Migne Patrologia Latina Tomus 64
Boetiu.DePeEtN 64 Boetius480-525 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
PROOEMIUM.
Anxie te quidem diuque sustinui, ut de ea quae in conventu mota est quaestione loqueremur. Sed quoniam et tu, quominus venires, occupatione distractus es, et ego in crastinum constitutis negotiis implicabor, mando litteris quae coram loquenda servaveram. Meministi enim, cum in concilio legeretur epistola, recitatum Eutychianos ex duabus naturis Christum consistere confiteri, in duabus negare; Catholicos vero utrique dicto fidem praebere; nam et ex duabus eum naturis consistere, et in duabus apud verae fidei sectatores aequaliter credi. Cujus dicti novitate percussus, harum conjunctionum, quae ex duabus naturis vel in duabus consisterent, differentias inquirebam, multum scilicet referre ratus, nec puto inerti negligentia praetereundum, quod episcopus scriptor epistolae, tanquam valde necessarium, praeterire noluisset. Hic omnes, apertam esse differentiam, nec quidquam in eo esse caliginis, inconditum confusumque strepere; nec ullus in tanto tumultu, qui leviter attingeret quaestionem, nedum qui expediret, inventus est. Assederam ego ab eo quem maxime intueri cupiebam, longius, atque adeo, si situm sedentium recorderis, aversus pluribusque oppositis, ne si aegerrime quidem cuperem, vultum nutumque ejus aspicere poteram, ex quo mihi aliqua ejus darentur signa judicii. Atque ego quidem nihil caeteris amplius afferebam, imo vero aliquid etiam minus; nam de re proposita, aeque nihil cum caeteris sentiebam: minus vero quam caeteri afferebam, falsae scilicet scientiae praesumptionem. Tuli aegerrime, fateor, compressusque indoctorum grege conticui, metuens ne jure viderer insanus, si sanus inter furiosos haberi contenderem. Meditabar igitur dehinc omnes animo quaestiones, nec deglutiebam quod acceperam, sed frequentis consilii iteratione ruminabam. Tandem igitur patuere pulsanti animo fores, et veritas inventa quaerenti, omnes nebulas Eutychiani reclusit erroris. Unde mihi maxime subiit admirari, quaenam haec indoctorum hominum esset audacia, qui inscientiae vitium praesumptionis atque impudentiae nube conantur obducere, cum non modo saepe id quod proponitur ignorent, verum in hujusmodi contentionibus ne id quidem quod ipsi loquuntur intelligant: quasi deterior fiat inscientiae causa dum tegitur. Sed ab illis ad te transeo, cui hoc, quantulumcunque est, examinandum prius perpendendumque transmitto. Quod si recte se habere pronuntiaveris, peto ut mei nominis hoc quoque inseras chartis; sin vero vel minuendum aliquid, vel addendum, vel aliqua mutatione variandum est, id quoque postulo remitti meis exemplaribus, ita ut a te revertatur transcribendum, quae ubi ad calcem ducta constiterint, tum demum ejus cujus soleo judicio censenda transmittam. Sed quoniam semel res a collocutione transfertur ad stylum, prius extremi sibique contrarii Nestorii atque Eutychis submoveantur errores; post vero, adjuvante Deo, Christianae medietatem fidei temperabo. Quoniam vero in tota quaestione contrariarum sibimet haereseon de personis atque naturis dubitatur, haec primitus definienda sunt et propriis differentiis segreganda.
CAPUT I. Natura quid sit. Natura igitur aut de solis corporibus dici potest, aut de solis substantiis, id est corporeis atque incorporeis, aut de omnibus rebus quae quocunque modo esse dicuntur. Cum igitur tribus modis natura dici possit, tribus modis sine dubio definienda est. Nam si de omnibus rebus naturam dici placet, talis definitio dabitur quae res omnes quae sunt possit includere. Erit ergo hujusmodi: Natura, est earum rerum quae, cum sint, quoquomodo intellectu capi possunt. In hac igitur definitione et accidentia et substantiae definiuntur; haec enim omnia intellectu capi possunt. Additum vero est quoquomodo, quoniam Deus et materia integro perfectoque intellectu intelligi non possunt, sed, aliquo tamen modo, caeterarum rerum privatione capiuntur. Idcirco vero adjunximus, quae cum sint, quoniam etiam ipsum nihil significat aliquid, sed non naturam. Neque enim quod sit aliquid, sed potius non esse significat: omnis vero natura est; et si de omnibus quidem rebus naturam dici placet, haec sit naturae definitio, quam superius posuimus; sin vero de solis substantiis natura dicitur, quoniam substantiae omnes aut corporeae sunt aut incorporeae, dabimus definitionem naturae substantias significantis hujusmodi: Natura est vel quod facere, vel quod pati possit: pati quidem ac facere, ut omnia corporea atque corporeorum anima; haec enim in corpore et a corpore, et facit et patitur; facere vero tantum, ut Deus caeteraque divina. Habes igitur definitionem ejus quoque significationis naturae, quae tantum substantiis applicatur. Qua in re substantiae quoque est reddita definitio: nam si nomen naturae substantiam monstrat, cum naturam descripsimus, substantiae quoque est assignata descriptio. Quod si naturae nomen, relictis incorporeis substantiis, ad corporales usque, ut corporeae tantum substantiae naturam habere videantur, sicut Aristoteles caeterique ejusmodi et multimodae philosophiae sectatores putant, definiemus eam ut hi etiam qui naturam non nisi in corporibus esse posuerunt. Est autem ejus definitio hoc modo: Natura est motus principium, secundum se, non per accidens. Quod motus principium dixi, hoc est, quoniam corpus omne habet proprium motum, ut ignis sursum, terra deorsum. Item, quod per se principium motus naturam esse proposui et non per accidens, tale est, quoniam lectum quoque ligneum deorsum ferri necesse est, sed non deorsum per accidens fertur. Idcirco enim quia lignum est, quod est terra, pondere et gravitate deducitur; non enim quia lectus est, deorsum cadit, sed quia terra est, id est quia terrae contigit ut lectus esset. Unde fit ut lignum naturaliter esse dicamus, lectum vero artificialiter. Est etiam alia significatio naturae, per quam diversam dicimus esse naturam auri atque argenti, in hoc proprietatem rerum monstrare cupientes: quae significatio naturae definietur hoc modo: Natura est unamquamque rem informans specifica differentia. Cum igitur tot modis vel dicatur vel definiatur natura, tam Catholici quam Nestorius, secundum ultimam definitionem, duas in Christo naturas esse constituunt, neque enim easdem in Deum atque hominem differentias convenire.
