tertiae contra Pelagianos et Coelestianos Hypomnesticon libro ( lib. III sub initium ): « Igitur liberum arbitrium hominibus esse certa fide credimus, et indubitanter praedicamus: et cur liberum dicatur arbitrium est paululum disserendum. Arbitrium scilicet ab arbitrando rationali consideratione, vel discernendo quid eligat quidve recuset, puto quod nomen accepit: vel ideo 125.0439C| liberum dictum, quod in sua sit positum potestate, habens agendi quod velit possibilitatem, quod est vitalis et rationalis animae motus. Sed hujusmodi, ut ante jam dixi, fuit in homine protoplasto, cum ante peccatum maneret illaesus. Non enim per aliud contraxit offensam, nisi per id quod potuit ne delinqueret resistere suadenti. Per velle ergo malum recte perdidit posse bonum, qui per posse bonum potuit vincere velle malum. Quem juste Deus jam delicto captivum voluntati depravatae dimisit, ut haec eidem esset poena in non faciendo quod velit, quae semper si Deo fuisset obediens sufficere potuisset ad omne bonum quod voluisset. Malum itaque velle non ex naturae suae conditione bona habuit, tanquam ex congenito malo, ut Manichaeus credit, 125.0439D| sed ex accidenti desiderio pravo concepit. » Contra quem facit Scripturae sententiae expositio, quam isdem doctor in II libro de Nuptiis et Concupiscentia explanavit (lib. II, cap. 13): Quoniam nequam est natio illorum et naturalis militia ipsorum, et quoniam non poterit mutari cogitatio illorum in perpetuum. Semen enim erat maledictum ab initio (Sap. XII, 10). « Nempe, inquiens, de quibuscunque dicat ista, de hominibus dicit. Quomodo est ergo cujuslibet hominis malitia naturalis, et semen maledictum ab initio, nisi ad illud respiciatur, quod per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransivit in quo omnes peccaverunt? (Rom. V, 12.) Cujus autem hominis 125.0440A| mala 376 cogitatio non potest in perpetuum mutari, nisi quia per seipsam non potest, sed si gratia divina subveniat, qua non subveniente, quid sunt homines, nisi quod ait apostolus Petrus, velut muta animalia, procreata naturaliter in captivitatem et interitum? (II Petr. II, 12). Unde uno loco Paulus apostolus utrumque commemorans, et iram Dei cum qua nascimur, et gratiam qua liberamur: Et nos omnes, inquit, aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et affectionum, et eramus natura filii irae sicut et caeteri. Deus autem, qui dives est in misericordia propter multam dilectionem qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo, cujus gratia sumus salvati (Ephes. II, 3). Quid est ergo malitia 125.0440B| naturalis hominis, et semen maledictum ab initio, et procreati naturaliter in captivitatem et interitum, et natura filii irae? Nunquid in Adam natura ista sic condita est? absit. Sed quia in illo vitiata, sic per omnes jam naturaliter cucurrit et currit, ut ab hac perditione non liberet nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. » Et item in libro Hypomnesticon ( lib. III sub med. ): « Est igitur liberum arbitrium, quod quisque esse negaverit catholicus non est, et quisque sic esse dixerit, quod sine Deo bonum opus, id est quod ad ejus sanctum propositum pertinet, nec incipere nec perficere possit, catholicus est. » Et item: Audi, haeretice, stulte et inimice fidei veritatis: « Opera liberi arbitrii bona, quae ut fiant praeparantur per gratiae praeventum, 125.0440C| nullis liberi arbitrii meritis, sed ipsa faciente, gubernante, proficiente, ut abundent in libero arbitrio non damnamus, quia ex his vel hujusmodi homines Dei justificati sunt, justificantur, justificabuntur in Christo. Damnamus vero auctoritate divina opera liberi arbitrii, quae gratiae praeponuntur, et ex his tanquam meritis in Christo justificari extolluntur. » Et item in libro de Gratia et libero Arbitrio (cap. 15): « Semper est autem in nobis voluntas libera, sed non semper est bona. Aut enim a justitia libera est quando servit peccato, et tunc est mala; aut a peccato libera est quando servit justitiae, et tunc est bona. Gratia vero Dei semper est bona, et per hanc fit ut sit homo voluntatis bonae, qui prius fuit voluntatis malae: per hanc etiam fit ut ipsa bona voluntas 125.0440D| quae jam esse coepit augeatur, et tam magna fiat, ut possit implere divina mandata quae voluerit, cum valde perfecteque voluerit. Ad hoc enim valet quod scriptum est, si volueris conservabis mandata: ut homo qui voluerit et non potuerit, nondum se plene velle cognoscat, et oret ut habeat tantam voluntatem quanta sufficit ad implenda mandata. Sic quippe adjuvatur ut faciat quod jubetur. Tunc enim utile est velle cum possumus, et tunc utile est posse cum volumus. » Et sanctus Gregorius in libro Moralium vigesimo quarto: « Liberavit enim animam suam ne pergeret in interitum. Quia praeveniente divina gratia in operatione bona nostrum liberum arbitrium sequitur, nosmetipsi nos liberare dicimur, 125.0441A| quia liberanti nos Domino consentimus. Unde Paulus cum diceret, Abundantius illis omnibus laboravi, 377 ne labores suos sibi tribuisse videretur, adjunxit: Non autem ego, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). Quia enim praevenientem Dei gratiam ipse etiam libero arbitrio fuerat subsecutus, apte subjunxit mecum: ut et divino muneri non esset ingratus, et tamen a merito liberi arbitrii non remaneret extraneus. » Et item in libro trigesimo tertio (cap. 20): « Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? Ac si aperte diceretur: Ad parcendum reprobis nulla ratione compellor, quia eis debitor ex sua actione non teneor. Idcirco enim nequaquam coelestis patriae praemia aeterna percipiunt, quia ea nunc dum promereri poterant ex libero arbitrio contempserunt. 125.0441B| Quod videlicet liberum arbitrium in bono operatur electis, cum eorum mens a terrenis desideriis gratia aspirante suspenditur. Bonum quippe quod agimus, et Dei est, et nostrum. Dei per praevenientem gratiam, nostrum per obsequentem liberam voluntatem. Si enim Dei non est, unde ei in aeternum gratias agimus? rursum si nostrum non est, unde nobis retribui praemia speramus? Quia ergo non immerito gratias agimus, scimus quod ejus munere praevenimur: et rursum, quia non immerito retributionem quaerimus, scimus quod subsequente libero arbitrio bona elegimus quae ageremus. » Et venerandus Alcuinus in opusculo quaestionum libri Geneseos, ad Sigulfum presbyterum, interrogatus cur homo factus est liberi arbitrii, respondit: « Quia 125.0441C| noluit Creator hominem cujuslibet creare servum, quem ad imaginem suam fecit, quatenus ex voluntario bono laudabilis appareret, vel appetitu malo damnabilis. Et interrogatus cur tentari Deus hominem permisit, quem consentire praesciebat, respondit: Quia magnae laudis non esset, si ideo homo non peccasset, quia male facere non potuisset. Nam et hodie sine intermissione per universum genus humanum ex insidiis diaboli homines tentantur, ut ex eo tentati virtus probetur, et palma non consentientis gloriosior appareat. Et de quaestione, quomodo intelligendum sit, Sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius, respondit: Quia tu liberi es arbitrii, non habet peccatum super te dominium, sed tu super illud, et in tua potestate est, sive cum Dei 125.0441D| gratia compescere, sive appetitu tuo concupiscere illud. Et interrogatus quae est vera libertas, respondit: Maxima haec libertas est, servire justitiae, et peccato liberum esse. » Et Prosper contra Gallos (resp. 6): « Liberum arbitrium nihil esse, vel non esse, perperam dicitur: sed ante illuminationem fidei in tenebris, id est in umbra mortis agere, non recte negatur: quoniam priusquam a dominatione diaboli per Dei gratiam liberetur, in illo profundo jacet, in quod se sua libertate demersit. Arbitrium enim hominis gratia Dei non abolet, sed adolet, et ab errore in viam revocat ac reducit, ut quod sua libertate erat pravum, spiritu Dei agente sit rectum. » Et item in libro de Ingratis contra Pelagianos: 125.0442A| Sicut enim palmes nullos valet edere fructus 378 Non in vite manens, quae de radice ministra Succum agat in frondes, et musto compleat uvas: Sic infecundi virtutum et fruge carentes, Perpetui cibus ignis erunt: qui, vite relicta, Audent effusa de libertate comarum Fidere, ne Christi sint ubertate feraces. Et mage se credunt propriis excellere posse, Quam si virtutum placitarum sit Deus auctor. Et paulo post: Quod non est nisi peccatum, quo discrucietur Libertas, ad quam solam male gesta recurrunt. Et tamen in sanctos animum cum intendimus actus, Cum desideriis carnis mens casta repugnat, Cum tentatori non cedimus, et per acerbas Vexati poenas, illaeso corde manemus, Libertate agimus, sed libertate redempta, Cui Deus est rector. Et item in eodem (cap. 15): Et nos ista inquit sentimus de bonitate 125.0442B| Ac virtute Dei, quo ni foveatque regatque Quos vocat, et tutos peccato praestet ab omni, Non sua servabit quemquam prudentia, nec se Perficiet solis naturae viribus ullus. Sed quia jam in nobis et velle et nolle creatum est, Arbitriique sui quo vult intendere motus Libertas accita potest, patuitque per aurem Judicio cordis, quo mundum proposuisset Consilio salvare Deus, mens excita longum Excutiat somnum, seque illi subdat et aptet, Qui cupidam et fidam promissa in gaudia ducat. Et in libro de Providentia divina: . . . . . Dedit optimus auctor Hoc homini speciale decus. Cumque omnia verbo Conderet, hunc manibus, substantia duplex Jungitur, inque unam coeunt contraria vitam. Namque anima ex nullis ut caetera gignitur, expers Interitus, nisi quod Domino cruciabilis uni est, Et rea ferre potest poenam sub nomine mortis, Terrenamque illapsa domum, dat vivere secum Consortem, et pariter divinum haurire vaporem. 125.0442C| Nec quia dissimilis rerum natura duarum est, Dispar conditio est, manet exitus unus utrumque, Seu potior juri subdatur posterioris, 379 Seu se majoris virtuti infirmior aequet. Est etenim ambarum vinci, est et vincere posse, Proficere et minui, regnare et perdere regnum. Non quia plus cuiquam, minus aut in origine causae Nascendi attulerint, aut ulla externa creatos Vis premat, ignarosque agat in discrimina morum: Sed quia liber homo et sapiens discernere rectis Prava potest, in se intus habens discrimina rerum, Jusque voluntatis quo temperat arbitrium mens.

