De poenitentia (PL017)

This is the stable version, checked on 26 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De poenitentia
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17

AucInc.DePoe3 17 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De poenitentia

589 CAPUT PRIMUM.--

Poenitentiae officia et merita narraturus mihi, frater charissime, puto non verbis esse, sed factis opus. Res enim salubris ac necessaria non tam dicenda est, quam docenda: quae totum habeat insitum amaritudinis actum, fructum perfert in effectu dulcedinis; et haeret faucibus, cum cordi impertit salutare remedium. Poenitentia, inquam, est prioris aevi damnatio, et in futuro promissa correctio: et velut in aliam vitam ducitur usus vivendi, dum pia mens, ea quae sunt a tergo, non respicit. Hanc non ita dictis doceo, sicut gestis exerceo: et quamvis justi persona non competat, me tamen in initio mei sermonis accuso. Habet enim justitiae partem errati cauta confessio; quia licet, ut tu doces, Dei sit punire commissa, sententiam tamen cognitoris praevenit in humilitate exercita poenitentia; scriptum est enim: Poenitentibus dedit partem justitiae, et corrogavit deficientes sustinere, et destinavit illos in sortem veritatis (Eccl. XVII, 20). Age igitur, poenitens, propria scelera confitere, pande Deo tuae iniquitatis arcana, denuda secreta pectoris tui, et amove internae praevaricationis operculum. Nota sunt Deo cuncta, quae in occulto fecisti; quae si non dixerit lingua, non potest celare conscientia. Frustra te latenti consolatione deludis, et absconsum putas esse posse, quod sine teste commiseris. Patet Deo omne quod clausum est, et in aperto lucet quidquid nox abstrusae cogitationis intenebrat. Reum te tibi officio confessionis institue, causam tuam in conspectu tuo, temetipso accusante, compone: dicta in te sub severitate sententiam, 590 antequam judicis sentias iracundiam: et ut mulgeas misericordiam, exerce prior in teipso censuram. Crede mihi, totum quo suspectus es, fit illico veniabile, cum inventa fuerit in te hujusmodi poenitudo justitiae, Scriptura dicente: Poenitentibus autem dedit partem justitiae, et corrogavit deficientes sustinere, et destinavit illos in sortem veritatis. Exspectat ecce Dominus confessionis munus, si confitentem non involvit reatus: et cum sit nota divinis sensibus hominum conscientia, mavult lingua prodere, quod non possunt occulta cordis celare. Poenitentia itaque est, quae uno actu diversa officia congeminat; hinc enim publicat confitentem, inde confessum revocat innocentem: hinc reatum nundinat, inde crimen excusat: hinc objicit propius peccata peccanti, inde indulgentiam exigit poenitenti; nec permittit Dominus puniri confessum, qui poenitentem noscit revocare damnatum. O magnificum bonitatis divinae thesaurum! o singulare clementissimi judicis institutum! Ad hoc de reis vult confessionis exsculpere vocem, ut non inveniat, quod ultum iri debeat: et cum apud saeculi judices confessus mox dirigatur ad poenam, apud Dominum confitens statim pergit ad veniam: nec hoc ullis elicit de confitente tormentis, cum patiens in semetipso officium videatur exercere terroris. Lucra sunt enim pii judicis gemitus confitentis, et gaudium cognitoris est sine quaestione confessio: acquiritur Domino, quod non punitur in servo; et multum confertur auctori, si deputatus poenae, veniae condonetur. Cupit enim damnum esse vindictae, quod non vult perire clementiae: nec optat ulcisci, qui paratus est 591 misereri, ipso de se per prophetam dicente: Nolo mortem morientis, quam ut revertatur, et vivit (Ezech. XVIII, 32). Quibus Sapientia concinens Salomonis: Deus, inquit, mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 16). Judicis ergo nostri clementia non optat reos perire vitae, sed perire sententiae: nec desiderat morientis exitium, sed festinat magis servare confessum: Nolo, inquit, mortem morientis, sed ut revertatur, et vivat. Ecce verus vitae auctor, qui non vult morientis mortem, sed lamenta conversi: et vult se semper in miseratione esse beneficum; ne justitia teneat judicatum.

CAPUT II.--

Damnum ergo in moriente experitur, qui in uno perdito non laetatur; quia in donatore vitae necesse est ut ex morte veniat causa tristitiae, non quasi ex corporalium sensuum lege descendat, quod eum in perdito ac moriente contristat; cum in auctore incorporeo non cadat omne, quod venit e corpore: sed cum nullam capiat ex pereuntis morte laetitiam, tristitiae actus in promptu est; ut sit miserantis affectio, non dolentis anxietas: et decurrens ex pietate tristitia, non de passione ulla externa perpessio. Consequens ergo est ut doleat perditum, qui gaudet inventum: et non laetetur ex mortuo, qui gratulatur ex vivo. Hoc per parabolam Dominus in Evangelio manifestat dicens: Gratulari autem et gaudere te oportet; quoniam frater tuus mortuus fuerat, et revixit: perierat, et inventus est (Luc. XV, 32), et iterum: Sic erit, inquit, gaudium in coelo coram Patre vestro et Angelis ejus super uno peccatore poenitentiam agente (Ibid., 7). Unde per Esaiam prophetam Dominus provocat poenitentem, dicens: Ego sum qui deleo iniquitates tuas, et non rememorabor: tu autem noli oblivisci, et judicemur. Dic tu prior iniquitates tuas, ut justificeris (Isai. XLIII, 25). Quid, oro, hac sponsione jucundius? quid potest hoc invitamento dulcius inveniri? provocare judicem, dicere adversum se reum pro se, non ut puniat, sed ut absolvat: non ut animadvertat in confessum, sed ut justificet a se ipso convictum? Ego autem non memorabor, tu autem noli oblivisci; hoc est dicere: Non remanebit penes me memoria facti tui, si tu proprii non obliviscaris errati: et delebitur infamia criminis tui, si ejus recordatione compulsus, non cesses meis auribus confiteri. Vides ergo Deum in flagitia peccatoris intentum, si nullum poenitentiae existat officium: et imminentem cervicibus rei iram justi judicis, cui non placuerit gemitus confitentis: illa autem in oblivionem ducere, quae tu non quiveris publicare: et aboleri criminis notam, si non vulneres silentio conscientiam. Ego sum, inquit, qui deleo iniquitates tuas, et non rememorabor: tu autem noli oblivisci. Nullum voluit esse temporis punctum, nullum momenti momentum, quo in pectus tuum irrepat oblivio peccatorum: sed ut exsecretis quae ante commiseras, non ut pristinorum oblectatione capiaris; et sit in te non ex desiderio praeteritorum, sed ex doloris recordatione suspirium. Casum tuum semper ante oculos proponas et lugeas, et funera tua momentis omnibus plangas, mortuum te jugiter sentias, moriturumque sine dubitatione cognoscas. Haec Dominus non imputabit ad poenam, sed detorquebit ad gloriam: et ita memorabitur tui, ut obliviscatur eorum, quae ante in peccatis egisti, praebiturus tibi pro temporali luctu aeterna atque infinita solatia; cum peccata tua evaserint impunita, ipso dicente: Beati qui nunc lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Tu autem noli oblivisci, et judicemur (Matth. V, 5). Interea judicemur, ait. An numquid Dominus judicabitur, qui dicit, ut cum peccatore judicetur? Absit. Judicemur, inquit, tu confitens, ego dimittens: tu offerens debita, ego donando peccata: tu dicens iniquitates tuas, ego te absoluta pietate justificans. Denique vide quod sequitur: Dic tu prior, inquit, iniquitates tuas; ut justificeris (Isai. XLIII, 26), non ut condemneris; ut maneat in te praemium conversi, non confessi supplicium; ut judicium tecum comitetur justi, non nota damnati. Et tunc carebis cunctis iniquitatibus tuis, cum adversum te testis et accusator exstiteris. Dic tu, inquit, prior iniquitates tuas, ut justificeris. Sed numquid tamquam ignorans provocat te, frater, ut confitearis iniquitates tuas, qui scit antequam fiant? et tamquam nescius ex te optat audire, qui necdum natos solet ex praescientia judicare? Aut nescis in utero sanctae Rebeccae geminum partum uno tempore conceptum, eodemque progenitum, praescientiae notione retulisse judicium disparium meritorum?

CAPUT III.--

Vult ergo te magis nosse quid agatur in te, ut cum exponis medico vitium tuum, necessarium tibi propinet antidotum; tunc enim poteris perfectum consequi beneficium medicinae, si non celes medico tuae vulnera conscientiae. Caeterum qualiter curandus eris, qui ea quae sunt in te absconsa non pandis? Opinor enim, nisi interpelletur medicus, non curatur aegrotus. Exspectat ergo diu sibi ostendi doloris tui causas, ut medicinae remedium jam curatus intelligas; quid enim medico debeatur, justa aestimatione pensabis, si morbum tuum in te ante cognoveris. Et ut pluribus te non teneam, confessio tua poenitens medicina est, ipsa te curat, ipsa te vivificat; nec patitur vulnus tuum tenere putredinem, sed mox ut ingemueris, superinducit inde nodabilem cicatricem. Hodie si quisquam te morbus corporalis afficiat, et sentias artus tuos intestino gravari languore, aut vulnus tuum intelligas tabo et sorde putredinis cancerare, statim curris ad medicum, quaeris de arte remedium, excubas ante januam dormientis, et ante fores ejus matutinus salutator assistis; precibus orare, dona promittere, munera offerre, et totum patrimonium pro tua cupis sanitate prodere: et cum plerumque imperitia ejus aut gravetur languor, aut certe in longa tempora differatur; nihilominus tamen in observatione assidua perseveras: et homo ab homine speras tarda remedia, nec desperas adjutorium profuturum, cum adhuc non sentias corroborationis effectum; et non curris ad Deum tuum gratuitum medicum, ad ultroneum pigmentarium, qui in curandis animae tuae valetudinibus nullum novit pati fastidium, nec exspectat ex sanitate tua praemium, sed magis desiderat praemio munerare curatum. Et utique temporalis medicus hoc 592 solum curat, quod ad corpus attinet, caeterum Deus animam sanat, quam peccata convulnerant: et ille profert ad praesens profutura remedia, hic autem adhibet perpetuam medicinam. Et tamen homo nec se ipsum potest juvare medicus, nisi subvenerit Deus; nam incassum laborat plerumque astutia medicinae, si Deus aegroto vivendi tempus noluerit prolongare. Quos nec sibi videbimus nonnumquam posse succurrere, cum praeventi corporalibus vitiis fraudantur beneficio sospitatis. Nullum ergo beneficium medicinae erit, quando medico ipsi medicina non subvenit. Nemo te, crede mihi, melius reficit, quam qui fecit: nec alius justificat, nisi qui flagellat, et curat. Solus novit operis sui sarcire rupturas, et limi nostri quassatam speciem in status pristini substantiam reformare, ipso per prophetam dicente: Sicut lutum figuli, sic vos estis in manu mea (Jerem. XVIII, 6). Neque hoc ipsum aliquo intervallo temporis operatur: mox ut dixeris vitium tuum, illico impertit et adjutorium: imploranda subsidia et conferenda remedia nullum propemodum tempus intervenit: hoc tantum exspectat, ut fatearis; mora non erit, ut saneris. Dic tu, inquit, prior iniquitates tuas, ut justificeris. Hoc per Ezechielem prophetam idem Spiritus repromittit injustis: Impius quacumque die conversus fuerit ab injustitia, et justitiam fecerit; ipsa die peribunt omnes injustitiae ejus: in sua injustitia quam fecit, non morietur (Ezech. XVIII, 27); et alibi: Cum conversus fueris, et ingemueris, tunc salvaberis (Isai. XXX, 15).