CAPUT II. Persona quid sit. Sed de persona maxime dubitari potest, quaenam ei definitio aptari possit. Si enim omnis habet natura personam, indissolubilis nodus est, quaenam inter naturam personamque possit esse discretio; aut si non aequatur persona naturae, sed infra terminum spatiumque naturae persona subsistit, difficile dictu est ad quas usque naturas persona perveniat, id est quas naturas conveniat habere personam, quas a personae vocabulo segregari; nam illud quidem manifestum est, personam subjectam esse naturae, nec praeter naturam personam posse praedicari. Investiganda igitur sunt haec inquirentibus hoc modo: quoniam praeter naturam non potest esse persona, quoniam quae naturae dicuntur, aliae substantiae sunt, aliae accidentes, et videmus personam in accidentibus non posse constitui; quis enim dicat ullam albedinis, vel nigredinis, vel magnitudinis esse personam? relinquitur ergo ut personam in substantiis dici conveniat. Sed substantiarum aliae sunt corporeae, aliae incorporeae; corporearum vero aliae sunt viventes, aliae minime. Viventium aliae sunt sensibiles, aliae minime; sensibilium aliae rationales, aliae irrationales; rationalium vero alia immutabilis atque impassibilis per naturam, ut Deus; alia per creationem mutabilis atque passibilis, nisi impassibilis gratia substantiae ad impassibilitatis firmitudinem permutetur, ut angelorum atque animae rationalis. Ex quibus omnibus, neque in non viventibus corporibus personam dici posse manifestum est, nullus enim lapidis ullam dicit esse personam; neque rursus eorum viventium quae sensu carent, neque enim ulla persona est arboris; neque vero ejus quae intellectu ac ratione deseritur, nulla est enim persona equi vel bovis, caeterorumque animalium, quae muta ac sine ratione vitam solis sensibus degunt. At hominis dicimus esse personam, dicimus Dei, dicimus angeli. Rursus substantiarum aliae sunt universales, aliae particulares. Universales sunt quae de singulis praedicantur, ut homo, animal, lapis, lignum caeteraque hujusmodi quae vel genera vel species sunt: nam et homo de singulis hominibus, et animal de singulis animalibus, lapisque ac lignum de singulis lapidibus ac lignis dicuntur. Particularia vero sunt quae de aliis minime praedicantur, ut Cicero, Plato, lapis hic unde haec Achillis statua facta est; lignum hoc unde haec mensa composita est. Sed in his omnibus nusquam in universalibus persona dici potest, sed in singularibus tantum atque in individuis: animalis enim vel generalis hominis nulla persona est, sed vel Ciceronis vel Platonis vel singulorum individuorum personae singulae nuncupantur.
CAPUT III. Differentia naturae et personae. Quocirca si persona in solis substantiis est, atque in his rationalibus, substantiaque omnis natura est, nec in universalibus, sed in individuis constat, reperta personae est igitur definitio: Persona est naturae rationalis individua substantia. Sed nos hac definitione eam quam Graeci ὑπόστασιν dicunt terminavimus. Nomen enim personae videtur aliunde traductum; ex his scilicet personis quae in comoediis tragoediisque eos quorum interest homines repraesentabant. Persona vero dicta est a personando, circumflexa penultima. Quod si acuatur antepenultima, aperte a sono dicta videbitur. Idcirco autem a sono, quia in concavitate ipsa major necesse est volvatur sonus. Graeci quoque has personas πρόσωπα vocant, ab eo quod ponantur in facie atque ante oculos obtegant vultum, παρὰ τοῦ πρὸς τοὺς ὦπας τίθεσθαι. Sed quoniam, personis inductis, histriones, individuos homines, quorum intererat, in tragoedia vel comoedia ut dictum est, repraesentabant: id est, Hecubam, vel Medeam, vel Simonem, vel Chremetem; idcirco caeteros quoque homines, quorum certa pro sui forma esset agnitio, et Latini personam, et Graeci πρόσωπα nuncupaverunt. Longe vero illi signatius naturae rationalis individuam subsistentiam ὑποστάσεως nomine vocaverunt; nos vero, per inopiam significantium