De perpetua virginitate S. Mariae

This is the stable version, checked on 20 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De perpetua virginitate S. Mariae
Saeculo VII

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 96

De perpetua virginitate S. Mariae (Hildefonsus Toletanus), J. P. Migne

INCIPIT ORATIO ET CONFESSIO S. HILDEFONSI. (0053D)

Deus lumen verum, qui illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum. Deus qui das sapientiam (0054D)parvulis, insipientesque convocas, ut ambulent per viam prudentiae. Deus qui ex immundo mundum facis, et tollens peccata justificas sine opere peccatorem, da mihi lumen, per quod te videam; da mihi sapientiam, ut te intelligam; da iniquitatibus meis (0055A)veniam, ut consequar misericordiam tuam. Namque ideo, Domine, vincor amore, impellor dulcedine, trahor dilectione, ut veluti sub prelo dulcedinis effundam vinum sacrae confessionis. Et quia non est substantia bonorum operum, sit fructus bonarum confessionum. Quia enim vincula et pressurae peccaminum, pondus et pericula, exitium et damna urgent animam iniquitati deditam, et quia non est aliud nomen sub coelo datum in quo possim salvus fieri, nisi tuum, Christe Jesu Fili Dei vivi, ideo refugium confessionis quaero, remedium ex confessione deposco, subsidium de amore confessionis imploro, ut ego impius multa te diligam pietate, cum tua pietas meam diluerit multam iniquitatem. Attendant ergo coeli, et omnia quae in eis sunt; attendat terra, (0055B)et omnia quae habentur in ea; attendat mare, et omnia quae moventur in eo; et audiant me pia confessione credentem esse te Christum Jesum Filium Dei vivi, qui in hunc mundum venisti, non ut judices me, sed ut salves me, ut ego credens in nomine sancto tuo habeam vitam aeternam. Sicque omnium creaturarum testimonio confessor inventus, confitear te in coelis, quem confiteri non erubesco in terris. Et ipse me de peccatorum sordibus, omniumque adversitatum impulsionibus eruas; quem a contradictionibus infidelium confessionis meae vindicat fides, vindicator assistas. Audite me itaque cum antiquitatis (0056A)auctoribus, o Moyses, antiquiora loquens; cum prophetis, Isaias, potentiora vaticinans; cum evangelistis, Matthaee, prima pronuntians; cum apostolis, electe Petre, insignia praedicans, intra omnem Ecclesiam Dei felicium turba doctorum vera dicens, atque salutaria disserens, haec me pro certo credere, quae credenda intenditis praedicare; haec me piissime confiteri, quae ipsi veraciter confitemini; haec me et ipsa nuntiare, quae annuntianda docetis. Audite me his posse quibus possum veram obedientiam dare, quibus toto posse universam Ecclesiam Dei decernitis obedire. Unde quia credidi, propter hoc loquar; quia audivi, non tacebo; quia diligo, annuntiabo; nihil per contentionem et inanem gloriam in omni mea propositione insinuans, nihil in contradictionem (0056B)sanctae veritatis instituens, nihil quod subvertat, sed quod aut inveniat, aut reseret veritatem intendens. Quod si, quod abundans miseratio divinae pietatis avertat, indiscretum errabundumque tractantis intentio illic casuali, vel imperito scribentis conatu deduxerit hebetantem, ubi aliter verum sanae scientiae lumen, verum docentium exemplum effulserit, gratus obedio, devotus assentior, citus occurro. Nihil profanum in confessione habens, nihil alienum a pietate, quae Deus est, tenens, nihil quod unam et sacram fidem impugnet, in omni praecordiorum abdito gerens, nihil prorsus quod divinis (0057A)rebus obviet, nihil quod sanctis sacramentis obsistat, nihil quod sacris mysteriis adversetur. Non ergo me praelatus contemnat, non mihi aequalis deroget, non mihi subditus insultet, non me quis de domo lacesset, non me de foro detractet, non religiosus susurret, non popularis immurmuret, non adolescentem senex abnuat, non coaevum juvenis aspernetur, non minorem natu aetas sera derideat, non doctus exprobret, non ignarus abjiciat, non potentior repellat, non humilior avertat, non discipulus molestet, non famulus convexet, non aetas calumnietur, non sexus causetur. Manet enim veritas in aeternum. Vivit quod verum est. Non desinit quod a vero procedit. Falso non decidit verum. Fallaciis non vincitur veritas. Falsis non commutantur quae vera sunt. Et si (0057B)fallaciarum umbris obtegatur veritas, revelabit quae vera sunt abdita veritas. Quod enim falsum est non stabit, quod verum est non deficiet, quod extra veritatem est cassum erit, quod a veritate procul est inanescet, quia veritas Deus est, et quae Dei sunt vera sunt, et quae ex Deo sunt sola veritate subsistunt. Inde qui Dominum annuntiat, veritatem enarrat. Qui de Deo vera dicit, veritatis cognitionem pandit. Qui ea quae vera sunt asserit, veritatis jura defendit. Qui veritatem amplectitur, Dominum diligit. Qui veritatem facit, Dei voluntatem adimplet. Deus certe occulta novit, Deus absconsa cognoscit, Deus abdita penetrat, Deus perscrutatur occulta. Proinde novit qui depravat verum, scit qui immutat veritatem, intelligit qui veritatem minuit, in aperto (0057C)sapit qui veritatem exstinguit. Veniet prorsus, veniet, nec longe est. Veniet de proximo, veniet e vicino. Sed cum exarserit in brevi, cum venerit in majestate, cum fuerit in circuitu ejus tempestas valida, cum ante eum praecesserit ignis, tunc beati omnes qui illum veraciter diligunt, beati qui de illo vera dicunt, beati qui veritatem non spernunt, beati qui faciunt in veritate justitiam, beati qui custodiunt in veritate judicium, et beati omnes qui confidunt in eum. Judex enim veniet, districtus occurret, metuendus aderit, terribilis apparebit. Omnia ergo prospectant, omnia intendant, omnia considerent, me ex toto corde, ex tota anima, ex tota virtute, ex totis praecordiis, ex totis visceribus, ex eo quod (0057D)sapio, ex eo quod enarro, ex eo quod intelligo, non aliud quam veritatem inquirere, non aliud quam veritatem diligere, non plus aliud quam divinam veritatem inquirere, non aliud quam Deum et quae Dei sunt vendicare; solis adversariis Dei resistens, solis profanatoribus et profanationibus cunctis obvius (0058A)existens, solis contradicentibus veritati amore veritatis adversans. Haec ago, ut cum vita ista (quae tentatio est super terram) fatigaverit aegrum, veritas illa quae Deus est, tegat salvandum, et in saecula saeculorum possideat viviturum. Amen.

CAPUT PRIMUM. Synonymorum torrente contra Jovinianum ostendit beatissimam Dei matrem in conceptu et partu virginem permansisse Dei dono, atque gratia singulari. O Domina mea, dominatrix mea, dominans mihi, mater Domini mei, ancilla Filii tui, genitrix factoris mundi, te rogo, te oro, te quaeso, habeam spiritum Domini tui, habeam spiritum Filii tui, habeam spiritum Redemptoris mei, ut de te vera et digna sapiam, (0058B)de te vera et digna loquar, de te vera et digna quaecunque dicenda sunt dicam. Tu enim es electa a Deo, assumpta a Deo, advocata a Deo, proxima Deo, adhaerens Deo, conjuncta Deo; visitata ab angelo (Luc. I), salutata ab angelo, benedicta ab angelo, beatificata ab angelo, turbata in sermone, attonita in cogitatione, stupefacta in salutatione, admirata in dictorum ennuntiatione. Invenisse te apud Deum gratiam audis, et ne timeas juberis, fiducia roboraris, cognitione miraculorum instrueris, ad novitatem inauditae gloriae proveheris. De prole ab angelo pudicitia admonetur, de nomine prolis virginitas certificatur, et post fetum integra et pudica manes. Nasciturum ex te sanctum, Dei Filium vocitandum tibi ab angelo evangelizatur, et quae sit (0058C)nascentis regis potentia, mirabiliter intimatur. Quomodo fiet quaeris, de origine interrogas, de ratione perscrutaris, de experientia requiris, de ordine sciscitaris. Audi inauditum oraculum, considera inusitatum opus, animadverte incognitum arcanum, attende invisum factum. Spiritus sanctus superveniet in te, et Altissimi virtus obumbrabit tibi (Luc. I). Tota invisibiliter Trinitas conceptionem operabitur in te. Sola persona Filii Dei in corpore nascitura carnem assumet de te. Ideoque quod concipietur in te, quod nascetur ex te, quod prodiet ex te, quod generabitur ex te, quod parturietur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Erit enim hic magnus, erit hic Deus virtutum, hic rex omnium (0058D)saeculorum, hic factor omnium rerum. Ecce beata tu inter mulieres, integra inter puerperas, domina inter ancillas, regina inter sorores. Ecce enim ex hoc beatam te dicent omnes generationes, beatam te noverunt omnes coelestes virtutes, beatam praedicant omnes vates, beatam (0059A)celebrant omnes nationes. Beata tu fidei meae, beata tu animae meae, beata dilectioni meae, beata praeconiis et praedicationibus meis. Praedicem te donec praedicanda es, diligam te donec diligenda es, laudem te donec laudabilis es, serviam tibi donec serviendum est gloriae tuae. Tu accipiens solum Deum, postrema Filio Deo. Tu generans simul Deum et hominem prima homine Filio. Cui in suscipiendo tantum hospes Deus, cui in concipiendo incola homo simul et Deus. In praeterito munda Deo, in praesenti plena homine et Deo, in futuro generans hominem et Deum; et fetu et virginitate laeta, et prole et pudore gavisa, et filio et sponso fidelis. Ita servans filio fidem, ut ne ipse quidem carnis suae noverit genitorem. Ita servans sponso fidem, ut ipse te sine viro (0059B)noverit genitricem. Tanto gloriabunda in filio, quanto virorum omnium nescia tactu; instructa quid nosses, edocta quid crederes, certificata quid sperares, roborata quid sine amissione teneres.

Auditu percipe, Joviniane, corde sapito fatue, praecordiis cognosce stulte, sensu disce caduce. Nolo pudorem nostrae Virginis corruptum partu causeris; nolo integritatem generatione discerpas; nolo virginitatem exitu nascentis scindas. Nolo virginem genitricis officio prives; nolo genitrici virginalis gloriae plenitudinem tollas. Si horum unum confundis, in toto confusus es. Si haec concordantia nescis, a concordia veritatis ipse privatus es. Si haec discordantia causaris, semper discors justitiae inveniris. Si Virgini nostrae aut generationem, aut integritatem (0059C)adimis, grandi dedecore Deo injuriam facis. Negas enim valuisse incorruptam servare, quem fateris absque corruptione adire virginem potuisse. Negas Deum quod vellet facere quivisse, quem contendis genitricem integram invenisse, corruptioni deditam reliquisse. Ut ergo asseris, Omnipotentis divinitas non profuit virginitati, sed obfuit; quia dum virgineum decus nascendo violavit, summam virginitatem destruxit; ac per hoc ipsum astruis Virginem deturpasse nascendo, quam decoraverat ipse creando. (0060A)Hebetescat oro, hebetescat cor talia meditans, obmutescat os talia proloquens, adhaereat lingua talia promens, non aspiret sermo talia narrans. Ecce enim virgo ex Deo, virgo ex homine, virgo attestante angelo (Matth. I), virgo judice sponso, virgo ante sponsum, virgo cum sponso; indubitata virgo, etiam dubitante sponso. Virgo ante filii adventum, virgo post filii generationem, virgo cum filii nativitate, virgo post filium natum. Verbo fecunda, verbo repleta, verbo uberrima, verbo partu digna, humana quidem nativitate, humana lege, humano usu, humana conditione, humana veritate, illaesa, incorrupta, inviolata, intemerata, integerrima vere. Divino autem munere, divino favore, divina collatione, divina adinventione, divino dono, divino concessu; (0060B)novo opere, nova efficacia, nova operatione, novo effectu, novo patratu, cum conceptu virgo, per conceptum virgo, in conceptu virgo, post conceptum virgo; per partum virgo, cum partu virgo, post partum virgo. Virgo cum nascituro, virgo cum nascente, virgo post filium natum. Conjux dicta et virgo, conjux assumpta et virgo, conjux credita et virgo, cum conjuge simul et prole perennis virgo. Ignota semper conjugio, ignota amplexu, ignota tactu, ignota maritali collegio. Et tunc certe, tunc non dubie, tunc vere, tunc veraciter sancta virgo, beata virgo, gloriosa virgo, honesta virgo. Sed post generationem incarnati Verbi, post nativitatem Dei hominis facti, post generationem in Deo hominis assumpti, post nativitatem Deo hominis uniti sanctior (0060C)et sanctissima virgo, beatior et beatissima virgo, gloriosior et gloriosissima virgo, nobilior et nobilissima virgo, honestior et honestissima virgo, augustior et augustissima virgo. Sed ne solus tuae vesaniae vepribus haereas, ne solus spinis tuae dementiae saepiaris, ne solus tuae vecordiae sentibus coarcteris, ne solus intelligentiae tuae aculeis infigaris, ne solus defensionis tuae acumine perimaris, connectam parem, conjungam parilem, sociabo similem, innodabo coaequalem copulabo talem.

CAPUT II. Virginitatem in Dei matre confirmat adversus Helvidium. (0061A)

Audi ergo et tu, Helvidi, ad me attende impudorate, me ausculta impudice, me intuere inhoneste, me conspice inverecunde. Quid impudicus commoveris? quid inverecundus assistis? quid inhonestus accedis? quid sine reverentia occurris? quid sine pudore vexaris? Quare Virginis nostrae principia corruptionis fine coarctas? quam ob rem initia pudoris exitu auctae procreationis infamas? cur integritatem divinitate sacratam humana conventione deturpas? Nolo hujus majestatis vim irrumpas, ne possessionem Dei convexare ausu temerario pertentes, ne mansionem divinitatis noceas (0061B)praesumptione contemptionis, ne domum Domini injuriis corruptionis confodias, ne portam domus Dei, ejus exitu clausam, a quocunque posse adiri contendas. Virtutum Deus est dominus possessionis hujus. Coelorum rex est possessor juris istius. Omnipotens est artifex aedificii hujus. Solus egressor et custos est portae egressionis hujus. Nemo cum illo ingressus est, nemo egressus; in adeundo eam nemo socius, in egrediendo nemo sodalis. Qualiter introierit, nemo novit; qualiter exierit, egressio sola cognoscit. Absque veste Deus, ut ita dicam, ingreditur, qui, ut certe dicam, carne vestitus egreditur. Ad domum sui operis venit, carnis tantummodo vestem tulit. Idem qui venerat rediit, sed aliter quam incesserat, ipse inde processit. (0061C)Hanc domum ingrediens non pudoris spolia tulit, sed egrediens integritate ditavit. A Domino quidem erat mundata, sed adventu Domini nondum plena. Nuntiante angelo, fundatoris sui cognovit adventum, et novae congressionis admiratur accessum; habitatorem inesse sibi cognoscit, et qualiter in abditis agat, plene non penetrat. Verumtamen animi virtutes parat in officia servitutis, defert Domino debita jura conditionis. Quod ille coelo praesidens jusserat, haec in se recepto ministrat, approbans se Conditori suo mundam carnem simulque animam praeparasse, quae et spiritualia obsequia carnali filio detulit, et Dominum suae carnis incorrupta (0062A)et incommutabili veritate vestivit. Definito tempore, hunc qui venerat egredi sentit, et placido egressionis laeta processu, aliter procedentem inspicit, quam accedentem scivit. Suae carnis veritate hunc videt esse vestitum, et in se sui nitoris ac pudoris integritatem minuisse non sentit; sed potius crevisse cognoscit. In hac regione solitudo Deo tantum et domui; in hac mansione singularitas hospitio tantum et hospiti. Hic locus cum uno tantum adventante cohaeret. Hic uterus unius tantum agnitione congaudet, nec alterius viri quam nascentis unius membra cognoscit.