CAPUT IV.--

Sed forsitan dicas: Non habeo conscium, et nulli omnino manifesta sunt, quae commisi. Quid ergo, si non habes conscium, saltem nescis praescium Deum conscientiae tuae inevitabilem conscium? Et si facta tua nemo hominum novit, nempe Deus facta tua et adhuc futura praenoscit. Quid enim non videt, qui ubique et totum videt, ipso ad Job dicente: Quis putet aliquid me latere? Da mihi locum, in quo non sit Deus, qui totus est occultus; et eris in factis tuis et tu, sicut arbitraris, occultus. Sed Deus ubique est, et totus in toto est, ipso dicente: Coelum mihi sedes est, terra vero scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1); et: Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24). Unde et beatissimus propheta David: Quo ibo, inquit, a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero in inferos, tu ibi venies. Si recepero pennas meas directas, ut inhabitem in novissimo maris; etenim illuc manus tua, Domine, deducet me, et continebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 7 et seq.). Frustra ergo dicis non habere te conscium, cum audias Deum totum ubique, et per omnia majestatis suae ambitione diffusum, cui sit notum quidquid putatur absconsum. Sed non habeo, inquies, conscium. Hoc recte dixisses, si exemplum Cain parricidarum principis non haberes. Persuaserat ire secum in campum pio fratri parricidalis impietas, et nihil de fratre se custodire aestimans rudis adhuc et nova germanitas, praeceptis ejus bono simplicitatis obtemperat. Gradiuntur uno pariter comitatu ambo germani, et parricida infaustus ad perficiendum nefarii sceleris cogitatum quasi locum elegit sine teste. Quasi vero si sibi hominem conscium non haberet, latere aliquid Dei oculos potuisset: aut celare posset studio solitudinis, cum nihil obtutibus celetur Auctoris. At ubi infandi facinoris artifex primitivus aptum judicavit locum perpetrando flagitio, insiliit in furorem, et patientissimum fratrem ac minime repugnantem, diabolo instigante, interfecit. Res quidem in effectu evidens erat, sed quantum Cain ratus fuerat, sine conscio admissa latebat. Et credebat crudelissimus hominum sine teste aditum crimini non fateri, cum ob hoc ipsum crimen agnosceret, quod occultare cupiebat. Sed ecce rerum Dominus, cui quidquid absconsum putatur, in promptu est, et quem non potest latere quod in cogitationum occultis agitur, Scriptura dicente: Cogitatio hominis confitebitur tibi (Psal. LXXV, 11); et iterum: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16); et iterum: Scrutans corda et renes Deus (Psal. VII, 10). Unde idem propheta David: Cogitationes, inquit, meas a longe vidisti (Psal. CXXXVIII, 2), parricidam voce indignantis appellat. Et sciens ferocis facti atrocem spiritum quem gesserat, negaturum; ut reatum cumularet impii parricidae, simulat se veluti quod admissum fuerat, ignorare. Et dixit, inquit, Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Et dixit Cain: Nescio, numquid custos fratris mei sum ego (Gen. IV, 9)? O insaniam detestabilem! o audaciam singularem! Fidus negat, quod sine teste commiserat: et credidit sine conscio crimen publicari non posse, cum ipso negotio reatum magis proderet conscientiae. Quid agis, Cain infelix? Non habes ullum hominem testem: ecce habes effusum sanguinem proditorem: ipse te publicat et accusat. Vox ejus adversum te interpellat Auctorem, et facit cruor diffusus invidiam; ne latentem praetereat ultio parricidam. Quid, inquit, fecisti? Ecce vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra (Ibid., 10). Verum ubi parricida sensit proditum, quod putabat occultum, et sanguine teste convictus, frustra finxisse contumaces insidias; facinus confitetur: exoptat in se acrius dictari judicium, cum excusare non posset conscientia parricidium perpetratum. Sed differtur interim severior poena, ut tanti facinoris auctorem diutius trucidaret lenta sententia, nec celeritas irrogati supplicii compendium magis videretur addicti: et fieret poenali diuturnitate longaevum, quod latrocinii moriendi extenuaret facinus parricidii. Quid ergo tibi super eo blandiris, quod non habeas conscium; cum videas testimonio sanguinis innocentis Cain fuisse convictum pariter, et punitum?

CAPUT V.--

Sed conscium, inquies, non habeo, qui mea facta divulget. Rogo, dicas mihi, si non habes conscium, non habes conscientiae testimonium? aut te ipsum potes effugere, et conscientiam declinare? Conscientiam, inquam, apud quam non moritur omne quod gerimus, quae nos in factis nostris accusat et judicat: quae cum non habeat loquendi usum, nescit tamen tenere silentium. Potest conscius morte subduci, potest tibi ad tempus prodesse testis absentia: haec tecum semper est, et sine te non est: haeret pectori, nec umquam te deserit; et velut 593 quaedam pedissequa nullo abs te temporis intervallo discedit: tenet te reum, et in sua semper ditione captivum. Si quando mentem tuam laetior secundarum rerum actus avocarit, et sensus tuos coeperit facti delectatione jucunditas; subito te illa stimulat, illa medullitus pulsat et interpellat sensum, interrumpit gaudium, ettotam pectoris regionem moestis suspiriis inquietat: et quasi vulnerata opprobrio teneatur, non invenitur homini remedium, quo curetur; semper enim offenditur, cum alius castigatur, et in alieno vulnere primo ipsa percutitur. Deinde vis nosse quanta sit severitas conscientiae? Potest tibi conscius auro corrumpi, potest pecunia comparari: conscientia nihil corruptionis admittit, manet integrum ejus testimonium tota fidei firmitate vallatum. Quin etiam adversus conscium conducitur patrocinium, et defensionis ingenio argumenta versutiae conquiruntur, et testimonii veritas loquelae impudentis calliditate pervertitur: judex quoque redimitur, ut facti qualitas excusetur. Vacant haec omnia, ubi interest conscientia: et cum homo moriatur, conscientia certe non moritur, quae post mortem corporis in anima judicatur. Et putas prodesse tibi te non habere conscium cum conscientiae quotidianum sentias perpetuumque judicium? Sed plane eum non comitabitur ultio divina, quem propria judicaverit conscientia; vacet enim ibi necesse est potestas judicis, ubi conscius sibi reus adversum se testis et accusator exstiterit. Nam proculdubio geminabitur causa peccati, si contumax conscientia facta sua noluerit confiteri; tunc enim ex peccatore fit impius, qui in peccatis suis fatendis exstiterit induratus; ut et flagitia perstringat digna sententia, et contumaciae poenas luat pervicax conscientia. Frangitur enim commotio judicis, ubi poenitudinis et severitatis enixa districtio confessionis oppugnatione lenitur: depromptum indignatione judicium satisfactione percellitur, et comminantis intentio orationis humillimae verecundia temperatur. Hoc ex Ninivitis addisce, quorum confessione deleta est jam dicta sententia, et aversa imminens ira, ne inanis fieret confitens poenitentia. Pendebat super miseram civitatem coelitus jam vibrata sententia, et animadversionis divinae securis cervicibus infelicium perurgebat. Jam productus fuerat coelestis gladius e vagina, et in ultione perpetratorum criminum vehemens ira fervebat. Vox praeconis interitum populis minitabatur, et denuntiabat cunctis proximum perituris prophetae clamor exitium: Post triduum, inquit, Ninive civitas subvertetur. Heu quid de Deo exigitis scelera, quid peccata mercamini? Ipsam Dei nostri clementissimam praevenistis pietatem, de quo tam propinquam et ante tempus exegistis ultionem. Videre itaque mihi videor quanta miseros arctabat angustia, et qualis perstrinxerat in tremore necessitas. Consilium metus amiserat, remedium desperatio non habebat; ita enim fuerat temporis praecipitata celeritas, ut ne spatiis quidem attributa diram suspicionem criminis relaxaret. Post triduum, inquit, Ninive civitas subvertetur (Jonae III, 4). Et quaenam futura erat illa subversio, quae indicitur perituris? Non utique hostilem significabat incursum, non armorum strepitum nec clangorem terribilem buccinarum; quibus forsitan poterant resistentium obviare tutamina, aut praeliis promulgatis partium conferri certamen, aut fugae praesidiis sortem projicere captivorum: sed divinae indignationis et vindictae coelestis interitus praedicatur, cui puniendus nec fuga subducitur, nec bellicis artibus defendendi cura datur. Quis enim posset irrogatum evitium declinare, quod aetherius fragor incipiebat effundere?

CAPUT VI.--

At ecce miseros non deserit in pavore consilium, et invenit remedium ex periculo desperatio. Ad se ipsos redeuntes conscientias suas vice judicantis interrogant, currunt ad propugnaculum poenitentiae, et confessionis scuto opposito declinant sagittam. Itur ab omnibus in curationem criminum fatendorum, et in satisfactionis officium exposita morti turba conspirat. Indicunt sibi necessarium perituri jejunium, in ipsis corporibus animas humilitatis flagello castigant: induunt pro veste cilicium, et pro unquentis cinere se aspergunt, ac prostrati humo pulverem lambunt. Mortem suam lacrymis funerant, et vitam plangimoniis prosequuntur: reatum suum gemitibus publicant, et actuum suorum pandunt arcana facinora. Omnis aetas et sexus indiscrete lugubribus se aptat officiis: depositus omnis cultus, dejectus ornatus: sed plane illae sordes corporis ornamenta fuerunt poenitentiae, et virtus habitudinis summum fuit decus confessionis. Negata quoque sunt ipsis alimenta lactentibus, et aetas necdum propriis peccatis infecta, onera sustinuit aliena. Cibum suum mutum pecus esurivit, et naturalia pabula brutum animal non accepit. Unus audiebatur per moenia civitatis ejulatus disparium naturarum, et per omnia tecta urbis flebilia resonabant lamenta plangentium; et ut semel dixerim, terra mugitus confitentium sustinebat, sed et astra ipsa voce poenitentiae personabant. Impletum est quod scriptum est: Oratio humiliantis se nubes penetravit (Eccl. XXV, 31). Denique sic placavit offensum Deum, sic mitem fecit rigidum, sic demulsit iratum, et mucronem ultionis in techa recondidit: quia conscientia de se judicium judicavit. Eripuit reos poenae confessio, et vindictae jam deditos poenitentia sibimet vindicavit. Deletum est statim condemnationis elogium lacrymis confitentium, et absolvit obnoxios poenae astipulatio confessa de crimine. Vidit pius Deus tulisse in se judicium poenitentes, et errata suae conscientiae ea astipulatione damnantes continuo donavit veniae, quos destinaverat poenae, et illico pepercit afflictis, ut exempti supplicio lucra fierent pietatis. Probatum est testimonium prophetiae, quod in superioribus paulo ante disposuimus: Ego sum qui deleo iniquitates tuas, et non rememorabor: tu autem noli oblivisci, et judicemur (Isai. XLII, 25). Dic tu, inquit, prior iniquitates tuas, ut justificeris; et iterum: Cum conversus fueris, et ingemueris, tunc salvaberis (Isai. XXX, 15); et iterum: Convertimini ad Dominum Deum vestrum; quia misericors et pius est, patiens et multae misericordiae, et qui sententias flectat adversum malitias irrogatas (Joel. II, 12). Unde et beatissimus David: Peccatum, inquit, meum ego scivi, et iniquitatem meam non cooperui. 594 Dixi, confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti iniquitatem peccati mei (Psal. XXXI, 6); et iterum: Quia iniquitatem meam ego scio, et peccatum meum coram me est semper (Psal. L, 5). Vides ergo quotidiano in se peccanti opus esse judicio, quo cum nudatur conscientia, operitur; et cum publicatur, operitur. Et licet notum sit Deo omne quod gerimus, nec occultetur sensibus ejus, antequam fiat; mavult tamen cordis tui nudare secretum, et facinora prodere conscientiae, ut indulgentiae suae dono operiat turpitudinis nuditatem. Quomodo vult spoliatum venia dimittere confitentem? De talibus Propheta beatissimus cecinit dicens: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Quamquam hoc evidentius pertinet ad renatos, quorum et iniquitates et crimina baptismo operiuntur et teguntur; fidelem enim veniae locum tenet non infida confessio, et in tuto est poenitens conscientia, si indulgentiae remissionem non dubitet.