vocum, translatitiam retinuimus nuncupationem, eamque quam illi ὑπόστασιν dicunt, personam vocantes. Sed peritior Graecia sermonum, ὑπόστασιν vocat individuam subsistentiam; atque, ut Graeca utar oratione, in rebus quae a Graecis agitatae Latina interpretatione translatae sunt, Αἱ οὐσίαι ἐν μὲν τοῖς καθ' ὅλου εἶναι δύνανται, ἐν δὲ τοῖς κατὰ μέρος μόνοις ὑφίστανται· id est, Essentiae in universalibus quidem esse possunt, in solis vero individuis et particularibus substant. Intellectus enim universalium rerum ex particularibus sumptus est. Quocirca cum ipsae subsistentiae in universalibus quidem sint, in particularibus vero capiant substantiam, jure subsistentias particulariter substantes ὑποστάσεις appellaverunt. Neque enim pensius subtiliusque intuenti idem videbitur esse subsistentia quod substantia; nam quod Graeci οὐσίωσιν vel οὐσιῶσθαι dicunt, id nos subsistentiam vel subsistere appellamus; quod vero illi ὑπόστασιν vel ὑφίστασθαι, id nos substantiam vel substare interpretamur. Subsistit enim, quod ipsum accidentibus, ut possit esse, non indiget; substat autem id quod aliis accidentibus subjectum quoddam, ut esse valeant, subministrat; sub illis enim stat, dum subjectum est accidentibus. Itaque genera vel species subsistunt tantum, neque enim accidentia generibus speciebusve contingunt. Individua vero, non modo subsistunt, verum etiam substant: nam neque ipsa indigent accidentibus, ut sint; informata enim sunt jam propriis et specificis differentiis et accidentibus, ut esse possint ministrant, dum sunt scilicet subjecta. Quocirca εἶναι atque οὐσιῶσθαι, esse atque subsistere; ὑφίστασθαι vero, substare intelligitur. Neque enim verborum inops Graecia est, ut Marcus Tullius alludit; sed essentiam, subsistentiam, substantiam, personam totidem nominibus reddit: essentiam quidem οὐσίαν, subsistentiam vero οὐσίωσιν, substantiam ὑπόστασιν, personam πρόσωπον appellans. Ideo autem ὑποστάσεις Graeci individuas substantias vocaverunt, quoniam caeteris subsunt, et quibusdam quasi accidentibus suppositae subjectaeque sunt; atque idcirco nos quoque eas substantias nuncupamus, quasi suppositas, quas illi ὑποστάσεις cumque etiam πρόσωπα nuncupent easdem substantias, possumus nos quoque nuncupare personas. Idem est igitur οὐσίαν esse quod essentiam, idem οὐσίωσιν quod subsistentiam, idem ὑπόστασιν quod substantiam, idem est πρόσωπον quod personam. Quare autem de irrationabilibus animalibus Graecus ὑπόστασιν non dicat, sicut nos de eisdem nomen substantiae praedicamus, haec ratio est, quoniam nomen hoc melioribus applicatum est, ut aliqua, id quod est excellentius, tametsi non descriptione naturae et secundum id quod subsistere, ὑφίστασθαι, atque substare est; at certe ὑποστάσεως vel substantiae vocabulis discerneretur. Est igitur et hominis quidem essentia, id est οὐσία, et subsistentia, id est οὐσίωσις, et ὑπόστασις, id est substantia, et πρόσωπον, id est persona: οὐσία quidem atque essentia, quoniam est; οὐσίωσις vero atque subsistentia, quoniam in nullo subjecto est; ὑπόστασις vero atque substantia, quoniam subest caeteris, quae subsistentiae non sunt, id est οὐσιώσεις· est πρόσωπον atque persona, quoniam est rationabile individuum. Deus quoque et οὐσία est et essentia; est enim, et maxime ipse est, a quo omnium esse proficiscitur. Est οὐσίωσις, id est subsistentia; subsistit enim nullo indigens, et ὑφίστασθαι, substat enim. Unde etiam dicimus unam esse οὐσίαν vel οὐσίωσιν, id est essentiam vel subsistentiam deitatis; sed tres ὑποστάσεις, id est tres substantias. Et quidem, secundum hunc modum, dixere unam Trinitatis essentiam, tres substantias, tresque personas. Nisi enim tres in Deo substantias ecclesiasticus loquendi usus excluderet, videretur idcirco de Deo dici substantia, non quod ipse caeteris rebus quasi subjectum supponeretur, sed quod idem omnibus uti praeesset, ita etiam quasi principium subesset rebus, dum eis omnibus οὐσίῶσθαι, vel subsistere subministrat.
