Liber Secundus | Liber Quartus |
Iam cantum illa finiuerat, cum me audiendi auidum stupentemque arrectis adhuc auribus carminis mulcedo defixerat. Itaque paulo post: o, inquam, summum lassorum solamen animorum, quam tu me uel sententiarum pondere uel canendi etiam iucunditate refouisti, adeo ut iam me posthac imparem fortunae ictibus esse non arbitrer! Itaque remedia quae paulo acriora esse dicebas non modo non perhorresco, sed audiendi auidus uehementer efflagito. Tum illa: sensi, inquit, cum uerba nostra tacitus attentusque rapiebas, eumque tuae mentis habitum uel exspectaui uel, quod est uerius, ipsa perfeci; talia sunt quippe quae restant ut degustata quidem mordeant, interius autem recepta dulcescant. Sed quod tu te audiendi cupidum dicis, quanto ardore flagrares si quonam te ducere aggrediamur agnosceres! — Quonam? Inquam. — Ad ueram, inquit, felicitatem, quam tuus quoque somniat animus, sed occupato ad imagines uisu ipsam illam non potest intueri. Tum ego: fac, obsecro, et quae illa uera sit sine cunctatione demonstra. — Faciam, inquit illa, tui causa libenter; sed quae tibi [causa] notior est, eam prius designare uerbis atque informare conabor, ut ea perspecta cum in contrariam partem flexeris oculos uerae specimen beatitudinis possis agnoscere.
II
recensere
Qui serere ingenuum uolet agrum
Liberat arua prius fruticibus,
Falce rubos filicemque resecat,
Ut noua fruge grauis Ceres eat.
Dulcior est apium mage labor
Si malus ora prius sapor edat.
Gratius astra nitent ubi Notus
Desinit imbriferos dare sonos.
Lucifer ut tenebras pepulerit
Pulchra dies roseos agit equos.
Tu quoque falsa tuens bona prius
Incipe colla iugo retrahere:
Uera dehinc animum subierint.
III
recensereTum defixo paululum uisu et uelut in augustam suae mentis sedem recepta sic coepit: omnis mortalium cura quam multiplicium studiorum labor exercet diuerso quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudinis finem nititur peruenire. Id autem est bonum quo quis adepto nihil ulterius desiderare queat. Quod quidem est omnium summum bonorum cunctaque intra se bona continens; cui si quid aforet summum esse non posset, quoniam relinqueretur extrinsecus quod posset optari. Liquet igitur esse beatitudinem statum bonorum omnium congregatione perfectum. Hunc, uti diximus, diuerso tramite omnes conantur adipisci: est enim mentibus hominum ueri boni naturaliter inserta cupiditas, sed ad falsa deuius error abducit. Quorum quidem alii summum bonum esse nihilo indigere credentes, ut diuitiis affluant elaborant, alii uero bonum quod sit dignissimum ueneratione iudicantes adeptis honoribus reuerendi ciuibus suis esse nituntur. Sunt qui summum bonum in summa potentia esse constituant; hi uel regnare ipsi uolunt uel regnantibus adhaerere conantur. At quibus optimum quiddam claritas uidetur, hi uel belli uel pacis artibus gloriosum nomen propagare festinant. Plurimi uero boni fructum gaudio laetitiaque metiuntur; hi felicissimum putant uoluptate diffluere. Sunt etiam qui horum fines causasque alterutro permutent, ut qui diuitias ob potentiam uoluptatesque desiderant uel qui potentiam seu pecuniae causa seu proferendi nominis petunt. In his igitur ceterisque talibus humanorum actuum uotorumque uersatur intentio ueluti nobilitas fauorque popularis, quae uidentur quandam claritudinem comparare, uxor ac liberi, quae iucunditatis gratia petuntur; amicorum uero quod sanctissimum quidem genus est non in fortuna sed in uirtute numeratur, reliquum uero uel potentiae causa uel delectationis assumitur. Iam uero corporis bona promptum est ut ad superiora referantur; robur enim magnitudoque uidetur praestare ualentiam, pulchritudo atque uelocitas celebritatem, salubritas uoluptatem. Quibus omnibus solam beatitudinem desiderari liquet; nam quod quisque prae ceteris petit id summum esse iudicat bonum. Sed summum bonum beatitudinem esse definiuimus; quare beatum esse iudicat statum quem prae ceteris quisque desiderat.
Habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanae: opes, honores, potentiam, gloriam, uoluptates. Quae quidem sola considerans Epicurus consequenter sibi summum bonum uoluptatem esse constituit, quod cetera omnia iucunditatem animo uideantur afferre. Sed ad hominum studia reuertor, quorum animus etsi caligante memoria tamen bonum suum repetit, sed uelut ebrius domum quo tramite reuertatur ignorat. Num enim uidentur errare hi qui nihilo indigere nituntur? Atqui non est aliud quod aeque perficere beatitudinem possit quam copiosus bonorum omnium status nec alieni egens sed sibi ipse sufficiens. Num uero labuntur hi qui quod sit optimum id etiam reuerentiae cultu dignissimum putent? Minime; neque enim uile quiddam contemnendumque est quod adipisci omnium fere mortalium laborat intentio. An in bonis non est numeranda potentia? Quid igitur, num imbecillum ac sine uiribus aestimandum est quod omnibus rebus constat esse praestantius? An claritudo nihili pendenda est? Sed sequestrari nequit quin omne quod excellentissimum sit id etiam uideatur esse clarissimum. Nam non esse anxiam tristemque beatitudinem nec doloribus molestiisque subiectam quid attinet dicere, quando in minimis quoque rebus id appetitur quod habere fruique delectet? Atqui haec sunt quae adipisci homines uolunt eaque de causa diuitias, dignitates, regna, gloriam uoluptatesque desiderant quod per haec sibi sufficientiam, reuerentiam, potentiam, celebritatem, laetitiam credunt esse uenturam. Bonum est igitur quod tam diuersis studiis homines petunt; in quo quanta sit naturae uis facile monstratur, cum licet uariae dissidentesque sententiae tamen in diligendo boni fine consentiunt.
IV
recensere
Quantas rerum flectat habenas
Natura potens, quibus immensum
Legibus orbem prouida seruet
Stringatque ligans inresoluto
Singula nexu, placet arguto
Fidibus lentis promere cantu.
Quamuis Poeni pulchra leones
Uincula gestent manibusque datas
Captent escas metuantque trucem
Soliti uerbera ferre magistrum,
Si cruor horrida tinxerit ora,
Resides olim redeunt animi
Fremituque graui meminere sui,
Laxant nodis colla solutis
Primusque lacer dente cruento
Domitor rabidas imbuit iras.