Cum ergo haec Spiritus Dei per prophetas praedixerit, per doctores firmaverit, per veritatis auctores defenderit, per saeculorum aeternitatem consolidaverit, (0062B)quid tu, novi erroris astructor, quid fatuissimus infamator, quid copiose nugis infamas? Quid insaniae massa proloqui audes, mussitare contendis, susurrare proponis, garrire praesumis, ut virginalis uteri illa habitatio Dei, ut Regis virtutum illa nitore pudoris aula clarissima, ut mansio illa Imperatoris coelestium carnis pudicae, ut locus gloriosus illius Dei, quem non capit diversitas universa locorum, post generationem Dei, post incarnationem Verbi, post nativitatem Domini, post ortum Salvatoris, de carneo viro periturae carnis soboles germinaret; de loco vitali ex mortalitatis semine moritura membra produceret; de conclusionis horto, qui solum virginitatis insolitae florem produxit, spinarum maritalium vepres afferret. (0062C)De fonte nascentis virginali egressione signato coenum maritale decurreret? Opto, opto, ut sepulcrum oris illius dolor cruciet; illius dentes sera concludat; foveam oris ejus immobilitas linguae compleat; concava palati aer subductus evacuet; extrema labiorum aeris crassedo conglutinet; ne talium verborum fetor erumpat, ne prosecutionis hujus odor aspiret, ne anhelitus loquelae susurret, ne vel exilis sonus tinniat, ne verberatus aer vel infandissima verba conformet. Ecce enim insolito modo, insolito usu, insolito ordine, insolito jure, in una persona, in uno corpore, in una conditione, in una aetate, alternat honor matris et virginis, alternat (0063A)pudor virginis et matris; alternat in generante virginitas, alternat in virgine generandi facultas; et neutrum cedit ulli, et utrumque in alterutrum derivatur; et neutrum impeditur ab invicem, et ambo properant sibi. Utrumque servatur in proprio, utrumque transit in alterum, quia ambo unum, quia duo idem, quia diversa idipsum, quia indistinctum accidens, quia indiscretum concurrens, quia indifferens superventum. Non matrem virginitatis deserit decus, non virginem maternus impedit partus; et virginem nobilitat foetus, et matrem habet pudor virgineus. Sicque matris et virginis nomina nullis dissociata sunt casibus, nullis impedita difficultatibus, nullis laesa proventibus, nullis dubia rebus. Indiscreta utraque, inseparabilia utraque, indissecabile totum, (0063B)indivisibile totum. Accidit aliquando ut esset mater, quae virgo erat. Advenit ut generaret, quae nusquam corrupta usu generis maneret. Adfuit ut parturiret, lege parturitionis ignorata. Occurrit ut existeret in filio integra, quae in conjuge non exstiterat, diminuta. Sed illud est inaestimabile, illud incomprehensibile, illud inenarrabile, illud admirabile, illud inauditum, illud invisum, illud incognitum, illud inusitatum, ut virginitas conceptu clarescat, ut partum virginitas comitetur, ut generatio assignet virginem, ut virginitas probet matrem, matrem quoque ut virginitas glorificet, virginem ut gravitas matris honoret, ut decus maternum virginitas assequatur, ut decus virgineum matris fecunditate servetur. Ita maternam virgo accipit veritatem. (0063C)Ita virginis gloria transit in genitricem. Ita nomen genitricis accedit in virginem, ita pudor virginis manet in matre. Sic ergo accidit, sic evenit, sic adfuit, sic occurrit, ut si matrem quaeram, virgo est; si virginem quaeram, mater est; si prolem quaeram, virginis est; si pudorem quaeram, matris omnino est. O virtutum omnium Deus! o creaturarum omnium Deus! o factor omnium Deus! o mirabilium auctor omnium Deus! qui cunctis miraculis tuis, universis insignibus tuis, totis mirabilibus tuis, omnibus magnalibus tuis, hoc factum, hoc opus, hoc gestum, hoc actum, miserationis thesauros aperiens, pietatis arcana demonstrans, indulgentiae divitias reserans, clementiae rivos emittens in salutem meam et mundi, in redemptionem meam et mundi, (0063D)in justificationem meam et mundi, in liberationem (0064A)meam et mundi, fecisti sine loquendi ratiocinatione mirabile, egisti sine rei exemplo singulare, formasti sine comparationis similitudine potentiale, complesti sine consimili aequiparatione vitale, finxisti sine intelligendi consideratione inaestimabile, sine oblivione perenne, sine defectu stabile, sine interruptione juge, sine fine laudabile. Per quod error amotus est, per quod languor ablatus est, per quod peccatum deletum est, per quod mors vere destructa est, per quod salus collata, per quod vita concessa, per quod coelum patefactum, per quod regnum coelorum promissum est, per quod eundi invenimus viam, per quod assequimur perveniendi veritatem, per quod adipiscimur requiescendi vitam, per quod habebimus perennem tuae dulcedinis visionem. At nunc jam, (0064B)modo jam, in praesenti, in hoc loco, in hoc situ, in hoc momento, et in hoc tempore, et in omnia semper saecula saeculorum.

CAPUT III. Sanctam Mariam ex natione et stirpe Judaeorum esse, ex fide autem et honore, laude et amore, Christianorum. Tandem aliquot prophetarum oraculis probat virginitatem summam oportere cum maternitatis gloria copulari.

Quid dicis, Judaee? quid proponis? quid astruis? quid objicis? quid objectas? Ecce virgo nostra ex stirpe tua est, ex genere tuo est, ex radice tua est, ex gente tua est, ex populo tuo est, ex plebe tua est, ex natione tua est, ex origine tua est. Verumtamen ex fide nostra est, ex credulitate nostra est, ex assensu nostra est, ex reverentia nostra est, ex honorificentia (0064C)nostra est, ex laude nostra est, ex glorificatione nostra est, ex dilectione nostra est, ex amore nostra est, ex praedicatione nostra est, ex praeconio nostra est, ex defensione nostra est, ex vindicatione nostra est. Quod enim tibi Spiritus sanctus de illa per prophetas dixit, per oracula intimavit, per figuras innotuit, per praecedentia promisit, per subsequentia complevit, te negante, te non credente, te abnuente, te respuente, te resultante, te blasphemante, ego novi, ego credidi, ego sapio, ego veneror, ego honoro, ego glorifico, ego amplector, ego amo, ego diligo, ego praedico. Quia me gratia praevenit, fides implevit, misericordia subsecuta est, amor provexit, et rei hujus gloria exaltavit. Te autem quem perfidia avertit, quem pravitas occupavit, quem caecitas (0064D)adiit, quem error obtinuit, quem obstinatio (0065A)induravit, dicito, quare non credis in genere tuo puerperam virginem? Quare non credis sine viro virginem concepisse? Quare non credis proprium virginem gestare filium? Quare non credis sine viro virginem manere post partum? An illo mendacii genere illinitus, illo primaevae perfidiae veneno crapulatus, illo parentalis fallaciae argumento confisus, illo infidae persecutionis astu perversus, illo antiquae pertinaciae munimento firmissimus, in sacris litteris adolescentulam, et non virginem parere posse causaris? Plane mentiris, fallis et falleris, falso criminaris, falso impetis, falso proponis, falso contendis, falso arguis, falso defendis. Si enim, ut ais, juvencula et non virgo parere posset, quid significaret Dominus (Isai. VII)? quid miraculi daret? quid admirabile (0065B)demonstraret? quid inusitatum ostenderet, si juvencula pareret quod consuetudinis erat; si puella pareret, quod aetatis erat; si adolescens femina parturiret, quod teneritudinis erat; si non impar matrimonio pareret, quod naturae simul et temporis erat? Cujus interdum maxima cura de sponsorum manet electione sollicita? cujus mens de futurae conjunctionis est exspectatione peranxia? Cujus vota sunt secundum sodalium experientiam non incerta? Sed vere illud esse signum, si virgo pareret, et integra esset. Illud efficere novitatem, si virgo parturiret, et pudore nitesceret. Illud haberi admiratione condignum, si virgo generaret et incorrupta consisteret. In illo ostendi miraculum, si in humana conceptione fieret, quod humana natura nesciret. In (0065C)illo dari signum, si nulli maritata viro, fieret pariens virgo. In illo rei stuporem fieri, si femina et virginalibus simul et maternis inserviret officiis. In illo facti admirationem perauctam iri, si uno mulier tempore laetaretur praemiis simul et pudoris et prolis. Ut ergo noveris in signo concepisse hanc feminam, non in usu; in admiratione, non in conventione fetosam existere; in novitate miraculi, non in vetustate parere conjugali; in incorruptione virginea fecundari, non in foedere nuptiali; Dei mater est, sed propter incarnationem Verbi; Dei genitrix est, sed propter assumptionem hominis; Dei administratrix est, sed propter quod idem subditus erat parentibus suis; Dei nutrix est, quia hujus nutricii reges et reginae nutrices erunt (Isai. XLIX). Quoniam iste filius ejus, (0066A)Deus et homo est, Verbum et caro est (Joan. I), divinitas et humanitas est, pax nobis, scandalum vobis est; sapientia nobis, stultitia gentibus est (I Cor. I). Inde merito humana referuntur ad Deum, et quae Dei sunt referuntur ad hominem. Inde insolida hominis Dei participatione roborantur, et solida Dei hominis participatione infirmari dicuntur. Inde in imis summa perveniunt, inde in summis ima pertingunt, inde insolida solidantur solidis, inde insolita solitis temperantur, inde insolita sublimantur insolitis. Quae ut vera esse non ambigas, audi sancti Spiritus verba, audi prophetarum oracula, audi vaticinantium dicta, audi veritatis praeconia. Isaias: Parvulus, inquit, natus est nobis; filius datus est nobis (Isai. IX). Parvulus idem est Christus, quia homo non sibi, sed nobis (0066B)est natus; filius datus est nobis, quia utique Deus Filius Dei se dedit incarnari pro nobis. Et ecce homo est, in eo quod parvulus natus est nobis; Deus autem est ipse qui Filius Dei datus est nobis. Item David: Minorasti eum paulominus a Deo (Psal. VIII). Is qui minoratus dicitur a Deo, Deus certe aequalis est Deo. Quia in eo quod dicitur minoratus, homo est vere humilis natus. In Psalmis ita Pater de eo, quia Deus est: Ex utero, inquit, ante luciferum genui te (Psal. CIX). Quia homo est, alibi dicitur: Quasi de vulva egredietur tibi ros adolescentiae tuae. Item alibi: Homo factus est in Sion, et ipse fundavit eam Excelsus (Psal. LXXXVI). In hoc quod factus est, humilimus homo natus est. In eo quod fundavit eam, excelsus est Deus. Multa quidem et alia, copiosa vere, (0066C)sufficientia prorsus, abundantia certe, exuberantia plene poteris invenire de duabus naturis in Christi hujus unione connexis: si tamen in illo credas, si illi fidelis existas, si ei fidem veram exhibeas, si illum in veritate confitearis, si illi veram confessionem impendas. Quae tamen ego ipse ex toto non praetermittens, conjiciens innectam aliqua post paulisper. Cujus ergo tantae gloriae et dignitatis est Filius, ut sit in assumpto homine Deus? Audi quantae gloriae et nobilitatis est genitrix ejus. Haec in Isaia virga exiet ex radice Jesse (Isai. XI), id est, de genere ejus exorta; virga, quae florem hunc Christum spirituali tantum infusione sine hominis corruptionis accessione produxit. Item in Isaia haec sola terra fide aperta, non corruptione, germinare potuit Salvatorem, (0067A)rorantibus coelis, et nubibus pluentibus Justum (Isai. XLV), id est, prophetis pronuntiantibus ejus adventum. Haec in Ezechiele domus Dei est, cujus pudoris integerrima claustra, ad Orientem consistens porta semper est clausa (Ezech. XLIV). Quae neque ante natum, neque post natum hunc filium alterius accessum vel transitum novit. Quia ipse solus Dominus per eam nascendo transivit. Unde et semper est clausa, quia semper est virgo. Haec virgo in psalmo thalamus Dei est, quia de utero ejus iste incarnatus Deus processit velut sponsus, in ea relicto perennis virginitatis decore mansuro (Psal. XVIII). Item in Psalmis haec terra est, de qua veritas oritur, quae veritas Christus eadem est, et quae de coelo prospexit justitia ejus (Psal. LXXXIV). Item in Psalmis: Haec terra fructum (0067B)suum dedit, id est, Christum nostrum genuit, in quo et benedixit nobis, idem Dominus Deus noster, ut benedicat nobis Deus, et simus benedicti a Deo ter vocabulo repetito. Quem in Trinitate unum Deum omnis terrae metuant fines (Psal. LXVI).

CAPUT IV. Hortatur Judaeum, ne virginis et matris minuat gloriam, cujus ignominia redundat in prolem. Et quod Virginem adorant omnes coelestes virtutes, et confluunt ad eam omnes populi, Judaeorum quoque perfidiam obiter ostendit ab antiquis Patribus divinitus prophetatam. Sit, rogo, jam, sit, rogo, Judaee, gratissimum tibi tantae virginis decus in tua cognatione repertum. Sit amabile tantae gloriae Virginem in tuo genere invenisse. Sit laetum in tua traduce tantae pudicitiae visum (0067C)insigne. Sit jucundum in stirpe tantumdem tua patefactum tale miraculum. Ecce impleta est omnis terra per hanc Virginem gloria Dei. Cognoverunt omnes a parvo usque ad magnum per hanc Virginem Deum vivum. Viderunt omnes per hanc Virginem salutare Dei. Rememorati sunt et conversi per hanc Virginem ad Dominum universi fines terrae (Psal. XCVII). Adorant in conspectu Filii ejus omnes patriae gentium: ipsius est filii regnum, et ipse Deus dominabitur gentium (Psal. XXI). Cantant omnes ipsi Domino Filio ejus redemptionis suae canticum novum, quia nascendo de hac Virgine magnalia fecit. Notum fecit Dominus per hanc Virginem salutare suum, et ante conspectum nostrum revelavit hanc justitiam suam (Psal. XCVII). Invenerunt per hanc Virginem (0067D)Deum, qui eum per observantiam legis invenire non potuerunt. Venit per hanc Virginem Deus, et congregatis gentibus et linguis, venimus et vidimus gloriam ejus, quasi gloriam unigeniti a Patre (Joan. I). Congregatae sunt omnes gentes in nomine hujus (0068A)Domini in medio Jerusalem, quae est Visio pacis (Jerem. III), id est, Ecclesia universalis, et non ambulabunt ultra post pravitatem cordis sui. Juravit Dominus in veritate et judicio. Et ecce tali matre progenitum omnes gentes benedicunt, ipsumque collaudant. Ecce iste Deus fortitudo nostra est. Ad hunc omnes gentes venimus ab extremis terrae, et cum Jeremia dicimus: Vere mendacium possederunt patres nostri (Jerem. XVI). Ecce in die novissimo hic mons filius virginis hujus praeparatus est in vertice montium (Isai. II), id est, elevatus est super Apostolos nostros, et super omnium virtutum coelestium majestates. Confluimus ad eum omnes populi, et properamus gentes multae. Ascendimus ad hunc Dominum, montem Domini, et ad domum Dei Jacob, (0068B)quae est Ecclesia Dei vivi. Docet nos de viis suis, imus in semitis ejus, quia lex gratiae de Sion egressa est, et verbum Domini de Jerusalem. In quo jussum est sanctis apostolis nos omnes in ejus nomine baptizari, et sancto Spiritu adimpleri (Matth. XXVIII).