CAPUT VII.--

At e contrario peccati cumulus erigitur, si quod admittitur, id negatur: quod in facto Cain supra memoravimus, qui dum putavit Auctori suo facinus abnegare, se ipsum poenae non est remissus eximere; ut conscientia in facti sui atrocitate publicum frustraret ei ex negatione fructum poenitentiae. Negans enim est convictus, non ex voluntate confessus, et punita est in scelere contumacia, quia interrogationem non subsecuta est confitens poenitentia. Libet igitur pedetentim hic illius vindictae septemplicem aperire rationem, et quaenam causa coegerit tam duram coacervari sententiam, evidentis rei probatione monstrare; ne enormitate vindictae pateat ad suspicionem injustitiae via calumniae: quamquam novi sceleris inventum vehemens debeat comitari supplicium, quod longioribus esset posteris in exemplum. Errat enim, qui putat uno teneri crimine parricidam, cum ejusmodi sceleris testimonio constipata sint omnia facinora; audio enim Dominum dixisse: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota virtute tua: et diliges proximum tuum tamquam te ipsum (Matth. XXII, 37 et seq.); unde in his duobus mandatis tota Lex pendet et prophetae. Cum ergo duobus his praeceptis pendeat omne quod Legis est, videamque Cain nec Deum dilexisse, cujus primum fabricam violavit: et germanum vehementer odisse, quem instinctu impietatis occidit: apparet illum adhuc munus solvisse vindictae, in cujus facto cuncta inveniuntur crimina convenire. Et jure in illo exertum septiforme supplicium, in quo universa tenebant scelera principatum. Et tamen specialiter septem in illo deprehendo flagitia, quibus singulis singula sunt deputata tormenta; primum enim crimen est, quia non recte divisit; hoc est, de primitivis terrae fructibus primo comedit, antequam obtulit: secundum est, quia cum muneris sui dignum videretur accepisse repudium, contumacem concepit spiritum; et cum nulla rejectae oblationis culpa pii fratris existeret, quasi vindicandum se infaustus credidit de Auctore, si pro hoc fratrem Deo probatum videretur occidere: tertium crimen est, quod invidiae felle suffectus, et livoris amaritudine venenatus, innocentissimum zelavit truculenta animositate germanum: quartum est, quod dolo fefellit obsecundantem sibi, ut pariter comitarentur in campum, quo justus initiaret sub ovis simplicitate martyrium, parricidio terram macularet injustus: quintum est, quod fratrem nefarius crudelitatis auctor occidit: sextum, quod cum scelus perficeret, insuper et negavit, et putavit Deum alicujus facti ignarum, quem conscientiae suae secretum multasse persenserat; cum competens retulisset in oblationis suae reprobatione repudium: septimum crimen est, quod post mortem se non credidit proditus, parricidio puniri, cum ob infamiam criminis publicati ad praesens tempus sese postulavit occidi. Merito ergo in Cain septuplum vindicatum est, in quo totidem praerogata sunt tormenta, quot crimina. Cui tantae inflictae sunt plagae, quantae numerantur et causae; ut nec justitia modum ultionis excederet, nec numerum criminum vindicta competens praeteriret. Quod idcirco iterum posui, ne insinuatae expositionis praeteriret occasio.

CAPUT VIII.--

Jamdiu me a proposito inchoati operis sentio deviasse, et in aliam detorsisse partem cursum celerem dictionis: sed facilis est ad omissa recursio, et cito repetitur trames declinatae materiae, cum a finibus ejus interjectae probationis non exorbitat argumentum. Peccatum ergo, inquit, meum scivi, et iniquitatem meam non cooperui. Dixi, confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti iniquitatem peccati mei (Psal. XXXI, 6); et iterum: Quia iniquitatem meam ego scio, et peccatum meum coram me est semper (Psal. L, 5). Hoc non solum verbis docuit, sed et factis implevit; quia non sufficit ad consummationem sapientiae spiritalis verbis praeferre virtutem, nisi doctrina ornetur ex rebus; tunc enim demum tribuitur competens auctoritas magisterio, si proprio innititur exemplo. Denique Dominus in Evangelio: Qui fecerit, inquit, et sic docuerit, maximus vocabitur in regno coelorum (Matt. V, 19); ut et facto doctrina firmetur, et factorum fides ex dotrina accipiat testimonium. Alioquin non erit nixis viribus fundata doctrina, quae verborum phaleris gloria virtutis abutitur; erit enim facundiae locuples lingua, non erit plena operum divitiis conscientia, et privabitur merito suo, qui privilegio fruitur alieno. Videamus ergo quid gesserit, qui ista cantavit. Uno igitur tempore duo regi peccata subrepserant, et pellexerat principem in facinoris perpetrationem regni licentia; cum enim vult adulterium cooperire crimen incidit homicidii. Perfecit tamen utrumque non violentia regii stemmatis, nec ambitione potestatis; quia licet de incesti licentia descenderet adulterium, tamen non ex odio fuerat homicidium perpetratum. Mittitur ergo a Domino propheta, qui apud eum causas adulterii et caedem peroraret occisi, et sub quodam colore compositae fabulae eliceret de nesciente judicium. Sed ubi propheta quod proposuerat, explicuit, fert ille commotus indesignatam in se sub veritate sententiam, et disceptator ignarus in se ipsum exerit ultionem. Porro ubi praeventus cognitor, proprio se vidit perstringi 595 judicio, et reum se sibi examinator justissimus approbavit, nec poenam sensit vitare posse judicii, in quo judex ipse detinebatur conditione damnati; arripit saluberrimum in tanta rerum necessitate consilium: et cum non posset ad justitiam judicii provocare, confugit ad secretarium poenitentiae. Peccatum suum proditum scivit, et iniquitatem suam nulla negationis nube contexit: dixit adversum se protinus testimonium, et voce confessionis emissa, statim adeptus est veniam peccatorum: Peccavi enim, inquit hic, Domino. At ille propheta non interposuit absolutionis moras, non effectum distulit remittendi: repente ut manifestatus reus confessionem dedit, indulgentiam criminum ex Dei voluntate deprompsit dicens: Dominus abstulit peccatum tuum (II Reg. XII, 13). Impletum est illud, quod in psalmo cantavit dicens: Peccatum meum scivi, et iniquitatem meam non cooperui. Dixi, confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti iniquitatem peccati mei (Psal. XXXI, 6).

CAPUT IX.--

Aliud quoque in sancto David poenitentiae aperiamus exemplum; ita enim rex hic egregius vitae imitabilis instituto, divinis se cultibus fideli servitio mancipaverat; ut relinqueret nobis suorum morum non exempla, sed monumenta. Contra interdictum namque populum numerari mandaverat, et voluerat nosse cuncti exercitus quantitatem. Obsecundatum est voluntati regali, et renuntiata est totius agminis dinumerata collectio, atque inclyte coepit scire, quod nocuit: felicitatem suam popularibus extulit incrementis, et lucra multiplicati exercitus inter principalia gaudia numeravit. Mox ad eum alius propheta dirigitur, et non ei, ut primo actum est, subtiliter peccati causa praetenditur: sed jam pro facto proponitur poenalis electio: Et factum est verbum Domini ad Gad prophetam, dicens: Vade ad David, et loquere: Haec dicit Dominus, tria ego tollo in te, elige tibi unum ex ipsis, et faciam tibi. Et venit Gad ad David, et nuntiavit ei, dicens: Elige tibi quid fieri velis e tribus, sive famen triennio super terram, aut tribus mensibus fugere te a facie inimicorum tuorum, ut ipsi persequantur te, aut tribus diebus fieri mortem in terra; et nunc scito, et vide quid respondeam ei qui misit ad te verbum (II Reg. XXIV, 11 et seq.). Quaenam ergo est nunc in animo ejus versata pugna consilii? Quae cogitationis fuit in electione turbatio? Hinc inimicorum metus, hinc famis vastitas, inde divinae animadversionis plaga terrebat. Nihil horum vellet incidere, sed offensa non poterat inulta remanere. Inter ipsas tantum electionis angustias, cum utriusque periculi vallaretur articulo, praecedentis veniae doctus exemplo, acrius eligit in ipsa volutatione supplicium, et contulit se ad majorem poenam, ut posset provocare clementiam. Lenitur enim rigor justitiae, cum de miseratione praesumitur, et apud clementissimum judicem prima pietatis causa tractatur; qui enim errata confitentibus donat, pervicaces non de voluntate condemnat. Et ideo rex iste devotus cum deliberationis fluctuat tempestate, non dimisit anchoram poenitentiae; et fidus de pietate terrentis, magnitudinem non contemplatus est ultionis: Et dixit, inquit, David ad Gad: Angustiae mihi valde in iis tribus, sed melius mihi incidere in manus Domini; quia magna est misericordia ejus valde, quam in manus hominum incidam (Ibid., 14). Sequitur illico vindicta consensum, et electionem placabilem placabilis poena comitatur: fit strages innumera peremptorum, et multitudo populi angelica percussione mactatur. Percutiuntur septuaginta millia de exercitu, et acerbius perurgebat dulcem animum miserabilis ruina castrorum: objicit se auctorem facti telo supplicii, et induit contra saevientem justitiae machaeram confessionis loricam, puniendum se magis instans inter punitos exclamat, et optat in se derivari sententiam, ut possit a populo revocare fracturam. Ecce sum ego, inquit, ego pastor peccavi, et ego male feci: grex autem hic quid fecit? In me manum tuam converte, et domum patris mei (II Reg. XXIV, 17). Ecce satisfactionis officio poena percellitur, et in armis confessionis indignatio propugnatur; ut nec in eum ulterius vindicta procederet, et erga populum quassatio coelitus effusa quiesceret. Uno actu poenitentiae et sibi mercatus est pietatem, et a populo suspendit protinus ultionem, ut merito veniae condonatus cantaverit dicens: Dixi, confitebor adversum me iniquitatem meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI, 5); quia cum assisteret sub desperatione convicti, dignus reputari meruit expiari. Sed premit te tuorum enormitas peccatorum; et eorum ditione captivus, in coelum oculos non audes attollere. Probo quidem conscientiae metum, non laudo consilium: sed malo te super indulgentiae consecutione suspectum, non de salutis reparatione penitus desperatum.

CAPUT X.--

Tenet enim quamdam confessionis partem supplicandi confusio, quae suorum conscia peccatorum non de Auctoris remissione dubitat, sed de magnitudine sui sceleris erubescit, reatum enim agnovisse confessionis initium est, et proximum fit veniae, quod stimulat poenitudo. Sed retro agit me meorum, inquies, abundantia peccatorum. Quin immo tanto magis insistendum est confessionis officio, quanto peccatorum sarcinis es oneratus; ut quod per amicitiam non es dignus exigere, per impudentiam valeas obtinere. Audis enim in Evangelio Dominum dixisse quia, cui pusillum dimittitur, minus diligit (Luc. VII, 47). Deinde impium facis Deum, si putas eum repudiare conversum, et affectum negare redeunti, a quo scias perditos affectu commiserationis inquiri. Hoc Apostolus probat dicens: Et si nos infideles exstiterimus, ipse fidelis perseverabit, negare se ipsum non potest (I Tim. II, 12). An nescis novies tentatum in eremo Dominum distulisse vindictam, nec ipsa decima tentationis vice damnare potuisse duritiam, si praeteritis novem culpis, egisset populus poenitentiam, ipso dicente: Ecce jam decies exacerbant me in deserto hoc (Num. XIV, 27)? Lege librum Judicum, et invenies innumeris vicibus filios Israel coram Domino fecisse maligna, et traditos incursibus nationum: sed iterum conversum populum per electos duces de captivitatibus variis liberatum, nec vindicari potuisse commissa, si toties factum sequeretur competens poenitentia; 596 quia licet poenalis correctio non deesset, non erat tamen perditionis abscissio, sed conversionis oratio. Cum enim castigatus filius recipitur in affectum, admonitum eum constat ad satisfactionis officium, non punitum: nec odii videtur esse correctio, sed amoris; cum reverso identidem post flagellum non negantur jura pietatis. Denique audi Dominum per prophetam increpantem hujusmodi verbere fornicariam, et probrosis deditam, inquinatamque contagiis voluisse sibi jure conversionis adsciscere: Et dixi, inquit, postquam fornicata es haec omnia, ad me revertere; et non es reversa incomposita Juda (Jerem. III, 7). Quod idem Dominus in Evangelio manifestat, cum induratos increpat dicens: Hierusalem, Hierusalem, quae interficis prophetas, et lapidas missos ad te; quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti (Matth. XXIII, 37)? Ultimum, crede, vitae nostrae actum Dominus exspectat, et in quo nos exitus finalis invenerit, in eo judicabit; si scilicet multiplicibus septus erratis, circumvolvent supra caput tuum umbrae facinorum, oculos tuos scelerum caligo pernubilet, et peccati jugum tuam cervicem incurvet, atque intra conscientiae penetrale flagitiorum probrum subinde vulnus exulceret: si animam tuam non in desperationis projeceris vilitatem, cum unum circumcordialis secreti effuderis in confessione sermonem, non negabit remedium veniae, qui venit animas salvare, non perdere; quia non vult mortem morientis, conversum procul dubio suadet ad vitam, ipso Domino dicente: Filius hominis non venit animas hominum perdere, sed salvare (Luc. IX, 56); et iterum: Venit enim Filius hominis quaerere, et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10). Nisi quia praepotentem facis diabolum, si putas quia de faucibus ejus Dominus non potest eruere captivatum: aut quemadmodum ille vigilat semper ut perdat, non ita satagit Dominus ut acquirat.