Quae canit altis garrula ramis
Ales caueae clauditur antro;
Huic licet inlita pocula melle
Largasque dapes dulci studio
Ludens hominum cura ministret,
Si tamen arto saliens texto
Nemorum gratas uiderit umbras,
Sparsas pedibus proterit escas,
Siluas tantum maesta requirit,
Siluas dulci uoce susurrat.
Ualidis quondam uiribus acta
Pronum flectit uirga cacumen;
Hanc si curuans dextra remisit,
Recto spectat uertice caelum.
Cadit Hesperias Phoebus in undas,
Sed secreto tramite rursus
Currum solitos uertit ad ortus.
Repetunt proprios quaeque recursus
Redituque suo singula gaudent
Nec manet ulli traditus ordo
Nisi quod fini iunxerit ortum
Stabilemque sui fecerit orbem.
Uos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine uestrum tamen principium somniatis uerumque illum beatitudinis finem licet minime perspicaci qualicumque tamen cogitatione prospicitis, eoque uos et ad uerum bonum naturalis ducit intentio et ab eodem multiplex error abducit. Considera namque an per ea quibus se homines adepturos beatitudinem putant ad destinatum finem ualeant peruenire. Si enim uel pecunia uel honores ceteraque tale quid afferunt cui nihil bonorum abesse uideatur, nos quoque fateamur fieri aliquos horum adeptione felices. Quodsi neque id ualent efficere quod promittunt bonisque pluribus carent, nonne liquido falsa in eis beatitudinis species deprehenditur? Primum igitur te ipsum, qui paulo ante diuitiis affluebas, interrogo: inter illas abundantissimas opes numquamne animum tuum concepta ex qualibet iniuria confudit anxietas? — Atqui, inquam, libero me fuisse animo quin aliquid semper angerer reminisci non queo. — Nonne quia uel aberat quod abesse non uelles uel aderat quod adesse noluisses? — Ita est, inquam. — Illius igitur praesentiam, huius absentiam desiderabas? — Confiteor, inquam. — Eget uero, inquit, eo quod quisque desiderat? — Eget, inquam. — Qui uero eget aliquo non est usquequaque sibi ipse sufficiens. — Minime, inquam. — Tu itaque hanc insufficientiam plenus, inquit, opibus sustinebas? — Quidni? Inquam. — Opes igitur nihilo indigentem sufficientemque sibi facere nequeunt, et hoc erat quod promittere uidebantur. Atqui hoc quoque maxime considerandum puto quod nihil habeat suapte natura pecunia ut his quibus possidetur inuitis nequeat auferri. — Fateor, inquam. — Quidni fateare, cum eam cotidie ualentior aliquis eripiat inuito? Unde enim forenses querimoniae, nisi quod uel ui uel fraude nolentibus pecuniae repetuntur ereptae? — Ita est, inquam. — Egebit igitur, inquit, extrinsecus petito praesidio quo suam pecuniam quisque tueatur. — Quis id, inquam, neget? — Atqui non egeret eo nisi possideret pecuniam, quam possit amittere. — Dubitari, inquam, nequit. — In contrarium igitur relapsa res est; nam quae sufficientes sibi facere putabantur opes alieno potius praesidio faciunt indigentes. Quis autem modus est quo pellatur diuitiis indigentia? Num enim diuites esurire nequeunt, num sitire non possunt, num frigus hibernum pecuniosorum membra non sentiunt? Sed adest, inquies, opulentis quo famem satient, quo sitim frigusque depellant. Sed hoc modo consolari quidem diuitiis indigentia potest, auferri penitus non potest; nam si haec hians semper atque aliquid poscens opibus expletur, maneat necesse est quae possit expleri. Taceo, quod naturae minimum, quod auaritiae nihil satis est. Quare si opes nec summouere indigentiam possunt et ipsae suam faciunt, quid est quod eas sufficientiam praestare credatis?
VI
recensere
Quamuis fluente diues auri gurgite
Non expleturas cogat auarus opes
Oneretque bacis colla rubri litoris
Ruraque centeno scindat opima boue,
Nec cura mordax deserit superstitem
Defunctumque leues non comitantur opes.
VII
recensereSed dignitates honorabilem reuerendumque cui prouenerint reddunt. Num uis ea est magistratibus ut utentium mentibus uirtutes inserant, uitia depellant? Atqui non fugare, sed inlustrare potius nequitiam solent. Quo fit ut indignemur eas saepe nequissimis hominibus contigisse; unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem strumam tamen appellat. Uidesne quantum malis dedecus adiciant dignitates? Atqui minus eorum patebit indignitas si nullis honoribus inclarescant. Tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem nequissimi scurrae delatorisque respiceres? Non enim possumus ob honores reuerentia dignos iudicare quos ipsis honoribus iudicamus indignos. At si quem sapientia praeditum uideres, num posses eum uel reuerentia uel ea qua est praeditus sapientia non dignum putare? — Minime. — Inest enim dignitas propria uirtuti, quam protinus in eos quibus fuerit adiuncta transfundit. Quod quia populares facere nequeunt honores, liquet eos propriam dignitatis pulchritudinem non habere. In quo illud est animaduertendum magis: nam si eo abiectior est quo magis a pluribus quisque contemnitur, cum reuerendos facere nequeat quos pluribus ostentat, despectiores potius improbos dignitas facit. Uerum non impune; reddunt namque improbi parem dignitatibus uicem, quas sua contagione commaculant. Atque ut agnoscas ueram illam reuerentiam per has umbratiles dignitates non posse contingere: si qui multiplici consulatu functus in barbaras nationes forte deuenerit, uenerandumne barbaris honor faciet? Atqui si hoc naturale munus dignitatibus foret, ab officio suo quoquo gentium nullo modo cessarent, sicut ignis ubique terrarum numquam tamen calere destitit. Sed quoniam id eis non propria uis sed hominum fallax adnectit opinio, uanescunt ilico cum ad eos uenerint qui dignitates eas esse non aestimant. Sed hoc apud exteras nationes: inter eos uero apud quos ortae sunt num perpetuo perdurant? Atqui praetura magna olim potestas, nunc inane nomen et senatorii census grauis sarcina; si quis quondam populi curasset annonam magnus habebatur, nunc ea praefectura quid abiectius? Ut enim paulo ante diximus, quod nihil habet proprii decoris, opinione utentium nunc splendorem accipit, nunc amittit. Si igitur reuerendos facere nequeunt dignitates, si ultro improborum contagione sordescunt, si mutatione temporum splendere desinunt, si gentium aestimatione uilescunt, quid est quod in se expetendae pulchritudinis habeant, nedum aliis praestent?