CAPUT IV. Contra Nestorium, unam esse personam. Sed haec omnia idcirco sint dicta, ut differentiam naturae atque personae, id est οὐσίας atque ὑποστάσεως monstraremus: quo vero nomine unumquodque oporteat appellari, ecclesiasticae sit locutionis arbitrium. Hoc interim constet, quod inter naturam personamque differre praediximus, quoniam Natura est cujuslibet substantiae specificata proprietas; Persona vero, rationabilis naturae individua substantia. Hanc in Christo Nestorius duplicem esse constituit, eo scilicet traductus errore, quod putaverit in omnibus naturis posse dici personam. Hoc enim praesumpto, quoniam in Christo duplicem naturam esse censebat, duplicem quoque personam esse confessus est. Qua in re eum falsum esse, cum definitio superius dicta convincat; tum haec argumentatio evidenter ejus declarabit errorem. Si enim non est Christi una persona, duasque naturas esse manifestum est, hominis scilicet atque Dei (nec tam insipiens quisquam, ut utramlibet earum ratione sejungat), consequitur ut duae videantur esse personae: est enim persona, ut dictum est, naturae rationabilis individua subsistentia. Quae est igitur facta hominis Deique conjunctio? Num ita quasi cum duo corpora sibimet apponuntur, ut tantum locis juncta sint, et nihil in alterum ex alterius qualitate perveniat? quem conjunctionis modum Graeci κατὰ παράθεσιν vocant. Sed si ita humanitas divinitati conjuncta est, nihil horum ex utrisque confectum est, ac per hoc nihil est Christus. At si, duabus personis manentibus, ea conjunctio, qualem superius diximus, facta est naturarum, unum ex duobus effici nihil potuit; omnino enim ex duabus personis nihil unquam fieri potest. Nihil igitur unum secundum Nestorium Christus est, ac per hoc omnino nihil: quod enim non est unum, nec esse omnino potest; esse enim atque unum convertitur, et quodcunque est, unum est; etiam ea quae ex pluribus conjunguntur, ut acervus, chorus, unum tamen sunt. Sed esse Christum manifeste et veraciter confitemur: unum igitur esse dicimus Christum. Quod si ita est, unam quoque Christi sine dubitatione personam esse necesse est: nam si duae personae essent, unus esse non posset; duos vero esse dicere Christos, nihil est aliud, nisi praecipitatae mentis insania: cur enim omnino duos audeat Christos vocare, hominem unum, alium Deum? vel cur eum qui Deus est Christum vocat, si eum quoque qui homo est Christum est appellaturus, cum nihil simile, nihil habeant ex copulatione conjunctum? Cur simili nomine diversissimis abutatur naturis, cum si Christum definire cogitur, utrisque (ut ipse dicit) Christis, non possit unam definitionis adhibere substantiam? Si enim Dei atque hominis diversa substantia est, unumque in utrisque Christi nomen, nec diversarum conjunctio substantiarum, unam creditur fecisse personam, aequivocum nomen est Christi, et nulla potest definitione concludi. Quibus autem unquam Scripturis nomen Christi geminatur? Quid vero novi, per adventum Salvatoris, effectum est? nam catholicis et fidei veritas et raritas miraculi constat. Quam enim magnum est, quamque novum, quod semel nec ullo alio saeculo possit evenire, ut ejus, qui solus est natura Deus, cum humana, quae ab eo erat diversissima, conveniret; atque ita, ex distantibus naturis, una fieret copulatione persona. Secundum Nestorii vero sententiam, quid contigit novi? Servant, inquit, proprias humanitas divinitasque personas. Quando enim non fuit divinitatis propria humanitatisque persona? quando vero non erit? vel quid amplius in Jesu generatione contigit, quam in cujuslibet alterius, si, discretis utrisque personis, discretae etiam fuere naturae? Ita enim, personis manentibus, illic nulla naturarum potuit esse conjunctio, ut in quolibet homine, cujus cum propria persona subsistat, nulla est ei, excellentissimae substantiae, conjuncta divinitas. Esto vero, Deum ipsum Christi appellatione cur vocet, cur vero non elementa quoque ipsa simili audeat appellare vocabulo, per quae Deus mira quaedam quotidianis motibus operatur? An quia irrationabiles substantiae non possunt habere personam, quae Christi vocabulum excipere possit? Nonne in sanctis hominibus ac pietate conspicuis apertus Divinitatis actus cognoscitur? Nihil enim intererit cur non sanctos quoque viros eadem appellatione dignetur, si, in assumptione humanitatis, non est una in conjunctione persona. Sed dicat forsitan, illos quoque Christos vocari: fateor, sed ad imaginem veri Christi. Quod si nulla ex homine atque Deo una persona conjuncta est, omnes ita veros Christos arbitrabimur, ut hunc qui ex Virgine genitus creditur: nulla quippe in hoc adunata persona est, ex Dei atque hominis copulatione; sicut nec in eis qui Dei Spiritu de venturo Christo praedicebant, propter quod etiam ipsi quoque appellati sunt Christi. Jam vero sequitur, ut personis manentibus nullo modo a divinitate humanitas credatur assumpta: omnino enim disjuncta sunt, quae aeque personis naturisque separantur; prorsus, inquam, disjuncta sunt; nec magis inter se homines bovesque disjuncti, quam divinitas in Christo humanitasque discreta est, si permansere personae. Homines quippe ac boves una animalis communitate junguntur: est enim illis secundum genus communis substantia, eademque in universalitatis collectione natura. Deo vero atque homini quid non erit diversa ratione disjunctum, si, sub diversitate naturae, personarum quoque credatur mansisse discretio? Non est igitur salvatum humanum genus, nulla in nos salus Christi generatione processit, tot prophetarum Scripturae populum illusere credentem; omnis Veteris Testamenti spernatur auctoritas, per quam salus mundo Christi generatione promittitur. Non autem provenisse manifestum est, si eadem in persona est quae in natura diversitas: eumdem quippe salvum fecit, quem creditur assumpsisse; nulla vero intelligi potest assumptio, si manet aeque naturae personaeque discretio. Igitur qui assumi manente persona non potuit, jure non videbitur per Christi generationem potuisse salvari. Non est igitur, per generationem Christi, hominum salvata natura; quod credi nefas est. Sed quanquam permultae sint quae hunc sensum impugnare valeant atque perfringere, de argumentorum tamen copia haec interim libasse sufficiat.