De te autem propter cordis tui pessimi obstinationem, propter impuram voluntatem, propter infidam mentem, propter conscientiam malam, propter incredulitatem jugem, propter superbiam veram, propter obedientiam fallacem, propter promissa infidelia, propter fidem inconstabilem, audi Dominum in Deuteronomio proclamantem: Eritis gentes ad caput, incredulus autem populus ad caudam (Deut. XXVIII). Cui incredulus nisi isti Deo, in humilitate hominis ex hac Virgine nascituro? Item Jeremias: (0068C)Praevaricatione praevaricata est in me domus Juda, ait Dominus. Negaverunt me, et dixerunt: Non es ipse (Jerem. V). Quod nunc usque, Judaee, propter hunc Christum Dominum meum hujus Virginis filium, dicis non esse Christum. Exspectas alium, cum quo pereas, Antichristum. Item Isaias: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem mihi (Isai. LXV). Non credentem et contradicentem; cui nisi isti Domino? qui quoniam de hac Virgine natus est, credere nolunt hunc esse Deum. Item Jeremias: Quomodo dicitis, Sapientes nos sumus, et lex Dei nobiscum est? Vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum. Confusi sunt sapientes perterriti, et capti sunt. Verbum enim Domini projecerunt, et sapientia nulla est in eis (0068D)(Jerem. VIII). Quod verbum? Hoc utique de hac Virgine carnem factum. Et quam sapientiam? Hanc scilicet Dei Patris, quae gentibus stultitia est. Item Isaias: Audite me, duro corde, et qui longe estis a justitia: prope feci justitiam meam, et non elongabitur, et salus mea non (0069A)morabitur (Isai. XLVI). Quae justitia, et quae salus, nisi hic utique a quo justificati et salvati credentes sumus? Item Isaias: Educ foras populum caecum, et oculos habentem; surdum, et aures sunt ei (Isai. XLIII). Quid non videntem, et quid non audientem, nisi hunc Dei Filium, ex homine incarnatum, et cuncta quae de eo multifarie sunt praedicta? Item in Osee: Vae, inquit, eis! quoniam recesserunt a me; vastabuntur, quia praevaricati sunt in me; et ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacium (Ose. VII). A quo recesserunt? Utique a me, quem humilem videntes hominem esse, contemnunt Deum. Et quod mendacium locuti sunt, nisi quod et in Jeremia dicente legimus: Non est ipse. Et quare non est ipse? Quia vidimus eum, et non erat aspectus; et (0069B)desideravimus despectum et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem ferre infirmitatem; et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum (Isai. LIII). Quibus verbis tua incredulitas significatur, cui visus est Christus non habere speciem, neque decorem, unde neque a te reputatus est esse Deus. Dixi celer, dixi currens, dixi transiens, dixi pernix, dixi velox, dixi citatus, quae cito reperi, quae de vicino attigi, quae de proximo inveni, quae de confinio intuli. Nam si peritia pollens, si prudentia vigil, si acumine vivax, si inquisitione strenuus, si sollicitudine minus iners vellem, aut possem, dies mihi deficiet, momenta decrescent, horae lassabunt, mane ruet, meridies liquescet, vespere decidet; intempesta et gallicinia, crepusculumque, (0069C)noctiumque abundantiae non suppetent, non cohaerent de talibus sacramentis aut fidei meae congrua, aut perfidiae tuae discordantia, et adversa promere vel narrare. Unde jam veni mecum ad hanc Virginem, ne sine hac properes ad gehennam. Veni abscondamur sub velamento virtutis ejus, ne induaris confusione, sicut diploide. Veni confiteamur, ego delicta juventutis et ignorantiae meae, et tu delicta sacrilegii et sceleris tui, ne revelent coeli iniquitates tuas. Veni humiliemur in veritate confessionis et laudis ejus, ne terra consurgat adversum te, asserens tanti sceleris se tuam perfidiam sustentasse. Non erubescas filium ejus esse Deum tuum, ne ipse te erubescat coram angelis suis. Non erubescas sermones ejus, ne ipse te in adnotatione libri viventium (0069D)erubescat. Confitere illum in regione terrarum, ne ipse te non confiteatur in terra viventium. Confitere illum Deum esse et filium hominis virginis matris (0070A)ut ipse te confiteatur coram Patre suae divinitatis. Time majestatem ejus inter homines, ne te humanitas ejus in tartara praecipitet coram angelis suis. Dilige illum dum patiens est, ne odio habeat te, dum judicaverit te

Arbitror me per virtutem Dei hostem ut potui confodisse, reliquisse caesum, abjecisse enervatum, exanimem dimisisse. Unde et pallidus adest, exsanguis superest, defessus angitur, fatigatus manet, concisus jacet, confossus ruit, elisus interiit: de vitali flatu nihil superest, de spe vitae jam nihil est, de reditu vitae illi exspectatio non est. Unum tantum deest, quod halitus perfidiae anhelat, quod exile murmur erroris aspirat, quod tenui tabo de sacrilegii sepulcro animae naribus fetor exhorret. Verum redeam, repedem, retro gradiar, (0070B)retro convertar, et non eam, donec deficiat; non vadam, donec intereat; non pergam, donec attritus sub pedibus meis evanescat, ne de cadavere perfidiae quidam vermiculus supersit, ne de morticinio sacrilegii tinea quaecunque consurgat, ne de tabo profanationis quodcunque genus vermium oriatur, quod in criminum antro daemonum favoribus pastum, etsi non assurgat in belluam, evolet in volucrem, applaudatque sibi nostrae disputationis retia evasisse, qui funditus se ingemiscit vincere nequivisse; gutturque a capulo dissertae ratiocinationis abducat, et per aereas potestates levitate vagabunda ferendus sese fraude suspendat, ac scilicet sub pavore vel fuga illi arrideat, cui sub spe victoria non concordat. Auditum ergo antequam loquelam, (0070C)exanimate hostis, appone; auriculam antequam linguam adaperi, ante auris quam oris remove seram, ut prius noveris quam loquaris, primitus sapias quam respondeas, prius corde percipias quam ore depromas. Sicque de hac veritate ut cognoscas plenitudinem veritatis asserere, considera, intuere, vide, intellige, perpende, animadverte, intende, scito, sapito, disce, cognosce, hunc eumdem esse Deum ex Deo in veritate naturae suae, qui ex Virgine factus est homo in veritate naturae meae; hunc esse perenniter aeternum, qui dispensative factus est temporalis; hunc venisse, qui est vere immobilis; hunc contineri in loco, quem non continet locus; hunc esse intra locum, qui est omnium locus. Nam et, ut expressius dicam, ipso ducente sequar eum; ipso (0070D)praeeunte, curram post illum; ipso antecedente, vadam post eum; ipso adjuvante, vel vocante, ingrediar ad illum, et in quantum ipse permiserit, asseverem (0071A)tibi, ostendam tibi, enarrem tibi, promam, expediam, convincam, probem, quis est idem ipse qui venit, et unde venit, et quando venit, et ubi venit, et quare venit, et quomodo venit, et quid egit.

CAPUT V. Sacrum Incarnationis explicat arcanum. Audi jam nunc, quis est Christus qui venit; audi jam nunc, quis est idem qui venit; non alius quam Deus, et omnipotens Dominus. Dicat Malachias: Veniet ad templum sanctum suum dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis (Malach. III). Item in Exodo Pater de eodem ad legislatores: Ecce mitto angelum meum, qui praecedat te, et custodiat te in via, et introducat in locum quem paravi. Observa eum, et audi vocem ejus; (0071B)nec contemnendum putes, quia non dimittet cum peccaveris. Et est nomen meum in illo (Exod. XXIII). An quia angelum audis, non putas esse factorem Deum, sed quempiam angelum factum? Absit. Magna certe dementia agitaris, si credis Deum cuiquam angelo et potestatem et nomen proprium contulisse, atque contra tuam simul et meam vocem, non sit unus Deus qui fecerit omnia. Quare angelum dicis illi esse aequalem? Quod utique dicendum non est, quia ita non est, verum non est Quis enim in nubibus aequabitur Domino? Aut quis similis erit Deo inter filios Dei (Psal. LXXXVIII), id est, in angelis bonis, et in hominibus sanctis, quos adoptionis amore divinae paternitatis pietas filios vocat. Unde Christus venit? unde venit? Vere non aliunde quam de Deo venit. Audi (0071C)ipsum per Salomonem: Ego ex ore Altissimi processi (Eccli. XXIV). Item Pater in Psalmis de eo: Ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX). Hinc et alias ipse per Salomonem: Ante colles ego parturiebar (Prov. VIII). Et Zacharias: Haec dicit Dominus exercituum: post gloriam misit me ad gentes, quae spoliaverunt vos. Qui enim tetigerit vos, tanget pupillam oculi ejus, quia ecce levabo manum meam super eos, et erunt praeda his qui serviebant sibi; et scietis quia Dominus exercituum misit me (Zach. II). Vide omnipotentem Dominum exercituum ab omnipotente Patre Domino Deo exercituum missum, quando Christus venit. Missus est autem ad gentes post gloriam deitatis, quam apud Patrem habuit, cum fieret humilis in forma servi, qui erat aequalis paternae (0071D)divinitati. Item Isaias: Ego primus, et ego novissimus; manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est coelos. Non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequam fieret, (0072A)ibi eram, et nunc Dominus misit me, et spiritus ejus (Isai. XLVIII). Ecce qui primus, et novissimus, et factor omnium est, mittitur a Domino Patre, cui et coaeternus, et coaequalis habetur. Item quando Christus venit? quando venit? dicat Jacob in benedictionibus patriarcharum. Non deficiet princeps de Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est; et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX). Tunc ergo venit, quando per ambitionem, succedente in regno Herode alienigena, defecit in Israel princeps de Juda; in quo defectu advenit ille qui mittendus erat, quem gentes et populi exspectabant. Item in Daniele, ad se loquente angelo: Daniel, animadverte sermonem, et intellige visionem. Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum (0072B)tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio, et prophetia, et ungatur sanctus sanctorum (Dan. IX). Quod tempus olim esse completum, praedictarum rerum et eventus et exitus docet. Item ubi venit? dicat Michaeas: Et tu, Bethleem, domus Ephrata, nunquam parvula es in millibus Juda: ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel (Mich. V). Et hoc secundum carnem; nam secundum divinitatem, illud est quod connectit: Et egressus ejus a diebus aeternitatis. Item David: Ambulabunt de virtute in virtutem, et videbitur Deus deorum in Sion (Psal. XXXVIII). Item Jeremias in lib. Baruch: Hic est Deus noster, et non aestimabitur (0072C)alter ad eum: qui invenit omnem viam prudentiae, et ostendit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo; post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Bar. III). Item quare Christus venit? Per Isaiam ipse dicit: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis redemptionem, et caecis visum (Isai. 6). Item ipse: Ecce Deus noster, ipse veniet, et salvos nos faciet. Item Habacuc: Existi in salutem plebis tuae, ut salvos facias electos tuos (Habac. 3). Item quomodo venit? Abjectus utique et egenus. Dicat Zacharias: Discite, filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi justus et salvans, pauper, et sedens super asinum indomitum (Zach. IX). In psalmo David de eo ait: Ego autem (0072D)sum vermis et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis. Item apud Isaiam ex persona Dei Patris: Ecce intelliget servus meus, et exaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valde. Sicut obstupuerunt (0073A)super te multi, sic ingloriosus erit inter viros aspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum. Iste asperget gentes multas. Super ipsum continebunt reges os suum, quia quibus non nuntiatum est de eo, videbunt, et qui non audierunt, contemplabuntur. Quis credit auditui nostro, et brachium domini cui revelatum est? Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti (Isai. XXII); non est species ei, neque decor; et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum, despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem ferre infirmitatem; et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit, et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum (0073B)a Deo, et humiliatum. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, et attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus. Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit; et Dominus posuit in eo iniquitates omnium nostrum. Oblatus est, quia ipse voluit, et non aperuit os suum. Sicut ovis ad occisionem ducetur, et sicut agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. De angustia et de judicio sublatus est, generationem autem ejus quis enarrabit? Quia abscissus est de terra viventium, propter scelus populi mei percussi eum; et dabit impios pro sepultura, et divites pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus inventus fuerit in ore ejus. Et Dominus (0073C)voluit eum conterere in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servos meos multos, et iniquitates eorum ipse portabit. Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in morte animam suam, et cum sceleratis deputatus est. Et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus oravit ut non perirent (Isai. LIII). Item apud eumdem: Non clamabit, neque audiet quis in plateis vocem ejus. Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non exstinguet, sed in veritate docebit judicium, et proferet justitiam, quoadusque ponat in terra judicium, et in nomine (0073D)ejus gentes sperabunt (Isai. XLII). Et in Psalmis de seipso sic ait: Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis (Psal. XXI).