VIII
recensere
Quamuis se Tyrio superbus ostro
Comeret et niueis lapillis,
Inuisus tamen omnibus uigebat
Luxuriae Nero saeuientis;
Sed quondam dabat improbus uerendis
Patribus indecores curules.
Quis illos igitur putet beatos
Quos miseri tribuunt honores?
IX
recensereAn uero regna regumque familiaritas efficere potentem ualet? Quidni, quando eorum felicitas perpetuo perdurat? Atqui plena est exemplorum uetustas, plena etiam praesens aetas, qui reges felicitatem calamitate mutauerint. O praeclara potentia, quae ne ad conseruationem quidem sui satis efficax inuenitur! Quodsi haec regnorum potestas beatitudinis auctor est, nonne, si qua parte defuerit, felicitatem minuat, miseriam importet? Sed quamuis late humana tendantur imperia, plures necesse est gentes relinqui quibus regum quisque non imperet. Qua uero parte beatos faciens desinit potestas hac impotentia subintrat, quae miseros facit; hoc igitur modo maiorem regibus inesse necesse est miseriae portionem. Expertus sortis suae periculorum tyrannus regni metus pendentis supra uerticem gladii terrore simulauit. Quae est igitur haec potestas, quae sollicitudinum morsus expellere, quae formidinum aculeos uitare nequit? Atqui uellent ipsi uixisse securi, sed nequeunt; dehinc de potestate gloriantur. An tu potentem censes quem uideas uelle quod non possit efficere, potentem censes qui satellite latus ambit, qui quos terret ipse plus metuit, qui ut potens esse uideatur in seruientium manu situm est? Nam quid ego de regum familiaribus disseram — Cum regna ipsa tantae imbecillitatis plena demonstrem — Quos quidem regia potestas saepe incolumis, saepe autem lapsa prosternit? Nero Senecam familiarem praeceptoremque suum ad eligendae mortis coegit arbitrium, Papinianum diu inter aulicos potentem militum gladiis Antoninus obiecit. Atqui uterque potentiae suae renuntiare uoluerunt, quorum Seneca opes etiam suas tradere Neroni seque in otium conferre conatus est; sed dum ruituros moles ipsa trahit, neuter quod uoluit effecit. Quae est igitur ista potentia, quam pertimescunt habentes, quam nec cum habere uelis tutus sis et cum deponere cupias uitare non possis? An praesidio sunt amici quos non uirtus sed fortuna conciliat? Sed quem felicitas amicum fecit infortunium faciet inimicum. Quae uero pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus?
Qui se uolet esse potentem,
Animos domet ille feroces
Nec uicta libidine colla
Foedis summittat habenis;
Etenim licet Indica longe
Tellus tua iura tremescat
Et seruiat ultima thyle,
Tamen atras pellere curas
Miserasque fugare querelas
Non posse potentia non est.
XI
recensere- Gloria uero quam fallax saepe, quam turpis est! Unde non iniuria tragicus exclamat:
- O doca doca, murioisi de broton
- Ouden gegosi bioton ogkosas megan
Plures enim magnum saepe nomen falsis uulgi opinionibus abstulerunt. Quo quid turpius. Excogitari potest? Nam qui falso praedicantur suis ipsi necesse est laudibus erubescant. Quae si etiam meritis conquisitae sint, quid tamen sapientis adiecerint conscientiae, qui bonum suum non populari rumore sed conscientiae ueritate metitur? Quodsi hoc ipsum propagasse nomen pulchrum uidetur, consequens est ut foedum non extendisse iudicetur. Sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit ad quas unius fama hominis nequeat peruenire, fit ut quem tu aestimas esse gloriosum proxima parte terrarum uideatur inglorius. Inter haec uero popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio prouenit nec umquam firma perdurat. Iam uero quam sit inane, quam futtile nobilitatis nomen, quis non uideat? Quae si ad claritudinem refertur, aliena est; uidetur namque esse nobilitas quaedam de meritis ueniens laus parentum. Quodsi claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est qui praedicantur; quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non efficit. Quodsi quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut imposita nobilibus necessitudo uideatur ne a maiorum uirtute degeneret.
XII
recensere
Omne hominum genus in terris simili surgit ab ortu;
Unus enim rerum pater est, unus cuncta ministrat.
Ille dedit Phoebo radios, dedit et cornua lunae,
Ille homines etiam terris dedit ut sidera caelo;
Hic clausit membris animos celsa sede petitos;
Mortales igitur cunctos edit nobile germen.
Quid genus et proauos strepitis? Si primordia uestra
Auctoremque deum spectes, nullus degener exstat,
Ni uitiis peiora fouens proprium deserat ortum.
XIII
recensereQuid autem de corporis uoluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas uero paenitentiae? Quantos illae morbos, quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent referre corporibus! Quarum motus quid habeat iucunditatis ignoro; tristes uero esse uoluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum uolet intelleget. Quae si beatos explicare possunt, nihil causae est quin pecudes quoque beatae esse dicantur, quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio. Honestissima quidem coniugis foret liberorumque iucunditas; sed nimis e natura dictum est nescio quem filios inuenisse tortores. Quorum quam sit mordax quaecumque condicio neque alias expertum te neque nunc anxium necesse est ammonere. In quo euripidis mei sententiam probo, qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem.
XIV
recensere
Habet hoc uoluptas omnis,
Stimulis agit fruentes
Apiumque par uolantum,
Ubi grata mella fudit,
Fugit et nimis tenaci
Ferit icta corda morsu.