EPILOGI CAPUT V. Quod Deus omnes homines vult salvos fieri, licet non omnes salventur: quod autem quidam salvantur, salvantis sit donum, et quod quidam pereunt, sit pereuntium meritum. Sanctus Coelestinus ad Venerium et caeteros Gallicanos 125.0442D| episcopos (post epist. 8): « Obsecrationum sacerdotalium sacramenta respiciamus, quae ab apostolis tradita, in toto mundo atque in omni catholica Ecclesia uniformiter celebrantur, ut legem credendi lex statuat supplicandi. Cum enim sanctarum plebium praesules mandata sibi legatione funguntur, apud divinam clementiam humani generis agunt causam, et tota secum Ecclesia congemiscente, postulant et precantur ut infidelibus donetur fides, ut idololatrae ab impietatis suae liberentur erroribus, ut Judaeis sublato cordis velamine lux veritatis appareat, ut haeretici catholicae fidei perceptioni resipiscant, ut schismatici spiritum redivivae charitatis accipiant, ut lapsis poenitentiae remedia conferantur, 125.0443A| ut denique catechumenis ad regenerationis sacramenta perductis coelestis misericordiae aula reseretur. » Tanta enim est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita quae sunt ipsius dona, et pro his quae largitus est aeterna praemia sit donaturus. Et Joannes Chrysostomus in Evangelio Matthaei homilia 25: « Idcirco enim, inquit, altari assistens sacerdos pro universo orbe terrarum, pro absentibus atque praesentibus, pro his qui ante nos fuerunt, pro his qui postea sunt futuri, sacrificio illo proposito, Deo nos gratias jubet referre. Hoc quippe et a terra nos liberat, et transponit in coelum, atque ex hominibus angelos facit. » Sanctus Dionysius Areopagites in libro de ecclesiastico Principatu, cap. 2: « Hierarchas quidem unusquisque ad Dei 125.0443B| similitationem omnes homines volens salvare, et ad agnitionem veritatis venire, praedicat omnibus vera Evangelia: Quanti, inquit, acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus (Joan. I, 12). Si quis ergo discedit a vero lumine, aut de intellectualibus, spontaneo arbitrio, malitiae cupiditate, concludens naturaliter inspersas sibi ad illuminari virtutes, 380 per seipsum se destruet. » Et sanctus Cyprianus in libro de Oratione Dominica dicit: « Nam cum discipuli ab eo non jam terreni appellantur, sed sal terrae, et Apostolus primum hominem vocet de terrae limo, secundum vero de coelo, et nos qui esse debemus Patri Deo similes, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, sic Christo monente oramus 125.0443C| et petimus, ut precem pro omnium salute faciamus, ut quomodo in coelo, id est in nobis, per fidem nostram voluntas Dei facta est ut essemus e coelo, ita et in terra, hoc est ut illis credentibus fiat voluntas Dei, ut qui adhuc sunt prima nativitate terreni, incipiant esse coelestes ex aqua et Spiritu nati. » Et sanctus Hilarius in secundo libro de Fide ( lib. II de Trin. post medium): « Humani enim generis causa Dei Filius natus ex virgine est, et Spiritu sancto ipso sibi in hac operatione famulante, et sua Dei videlicet inumbrante virtute, corporis sibi initia consevit, et exordia carnis instituit, ut homo factus ex virgine naturam in se acciperet, perque hujus admistionis societatem sanctificatum in eo universi generis humani corpus existeret: ut quemadmodum 125.0443D| omnes in se per id quod corporeum esse voluit conderentur, ita rursum in omnes ipse per id quod ejus est invisibile referretur. » Et item: « Munus autem quod in Christo est omnibus patet unum; et quod ubique non deest in tantum datur in quantum quis volet sumere, in tantum residet in quantum quis volet promereri. » Sanctus quoque Ambrosius in psalmo CXVIII exponens versum: Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, ita dicit: « Quam bonus Israel Deus rectis corde! (Psal. LXXII, 1). Ergo bonus omnibus, quia omnes recto vult esse corde: qui autem corde declinaverit, ipse a se gratiam divinae bonitatis avertit: semper Deus bonus est. » Et S. Joannes Chrysostomus in libro de Reparatione 125.0444A| lapsi: « Si propterea nos fecisset Deus ut puniret, recte desperares et dubitares de salute tua: si vero propter bonitatem suam tantummodo nos fecit, ut aeternis ejus bonis et muneribus fruamur, atque quae agit ab initio saeculi usque ad praesens tempus propterea agit, et propterea monet, ut nos misericordia sua salvet, quae ultra nobis desperandi, quae ambigendi causa supererit? » Et sanctus Hieronymus in Commento Epistolae ad Ephesios: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei (Ephes. IV, 30): « Moeror Spiritus sancti sic intelligendus est, quomodo ira Dei, et somnus, et caeterae in humanam similitudinem passiones. Non quo contristetur Spiritus, et ullam perturbationem Divinitas sentiat: sed quo ex verbis nostris Dei discamus affectus, quod moereat quotiescunque 125.0444B| peccamus, et defleat peccatores. Nam et Salvator in corpore constitutus flevit Hierusalem, et omne hominum genus in propheta deplorat dicens: Heu mihi anima! quia periit reverens a terra, et qui corrigat inter homines non est: omnes in sanguine judicantur. » Et sanctus Augustinus in libro de Littera et Spiritu (cap. 33): « Vult autem Deus omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire: non sic 381 tamen, ut eis adimat liberum arbitrium, quo vel bene vel male utentes justissime judicentur. Quod cum fit, infideles quidem contra voluntatem Dei faciunt, cum ejus Evangelio non credunt: nec ideo tamen eam vincunt, verum seipsos fraudant magno et summo bono, malisque poenalibus implicant, experturi in suppliciis potestatem ejus, cujus 125.0444C| in donis misericordiam contempserunt. Ita voluntas Dei semper invicta est: vinceretur autem, si non inveniret quid de contemptoribus faceret, aut ullo modo possent evadere quod de talibus ille constituit. » Et in libro de catechizandis Rudibus: « Vere, frater, illa magna et vera beatitudo est, quae in futuro saeculo sanctis promittitur. Omnia vero visibilia transeunt, et omnis hujus saeculi pompa, et deliciae, et curiositas interibunt, et secum ad interitum trahunt amatores suos. A quo interitu, hoc est poenis sempiternis, Deus misericors volens omnes homines liberare, si sibi ipsi non sint inimici, et non resistant misericordiae Creatoris sui, misit unigenitum Filium suum, hoc est Verbum suum aequale sibi, per quod condidit omnia: et manens quidem in divinitate sua, 125.0444D| et non recedens a Patre, nec in aliquo mutatus, assumendo tamen hominem, et in carne mortali hominibus apparendo, venit ad homines, ut quemadmodum per unum hominem qui primus factus est, id est Adam, mors intravit in genus humanum, quia consensit mulieri suae seductae a diabolo ut praeceptum Dei transgrederentur: sic per unum hominem, qui etiam Deus est, Dei Filius, Jesum Christum, deletis omnibus peccatis praeteritis, credentes in eum omnes in aeternam vitam ingrederentur. » Et Prosper contra Vincentianos (resp. 2): « Sincerissime credendum atque profitendum est, Deum velle ut omnes homines salvi fiant. Siquidem Apostolus, cujus ista sententia est, sollicitissime praecipit, quod 125.0445A| in omnibus Ecclesiis piissime custoditur, ut Deo pro omnibus hominibus supplicetur. Ex quibus quod multi pereunt, pereuntium est meritum, quod multi salvantur, salvantis est donum. Ut enim reus damnetur, inculpabilis est Dei justitia: ut autem reus justificetur, ineffabilis Dei gratia est. » Et item in libro de divina Providentia: Verum ne longo sermone moremur in istis, Quae sparsim varieque suis sunt edita saeclis, Neve quod in parte est, in toto quis neget esse, Dum solidam Domini divisa negotia curam Velant, et nulla accipitur quae rara videtur. Dicite quem populum qua mundi in parte remotum, Quosve homines, cujus generis, vel conditionis, Neglexit salvare Deus? vir, femina, servus, Liber, Judaeus, Graecus, Scytha, barbarus, omnes In Christo sumus unum. 382 Hoc etenim lex, hoc veneranda volumina vatum, 125.0445B| Hoc patriarcharum spes non incerta tenebat: Ultima cum mundi finem prope curreret aetas, Venturum ad terrena Deum, qui, morte perempta, Solveret inferni leges, longamque ruinam Humani generis meliore attolleret ortu. Et in libro contra Eutychem (De Providentia): Utque illos veterum complexa est gratia solos, Qui Christum videre fide, sic tempore nostro Non renovat quemquam Christus, nisi corde receptus. En, homo, quanta tibi est gratis collata potestas, Filius esse Dei si vis potes. Et in libro contra Nestorium: Jamne Dei compertus amor, diffusaque in omnes Cura patet, notum et cunctis adstare salutem? Et tamen, heu! rursum querulis, homo garrula, verbis Bella moves, jaculisque tuis tua viscera figis: Cur non sum bonus? hoc non vis. Cur sum malus? hoc vis. Cur volo quae mala sunt, et cur quae sunt bona nolo? 125.0445C| Liber es, et cum recta queas discernere pravis, Deteriora legis. Et in libro contra Mathematicos: Hoc operis sectare boni, hoc fuge cautus iniqui. Vita beata isto paritur, mors editur illo. Coram adsunt aqua servatrix, populator et ignis. Ad quodvis extende manum, patet aequa facultas. Et paulo post: Non superi pariunt ignes, nec ab aethere manat, Sed nostris oritur de cordibus, ipsaque bellum Libertas movet, et quatimur civilibus armis. Otia cum mollis complexa ignava voluntas Difficili negat ire via. Et in libro contra Epicureos: Quos si multa inter morum delicta priorum Plectisset propere rigor implacabilis irae, Intercepta forent melioris tempora vitae, Nec standi vires licuisset sumere lapsis. 125.0445D| Mortem, inquit Dominus peccantis nolo, nec ullum De pereunte lucrum est: redeat magis, inque relictum Mutatus referatur iter, vitaque fruatur. Et quia virtutum similes vult esse suarum, Quos genuit, vindictam inquit mihi cedite, reddam Judicio quae digna meo: detur locus irae. Sic dum multorum differtur poena malorum, Nonnulli plerumque probos revocantur in actus, 383 Ac fit quisque sibi judex, ultorque severus, Quod fuerat prius interimens, aliusque resurgens. At qui persistunt errori incumbere longo, Quamvis in multis vitiis impune senescant, In saevum finem venient, ubi non erit ulla Spes veniae. Et post aliquanta: Nam ut nemo invitus somnoque quietus in alto Fit salvus, nec vi petitur qui sponte recessit: Sic pulsata patent redeuntibus atria vitae, Et recipit coeli servatos curia cives.

125.0446A| Et sanctus Leo in tomo ad Flavianum (epist. 10, c. 3): « Opus fuit secreti dispensatione consilii, ut incommutabilis Deus, cujus voluntas non potest sua benignitate privari, primam erga nos pietatis suae dispositionem sacramento occultiore compleret et homo, diabolicae iniquitatis versutia actus in culpam, contra Dei propositum non periret. Ingreditur ergo haec mundi infima Filius Dei. » Item et sanctus Leo papa in epistola ad Leonem Augustum: « Ut autem repararet omnium vitam, recepit omnium causam, et vim veteris chirographi, quod solus inter omnes non debuit, pro omnibus solvendo vacavit. » Et S. Gregorius in libro VIII Moralium (cap. 20): « Cur quasi contrarium tibi hominem despicis, qui certus scio quia perire vel ipsum quem despicere crederis non 125.0446B| vis? » Et item in libro XXXI (cap. 14): « Justi viri securitas recte leoni comparatur, quia contra se cum quoslibet insurgere conspicit, ad mentis suae confidentiam redit, et scit quia cunctos adversantes superat, quia illum solum diligit, quem invitus nullo modo amittat. Quisquis enim exteriora quae et nolenti subtrahuntur appetit, sua se sponte extraneo timori substernit. » Et Joannes Chrysostomus in Evangelio Matthaei homilia vigesima quinta: « Praedicabitur hoc, inquit, Evangelium in universo mundo, in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet consummatio. Quibus gentibus? non obedientibus scilicet, neque Evangelio consentientibus. Ne enim aliquis diceret: Cujus rei gratia omnibus praedicatur, si omnes credituri non sunt? Ut, inquit, clareat, me 125.0446C| ea quae debui facere cuncta fecisse, et post haec nemo culpare me possit. » Hinc et Prosper in libro Epigrammatum: « Potest, inquit, homo invitus amittere temporalia bona, nunquam vero nisi volens perdit aeterna. Omne bonum mundo concretum et tempore partum, Quacunque amitti conditione potest. Ut quamvis damnis vigilanter cura resistat, Saepe tamen propriis despolietur homo. At bona quae vere bona sunt, nec fine tenentur, Semper habet quisquis semper habere cupit. 384 Nec vim ferre potest Christo subnixa voluntas, In quo persistens omnia vincit amor. »

Et venerabilis Beda presbyter in tractatu Actuum apostolorum: « Ipse Petrus sic intellexit omnes homines aequaliter ad Christi Evangelium provocari, 125.0446D| nullumque secundum naturam esse pollutum. Sic etiam Dominus per prophetam, et in Evangelio omnibus clamat dicens: Quis est homo qui vult vitam, diligit dies videre bonos? Divertat a malo et faciat bonum; inquirat pacem et persequatur eam (Psal. XXXIII, 13) et: Accedite ad eum et illuminamini; qui dicit: Venite, filii, audite me (ibid. 6, 12). Et: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. II, 28). Certum namque est, quoniam qui omnes et in Veteri et in Novo Testamento ad salutem vocat, omnes salvos fieri volet. Non enim mendax est aut dolosus, de quo Scriptura dicit: Deus verax (Rom. III, 4); et: Non est inventus dolus in ore ejus (I Petr. II, 22), ut eos ad salutem invitet, quos salvos fieri nolit. Quapropter de vocatis omnibus, 125.0447A| quicunque secundum suam jussionem ad eum accedit, illuminatur profecto atque reficitur: qui vero invitatus ad hanc coenam Dominicam, id est aeternae salutis refectionem, in qua ille vitulus saginatus ad omnium hominum, sine ulla exceptione, tantum ut in eum fideliter et firmiter credant, plenissimam salutis refectionem sufficiens, et singularis ac verus iisdem agnus, qui tollit peccata mundi, cunctis epulari volentibus est occisus, aut sua voluntate non venit, velut senior filius de agro rediens patris convivium, ut cum juniore et prodigo fratre reverso epularetur, etiam rogatus a patre, ut et illi, qui invitati ad hoc idemque prandium nolebant venire, ingredi personam contemnentium exprimens recusavit, aut veniens, antequam pleno refectionis gaudio satietur, 125.0447B| ab hac sua voluntate recedit, a qua si viriliter agendo, et Dominum sustinendo, ante perfectionem refectionis et gaudii non recederet, nequaquam ultra recedere vellet, imo nec posset: sicut non Dei, sed sua quisque voluntate non venit, et sua non Dei voluntate recedit, ita non Dei voluntate, sed suo contemptu quilibet, et sua infidelitate, vel originali vel actuali perseveranti iniquitate perit: quia nolo mortem morientis, sed ut revertatur et vivat, Veritas veraciter ipsa dicit. Alioquin injustus Deus qui infert iram, puniens eos qui idcirco salvari non poterant, quoniam eos salvos fieri noluit cujus nemo potest resistere voluntati. Sed absit: quoniam cunctis salutem propositam et paratam humilis humiliter suscepit, quam illi Deus Pater sua gratia revelavit, superbus 125.0447C| aeternae vitae indignum se judicans superbe repulit, quam ei divina justitia peccati merito et judicii districtione abscondit, cui gratia non ostendit, sicut in Scripturis multoties invenitur. Unde sub struthionis nomine de hypocrita scriptum est: Privavit, eum Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam (Job XXXIX, 17). » Hinc sanctus Gregorius in libro trigesimo secundo Moralium (cap. 9) dicit: « Quamvis 385 aliud sit privare, aliud non dare, hoc tamen repetiit, subdendo non dedit, quod praemisit privavit. Ac si diceret: quod dixit privavit, non injuste sapientiam abstulit, sed juste non dedit. Unde et Pharaonis cor Dominus obdurasse describitur, non quod ipse duritiam contulit, sed quo exigentibus ejus meritis nulla illud desuper infusi timoris sensibilitate 125.0447D| mollivit. » Et sanctus Augustinus in libro de Gratia et libero Arbitrio (cap. 21) ad Valentinum et cum eo monachos: « Fixum enim debet esse et immobile in corde vestro, quia non est iniquitas apud Deum: ac per hoc quando legitis in litteris veritatis, a Deo seduci homines, aut obtundi, vel obdurari corda eorum, nolite dubitare praecessisse mala merita eorum, ut juste ista paterentur, ne incurratis in illud proverbium Salominis: Insipientia viri violat vias ejus, Deum autem causatur in corde suo. » Et in eodem post aliquanta (cap. 23): « Quando ergo auditis dicentem Dominum, Ego Dominus seduxi prophetam illum (Ezech. XIV), et quod ait Apostolus, cujus vult miseretur, et quem vult indurat 125.0448A| (Rom. IX.), in eo quem seduci permittit vel obdurari, mala ejus merita, in eo vero cujus miseretur, gratiam Dei non reddentis mala pro malis, sed bona pro malis, fideliter et indubitanter agnoscite. Nec ideo auferatis a Pharaone liberum arbitrium, quia multis locis dicit Deus, Ego induravi Pharaonem, vel induravi, aut indurabo cor Pharaonis. Non enim propterea ipse Pharao non induravit cor suum, nam et hoc de illo legitur, quando ablata est ab Aegyptiis cynomia, dicente Scriptura: Et aggravavit Pharao cor suum, et in isto tempore, et noluit dimittere populum (Exod. VIII). Ac per hoc et Deus induravit per justum judicium, et ipse Pharao per liberum arbitrium. » Et in psalmo trigesimo quinto: « Dedit illos Deus in concupiscentias cordis illorum, 125.0448B| facere quae non conveniunt (Rom. I, 28). Si Deus hoc facit ut faciant quae non conveniunt; quid ipsi fecerunt? Ergo fuit concupiscentia, quam vincere noluerunt, non cui traderentur judicio Dei, sed qua digni haberentur qui traderentur. » Et in psalmo quinto: « Cum punit Deus peccatores, non malum suum eis infert, sed malis eorum eos dimittit. »