CAPUT XI.--

In hac igitur te veluti praesentis loci fiducia ultima confessio latronis inducat, et spem maximam tribuat novissima desperatis non desperantis in cruce confessio. Omne igitur vitae suae actum ille latrociniis cruentaverat, et egerat semper in saeculo diabolicae feritatis armigerum, numquam Dei meminerat, nulla Legis audierat mandata, aut certe si audierat, proclivior ad facinora non curabat, totam spem in desperatione versabat, et exercebat crudelitatem more sceleratorum satellitum; ob hoc namque damnatus in cruce, et cum ipsis criminibus suis affixus ligno pendebat. Tandem perditus resipuit, et in ipso supplicio constitutus, magnum sibi mercatus est ex morte compendium; Deum enim cum quo pendebat, agnovit: judicem futurum cui adhaerebat, intremuit: conscientiae suae crimina publicavit, baptismum sanguinis perfusione protinus acquisivit, et cum Domino in paradisum purpuratus confessor intravit. Haec vera consultatio poenitentiae, hoc praecipuum pragmaticum confitendi, si Filium Dei quem non ignoras auctorem, credas et judicem, ipso dicente: Pater neminem judicat, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22); et ad spem salutis perpetuae capessendam non praesenti vitae consulere, sed de futuro judicio cogitare. Primo enim in conspectu judicis se se damnatus exposuit, et confessus de criminibus suis, implevit officium poenitentis: deinde cum crucis cerneret poenam, intellexit judicium affixo commune esse, non causam; Deum tamen tunc credidit, quando eum Judaea pertinaciter abnegavit: et futuri non immemor in cruce judicii, memoriam sui commendabat judicio regnaturi. Hoc Evangelium manifestat: Respondens autem, inquit, alius latro, corripiebat illum, dicens: Non times Deum, qui in eadem damnatione es? Nos quidem juste quemadmodum egimus, et percipimus: hic autem nihil mali admisit. Et dicebat ad Jesum: Domine, memor esto mei, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 39 et seq.). Sed vide repente quid meruit, quid ex ore Veritatis audivit, quid gratia judicantis accepit: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Ibid., 42).

CAPUT XII.--

Sed ais mihi: Peccata peccatis adjeci, et qui jam cadens erectus fueram, iterum cecidi, et conscientiae meae vulnus jam pene curatum peccati exulceratione recruduit. Quid trepidas? quid vereris? Idem semper est, qui ante curavit, medicum non mutabis. Non laborabit explorare valetudinis tuae causam, nec tentabit erga te noviter medicaminis virtutem examinare, noto te sanabit antidoto. Experimentum adjutorii non exspectat, qui languoris tui novit originem. Unde dudum curatus fueras, inde iterum curaberis: nec tu eris de remedio medelae suspectus, et medicus de reparatione tua securus. Castigabit plane intemperantiam tuam, et dura objurgatione impatientiam verberabit: sed non negabit auxilium, qui non contemnit aegrotum. Audi Prophetam dicentem: Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat (Psal. XL, 9). Aut qui naufragavit, non itidem navigat? aut qui messem perdidit, numquid semel desperatus, non iterum aut arat aut seminat? Cursus hic noster in quodam salo mundi jactatur: navigandum nobis est, et malorum tendiculis vela insinuanda sunt. Procella saevit, ventus consurgit, tempestas insanit: si ita clavum tenueris, ut navis tuae retinacula non amittas, ad portum, illibatis mercibus, tendes: sin vero fluctibus adversis illisus scopulis implicantibus, ac flatibus praepeditus, inter freta rixantia tumidi gurgitis naufragaveris, redeundum est saburram, reficiendum primo navigium, merces emenda, rursus pericula subeunda, et praeteriti casus referendi per causas; et ut liceat perdita reparare, non dubitabis te prisco discrimini sub spe incerta committere. Nam proculdubio mendicabis, si post naufragium ad negotiandi usum reverti nolueris: nec de egestate atque aerumnis tuis queri postmodum poteris, si captus sorte naufragii sub ignaviae stupore efficiaris calamitate mendici. Et si mundani negotiatoris haec cura est, ut plerumque post naufragii jacturam non desperet praeterita sua damna industriae emolumento sarciri: nec exspoliatus incursibus detegi suam patitur nuditatem, sed studet magis e parvo concrescere, et spebus dubiis aucupatur potiora lucra, peccato lenocinante, conquirere; quanto magis tibi animae tuae damna cogitanda sunt, et in vestigio reparanda perditio, in qua futurae spei damna numerantur, et vitae perpetuae infeliciter quaestus amittitur! 597

CAPUT XIII.--

Eundum tibi est ad armarium idonei largitoris; et foenore poenitentiae ac satisfactionis oblatis usuris conscribe syngrapha, mitte chirographa, eme tibi ab illo aurum ignitum Dei dono, qualibuscumque si non pretiosis, mercibus imple navigium, censum tuum in comparando illam pretiosam margaritam depende, ex qua animae tuae turpitudinem possis ornare; ut cum ad civitatem magnam, delatis mercibus, veneris, lucris dignioribus et mercibus beatissimis amplior sis. Nam si te segnitiae stupor invaserit, et dominari sensibus coeperit corporis ignavia, nec ulla animae tuae reficiendae argumenta quaesieris, subjicieris cruciatibus creditoris, obnoxius fenori detineberis. Dicetur liberalis illa sententia, quam non valebis tui conscius evadere, aut appellationis interjecta voce suspendere: Omni habenti dabitur, et abundabit, ab eo autem qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo (Matth. XXV, 29); et: Servum supervacuum expelle foras in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium (Ibid, 30). Tunicam tuam vilissiani operis lanificio confectam non pateris induere: horret tibi vestis tua, quae sit deformis ex macula; et non tibi horret anima tua, quae fit peccati sorde et sceleris inquinatione polluta! Nisi quia eodem momento tunicam festinas eluere, ut possis eam mundam et sine ullo naevo foeditatis induere: animae vero tuae infectum squalore criminum non desideras recuperare candorem; nec optas dilui conscientiam tuam, quam scias flagitiorum illuvie et contaminatione scelerum coenulentam. Quis, rogo, cadit, et non quaerit surgere? quis infirmatur, et non desiderat convalescere? quis periclitatur, et non optat evadere? quis pauper effectus, patrimonium non cupit reparare? Haec si rerum patitur natura, ut istiusmodi emergentibus casibus, quispiam redire nequeat ad status pristini qualitatem, aemulare priora, ut deteriora percipias, dimitte manus, et semivigiles oculos stoliditate involve, obdormisce numquam evigilaturus, jace numquam surrecturus, et hebetem mentem stupore soporis elide. Poenitebit te postmodum tarditatis, cum nihil quod utilitati animae tuae proficiat, cogitaveris. Eris semper jacens infirmus, nudus, paupertate confectus, et, ut ita dixerim, somni ebrietate temulentus, elogium illud quo numquam careas, auditurus: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt (Psal. LXXV, 6). Exsurge, frater, exsurge; et malesani consilii pelle torporem: vigila, semper vigila, et esto pro tua salute sollicitus, non ut dormias desperatus. Cave nocturnum furem, ne domus tuae perfodiat parietem, et meridianum jaculatorem sagittae volantis evita; patet enim incursibus incauta securitas, et facile dormienti subrepitur, ut lethaliter feriatur. In vigilante fiducia est, in dormiente nihil tutum: convenit sobriae menti somnum servum habere, non dominum. Refugit hostis, quem non invenerit dormientem: Et beatus servus erit, quem adveniens dominus invenerit vigilantem (Ephes. V, 14); quia dicit: Surge qui dormis, exsurge a mortuis (Matth. XXIV, 46); et attinge Christum.

CAPUT XIV.--

Sed non audeo, inquies, orare, quia me revocat conscientia; non enim semel, sed saepius et frequenter erravi. At ego dicam: Si te orandi revocat verecundia, peccandi desinat pertinacia, et fiet beneficium timoris, non desperationis causa, quod metuis. Revereri enim potestatem judicis non erit verecundiae, sed pudoris; quia licet frequens sit peccandi licentia, excusabilis tamen efficitur conscientia, quam pertulit in peccati recordatione timiditas. Exemplum Achab illius impiissimi regis te doceat; hic namque Naboth Jezraelitae vineam concupiverat, quod suae esset possessioni confinis. Offert pretium, aut certe vicariam vineae quantitatem: ille neglexit, asserens haereditariam se rem nulla in alterum posse ratione transcribere. Hac repulsa compunctus, tristis domum revertitur, quod appetitus sui libido recidisset incassum. Tum ejus mulier sacrilega Jezabel tristitiae mariti causas requirit, quibus compenis, veluti saucio cordi ejus fomitem consolationisi jecit: qua arte, compluribus concinnatis falsitate calumniis consilio impurae mulieris, Naboth innocens lapidatus occiditur. Funesti voti sui mulier impleto flagitio, velut victrix ad maritum ingreditur, interempti exitio narratura laetitiam: quae ne sola teneretur in crimine, egit astutia mulieris primitivae, ut maritum ad conscientiam sceleris obligaret, et utrosque jugales conscios una facinoris catena vinciret. Surge, inquit, posside vineam Naboth Jezraelitae, qui noluit tibi eam dare pretio; quia ecce mortuum est (III Reg. XXI, 15). At ille dolens materiam se praebuisse mortis occisi, facinoris nuntia perhorrescit, et mortis ejus causam flebili dolore lucrificat: discissis enim regalibus indumentis accingit se vestitu funereo, non tam conscientiae reatui, quam poenitentiae primae cogitationis attestans. Et factum est quomodo audivit, inquit, Achab quia mortuus est Naboth Jezraelites, disrupit vestimenta sua, et accinxit se sacco (Ibid., 16). Vacare ergo potuit Achab effusi sanguinis culpa; quia de concepto, non de parricidio egerat poenitentiam, et remanserat in profana muliere impietas homicidii, quae pretio quodam cruoris effusi putavit se vineam debuisse mercari. Sed ecce sicut canis reversus ad vomitum suum, odibilis fit: oblitus Achab poenitudinis suae, statim deposito luctu, pergit perempti vineam possidere. Et perdit innocentiae meritum, qui vineae cupiditate pellectus, innexuit interfecti occisioni consensum. Mox ad eum venerandus Elias propheta mandatur, et sententia in eum cum indignatione depromitur, ut acta dudum poenitentia frustraretur, et vindictae occasionem tribueret sceleris geminata praesumptio. Et ait Elias ad Achab: Haec dicit Dominus: Ecce ego superinduco super te mala, et incidam post te, et exterminabo de Achab mingentem ad parietem, et contemptum et derelictum in Israel: et dabo domum Achab sicut domum Jeroboam filii Nabat, et quomodo domum Baasa filii Ahiae, pro omnibus quibus irritasti Deum, et fecisti declinare Israel (Ibid., 21 et seq.). Verum ille cum sententiae ictum non valeret effugere, ad priorem poenitentiam convertit repente consilium, reatum fletibus confitetur, cilicio dejecit regium potentatum, saecum induit poenitentiae, et reveritus faciem comminantis, tacito gemitu publicabat offensam, non excusabat conscientiam. Factum est, inquit, quomodo audivit Achab sermones hos, reveritus est a facie Domini, et ibat flens, 598 et scidit vestimenta sua, et accinxit se sacco. Tunc dixit Dominus ad Eliam: Vidisti quemadmodum reveritus est Achab a facie mea? Non adjiciam adducere mala in diebus ejus, sed in diebus filii ejus adducam (Ibid., 27 et seq.). En quonam perduxit timidum reverentia, et quantum severitatis motum fregit metus! Non orationis pompa, non sermonis ornatu, nec eloquii copia placuit Deo: sed multis precibus lacrymarum. Os tacuit, sed cor ingemuit: oculis flevit, sed conscientia planxit, et verecundiam poenitudinis pietas laudavit Auctoris. Parum fuit reum debitum evasisse supplicium, nisi accepisset reverentia probabilis testimonium. Et probatus est in timore, qui damnabatur in crimine: nec prius quod mortem luxit occisi, inane fuit; sed repetitam identidem culpam iterata lamentatione purgavit.