XV
recensereNihil igitur dubium est quin hae ad beatitudinem uiae deuia quaedam sint nec perducere quemquam eo ualeant ad quod se perducturas esse promittunt. Quantis uero implicitae malis sint breuissime monstrabo. Quid enim? Pecuniamne congregare conaberis? Sed eripies habenti. Dignitatibus fulgere uelis? Danti supplicabis et qui praeire ceteros honore cupis poscendi humilitate uilesces. Potentiamne desideras? Subiectorum insidiis obnoxius periculis subiacebis. Gloriam petas? Sed per aspera quaeque distractus securus esse desistis. Uoluptariam uitam degas? Sed quis non spernat atque abiciat uilissimae fragilissimaeque rei, corporis, seruum? Iam uero qui bona prae se corporis ferunt, quam exigua, quam fragili possessione nituntur! Num enim elephantos mole, tauros robore superare poteritis, num tigres uelocitate praeibitis? Respicite caeli spatium, firmitudinem, celeritatem et aliquando desinite uilia mirari. Quod quidem caelum non his potius est quam sua qua regitur ratione mirandum. Formae uero nitor ut rapidus est, ut uelox et uernalium florum mutabilitate fugacior! Quodsi, ut Aristoteles ait, Lyncei oculis homines uterentur, ut eorum uisus obstantia penetraret, nonne introspectis uisceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus turpissimum uideretur? Igitur te pulchrum uideri non tua natura, sed oculorum spectantium reddit infirmitas. Sed aestimate quam uultis nimio corporis bona, dum sciatis hoc quodcumque miramini triduanae febris igniculo posse dissolui. Ex quibus omnibus illud redigere in summam licet quod haec quae nec praestare quae pollicentur bona possunt nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem quasi quidam calles ferunt nec beatos ipsa perficiunt.
XVI
recensere
Eheu, quae miseros tramite deuios
Abducit ignorantia!
Non aurum in uiridi quaeritis arbore
Nec uite gemmas carpitis,
Non altis laqueos montibus abditis
Ut pisce ditetis dapes
Nec uobis capreas si libeat sequi
Tyrrhena captatis uada;
Ipsos quin etiam fluctibus abditos
Norunt recessus aequoris,
Quae gemmis niueis unda feracior
Uel quae rubentis purpurae
Nec non quae tenero pisce uel asperis
Praestent echinis litora.
Sed quonam lateat quod cupiunt bonum
Nescire caeci sustinent
Et quod stelliferum transabiit polum
Tellure demersi petunt.
Quid dignum stolidis mentibus imprecer?
Opes honores ambiant
Et cum falsa graui mole parauerint
Tum uera cognoscant bona.
XVII
recensereHactenus mendacis formam felicitatis ostendisse suffecerit; quam si perspicaciter intueris, ordo est deinceps quae sit uera monstrare. — Atqui uideo, inquam, nec opibus sufficientiam nec regnis potentiam nec reuerentiam dignitatibus nec celebritatem gloria nec laetitiam uoluptatibus posse contingere. — An etiam causas cur id ita sit deprehendisti? — Tenui quidem ueluti rimula mihi uideor intueri, sed ex te apertius cognoscere malim. — Atqui promptissima ratio est. Quod enim simplex est indiuisumque natura, id error humanus separat et a uero atque perfecto ad falsum imperfectumque traducit. An tu arbitraris quod nihilo indigeat egere potentia? — Minime, inquam. — Recte tu quidem; nam si quid est quod in ulla re imbecillioris ualentiae sit, in hac praesidio necesse est egeat alieno. — Ita est, inquam. — Igitur sufficientiae potentiaeque una est eademque natura. — Sic uidetur. — Quod uero huius modi sit spernendumne esse censes an contra rerum omnium ueneratione dignissimum? — At hoc, inquam, ne dubitari quidem potest. — Addamus igitur sufficientiae potentiaeque reuerentiam, ut haec tria unum esse iudicemus. — Addamus, si quidem uera uolumus confiteri. — Quid uero, inquit, obscurum ne hoc atque ignobile censes esse an omni celebritate clarissimum? Considera uero, ne quod nihilo indigere, quod potentissimum, quod honore dignissimum esse concessum est, egere claritudine, quam sibi praestare non possit, atque ob id aliqua ex parte uideatur abiectius. — Non possum, inquam, quin hoc uti est ita etiam celeberrimum esse confitear. — Consequens igitur est ut claritudinem superioribus tribus nihil differre fateamur. — Consequitur, inquam. — Quod igitur nullius egeat alieni, quod suis cuncta uiribus possit, quod sit clarum atque reuerendum, nonne hoc etiam constat esse laetissimum? — Sed unde huic, inquam, tali maeror ullus obrepat ne cogitare quidem possum; quare plenum esse laetitiae, si quidem superiora manebunt, necesse est confiteri. — Atqui illud quoque per eadem necessarium est, sufficientiae, potentiae, claritudinis, iucunditatis nomina quidem esse diuersa, nullo modo uero discrepare substantiam. — Necesse est, inquam.
Hoc igitur quod est unum simplexque natura prauitas humana dispertit et dum rei quae partibus caret partem conatur adipisci, nec portionem, quae nulla est, nec ipsam, quam minime affectat, assequitur. — Quonam, inquam, modo? — Qui diuitias, inquit, petit penuriae fuga, de potentia nihil laborat, uilis obscurusque esse mauult, multas etiam sibi naturales quoque subtrahit uoluptates, ne pecuniam quam parauit amittat. Sed hoc modo ne sufficientia quidem contingit ei quem ualentia deserit, quem molestia pungit, quem uilitas abicit, quem recondit obscuritas. Qui uero solum posse desiderat profligat opes, despicit uoluptates honoremque potentia carentem, gloriam quoque nihili pendit. Sed hunc quoque quam multa deficiant uides; fit enim ut aliquando necessariis egeat, ut anxietatibus mordeatur, cumque haec depellere nequeat etiam id quod maxime petebat, potens esse, desistat. Similiter ratiocinari de honoribus, gloria, uoluptatibus licet; nam cum unumquodque horum idem quod cetera sit, quisquis horum aliquid sine ceteris petit ne illud quidem quod desiderat apprehendit. — Quid igitur, inquam, si qui cuncta simul cupiat adipisci? — Summam quidem ille beatitudinis uelit; sed num in his eam repperiet quae demonstrauimus id quod pollicentur non posse conferre? — Minime, inquam. — In his igitur quae singula quaedam expetendorum praestare creduntur beatitudo nullo modo uestiganda est. — Fateor, inquam, et hoc nihil dici uerius potest.