Sic quoniam, ut idem colendus Augustinus in libro de Bono perseverantiae dicit, nihil fit nisi quod aut Deus facit, aut fieri ipse permittit, et Cassiodorus in psalmo centesimo tertio: « Nihil enim a quoquam fieri potest, nisi quod ipse, quin Deus, secreto judicio aut ad probationem, aut ad vindictam faciendum esse permiserit. Sic et alii quidem auctores dicunt hoc modo locutionis, a Deo merito excaecari 125.0448C| qui gratia non illuminantur, tradi qui justo judicio deseruntur, allidi qui non statuuntur; » et plura alia, quae sancti Gregorius, Ambrosius et Hieronymus in libris illorum, et beatus Augustinus in praefato libro de Gratia et libero Arbitrio, et in libro de Praedestinatione gratiae, et in libris de Praedestinatione sanctorum ac Bono perseverantiae, et in epistola ad Sixtum Ecclesiae Romanae presbyterum, post autem ipsius sanctae sedis episcopum, sicut 386 supra ostendimus, cum de vasis irae perfectis ad interitum loqueremur, quae non Dei praedestinatione, sed paterna vel propria praevaricatione, vasa irae et aptata sunt ad interitum. Unde isdem beatus Augustinus in libro de Praedestinatione sanctorum (cap. 8) dicit: « Cur, inquiens, non omnes doceat, aperuit 125.0448D| Apostolus quantum aperiendum judicavit, Quia volens ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae quae perfecta sunt ad perditionem, et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam (Rom. IX, 22). Hinc est quod verbum crucis pereuntibus stultitia est, his autem qui salvi fiunt virtus Dei est. » Et post aliquanta (cap. 9): « Cur autem non omnibus detur, fidelem movere non debet, qui credit ex uno omnes isse in condemnationem sine dubio justissimam, ita ut nulla esset Dei justa reprehensio, etiamsi nullus inde liberaretur, unde constat magnam esse gratiam quod plurimi liberantur. » Et in epistola ad praefatum Sixtum presbyterum (epist. 105): 125.0449A| « In vasis quae perfecta sunt ad perditionem quae damnatae debita est massae, agnoscant vasa ex eadem massa in honorem facta, quid eis misericordia divina largita sit. » Et post paululum, denique ad utrumque concludit: « Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat. Hoc facit apud quem non est iniquitas. Miseretur itaque gratuito dono, obdurat autem justissimo merito. » Et item: « Quaerimus enim meritum obdurationis, et invenimus: merito namque peccati universa massa damnata est. Non obdurat Deus impertiendo malitiam, sed non impertiendo misericordiam. Quibus enim non impertitur, nec digni sunt nec merentur, ac potius ut non impertiatur hoc digni sunt, hoc merentur. Quaerimus autem meritum misericordiae, nec invenimus, quia 125.0449B| nullum est, ne gratia evacuetur, si non gratis donatur, sed meritis redditur. »

Et quia strident Praedestinatiani: Deus quaecunque voluit fecit. Si omnes vellet fieri salvos, omnes utique salvarentur. Et illi sunt omnes de quibus dicit Apostolus, Omnes homines vult Deus salvos fieri (I Tim. II, 4), scilicet qui salvantur: qui autem non salvantur, non est voluntatis Dei penitus ut salventur. Sanctus Hieronymus in Commento Epistolae ad Philemonem eos redarguens dicit: « Si enim, inquiens, Deus voluntarie et non ex necessitate bonus est, debuit hominem faciens ad suam imaginem et similitudinem facere, hoc est ut voluntarie bonus sit, sicut ipse voluntarie et non ex necessitate bonus est. Quod si talis fuisset effectus, qui bonum 125.0449C| non voluntate sed necessitate perficeret, non esset Deo similis, qui ideo bonus est quia vult, non quia cogitur. Nihil quippe bonum dici potest nisi quod ultroneum est: quod autem necessitate bonum est, non est bonum. Igitur proprio arbitrio nos relinquens, magis ad suam imaginem et similitudinem fecit. Similem autem Deo esse absolute bonum est. » Hoc idem demonstrat sanctus Gregorius (lib. VII, epist. 6, indict. 2) ad Januarium episcopum de Judaeis, qui ut crederent violentiam sustinebant. 387 « Hac, inquiens, circa eos temperantia magis utendum est, ut trahatur habere velle non reniti, non ut adducantur inviti: quia scriptum est, Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII, 8) et, ex voluntate mea confitebor illi (Psal. XXVII, 7). » Et sanctus 125.0449D| Augustinus ad Valentinum et fratres qui cum eo sunt: « Primo enim, inquit, Dominus Jesus, sicut scriptum est in Evangelio Joannis apostoli, Non venit ut judicaret mundum sed ut salvaretur mundus per ipsum (Joan. II, 47). Postea vero, sicut scribit Paulus apostolus, judicabit Deus mundum, quando venturus est (Rom. III, 6), sicut tota Ecclesia in Symbolo confitetur, judicare vivos et mortuos. Si ergo non est Dei gratia, quomodo salvat mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo judicat mundum? »

Igitur, sicuti sancti doctores ex Scripturis ostendunt, juste puniuntur qui salvari Dei gratia poterant, si libero arbitrio eamdem gratiam sequerentur; 125.0450A| quoniam, sicut mirabilis Paulus dicit ad Hebraeos scribens, Gratia Dei pro omnibus gustavit mortem (Hebr. II, 9), quin Dominus noster Jesus, qui, ut scriptum est, Non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam (Tit. III, 5), quae et gratia est, venit gratis quaerere et salvare quod perierat. Fidelis enim est sermo, quoniam Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Et illi etiam, qui secundum Paulum apostolum, invisibilia Dei (Rom. I, 20) per ea quae facta sunt intelligere poterant sempiternam virtutem ejus atque divinitatem, sunt inexcusabiles, ut in hac sententia exponit Ambrosius. Et hinc in Evangelio Lucae Beda presbyter dicit: « Quid autem et a vobis, 125.0450B| inquit, ipsis non judicatis quod justum est? ostendens eos, utpote rationalem creaturam, etsi litteras nesciant, naturali tamen ingenio posse dignoscere, vel eum, qui opera in se quae nemo alius fecisset, supra hominem intelligendum, et ideo Deum esse credendum, vel post tot saeculi hujus injustitias justum Creatoris judicium esse venturum. Nemo igitur ex eo quod supra dictum est, servum nescientem domini voluntatem vapulare paucis, interpretandum de remedio nesciendi praesumat, qui, ut alia taceam, ex eo ipso quod homo est, nec mala quae caveat, nec bona potest ignorare quae appetat. » Et Augustinus in libro de Natura et Gratia (cap. 7): « Hujusmodi enim exemplis ostenditur quales homines quidam tempore aliquo fuerint, non quod aliud esse 125.0450C| non potuerint. Unde et jure inveniuntur esse culpabiles. Nam si idcirco tales fuerunt, quia aliud esse non potuerunt, culpa carent. »

Quapropter inexcusabiles quique erunt, quia salvari refugiunt libero arbitrio, justitiae scilicet libero, peccati servo: pro quo libero arbitrio in secundo adventu terribilis et excelsus veniens judicabit Dominus mundum, id est, eos qui habitaverunt in mundo, qui in primo adventu placatus et humilis salvare venit gratia mundum. Nam quia propositam omnibus salutem, videlicet salutare Dei nostri 388 paratum ante faciem omnium populorum, quidam libero arbitrio respuerunt, unde merito damnabuntur, quidam vero libero arbitrio receperunt, unde et gratia salvabuntur, demonstrat Scriptura 125.0450D| dicens: Vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 4); et, Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines tenebras magis quam lucem (Joan. III, 19); et, In propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 11). De recipientibus siquidem dicitur: Ecce sto ad ostium et pulso; si quis mihi aperuerit, intrabo ad illum, et coenabo cum eo, et ille mecum (Apoc. III, 20). Et, Quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus (Joan. I, 12). Et, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Et iterum Paulus de contemptoribus dicit, quia dilectionem veritatis non receperunt 125.0451A| ut salvi fierent, immittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati (II Thess. II, 10). Et de recipientibus veritatem scribens dicit, Gratias agimus Deo sine intermissione, quod cum audissetis a nobis verbum auditus Dei, suscepistis, non ut verbum hominum, sed sicut est vere verbum Dei, quod et operatur in vobis qui credidistis (I Thess. II, 13). Et Cassiodorus in psalmo septuagesimo septimo: « Misit in eos iram indignationis suae, indignationem, et iram, et tribulationem, immissionem per angelos malos. Ordo vindictae verissima descriptione narratur. Prius enim Dominus peccatis nostris irascitur quando nulla compunctione convertimur, ac deinde malitiam hominis 125.0451B| in sua indignitate, et ira, et tribulatione derelinquit, ut propriis perversitatibus affligantur qui divinis jussionibus obedire contemnunt. » Et Augustinus in libro de Gratia et libero Arbitrio (cap. 3): « Qui ergo noverunt divina mandata, aufertur eis excusatio, quam solent habere homines de ignorantia. Sed nec ipsi sine poena erunt qui legem Dei nesciunt. Qui enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: qui autem in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II, 12). Quod mihi non videtur Apostolus ita dixisse, tanquam pejus aliquid significaverit esse passuros qui legem nesciunt in peccatis suis, quam illos qui sciunt. Pejus enim videtur esse perire, quam judicari. Sed cum hoc de gentibus et de Judaeis loqueretur, quia illi sine lege sunt, isti autem legem acceperunt, quis audeat dicere Judaeos 125.0451C| qui in lege peccant non esse perituros cum in Christo non crediderunt? quandoquidem de illis dictum est, per legem judicabuntur? Sine fide enim Christi nemo liberari potest, ac per hoc ita judicabuntur ut pereant. Nam si pejor est conditio nescientium quam scientium legem Dei, quomodo verum erit quod in Evangelio Dominus ait: Servus qui nescit voluntatem domini sui et facit digna plagis, vapulabit pauca; servus autem qui scit voluntatem domini sui et non facit digna, plagis vapulabit multa (Luc. XII, 47). Ecce ubi ostendit gravius peccare hominem scientem, quam nescientem. Nec tamen ideo confugiendum est ad ignorantiae tenebras, ut in eis quisque requirat excusationem. Aliud est 125.0451D| enim nescisse, aliud scire noluisse. Voluntas quippe 389 arguitur in eo de quo dicitur: Noluit intelligere ut bene ageret (Psal. XXXV, 4). Sed et illa ignorantia, quae non est eorum qui scire nolunt, sed eorum qui tanquam simpliciter nesciunt, neminem sic excusat ut sempiterno igne non ardeat, si propterea non credidit quia non audivit omnino quid crederet: sed fortasse ut mitius ardeat. Non enim sine causa dictum est: Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt (Psal. LXXVIII, 6). Et illud quod ait Apostolus: Cum venerit in flamma ignis dare vindictam in eos qui ignorant Deum (II Thess. I, 8). Verumtamen ut habeamus et ipsam scientiam, ne dicat unusquisque: Nescivi, non audivi, non intellexi, 125.0452A| voluntas convenitur humana, ubi dicitur: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI): quamvis pejor appareat de quo dictum est: Verbis non emendabitur servus durus. Si enim et intellexerit, non obaudiet. » Et plura hujusmodi inveniuntur in litteris divinitus inspiratis. Sicut enim secundum Scripturam, omnia quaecunque voluit Dominus fecit (Psal. CXIII, 3), ita sicut voluit omnia bona fecit: quia non ex accidente, et essentialiter bonus et Omnipotens, qui seipsum negare non potest, aliter nec velle potuit nec posse voluit, ut beatus Augustinus in sermone de Symbolo ad neophytos dicit: « Si enim, inquiens, quae in principio Deus fecit, ex nihilo utique fecit, etiam ex his quae fecit quidquid voluerit facere potens est, quia 125.0452B| omnipotens est, nec ideo credant iniqui Deum non esse omnipotentem, quia multa contra ejus faciunt voluntatem, sive homo vel juste damnetur, sive misericorditer liberetur, voluntas Omnipotentis impletur. Quod ergo non vult Omnipotens, hoc solum non potest. Utitur ergo malis, non secundum eorum pravam, sed secundum suam rectam voluntatem. » Et post pauca: « Ne quis me temere dixisse arbitretur aliquid Omnipotentem non posse, hoc et beatus Apostolus dixit: Si non credidimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest (I Tim. II, 13). Sed quia non vult non potest, quia et velle non potest. Non enim potest justitia velle facere quod injustum est, aut sapientia velle quod stultum est, aut veritas velle quod falsum est. Unde admonemur Deum omnipotentem, 125.0452C| non hoc solum quod ait Apostolus, negare seipsum non potest, sed multa non posse. Ecce et ego dico, et ejus veritate dicere audeo quod negare non audeo, Deus omnipotens non potest mori, non potest mutari, non potest falli, non potest miser fieri, non potest vinci. Haec atque hujusmodi absit ut possit Omnipotens: ac per hoc non solum ostendit Veritas omnipotentem esse, quod ista non possit: sed etiam cogit Veritas omnipotentem non esse qui haec possit. Volens enim est Deus quod est. Aeternus ergo et incommutabilis, et verax et beatus, et insuperabilis volens est. Si ergo potest esse quod non vult, omnipotens non est. Est autem omnipotens: ergo quidquid vult potest. Et ideo quod non vult esse non potest, qui propterea dicitur omnipotens, 125.0452D| quoniam quidquid vult potest. De quo et psalmus dicit: In coelo et in terra omnia quaecunque voluit fecit (Psal. CXIII, 3). » 390 Et in libro de Natura et Gratia (cap. 49): « Absit a nobis ut Deum posse peccare dicamus. Non enim, ut stulti putant, ideo non erit omnipotens, quia nec mori potest, et negare seipsum non potest. »