CAPUT XV.--

Nec Manasses quoque rex filius Ezechiae tacendus est, qui cunctorum praetergressus audaciam profanorum, manus tetendit impias contra Deum, et paternis moribus degenerans, ex toto prae divinis cultibus idolorum caput erexit insanum. Hic sacrilego furore possessus, in domo Dei exsecrandae superstitionis aras instituit, simulacris daemonum funestavit, templi sacra altaria lapideis figmentis implevit, lucos excoluit, igni profano filios suos dicavit, captavit auguria, vitam suam maleficiis inquinavit, populum ad idolorum observationes induxit, ceremoniis polluit, diabolo mancipavit, et omnia quae divinis legibus prohibentur, ultra omnem insolentiam desperatae mentis exercuit. Pro his tot tantisque flagitiis ductus in praedam, et vinculis innexus, gravatusque compedibus, pertulit captivi supplicium, atque in Babyloniam transportatus, impietatis suae poenas luit; ut divinam ultionem sentiret addictus, cujus numquam antea meminerat induratus. Denique congruo correptus flagello convertitur, et Deum in poena constitutus agnovit, quem in regno positus antea non quaesivit. Profuit afflictio desperato, et correcta est in agnitione de stimulo correctionis improbitas. Fuit vindicta illa mentis perditae medicina, et multum saluti contulit castigatio, quae ideo verberavit impium, ut Deo faceret acceptum, quem diabolus per impotentiam fecerat alienum: et animae sanitati profuit, quod inflictum fuerat vanitati. Hoc scripturae dominicae fides admittit: Et locutus est, inquit, Dominus adversum Manassen et adversum populum, et non audierunt: et induxit super illos Dominus principes virtutum Assyriorum, et comprehenderunt Manassen, et alligaverunt eum vinculis et compedibus, et adduxerunt eum in Babyloniam. Et mox afflictus quaesivit Dominum Deum suum, et humiliatus est nimis ante faciem Dei patrum suorum, et oravit ad Deum, et exaudivit illum Dominus, et revocavit illum in Hierusalem, in regnum ejus. Et cognovit Manasses quia Dominus ipse est Deus. Ecce quantum repentinae lamentationis ex corde converso peccatum suum flevit et diluit, et lacrymis tersit, quod nefas infecerat. Oravit tamen conscius reatus sui; et veniam meruit satisfactione mercari: usque adeo ut illa sacra quae dudum profani actus contaminatione polluerat, in pristinum restitueret veneramen, et in cultum timoris Dei cuncta reponeret. Consummatione conversi impletum est propheticum illud divini oris oraculum: Cum conversus fueris et ingemueris, tunc salvaberis (Isai. XXX, 25).

CAPUT XVI.--

Sed quid ego eorum regum faciam mentionem, quos electi generis origo laudabilis non sinebat ab urbe sacrae religionis pessima persuasione discedere: cum Nabuchodonosor ille feralis et alienigena principalis divina animadversione multatus sit; ut per emendationem vindictae cogeretur agnoscere, quem sacrilegiis ausus fuerat abnegasse, et virtutibus eum crederet, quem per ferociam spiritus ante nescisset: usque adeo ut qui elatus spiritus pervicaci Deum se non timuerat antea praedicari, non auderet postmodum super ejus incomparabili majestate mentiri; cum ingenti in se facti admiratione correctus, non desiit solum Deum verum ex toto corde, decretisque praeconantibus confiteri? Sed si male tibi conscius revereris orare, habes magisterium publicani; etsi suspectum geris, ne cum pro peccatis tuis oraveris, non merearis audiri. Ingressus ille templum fuerat peccatorum mole decurvata cervice, et oculorum palpebris gravi morbo iniquitatis compresis, coelum non audebat aspicere: retro gradum timidus revocat, et extremum se non tam loco, quam judicio conscientiae sistit: nec ad supplicandum irreverenter pedem incitat promptus audacia, sed vestigiis modum subtrahit; publicans verecundiam reum pectus percussum crebro commemorat, et cor conscium pugni admonitione contundit. Audiebantur oris ejus non verba, sed gemitus; et quinque tantum sermonibus celebrata est tota confessio. Hoc Dominus in Evangelio manifestat, homines duos ascendisse in templum adorare: unus erat pharisaeus, et alter publicanus: pharisaeus autem cum stetisset, talia apud se precabatur dicens: Deus, gratias ago tibi; quia non sum sicut caeteri homines injusti, raptores, adulteri: quomodo et publicanus iste. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium, quae possideo. Publicanus autem de longe stabat, et neque oculos in coelum volebat levare; sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 11 et seq.). Sed adverte quid de inspectore cordis exegerit reverens supplicatio: verecundia mercede munifica sensit Deum, quem cupiebat habere propitium. Et statim meruit justificari verecundia, quae probata est in humilitate confessa, Domino dicente: Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam, magis quam ille pharisaeus; quia omnis qui se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur (Ibid., 14).

CAPUT XVII.--

Ubi deinde ponis exemplum mulieris illius peccatricis, quae crimina sua non verbis visa est exposuisse, sed lacrymis, cujus cum orando tacuerit lingua, poenitentiae officio confessa est conscientia. In domo namque pharisaei cujusdam Dominus recumbebat, et praeparaverat velut homini temporaneum invitato ille convivium. Hoc reperiens mulier prostituta, pharisaei domum audacter ingreditur, atque ad pedes Domini recumbentis assistit, lavat lacrymis sancta vestigia, capillis extergit, osculatur incessabiliter plantas, et pretioso pedes madefacit unguento, atque omnibus pene membris quibus ante peccaverat, 599 scelerum suorum maculas expiabat. Tunc Dominus apud quem ossa nostra discreta sunt, propheta dicente: Omnia ossa mea dicent, Domine, quis similis tibi (Psal. XXXIV, 10)? obtrectantis pharisaei murmur obverberat, occultam mulieris cogitationem, sed manifestam fidem admirabili probatione collaudat, et praefert apparatibus invitantis confitentis obsequium, magis delectatus mulieris facto, quam prandio, cui plus fuit conversione delectari, quam pasci; ut qui cibi desiderio minime ducebatur, confessionis epulis pasceretur: Vides, inquit, hanc mulierem? Intravi in domum tuam, osculum mihi, et aquam pedibus meis non dedisti: haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti, haec autem unguento unxit pedes meos. Propter quod dico tibi, remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum. Et conversus ad mulierem dixit: Dimissa sunt tibi peccata tua (Luc. VII, 45 et seq.). Parvum est hoc? Postmodum autem vide quid audiat: Filia, fides tua te salvam fecit, vade in pace. Dudum peccatrix, absoluta mox filia, et in Domini pace confestim absoluta dimittitur, quae suorum bello criminum vastabatur. Hoc est illud propheticum oraculum: Cum conversus fueris et ingemueris, tunc salvaberis; et: Dic tu prior iniquitates tuas, ut justificeris (Isai. XLIII, 26). Cum ergo tot ac talibus documentis agnoscas delectari poenitentiae sacrificio, nec contriti cordis et humiliati spiritus apud pium judicem verearis perire mercedem, Scriptura dicente: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19); cur non de profundo luxuriae, et de mundanae voluptatis gurgite festinas emergere, atque ad poenitentiae officia capessenda ex temulentis actibus respirare? Nec putes quod te ab ipso elongaveris, ideo aurem tibi ejus occludi: mox ut pulsaveris, fores aperiet, et in septa cortis suae miserandum miseratus includet: tantum est ut doloris tui quarela flectatur! Quanto tu procul abscesseras, tanto celerius proximabit, propheta dicente: Proximus est Deus tribulatis corde, et humiles spiritu salvos faciet (Psal. XXXIII, 19). De quibus Daminus in Evangelio: Beati, inquit, plangentes, quia ipsi consolabuntur (Matth. V, 4).

CAPUT XVIII.--

Sed aspera tibi fortassis videtur post voluptates saeculi poenitentia. Verum est, sentio valetudinis tuae vitium, video animi tui morbum: sed si curari desideras, medelae impetum non attendas, nec expavescas remedium; cum admoverit tuo vulneri ferramentum, celerior cura sectionis efficitur. Nam pessime sedulitas medendi palpatur, cum non continuo suppurata labes abscinditur. Amarus est gustus antidoti, sed vitale ac salutare est, quod est faucibus insuave. Curat nos Dominus non ut exteros, extraneos sibi servat quoscumque sanaverit delinquentes. Omni hora, omni die in curandis intentus, nec retardatur tempore, nec ullis morarum obstaculis impeditur. Plane tunc ejus virtus impeditur, cum non inventus fuerit, qui curetur; vacet enim necesse est beneficium Domini, cum non exstat, cui debeat misereri. Aspera est castigatio poenitentiae, sed lenior efficitur, si modus culpae tractetur. Jampridem te mundialis pompae oblectabat ambitio, et in servum te sibi dominatus saeculi vindicabat, nunc in luxuria remissum, nunc in vinolentia demersum. Hi te modo exercitio aleonis intentum viderunt, alii ad ganeandum, alii in scortum projectum, isti lupanaribus mancipatum, unguentis oblitum, aromatibus delibutum, et peregrinis cernebant oculis infectum. Splendebas vestibus, auro fulgebas, gemmis et pretiosissimis margaritis ornabaris. Vicem ergo vici restitue, et sero saltem compensationem temporum temporibus redde: reciprocam vitam tuam in utroque actu aequali moderatione partire. Fuisti tunc diaboli, esto nunc Dei; immo vero esto jam tuus, qui dudum fueras alienus. Et forsitan si consideres, multum temporis decoxisti; ut id quod residuum est, breve tempus angustet. Vaca jam tibi, non tempori: vaca, dixi, non ut torpeas, sed ut negotio confessionis insistas. Revertere in viam a cujus semitis aberraveras, damna quae gesseras, quaere quod fueras. Primo te ipsum inveni, ut quod quaeris, invenias; et si te inveneris, abs te ipso nihil quaeras. Saccum indue, cinerem asperge, in jejunio semper ora, in oratione jejuna. Pretiosa magis haec sunt, quibus corpus afficitur; ut pulchritudo animi reparetur. Horret humilis vestis, sed hoc valde decet, quod Deo non displicet: vilis est corporis cultus, sed ipse praecipuus sanctitatis ornatus. Et adhuc de indignitate forsitan quereris indumenti, qui nuptialem tunicam perdidisti? Et cum appareas foeditatis tuae nuditate deformis, non cogitas qualiter identidem vestiaris? Non metuas, quaeso, ne cum illo qui ad regiam coenam vocatus intravit, a convivio recumbentium simili exprobratus damnatione pellaris, et audias dici tibi: Amice, quomodo huc venisti, non habens vestem nuptialem (Matth. XXII, 12)? Et cum argumentum non repereris excusandi, dicat: Tollite eum ligatis manibus et pedibus, et mittite in tenebras exteriores; illic erit ploratio et stridor dentium (Ibid., 13). Et utique ille, quia non quaesierat, aut acceperat, dicitur abjectus; vocatus enim intravit, sed non vestitus accubuit. Si ergo is qui numquam habuit, taliter, quia non quaesivit, exivit; qualiter jam puniendus erit, qui tunicam accepit, et perdidit, et vestiri iterum non potuit?