Habes igitur, inquit, et formam falsae felicitatis et causas. Deflecte nunc in aduersum mentis intuitum; ibi enim ueram quam promisimus statim uidebis. — Atqui haec, inquam, uel caeco perspicua est eamque tu paulo ante monstrasti dum falsae causas aperire conaris. Nam nisi fallor, ea uera est et perfecta felicitas quae sufficientem, potentem, reuerendum, celebrem laetumque perficiat. Atque ut me interius animaduertisse cognoscas, quae unum horum, quoniam idem cuncta sunt, ueraciter praestare potest, hanc esse plenam beatitudinem sine ambiguitate cognosco. — O te, alumne, hac opinione felicem, si quidem hoc, inquit, adieceris! — Quidnam? Inquam. — Essene aliquid in his mortalibus caducisque rebus putas quod huius modi statum possit afferre? — Minime, inquam, puto idque a te, nihil ut amplius desideretur, ostensum est. — Haec igitur uel imagines ueri boni uel imperfecta quaedam bona dare mortalibus uidentur, uerum autem atque perfectum bonum conferre non possunt. — Assentior, inquam. — Quoniam igitur agnouisti quae uera illa sit, quae autem beatitudinem mentiantur, nunc superest ut unde ueram hanc petere possis agnoscas. — Id quidem, inquam, iam dudum uehementer exspecto. — Sed cum, ut in Timaeo Platoni, inquit, nostro placet, in minimis quoque rebus diuinum praesidium debeat implorari, quid nunc faciendum censes ut illius summi boni sedem repperire mereamur? — Inuocandum, inquam, rerum omnium patrem, quo praetermisso nullum rite fundatur exordium. — Recte, inquit; ac simul ita modulata est:
XVIII
recensere
O qui perpetua mundum ratione gubernas,
Terrarum caelique sator, qui tempus ab aeuo
Ire iubes stabilisque manens das cuncta moueri,
Quem non externae pepulerunt fingere causae
Materiae fluitantis opus uerum insita summi
Forma boni liuore carens, tu cuncta superno
Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse
Mundum mente gerens similique in imagine formans
Perfectasque iubens perfectum absoluere partes.
Tu numeris elementa ligas, ut frigora flammis,
Arida conueniant liquidis, ne purior ignis
Euolet aut mersas deducant pondera terras.
Tu triplicis mediam naturae cuncta mouentem
Conectens animam per consona membra resoluis;
Quae cum secta duos motum glomerauit in orbes,
In semet reditura meat mentemque profundam
Circuit et simili conuertit imagine caelum.
Tu causis animas paribus uitasque minores
Prouehis et leuibus sublimes curribus aptans
In caelum terramque seris, quas lege benigna
Ad te conuersas reduci facis igne reuerti.
Da, pater, augustam menti conscendere sedem,
Da fontem lustrare boni, da luce reperta
In te conspicuos animi defigere uisus.
Dissice terrenae nebulas et pondera molis
Atque tuo splendore mica; tu namque serenum,
Tu requies tranquilla piis, te cernere finis,
Principium, uector, dux, semita, terminus idem.
XIX
recensereQuoniam igitur quae sit imperfecti, quae etiam perfecti boni forma uidisti, nunc demonstrandum reor quonam haec felicitatis perfectio constituta sit. In quo illud primum arbitror inquirendum an aliquod huius modi bonum quale paulo ante definisti in rerum natura possit exsistere, ne nos praeter rei subiectae ueritatem cassa cogitationis imago decipiat. Sed quin exsistat sitque hoc ueluti quidam omnium fons bonorum, negari nequit; omne enim quod imperfectum esse dicitur id imminutione perfecti imperfectum esse perhibetur. Quo fit ut, si in quolibet genere imperfectum quid esse uideatur, in eo perfectum quoque aliquid esse necesse sit; etenim perfectione sublata unde illud quod imperfectum perhibetur exstiterit ne fingi quidem potest. Neque enim ab deminutis inconsummatisque natura rerum cepit exordium, sed ab integris absolutisque procedens in haec extrema atque effeta dilabitur. Quodsi, uti paulo ante monstrauimus, est quaedam boni fragilis imperfecta felicitas, esse aliquam solidam perfectamque non potest dubitari. — Firmissime, inquam, uerissimeque conclusum est.
Quo uero, inquit, habitet, ita considera. Deum, rerum omnium principem, bonum esse communis humanorum conceptio probat animorum; nam cum nihil deo melius excogitari queat, id quo melius nihil est bonum esse quis dubitet? Ita uero bonum esse deum ratio demonstrat ut perfectum quoque in eo bonum esse conuincat. Nam ni tale sit, rerum omnium princeps esse non poterit; erit enim eo praestantius aliquid perfectum possidens bonum, quod hoc prius atque antiquius esse uideatur; omnia namque perfecta minus integris priora esse claruerunt. Quare ne in infinitum ratio prodeat, confitendum est summum deum summi perfectique boni esse plenissimum; sed perfectum bonum ueram esse beatitudinem constituimus: ueram igitur beatitudinem in summo deo sitam esse necesse est. — Accipio, inquam, nec est quod contra dici ullo modo queat. — Sed quaeso, inquit, te, uide quam id sancte atque inuiolabiliter probes quod boni summi summum deum diximus esse plenissimum. — Quonam, inquam, modo? — Ne hunc rerum omnium patrem illud summum bonum quo plenus esse perhibetur uel extrinsecus accepisse uel ita naturaliter habere praesumas quasi habentis dei habitaeque beatitudinis diuersam cogites esse substantiam. Nam si extrinsecus acceptum putes, praestantius id quod dederit ab eo quod acceperit existimare possis; sed hunc esse rerum omnium praecellentissimum dignissime confitemur. Quod si natura quidem inest sed est ratione diuersum, cum de rerum principe loquamur deo, fingat qui potest quis haec diuersa coniunxerit. Postremo, quod a qualibet re diuersum est id non est illud a quo intellegitur esse diuersum; quare quod a summo bono diuersum est sui natura, id summum bonum non est; quod nefas est de eo cogitare, quo nihil constat esse praestantius. Omnino enim nullius rei natura suo principio melior poterit exsistere; quare quod omnium principium sit id etiam sui substantia summum esse bonum uerissima ratione concluserim. — Rectissime, inquam. — Sed summum bonum beatitudinem esse concessum est. — Ita est, inquam. — Igitur, inquit, deum esse ipsam beatitudinem necesse est confiteri. — Nec propositis, inquam, prioribus refragari queo et illis hoc inlatum consequens esse perspicio.