CAPUT VI. Oratione praemissa probat filium sanctae Mariae esse Deum. (0074A) Adaperi, Jesus meus, adaperi os meum, et reple illud confessione misericordiae tuae. Tange os et auriculam cordis mei dicens: Adaperire; ut audiam quid loquaris per Spiritum sanctum tuum. Reple os meum laude tua, ut possim enarrare magnificentias tuas, atque confitear tibi misericordias tuas, et mirabilia tua filiis hominum, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen. Quid egisti, domine? Quantum ad omnipotentiam unicae Trinitatis pertinet, omnia per te facta sunt, et sine te factum est nihil. Quantum autem ad id attinet, quod specialiter in tua persona incarnari, et hominibus apparere salvator omnium (0074B)advenisti, et ipse factus es sub lege, natus ex muliere (Galat. IV). Verum et quos operum tuorum egressus habueris, atque quosnam saltus mirabilium diversitatibus dederis, Psalmista dicat: Visi sunt gressus tui, Deus, ingressus Dei mei (Psal. LXVII). Illi utique quibus in mundum per Virginem venisti, et quibus ad Patrem per resurrectionis gloriam rediisti. Unde et venisse te tam multa vaticinantium dicta confirmant, quam operum tuorum exempla demonstrant. Cum igitur in mundum venisti, adversans tibi Judaea datae sibi legis assertionibus cognoscat quid egeris. Primo itaque, Judaee, cum invisibiliter hic Dei Filius et omnipotens Deus ad Virginem venit, quid egit, nisi ut juxta quod Isaias dicit, de egressa virga, id est, de matre virgine, de radice generis Jesse ascendit hic flos (Isai. XI)? Nascitur utique (0074C)Filius, nulla corruptione creatus, sed sola sancti Spiritus infusione generatus. Item juxta eumdem ait (Isai. VII), ut non in usu juvencula, sicut tu mentiris, sed sicut ego verum dico, in signo concipiat, et pariat Virgo. Item juxta eumdem ait (Isai. XLV), ut sine corruptionis accessu, solo Spiritus sancti calore, et virtutis Altissimi obumbratione aperiatur terra corporis, virginalis uterus, et hunc germinet salvatorem. Item juxta Danielem ait (Dan. II), ut abscidatur, id est, ut abstrahatur hic lapis de monte generis Judaeorum sine manibus praecidentis, id est, sine operatione corruptionis; et veniens in terram amplitudinis totius mundi, impleat potentia sua orbem terrarum, et a mari usque ad mare firmet dominium suum. Item vero juxta Psalmistam ait (Psal. XVIII), (0074D)ut egrediatur sponsus de thalamo uteri virginalis, assumpturus illam sponsam ex omnibus nationibus, Ecclesiam universam. Cui alio loco dicitur: Audi, filia, vocem Dei, et vide misericordiam praevenientis te Dei. Et inclina aurem obedientiae tuae, et obliviscere (0075A)populi tui profanationes, et operum pravitates, et ne recorderis domum patris tui (Psal. XLIV), diaboli videlicet, sive mundi illecebras, et temporalium rerum turpes amores. Item juxta Psalmistam ait (Psal. LXXXIV), ut de terra materni corporis oriatur nascentis veritas carnis, et respiciat de coelo justitia deitatis. Sicque in unitate personae Deo et homine consistente, haec terra Virginis nostrae hunc det filii fructum, dante nobis Domino benignitatem nostrae redemptionis. Item juxta Ezechielem ait (Ezech. XLIV), ut de hac materni uteri domo per pudoris virginei portam idem Dominus Deus Israel egrediatur, ac dum nec ante, nec post nativitatem ejus ullum unquam integritas corruptionis novit accessum, eadem porta sit clausa, quia semper est virginitatis sera (0075B)conclusa. Horum itaque vaticiniorum omnium ad hoc summa porrecta est, ut de Spiritu sancto et Maria semper virgine fieret hoc Verbum caro, fieret Deus homo, fieret humanum quod erat divinum, non diminutione deitatis, non interitu aeternitatis, non commutatione incommutabilis veritatis, sed assumptione carnis, sed participatione hominis, sed societate humanitatis. Sicque in unitate personae idem sit Verbum qui caro, idem sit homo qui Deus, idem sit et qui divinitas et qui humanitas est. Ac per hoc juxta Jeremiam (Bar. III) ipse unus Christus sit Deus, qui invenit omnem viam prudentiae, qui et cum hominibus conversatus est homo. Juxta Psalmistam (Psal. LXXXVI) ipse sit homo in Sion natus, qui fundavit eam Deus excelsus. Juxta Isaiam (Isai. II), (0075C)qui dicit: Quiescite ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est; ipse sit homo in cujus humanitatis aspirationibus divinitatis ejus spiritus est, qui sit et Deus, qui est reputatus excelsus. Juxta David (Psal. CIX) ipse sit Dominus Deus, ad quem loquitur Dominus Deus, ipse sit homo, qui sedeat a dextris Dei. Juxta Isaiam (Isaiae. IX) ipse sit homo, qui parvulus natus est nobis, qui sit et Deus, qui filius Dei datus est nobis. Juxta Psalmistam (Psal. XLIV) ipse sit Deus, cui dicitur: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; qui sit et homo, qui per exsultationis oleum sancto Spiritu dicitur unctus. Juxta vocem Domini per Jeremiam (Jerem. XXIII), ipse sit homo, cui dicitur: Ecce venient dies, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum, et regnabit (0075D)rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam super terram; qui sit et Deus, cum subjicitur: In diebus ejus salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter, et hoc est nomen quod vocabunt eum, justus Deus noster. Juxta Michaeam (Mich. V) ipse sit (0076A)homo, de quo dicitur: Stabit, et videbit, et pascet gregem suum; qui sit et Deus, cum subjungitur: In virtute Domini et honore nominis Dei sui erunt; quoniam nunc magnificabitur usque ad terminos terrae, et erit iste pax. Audisti quid egerit adveniens Deus in utero Virginis? Audisti quod cum sit Deus, homo factus est? Audisti quia cum aliud sit Deus, et aliud homo, non tamen est alter Deus, et alter homo, sed unus est Dominus noster Jesus Christus, idem Deus et homo? Audi jam nunc quae miraculorum opera egerit, quae mirabilium acta gesserit, quae magnalium gesta fecerit, quas virtutum operationes patraverit, quos operationum effectus ediderit. Certe haec quae auditurus es, in gente tua, in genere tuo, in populo tuo, in plebe tua, facta cognosce. (0076B)Quoniam et ipse qui ea fecit secundum quod homo est, ex traduce tua, ex stirpe tua, ex propagine generis tui, in veritate carnis naturae meae voluit nasci. Sed vellem plane contra sacrilegium et perfidiam tuam veritatis hujus negotium partis meae assertoribus intimare, et veridicum jus veritatis meae coram Domino et angelis ejus in foro orbis terrarum, spectantibus cunctarum nationibus gentium, in eorum testium fidem proponere. Sed video te fallaci conatu, perverso astu, infido objectu, labenti congressu, depravato animo, impuro sensu, hyperbatonico eloquio, quod est ex omni parte confusum, velle te respondere, Instrumenti Novi auctores nolle recipere, sed auctoritatis vetustate assertionibus dimicare. Respondebo et ego: Si novis assertoribus veritatis (0076C)minime cedis, saltem ipsi pro se loquenti veritati succumbe. Sed rursum objicis: Haec, quae dixisse veritatem opponis, novorum sunt praedicatorum intimata praeconiis. Et ego dicam: Ut ergo ais, tempore, non auctoritate contendis; electione, non jure disceptas; velle, non ordine causam narras, dum vetustatem novitati praeponis, dum nova veteribus impugnas, dum veteribus nova evacuare conaris. Certe iste directus initae disceptationis est ordo, iste actionis debitae de jure processus, hoc negotii verum initium, hic disputationis ordinatae competens modus, ut vetusta promissa nova opera compleant, ut umbram veritas excludat, ut incerta et occulta patens exhibitio manifestet, ut antiquitatis arcana nova fides aperiat, ut veternorum secreta credulitas adveniens (0076D)revelet, ut absconsa mysteria religionis novitas ostendat, ut temporum primitiva temporum plenitudo corroboret. At nunc quid vetera quaeris, quae transierunt, et ecce facta sunt nova? quid illorum temporum recordaris, propter quae facta non sunt? quoniam (0077A)facta sunt propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt. Quid tantum vaticiniis primaevis attendis, cum jam omne vaticinium rei gestae sit exhibitione completum? Quid de lege et prophetis agis, cum ea quae usque ad Joannem dixerunt, in Deo Christo Jesu nostro esse completa testentur etiam rerum omnium elementa? Quid vero dicam? ideo te nolle recipere novos, quia sprevisti vetustos; ex hoc jura novitatis impetere, ex quo antiqua visus es sprevisse; ex hoc renuere gratiam, ex quo impugnaveras legem; ex hoc non dare fidem Evangelio, ex quo dudum contradixeras legali praecepto; ex hoc impugnare apostolos, ex quo impugnaveras et prophetas; ex hoc non acquiescere doctoribus meis, ex quo non acquievisti rectoribus tuis; ex hoc profanare veritatem, ex quo profanaveras et veritatis (0077B)promissionem; ex hoc revelata nescire, ex quo adoperta noluisti cognoscere; ex hoc esse perfidum in temporum plenitudine, ex quo fuisti infidus in futurorum promissione. Sed age nunc, quonam ordine propositionis perversae hic modus poterit esse justus, ut in assequenda veritatis cognitione, de turba veridicorum personas eligas, quibus credas, et dum emicans patulae veritatis fulgor dixerit, non attendas? Quo venefico ore, quo itinere dirigitur hujus actio commoti certaminis, ut me apertiora judicia proferente, tu in tua electione constituas quod in mea contradictione defendas? Postremo quae tergiversatio ista est, ut ego veritatem proferam, quam tu renuas videre, et de ejusdem coneris inquisitione (0077C)contendere? Aut quisnam hic conglobatae responsionis est ictus, ut assertores veritatis inquiras, et prolatam veritatem videre contemnas? Si licet tibi eligere cui credas, ergo eligere liceat et quod credas. Si licet tibi electione tua vindicare quod credis, liceat et electionis invenire auctorem cui credas; ac per hoc ita judiciorum regulas rumpis, ut de electione feras libitum, non de justa disceptatione judicium. Non enim quod debes, sed quod placet dicis; neque quod inveniat, sed quod operiat veritatem opponis, dum publice veritati non credis, et hanc in abditis quaeris, dum per semetipsam quid verum sit de se veritas clamat, et tu de illa quid verum se habeat electionis disputatione requiris. Veritas dicit per semetipsam: Ego sum; et tu, qui speciem ostendat (0077D)veritatis inquisitorem quaeris! Veritas dicit: (0078A)Ego sum via (Joan. XIV); et tu in deviis viam quaeris! Veritas dicit: Ego sum vita; et tu vitae praecones inquiris! Veritas dicit: Qui sitit, veniat et bibat (Joan. XVI); et tu qui sitientem potet, asciscis! Veritas dicit: Ego a Deo exivi, et veni in hunc mundum (Joan. XVI, 28); et tu eligis quis sit ille qui venire possit in mundum! Veritas dicit: Ego et pater unum sumus, et: Qui me videt, videt et Patrem; et tu asseris hunc nec a Deo esse, nec huic aequalem existere posse! At vero quia ex defensoribus partis tuae tibimet applaudis, nolo sis anceps. Pro certo autem disce, quia quos tibi advocas, mei sunt; quos tibi assumis, proximi mihi sunt, et quos tibi asciscis notissimi mihi sunt. Quae enim in tuis auribus suis vocibus indiderunt, cordi meo virtute intelligentiae (0078B)impresserunt; quae tibi sonuerunt, mihi cohaeserunt; quae te sonitu tetigerunt, me tactu illustraverunt. Sed jam placabilis ego cedam, non victus veritate, sed fultus, cum tu infamis cedas, non fultus veritate, sed victus. Astipulabunt enim testes tui quae assero, firmabunt quae intimo, asseverabunt quae propono, stabilient quae contestor, statuent quae intulero. Fides namque mea illorum est veritas, propositio mea illorum est attestatio, cognitio mea illorum est testimonium, loqui in tempore meum, illorum est sapere in aeternum; proponere meum, firmare est eorumdem; non tacuisse meum, dixisse illorum est. Sic lingua mea flatus illorum est, sic eloquium meum spiritus eorum est, sic verbum meum spiraculum est ipsorum; quia verbum Dei, quod per illos (0078C)venit, in me pervenit, quia sapientia Dei, quae illos implevit me tetigit, quia spiritus Dei, qui illis loqui dedit, mihi audire et annuntiare concessit. Inde cor illorum os meum est, inde os illorum sermo meus, inde sermo illorum fides mea, inde fides illorum affirmatio mea, inde quod sapiunt dico, inde quod dicunt scio, inde quod sciunt annuntio, inde quod inquiunt non taceo, inde quod annuntiaverunt enarro. Quia vivit in me qui vivebat in illis, quia est in me qui erat in illis, quia non tacet in me qui loquebatur in illis, quia manet in me usque in aeternum qui non defuit in illis usque adhuc. Quare ergo non credis Filio dicenti: Omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVII), cum ad Patrem de illo dicatur: Omnia subjecisti sub pedibus ejus (Psal. VIII)? (0078D)Quare non credis Filio dicenti: Amodo videbitis Filium (0079A)hominis sedentem a dextris virtutis Dei, cum et Pater illi dicat: Sede a dextris meis (Psal. CIX)? Quare non credis Filio dicenti: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V), cum Pater illi dicat: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I)? Cur non credis Filio dicenti: Si sciretis Patrem meum, utique et me sciretis (Joan. XIV), cum Pater illi dicat: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Isai. II)?