CAPUT V. Contra Eutychen, corpus Christi ex Maria vere assumptum. Transeundum quippe est ad Eutychen, qui cum a veterum orbitis esset evagatus, in contrarium cucurrit errorem; asserens, tantum abesse ut in Christo gemina persona credatur, ut ne naturam quidem in eo duplicem oporteat confiteri; ita quippe esse assumptum hominem, ut ea sit adunatio facta cum Deo, ut natura humana non manserit. Hujus error ex eodem quo Nestorii fonte prolabitur: nam sicut Nestorius arbitratur non posse esse naturam duplicem, quin persona fieret duplex, atque ideo, cum in Christo naturam duplicem confiteretur, duplicem credidit esse personam, ita quoque Eutyches non putavit naturam duplicem esse sine duplicatione personae; et cum non confiteretur duplicem esse personam, arbitratus est consequens esse ut una videretur esse natura. Itaque Nestorius recte tenens duplicem in Christo esse naturam, sacrilege confitetur duas esse naturas, Eutyches vero recte credens unam esse personam, impie credit unam quoque esse naturam. Qui convictus evidentia rerum, quandoquidem manifestum est aliam naturam esse hominis, aliam Dei, ait duas se confiteri in Christo naturas ante adunationem, unam vero post adunationem. Quae sententia non aperte quod vult eloquitur. Ut tamen ejus dementiam perscrutemur, adunatio haec aut tempore generationis facta est, aut tempore resurrectionis. Sed si tempore generationis facta est, videtur putare et ante generationem fuisse humanam carnem, non a Maria sumptam, sed aliquo modo alio praeparatam; Mariam vero Virginem appositam, ex qua caro nasceretur quae ab ea sumpta non esset; illam vero carnem, quae ante fuerit, esse divisam atque a divinitatis substantia separatam; cum ex Virgine natus est, adunatam esse Deo, ut una videretur facta esse natura. Vel si haec ejus sententia non est, illa esse poterit dicentis, duas ante adunationem, unam post adunationem, si adunatio generatione perfecta est, ut corpus quidem a Maria sumpserit, sed, antequam sumeret, diversam deitatis humanitatisque fuisse naturam: sumptam vero unam factam, atque in divinitatis cessisse substantiam. Quod si hanc adunationem non putat generatione, sed resurrectione factam, rursus id duobus fieri arbitrabitur modis: aut enim genito Christo et non assumente de Maria corpus, aut assumpta ab eadem carne, usque dum resurgeret, duas quidem fuisse naturas, post resurrectionem unam factam: de quibus illud disjunctum nascitur, quod interrogabimus hoc modo: Natus ex Maria Christus aut ab ea carnem humanam traxit, aut minime. Si non confitetur ex ea traxisse, dicat quo homine indutus advenerit; utrumne eo qui deciderat praevaricatione peccati, an alio? Si eo de cujus semine ductus est homo, quem vestita divinitas est? Nam si ex semine Abrahae atque David et postremo Mariae, non fuit caro illa qua natus est, ostendat ex cujus hominis sit carne derivatus: quoniam, post primum hominem, caro omnis humana ex humana carne deducitur. Sed si quem dixerit hominem, a quo generatio sumpta sit Salvatoris, praeter Mariam Virginem, et ipse errore confunditur, et ascribere mendacii notam summae Divinitati, illusus ipse, videbitur; quando quod Abrahae atque David promittitur in sanctis divinationibus, ut ex eorum semine toti mundo salus oriatur, aliis distribuit: cum praesertim si humana caro sumpta est, non ab alio sumi potuerit nisi unde etiam procreabatur. Si igitur a Maria non est sumptum corpus humanum, sed a quolibet alio, per Mariam tamen est procreatum, quod fuerat praevaricatione corruptum, superius dicto repellitur argumento. Quod si non eo homine Christus indutus est qui pro peccati poena sustinuerat mortem, illud eveniet, ex nullius hominis semine talem potuisse nasci, qui fuerit sine originalis poena peccati. Ex nullo igitur talis sumpta est caro, unde fit ut noviter videatur esse formata. Sed haec aut ita hominum visa est oculis, ut humanum putaretur corpus, quod revera non esset humanum, quippe quod nulli originali subjaceret poenae; aut nova quaedam vera, nec poenae peccati subjacens originalis ad tempus hominis natura formata est. Si verum hominis corpus non fuit, aperte arguitur mentita divinitas, quae ostenderet hominibus corpus, quod cum verum non esset, tum fallerentur hi qui verum esse arbitrarentur. At si nova veraque non ex homine sumpta caro formata est, quo tanta tragoedia generationis? ubi ambitus passionis? Ego quippe, ne in homine quidem, non stulte fieri puto, quod inutiliter factum est. Ad quam vero utilitatem facta procreabitur tanta humilitas Divinitatis, si homo, qui periit, generatione ac passione Christi salvatus non est, quoniam negatur assumptus? Rursus igitur, sicut ab eodem Nestorii fonte Eutychis error principium sumpsit, ita ad eumdem finem relabitur, ut secundum Eutychen quoque non sit salvatum genus humanum: quoniam non is qui aeger esset, et salvatione curaque egeret, assumptus est. Traxisse autem hanc sententiam videtur, si tamen hujus erroris fuit, ut crederet non fuisse corpus Christi vere ex homine, sed extra atque a Deo in coelo formatum; quoniam cum eo in coelum creditur ascendisse, quod exemplum continet tale, non ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit.