Respice, inquit, an hinc quoque idem firmius approbetur, quod duo summa bona quae a se diuersa sint esse non possunt. Etenim quae discrepant bona non esse alterum quod sit alterum liquet; quare neutrum poterit esse perfectum, cum alterutri alterum deest. Sed quod perfectum non sit id summum non esse manifestum est; nullo modo igitur quae summa sunt bona ea possunt esse diuersa. Atqui et beatitudinem et deum summum bonum esse collegimus: quare ipsam necesse est summam esse beatitudinem quae sit summa diuinitas. — Nihil, inquam, nec reapse uerius nec ratiocinatione firmius nec deo dignius concludi potest. — Super haec, inquit, igitur ueluti geometrae solent demonstratis propositis aliquid inferre, quae porismata ipsi uocant, ita ego quoque tibi ueluti corollarium dabo. Nam quoniam beatitudinis adeptione fiunt homines beati, beatitudo uero est ipsa diuinitas, diuinitatis adeptione beatos fieri manifestum est. Sed uti iustitiae adeptione iusti, sapientiae sapientes fiunt, ita diuinitatem adeptos deos fieri simili ratione necesse est. Omnis igitur beatus deus. Sed natura quidem unus; participatione uero nihil prohibet esse quam plurimos. — Et pulchrum, inquam, hoc atque pretiosum siue porisma siue corollarium uocari mauis. — Atqui hoc quoque pulchrius nihil est quod his adnectendum esse ratio persuadet. — Quid? Inquam. — Cum multa, inquit, beatitudo continere uideatur, utrumne haec omnia unum ueluti corpus beatitudinis quadam partium uarietate coniungant an sit eorum aliquid quod beatitudinis substantiam compleat, ad hoc uero cetera referantur? — Uellem, inquam, id ipsarum rerum commemoratione patefaceres. — Nonne, inquit, beatitudinem bonum esse censemus? — Ac summum quidem, inquam.
Addas, inquit, hoc omnibus licet. Nam eadem sufficientia summa est, eadem summa potentia, reuerentia quoque, claritas ac uoluptas beatitudo esse iudicatur. Quid igitur, haecine omnia, bonum, sufficientia, potentia cetera que, ueluti quaedam beatitudinis membra sunt an ad bonum ueluti ad uerticem cuncta referuntur? — Intellego, inquam, quid inuestigandum proponas, sed quid constituas audire desidero. — Cuius discretionem rei sic accipe. Si haec omnia beatitudinis membra forent, a se quoque inuicem discreparent; haec est enim partium natura ut unum corpus diuersa componant. Atqui haec omnia idem esse monstrata sunt. Minime igitur membra sunt; alioquin ex uno membro beatitudo uidebitur esse coniuncta, quod fieri nequit. — Id quidem, inquam, dubium non est, sed id quod restat exspecto. — Ad bonum uero cetera referri palam est. Idcirco enim sufficientia petitur, quoniam bonum esse iudicatur; idcirco potentia, quoniam id quoque esse creditur bonum; idem de reuerentia, claritudine, iucunditate coniectare licet. Omnium igitur expetendorum summa atque causa bonum est; quod enim neque re neque similitudine ullum in se retinet bonum id expeti nullo modo potest. Contraque etiam quae natura bona non sunt tamen si esse uideantur quasi uere bona sint appetuntur. Quo fit uti summa, cardo atque causa expetendorum omnium bonitas esse iure credatur. Cuius uero causa quid expetitur id maxime uidetur optari, ueluti si salutis causa quispiam uelit equitare, non tam equitandi motum desiderat quam salutis effectum. Cum igitur omnia boni gratia petantur, non illa potius quam bonum ipsum desideratur ab omnibus. Sed propter quod cetera optantur beatitudinem esse concessimus; quare sic quoque sola quaeritur beatitudo. Ex quo liquido apparet ipsius boni et beatitudinis unam atque eandem esse substantiam. — Nihil uideo cur dissentire quispiam possit. — Sed deum ueramque beatitudinem unum atque idem esse monstrauimus. — Ita, inquam. — Securo igitur concludere licet dei quoque in ipso bono nec usquam alio sitam esse substantiam.
XX
recensere
Huc omnes pariter uenite capti,
Quos fallax ligat improbis catenis
Terrenas habitans libido mentes:
Haec erit uobis requies laborum,
Hic portus placida manens quiete,
Hoc patens unum miseris asylum.
Non quicquid Tagus aureis harenis
Donat aut Hermus rutilante ripa
Aut Indus calido propinquus orbi
Candidis miscens uirides lapillos
Inlustrent aciem magisque caecos
In suas condunt animos tenebras.
Hoc, quicquid placet excitatque mentes,
Infimis tellus aluit cauernis;
Splendor quo regitur uigetque caelum
Uitat obscuras animae ruinas;
Hanc quisquis poterit notare lucem
Candidos Phoebi radios negabit.
XXI
recensereAssentior, inquam; cuncta enim firmissimis nexa rationibus constant. — Tum illa: quanti, inquit, aestimabis, si bonum ipsum quid sit agnoueris? — Infinito, inquam, si quidem mihi pariter deum quoque, qui bonum est, continget agnoscere. — Atqui hoc uerissima, inquit, ratione patefaciam, maneant modo quae paulo ante conclusa sunt. — Manebunt. — Nonne, inquit, monstrauimus ea quae appetuntur pluribus idcirco uera perfectaque bona non esse quoniam a se inuicem discreparent, cumque alteri abesset alterum plenum absolutumque bonum afferre non posse, tum autem uerum bonum fieri cum in unam ueluti formam atque efficientiam colliguntur, ut quae sufficientia est eadem sit potentia, reuerentia, claritas atque iucunditas, nisi uero unum atque idem omnia sint, nihil habere quo inter expetenda numerentur? — Demonstratum, inquam, nec dubitari ullo modo potest. — Quae igitur cum discrepant minime bona sunt, cum uero unum esse coeperint bona fiunt, nonne haec ut bona sint unitatis fieri adeptione contingit? — Ita, inquam, uidetur. — Sed omne quod bonum est boni participatione bonum esse concedis, an minime? — Ita est. — Oportet igitur idem esse unum atque bonum simili ratione concedas; eadem namque substantia est eorum quorum naturaliter non est diuersus effectus. — Negare, inquam, nequeo. — Nostine igitur, inquit, omne quod est tam diu manere atque subsistere quamdiu sit unum, sed interire atque dissolui pariter atque unum esse destiterit? — Quonam modo? — Ut in animalibus, inquit, cum in unum coeunt ac permanent anima corpusque id animal uocatur, cum uero haec unitas utriusque separatione dissoluitur interire nec iam esse animal liquet;ipsum quoque corpus cum in una forma membrorum coniunctione permanet humana uisitur species, at si distributae segregataeque partes corporis distraxerint unitatem desinit esse quod fuerat. Eoque modo percurrenti cetera procul dubio patebit subsistere unumquodque dum unum est, cum uero unum esse desinit interire. — Consideranti, inquam, mihi plura minime aliud uidetur.