CAPUT VII. Duplicis Instrumenti verborum connectione Christum docet ut hominem, ita sane et Deum altissimum esse. Item totam Servatoris nostri vitam usque ad Spiritus sancti in apostolos missionem copiose depingit. (0079B)Sed veni, quo coepimus properemus; quo ire conati sumus, ire non desinamus; quo gradi nisi sumus, avidius impellamur; quo coeptum est ambulare, non desinatur ambulasse. Gressus pergat animae, pes properet mentis, poples ambulet cordis. Genu vale, crure stabilire, tibia substa, ne talo concidas, ne planta ruas, ne pede labaris; totus conare, totus expedire, totus assurge; propone quod sapis, dicito quod nosti, loquere quod intelligis. Quod ruminas prome, quod cogitas enarra, quod machinaris expone. Adest veritas, hic est veritas, ecce est veritas. Praesto sunt qui vera dicunt, praesto sunt qui vera sapiunt, praesto sunt qui vera proponunt, praesto sunt qui vera defendunt. Ego ego prorsus, cum tu meos profanes, tuis delector auctoribus. (0079C)Cum tu meis deroges, ego tuorum delector assertorum eloquiis. Cum tu meis contradicas, ego tuos obediens et obtemperans amplector auctores. Tanto enim tui mei sunt, quanto tu a meis es alienus. Tanto tui jam non sunt tui, quanto nec mei potuerunt aliquatenus esse tui, quia unum, et in unum, et ab uno, et per unum sunt tui simul et mei. Dicito itaque tu, qui nec veritati credis, qui nec veritati faves, qui nec veritati pares, qui nec veritatem diligis, qui nec veritati obedis, qui nec veritatem auscultas, quare summi Numinis jussa contemnis? quare factoris oracula irrita facis? quare sapientiae arcana cum considerare nequeas, impugnare pertentas? quare prudentiae Dei stulte derogas? quare virtuti Dei, cum ipse sis pulvis, imbecillitatem adjungis? (0079D)Qui non credidisti Deo patri dicenti ad Filium suum Christum Dominum meum: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II); quod nulli alteri hominum dixit, quia nulli alteri hominum dedit haereditatem suam gentes habere, et in possessionem (0080A)suam terrae terminos possidere, quos regeret in virga ferrea forti, et quos contereret veluti vasa lutea figuli, non humani exemplis edicti, sed proprii jure dominii; crede eidem filio dicenti de se: Ego et Pater unum sumus, et: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. X); et: Omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XIV). Et per Salomonem eadem Sapientia, quae Filius Dei est: Quando praeparabat coelos aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos, quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum, quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos, quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram cuncta componens (Prov. VIII). Qui non credidisti Filio veritatem de se dicenti, (0080B)crede Spiritui sancto, de quo dicitur: Spiritus Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me (Luc. IV). Et iterum ibi: Requiescet in eo Spiritus Domini, Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum Spiritus timoris Domini (Isai. II). Hoc enim est, quod per Joannem dicitur: Et testimonium perhibuit Joannes dicens: Quia vidi Spiritum descendentem, quasi columbam de coelo, et mansit super eum, et ego nesciebam eum. Sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei (Joan. I). Qui non credidisti singillatim (0080C)personis Deitatis loquentibus, credito eidem indivisae Trinitati simul cooperanti, simulque operatrici. Sic enim per Isaiam dicitur: Et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus (Isai. XLVIII). Ecce enim in eo quod per Virginem nostram Dei Filius incarnari venit, operationis suae novam admirationem tota Trinitas ostendit. Tu ergo jam qui non credidisti veritati, quae summa est veritas, et quo nihil est verius, non erubescas credere assertoribus veritatis. Nam licet et isti creatura et conditio sint veritatis qua conditi sunt illius, qui plenam ac summam veritatem de suo conditore atque de veritate ipsius sui conditoris annuntiant, ita tamen per se contemnitur ipse, dum contemnitur per istos, sicut creditur illi, dum de illo creditur et istis. Nam interdum et judex per se quidem cum criminoso (0080D)non contendit, sed per internuntios confessionem suadendam extorquet; et non est illi onerosum, si non contemnat nuntium judicis, qui contempsit praesentiam judicantis, solum ut obtineat plenitudinem veritatis, qui tenet judicium sanctionis. Crede (0081A)jam ergo Petro dicenti: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI). Quia in Daniele rex ille impius hunc aspicit, cum dicit: Ecce video viros quatuor solutos, et ambulantes in medio ignis, et species quarti similis Filio Dei (Dan. III); quem vere hunc esse credimus Dominum Salvatorem. Sed ne objicias quod in eodem Daniele iste Filius Dei superius angelus nominatur, audi eumdem Christum Filium Dei per Malachiam angelum dici: Veniet ad templum sanctum suum Dominator, quem vos quaeritis, et Angelus testamenti quem vos vultis vel desideratis (Malac. III). Quod quia non est quare dubites, quare non credis etiam Joanni dicenti: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum (0081B)(Joan. I). Cum per David Pater de illo dicat: Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV). Item quare non credis eidem Joanni dicenti: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I), cum eadem sapientia, quae vere Filius Dei est, per Salomonem dicat: Necdum erant abyssi, et ego jam concepta eram. Necdum fontes aquarum eruperant, necdum montes gravi mole constiterant, ante colles ego parturiebar. Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terrae (Prov. VIII). Quare non credis Matthaeo de nativitate ejus dicenti: Christi generatio sic erat. Cum esset desponsata mater Jesu Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto (Matth. I)? Hoc enim est quod Isaias dixerat: Ecce virgo in utero (0081C)concipiet et pariet filium; et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus (Isai. VII). Erubesce, impure, et vide eumdem esse nobiscum Deum, qui natus est homo. Quare non credis Lucae dicenti de loco nativitatis ejus: Ascendit Joseph a Galilaea de civitate Nazareth, in Judaeam civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. Factum est autem, cum esset ibi, impleti sunt dies ut pareret, et peperit filium suum primogenitum (Luc. II). Hoc enim est quod Michaeas dixit: Et tu, Bethlehem, domus Ephrata, nunquid parvula es in millibus Juda? Ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus ejus a diebus aeternitatis (Mich. V). Quare (0081D)Matthaeo non credis, de ostensione ejus per sidus magosque dicenti: Cum natus esset Jesus in Bethlehem Judae, in diebus Herodis regis, ecce magi ab Oriente venerunt Jerosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est Rex Judaeorum? vidimus enim stellam ejus (0082A)in Oriente, et venimus adorare eum (Matth. II). Et infra: Videntes autem magi stellam, gavisi sunt gaudio magno valde; et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum. Et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham. Hoc enim et Balaam ille divinus in Numeris intulit dicens: Orietur stella ex Jacob, et consurget homo de Israel (Num. XXIV). Magi namque ab Orientis partibus venientes, nativitatem Christi primi stella indice nuntiaverunt, ut quem artis eorum princeps ante tempus praedixerat, cum stellae ortu viderent consurgere hominem, illi cum stellae visu nascentem surrexisse hominem demonstrarent. Hinc et Isaias: Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem (0082B)Domino annuntiantes (Isai. LX). Quare non credis Joanni dicenti: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I)? Hoc enim est quod et David dicit: Apud te est, Domine, fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV). Et per Isaiam dicitur: Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum (Isai. LII). Quare non credis eidem Joanni dicenti de exprobratione tua: In propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I)? Hoc enim est quod et per Jeremiam de te dictum est: Praevaricatione praevaricata est in me domus Juda, ait Dominus. Negaverunt me, et dixerunt: Non est ipse (Jerem. V). Quare (0082C)non credis Marco de miraculis operum ejus dicenti: Afferebant ad eum omnes male habentes, et daemonia habentes, et erat omnis civitas congregata ad januam, et curabat multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa ejiciebat (Marc. I). Hoc est enim quod Isaias dicit: Ecce Deus noster, ipse veniet, et salvabit nos; tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient. Tunc saliet claudus quasi cervus, et clara erit lingua mutorum (Isai. XXXV). Nam de passione, contumeliis, cruce, clavis, morte, et sepultura quid tibi jam loquar, cum te fecisse illa non dubites? Quae si facta non crederes, vere quidem non leviter perfidares. Cum autem facta nosti, et haec non ad salutem mundi facta intelligis, sed ad ejus (ut videtur tibi) ignominiam talia (0082D)te fecisse contendis, vere graviter duplici criminis insolubili nodo vinciris, quando et de homicidio innocentis reus teneris et hanc mortem ejus, a te quidem crudeliter illatam, ab illo autem sponte susceptam, ad salutem mundi profecisse non credis. (0083A)Sed quia non diffiteris te impie egisse, quare mecum universa Redemptoris gesta non credis facta pro nobis misericorditer esse? Audi miraculorum potentiam quae inter ipsa poenarum supplicia videntur exorta. Voluisti enim sacrilegis ausibus extorquere, sacris vocibus praesentium silentia, miraculis antra, virtutibus latebras, et cunctis operibus ejus oblivionis opponere umbram. Sed dicente Scriptura: Non est sapientia, et non est scientia, et non est consilium contra Deum (Prov. XXI), dum impugnare niteris, expugnatus es, et miro transactionis commercio, miro certandi congressu, miro contrarietatis obtentu, miro sibimet repugnantium rerum effectu elicitur de latebra veritas, de antro lumen, de tenebris splendor, de ignominia miraculum, de infirmitate (0083B)virtus, de poena victoria, de contemptu honor, de cruce tropaeum, de morte vita, de sepulcro vivens, de servitute mortis homo liber, de inferis victor, et (quod superest) de oblivione testimonium, de silentio vox, et de exstincto quod nunquam possit exstingui. Vide ergo quae videre noluisti. Attende viventia, quae putaveras exstincta. Intuere in toto terrarum orbe praeclara, quae suasisti custodum mendaciis esse tegenda. Considera qualiter et in coelo, et in toto mundo fulgeat cum immensitate miraculorum, et universitate fidelium, cujus nomen noluisti amplius memorari. Et responde, quare non credis Paulo dicenti: Tradidi vobis in primis quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas; et quia sepultus est, et quia resurrexit (0083C)tertia die secundum Scripturas; et quia visus est Cephae, et post hoc undecim; deinde visus est plusquam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc; deinde visus est Jacobo; deinde apostolis omnibus (I Cor. XV)? Hoc enim est quod et idem per David dicit: Caro mea requiescet in spe; quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV). De qua resurrectione dicitur et alibi: Ego dormivi, et quievi, et resurrexi, quoniam Dominus suscitavit me (Psal. III). Quibus dictis non aliud quam dormire mori, et evigilare resurgere est. Item in Isaia: Nunc exsurgam, dicit Dominus: nunc exaltabor, et nunc sublimabor (Isai. XXXIII). Ubi aperte hic propheta proponit quod exsurgeret a (0084A)mortuis, et exaltaretur in coelo, sublimaretur in regno. Quare non credis universae Ecclesiae catholicae, a solis ortu usque ad occasum, et a mari usque ad mare diffusae, uno ore dicenti: Credimus in Jesum Christum Filium Dei, qui propter nos, et propter nostram salutem crucifixus, mortuus, et sepultus, tertia die resurrexit vivus a mortuis? Hoc enim est quod et Osee ex persona sanctorum dixerat, qui cum illo ab inferis die tertia surrexerunt: Venite, revertamur ad Dominum, quia ipse cepit, et sanabit nos. Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus (Osee VI). Item in eodem propheta: Quasi diluculum praeparatus est egressus ejus. Hoc enim est, quod Lucas refert: Una Sabbati valde diluculo mulieres venerunt ad monumentum (0084B)portantes quae paraverant aromata, et invenerunt lapidem revolutum a monumento, et ingressae non invenerunt corpus Domini Jesu (Luc. XXIV). Quare non credis eidem Veritati de hac sua resurrectione dicenti, qui resurgendo complevit quod in suis periculis Jonas propheta tuus, imo potius meus, ante praemiserat: Generatio prava et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Sicut enim Jonas fuit tribus diebus, et tribus noctibus in ventre ceti, ita erit et Filius hominis in corde terrae (Matth. XII), id est, in sepulcro. Post quod triduum, sicut ille belluam, ita sepulcrum iste reliquit. Inde enim solus inter mortuos liber (Psal. LXXXVI), quia sicut nec peccati contagio, ita nec mortis retineri potuit vinculo. Quare non credis Marco (0084C)dicenti: Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est discipulis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei ( Marc. ult. )? Hoc enim est quod et Daniel dicit: Aspiciebam in visu noctis, et ecce in nubibus coeli quasi Filius hominis veniebat (Dan. VII). Subjungit et dicit: Et usque ad antiquum dierum pervenit; id est, usque ad Patrem. Post haec infert: Et in conspectu ejus obtulerunt eum, et dedit ei potestatem et regnum, et omnis populus, et tribus, et linguae, ipsi servient. Potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur. Quare non credis, ipso donante, in eum credentibus post mortem ejus sanctum Spiritum datum? Hoc enim est quod per Joel prophetam dictum est: In novissimis diebus, dicit Dominus: (0085A)Effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae (Joel II). Quare non credis venturum judicem, Marco dicente: Tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa, et gloria; et congregabit electos suos (Marc. XIII)? Hoc enim est quod et David dicit: Advocabit coelos sursum et terram discernere populum suum. Congregate illi sanctos ejus qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. Et annuntiabunt coeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est (Psal. XLIX).

CAPUT VIII. Ostendit Deum multa fecisse magnalia in Virgine gloriosa, ex quibus quisque colligat potuisse ipsius virginitatem in partu illaesam facile servare. Sterilis Elisabeth aliorumque testimonio divinitatem in Christo confirmat. (0085B) Audisti testimonium Patris de Filio? audisti testimonium Filii de se ipso simul et Patre? audisti testimonium de Spiritu sancto, qui ut hunc Filium Dei esse ostenderet (de quo secundum divinitatem idem Spiritus procedit) quod descenderit in eum corporaliter secundum veritatem Incarnationis ipsius, propter cujus Incarnationem haec omnia et vetustorum et novorum praedicatorum locuta sunt ora? Audisti quae lex et prophetae a Moyse usque ad Zachariam enarraverunt? Audisti quae a Joanne filio ejus, et deinceps evangelistae et apostoli protulerunt? Audisti quaecunque et primis et novissimis temporibus per primos et novissimos vates (uno sancto Spiritu per (0085C)eos cuncta loquente) concorditer, et absque omni haesitationis scrupulo, in unius rei cognitionem redacta veridice sunt praedicta? Audi jam nunc diversarum conditionum, sexuum, aetatum, rerum et elementorum insignia; ut si te vaticinantium mira dicta non movent, tandem contemplatio diversitatis aliquando moveat admiranda. Crede primo ipsi Virgini dicenti, quam evidenter et persona et natura divinitatis aggressa est, et quid verum de se dicat ausculta: Ecce ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est (Luc. I); et utique illa, quae tanto sunt admiranda cum videntur, quanto et necessario praevisum est ut ante tot et per tanta tempora mirabiliter dicta essent, ad redemptionem mundi mirabilius exspectanda. Illa utique, ut per hanc Virginem Deus fieret homo, Verbum fieret caro, (0085D)et Filius Dei factor omnium fieret filius matris quam ipse formaverat. Essetque dominator nascendo subditus ancillae quam ipse condiderat. Sicque haberet ancilla in subdito Dominum, ancillam Dominus in praelato. Ita factorem suum pareret mater, ita factor informis materiae rerum nativitatis suae materiam faceret matrem, atque fieret ex ea quam fecerat idem factor. Ut haberet nascendi auctricem, cui faciendae auctor exstitit idem. Semperque diversa essent concordantia dum pro humanis humiliantur divina, et (0086A)in divinis sublevantur humana, dumque quod sublime est cedit humili, et humile dirigitur in sublime, dum forte infirmatur in humili, et humile roboratur in forti, dum feminam aggreditur Deus, et profert femina virum, dum in utero feminae non fuit factoris opus operationis solitae usu, sed statuens admirationem in magnitudine rei, sicut totum fecit ex nihilo, ita faceret ex inauditis hoc solum, quod semper es set in miro. Sicut in uterum Virginis uteri factor in gressus novitatis opus efficit, faciens quod ante non fecerat, licet et faciendum esse praedixerat, ut in admiratione rei remota lege naturae hoc fieret, quod et in se natura factum agnosceret, et inde in se fieri hoc posse negaret, unde nulla concordia usitatae rei id fieri posse monstraret. Ita homo pareret Deum, (0086B)ita parturiret terra divinum, ita virginitas pareret prolem, ita remoto viro parturiret femina virum. Audisti Virginis oraculum, quae in veritate tam vere utero carnis concipit, et generat, quam vere utero mentis accipit, et enarrat; uno enim Spiritu et ad fidem fecundata est, et ad prolem. Audi post haec maritatam, natura sterilem, diebus provectam, moribus illustrem, justitia plenam, in mandatis ejus coram Domino incedentem, in justificationibus Domini permanentem, inter proximos sine querela persistentem, sacerdotis conjugem, vaticiniis certam, mysteriis cognitam, sacramentis imbutam, et sancto Spiritu plenam Elisabeth. Cum enim salutasset eam haec nostra Virgo, ad cujus gloriam pertinent haec quae enarramus, exsultavit infans in utero ejus, et repleta (0086C)Spiritu sancto Elisabeth exclamavit voce magna dicens: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. Et beata quae credidit, quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino. Audi deinde senis Simeonis confessionem, qui ad exprobrationem infidelitatis tuae fessorum vetustate senili artuum resolutionem non potuit obtinere, donec videret Christum Domini sponsione sancti Spiritus repromissum. Sic enim de eo dicitur: Homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus sanctus erat in eo. Et responsum acceperat a (0086D)Spiritu sancto non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. Et venit in spiritu in templum; et cum introducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, et ipse accepit eum in manibus suis, et benedixit Deum, et dixit: Nunc dimittis, Domine, servum tuum secundum verbum tuum in pace; quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum; lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel (Luc. II). Audisti (0087A)senem veternosum Spiritu Dei plenum, audi quid dicatur de Anna vetula, quae erat ex officio prophetissa, ex genere praeclara, ex tribu et familia David nobilissima. Primum corpore ac mente virgo, deinde cum conjuge honesta, comitatu conjugis non longaeva, duodecies septies viduitatis annositate longissima, templi incola, jejuniis austera, obsecrationibus opulenta, servitute Dei diebus ac noctibus occupata, nomine Anna. Namque et ipsa per Spiritum Dei loqui probatur, cum de illa dicitur: Et haec superveniens confitebatur Domino, et loquebatur de Jesu omnibus qui exspectabant redemptionem Israel (Luc. II). Audi post haec caecum, cui cum de se dixerit iste Deus: Tu credis in Filium Dei? respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in (0087B)eum? Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum (Joan. IX). Crede quoque Marthae, quae dum de resurrectione fratris dubitaret, de Filio Dei dubitare non potuit. Cui cum Jesus diceret: Ego sum resurrectio, et vita, qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet, et omnis qui vivit, et credit in me, non morietur in aeternum (Joan. XI). Atque illam continuo interrogans, cum subjecisset: Credis hoc? illa respondit: Utique, Domine, ego credidi, quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. Sed quid per longa rapior, et me in diversa dispergo, dum te singularum testimonio personarum convictum superare contendo? Transgrediar singulariter ad stipulatas (0087C)testium cautiones. Quia et sufficit tantos de talibus tanta et talia dixisse; licet ego non explicaverim omnes talium et tantorum innumeros et innumerabiliter existentes veridicos testes, qui tanto nobiliores sunt, et illustres, ut sint et terrae incolatu felices, et coeli habitatione sublimes. Verum audi generale plebis tuae testimonium, audi universalem gentis tuae consensum, cum dicitur: Multi ergo ex Judaeis qui venerant ad Mariam, et viderant quae fecit Jesus, crediderunt in eum (Joan. XI). Item dum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare Dominum voce magna super omnes quas viderant virtutes, dicentes: Benedictus qui venit in nomine Domini. Pax in coelo, et gloria in excelsis (0087D)(Luc. XIX). Ecce vivorum te convictum testimoniis, adhuc mortuorum attestatione convincam. Sic namque de tempore mortis ejus dicitur: Cum emisisset spiritum, ecce monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, (0088A)qui dormierant, surrexerunt (Matth. XXVII). Et exeuntes de monumentis, post resurrectionem ejus venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Audisti viventium praeconia? Audisti mortuorum attestationes? Verum est quia audisti, nec te audisse, imo nosse certe, et nolle credere, poteris pernegare. Sed si testimonio viventium ac defunctorum resurgentium attestationi non credis, rogo saltem ut illi cujus usque huc dominio teneris, imperio regeris, instinctu vexaris, cedas, succumbas, obedias, et confitenti Dominum daemoni credas, de quo dicitur: Occurrit illi vir quidam, qui habebat daemonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis: ut vidit Jesum, procidit ante illum, et exclamavit voce (0088B)magna, et dixit: Quid mihi et tibi, Jesu, Fili Dei altissimi? Obsecro te, ne me torqueas. Praecipiebat enim spiritui immundo, ut exiret de homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis et compedibus custoditus; et ruptis vinculis agebatur e daemonio in deserta. Interrogavit autem illum Jesus dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Legio, quia intraverunt daemonia multa in eum. Et rogabant illum ne imperaret illis, ut in abyssum irent (Luc. VIII). Crede, oro, daemonio, crede, ut dum credis quod ille fatetur, evadas quod ipse meretur. Dumque confessioni ejus non contradicis, operi contradicas, ut in eo quod credideris sicut ille, desinas operari quod ille. Sicque illius arripiens vocem, reprobes opus. Sic communem confitens factorem, (0088C)et dominum, servitutis illius excutias jugum. Sic ejus habita confessione, desinas diffiteri quod ille daemone impellente cogeris pernegare.