Videant catholici quam male tradunt haeretici: « Omnia quaecunque voluit Dominus fecit, » dicentes: Qui non salvantur non est voluntatis Dei penitus ut salventur: cum ratum sit, ut qui ad salutem non sequuntur voluntatem Domini invitantem, quoniam justus Dominus justitias dilexit, aequitatem vidit vultus ejus (Psal. X, 8), sentiant ex retributione 125.0453A| justitiae voluntatem Domini in supplicio vindicantem. Et vidit Deus, inquit Scriptura, cuncta quae fecit, et erant valde bona. Et: Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam (Gen. I, 31, 26). Ad imaginem quippe et similitudinem Dei esse procul dubio bonum est. Et iterum scriptum est: Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui (Eccli. XV, 14). Is autem quo consilio usus potiusque abusus fuerit, quemve consiliarium obaudierit, in sua paret propagine, conclamante propheta: Omnes erravimus, in iniquitatibus concepti, et in peccatis geniti, ita ut mundus nullus sit, nec cujus vita est unius diei super terram, ante cum in cujus conspectu nemo justificatur vivens, apud quem per se nullus est innocens, quia non est homo in 125.0453B| terra qui faciat bonum et non peccet, et ex uno omnes isse in condemnationem idem divinus protestatur Apostolus, quia periit Adam primus de terra terrenus, et in ipso omnes perivimus, secundus Adam de coelo coelestis, non amittens quod erat, sed assumens quod non erat, in unitate personae suae, non in unitate substantiae, propter quod item dictum est: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo (Ephes. IV, 9), venit quaerere et salvare quod perierat. Omnes perivimus, omnes venit quaerere et salvare. Quod autem quidam salvantur, de salvantis est dono: quod quidam pereunt, de pereuntium merito, non de Salvatoris est voto, qui venit quaerere et salvare quod perierat. De qua generali perditione 125.0453C| si nullus liberaretur, irreprehensibile esset Dei judicium: quia vero multi liberantur, ineffabilis est gratiae ejus donum, qui omnes salvos fieri volens, omnibus dixit: Si audieritis me, bona terrae, scilicet terrae viventium, comedetis (Isa. I, 19, 20). In qua, id est in regno Dei, beatus qui manducabit panem vitae aeternae, et biberit potum salutis perpetuae, et non sitiet iterum aliud, nisi quod satiatus incessanter et aeternaliter biberit. Si autem me non audieritis, et ad iracundiam me provocaveritis, gladius devorabit vos. Hoc gladio abscidentur a societate justorum quicunque audierint pro sterilitate operum bonorum et retributione peccatorum: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 11). Quo gladio separatis 125.0453D| malis de medio justorum, perducentur justi ad societatem et gaudium angelorum, ubi misericordias Domini in aeternum cantabunt: cujus gratia in illum credere, eum sequi, et quae jusserat perseveranter operari meruerunt: quem credendo sequi, et in quo 391 permanere fide recta et bonis operibus impii contempserunt; qui secundum doctrinam apostolorum Petri et Pauli atque Joannis: In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli, cujus suggestioni consentiens primus homo perierat. Unde ipsius hominis naturam, non culpam, idem Filius Dei, ut diximus, pro hominum redemptione est dignatus assumere, qui omnes homines vult salvos fieri, et neminem vult perire.

EPILOGI CAPUT VI. 125.0454A| Quod Christus pro omnibus hominibus passus sit, licet non omnes passionis ejus mysterio ad salutem redimantur aeternam: et quia non omnes passionis ejus mysterio redimuntur, non ad sacramenti virtutem, sed ad infidelium respicit partem: cum sanguis Domini nostri Jesu Christi pretium sit totius mundi, a quo pretio extranei sunt, qui aut delectati captivitate redimi noluerunt, aut post redemptionem ad eamdem sunt servitutem perseveranti infidelitate vel iniquitate reversi.

Magnus Leo catholicae et apostolicae Ecclesiae, sanctae videlicet sedis Romanae pontifex, in epistola ad Juvenalem (epist. 78) Hierosolymitanum episcopum dicit: « Veram igitur Christi generationem crux vera confirmat; quoniam ipse in nostra carne nascitur, qui in nostra carne crucifigitur: quae nullo 125.0454B| interveniente peccato, nisi fuisset nostri generis, non potuisset esse mortalis. Ut autem repararet omnium vitam, recepit omnium causam, et vim veteris chirographi, quod solus inter omnes non debuit, pro omnibus solvendo vacuavit: ut sicut per unius reatum omnes facti fuerant peccatores, ita per unius innocentiam omnes fierent innocentes, inde in homines manante justitia, ubi est humana suscepta natura. » Et item in epistola ad Leonem Augustum (epist. 97, cap. 2): « Effusio enim justi pro injustis sanguinis Christi, tam fuit dives ad pretium, ut si universitas captivorum in redemptorem suum crederet, nullum diaboli vincula retinerent. Quoniam, sicut ait Apostolus: Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom. V, 10). Et cum sub 125.0454C| peccati praejudicio nati potestatem acceperint ad justitiam renascendi, validius factum est donum libertatis, quam debitum servitutis. » Et sanctus Augustinus in libro de Correptione et Gratia (cap. 16; de Civit. Dei, lib. XX, cap. 6). « Quis magis dilexit infirmos, quam ille qui pro omnibus est factus infirmus, et pro omnibus mortuus est, ut et qui vivunt jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit? Omnes itaque mortui sunt in peccatis, nemine prorsus excepto, sive originalibus, sive etiam voluntate additis, vel ignorando, vel sciendo, nec faciendo quod justum est: et 392 pro omnibus mortuis vivus mortuus est unus, id est nullum habens omnino peccatum, ut qui per remissionem peccatorum vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui 125.0454D| pro omnibus mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. »

Et quoniam Praedestinatiani noviter reexorti nimium profitentur errorem, si passus credatur et dicatur Christus pro omnibus, devocantes in medium ad suam confirmandam sententiam, impios ante passionem Dominicam, etiam et ab ipsius mundi exordio, pro suis sceleribus inferni poenis aeternaliter condemnatos, et post triumphum crucis vivificae, Antichristum ac caeteros perditionis filios, pro quibus non debeat credi passus, quaedam de superioribus repetentes, brevius demonstrare censuimus. Quia una fides eademque spes salutis fuerit ante passionem Domini, et post passionem illius sit omnibus 125.0455A| sanctis, in effusione sanguinis ipsius Dei et hominum mediatoris. Deinde quid cunctis generaliter justis et impiis, quos nobis Praedestinatiani objiciunt, in sua impietate defunctis contulit passio Redemptoris. Dicimus autem justos non viribus suis justificatos, sed gratia ejus qui justus pro injustis est mortuus: et dicimus impios non natura conditionis malos, neque ab illo factos impios, qui multos justificat impios, et ut Paulus ad Romanos scribit, pro impiis est mortuus: sed de Adam bono, utpote a bono Deo facto, et libertate arbitrii perdito genitos, atque in originali aut sua impietate sine fide redemptionis ejusdem mortuos, qui pro omnibus debitoribus mortis solus inter mortuos liber a debito mortis est mortuus. Post vero, quia specialiter credentibus ad salutem mors profuit 125.0455B| Salvatoris, non credentibus autem in judicium et condemnationem sit contempta ipsius gratia passionis. Tum qualiter quave discretione orthodoxi ex Scripturis intellexerunt et docuere doctores, quoniam passus est Christus pro omnibus, licet non omnes ad aeternam salutem passionis ejus mysterio redimantur. Nunc per singula replicando pergamus. Quia una fides eademque spes salutis fuerit ante passionem Domini, et post passionem illius sit omnibus sanctis, in effusione sanguinis ipsius Dei et hominis mediatoris, apostolus Petrus in Actibus apostolorum dicit: Per gratiam Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum et illi (Act. XV, 12). Hinc Beda: « Si ergo et illi, id est Patres, portare jugum legis veteris non valentes, per gratiam Domini salvos se fieri crediderunt, 125.0455C| manifestum est quod haec gratia est, quae antiquos justos vivere fecit, quia justus ex fide vivit. Et ideo sacramenta esse potuerunt pro temporum varietate diversa, ad unitatem tamen ejusdem fidei concordissime recurrentia. » Et Augustinus in psalmo trigesimo sexto: « Nunquid soli nos, et non etiam illi qui fuerunt ante nos, omnes qui ab initio saeculi fuerunt justi, caput Christum habent? Illum enim venturum esse crediderunt, quem venisse jam credimus, et in ejus fide et ipsi nati sunt, in cujus et nos, ut 393 esset ipse totius caput civitatis Jerusalem, omnibus connumeratis fidelibus ab initio usque ad finem, adjunctis etiam legionibus et exercitibus angelorum, ut fiat illa una civitas sub uno rege, et una quaedam provincia sub uno imperatore, felix in perpetua 125.0455D| pace ac salute, laudans Deum sine fine, beata sine fine. » Et sanctus Ambrosius in libro de Spiritu sancto ( libro I, in prooemio ), exponens sententiam libri Judicum dicit: « Solum sacrificium Deo Dominicae passionis pro religione populi deferendum. Etenim vitulus, inquit, ille in typo Christi, in quo septem spiritalium plenitudo virtutum, sicut Isaias dixit, habitat. Hunc vitulum et Abraham vidit, quando diem Domini vidit, et gavisus est. Hic est qui in haedi typo, nunc in ove, nunc in vitulo offerebatur. Haedi, quod sacrificium pro delictis sit; ovis, quod voluntaria hostia: vitulus, quod immaculata sit victima. » Et item sanctus Augustinus in libro de Natura et Gratia (cap. 44): « Ea quippe fides justos 125.0456A| sanavit antiquos, quae etiam sanat et nos, id est mediatoris Dei et hominum hominis Christi Jesu: fides sanguinis ejus, fides crucis ejus, fides mortis et resurrectionis ejus. Habentes ergo eumdem spiritum fidei et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13). » Et sanctus Gregorius in homilia Ezechielis 15 dicit: « Et quidem ab Abel sanguine passio jam coepit Ecclesiae, et una est Ecclesia electorum praecedentium atque sequentium. » Et S. Hieronymus in commento Epistolae Pauli ad Galatas: « Haeres iste parvulus, qui nihil differt a servo, cum sit Dominus omnium, sub tutoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a Patre, totum humanum genus usque ad adventum Christi, et ut amplius dicam, usque ad consummationem mundi significat. Quomodo 125.0456B| enim omnes in protoplasto Adam necdum nati moriuntur, ita omnes, etiam hi qui ante adventum Christi nati sunt, in secundo Adam vivificantur. Atque ita fit, ut nos legi servierimus in patribus, et illi gratia salventur in filiis. » In hac una Ecclesia, quae constat ab initio saeculi usque ad finem. De qua sanctus Gregorius in homilia decima septima Ezechielis dicit: « Et qui praeibant, et qui sequebantur, clamabant Osanna (Matth. XXI, 9). Osanna Latina lingua, salva nos dicitur. Ab ipso enim salutem et priores quaesierunt, et praesentes quaerunt, et benedictum qui venit in nomine Domini confitentur, quoniam una spes, una fides est praecedentium atque sequentium populorum. Nam sicut illi exspectata passione ac resurrectione ejus sanati sunt, ita nos 125.0456C| praeterita passione illius, ac permanenti in saecula resurrectione salvamur. »