Estne igitur, inquit, quod, in quantum naturaliter agat, relicta subsistendi appetentia uenire ad interitum corruptionemque desideret? — Si animalia, inquam, considerem, quae habent aliquam uolendi nolendique naturam, nihil inuenio quod nullis extra cogentibus abiciant manendi intentionem et ad interitum sponte festinent. Omne namque animal tueri salutem laborat, mortem uero perniciemque deuitat. Sed quid de herbis arboribus que, quid de inanimatis omnino consentiam rebus prorsus dubito. — Atqui non est quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores intuearis primum sibi conuenientibus innasci locis, ubi, quantum earum natura queat, cito exarescere atque interire non possint. Nam aliae quidem campis, aliae montibus oriuntur, alias ferunt paludes, aliae saxis haerent, aliarum fecundae sunt steriles harenae, quas si in alia quispiam loca transferre conetur arescant. Sed dat cuique natura quod conuenit, et ne, dum manere possunt, intereant elaborat. Quid quod omnes uelut in terras ore demerso trahunt alimenta radicibus ac per medullas robur corticemque diffundunt? Quid quod mollissimum quidque, sicuti medulla est, interiore semper sede reconditur, extra uero quadam ligni firmitate, ultimus autem cortex aduersum caeli intemperiem quasi mali patiens defensor opponitur? Iam uero quanta est naturae diligentia ut cuncta semine multiplicato propagentur! Quae omnia non modo ad tempus manendi, uerum generatim quoque quasi in perpetuum permanendi ueluti quasdam machinas esse quis nesciat? Ea etiam quae inanimata esse creduntur nonne quod suum est quaeque simili ratione desiderant? Cur enim flammas quidem sursum leuitas uehit, terras uero deorsum pondus deprimit, nisi quod haec singulis loca motionesque conueniunt? Porro autem, quod cuique consentaneum est id unumquodque conseruat, sicuti ea quae sunt inimica corrumpunt. Iam uero quae dura sunt ut lapides adhaerent tenacissime partibus suis et ne facile dissoluantur resistunt. Quae uero liquentia ut aer atque aqua facile quidem diuidentibus cedunt, sed cito in ea rursus a quibus sunt abscisa relabuntur; ignis uero omnem refugit sectionem. Neque nunc nos de uoluntariis animae cognoscentis motibus, sed de naturali intentione tractamus, sicuti est quod acceptas escas sine cogitatione transigimus, quod in somno spiritum ducimus nescientes. Nam ne in animalibus quidem manendi amor ex animae uoluntatibus, uerum ex naturae principiis uenit. Nam saepe mortem cogentibus causis, quam natura reformidat, uoluntas amplectitur, contraque illud quo solo mortalium rerum durat diuturnitas, gignendi opus, quod natura semper appetit, interdum cohercet uoluntas. Adeo haec sui caritas non ex animali motione, sed ex naturali intentione procedit; dedit enim prouidentia creatis a se rebus hanc uel maximam manendi causam ut quoad possunt naturaliter manere desiderent. Quare nihil est quod ullo modo queas dubitare cuncta quae sunt appetere naturaliter constantiam permanendi, deuitare perniciem. — Confiteor, inquam, nunc me indubitato cernere quae dudum incerta uidebantur. — Quod autem, inquit, subsistere ac permanere petit id unum esse desiderat; hoc enim sublato ne esse quidem cuiquam permanebit. — Uerum est, inquam. — Omnia igitur, inquit, unum desiderant. — Consensi. — Sed unum id ipsum monstrauimus esse quod bonum. — Ita quidem. — Cuncta igitur bonum petunt, quod quidem ita describas licet ipsum bonum esse quod desideretur ab omnibus. Nihil, inquam, uerius excogitari potest; nam uel ad nihil unum cuncta referuntur et uno ueluti uertice destituta sine rectore fluitabunt aut si quid est ad quod uniuersa festinant id erit omnium summum bonorum. — Et illa: nimium, inquit, o alumne, laetor; ipsam enim mediae ueritatis notam mente fixisti. Sed in hoc patuit tibi quod ignorare te paulo ante dicebas. — Quid? Inquam. — Quis esset, inquit, rerum omnium finis. Is est enim profecto quod desideratur ab omnibus; quod quia bonum esse collegimus, oportet rerum omnium finem bonum esse fateamur.
XXII
recensere
Quisquis profunda mente uestigat uerum
Cupitque nullis ille deuiis falli
In se reuoluat intimi lucem uisus
Longosque in orbem cogat inflectens motus
Animumque doceat quicquid extra molitur
Suis retrusum possidere thesauris;
Dudum quod atra texit erroris nubes
Lucebit ipso perspicacius Phoebo.
Non omne namque mente depulit lumen
Obliuiosam corpus inuehens molem;
Haeret profecto semen introrsum ueri
Quod excitatur uentilante doctrina
Nam cur rogati sponte recta censetis
Ni mersus alto uiueret fomes corde?
Quodsi Platonis Musa personat uerum,
Quod quisque discit immemor recordatur.
XXIII
recensereTum ego: Platoni, inquam, uehementer assentior; nam me horum iam secundo commemoras, primum quod memoriam corporea contagione, dehinc cum maeroris mole pressus amisi. — Tum illa: si priora, inquit, concessa respicias, ne illud quidem longius aberit quin recorderis quod te dudum nescire confessus es. — Quid? Inquam. — Quibus, ait illa, gubernaculis mundus regatur. — Memini, inquam, me inscitiam meam fuisse confessum, sed quid afferas, licet iam prospiciam, planius tamen ex te audire desidero. — Mundum, inquit, hunc deo regi paulo ante minime dubitandum putabas. — Ne nunc quidem arbitror, inquam, nec umquam dubitandum putabo, quibusque in hoc rationibus accedam breuiter exponam. Mundus hic ex tam diuersis contrariisque partibus in unam formam minime conuenisset nisi unus esset qui tam diuersa coniungeret. Coniuncta uero naturarum ipsa diuersitas inuicem discors dissociaret atque diuelleret nisi unus esset qui quod nexuit contineret. Non tam uero certus naturae ordo procederet nec tam dispositos motus locis, temporibus, efficientia, spatiis, qualitatibus explicarent nisi unus esset qui has mutationum uarietates manens ipse disponeret. Hoc, quicquid est, quo condita manent atque agitantur usitato cunctis uocabulo deum nomino.