CAPUT XIX.--

Sed, credo, dubitas amissum non posse repeti vestimentum, aut ab eo qui nuper dederat, cum petieris, posse negari. Intuere in Evangelio filium juniorem perdito patrimonio mendicantem, usque eo fuisse perductum, ut egestatis impulsu pastor vellet esse porcorum (Luc. XV, 15 et seq.). Is summa inopia et egestate confectus, cum nec porcorum vesci pastibus sineretur, reversus ad pristinam mentis propriae sanitatem, prioris aevi coepit desiderio conflagrare, et paternae domus abundantiam cogitans, reatum suum conversionis animadversione damnare. Habito igitur tandem poenitenti tractatu, et secum in corde satisfactionis arcano locutus, velut postliminio ad lares patrios nudus exsulque revertitur. Tum ille pater, qui cogitantis viderat in corde consilium, antequam verba perditus filius in confessione profunderet, affectum dolentis anticipat, et misericorditer suscipit redeuntem. In collum ejus irruit, osculis reconciliat, et adhuc trepidum, nihilque loquentem pater mire confirmat. Sed ille consultissimus poenitens, et confessor egregius de voto patris securus, atque adhuc de sua satisfactione suspectus, 600 mediatatum confessionis ordinem pandit, et verbis explicat, quod corde ruminaverat: Pater, inquit, peccavi in coelum et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercenariis tuis (Luc. XV, 21). Placatus itaque pater precibus confitentis, stolam primam mandat afferri, et statim nudum praecipit amisso nuper indumento vestiri. Dare jubet et annulum, symboli reparat sigillum, pedes includit munimine praeceptorum, et in reparatione ejus mactari jubet vitulum saginatum, hoc est, pro reconciliato offerri imperat gratissimum sacrificium, quod esset acceptum et coelo et exercitibus Angelorum. Erexerat in germani odium fratris severior pertinacia, exprobrans crimina recepti major filius contradicit. Mandatum non revocatur, pietas patris non mutatur, frater ejus asseritur, filius nuncupatur: et plenum patris in se provocavit affectum, qui perfectum habuit in poenitendo consilium. Jucundatus, inquit, sum et gavisus; quia hic frater tuus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est (Ibid., 24). Vides ergo converso filio stolam pristinam poenitentiae mercimonio restitutam, et votis omnibus celebrasse patrem reditum confitentis. Patrimonium enim perditum baptismi insinuat sacramentum, in quo sunt cuncta aedificia coelestium constituta regnorum. Hoc ille filius, hoc est, fidelis christianus libertatem patris indeptus, libidinis ac luxuriae contagione perdiderat, et longe a Deo suo positus, probrosis se actibus tota foeditate polluerat, ac diabolo mancipatus, cui se perditissima conversatione dediderat, porcorum, hoc est, immundorum spirituum coepit exercere pasturam, quorum cum non permitteretur cibo depasci; quia per carnis obtentum daemoniacis non poterat siliquis ingurgitari, utrobique desertus, et undique destitutus, bonae frugis inopia defessus desudabat. Sed reversus, omne illico quo fuerat privatus, accepit, et in concordiam patris reputata substantia prioris possessionis remansit. Revertere ergo et tu, frater, revertere, et ex mortuo revivisce, et ex perdito reparare.

CAPUT XX.--

Quaerit ovem suam bonus pastor errantem, et amplius de inventa, quam de non perdita gratulatur. Humeris revehit ipsam, in gregis sui consortio reponit, ipsam diversorio priscae securitatis includit: nec attendit relictarum numerum, qui quaerebat ex reparatione unius perditae complesse integrum centenarium. Drachmam perditam mulier vehementer inquirit, lucernam accendit, domum scopis emundat, et charas pariter ac vicinas invitat ad gaudium inventae drachmae. Et putat aliquis Deum non laetari de reparatione conversi, cum parabolam videat specialiter in personam poenitentis aptari? ipso dicente: Dico vobis, sic erit gaudium coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente (Ibid., 10). Animadverte tandem sententiam illam Domini singularem, qua dixit: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus; non enim veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Matth. IX, 12). Vocat ergo Dominus ad poenitentiam peccatores, et optat medicus noster languidis magis prodesse, quam sanis. Sed non ideo justos praeterit, quia peccatores adsciscit: nam justorum vita divina vocatio est, sicut nonaginta et novem oves in montibus dereliquit, qui unam erraticam requisivit; illis debitum reddens justitiae praemium, istis beneficium misericordiae collaturus. Hoc Apostolus probat dicens: Ei autem qui non operatur, et credit in eum, qui justificat impium, accepta est fides ejus in justitia secundum propositum gratiae Dei (Rom. IV, 5). Denique Dominum audi quibus jaculis in Evangelio feriat corda peccantium, et intelliges quanti fecerit poenitentiae sacramentum. Aderant autem, inquit, qui ei nuntiarent de Galilaeis, quorum Pilatus sanguinem miscuit cum sacrificiis eorum. Tunc dicit illis Jesus: Putatis quia isti Galilaei prae omnibus Galilaeis fuerint peccatores, quia talia passi sunt? Dico vobis, nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis (Luc. XIII, 3, et seq.). Aut illi decem et octo super quos cecidit turris in Siloe, et occidit eos, putatis quia prae caeteris peccatores fuerint, qui habitabant Hierusalem? Dico vobis, nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. Et subjecit ad probationem rei comparationis exemplum, ficulneae arboris faciens mentionem, quae fructu sterilis et infrugifera jubetur abscindi: sed interventu coloni interitum differri permittitur, donec congruis circumfossa culturis, adhibito cophino stercoris, ad proferendos fructus poenitentiae differatur. Porro si arbor quae generis sui fructum nullum edidit, ante tempus praecepta est amputari quali jam ferramento truncanda, vel securi caedenda est, quae vepribus obsita, et spinis alienigenis constipata, nullam habuit in sui restauratione culturam? Nam exemplum arboris similitudo est hominis fidelis, qui fidei suae fructu jejunus, nihil quod ad futurae spei lucrum proficeret, cogitavit; plantata enim in vinea fuerat, quae vinea specialiter designat Ecclesiam, in qua arbor fuerat illa plantata: sed cultor hujus vineae illius sacerdotis persona videtur exprimi, qui scrobem infructuosi plantarii cultura dominicorum exerceat praeceptorum: et stercoris cophino poenitentiae designatur officium. Quod si inveniri in ea fructus post dilationem temporis omnino non posset. convulsa in futuro radicitus exaresceret, hoc est, futuro abscissa judicio tamquam ligni inutilis abjecta materies, pabulum effecta aeterni ignis arderet; quamquam hoc et de Christo possit et de plebe Judaica subaudiri.

CAPUT XXI.--

Credo tuis sensibus his probationibus, quae studio de infirmis ingenti ad erigendum animum tuum suscitandumque protulimus, satis abundeque claruisse, ita Deum misericordiae fontem nolle interitum peccantium, sed flagitiosum magis habere correctum; ut quantae numerantur offensae, tanta sit actio poenitentiae. Non desperet reditus sui reformationem celerem, qui audiat ipsum Dominum peccatori poenitentiam suadentem. Hoc expressius Apocalypsis beatissimi Joannis exponit, in qua Ecclesiarum angelos increpat, ut pristinis fraudati erroribus ad poenitentiae lamenta curventur; nam probatur sic Dominus nullius desiderare ruinam, qui cadenti ingerit poenitentiam. Angelo denique Ecclesiae Ephesi: Memento, inquit, unde cecideris, et age poenitentiam, et fac prima opera: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris (Apoc. II, 5). Et ecce tamen angelus dicitur, cui poenitentiae cura conversioque mandatur, 601 et ad priora opera perficienda suadetur, ut nihil amisisse ex totis suis meritis intimetur. Gravius tamen minatur admonitio poenitentiam non agenti, si contumaciam pertulerit indurati; erit enim inexcusabilis severitas ultionis, si cervicem indomitam non flexerit prima correctio: et malo suo peribit, qui comminantis auctoritate praemonitus, satisfactionis jugo pervicacia colla non subjicit. Rediturum eum sane ad statum praeteritum profitetur, qui ad verae vitae stadium decurrendum digna confessionis humilitate corrigitur. Hoc uberius paulo posterius declaratur, cum Angelus Ecclesiae Thyatirae objurgationis verbere castigatur. Habeo, inquit, adversum te multa, quia dimittis mulierem Jezabel, quae se dicit prophetissam, et docet, et seducit servos meos fornicari et manducare de immolatis. Et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret, et noluit poenitere a fornicationibus suis: et mittam illam in lectum; et qui moechantur cum ea, in tribulatione magna erunt, nisi poenitentiam egerint ab omnibus operibus suis: et filios ejus interficiam gladio; et scient omnes Ecclesiae, quia ego sum scrutator cordis et renum, qui reddo unicuique secundum facta sua (Apoc. II, 20). Quid vero potest humanius, quid clementius dici? Et dedi, inquit, illi tempus ut poenitentiam ageret, et noluit poenitere. Non habes, peccator, non habes quod excuses: non est quod cum causa dubites, non est quod sine causa desperes; his te ad confitendum exemplis accingere, his ad poenitentiam documentis armare.

CAPUT XXII.--

Differt enim Dominus poenam, ut inveniat poenitentiam: et moraturis utens spatiis, protelat patientiam; ne amittat clementia, quod debuit fieri censura. Non praeterita mala spectat, nec errata computat, sed correcta collaudat. Habes promissum ad poenitentiam suadentis tibi, si non poenitueris, imputabit: Et dedi illi, inquit, tempus ut poenitentiam ageret, et noluit poenitere. Huic simile propheticum illud: Et dixi, postquam fornicata est omnia haec: Ad me revertere, et noluit ad me reverti (Jerem. III, 1). Caeterum si te in desperationis gurgitem enormitate tuorum scelerum circumactus abjeceris, aut itineris tui dubitaveris represso gradu exstirpare congeriem, vel sinistrae mentis prolapsu declivior in pronum vergentia adducas lubrica exercitatione vestigia, illico tibi spes amissa reparationis adimitur, rapiet te sorbens in abruptum vorago facinorum, claudentur oculi tui nocte peccati, ne veri luminis videant radium permicantem; mortis se caecitas opponet, et per ludum quemdam huc atque illuc te circumducent angeli deceptores. Fient tibi grata cuncta flagitia, et peccandi licentia tibi penitus allubescet: tenebit te diabolus sub spe libertatis addictum; ut sit tibi liberum peccare, non vivere. Nec sinet te respicere ante qui fueras, cum blandimento peccandi, dulcedine te criminum pellacissimus avocaverit: et ut semel dixerim, ita te pereundi suavitate decipiet, ut delectabilius tibimet videatur perire, potius quam redire. Omne namque peccatum absque sui delectatione non geritur, nec alias inviscare animum poterit, nisi suavitate desiderii illiciat, quem deceperit; dulcis enim mixtura, et suavis sit necesse est faucibus lethalis poculi funesta confectio, ne amaritudinis prima libatio revocet haurientem. Sic denique visum est mulieri primitivae bonum esse ad aspectum et dulce ad cibum arboris illius venenum, cujus postquam mentita est suavitas labris comedentis, infecit morientis haustus violenta subtilitas, quod vigens ac vividum manebat, exstinxit; et in contrarium per intemperantiam recidentibus votis, ad exsilium mundi et spectaculum saeculi de paradiso beatitudinis et praedio securitatis ejecit.