CAPUT VI. Quod nec divinitas in humanitatem, nec humanitas in divinitatem translata est, nec utraque permixta. Sed satis de ea parte dictum videtur, si corpus quod Christus excepit, ex Maria non credatur assumptum. Si vero assumptum est ex Maria neque permansit perfecta humana divinaque natura, id tribus effici potuit modis: aut enim divinitas in humanitatem translata est, aut humanitas in divinitatem, aut utraeque in se ita temperatae sunt atque commixtae, ut neutra substantia propriam formam teneret. Sed si divinitas in humanitatem translata est, factum est, quod credi nefas est, ut in humanitatem, non immutabili substantia permanente, divinitas verteretur; et quod passibile atque mutabile naturaliter existeret, id immutabile permaneret: quod vero immutabile atque impassibile naturaliter creditur, id in rem mutabilem verteretur. Hoc igitur fieri nulla ratione contingit; sed humana forsitan natura in deitatem videatur esse conversa. Hoc vero qui fieri potest, si divinitas in generatione Christi et humanam animam suscepit et corpus? Non enim omnis res in rem omnem verti ac transmutari potest: nam cum substantiarum aliae sint corporeae, aliae incorporeae, neque corporea in incorpoream, neque incorporea in eam quae corpus est, mutari potest. Nec vero incorporea in se invicem formas proprias mutant: sola enim mutari transformarique in se possunt, quae habent unius materiae commune subjectum; neque haec omnia, sed ea quae in se et facere et pati possunt. Id vero probatur hoc modo: neque enim potest aes in lapidem permutari, nec vero idem aes in herbam, nec quodlibet aliud corpus in quodlibet aliud transfigurari potest, nisi et eadem sit materia rerum in se transeuntium, et a se et facere et pati possint: ut cum vinum atque aqua miscentur, utraque sunt talia, quae actum sibi passionemque communicent. Potest enim aquae qualitas a vini qualitate aliquid pati, atque idcirco si multum quidem fuerit aquae, vini vero paululum, non dicuntur immista, sed alterum alterius qualitate corrumpitur. Si quis enim vinum fundat in mare, non mistum est mari vinum, sed in mare corruptum, idcirco quoniam qualitas aquae, multitudine sui corporis, nihil passa est a qualitate vini, sed potius in seipsam vini qualitatem propria multitudine commutavit. Si vero sint mediocres sibique aequales, vel paulo inaequales naturae, quae a se facere et pati possint, illae miscentur et mediocribus inter se qualitatibus temperantur. Atque haec quidem in corporibus, neque his omnibus, sed tantum quae a se (ut dictum est) et facere et pati possunt, communi atque eadem materia subjecta. Omne enim corpus quod in generatione et corruptione subsistit, communem videtur habere materiam; sed non omne ab omni, vel in omni, vel facere aliquid vel pati potest. Corporea vero in incorporea nulla ratione poterunt permutari, quoniam nulla communi materia subjecta participant, quae susceptis qualitatibus in alterutram permutetur: omnis enim natura incorporeae substantiae nullo materiae nititur fundamento; nullum vero corpus est, cui non sit materia subjecta. Quod cum ita sit, cumque ne ea quidem quae communem materiam naturaliter habent, in se transeant, nisi illis adsit potestas in se et a se faciendi et patiendi, multo magis in se non permutabuntur, quibus non modo communis materia non est, sed cum alia res materia fundamento nititur, ut corpus, alia omnino materiae subjecto non egeat, ut incorporeum. Non igitur fieri potest ut corpus in incorporalem speciem permutetur; nec vero fieri potest ut incorporalia in sese commistione aliqua permutentur. Quorum enim communis nulla materia est, nec in se verti ac permutari queunt. Nulla autem est incorporalibus materia rebus: non poterunt in se igitur invicem permutari. Sed anima et Deus incorporeae substantiae recte creduntur: non est igitur humana anima in divinitatem, a qua assumpta est, permutata. Quod si neque corpus, neque anima in divinitatem potuit verti, nullo modo fieri potuit ut humanitas converteretur in Deum. Multo minus vero credi potest ut utraque in sese confunderentur, quoniam neque incorporalitas transire ad corpus potest, neque rursus e converso corpus ad incorporalitatem: quandoquidem nulla his materia subjecta communis est, quae alterutris substantiarum qualitatibus permutetur. At hi ita aiunt: Ex duabus quidem naturis Christum consistere, in duabus vero minime. Hoc scilicet intendentes, quoniam quod ex duabus consistit ita unum fieri potest, ut illa ex quibus dicitur constare non maneant; veluti cum mel aquae confunditur, neutrum manet, sed alterum, alterius copulatione corruptum, quiddam tertium fecit: ita illud quidem quod ex melle atque aqua tertium fit, constare ex utrisque dicitur, in utrisque vero negatur; non enim poterit in utrisque constare, quando utrorumque natura non permanet. Ex utrisque enim constare potest, licet ea ex quibus conjungitur, alterutra qualitate corrupta sint. Ex utrisque vero hujusmodi constare non poterit, quoniam ea quae in se transfusa sunt, non manent, ac non sunt utraque quibus constare videatur, cum ex utrisque constent in se invicem qualitatum mutatione transfusis. Catholici vero utrumque rationabiliter confitentur; nam et ex utrisque naturis Christum et in utrisque consistere; sed id qua ratione dicatur, paulo posterius explicabo: nunc illud manifestum est convictam esse Eutychis sententiam eo nomine quod, cum tribus modis fieri possit ut ex duabus naturis una subsistat, ut aut divinitas in humanitatem translata sit, aut humanitas in divinitatem, aut utraque permista sint, nullum horum modum fieri potuisse superius dicta argumentatione declaratur.