CAPUT IX. Angelorum attestatione, rerumque omnium insensibilium obedientia docet Christum Deum, perinde ac hominem esse, ut inde Judaeus aperte colligat ipsum cum virginitatis decore matrem suam servare potuisse. Hactenus de confinio telluris, de habitatoribus humi, de participibus arvi, de comitatu terreno: ex societate hominum, ex humana cognitione, ex hominum narratione, ex humano eloquio, ex humana conditione testimonium attuli, testem protuli, attestationem intuli, testificationem detuli, propositum firmavi; astipulavi quod dixi, asserui quod intendi, (0088D)roboravi quod injeci, et veritate pleniori firma monstravi, quae in audientia de hac fide certus induxi. Jam nunc multo laetus, multo jucundus, multo elatus, multo plaudens, exornem quae sunt firmata, (0089A)venustem firma, decorem solida, et situm regionum permutans, postquam terrenorum attestatione sufficio, postquam beatorum hominum testificatione redundo, postquam daemonum confessione delector, coelos appetam, coelestia praescrutabor, in coelestibus inquiram, coelorum regiones fide ac mente discurram; ibique inveniens defensores propositionis meae, de illa curia coelestis militiae adducam qui fidei meae praerogativa convincant, qui validius connectant quae ego dixeram, qui fortius alligent quae ego proposueram, qui firmius astringant quae ego intuleram, qui aeternae pacis soliditate stabiliant quae ego defensionis contentione narraveram, qui calore aeternitatis consolident quae ego lassedinis fragilitate tardior et lentus astruxeram. Veni, sancte Gabriel, (0089B)et dicito nobis exordium rei hujus, initium miraculi istius, principium operis hujusmodi. In effectu enim operationis istius primus Virginem tu salutas, prior Virgini tu indicas, anterior Virgini tu annuntias, et de Dei Verbo in coelis instructus, in terris Virgini novum Incarnationis ejus opus insinuas. Missus est, inquit (Luc. I), angelus Gabriel a Domino in civitatem Galileae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen virginis Maria. Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum: benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Quae cum audisset turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria, invenisti gratiam (0089C)apud Dominum: ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et respondens angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Item: Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit ei in somnis dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam; quod enim in ea natum est, (0089D)de Spiritu sancto est. Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I). Item: Et pastores (0090A)erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus: Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo. Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David (Luc. I). Item, ibi loquente angelo ad pastores: Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio. Et subito facta est cum angelo multitudo coelestis militiae, laudantium Deum et dicentium: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Quid de reliquis testimoniis et obsequiis referam angelorum, cum post tentationem humanae (0090B)patientiae accedunt angeli, et ministrant ei vere ut Domino conditori (Matth. IV)? Quid? quod angeli resurrectionem ejus primi nuntiant, territisque sepulcri custodibus, non quaerendum cum mortuis viventem fidelibus indicant (Matth. XXXVIII)? Quid? quod ascensionem ejus angeli comitantur, et reditum ejus ita esse sicut et ascensum angeli attestantur (Act. I)? Ecce impleta est terra testibus partis meae, quia et repleta sunt coelum simul ac terra veritate fidei meae. Ecce partis tuae testibus affirmavi quae dixi, ecce testibus partis meae roboravi quae testes dixerunt partis tuae. At proinde tam quos tu assumpseras in adjutorium tuae partis, quam quos ego protuleram, toti facti sunt mei, quia quod proposui, de illorum doctrina didici. Et inde propositionem (0090C)meam illorum testificatio subsecuta est, unde cognitio illorum defensionem meam praevenit. Quid ergo restat? Esse te sine ullo, et habere te prorsus nullum; sed esse tibi te male conscium solum, dum fidei meae sinceritas totos habet in unum, quos tu dividere nitebaris ab uno. Postquam terrenorum et coelestium attestatio defensioni meae contulit munimenta, postquam in coelo et in terra viventia veritatem meam roborare reperta sunt, postquam et beatitudo terrena et angelica celsitudo unanimiter affirmavit quod me veraciter audientiae tuae intulisse praevidit, deferam adhuc insensibilium et non intelligentium elementorum ac rerum tam decentissimae doctrinae ac diutissimae obedientiae sollicitum apparatum, ut in comparatione communiter haec sentiant (0090D)ut homo; tu autem aut dissentias ut animal, aut nec sentias ut lapis. Sicque illa sibi tuam rationem extorqueant, ut cum tu illorum obsequium non (0091A)impetres, insensibilitatem tibi merito feras. Confessionem enim illa suis motibus quasi vocibus clamant. Tu autem dum vocibus veritatem repellis, jam quasi nec motibus sentis. Vide ergo primum stellam novae nativitatis exordio, novo processionis apparatu prolatam (Matth. I), exsuperare candore coelos, vincere fulgoribus confines siderum choros, adire ultimas summo lumine terras, per ignota loca vagos praeire devotissimos reges, hospitium demonstrare nascentis, et toto nisu ostendere, quod solus iste adorandus sit Deus, cui ducatu suo adorantes subdidit reges. Vide in primitivis operis ejus insigne miraculum: liquorem aquae vertit in vinum (Joan. II). Perspice quomodo colorem versat, saporem trahit, odorem reddit, virtutem mutat. Et cum non sit omnino (0091B)quod fuit, non tamen est aliunde quam unde fuit. Si enim aquam quaeras, jam non est; si vinum intendas, dicito ubi exortum est, quia diffusa aqua non est. Quid ergo? Quia nec accessit vinum, nec recessit aqua, nisi quia alterum factum est aliud, ut esset ex alio aliud; non successionis vice, sed immutationis origine; nec rationis expositione, sed admirationis obtentu. Vide panes et pisciculos (Joan. VI), cum per sua nequeant, per eorum a quibus sumpti sunt ora loquentes. Et cum non possint virtutem dicere quam sentiunt, tamen potentialius exprimunt magnitudinem qua concrescunt. Etenim extra pastum et saturitatem tot millium, quaternum fracta ter ductum complent numerum cophinorum, quae intacta unum complere non poterant cophinum. Vide (0091C)nemus ficulneae tam cursim oblitum esse quod fuit, quam raptim amisisse etiam et quod vixit; nec sustinere senio virorem amittere, nisi et virentem vitam quantocius amisisse (Matth. XXI). Vide mare (0092A)(Matth. XIV), cujus unda si verteretur in linguam utique quod murmurat promeret: sed quia proloqu nescit, quod dicere nequit, se fecisse convincit. Quia dum vestigium sustinet Dominantis, obruit famulantis; labens sub corpore famuli, saxeum sub pondere Domini; ad unum imperium duas deferens servitutes, quando et sub Conditoris planta robuste durescit, et ad nutum huic obsequentem sustinet, quem sustinere trepidum recusavit? Vide idipsum rursum mare, quod cum suis motibus intumesceret, et feroces sonitus in Charybdium molestias fragore spumoso collideret, naviculamque superbo tergo resiliens fatigaret, quomodo ad jubentis imperium tam raptim lenitudinem sumpsit, ut nautae admirantes simul et incolae dicant: Quis iste est, quia venti et mare obediunt (0092B)ei (Matth. VIII)? Item ipsius ponti considera indigenas, quomodo quasi notissima discipulorum vota refugiunt, ac sese capi denegant in capturam, et ad voluntatem Opificis ita rete coacervatim adimplent, ut in abstrahendo se, oneris taedium trahentibus fiant (Luc. V). Vide languorum diversitates per creticos fervorem retinere non posse recursus (Luc. IV), sed ad praesentiam Salvatoris ingens languentium linquere corpus. Vide sepultos atque sepulcra inter se ita sepeliendi rescindere foedus, ut aeternos hospites ad momenta citatim monumenta refellant (Matth. XXVII): veluti si videas paventia restituere susceptos, quasi tenuissent coactos, quos violenter susceperant servaturos. Vide diem tenebrarum ad tactum togam deponere lucis, et inviso conatu (0092C)tam raptim adquisiisse quod sorduit, quam cursim amisisse quod luxit. Vide solem ad hoc prorsus amisisse quod ex gaudio claruit, ut pallenti lumine induceret ex moerore quod luxit: quod cum soluta (0093A)luminosi foederis fibula, fulvam repellens claritatis insolubilis pallam, se in illius diei angulo horroris innexum diploide conglobavit. Vide arva suae soliditatis stabilitatem renuentia, quatinus tremore et patulas, et ignotas lapsa sunt in ruinas; nec Siculae telluris exemplo subrui per momenta, sed unius tantum diei nutatione vexari, quoniam illam receptus sinu terrarum spiritus vexat, hanc vero gloria Crucifixi conturbat. Vide saxa ponderis duritiam fugientia, quo scissurarum penetratu solvuntur, dum resolutioni duritia cedit, et soliditas dissolutioni succumbit: attestantia cujus sit potentiae, quem in se continuo recipiant sepeliendum, quando scissuris suae confessionis sic honorant trementia jam defunctum.