Hujus Ecclesiae unitas, quae non minus per poenitentiam peractae insipientiae, quam per sapientiae discendae industriam Domino conciliatur, ut venerabilis Beda presbyter, ex praecedentium Patrum dictis, in Commento Evangelii Lucae ostendit, ex duabus partibus congregatur, eorum videlicet qui peccare nesciunt, et eorum qui peccare desistunt. Poenitentia enim delictum abolet, sapientia cavet. In 394 quibus de toto pars debet ostensa lectori sufficere illo Scripturae usu, quatenus uni vel paucis et in tempore dictum, generalitati ac cunctis aetatum successionibus dictum intelligatur: ut est illud quod Moyses tantum in rubo audivit, et Dominus in Evangelio 125.0456D| recapitulat dicens, De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis (Matth. XXII, 31); et, Quod vobis dico omnibus dico (Marc. XIII, 37); et, Usque hodie legitur Moyses (II Cor. III, 15); et, Haec dicit Dominus in prophetis (Hebr. I, 1). Et quod in illo tempore dixerat, hodieque et usque in saeculum dicit Jesus discipulis suis. Et sicut in illo tempore, cum turbae plurimae convenirent, et de civitatibus properarent ad Jesum, dixit per similitudinem seminantis, laborem et varios proventus seminis: ita et in hoc lugendo nostro tempore, per raros seminatores, ac intervalla temporum, et amplum agrum, aliud cadit juxta viam, et aliud inter spinas, aliud autem super petram, et parum in 125.0457A| terram bonam. Quia quod non sine moerore dicitur, multi sunt qui ad Jesum veniunt, illum verbotenus confitentes, factis autem negantes, et corde redeunt in Aegyptum, quin potius cum Cedar habitantibus conversantur: pauci vero, pereuntibus plurimis, in diluvio iniquitatum multarum intra arcam verae fidei conservantur. Sicut Abel justus, qui sapientia sub lege naturae a peccatis abstinuit, regni coelestis introitum per eum sibi praestolans aperiri, quem dum in agno offerret, fidei oculis mente conspiciebat. Adam et Eva peccatum per poenitentiam deleverunt, sicut S. Augustinus ad Marcellinum in libro II de Baptismo parvulorum (cap. 34) demonstrat, dicens: « Sicut ergo illi primi homines postea juste vivendo: unde merito creduntur per Domini sanguinem ab 125.0457B| extremo supplicio liberati, non tamen in illa vita meruerunt ad paradisum revocari. » Et Cassiodorus in psalmo centesimo secundo (Psal. CII, 17): « Misericordia autem Domini a saeculo et usque in saeculum. Unde, inquit, mihi videtur hic convenienter adverti et Adam, sicut multi Patrum dixerunt, ad Domini gratiam fuisse revocatum, quando ipse primus in saeculo fuit. Sicuti etiam Abel, Noe, Abraham, et caeteri Patres, qui tamen in saeculo sed a saeculo non fuerunt. Cain vero infidelitate et iniquitate sua ab hac Ecclesia, in qua omnibus est salus proposita, extorris et alienus, nec per sapientiam peccare abstinuit, nec per poenitentiam peccatum delere etiam admonitus procuravit. Sub lege Zacharias et Elizabeth, de quibus scriptum est: Erant justi ambo ante 125.0457C| Deum incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela: et Simeon justus, qui et ipse exspectabat redemptionem Israel (Luc. I, 6), id est salutare Dei paratum ante faciem omnium populorum. Anna quoque non discedebat de templo, jejuniis et orationibus serviens Domino nocte ac die, per sapientiam a peccatis abstinuerunt. David per poenitentiam peccata delevit, exspectans super nivem dealbari per aspersionem Christi sanguinis, quae hyssopo, id est humilitate incarnationis ejus signatur. Saul impoenitens nec lacrymis Samuelis 395 abluitur: qui pro magno merito suae exauditionis cum Moyse quasi singulariter a Domino in exemplum ostenditur. Sed post multa quae a Deo perceperat, sicut per ventriloquam audierat, quam 125.0457D| in angustia sua Dominum negligens expetiit, indignam vitam digna morte finivit. Sub gratia Jacobus, qui appellatus est justus, primus Hierosolymorum episcopus, quanto praeconio attollatur qui sapientia peccare nescivit, divinae litterae protestantur. Et ut magni Petri silentio lacrymas honoremus, quas exemplo utinam praedicemus, in cruce latro poenituit, confessus est et a fonte pietatis audivit, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43): alter vero eodem flagello correptus, eumdemque fontem pietatis conspiciens, et potare contemnens, personam referens contemptorum, nec flagello corrigitur, nec exemplo convertitur. Haec sancta Ecclesia semper agnos habuit, quibus se miscuerunt et haedi, et 125.0458A| facient usque ad illud tempus, quando sedebit Filius hominis in sede majestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et segregabuntur mali a bonis, sicut segregat pastor oves ab haedis, et statuet oves quidem a dextris, haedos autem a sinistris, et reddet unicuique secundum opera sua. »

Haec quoque sancta Ecclesia habuit semper in fide salutis una, pro temporum varietate sacramenta disparia. Videlicet quia a mundi exordio usque ad tempora datae circumcisionis, vel hostiarum oblationibus, vel certe sola fidei virtute, suas suorumque animas creatori commendantes, a primi reatus vinculis absolvere curabant. Quod et de aliis egerunt gentibus, vigente in Hebraeorum populo circumcisione, videlicet fidei signo. Sine fide enim impossibile 125.0458B| est placere Deo, et sicut alias scriptum est, Justus ex fide vivit. Post datam autem circumcisionem, idem salutiferae curationis auxilium, eadem circumcisio in lege contra originalis peccati vulnus agebat, quod nunc baptismus agere revelatae gratiae tempore consuevit: excepto quod regni coelestis januam necdum intrare poterant, donec adveniens benedictionem daret qui legem dedit, ut videri posset Deus deorum in Sion. Tantum in sinu Abrahae post mortem beata requie consolati, supernae pacis ingressum spe felices exspectabant. Sed et sicut sanctus Paulus dicit, Patres nostri omnes baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X, 2). In forma scilicet Christi baptismatis, quod inter ipsa mundi primordia, quando spiritus Domini ferebatur super 125.0458C| aquas, ut jam virtutem sanctificationis aquarum natura conciperet, sed et in ipsa diluvii effusione constat esse signatum. In quo baptismate, nubis videlicet atque maris, baptizati non omnes salvati sunt, quia non omnes illud spiritaliter intellexerunt, crediderunt, ac servaverunt, sicut nec in diluvio salvati sunt, nisi quos arca sanctam demonstrans Ecclesiam continuisse dignoscitur. Ita et qui baptizantur Christi baptismate quidam salvantur, gratia in fide recta et operibus bonis perseverantes, quidam autem pereunt, quia licet verum sit in eis baptisma, quo omnia prorsus 396 peccata delentur, tamen in veritate non permanent, et ideo pereunt, sicut beatus Petrus apostolus demonstrat dicens: In diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, 125.0458D| id est octo animae, salvae factae sunt per aquam, quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma (I Petr. III, 20). Unde Beda: « Quod ergo aqua diluvii non salvavit extra arcam positos, sed occidit, sine dubio praefigurabat omnem haereticum, licet habentem baptismatis sacramentum, non aliis, sed ipsis aquis ad inferna mergendum, quibus arca sublevatur ad coelum. » Et quoniam, sicut Dominus dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5), cujus renascitionis praeconia fuerunt superiora baptismata, ita nihilominus protestatur: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54), et 125.0459A| item, Ego sum panis vivus qui de coelo descendi: si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum (Joan. LI, 52), cujus praedicamenta fuerunt lignum vitae in medio paradisi plantatum, Adae concessum esui ante peccatum, quando illi est dictum, De omni ligno paradisi comedes, de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas (Gen. II, 16): post peccatum autem, dicente Domino, Videte ne forte sumat de ligno vitae et vivat in aeternum (Gen. III, 22), est omnino prohibitum, usque dum veniret qui praesignatus est, et de quo etiam dictum est, lignum vitae est his, Christus videlicet Dei virtus et Dei sapientia, qui apprehenderint eam. Et iterum ejusdem panis vivi et calicis vitis verae signarunt aenigmata figurarum, de quibus item Paulus dicit, Et omnes eamdem 125.0459B| spiritalem escam manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt: sed non in omnibus beneplacitum fuit Domino (I Cor. X, 3), sicut sanctus Augustinus ex verbis sancti Evangelii demonstrat, dicens, Patres, inquit, vestri manducaverunt manna, et mortui sunt (Joan. VI, 49). Manducaverunt Moyses et Aaron et caeteri sancti qui fuerunt in populo manna, et non sunt mortui, quia spiritaliter visibilem cibum intellexerunt, spiritaliter esurierunt. Alii vero manducaverunt, et permanserunt in infidelitate, sicut Judaei audierunt loquentem Christum, et non spiritaliter verba ejus intellexerunt. Ideo dixit eis, Patres vestri manducaverunt manna in deserto et mortui sunt. Qua morte nisi infidelitatis? nam communi morte mortui sunt et sancti qui fuerunt inter eos. 125.0459C| De Novo autem Testamento, ex pane utique vitae aeternae et calice salutis perpetuae, ostendit Paulus, et exponit Ambrosius de Epistola ad Corinthios dicens, Quicunque ederit panem hunc, et biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini (I Cor. II, 27). Quoniam futurum est, inquit Ambrosius, judicium, ut quemadmodum accedit unusquisque, reddat causas in die Domini nostri Jesu Christi, quia sine disciplina traditionis et conversationis qui accedunt, rei sunt corporis et sanguinis Domini. Quid est autem reos esse, nisi poenas dare mortis Domini? Occisus est enim pro his qui beneficium ejus in irritum ducunt. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat: qui enim manducat et bibit indigne, judicium 125.0459D| 397 sibi manducat et bibit, non discernens corpus Domini (ibid., 28). Hinc item Ambrosius: « Devoto animo et cum timore accedendum ad communionem docet, ut sciat mens reverentiam se debere ei ad cujus corpus sumendum accedit. Hoc enim apud se debet judicare, quia Dominus est, cujus in mysterio corpus manducat et sanguinem potat, qui testis est beneficii Dei. Quem nos si cum disciplina accipiamus, non erimus indigni corpore et sanguine Domini: gratia enim videbitur redemptori. » Et item dicit: « Medicina enim spiritalis est, quae cum reverentia degustata purificat sibi devotum. » Et item: « Ideo multi in vobis invalidi et aegroti, et dormiunt multi. Ut verum probaret quia examen futurum 125.0460A| est accipiendi corpus Domini, jam hic imaginem judicii ostendit in eos qui inconsiderate corpus Domini acceperant, dum febribus et infirmitatibus corripiebantur, et multi moriebantur. » Tandem igitur Leo papa in homilia tertia de Natale Domini dicit: « Cessent igitur illorum querelae qui, impio murmure divinis dispensationibus obloquentes, de Dominicae nativitatis tarditate causantur, tanquam praeteritis temporibus non sit impensum quod in ultima mundi aetate est gestum. Verbi enim incarnatio hoc contulit facienda quod facta, et sacramentum salutis humanae in nulla unquam antiquitate cessavit. Quod praedicaverunt apostoli, hoc annuntiaverunt et prophetae: nec sero est impletum quod semper est creditum. Non itaque novo consilio Deus rebus humanis 125.0460B| nec sera miseratione consuluit, sed a constitutione mundi unam eamdemque omnibus causam salutis instituit. »

Quid autem cunctis generaliter justis et impiis, quos nobis Praedestinatiani objiciunt, in sua impietate defunctis contulit passio Redemptoris, dicat Paulus, et exponat Ambrosius in commento ipsius epistolae: « Hoc dicit, quia sicut Adam peccans mortem invenit, et tenuit ut omnes ex ejus origine dissolvantur (I Cor. XV, 22): ita et Christus non peccans, et per hoc vincens mortem (quia qui non peccat vincit mortem, quia mors ex peccato), omnibus ex ejus corpore acquisivit vitam, id est resurrectionem. Quamvis ergo generaliter tribuerit resurrectionem, ut sicut in Adam omnes sive justi sive 125.0460C| injusti moriuntur, ita et in Christo omnes tam credentes quam diffidentes resurgant, licet ad poenam: increduli tamen vivificari videntur, quia corpora sua recipient jam non morituri, sed passuri poenam in eis sine fine, quod credere noluerunt. » Et item in Epistola ad Corinthios, « quia resurrexit, inquiens, tertia die (I Cor. XV, 4). In Christo enim omnes resurrexisse, sicut in Adam mortuos esse, nemo fidelium denegat. » Et item: « Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum (ibid., 21), ut quia peccato hominis mors inventa est, Christi justitia resurrectionem meruit mortuorum. » Et beatus Joannes Chrysostomus in libro de Reparatione lapsi: « Scriptura, inquit, dicit quia et peccatores induent incorruptionem, scilicet non ad honorem vitae, sed 125.0460D| ad diuturnitatem supplicii profuturam. » 398 Et sanctus Hilarius in expositione psalmi CXVIII: « Exprobrat enim superbis atque maledictis cur nihil in sacramento sanguinis sui atque mortis utilitatis suae esse existimaverint, cum ille nostri causa et natus, et passus, et mortuus sit. » Et item idem sanctus Hilarius concordans sancto Ambrosio in psalmo LV, dicit: « Sicut exspectaverunt animam meam pro nihilo salvos facies illos, in ira populos deduces (Psal. LV, 8). Novus hic prophetae sermo est, ut eos qui exspectant animam suam ad nihilum Deus salvet, et cum aliud sit ad nihilum, aliud salvari, nunc salus quae in illos fiet ad nihilum sit. Est ergo quod salvetur in nihilum, est plane, quidquid resurrectione 125.0461A| concessa demutatione non dignum est. Nam cum omnis caro redempta in Christo sit ut resurgat, et omnem assistere ante tribunal ejus necesse sit: non tamen omnibus gloria et honor est promiscuus resurgendi. Quibus ergo tantum resurrectio, non etiam demutatio est tributa, hi salvantur in nihilum. In ira enim deducentur hi populi, quibus ad poenae sensum salus resurrectionis est constituta. » Et Beda in commento Lucae ex verbis Augustini: « Altiori autem sensu, facilius est Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum converti. » Et sanctus Ambrosius in Epistola ad Corinthios: « Quid est autem reos esse, nisi poenas dare mortis Domini? occisus est enim pro his qui beneficium ejus in irritum ducunt. » Et item sanctus Hilarius in 125.0461B| libro III de Fide: « Dei Filius crucifigitur, sed in cruce hominis mortem Deus vincit: Christus Dei Filius moritur, sed omnis caro vivificatur in Christo. » Et sanctus Augustinus in libro vigesimo (cap. 6) de Civitate Dei: « Omnes itaque mortui sunt in peccatis, nemine prorsus excepto, sive originalibus, sive etiam voluntate additis, vel ignorando, vel sciendo, nec faciendo quod justum est, et pro omnibus mortuis vivus mortuus est unus, id est nullum habens omnino peccatum. »