CAPUT VII. Christum in utrisque et ex utrisque naturis consistere. Restat ut, quemadmodum catholica fides dicat, et in utrisque naturis Christum et ex utrisque consistere, doceamus. Ex utrisque naturis aliquid consistere, duo significat: unum quidem, cum ita dicimus aliquid ex duabus naturis jungi, sicut ex melle atque aqua. Id autem est ut ex quolibet modo confusis, vel si una vertatur in alteram, vel si utraeque in se misceantur invicem, nullo tamen modo utraque permaneant: secundum hunc modum Eutyches ait ex utrisque naturis Christum consistere. Alter vero modus est ex utrisque consistendi, quod ita ex duabus junctum est, ut illa tamen, ex quibus junctum esse dicitur, maneant, nec in alterutra vertantur, ut cum dicimus coronam ex auro gemmisque compositam. Hic neque aurum in gemmas translatum est, neque in aurum gemma conversa, sed utraque permanent, nec formam propriam derelinquunt. Talia ergo, ex aliquibus constantia, in his constare dicimus, ex quibus consistere praedicantur: tunc enim possumus dicere coronam gemmis auroque consistere: sunt enim gemmae atque aurum, quibus corona consistat; nam in priore modo, non est mel atque aqua in quibus illud, quod ex utrisque jungitur, constet. Cum igitur utrasque manere naturas in Christo fides catholica confiteatur, perfectasque easdem persistere, nec alteram in alteram transmutari, jure dicit et in utrisque naturis Christum, et ex utrisque consistere: in utrisque quidem, quia manent utraeque; ex utrisque vero, quia utrarumque adunatione manentium una persona fit Christi. Non autem secundum eam significationem ex utrisque naturis Christum junctum esse fides catholica tenet, secundum quam Eutyches pronuntiat. Nam ille talem significationem conjunctionis ex utraque natura sumit, ut non confiteatur in utrisque consistere, neque utrasque manere: catholicus vero eam significationem ex utrisque consistendi sumit, quae illi sit proxima, eamque conservet, quae in utrisque consistere confitetur. Aequivocum igitur est, ex utrisque consistere, ac potius amphibolum et gemina significatione diversa designans: una quidem significatione, non manere substantias, ex quibus illud quod copulatum est dicatur esse conjunctum; alio modo significans ita ex utrisque conjunctum, ut utraque permaneant. Hoc igitur expedito aequivocationis atque ambiguitatis nodo, nihil est ultra quod possit opponi, quin id sit quod firma veraque fides catholica continet: Eumdem Christum hominem esse perfectum, eumdem Deum, eumdemque, qui homo sit perfectus atque Deus, unum esse Deum ac Dei Filium; nec quaternitatem trinitatis astrui, dum homo additur supra perfectum Deum, sed unam eamdemque personam numerum trinitatis explere: ut cum humanitas passa sit, Deus tamen passus esse dicatur; non quod ipsa deitas humanitas facta sit, sed quod a deitate fuerit assumpta. Item qui homo est, Dei Filius appellatur, non substantia divinitatis, sed humanitatis, quae tamen divinitati naturali unitate conjuncta est. Et cum haec ita intelligentia discernantur permisceanturque, tamen unus idemque et homo sit perfectus et Deus: Deus quidem, quod ipse sit ex Patris substantia genitus; homo vero, quod ex Maria sit Virgine procreatus. Itemque qui homo, Deus, eo quod a Deo fuerit assumptus; et qui Deus, homo, quoniam vestitus homine sit: cum in eadem persona aliud sit divinitas quae suscepit, aliud, quam suscepit, humanitas; idem tamen Deus atque homo est. Nam si hominem Christum intelligas, idem homo est atque Deus; quoniam homo ex natura, Deus assumptione. Si vero Deum intelligas, idem Deus est atque homo; quoniam natura Deus est, homo assumptione. Fitque in eo gemina natura geminaque substantia, quoniam homo Deus: unaque persona, quoniam idem homo atque Deus. Mediaque haec est inter duas haereses via, sicut virtutes quoque medium tenent. Omnis enim virtus in medio rerum decore locata consistit, siquidem vel ultra, vel infra, quam oportuerit, fiat, a virtute disceditur: medietatem igitur virtus tenet. Quocirca si quatuor haec neque ultra esse possunt, ut in Christo; aut duae naturae sint duaeque personae, ut Nestorius ait; aut una persona unaque natura, ut Eutyches ait; aut duae naturae, sed una persona, ut catholica fides credit; aut una natura duaeque personae. Cumque duas quidem naturas duasque personas in ea quae contra Nestorium dicta est responsione convicerimus, unam vero personam unamque naturam esse non posse, Eutyche proponente, monstraverimus, neque tam amens quisquam hucusque exstiterit, ut unam in eo naturam crederet, sed geminas esse personas; restat ut ea sit vera, quam fides catholica pronuntiat, geminam substantiam, sed unam esse personam. Quia vero paulo ante diximus Eutychen confiteri duas quidem in Christo ante adunationem naturas, unam vero post adunationem, cumque hunc errorem duplicem interpretaremur celare sententiam, ut haec adunatio aut generatione fieret, cum ex Maria corpus hominis minime sumeretur, aut sumpto quidem ex Maria per resurrectionem fieret adunatio, de utrisque quidem partibus idonee, ut arbitror, disputatum est. Nunc quaerendum est quomodo fieri potuerit ut duae naturae in unam substantiam miscerentur.