CAPUT XXIII.--

Oro te, frater, haec metuas, fugias et expavescas; nec patiaris inimicum de tua perditione gaudere, et in conspectu Dei supercilium efferre victoris. Cave reditum septem spirituum immundorum, quibus se ducem malorum omnium sociavit octavus. Et cum unum nemo patiatur diabolum, quis octo sustinere valeat dominatum? Domino dicente: Cum immundus spiritus exierit ab homine, pertransit loca inaquosa, quaerens requiem, et non inveniens, dicit: Revertar in domum meam, a qua exieram: et reversus invenit eam vacantem, mundatam scopis, et compositam. Tunc vadit et adducit secum alios septem spiritus nequiores se, et ingressi habitabunt illic: et fient novissima illius hominis pejora prioribus (Matth. XII, 43). Si te obsidione bellica septum manus accepisset hostilis, et sub incursione barbarica tenuisset praedonis urna captivum, quos fletus ederes, quos ejulatus dares, quae lamenta jactares? Ageres omni die nocteque suspirium, non cibum quaereres, potum non desiderares, siti exhaustus et fame enectus, sola in te asperae cutis ariditas et rugosa macies appareret, rigeret concreta sordibus coma, et hirsuta caesaries squallentis verticis, promissaeque barbae impressi artus horrerent, patrimonium redderes redemptoris sub gladio, districtus ambulares nudus, pauper atque omni sensu evolutus: quaesisses evadere, aut si fugae aditus praeberetur, sub maximo incertus discrimine meditareris periculum superare. Captivum te tenet auctor scelerum, vinculis non ferreis, sed catenis habet criminum te ligatum: compedes tibi libidinis imposuit, et undique te sepsit arctiori custodia: legem tibi dedit ut licitum putes omne, quod non licet: vivum te aeternae mortis fovea demersit; et non ingemiscis salutis tuae damnum, spei aeternae dispendium, et vitae perpetuae detrimentum? Incedis comptus ornatu vestium, celebras opulentis cibis refectiones, vino mades, pinguificas epulis quotidianis animam, et torosi corporis excolere non quiescis ingluviem, ut interim de caeteris criminibus taceam. Putas etiam, putas et hoc non esse animadversionis divinae, ut nescias quemadmodum debeas de tuis sceleribus poenitere; Apostolo probante, qui ait: Propter quod non habuerunt Deum in notitia, tradidit eos in reprobum sensum, facere inconvenientia (Rom. I, 28); et iterum: Pro eo quod dilectum veritatis non receperunt, ut salvarentur, misit Deus illis operationem erroris, ut judicentur qui non crediderunt veritati (II Thess. II, 10). De talibus denique metuit, ne veniens Corinthum lugeret multos ex his, qui non egerunt poenitentiam ex immunditiis, quas fecerunt, et fornicationibus, et libidine (II Cor. XII, 21).

CAPUT XXIV.--

Cogita divitis illius opiparas coenas, et copiosarum dapum uberem affluentiam, purpura, murice pinguiori, et textilibus inclusi serici nitoribus, totum de spe praesentis temporis, nihil tamen de futuro tractantis. Quid illi post ista omnia reponatur, ausculta. Post purpuram flamma, 602 post epulas egestas, ut aquae guttulam quaereret, qui guttam antea pretiosi nectaris ebibisset, et ab eo peteret, nec tamen acciperet, summitatis digiti humentis solatium, cui in saeculo micas suarum negaverat epularum. Confitere, quaeso, cuncta quibus reum te memineris, confitere, et faciem Dei praeveni satisfactionis officio, humilia ante eum cor tuum, et in conspectu ejus curva cervicem: flecte genua, et eliso vultu terrae prosternere. Suscipiet gemitum tuum coelestis ille protinus advocatus, et non praetermittet pro te interpellare Patrem suum, qui fidum praebere consuevit poenitentibus patrocinium. Causam suam non argumentis ad praescriptum genus eloquentiae perorabit, illico impetraturus veniae beneficium, qui de superato non exspectat aliquod honorarium. Hoc Apostolus probat, dicens: Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat, quis est qui condemnet? Christus qui mortuus est, verum etiam et resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis (Rom. VIII, 33). Concinnens Joannes apostolus beatissimus in epistola sua ponit et dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est: si autem confessi fuerimus peccata nostra, et fidelis, et justus est Deus, qui nobis peccata dimittat, et mundet nos ab omni iniquitate. Si dixerimus quia non peccamus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis. Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit, habemus advocatum apud Patrem Jesum, et ipse exorat pro peccatis nostris (I Joan. II, 8 et seq.). Omne quod Dei Filius Dominus Jesus Christus, qui est via, veritas et vita, locutus est, lex est: et sub exemplo sui fieri docuit, quod nobis in scripto mandavit; neque enim a nobis fieri aliquid vellet, quod aut ipse non fecerit, aut quod ei in nobis facientibus non placeret. Sed nec displicere posset quod ipse mandasset; quia qui mandasset, ipse antea fecisset. Inanis enim fieret doctrina mandati, si in facto doctoris non praeiret auctoritas: sed quidquid Dominus praecepit, et fecit, inane non erit quod sub imitatione sui faciendum esse mandavit. Idem ergo Dominus discipulis haec custodienda proposuit: Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, dimitte illi: et si septies in die peccaverit in te, et septies revertatur ad te dicens: Poenitet me; dimitte illi, et dimittetur tibi (Luc. XVII, 4). Atque cum a sancto apostolo Petro fuisset in causa consultus, et diceret: Domine, si peccaverit in me frater meus, quoties dimittam illi? usque septies? Dixit illi Jesus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies (Matt. XVIII, 21). Qui ergo dimittenda septies fratri in nos peccanti debita nobis donare imperat, erga nos formam praecepti sui non servat? Aut qui dixit: Misericordiam plus volo, quam sacrificium (Ose. VI, 6); misericordiae nobis potest negare thesaurum? Hoc, est, quod exorata prius venia dixerim, credere Dominum Jesum cuncta quae docuit, fuisse mentitum, si circa nos formam custodire suorum noluerit praeceptorum.

CAPUT XXV.--

Et bene quod repente aptat huic sententiae de comparatione parabolam duorum scilicet servulorum, de quibus unus cum ob debitum numerosum, aere decocto, una cum uxore et filiis distrahi juberetur, et patientiam Domini prostratus ejus pedibus exoraret, ut tributo sibi spatio, omne debitum reddidisset, meruissetque misericordia Domini cuncta sibi donari: qui sub conditione tali ad cruciatus detinebatur addictus, ipse conservo suo debitori noluit misereri; quia oblitus est collocati sibi nuperrime beneficii: statim tortoribus traditur, et de ejus cruciatibus idem, quod dudum fuerat donatum, exigitur. Inde est quod Dominus hujusmodi orandi ordinem posuit dicens: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12); ut tanta scias posse tibi dimitti, quantum tu proprio dimiseris debitori: immo vero ut tibi parcere videaris, cum alii obsecratus ignoveris. Nam judicio tuo proculdubio judicaberis, si dimitti tibi ipse cupiens, alii dimittere nolueris, Domino dicente: In quo judicio judicaveritis, in eodem judicabitur de vobis: et in qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur vobis (Matth. VII, 2). Legas volo intentius prophetae Zachariae principium, et illic quo robustius animeris, invenies. Iratus est, inquit, Dominus ad patres nostros ira magna (Zachar. I, 2). Quis non hoc audiens contremiscat? quis non hujus vocis tonitru perterritus arefieret? aut quem sensum non haec indignatio intimata turbaret? Quis enim status teneri poterat sanitatis, ubi tam vehemens ira denuntiabatur Auctoris? Et parum fuit dixisse iram, nisi denuntiaretur et magna, quasi si non esset magna, sustineri ejus posset vel lentior iracundia. Sed videamus quem exitum pronuntiet tanta commotio. Credo, dixit, bellicis vos inquietabo tumultibus, et captivitatis vos saeva ditione mulctabo, fame vos afficiam, morbo quatiam, morte consumam, ferarum atque bestiarum rapiet inopinata vastatio, profugos et ubique dispersos agitabit exsilium. Hoc enim intellectui relinquitur, ut iram magnam vehementior vindicta sequatur. Iratus est, inquit. Dominus ad patres nostros iramagna, dicens ad eos (Zach. I, 2). Quid dixerit audiamus: Convertimini ad me, et convertar ad vos. O indignationem de pictate manantem! o magnam iram, quae infert misericordiam! Rogo qui sic irascitur, quemadmodum miseretur? Aut si ita miseretur, quemadmodum indignatus irascitur? Hoc alius propheta proloquitur: Revertere, Israel, ad Dominum tuum, propter quod infirmatus es in iniquitatibus tuis. Dicite ei: Potens es remittere peccata nostra, non ut accipiatis iniquitatem, sed ut accipiatis bona; et reddite ei fructus labiorum vestrorum, et epulabitur in bonis cor vestrum (Ose. XIV, 2); et alibi: Redite, inquit, filii desertores. dicit Dominus (Esai. XLVI, 8); et iterum: Revertimini, filii revertentes, et sanabo tribulationem vestram (Jerem. XIV, 22). His consona David beatus peccatorum solatia decantavit dicens: Confilemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus (Psal. CV, 1).

CAPUT XXVI.--

Nec hoc dixerim, ut latiores admodum videar habenas dedisse licentiae, et sub veniae divinitus tribuendae praetextu peccandi magis fomitem Auctoris poenitentiam praebuisse; hoc enim sermone meo cadentem erigo, stantem non impello: nec praejudico innocentiae, qui exhortor ad poenitentiam peccatorem. Siquidem, ut supra jam diximus, innocentia exigit de Deo debitum vitae suae praemium: poenitentia vero exspectat misericordiae beneficium; non peccare enim timere est, poenitere vero plusquam timere. Nam plerumque offensionibus subjacet secura felicitas: cautior autem ad evitanda praeterita efficitur, quem metus emendat; quia sollicitior semper erit, qui cavet ne identidem 603 ibi incidat, ubi jam antea cecidit. Sic gubernatorem faciunt pericula experta sollicitum, et in offensos portus nonnumquam veretur intrare, qui vel semel incurrerit ex securitate naufragium. Denique Scriptura divina: Qui non tentatus est, inquit, qualia scit (Ezech., 33)? ut ostenderet per tentationis causam tentatum semper effici cautiorem, et per timorem magis corrigi, qui incautus antea fuerit tentationis scientia. Usque adeo autem peccantibus Dominus optat ignoscere, qui non vult mortem morientis, quantum ut revertatur et vivat; ut quos pro facinoribus suis aliquoties destinat poenae, interpellatus poenitentia, illico festinet absolvere: et ut recondat in vagina machaeram, commulat animadversionis satisfactione sententiam.

CAPUT XXVII.--

Et quamquam hoc ex Ninivitarum facto superius sit probatum, tamen etiam Hieremiae prophetae super eo accipe testimonium; ut ex testimoniis plenius tibi probetur exemplum. Sermo, inquit, qui factus est a Domino ad Hieremiam, dicens: Exsurge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea. Et descendi in domum figuli, et ecce ipse opus faciebat super lapides, et cecidit vas quod ipse faciebat in manibus suis; et iterum fecit illud vas aliud, sicut placuit coram ipso facere. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Sicut figulus iste non potero vos facere, domus Israel? Ecce sicut lutum figuli vos estis in manibus meis: et tantum si loquar super gentem aut super regnum; ut tollam eos, et ut perdam eos. Etsi conversa fuerit gens illa a malis suis cogitationibus, poenitentiam agam pro malis, quae cogitabam ut facerem eis, et non faciam. Et tamen si locutus fuero super regnum aut gentem, ut reaedificetur et circumplantetur; et fecerit iniqua in conspectu meo, ut non exaudiat vocem meam: poenitentiam agam pro bonis, quae locutus sum ut facerem eis, et non faciam. Et nunc dic ad viros Juda, et inhabitantes Hierusalem: Ecce ego fingo mala super vos, et cogito super vos cogitationem. Convertatur unusquisque a via sua maligna, meliores facite cogitationes vestras (Jerem. XXIII, 1 et seq.). Suadet ergo figulus noster a viis pessimis et cogitationibus nos malignis averti, ut conversio poenitentiae in aliud vas possit fracturas nostras vitiaque plasmare. Et vult operis sui substantiam non perire in poenitentiam; ne sententia reum teneat, quem confessio excusat. Huic consonat Sapientia Salomonis: Sed misereris, inquit, Domine, omnium, quia omnia potes, et negligis peccata hominum, propter poenitentiam; subest enim tibi cum voles posse, et cum sis omnium Dominus, omnibus te parcere facis (Sap. XI, 24). Convertamur ergo et confiteamur Domino, cum in hoc saeculi degimus commeatu, et judici nostro poenitentiae viaticum praeparemus. Non sint temporis nostri otiosa curricula, nec nos nati ad peccandum, sed ad bene agendum convivamus. Aut si peccato fuerimus obnoxii, quoniam deesse non potest in hoc mundi theatro quin peccemus, reminiscamur nostri, ut evadere gehennae praecipitium cupiamus. Poeniteamus ergo ex fide, oremus ex corde, ploremus ex viscere. Et sicut Propheta dicit: Adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum, qui fecit nos; quia qui serunt in lacrymis, in gaudio metent (Psal. XCIV, 6). Felix, heu nimium felix officium lacrymarum, quo futuro tempore colliguntur praemia! et beatum seminis incrementum, quod in fletu profunditur, ut in laetitia metatur! Scriptum est enim: Felix homo, qui agnoscit ululatum suum. Levemus oculos nostros ad montes, unde veniet auxilium nobis; quia sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae ad manus dominae suae: sic et oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, usque dum misereatur nobis (Psal. CXXII, 3).