De Antichristo autem, per quem cum corpore suo omnes scilicet reprobos Praedestinatiani nos putant se posse concludere, accipiant quid sanctus Gregorius in libro Moralium trigesimo secundo (cap. 12) dicit: « Quia ergo, inquit, per undenarium numerum 125.0461C| transgressio exprimitur, hujus bestiae cornu undecimo ipse auctor transgressionis indicatur. Quod videlicet parvulum oritur, quia purus homo generatur, sed immaniter crescit, qui usque ad conjunctam sibi vim angelicae fortitudinis proficit. » Et item (cap. 18): « Principium viarum Dei Behemoth dicitur, quia nimirum cum cuncta creans ageret, hunc primum condidit, quem reliquis angelis eminentiorem fecit. » Et item (cap. 12): « Quid autem cauda Behemoth istius nisi illa antiqui hostis extremitas dicitur, cum vas proprium illum perditum hominem ingreditur, qui specialiter Antichristus nuncupatur. » Et item ( cap. eod. ): « Tunc Antichristus, mundi gloriam temporaliter obtinens, mensuras hominum et honoris culmine et signorum potestate transcendit. Spiritus quippe 125.0461D| 399 in illo est, qui in sublimibus conditus, potentiam naturae suae non perdidit vel dejectus. » Et item in edicto civibus Romanis proposito (lib. XI, epist. 3): « Pervenit ad me quosdam presbyteros, perversos scilicet homines, prava inter vos aliqua et sanctae fidei adversa seminasse, ita ut die Sabbati aliquid operari prohiberent, quos quid aliud nisi Antichristi praedicatores dixerim, qui veniens diem Sabbati atque Dominicum ab omni faciet opere custodiri? Quia enim mori se simulabit et resurgere, haberi in veneratione vult Dominicum diem: et quia judaizare populum compellet, ut exteriorem ritum legis revocet, et sibi Judaeorum perfidiam subdat, coli vult Sabbatum. » Sanctusque Hieronymus in Danielis 125.0462A| commento Isaiae vaticinio firmat, quia Antichristus usque ad summitatem montis Oliveti veniet, et ibi peribit. Hoc enim fiet, sicut passim doctores dicunt catholici, quoniam quantum potest assimilari falsitas veritati, ad instar Christi Dei nostri, qui, devicto principe tenebrarum, montem luminis et chrismatis ascendit, unde coelorum alta penetrans misit sanctum Spiritum, cujus unctio docet nos de omnibus, post mentitam resurrectionem suam a mortuis, idem homo perditionis, eodem, quem Christus per triumphum crucis, et resurrectionis victoriam, tenebrarum rectore devicerat plenus, subiens montem Oliveti, spiritu oris Domini Jesu interficietur, et illustratione adventus ipsius destruetur. Sicut et Simon Magus, mentiens se resurrexisse a mortuis, et ascendere 125.0462B| se ad coelos promittens, orationibus et imperio apostolorum Petri et Pauli a daemonibus a quibus portabatur dimissus, super lapidem cecidit. Et concedens Aretium, ut Egesippus verax historiographus in ad modum utili historia scripsit, crurifragio periit. De quo et beatus Hieronymus in Commentario Matthaei dicit: « Multi venient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus, et multos seducent (Matth. XXIV, 5) Quorum unus est Simon Samaritanus, quem in Actibus apostolorum legimus, qui se magnam dicebat esse virtutem (Act. VIII, 10), haec quoque inter caetera in suis voluminibus scripta dimittens: Ego sum sermo Dei, ego sum speciosus, ego paracletus, ego omnipotens, ego omnia Dei. Sed et Joannes apostolus in epistola sua loquitur: Audistis quia Antichristus 125.0462C| venturus est: nunc autem Antichristi multi sunt (I Joan. II, 18). » Et Beda in Commento Lucae: « Et dicent vobis: Ecce hic Christus, ecce illic, nolite ire, neque sectemini. Haec sententia non solum ad tempus, sed etiam ad personam posset intelligi. Et ad tempus quidem, quia exstitere nonnulli, qui curricula computantes aetatum, certum se consummationis saeculi annum, diem, et horam dicerent invenisse, contra auctoritatem Domini dicentis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta (Act. I, 7); ad personam vero, quia multi contra Ecclesiam venere, multi venturi sunt haeretici, qui christos se asseverent: quorum primus Simon Magus, extremus autem ille major caeteris est Antichristus. » Et in undecimo libro Moralium Gregorius: « Quod per 125.0462D| Danielem subjungitur, 400 sine manu conteretur (Dan. VIII, 22), hoc per Paulum exprimitur, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (II Thess. II, 8). Sine manu scilicet conteretur, quia non angelorum bello, non sanctorum certamine, sed per adventum judicis solo oris sui spiritu aeterna morte ferietur. » Et item: « Sed quia quale sit iniquorum caput audivimus, nunc huic capiti quae membra adhaereant agnoscamus. Quisquis namque in superbia extollitur, quisquis avaritiae desideriis cruciatur, quisquis luxuriae voluptatibus solvitur, quisquis injustae ac immoderatae irae flagris ignitur, quid aliud quam Antichristi testis est? » Et in libro vigesimo nono (cap. 6): 125.0463A| « Cam tempus Antichristi non vidit, et tamen membrum Antichristi per meritum fuit. Judas saevitiam persecutionis illius ignoravit, et tamen viribus crudelitatis ejus avaritia suadente succubuit. Simon divisus longe ab Antichristi temporibus exstitit, et tamen ejus se superbiae miraculorum potentiam perverse appetendo conjunxit. Sic iniquum corpus suo capiti, sic membris membra junguntur, cum et cognitione se nesciunt, et tamen prava sibi actione copulantur. Neque enim Pergamus (Apoc. II, 14) Balaam libros aut verba cognoverat, et tamen ejus nequitiam sequens voces supernae increpationis audiebat. Habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balach mittere scandalum coram filiis Israel, edere et fornicari. Thyatirae quoque Ecclesiam ab 125.0463B| Jezabel notitia et tempora et loca dividebant: sed quia eam per vitae reatus astrinxerat, inesse ei Jezabel dicitur, atque operibus perversis insistere, angelo attestante qui ait: Habeo adversum te, quia permittis mulierem Jezabel, quae se dicit propheten, seducere servos meos, fornicari et manducare de idolothytis (Apoc. II, 20). Ecce quia reperiri potuerunt, qui Jezabel vitam reprobam actione secuti sunt. Jezabel illic inventa memoratur, quia videlicet pravum corpus conjuncti mores unum faciunt, etiamsi hoc loca vel tempora scindunt. Unde fit ut in perversis suis imitatoribus, et iniquus quisque maneat qui jam praeteriit, et in suis operatoribus ipse iniquorum auctor jam appareat, qui necdum venit. Hinc Joannes ait: Nunc Antichristi multi sunt (I 125.0463C| Joan. II), quia iniqui omnes jam ejus membra sunt, quae scilicet perverse edita caput suum male vivendo praevenerunt. Hinc Paulus ait: Ut reveletur in suo tempore. Nam mysterium jam operatur iniquitatis (II Thess. II). Ac si diceret: Tunc Antichristus manifestus videbitur: nam in cordibus iniquorum secreta sua jam nunc occultus operatur. » De cujus praeconibus iterum scriptum est: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Non enim exeunt foras nisi antichristi. Unde et de Juda membro Antichristi praecipuo legimus, quia misit diabolus in cor Judae ut traderet eum: et post buccellam introivit in eum Satanas, et exivit continuo. Qui appellatus est filius perditionis, sicut et Antichristus. Et Judas Antichristus tradidit eum, qui veraciter dicitur Christus, 125.0463D| et colitur Deus, qui est super omnia benedictus in saecula. Ille autem in tempore suo adversabitur 401 et extolletur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur: ita ut in templo Dei sedeat, ostentans seipsum quasi ipse sit Deus. De isto autem, id est Juda, post multa in libro Hypomnesticon sanctus Augustinus dicit: « Talis est omnium periturorum causa, licet culpa sit a culpa dissimilis. » Et de illo ejusque corpore sanctus Gregorius in libro trigesimo tertio (cap. 19) Moralium dicit: Et videntibus cunctis praecipitabitur (Job XL, 18). Cunctis enim videntibus praecipitabitur quia, aeterno tunc judice terribiliter apparente, astantibus legionibus angelorum, assistente tunc ministerio coelestium potestatum, atque 125.0464A| electis omnibus ad hoc spectaculum deductis, ista bellua crudelis et fortis in medium captiva deducetur, et cum suo corpore, id est cum reprobis omnibus, aeternis gehennae incendiis mancipabitur, cum dicetur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV).