Tum illa: cum haec, inquit, ita sentias, paruam mihi restare operam puto ut felicitatis compos patriam sospes reuisas. Sed quae proposuimus intueamur. Nonne in beatitudine sufficientiam numerauimus deumque beatitudinem ipsam esse consensimus? — Ita quidem. — Et ad mundum igitur, inquit, regendum nullis extrinsecus amminiculis indigebit; alioquin si quo egeat, plenam sufficientiam non habebit. — Id, inquam, ita est necessarium. — Per se igitur solum cuncta disponit? — Negari, inquam, nequit. — Atqui deus ipsum bonum esse monstratus est. — Memini, inquam. — Per bonum igitur cuncta disponit, si quidem per se regit omnia quem bonum esse consensimus, et hic est ueluti quidam clauus atque gubernaculum quo mundana machina stabilis atque incorrupta seruatur. — Uehementer assentior, inquam, et id te paulo ante dicturam tenui licet suspicione prospexi. — Credo, inquit; iam enim, ut arbitror, uigilantius ad cernenda uera oculos deducis. Sed quod dicam non minus ad contuendum patet. — Quid? Inquam. — Cum deus, inquit, omnia bonitatis clauo gubernare iure credatur eademque omnia, sicuti docui, ad bonum naturali intentione festinent, num dubitari potest quin uoluntaria regantur seque ad disponentis nutum ueluti conuenientia contemperataque rectori sponte conuertant? — Ita, inquam, necesse est; nec beatum regimen esse uideretur, si quidem detrectantium iugum foret, non obtemperantium salus. — Nihil est igitur, quod naturam seruans deo contra ire conetur? — Nihil, inquam. — Quodsi conetur, ait, num tandem proficiet quicquam aduersus eum quem iure beatitudinis potentissimum esse concessimus? — Prorsus, inquam, nihil ualeret. — Non est igitur aliquid quod summo huic bono uel uelit uel possit obsistere? — Non, inquam, arbitror. — Est igitur summum, inquit, bonum quod regit cuncta fortiter suauiterque disponit. — Tum ego: quam, inquam, me non modo ea quae conclusa est summa rationum, uerum multo magis haec ipsa quibus uteris uerba delectant, ut tandem aliquando stultitiam magna lacerantem sui pudeat!
Accepisti, inquit, in fabulis lacessentes caelum Gigantas; sed illos quoque, uti condignum fuit, benigna fortitudo disposuit. Sed uisne rationes ipsas inuicem collidamus? Forsitan ex huius modi conflictatione pulchra quaedam ueritatis scintilla dissiliat. — Tuo, inquam, arbitratu. — Deum, inquit, esse omnium potentem nemo dubitauerit. — Qui quidem, inquam, mente consistat nullus prorsus ambigat. — Qui uero est, inquit, omnium potens, nihil est quod ille non possit. — Nihil, inquam. — Num igitur deus facere malum potest? — Minime, inquam. — Malum igitur, inquit, nihil est, cum id facere ille possit qui nihil non potest. — Ludisne, inquam, me inextricabilem labyrinthum rationibus texens, quae nunc quidem qua egrediaris introeas, nunc uero quo introieris egrediare, an mirabilem quendam diuinae simplicitatis orbem complicas? Etenim paulo ante beatitudine incipiens eam summum bonum esse dicebas, quam in summo deo sitam loquebare. Ipsum quoque deum summum esse bonum plenamque beatitudinem disserebas, ex quo neminem beatum fore nisi qui pariter deus esset quasi munusculum dabas. Rursus ipsam boni formam dei ac beatitudinis loquebaris esse substantiam ipsumque unum id ipsum esse bonum docebas quod ab omni rerum natura peteretur. Deum quoque bonitatis gubernaculis uniuersitatem regere disputabas uolentiaque cuncta parere nec ullam mali esse naturam. Atque haec nullis extrinsecus sumptis, sed ex altero [altero] fidem trahente insitis domesticisque probationibus explicabas. — Tum illa: minime, inquit, ludimus remque omnium maximam dei munere, quem dudum deprecabamur, exegimus. Ea est enim diuinae forma substantiae ut neque in externa dilabatur nec in se externum aliquid ipsa suscipiat, sed, sicut de ea Parmenides ait, Patoken eukuklou sfaires enaligkion ogko, rerum orbem mobilem rotat dum se immobilem ipsa conseruat. Quodsi rationes quoque non extra petitas sed intra rei quam tractabamus ambitum collocatas agitauimus, nihil est quod ammirere, cum Platone sanciente didiceris cognatos de quibus loquuntur rebus oportere esse sermones.
XXIV
recensere
Felix, qui potuit boni
Fontem uisere lucidum,
Felix, qui potuit grauis
Terrae soluere uincula.
Quondam funera coniugis
Uates Threicius gemens
Postquam flebilibus modis
Siluas currere mobiles,
Amnes stare coegerat
Iunxitque intrepidum latus
Saeuis cerua leonibus
Nec uisum timuit lepus
Iam cantu placidum canem,
Cum flagrantior intima
Feruor pectoris ureret
Nec qui cuncta subegerant
Mulcerent dominum modi,
Immites superos querens
Infernas adiit domos.
Illic blanda sonantibus
Chordis carmina temperans
Quicquid praecipuis deae
Matris fontibus hauserat,
Quod luctus dabat impotens,
Quod luctum geminans amor
Deflet Taenara commouens
Et dulci ueniam prece
Umbrarum dominos rogat.
Stupet tergeminus nouo
Captus carmine ianitor;
Quae sontes agitant metu
Ultrices scelerum deae
Iam maestae lacrimis madent;
Non Ixionium caput
Uelox praecipitat rota
Et longa site perditus
Spernit flumina Tantalus;
Uultur dum satur est modis
Non traxit Tityi iecur.
Tandem ‘uincimur’ arbiter
Umbrarum miserans ait.
‘Donamus comitem uiro
Emptam carmine coniugem;
Sed lex dona coherceat,
Ne dum Tartara liquerit
Fas sit lumina flectere.’
Quis legem det amantibus?
Maior lex amor est sibi.
Heu, noctis prope terminos
Orpheus Eurydicen suam
Uidit, perdidit, occidit.
Uos haec fabula respicit
Quicumque in superum diem
Mentem ducere quaeritis;
Nam qui Tartareum in specus
Uictus lumina flexerit,
Quicquid praecipuum trahit
Perdit dum uidet inferos.
Liber Secundus | Liber Quartus |