CAPUT X. Concludit Mariam toto incarnationis mysterio virginem permansisse. (0093B) Animadverte jam nunc, et lapideum pectus vel exempla lapidum scindant; et vide quia haec omnia non aliud suis motibus, suis immutationibus, suis conatibus profitentur, quam quod tu solus, aut ut incertum diffiteri conaris, aut pro certo perfidus diffiteris. Non est ex hac veritate pro certo quod dubites, non est quod haereas, non est quod impingas, non est ubi offendas, non est ubi oberres, non est ubi sis anceps, non est ubi nutans, non est ubi titubans, non ubi trepidans, non ubi ambigens, non ubi dubitans, non ubi incertus, non ubi animo claudicans, non est ubi sis fide labens. Omnia vera sunt, omnia (0093C)justa sunt, omnia sancta sunt, omnia sacra sunt, omnia indubitata sunt, omnia fidelia sunt, omnia fixa, omnia stabilita sunt, omnia confirmata in saecula saeculi, facta in veritate et aequitate, quae de his sacrae litterae cecinerunt, quae sacrae paginae allocutae sunt, quae sacri apices annotarunt, quae lex sacratissima promulgavit, quae sacra testamenta praecipiunt, quae libri sacratissimi continent, quae sacra jussa decernunt, quae coelestia jura constituunt, quae coelo et terra transeunte sua aeternitate non transeunt, quae transeuntibus etiam elementis transire nequeunt, donec (0094A)omnia impleantur. Devictis hostibus, elisis adversis, exstinctis aemulis, attritis inimicis, prostratis insultantibus, dejectis invidis, omnibusque potentiae divinae virtutis contradicentibus expugnatis, pio desiderio querulus, bono appetitu avidus, laeta esurie anhelus, grata delectatione promptissimus, quo potuero, quo valuero, quo quivero, quo suffecero, intendam, nitar, exsequar, coner in hoc sacramento defigere visum, in hac admiratione virtutum oculos imprimere hebetantes, in hoc arcano secreti avidum ingerere sensum, ad hoc coelestis gloriae lumen dirigere caligantis aciem visionis. Sed qualiter praesumam? quomodo aggrediar? quo nisu properem? quali conatu impetam? pollutus labiis, immundus ore, impurus lingua, squalens verbis, corde pravus, mente (0094B)iniquus, factis impius, ut de virginitatis gloria corruptio disserat, de incorruptionis laude immunditia tractet, de pudore impudoratus enuntiet, de verecundiae bono inverecundus enarret? At nunc quia, ut salver, ut munder, ut justificer, ut sanctificer, venit ad humana Deus, ad extrema coelestia convenerunt, ad infirma fortia descenderunt, temporalibus aeterna copulata sunt, imbecillibus robusta conserta sunt, servilibus dominica copulata sunt; plenus beata fide, salvandus indulgentia copiosa, justificandus pietate multa, vivificandus miseratione divina, expiandus ab omni iniquitate patrata, de festis gaudiorum angeli, de laetitia jucunditatis ejus, de redemptione mea, de salute mea, de vita mea loquar angelo, sciscitabor angelum, interrogabo angelum, affabor angelum. Dicito (0094C)mihi, res amica Deo, et cunctis contemplatione vicinior, effare in creaturis res anterior, enarra creaturarum res potentior, exordire creatura post firmamentum casus nescia, magnifica in claritate tua, magna in conditione tua, potens in ordine tuo, excellens in natura tua, perennis in aeternitate tua. Non tua te gloria minuo, non magnam extenuo, non aeternam attero, non sublimi detraho, non potentiori resulto, quia nec de tua stabilitate, sed de tua loquor conditione. Fide provocor, amore impellor, admiratione delector, gaudio laetor, miserantis gratia praevenior, (0095A)misericordia gratissima subsequor. Tu sancte Gabriel, angele Domini, qui mitteris ad Virginem Israel, qui venis ad matrem Domini, qui properas ad singulare virgineum decus in mundo, enarra quid incorruptius, quid sincerius, quid integrius, quid solidius inter virginitatem maternam et conditionem angelicam, inter virgineam fecunditatem et angelicam formationem, inter incorruptibile virgineum decus et angelorum exordium, inter pudorem prole perauctum et angelicae nobilitatis initium. Virginitas quae fecundatur, et non corrumpitur, an angelica celsitudo, cujus pars in ruina prostratur? Decus virgineum, quod et post partum enitet, an nobilitas angelica, quae post gloriam culminis damna sustentat in sociis? Integritas materna, quae et post partum prolis concrescit (0095B)in gloria Virginis, an conditio angelica quae detrimentis laesa est in ejectis? Beatitudo matris, quae inde fit generatio Dei, unde nescia corruptionis est sibi, an gloria plebis tuae, quae ante soliditatem incurrit diminutionem partis multitudinis suae? Certum est quod angelorum castra superbia rupit, cuneos eorum praesumptio minoravit, plebes ipsorum pravitas diminuit, turmas ipsorum elatio collisit. Nam virginitatem Dominae meae genita proles nec introiens, nec exiens laesit, nec concepta, nec nata violavit, nec eam cum hospitaretur in illa tristavit, nec illam cum egrederetur incorruptione privavit. Hanc ergo feminam conceptio virginem reddit. Hanc feminam partus virginem servat. Hanc feminam generatio virginem habet. Hanc feminam filius ita post exitum (0095C)novit, sicut ante conceptum invenit. Et hujus certe virginitas semper incorrupta, semper integra, semper illaesa, semper inviolata. Nam angelicae forma naturae ante soliditatem fragilis, ante firmamentum labens, ante stabilitatem ruens, ante robur titubans, atque nutans. Haec femina sanctificationis vas est, aeternitas virginitatis est, mater Dei est, sacrarium sancti Spiritus est, templum singulariter unicum factoris sui est; verum angelicae beata conditio creaturae post stabilitatem solida in bonis, post soliditatem indeficiens in amore divinitatis post firmamentum perennis in aspectu dominicae visionis, post robur inseparabilis a consortio Deitatis. Ex qua lucis immensitate, tu, sancte Gabriel, venis ad Virginem, (0095D)ex qua beatitudine accurris ad Virginem, ex qua aeternitate accedis ad tempora, ex qua gloria properas ad humana; omne tamen quod agis, quod de coelo venis, quod ad terram venis, quod de Deo venis, (0096A)quod ad Virginem venis, quod Virginem salutas, quod novam generationem annuntias, incarnando Verbo obedis, Deo hominem assumpturo pares, generando ex Virgine servis, Filio ancillae in servi formam nascituro famularis; quoniam iste incarnandus Deus factor tuus est, iste homo simul et Deus, creator tuus est, iste Filius ancillae suae Dominus tuus est, iste quem in abjectione servi nasciturum annuntias, in gloria Patris dominator tuus est. Et hanc quidem tantae nativitatis gloriam dignum erat ut angelus nuntiaret. Tantae dignitatis oraculis opportunum erat ut angelus inserviret. Tam novae generationis opus conveniebat ut angelus indicaret. Tanti secreta miraculi competebat ut angelus reseraret. Ita quoque decorum fuit ut humilitatem Dei angelica sublimitas (0096B)enarraret. Ita competens ut in forma servi rerum Dominum nasciturum inserviens dominatio coelestis ediceret. Ita dignum ut novam generationem novo officio majestatis angelica dignitas intimaret. Ita aequum ut ineffabilis causa miraculi quomodo fieret angelica cognitio demonstraret. Ita justissimum ut novo adventu principem egressurum novo apparatu etiam summa coelestium anteiret. Sic Domini tui nuntius eras, sic directus a Domino tuo veneras, sic missionis dominicae jussa perficiebas, sic sane ordinationis regiae decreta complebas, ut vere quod in coelis de Patris Verbo cognoveras, matri de incarnando Verbo referres, quod de coelestibus attuleras, terrenis imprimeres, et quomodo se Filius Dei nasci vellet ex homine, simul et auribus induceres hominis, (0096C)et cordibus inferres humanis. Tu sanctus angelus Gabriel de Verbo didiceras quae de Verbo referebas, de Verbo cognoveras quae cognoscenda de Verbo narrabas, de Verbo hauseras quibus fetandam Virginem propinabas. Ut qualiter ex carne matris incarnari possit, matris animae nuntiares. Viderunt te coelestes virtutes nascituri Filii imperiis deservire, viderunt te elementa illum te habere Dominum quem de tali nuntiabas progenie nasciturum; viderunt socii gloriae tuae se etiam tecum coram isto homine incurvari; viderunt omnes excelsorum et sublimium spirituum potestates hunc in Deo assumptum hominem, et antiquae servitutis officia novis praeconiis intulerunt, quando est acclamatum: Gloria in (0096D)excelsis isti humili Deo, et in terra pax hominibus, in hunc Deum humilem bona voluntate credentibus (Luc. II). Ipse te misit, ut de se diceres Virgini, qui de se quod futurum esset nosse dederat tibi. Ipse (0097A)te suae divinitatis scientia perlustravit, qui suae humanitatis nuntium fecit. Ipse te nuntiare se in servi formam nasciturum miserat, quem in gloria tua in unitate paternae virtutis adorabat. Ipse te palam mundo referre miserat, qui te coelestium secretorum arcanis instruxerat. Bene tecum, quia diminutionis partis tuae reintegrationem annuntias; bene mihi, quia me in tuam integritatem, te nuntiante, receptas. Bene tecum, quia ruinae partis angelicae hominibus reparantur; bene mihi, quia in tuae integritatis parte reducor. Bene tecum, quia in pace tua homines recipis; bene mihi, quia pacem tuam, quam non merebar, accepi. Bene tecum, quia Verbum incarnatum adoras; bene mihi, quia naturae meae est illa veritas quam adoras. Bene habemus, sancte (0097B)angele, unius titulum dominantis Dei; bene Deus noster participem me tibi fieri in aeternitatis gloria adnotatione pollicitus est; bene mihi promisit tecum habere coelum, quia me sicut te se voluit solum habere Deum; bene me sui nominis impressione notavit, quia ex illius corporis sanguine me redemit, quem tu in sede Patris adoras, intueris et veneraris. Pars sortis est tuae, ut nunquam a statu beatitudinis corruas, pars sortis meae est, ut post casum meum reparer in assumptione corporis Dei mei. Pars sortis est tuae, ut semper cum Deo meo esses; pars sortis est meae, ut aliquando possem cum Deo meo esse. Pars sortis est tuae, ut nunquam decidas a naturae tuae beatitudine; pars sortis est meae, ut reparer aliquando in dignitate naturae meae. Pars sortis est (0097C)tuae, adorare naturam meam in Deo meo; pars sortis est meae, salvari per hoc, quod natura mea assumpta est in Deo meo. Plane haec quae narro, certe quae aio, prorsus haec quae loquor, vere haec quae intimo, vera sunt, justa sunt, pia sunt. Et coelesti intelligentia tam plena manebunt, quam plena consistunt. Non enim mea sunt, non ex me sunt, non ex natura mea sunt, non ex conditione mea sunt, non ex merito meo sunt. Ego enim cinis sum, ego terra, ego corruptio, ego putredo, ego esca vermis, ego inexoptatae, sed non evadendae consors mortalis haereditatis; cujus habitatio effossa tellus, cujus requies tumulus, cujus domus sepulcrum, cujus mansio monumentum. Haec autem a Patre, qui in coelis est, revelata sunt mihi; a Filio ejus, qui est sapientia ipsius, ista didici; Spiritu (0097D)sancto haec docente cognovi. Haec de coelo venerunt, quia dona optima sunt. Haec a Patre luminum descenderunt, quia veritatis in eis transmutatio non (0098A)est (Jac. I). Ista enim in terris tecum novi, quae ipse nosti mecum in coelis. Ista ego in peregrinationis meae loco didici, quae tu in tuae beatitudinis aeternitate jam nosti. Ista ego in fidei meae veritate percepi, quae tu in tuae visionis plenitudine cognovisti. Quia haec tu mihi de coelo veniens indicasti, dum officia servitutis agis in enuntiatione assumendae humanitatis. Haec attestati sunt angeli, dum nativitatem hominis hujus coelestibus assecuti sunt hymnis, clamantes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II). Haec demonstrarunt angeli, qui devicta hostis tentatione accesserunt, et ministrabant ei (Matth. IV). Haec ostenderunt angeli, cum admirantes novum hominem sedem conscendere Deitatis, vocibus sese impetebant alternis: (0098B)Tollite portas principes vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae (Psal. XXIII). Respondentibusque: Quis est iste rex gloriae? sequenti responsione firmatum est: Dominus virtutum ipse est rex gloriae. Haec David prophetabat, qui ait: Adorate eum, omnes angeli ejus (Psal. XCVI). Hoc idem insinuat cum dicit: Laudate eum, omnes angeli ejus (Psal. CXLVIII). Haec Isaias infert, cum cherubim et seraphim sese in hujus laudis exsultatione commotos indesinenter clamare testatur: Sanctus, Sanctus, Sanctus (Isai. VI). Ut ter repetitum nomen inseparabilis Trinitatis unum Dominum Deum Sabaoth esse demonstraret. Haec Joannes astruit, cum animalia coeli narrat requiem non habere dicentia eumdem ipsum coelestis gloriae hymnum (Apoc. (0098C)IV). Haec idem assignat cum dicit: Vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum; et erat numerus eorum millia millium, dicentium voce magna: Dignus est agnus qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem. Et omnem creaturam, quae in coelo, et super terram, et quae sub terra, et quae sunt in mari, et quae in aere, omnes audivi dicentes: Sedenti in throno, et Agno, benedictio, et honor, et gloria, et potestas in saecula saeculorum. Amen (Apoc. V).

Haec Paulus in Epistola ad Hebraeos copiose proponit, assumit, confirmat, atque concludit (Coloss. (0098D)II). Haec ipse Homo, in quem plenitudo divinitatis corporaliter inhabitat, complet, cum in adventu suo commoveri virtutes coelorum dicit, et tunc ipsum (0099A)videri in gloria Patris Dei cum angelis suis (Marc. XIII).