Unde quia homo erit reprobus, et caput reproborum omnium, qui ab initio mundi usque in adventum Domini, sed et eorum qui post adventum Domini infidelitate et perseveranti iniquitate ad ejus pertinebunt consortium, Praedestinatiani se ante se ponant et relegant, quia sanctus Paulus et sanctus Gregorius, ac caeteri quique doctores, hominem illum futurum dicunt, et ipsi denegare non possunt. 125.0464B| Et si homo erit, licet diabolo comite plenus, in quantum homo quanquam reprobus carne morietur. Quis est, inquit, homo qui vivet et non videbit mortem? quem Dominus Jesus (II Thess. II, 8), sicut scriptum est, interficiet spiritu oris sui (Psal. LXIV, 3). Et quia morietur et resurget, sicut item scriptum est, Ad te omnis caro veniet, et, videbit omnis caro, quod non sine anima in resurrectione fiet, salutare Dei (Luc. III, 6). Ad cujus adventum, secundum fidem catholicam, omnes homines resurgere habent cum corporibus suis. Si omnes, etiam Antichristus. Et si carnis resurrectionem aliis reprobis, ipsius scilicet membris, ut ostendimus ex catholicorum doctrina, licet non ad honorem vitae, sed ad diuturnitatem supplicii profuturam Redemptoris mors 125.0464C| contulit, nec eorum capiti denegavit. Et quibus sua morte resurrectionem carnis impendit, pro eis procul dubio passus fuit: non quia passionis ejus mysterio sint ad salutem aeternam redempti, qui et pro contempta redemptione poena debita eis praedestinata juxta quod praesciti sunt punientur, sed secundum modum quem diximus Christum etiam pro impiis passum fuisse cum catholicis profitemur. Et pro quibus pati voluit, ad mortem nequaquam praedestinavit. Quoniam vero ut Deus nescire nihil potuit, eos perituros non ignoravit; qui non ideo perierunt, quoniam a Deo praesciti sunt perituri, sed quia tales erant futuri, a Deo praesciti sunt perituri. Errant igitur qui etiam Antichristum cum membris suis a Deo praedestinatum ad interitum dicunt: quoniam 125.0464D| nihil Deus praedestinat nisi quae ipso erant auctore facienda, vel quae malis meritis justo erant judicio retribuenda. 402 Praescivit autem tantummodo Deus, non etiam praedestinavit, quae non ex ipso erant causam operationis habitura. Propterea qui dicit homines a Deo praedestinatos ad interitum, restat ut dicat quia praedestinatione, id est operatione, illius pereant, sicut qui praedestinati sunt ad vitam, praedestinatione. id est operatione illius salvantur, testante Apostolo, Qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate (Philip. II, 13). Et item, qui coepit ipse perficiet. Et cum fides sit salutis initium, de ea scriptum est, Alii datur fides, et reliqua, quae omnia operatur unus atque 125.0465A| idem Spiritus (I Cor. XII, 10). Et iterum scriptum est: Quos praescivit, hos et praedestinavit; et quos praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit; et quos justificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII, 29). Et item, Elegit nos ante tempora saecularia, praedestinans nos, id est praeparans, ut essemus sancti et immaculati (Ephes. I, 4). Hinc ergo scitum est quod qui, ut hoc diffinitionis conditionali tenore ostenditur, dicit aut subintelligere susurrando contendit, quoniam Antichristus, vel quilibet reprobi ex Deo habeant causam perditionis, vel operatione ipsius pereant, non catholicus, sed insanus est, et si incorrigibilis perseverare maluerit, ab ipsa etiam collocutione fidelium propellendus. Nam Deus vindex, non auctor mali est, nec volens iniquitatem 125.0465B| (Psal. V, 3), ut scriptum est. Et cunctis qui salvi fiunt, causa salutis est, nemini autem causa perditionis est, qui omnes vult salvos fieri, et neminem vult perire. Qui enim spreverunt voluntatem Domini invitantem, voluntatem Domini sentient vindicantem, quoniam nulli correctionis adimit viam, nec quemquam boni possibilitate dispoliat. Sed qui se ab eo avertit, ipse non Deus et velle quod bonum est et posse sibi sustulit. Non est ergo consequens ut Deus quibus poenitentiam non dederit, resipiscentiam abstulerit, et quos non levaverit alliserit, cum aliud sit insontem in crimen egisse per quod ad supplicium pervenitur, quod alienum est a Deo: aliud criminoso veniam non dedisse, quod de peccatoris est merito, et ex retributione justitiae justi judicis vindicatur judicio. 125.0465C| Nam si Christum his tantum remedia attulisse dicamus qui redempti sunt, videbimur absolvere non redemptos, quos pro redemptione contempta constat esse puniendos. Si enim, ut beatus Gregorius in homilia trigesima quinta scribit, mors justorum bonis in adjutorium est, malis in testimonium, ut inde perversi sine excusatione pereant, unde electi capiunt exemplum ut vivant, multo magis mors Redemptoris nostri pro omnibus mortui, ut credentibus atque devotis salus, ita incredulis et contemptoribus esse in condemnationis testimonium credi debet. Sequendum est igitur quod Prosper rectissime dicit ( contra Gallos ): « Quoniam sanguis Christi redemptio est totius mundi; a quo pretio extranei sunt, qui aut delectati captivitate redimi noluerunt, 125.0465D| aut post redemptionem ad eamdem sunt servitutem reversi. Christus ergo pro omnibus passus est, licet non omnes passionis ejus mysterio sint redempti. « Quia vero specialiter credentibus 403 ad salutem mors profuerit Salvatoris, non credentibus autem in judicium et condemnationem sit contempta ipsius gratia passionis, S. Hilarius in quinquagesimo quinto psalmo dicit: « In ira deducentur hi populi, quibus ad poenae sensum salus resurrectionis est constituta: a qua ira eripiendos nos Apostolus pollicetur dicens, Quoniam si cum adhuc peccatores essemus Christus pro nobis mortuus est, multo magis justificati in sanguine ejus salvabimur per eum ab ira (Rom. V, 9). Pro peccatoribus 125.0466A| igitur ad salutem resurrectionis est mortuus: sed sanctificatos in sanguine suo salvabit ab ira. » Et S. Augustinus in libro vigesimo de Civitate Dei capite vigesimo sexto: « Pro omnibus mortuis vivus mortuus est unus, id est, nullum habens omnino peccatum, ut qui per remissionem peccatorum vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro omnibus mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram, ut credentes in eum qui justificat impium, ex impietate justificati, tanquam ex morte vivificati, ad primam resurrectionem quae nunc est pertinere possimus. Ad hanc enim primam soli pertinent qui beati erunt in aeternum: ad secundam vero, de qua mox locutus est, et beatos pertinere docebit et miseros. Ista est misericordiae, illa 125.0466B| judicii: propter quod in psalmo scriptum est, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). » Et Ambrosius in Epistola ad Corinthios: Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22): « Omnibus ergo qui sunt ex ejus corpore acquisivit vitam, id est resurrectionem, quamvis generaliter tribuerit resurrectionem. » Et item in eadem Epistola: Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est (I Cor. I, 18): « Manifestum est quia quibus crux Christi stultitia est in perditione sunt, infernae enim morti non sunt erepti; his autem qui salvi fiunt virtus Dei est (ibid.). Non est obscurum, quia his qui credunt virtus Dei est: credunt enim non infirmitatem esse crucem Christi, sed virtutem; intelligentes victam 125.0466C| mortem in cruce, cujus signum qui habent salvi sunt, quia ab illa teneri non possunt. » Et Beda in commento Lucae, Retribuetur enim in resurrectione justorum (Luc. XIV, 14): « Resurrectionem justorum dicit, qui etsi omnes resurgant, eorum tamen non immerito quasi propria cognominatur, qui in hac se beatos non dubitant esse futuros. » Et Prosper contra Gallos actione nona dicit: « Redemptor mundi dedit pro mundo sanguinem suum, et mundus redimi noluit, quia lucem tenebrae non receperunt: et tenebrae receperunt, quibus dicit Apostolus, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Et Dominus in Evangelio: Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat 125.0466D| vitam aeternam (Joan. III, 16). Et: Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines tenebras magis quam lucem: erant enim eorum mala opera (ibid., v. 19). « Unde constat quia pro omnibus passus est Christus, sed credentibus dat salutem.

Tandem qualiter quave discretione orthodoxi ex Scripturis intellexerunt 404 et docuere doctores quoniam passus est Christus pro omnibus, licet non omnes ad aeternam salutem passionis ejus mysterio redimantur, Petri verba consideremus qui dicit: Non tardat, inquiens, Dominus promissionem suam, sed exspectat propter vos, nolens aliquem perire, sed omnes ad poenitentiam reverti (II Petr. III, 9). Et Paulus 125.0467A| dicit: Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32). Et: Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 14), qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus (I Tim. II, 6). Et: Gratia Dei pro omnibus gustavit mortem (Hebr. II, 9). Quia ut Isaias dicit, Omnes nos velut oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit, et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum (Isa. LIII, 6). Quia vero non omnes passionis ejus mysterio sunt redempti, licet ipse fuerit passus pro omnibus, manifestat iterum per Isaiam dicens: In scientia sua justificavit ipse servos suos multos (Isa. II, 11). Et item: Ipse peccata multorum tulit (ibid.). Et item: Iste asperget gentes multas (Isa. LII, 15). Et 125.0467B| in Evangelio: Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis (Matth. XX, 28). Et Apostolus: Per unius obedientiam justi constituentur multi (Rom. V, 19). Et item: Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII, 29). Et item: Qui multos filios in gloriam adduxerat (Hebr. II, 10). Et item: Christus passus est ad multorum exhaurienda peccata (Hebr. IX, 28). Et item: Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea (Ephes. V, 25). In quibus singulis sententiis intelligendum est, ideo pro multis non pro omnibus dictum, quia non omnes crediderunt, sicut in subsequentibus verbis Patrum monstrabimus. Sed et Matthaeus, et Marcus, et Lucas, ideo non pro omnibus, sed pro multis et pro vobis tradetur corpus 125.0467C| meum, et effundetur sanguis meus, dicunt protestatum fuisse Dominum salvatorem, quia licet Christus pro omnibus passus fuerit, non omnes passionis ejus mysterio sunt redempti. Et quia non omnes sunt redempti pro quibus est passus, ad infidelium respicit partem, non ad pretii potestatem, cum sanguis Domini nostri Jesu Christi pretium sit totius mundi. Sicut enim post adventum in carne ejusdem Dei et hominum mediatoris, non salvati sunt, neque salvantur, nec etiam salvabuntur, qui in eum et eum, sicut catholica tenet ac docet Ecclesia, non credunt Jesum, id est salvatorem mundi, vel si verbis confitentur, factis autem negant, quia non credunt fide quae per dilectionem operatur, nam et daemones credunt et contremiscunt, dicente Scriptura: Qui non 125.0467D| credit jam judicatus est (Joan. III, 18), quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei. Et Jacobus: Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat, nunquid poterit fides salvare eum (Jac. II, 14)? Et Dominus: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, sed qui facit voluntatem Patris mei, ipse intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21). Ita et qui ante ipsius in carne adventum non crediderunt in ipsum, hoc est in Jesum, qui venturus erat in nomine Domini benedictus rex Israel ad salvandas gentes, vel si formam pietatis habentes virtutem ejus operibus negaverunt, perseveranti infidelitate 405 et iniquitate perierunt. Unde et praeter illa quae supra posuimus, beatus Augustinus in 125.0468A| libro secundo de Nuptiis et Concupiscentia dicit (cap. 11): « Masculus qui non circumcidetur carne praeputii sui octavo die, disperiet anima ejus de genere suo, quia testamentum meum dissipavit (Gen. XVII, 14). Dicat iste, si potest, quomodo puer ille testamentum dissipavit octo dierum, quantum ad ipsum proprie attinet, innocens infans: et tamen nullomodo Deus vel Scriptura sancta id mendaciter diceret. Tunc ergo dissipavit testamentum Dei, non hoc de imperata circumcisione, sed illud de ligni prohibitione, quando per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Et hoc in illo significabatur expiari circumcisione octavi diei, hoc est, sacramento Mediatoris in carne 125.0468B| venturi: quia per eamdem fidem venturi in carne Christi, et morituri pro nobis, et tertio die (qui post septimum Sabbati fuerat futurus octavus) resurrecturi, etiam justi salvabantur antiqui. Traditus est enim propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Ex quo enim instituta est circumcisio in populo Dei, quod erat tunc signaculum justitiae fidei (Rom. IV, 11), ad significationem purgationis valebat et parvulis originalis veterisque peccati, sicut et baptismus ex illo valere coepit ad innovationem hominis ex quo est institutus. Non quod ante circumcisionem justitia fidei nulla erat. Nam cum adhuc esset in praeputio, ex fide justificatus est ipse Abraham, pater gentium quae fidem ipsius erant sectaturae: sed superioribus temporibus omni modo 125.0468C| latuit sacramentum justificationis ex fide. Eadem tamen fides Mediatoris salvos justos faciebat antiquos, pusillos cum magnis, non Vetus Testamentum quod in servitutem generat (Gal. IV, 24), non lex quae non sic est data quae posset vivificare (Id. III, 21), sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 25). Quia sicut credimus nos Christum in carne venisse, sic illi venturum: sicut nos mortuum, ita illi moriturum: sicut nos resurrexisse, ita illi resurrecturum: et nos vero et illi ad judicium mortuorum vivorumque venturum. Non ergo iste humanam male defendendo impedit a salute naturam, quia omnes sub peccato nascimur, et per unum solum, qui sine peccato natus est, liberamur, » videlicet fide quae per dilectionem operatur credentes, 125.0468D| et ante adventum et post adventum Domini, et abhinc usque ad finem saeculi credituri. Qui vero eadem fide credere noluerunt, nolunt, et nolent, ipsi sibi causa mortis exstiterunt, existunt, et existent; quia, ut Prosper dicit ( ad object. Vinc. resp. 1), poculum immortalitatis, quod confectum est de infirmitate nostra et virtute divina, habet quidem in se ut omnibus prosit, sed si non bibitur non medetur.

Hanc catholice discretam intelligentiam, quod Christus Jesus Dominus noster pro omnibus passus sit, licet non omnes passionis ejus mysterio sint redempti, demonstrat etiam beatus Ambrosius, in Epistola secunda ad Corinthios dicens (cap. 5): « Quod si unus pro omnibus 406 mortuus est, ergo omnes 125.0469A| mortui sunt (II Cor. V, 15). Quoniam Christus diligens genus humanum, ut eos redimeret, morti se dedit. Et quia omnes necesse est mori causa Adae, pro omnibus mortuus est Christus, ut eos a secunda morte liberaret. » Et in prima Epistola (cap. 11): « Rei sunt corporis et sanguinis Domini. Occisus est enim pro his qui beneficium ejus in irritum ducunt. » Et in Epistola ad Romanos: « Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae (Rom. V, 16). Hoc est, sicut unius delicto omnes homines condemnationem meruerunt similiter peccantes, ita et in justitia unius omnes justificantur credentes. Si qui autem condemnationem hanc generalem esse putant, simili modo et justificationem generalem 125.0469B| accipient. Sed non est verum, quia non omnes credunt. » Hanc sanctus Hieronymus tenuit, dicens in Expositione Epistolae ad Ephesios: « Hoc in Dei Filio possibile judicandum est, quod cruore suo non urbem unam, sed totum purgat orbem. » Et in commento Matthaei: « Solus orat pro omnibus, sicut et solus patitur pro universis. » Et item in eodem libro: « Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis (Matth. XX, 28). Non dixit pro omnibus, sed pro multis, id est pro his qui credere voluerunt. » Et Beda in homilia Evangelii decima tertia: « In Spiritu sancto baptizans, quin Christus, ad tollenda peccata non solum Israel, sed et totius mundi si ei credere voluerit, idoneus est. » Sic sensit sanctus Hilarius, 125.0469C| dicens in Expositione psalmi CXVIII: « Tunc humano generi exprobret non credenti, neque in viam evangelicam pergenti, id quod in psalmo continetur, Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Exprobrat enim superbis atque maledictis, cur nihil in sacramento sanguinis sui atque mortis utilitatis suae esse existimaverint, cum ille nostri causa et natus, et passus, et mortuus sit. »