CAPUT XXVIII.--

Neque ita conversionis nostrae consilium temporis delectationibus prolongemus, ut sub scientia peccandi et delectatione pereundi usque ad extremam aetatem nos in voraginem criminum demergamus; cum vivendi nobis usum a divina dignatione collatum qui terminus claudat, habeatur incertum. Et forsitan hoc quod aut primum putatur, aut medium, imminentis occidui meta jam limitet, sitque debitus finis indignantis Domini ex conversionis tarditate vocatio; quando quidem ex admonitione rumpendarum in conversione morarum propositum videatur oraculum: Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem; subito enim venit ira ejus, et in tempore vindictae disperdet te (Eccli. V, 8); et iterum: Fili, peccasti, ne adjicias iterum, sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur; et ne adjicias peccatum super peccatum, et dicas: Miseratio Dei magna est; misericordia enim et ira ab illo (Eccli. XXI, 1). Nec nos usque ad mortem fieri mancipia patiamur, et demus corpora nostra scelerum ditioni, sed obediamus Apostolo dicenti: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis ei (Rom. VI, 12); ut quia peccata deesse non possunt, certe non regnent, hoc est, ne sine respectu evadendi fiat abrupta licentia peccandi. Aut certe si putat aliquis restare sibi tempus ut peccet, et satiata libidine cum jam imperassent animo corporis vires, tunc ad poenitendi redire judicium, ultimum vitae suae mihi tempus edicat, quo calculante, didicerit, quo insinuante, cognoverit; ut jure sibi, ut ita dicam, de temporis spatio blandiatur. At cum nobis inopinatus sit exitus terminalis, et vitae nostrae dubia sint ex mortis ignorantia curricula; quomodo sibi quisque superesse ad confitendum tempus existimat, qui temporis sui tempus ignorat, cum utique audiat dicentem Scripturam: Vivens et sanus fateberis, et laudabis Deum, et in partem vades saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem (Eccli. XVII, 27). Dilatio enim temporis confessionem creet, et non desperationem generet; quia exaggeratur in dilato damnatio, qui divinam patientiam pertinaci animositate cogitat. Quod sancti Noe temporibus docetur effectum, cum per centum annos pertracta patientia implacabilem per mundi ambitum fudit cataclysmum, inundante censura. Unde beatus Apostolus ait: An numquid opulentiam bonitatis ejus, et longam patientiam contemnis, ignorans quod Dei bonitas ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum facta sua (Rom. II, 4).

CAPUT XXIX.--

Volo dicas mihi, quae rerum praesentium gloria, qui sint hujus temporis fructus, quae utilitas caducorum. Regni potentia, ut dixi, morte finitur, potestatis ambitio successione dirimitur, divitiarum copia vivis nobis plerumque subtrahitur, voluptatis effectio tristitia interveniente corrumpitur, jucunditas gaudiorum metus formidine violatur, et omne quod capitur desiderio, corpus aut anima corporis desiderat, 604 finis falce succiditur. Nec potest perfectum privilegium beatitudinis obtinere, quod aeternitatis non circumvallat infinitas; caducum enim sit necesse est, quod inevitabili necessitate metitur: obnoxium et inconstans atque infirmum procul dubio remanebit, cujus vitam nonnumquam fortuitus eventus intercipit. His ergo cunctis morte finitis, nostrum in ipsa morte quid proprium? Si nihil quod boni operis incremento conscientia subsarcinetur, habebimus; et si nihil boni ex nobis habere potuimus, quid nobiscum remeantes ad patriam deferemus? Quam nuda atque deformis anima nostra remanebit, si nos eam saltem poenitentiae velaminibus et confessionis amictibus non oblegamus! nisi quia turpitudinem festinamus abscondere, et animae operire non contendimus nuditatem, cujus cum sit naturaliter invisibilis pulchritudo, visibilis fiet peccatorum sorde deformitas.

CAPUT XXX.--

Illa sunt occupanda commercia, illae complectendae divitiae, illa captanda potentia, quam non tempus eripit, non locus subtrahit, non persona subducit, quae manet statu perpetuo, quae privilegio servatur aeterno, quae fini non subducitur, quae mortis jugo nec premitur nec urgetur. Ibi enim bona tuta sunt conscientiae, ubi jam non licebit post praesentia saeculi mala peccare, ubi diabolo nullus accessus, ubi tenebrarum non est locus; sed neque qui decipit, neque qui decipi possit, penitus invenitur. Illic bona omnia, illic cuncta felicia, illic prospera universa: non dies lucis incremento mutabilis, non sol lentior in ortu, in fulgendo clarior, in occasu fuscior apparebit: nox omnino vacabit, luna non erit, nec siderum micatus ardentior rutilabit: famem nemo sentiet, lacrymae detergentur, timor nullus, metus ex nihilo, jucunditas omnia, pax totum, gaudium quidquid obnoxium tristitiae fuerat, possidebunt. Omnia propheta Esaias evidenter exponit (Isai. LX, 2 et seq.). Quae tunc ibi gloria felicium, quae supplicia miserorum, qui gemitus, quae suspiria peccantium, quae beatitudo sanctorum? His cum Deo consortium, illos donari gehennalium cruciamento flammarum: hos incomparabili perfrui refrigerio, illos incendio indomitabili trucidari: hos paradisi fontibus, nemorumque verticibus a rivulis indefessos amoenari, illos stagno ignis, et fluento incendii, atque atrae noctis tenebris obsessos, poenis inextricabilibus perurgeri: ad postremum hos bonis coelestibus uti, illos totius gehennae et aeternae mortis edacitate consumi?

CAPUT XXXI.--

Si nunc quantum ad saeculum quispiam paupertatis labe defectus, in promptu non habeat unde qualicumque victu famelicam sustentare possit esuriem, videatque alios opimis dapibus mensas onerare, ac refertos epulis bibere gemma, et protrahere longe apparatus ambitione peregrinis saporibus pigmentata convivia, quae putas eum ducere ab ultima viscerum parte suspiria, quas edere intestino dolore querelas; interdum etiam lacrymas fundere, cum paulo amplius capi incipiat desiderio visorum, et inardescere magis ac magis sentiat ex desiderio inefficax desiderium? Quinam ergo tunc erunt gemitus infelicium, quod inconsolabili luctu in illa comparatione tormentum, cum coelestibus copiis, perennibus divitiis perfrui felicium viderint agmen animarum, et se stillicidio rorantis digiti defraudari, et perferre insuper inextinguibilem flammam, cum nulla spe reserventur ad veniam? Solis ardorem ferre non possumus, balneares aestus minime toleramus, sentimus incendia fornacum, et longe secedimus; quis ferat fluctuantem gehennam, et caminis tartareis aestuantem pati strepitum fumantis baratri poterit, et sustinere infernarum globos tenebrarum; ubi solus auditur ululatus ardentium, et ejulatus resonat crudeliter punitorum? Haec, oro, quam fugienda sunt, quam cavenda ac totis viribus, et omni animo ac mente declinanda!

CAPUT XXXII.--

Cum patent igitur januae veniales, cum fluctuantibus et criminum tempestate jactatis poenitentiae portus offertur, cum mentibus promittitur cura languentibus, et sauciatis vitalem pollicetur ultroneus artifex medicinam: cum misericordia habetur in promptu, antequam justitia capulo tenus extrahat pugionem, sumamus arma poenitentiae, et judicis rigorem satisfactionis officio mulceamus. Certum enim habet donum veniae, cui permittitur poenitere; nam procul dubio confiteri non sinitur, cui pietas nulla servatur. Hoc probat inveterati serpentis in ipsa origine mundi damnatio, quem inauditum sententiae fulmen excussit: et non peroptatum absoluta severitas status sui possessione dejecit. Hoc Sodomae et Gomorrhae coelesti incendio concrematae perhibent regiones, erga quas ob excessum facinorum nihil reservatum est poenitentiae; ne fortassis admoniti possent ultionis justitiam declinare. Hoc Pharaonis in Exodo clamat interitus, hoc Core, Dathan et Abiron inexspectatum testatur exitium, hoc Antiochi et Herodis supplicia proloquuntur, hoc Ananiae et Sapphirae indicat repentina animadversione naufragium: quos ad praesens tempus vindicta non distulit, et negata venia, severitas comitata truncavit. Non nos imparatos dies abcessionis inveniat, nec intra castra diabolica hyemis illius aut sabbati tempus includat. Vigilemus contra hostis antiqui fraudulentas insidias et apertas minas; erga conversos enim acrius excitatur, et refugos suos severior tamquam irrisus insequitur. Tunc cum deciperet, blandimentis illexerat, nunc tentationibus et crudelitatibus inquietat: tunc fuerat ut amicus, nunc ut inimicus irascitur; et per casum elisum effecit cautiorem, sed elidentem aliquoties solet elisus elidere. Fugiamus pomposas illecebras mundi, et ambitionibus ejus demus ex toto repudium. Hoc Joannes apostolus persuadet dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae sunt in mundo. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo; quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex concupiscentia mundi est: et mundus transibit, et concupiscentia ejus. Qui vero facit voluntatem Dei, manet in aeternum; quomodo et Deus manet in aeternum (I Joan. II, 15). Lavemur baptismo poenitentiae, ut possimus Dominum mundo corde videre: auferamus nequitias ab animis nostris a conspectu oculorum Dei, discamus justitiam facere; inquiramus judicium, eripiamus injuriam accipientem, judicemus pupillo, justificemus viduam, et cum Domino disputabimus. Et si fuerint peccata nostra, ut phoenicium, ut nivem dealbabit: si autem ut coccinum, ut lanam candidam efficiet. Et quia asperget hyssopo, et mundabimur, lavabit nos, et super nivem candidiores erimus (Psal. L, 9).

CAPUT XXXIII.--

Tria sunt quae erga nos Dominus arbitrio suo constituta conservat: 605 bonitatem dico, misericordiam, atque justitiam. Bonitas est, qua esse jam coepimus: misericordia, qua ad poenitentiam provocamur: justitia, qua futuro tempore judicabimur. Haec interim ordinem temporum in sese custodiunt, praeteritum, praesens, et futurum: praeteritum, quo Domino auctore creamur et nascimur: praesens, quo conversi misericordiam promeremur: futurum, quo juxta opera nostra, justitia distribuente, munerabimur. Itaque cum misericordiae regnum habemus in manibus, et in arbitrio nostro sunt posita dona pietatis; hic purgemus conscientias nostras ab omni inquinatione, et spiritalibus nos deinceps per bonam conversationem instrumentis aptemus. Evitemus desideria quae militant contra animas nostras, et profanam conscientiam nullatenus patiamur. Consequemur omnia, quae ex fide credimus, si justis nos actibus vita invituperabili componamus. Merebimur remissam omnium peccatorum, resurgemus in vitam aeternam in resurrectione credentium; 606 et ut amplius loquendi praesumat audacia, in regna coelorum cum justis intrabimus, cum quibus partem per poenitentiam habere meruimus, Scriptura dicente: Poenitentibus autem dedit partem justitiae, et corrogavit deficientes sustinere, et destinavit illos in sortem veritatis (Eccl. XVII).

Haec, amantissime frater, quibus tecum pariter ad exercendam poenitentiam cohortarer, quantum ex Dominicis lectionibus colligere mediocritas ingenii mei potuit, exaravi. Quae si jam, ut arbitror, animi studio e proprio instituto sectaris, et curribus confessionis insidens, tendis ad veniam; accipe me tecum in hac cogitatione consortem, ut adjuncto communi comitatu, ad metas indulgentiae properemus: aut si pigritiae inertia praepeditus, pernicitatem tuam sequi non potero, memento mei: et cum praemium de Dei largitione merueris, quaeso ut in orationibus tuis nulla capiaris oblivione Victoris.