CAPUT VIII. Quis fuerit status vitae Christi. Verumtamen est etiam nunc et alia quaestio quae ab his inferri potest, qui corpus humanum ex Maria sumptum esse non credunt, sed alias fuisse sequestratum, praeparatumque quod in adunatione ex Mariae utero gigni atque proferri videretur. Aiunt enim, si ex homine sumptum est corpus, homo vero omnis ex prima praevaricatione non solum peccato et morte tenebatur, verum etiam affectibus peccatorum erat implicitus; eaque illi fuit poena peccati, ut cum morte teneretur obstrictus, tamen esset reus etiam voluntate peccandi; cur in Christo neque peccatum fuit, neque voluntas ulla peccandi? Et omnino habet animadvertendam dubitationem talis quaestio. Si enim ex carne humana Christi corpus assumptum est, dubitari potest quaenam haec caro quae assumpta sit esse videatur: eum quippe salvavit quem etiam assumpsit. Sin vero talem hominem assumpsit qualis Adam fuit ante peccatum, integram videtur humanam assumpsisse naturam, sed tamen quae medicina penitus non egebat. Quomodo autem fieri potest ut talem assumpserit hominem qualis Adam fuit, cum in Adam potuerit esse peccandi voluntas atque affectio? unde factum est ut etiam praetergressis divinis praeceptis inobedientiae delictis teneretur astrictus. In Christo vero ne voluntas quidem ulla creditur fuisse peccandi: cum praesertim si tale corpus hominis assumpsit quale Adae ante peccatum fuit, non debuerit esse mortalis, quoniam Adam, si non peccasset, mortem nulla ratione sensisset. Cum igitur Christus non peccaverit, quaerendum est cur senserit mortem, si Adae corpus antequam peccaret assumpsit. Quod si talem statum suscepit hominis, qualis Adae post peccatum fuit, videtur etiam in Christo non defuisse necessitas ut et delictis subjiceretur et passionibus confunderetur, obductisque judicii regulis bonum a malo non sincera integritate discerneret, quoniam has omnes poenas Adam delicti praevaricatione suscepit. Contra quos respondendum est, tres intelligi hominum posse status. Unum quidem Adae ante delictum, in quo tametsi ab eo mors aberat, nec adhuc ullo se delicto polluerat, poterat tamen in eo voluntas esse peccandi; alter vero est, in quo mutari potuisset, si firmiter in Dei praeceptis manere voluisset: tunc enim addendum foret ut non modo non peccaret, aut peccare vellet, sed nec posset quidem aut peccare, aut velle delinquere. Tertius status est post delictum, in quo mors illum necessario secuta est, et peccatum ipsum voluntasque peccati. Quarum summitatum atque contrariorum haec loca sunt, is ille status qui praemium esset, si in praeceptis Dei Adam manere voluisset; et is qui poenae fuit, quoniam manere noluit: in illo enim nec mors esset, nec peccatum, nec voluntas ulla peccandi; in hoc vero, et mors et peccatum, et delinquendi omnis affectio, omniaque in perniciem prona, nec quidquam in se opis habentia, ut post lapsum posset assurgere. Ille vero medius status, in quo praesentia quidem mortis vel peccati aberat, potestas vero utriusque constabat, inter utrumque statum est collocatus. Ex his igitur tribus statibus Christus corporeae naturae suae singulas quodammodo indidit causas: nam quod mortale corpus assumpsit, ut mortem a genere humano fugaret, in eo statu ponendum est quod post Adae praevaricationem poenaliter inflictum est. Quod vero non fuit in eo voluntas ulla peccati, ex eo sumptum est statu, qui esse potuisset, nisi voluntatem insidiantis fraudibus applicasset. Restat igitur tertius status, id est medius: ille scilicet qui eo tempore fuit cum nec mors aderat, et adesse poterat delinquendi voluntas. In hoc igitur Adam talis fuit, ut manducaret ac biberet, ut accepta digereret, ut laberetur in somnum, et alia quae ei non defuerunt, humana quidem sed concessa, et quae nullam poenam mortis inferrent. Quae omnia habuisse Christum dubium non est: nam et manducavit et bibit et humani corporis officio functus est. Neque enim tanta indigentia in Adam fuisse credenda est, ut, nisi manducasset, vivere non potuisset; sed si ex omni quidem ligno escam sumeret, semper vivere potuisset, hisque non mori: idcirco Paradisi fructibus indigentiam explebat. Quam indigentiam fuisse in Christo nullus ignorat sed potestate, non necessitate. Et ipsa indigentia ante resurrectionem in eo fuit; post resurrectionem vero talis exstitit, ut ita illud corpus immutaretur humanum, sicut Adae, praeter praevaricationis vinculum, mutari potuisset; quodque nos ipse Dominus Jesus Christus votis docuit optare, ut fiat voluntas ejus sicut in coelo et in terra, ut adveniat ejus regnum et nos liberet a malo. Haec enim omnia illa beatissima humani generis fideliter credentium immutatio deprecatur.
Haec sunt quae ad te de fidei meae credulitate scripsi. Qua in re si quid perperam dictum est, non ita sum amator mei, ut ea quae semel effuderim, meliori sententiae anteferre contendam. Si enim nihil est ex nobis boni, nihil est quod in nostris sententiis amare debeamus. Quod si ex illo cuncta sunt bona, qui solus bonus est, illud potius bonum esse credendum est, quod illa incommutabilis bonitas atque omnium bonorum causa perscribit.