Sic tenuit et docuit sanctus Joannes Chrysostomus, dicens in Epistola ad Hebraeos, qualiter « gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem, non pro fidelibus tantum, sed pro mundo universo. Et ideo dictum est ad multorum exhaurienda peccata. Et ipse quidem pro omnibus mortuus est. Quid autem si non omnes credunt? Ille quod suum erat implevit. » Et in homilia 125.0469D| secunda Matthaei evangelistae: « Et hoc, inquit, tibi ante me Isaias propheta denuntiat. Siquidem ipsius praedicans passionem et plurimam pro toto terrarum orbe piissimamque curam, atque admiratus, » et reliqua. Et item in homilia quarta: « Non dixit, Pariet tibi, sed medium illud posuit atque suspensum. Non enim illi, sed universo prorsus orbi peperit Christum. » Et post pauca: « Per ipsum bona universo orbi conferenda pronuntiat. » Et item in homilia decima quinta: « Vos estis sal terrae (Matth. V, 13). Per quod ostendit quam necessarie ista praecipiat. Non enim pro vestra, inquit, salute tantummodo, sed pro universo prorsus orbe haec vobis doctrina committitur. Non ad duas quippe 125.0470A| urbes, aut decem, aut viginti, neque ad 407 unam vos mitto gentem sicut etiam prophetas, sed ad omnem terram prorsus ac mare, totumque mundum, et hunc variis criminibus oppressum. » Et quia non omnes salvantur ad quos verbum salutis missum est, nec omnes passionis ejus mysterio redimuntur, pro quibus salus parata omnibus crucis subiit passionem, item idem doctor catholicus in homilia septima ejusdem evangelistae dicit: « Non enim, inquiens, omnes qui ex Israel hi sunt Israelitae, sed quicunque per fidem repromissionis nati sunt. Si vero non omnes regit, vocatorum crimen est, non vocantis. » Et item: « Quod certe dicit et Paulus, Vobis, inquit, oportebat primum annuntiari verbum Dei, sed quoniam indignos vos judicastis, 125.0470B| convertimus nos ad gentes (Act. XIII, 46). Et si igitur antea incredibiles permanebant, tamen postquam et ipsum a Magis audierunt, confestim ad Christum debuerunt advolare. Sed utique noluerunt, et propterea istis dormientibus illi proveniunt. » Et item in homilia sexta: « Et cur, inquiens, non hoc Magis omnibus revelavit? quia scilicet nec omnes fuerant credituri. » Et item in homilia decima: « Et propterea subjunxit in testimonium omnibus gentibus (Matth. XXIV, 14), ostendens non se exspectaturum ut omnes prius credant, et ita ipse qui praedixerat veniat. Quod enim ait in testimonium omnibus gentibus, hoc est dicere, in accusationem ac redargutionem eorum qui Evangelio credere noluerunt. »

Sic praedicavit sanctus Augustinus in libro de 125.0470C| Correptione et Gratia, dicens (cap. 16): « Quis magis dilexit infirmos quam ille qui pro omnibus est factus infirmus, et pro omnibus ex infirmitate crucifixus? Et in libro sexto contra Julianum (cap. 5): Illi sunt liberi a peccato, pro quibus mortuus est qui nunquam fuerat in peccato: et cum semel sit mortuus, tamen pro unoquoque tunc moritur, quando in ejus morte, quantaelibet aetatis fuerit, baptizatur, id est, tunc ei proderit mors ejus qui fuit in peccato, quando in ejus morte, baptizatus mortuus fuerit etiam ipse peccato, qui mortuus fuerat in peccato. » Sic rugitus magni Leonis, papae scilicet Romanae urbis, quae caput est Ecclesiarum omnium, atque totius orbis, per totum, ut praemisimus, intonat mundum (epist. 97, cap. 2): « Effusio, inquiens, 125.0470D| justi pro injustis sanguinis Christi tam fuit dives ad pretium, ut si universitas captivorum in Redemptorem suum crederet, nullum diaboli vincula retinerent. » Sic sanctus Gregorius tenuit et praedicavit, in libro Moralium decimo quarto dicens (cap. 22): « Stulti quoque despiciebant me (Job XIX, 18). Ac si aperte diceretur: Ipsi etiam me despexerunt, pro quibus sanandis stultitiam praedicationis assumpsi, id est, ut per carnem Verbi sanarentur, et ab ipsis despectus sum, pro quibus stultus aestimari veritus non sum. » Et in homilia Ezechielis prophetae: « Pro electorum vita usque ad mortem se tradidit auctor vitae. » Et in homilia Evangelii vigesima: « Illum Joannes Baptista praedicare veniebat, 125.0471A| qui quosdam ex Judaea et multos ex gentibus salvare veniebat. » Et in vigesimo libro Moralium: « Redemptor corpus passioni obtulit, quod pro electis assumpserat. » 408 Et item: « Interpellat pro nobis Dominus, non voce sed miseratione, quia quod damnari in electis noluit, suscipiendo liberavit. » Et idem in libro vigesimo quarto Moralium (cap. 11): « Quia igitur Dominus vere natus, vere mortuus, vere resuscitatus, in omnibus tamen distat a nobis magnitudine potentiae, sed sola concordat nobis veritate naturae, bene dicitur, quia pro nobis iste angelus unum de similibus loquitur (Job XXXIII, 23). Cum enim in cunctis operationibus suis immensa nos virtute transcendat, in uno tamen a nobis, id est in formae varietate, non discrepat. Per hoc pro nobis 125.0471B| Patri loquitur, per quod semetipsum nobis similem ostendit. Loqui quippe ejus vel interpellare est, ipsum se pro omnibus hominem demonstrare. » Quomodo autem id quod dictum est, se pro omnibus demonstrare, manifestius intelligere valeamus, ostendit evangelica veritas dicens: Ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 15): qui vero non crediderit condemnabitur (Marc. XVI, 16), ut praefatus doctor in libro trigesimo sexto Moralium dicit: « Sed iniqui omnes aeterno supplicio et quidem sua iniquitate puniuntur, et tamen ad aliquid concremantur, scilicet ut justi omnes, et in Deo videant gaudia quae percipiunt, et in istis respiciant supplicia quae evaserunt. »

Hanc discretam intelligentiam de redemptione 125.0471C| quae fit per sanguinem Christi, cum suprascriptis magistris catholicis intelligendam atque tenendam, et venerabilis Beda presbyter intellexit et tenuit, dicens in expositione Evangelii Lucae: « Factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram (Luc. XXII, 44), ut universum late terrarum orbem peccatis mortuum sua morte innoxia coelestem resuscitaret ad vitam. » Et item: « Quod veste alba induitur, immaculatae dat indicia passionis, quoniam Agnus Dei immaculatus totius mundi sit peccata ablaturus. Et cum tetigisset auriculam ejus sanavit eum (ibid., 51), mystice docens et ipsos, si convertantur, posse sanari, qui in sua sunt mortis consensione vulnerati. » Et item: « Postquam venerunt ad locum qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt 125.0471D| eum (Luc. XXIII, 33). Propterea autem ibi crucifixus est Dominus, ut ubi prius erat arca damnatorum, erigerentur vexilla martyrii. Et quomodo pro nobis maledictum crucis factus est, et flagellatus et crucifixus, sic pro omnium salute quasi noxius inter noxios crucifigitur, ut ubi abundavit peccatum, superabundet et gratia. » Et item: « Velint nolint ergo Judaei, omne mundi regnum, omnis mundana sapientia, omnia divinae legis sacramenta testantur, quia Jesus rex Judaeorum est, hoc est imperator credentium et confitentium Deum. » Et item: « Pulchre autem paraturis Pascha discipulis homo amphoram aquae portans occurrit, ut ostendatur hujus Paschae mysterium pro absolutione perfecta 125.0472A| totius mundi esse celebrandum. » Et paulo post: « Consulte vel aquae bajuli vel domini domus sunt praetermissa vocabula, ut omnibus Pascha celebrare volentibus, hoc est Christi sacramentis imbui, Christum suae mentis hospitio suscipere quaerentibus, facultas danda signetur. »

Sic et Cassiodorus intellexit ac tenuit, dicens in psalmo CXLIX: « Laudate 409 eum in firmamento virtutis ejus. Firmitas virtutis ejus est, quia exitium pro omnium salute suscipiens, mortem ipsam cum auctore nequissimo potentiae suae virtute superavit. » Et in psalmo CXLII: « Nemo autem requisivit animam ejus, dum ei nulla consolatio praeberetur, sed solus ad passionem relictus est, qui erat pro omnium salute moriturus. » Et item: « Nam si illud deitatis 125.0472B| suae culmen mirabile non inclinasset sumpti corporis veritate, quemadmodum pro salute omnium crucifigi potuerat? « Et in psalmo CX: Virtutem operum suorum annuntiavit populo suo, scilicet Christiano, quem redemit sanguine pretioso. » Et in psalmo CXXIX: « Et copiosa apud eum redemptio, ut pretiosus ille sanguis tanta fuerit ubertate ditissimus, quatenus totius mundi peccata redimeret, et velut quodam diluvio salutari orbem terrarum a suis sordibus expiaret. » Et item in psalmo CXLVII: « Quis enim erit illius gaudii modus, conspicere illum dominum rerum qui hic mori creditus est pro salute cunctorum? » Et in psalmo CXVIII: « Judica judicium meum, et redime me. Quem redimere poterat nisi credentem, aut pro quo maxime sanguinem redemptionis effunderet, 125.0472C| si fidelis famulus non fuisset? Addidit: Propter eloquium tuum vivifica me: illo scilicet, ubi promittit, Qui credit in me non morietur, sed habeat vitam aeternam. Tale est et illud prophetae querentis Domino de quibusdam, Attrivisti eos, inquiens, et renuerunt accipere disciplinam (Jer. V, 3); et: Curavimus Babylonem et non est sanata (Jer. LI, 9). Et Dominus dicit: Interfeci et perdidi populum justum, et tamen a viis suis non sunt reversi (Jer. XV, 7). Et rursus ait: Populus non est reversus ad percutientem se (Isa. IX, 13). Et: Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5), et redemptor mundi dedit pro mundo sanguinem suum et mundus redimi noluit. Et item scriptum est: Noli timere paupercula tempestate convulsa, quia in camino paupertatis excoxi 125.0472D| te (Isa. LIV, 11). Et item, Loquimini ad cor Jerusalem, et avocate eam (Isa. XL, 2), usque dum dicitur, Recepit duplicia de manu Domini pro omnibus peccatis suis (Ibid.). Et item scriptum est: Livor vulneris abstergit mala, et plagae in secretioribus ventris (Prov. XX, 30). Et Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8), quia tenebrae lucem recipientes illuminatae sunt, et credentes mundi pretio ad salutem redempti sunt. » Et Prosper ex delegatione apostolicae sedis hanc catholicam intelligentiam demonstrat contra Gallos in recapitulatione nona: « Qui, inquiens, dicit quod non pro totius mundi redemptione Salvator sit crucifixus, non ad sacramenti virtutem, sed ad infidelium 125.0473A| respicit partem, cum sanguis Domini nostri Jesu Christi pretium sit totius mundi. »

Hanc ipsa sancta sedes apostolica in arcanis coelestium mysteriorum, ex apostolorum traditione, retinet dicens: Haec hostia, quaesumus, Domine, mundet nostra delicta, quae in ara crucis immolata totius mundi tulit offensam. Et item: Annue nobis, Domine, ut animae famuli tui Leonis haec prosit oblatio, quam immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta. Et: Respice, omnipotens et misericors Deus, super hanc familiam tuam, pro qua Dominus noster Jesus Christus non dubitavit manibus tradi nocentium, et crucis subire tormentum. Unde 410 legem credendi, ut beatus Coelestinus scribit ad Venerium et Gallicanos episcopos, lex statuat 125.0473B| supplicandi. Et item Prosper libro primo de Vocatione gentium (cap. 20): « Igitur quantum attinet ad humani generis caecitatem, longa ignorantiae et superbiae nocte contractam, venit in mundum creator mundi, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10), lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt (ibid., 5). Qui super omnes est, quod vidit et audivit testatur, et testimonium ejus nemo accipit (Joan. III, 31, 32). Sed quia non frustra Deus Dei Filius venit in mundum, et dedit semetipsum pro omnibus, et pro omnibus mortuus est, non tantum pro gente, sed etiam ut filios Dei dispersos congregaret in unum (Joan. XI, 52); et universis dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. XI, 28), et servato sibi incognoscibilis arbitrio electionis, dat sui Patrisque notitiam quibus 125.0474A| eam voluerit revelare: omnes filii lucis, filii promissionis, filii Abrahae, filii Dei, genus electum, regale sacerdotium, veri Israelitae, praecogniti et praeordinati ad regnum Dei qui eos vocavit, non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus (Rom. IX, 24), testimonium ejus qui de coelo venit accipiunt; signantes quia Deus verax est, id est expresse significantes in sui salvatione, quoniam Deus verax est, implens et perficiens quod promisit Abrahae omnium gentium patri, qui, pollicente Deo quod haeres futurus esset mundi, non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide dans gloriam Deo, et plenissime sciens quoniam quod promisit potens est et facere (Rom. IX, 20). » Et item contra Vincentianos et Gallos (resp. 1): « Dominus noster Jesus Christus, liber a mortis debito, 125.0474B| et solus absque peccato, pro peccatoribus et debitoribus mortis mortuus est. Quod ergo ad magnitudinem et potentiam pretii, et quod ad unam pertinet causam generis humani, sanguis Christi redemptio est totius mundi. » ( Ad capit. Gal. sent. sup 9.) A quo pretio extranei sunt, qui aut delectati captivitate redimi noluerunt, aut post redemptionem ad eamdem sunt servitutem perseveranter reversi. A qua et a poenis aeternis eidem captivitati ac servituti debitis, atque a justo judice praeparatis, nos eripere et tueri atque illaesos conservare dignetur, qui sanguine ipsius Mediatoris ac Redemptoris nostri eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum ejusdem Filii charitatis suae. Cui cum eo in unitate Spiritus sancti est honor, et gloria, et imperium, per omnia saecula saeculorum. Amen.

(no apparatus)