CAPUT XI. S. Mariae matris Dei virginitatem perpetuo servatam angelica attestatione concludit. Ecce, non solum quia serviunt angeli Domino meo, filio ancillae suae, Virginis nostrae, coelesti doctrina didici, verum et eorum officia in experimento servitutis verius praecognovi. Nam tu ipse, Grabriel, qui diceris fortitudo Dei, venisti ad Virginem, nuntiare hominem nasciturum, qui simul potestates aereas et principem perimeret mundi. Item et angeli pastoribus nuntiant natum, quem tu Virgini praedixeras nasciturum. Hi quoque glorificant ut Deum, de quo tu dixeras: Vocabitur Filius Dei. Ecce hunc (0099B)adorant angeli, ecce hunc laudant archangeli, ecce hymnum huic intonant angeli, ecce huic ministrant angeli, ecce hunc sedem conscendere Deitatis personant angeli, ecce in ejus jubilo sibi requiem dare nesciunt angeli, ecce in servitutis ejus famulatu properantes cognoscimus angelos, et commoveri coelorum virtutes audivimus. Nam et optimum certe est, tam excelso et aeterno Deo, tam et humiliter ac temporaliter ex Virgine nato dignitatis angelicae gloriam inservire. Quare? quia ille in utraque nativitate incomprehensibiliter et inenarrabiliter natus; angelica autem universitas ejus aeternitate est praeventa, et ejus operatione formata. De illo dicitur: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. XXXV)? quod et in salutatione tua haec ipsa miratur Virgo, quae (0099C)verbis tuis virginea mater astruitur, et tu ipse sciscitanti eidem Virgini quomodo fieret, generationem annuntias inauditam; de te autem dicitur: Dixit Deus, fiat lux, et facta est naturae tuae cunctis creaturis et anterior et praestantior lux (Gen. I). Illi dictum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, Hebr. I), quod nulli unquam angelorum est dictum; de universitate autem creaturarum dictum est: Omnia subjecisti sub pedibus ejus (Psal. VIII). Inter quae omnia et substantia illi subjecta invenitur angelica. De illo dictum est: Sede a dextris meis (Psal. CIX), quod angelis dictum non est; de his autem, quia facti sunt, dictum est: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem (0099D)urentem (Psal. CIII). De illo dictum est: Sedes tua, (0100A)Deus, in saeculum saeculi (Psal. XLIV); de his autem dictum est: Quia coram illo astat omnis angelorum exercitus cum tremore. Sed ut virginitatis hujus Dominae meae gloriam auctiori triumpho, excellentiori praeconio, fideli conatu, sincerissimo voto, amabilique appetitu, cum coelestibus jubilem virtutibus, perituris praeferam hostibus, amantibus reportem fratribus, cognituris praedicem ignaris, dilectantibus commendem cognitus, adhuc nosse desidero, scire volo, sapere cupio, certificari exopto, instrui exoro, doceri quaero, quid hoc est quod dicitur: Generationem ejus quis enarrabit? Si de nativitate divinitatis ejus hoc dicitur, quod utique verum est, quia propter ista, sed non solum propterea dicitur, ecce ista nativitas Deitatis hoc tantum (0100B)est, quod de Deo natus est Deus, de lumine Deo lumen Deus, de ore Dei Verbum Deus, de corde Dei sapientia Deus, de substantia Dei virtus Deus, et haec omnia unus Deus. Item si de nativitate humanitatis ejus hoc dictum est, quod certe verum est, quia et propter hoc dictum est, quae est generatio Filii hujus, quae tam admiranter inenarrabilis praedicatur, nisi conceptio incorrupta, nisi virginitas pariens, nisi partus virgineus, nisi virginitas materna, nisi nativitas virginalis? Et haec omnia virginis fetae, incorruptae matris, puerperae integrae, inviolatae genitricis, illaesae generantis; in qua sic diversitas concordavit, sic accidentia cohaeserunt, sic multimoda copulata sunt, sic concurrentia innodata, ut duabus quidem inusitatis rebus, aeterna tamen lege (0100C)discretis, et admirabili unitate connexis, in hac sola virgine una persona fieret. Haec tantumdem vere generatio inenarrabilis solius hujus tantummodo unicae prolis. Sed ait Virgo: Quomodo fiet istud, quia virum non cognosco (Luc. I)? Respondeat angelus: Spiritus Domini superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Extra hoc autem esse virginem usus est; post matrem esse virginem usus non est. Esse incorruptam feminam usus est; post incorruptionem fieri genitricem usus non est. Habere genitalem pudorem usus est, post genitalium pudorem habere prolem usus non est. Quae tanto a se aeterna naturae lege discordant, ut (0100D)nunquam tunc mater, quando virgo; nunquam tunc (0101A)virgo, quando mater; nunquam virgo pariat, nunquam mater virginitate clarescat; unum tempus nunquam teneat virginem simul et matrem; una femina nunquam virginitate simul et prole congaudeat. Inde talis generatio non in signo singulariter, non in miro mirabiliter, non in prompto inenarrabiliter, non ex certo, quia non est signum, non est mirum, non mirabile, non inenarrabile. Idipsum enim naturale est, usuale est, corruptibile est, mortale est. Interdum turpiter amabile est, interdum honeste odibile est. Interdum juste amandum est, interdum juste est odiendum. In hac autem virgine sic istius Filii Dei inenarrabilis generatio copulavit utraque, ut virginem se habeat mater, matrem se habeat virgo; ut virginem matrem habeat proles, (0101B)ut virginem demiretur puerperam conjux. Integritas quoque conceptioni adhaereat, pudor conceptionem sepiat, virginitas conceptum claudat. Sicque virginitatem nativitas non scindat, sic pudorem egressio non deturpet, sic generatio integritatem non adimat, sic veritas partus veritatem virgineam non exstinguat. Tam mirabiliter ergo concordantibus in una persona simul et tempore diversitatibus rerum, ut haec eadem sit mater, quae et virgo; ipsa virgo, quae et mater; nunquam mater, nisi quando et virgo; et postquam mater, nobilior et virgo; acta est haec sola inenarrabilis generatio, quam ideo esse admirabilem existimo, quia non illic rationem aliquam, qua idipsum factum est, quae revelari nequeat, latere persentio; sed id tantum esse, quia factum (0101C)est, quod signum est, quod mirum est, quod inauditum est, quod inusitatum est. Quod vere annuntiatione sui inenarrabile esse etiam narrando incognitum non est. Si enim esset quod lateret, et tamen idipsum non aliud quam rationis cognitio esset, posset quidem quilibet rationis capax de eo quaedam aut indagatione percipere, aut in sagacitate invenire, aut in adinventione colligere, aut collectione tractare, aut tractatu meditari, aut meditatione definire, aut definitione tenere, aut retentione proferre, aut prolatione firmare. Cum vero nihil horum, nihil tale, nihil ex toto, nihil ex parte in hac re puto vel angelos, vel homines aliter, vel amplius nosse, quam quod ipso didicimus angelo nuntiante, puto nec ipsum angelum aliud recognoscere valuisse, quam (0101D)quod ipse intulit hominibus nuntiare. In tanto etenim mysterio veritatis praeco nec aliud quam quod ipse sapuit, nec plus quam ipse cognovit, potuit nuntiare. Quae tamen nuntiavit et nobis, atque cum Virgine (0102A)audire fecit et nos, quoniam nec aliter, nec alibi, nisi in Virgine, et cum Virgine haec convincimus didicisse. Si ergo illa Virgo, quae miraculo huic et materia exstitit, et causa plenitudinis fuit, hoc solum ab angelo didicit, quod ad effectum nuntiatae rei sufficere potuit, non plus angelus sapuit quam quod dixit, qui tantum dixit quantum virginem generare fecit, qui tantum dixit quantum conceptionem et partum virginis adimplevit. Tantum ergo virgo de conceptu et parturitione sua angelo salutante didicit, quantum me angelus evidentia rei hujus instruxit. Si autem plus sapuit angelus quam quod dixit, quomodo ad implenitudinem partus sui sufficit Virgini quod mecum audivit? Mecum dico audivit, quia post hoc nuntium partus sui, et redemptionis meae, novum (0102B)de hac re nihil audivit. Si plus sapuit angelus quam quod dixit, quomodo ad implenitudinem facti res dicta plenius abundavit? Si plus sapuit angelus quam quod dixit, quomodo semiplena dicta rem coelestium virtutum, et omnium elementorum attestatione completam impleri veracius potuerunt? Restat ergo tantum me de hoc miraculo nosse, quantum angelus dixit. Quia quantum sapuit, tantum dixit, et tantum dixit quantum virginem generare fecit. Quantum autem virginem generare fecit, tantum fides mea cum virgine ipsa cognovit. Itaque si juxta assumptionem humanitatis haec inenarrabilis generatio hujus prolis idipsum est, quod solius matris ejus incorruptio singularis, bene angelicae creationi, quae labi potuit, praefero integritatem genitricis hujus, (0102C)quae nascentis exitu interrumpi non potuit. Bene angelicae conditioni, quae diminui potuit, praefero virgineum decus, quod nati processu impediri non potuit. Bene angelicae formationi, quae minorari potuit, praefero pudorem, quem exordium geniti frustrare non potuit. Bene angelorum statui, qui quati potuit, praefero virginitatem mirabiliter singularem, quam nativitas Filii Dei tanto auctam gloria incorruptionis reliquit, quanto singularem, ac singulariter glorificans assumptam ex illa carnem, ad sedem Patris invexit, et omnem beatitudinem angelicae formae ejus dominio subjugavit. In cujus excelsae solemnitatis ascensione, cum Deus assumptam carnem paterna collocavit in sede, ita natura hominis angelicam reperit pacem, ita consortium (0102D)recepit angelicum, ita honorem se adeptam esse intelligit angelorum, ita abjectionem, qua contemptibilis erat, angelorum praetulit potestati, ut haec natura, in qua Abraham angelum adoravit (0103A)(Gen. XVIII), et tamen adorari prohibita non est, in Joanne adorare volens (Apoc. XXII), sit prohibita adorare. Quoniam in Abraham, licet ex ejus semine in Christo diceretur assumenda, nondum tamen in eodem Christo erat assumpta. Ideo hanc angeli contemptibilem judicabant, quia et condemnatio Conditoris exsecrabilem hanc habebat, et assumptio ejus nondum illam suae unioni conjunxerat. In Joanne autem ideo hanc naturam se adorare angeli prohibent, quoniam hanc super se in sede majestatis adorant. Ideo hanc in subditis non contemnunt, quia eam supra se in sede gloriae contemplantur. Ideo hanc in subjectis contemptibilem non despiciunt, quia eam unitam divinae personae cognoscunt. Et ideo honorabiliorem se incorruptionem maternae virginitatis habent, (0103B)quia fructum ejus super se et admirantes aspiciunt, et humiliter intuentur: grati laudant, servientes adorant, perennes jubilant, subjecti concelebrant, beati vident, acclives adorant. Nihil puto ratiocinandum latuit, nihil perscrutandum evasit, nihil perinquirendum erupit, nihil investigandum excessit, nihil incognitum abiit. Quia quantum audivimus rei, tantum impletum scimus; quantum audivimus rei, tantum effectum pensamus; quantum audivimus, tanto hanc generationem fieri cognovimus; quanto audivimus de angelo, tantum ad redemptionem nostram virginali completum esse videmus ex utero. Verum ut rei hujus magnitudo sese super angelos evidenter attollat, ut solius matris hujus incorruptio, in singulari signo singulariter praedicanda, (0103C)angelorum excelsa transcendat, ut incorruptae Virginis istius filii inenarrabilis generatio nobilior nobilitatem angelorum exsuperet, postremo, ut nil illi simile habens in omni rerum formatione angelicae pulchritudinis admirante magnitudine constet, considera mecum naturam rerum, contemplare formam creaturarum, intuere conditiones diversas conditionis universae, et dicente Joanne crede: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I). Vide omnia quae condidit, omnia quae fecit, omnia quae visibilia et invisibilia esse, et subsistere cernis, reverentiam ejus habere servitutis, et abjectionem subditae tenere conditionis. Nam si de terris, et mari, atque omnibus quae in eis sunt, proponatur; audiant cuncta ipsius Domini vocem cum (0103D)juris vigore sui universa homini conferentem: Dominamini piscibus maris, et volatilibus coeli, et universis animantibus quae moventur super terram (Gen. I). (0104A)Si de ipso homine, audiat et ipse: Reges terrae, servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II). Si de coelis, et quae in eis sunt, audiant: Laudaverunt te, Domine, angeli tui, et hymnum dixerunt, dum perficeres fabricam coeli (Psal. CXLVIII). Item: Beatus cujus est Deus adjutor ejus; spes ejus in eo, qui fecit coelum, et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt (Psal. CXLV). Si de angelis, audiant quae Paulus commemorat: Cum introduceret primogenitum in orbem terrarum, sic dicit: Adorent eum omnes angeli ejus (Hebr. I). Verum ut cuncta quasi suae conditionis compede, ita generali dicto restringam, audiant universa sub uno: Magnus es, Domine, et praeclarus virtute, insuperabilis. Tibi serviet omnis creatura tua, quia dixisti, et facta (0104B)sunt; misisti Spiritum tuum, et creata sunt (Judith. XVI). Si igitur cuncta quae facta sunt serviunt, restat nihil esse Factori aequale, quia quod Domino servit, Domini est. Si autem est quod non serviat, nihil est, quia factum non est. Proinde aut erit aliquid, et factum, et serviens est; aut erit nihil, quia quod non serviat factum non est. Si ergo, ut verum est, cuncta quae facta sunt servitutis debitum retinent, aeternae potestatis illius Dominum non amittunt. Tanto autem omnia majestati ejus cedunt, quanto et excellentiae prorsus adaequari non potuerunt. Atque ideo, cum cuncta serviant illi, solius incorruptionis hujus fructus in universitatem dominantis assumitur. Cum omnia obsequantur, isti tamen generationi dominator admiscetur. Cum universa famulentur, huic (0104C)soli integritati Dominus adunatur. Quia ex omnibus creaturis hoc tantum in persona fit cum Domino unum, hoc in unitate Creatoris assumptum, hoc in unione dominantis innexum; usque adeo, ut assumens Deus dicatur Filius hominis, et assumptus homo dicatur Filius Dei. Non confusis naturarum proprietatibus, sed ita in personae unitate connexis, ut ex assumpto et assumente nullum discedat ab alio, nullum dirimatur ab altero. Quia enim assumens Deus dicitur Filius hominis, evangelista exprimit dicens: Cum venerit Filius hominis in majestate sua cum angelis suis (Matth. XXV). Quae majestas, vel angelorum ejus, non alteri poterunt deberi naturae, quam Filii Dei, qui vere est omnipotens Deus. Item quia assumptus homo dicitur Filius Dei, alius (0104D)evangelista assignat Virgini dicens: Propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I). Propter quam duarum naturarum proprietatem (0105A)in unitate personae connexam, Dei et hominis unius Christi haec sola homo mater est virgo. Ita in utraque natura unum generans filium, ut idem sit Filius Dei, qui Filius hominis; nec alter sit Filius hominis, quam Filius Dei. Inde generatio haec omni miraculo mirabilior, omni opere potentior, omni signo augustior. Quia cuncta ita transcendit, cunctis ita praepollet, excellentiam cunctorum ita exsuperat, ut isti Deo adunatae naturae etiam angeli ministrent, huic angeli serviant, hanc angeli adorent, eamque in unitate personae Filii Dei infinitis et indefessis vocibus sine fine collaudent. Unde oro te, sancte angele, per indissecabilem haereditatem fidei nostrae, per tuae aeternitatis statum, per meae redemptionis mysterium, per pacem, quam ambo in Christi Jesu (0105B)corpore perfruimur, ut des mihi hoc tantumdem nosse de Virgine matre Domini mei quod ipse nosti, hoc credere quod ipse sapis, hoc diligere quod ipse diligis, hoc in Domino frui quod ipse frueris.

CAPUT XII. Convertit sermonem ad beatissimam matrem, atque ad ipsius Filium gloriosum. Item concludit adversus impios intactae virginitatis profanatores. At nunc venio ad te, sola Virgo mater Dei, procido coram te, sola opus Incarnationis Dei mei; humilior coram te, sola inventa mater Domini mei; rogo te, sola inventa ancilla Filii tui, ut obtineas deleri facta peccati mei, ut jubeas mundari me ab iniquitate operis mei, ut facias me diligere gloriam virtutis tuae, ut reveles mihi multitudinem dulcedinis (0105C)Filii tui, ut des mihi loqui et defendere fidei sinceritatem Filii tui; concedas etiam mihi adhaerere Deo et tibi, servire Filio tuo et tibi, famulari Domino tuo et tibi; illi sicut factori meo, tibi sicut genitrici factoris mei; illi sicut Domino virtutum, tibi sicut ancillae Domini omnium; illi sicut Deo, tibi sicut matri Dei; illi sicut redemptori meo, tibi sicut operi redemptionis meae. Quod enim in mea redemptione est operatus, in tuae personae veritate formavit. Quod mihi redemptor factus est, tibi filius fuit. Quod pretium emptionis meae factus est, ex carne tua ejus incarnatio fuit. In quo vulnera mea sanavit, ex carne tua vulnerandum corpus exhibuit; in quo mortem meam tolleret, a mortalitatis (0106A)tuae corpore mortale corpus attraxit; in quo mea deleret peccata, quod tulit a te corpus, sine peccato suscepit; naturam meam, quam in se praecessore mihi ad regnum suum in gloria paternae sedis super angelos collocavit, ex veritate corporis tui humiliatus assumpsit. Ideo ego servus tuus, quia tuus filius Dominus meus. Ideo tu domina mea, quia tu ancilla Domini mei. Ideo ego servus ancillae Domini mei, quia tu domina mea facta es mater Domini tui. Ideo ego factus servus tuus, quia tu facta es mater factoris mei. Oro te, oro te, sancta Virgo, ut de illo Spiritu habeam Jesum, de quo tu genuisti Jesum. Per illum Spiritum accipiat anima mea Jesum, per quem concepit caro tua eumdem Jesum. Ab illo Spiritu sit mihi nosse Jesum, a quo tibi adfuit (0106B)nosse habere et parturire Jesum. In illo Spiritu humilis excelsa loquar de Jesu, in quo confiteris esse te ancillam Domini, optans fieri tibi secundum verbum angeli. In illo spiritu diligam Jesum, in quo tu hunc adoras ut dominum, intueris ut filium. Tam vere timeam hunc Jesum, quam vere idem cum esset Deus, erat subditus parentibus suis (Luc. II, 51).

O salutis ac vitae meae simul et gloriae praemium, grandi opulentia magnum! O libertatis meae nobilissimum titulum! O ingenuitatis meae praeclara conditio! O nobilitatis meae astipulatio insolubiliter gloriosa, et gloriae aeternitate confecta! Ut ego male deceptus, ad reparationem meam fieri concupiscam servus matris Domini mei, ut ego olim in primo (0106C)plasto angelica communione sejunctus, ancillae et matris factoris mei merear confici servus, ut ego idoneum opus in manibus summi Dei, impetrem in servitute puerperae Virginis jugi, in servitutis devotione ligari. Hoc mihi praesta, Jesu, Deus Fili hominis; hoc mihi tribue, Domine rerum, et fili ancillae; hoc mihi largire, humilis Deus in homine; hoc mihi concede, homo in Deum gloriose, ut hoc credam de partu Virginis, quod de Incarnatione tua impleat fidem meam; hoc loquar de materna virginitate, quod os meum impleat de tua laude; hoc diligam de matre tua, quod tu in me compleas de dilectione tua; ita serviam matri tuae, ut ex hoc ipse me probes servisse tibi; ita haec dominetur mihi, ut (0107A)ex hoc noverim me placuisse tibi; ita dominium ejus me teneat in saeculum, ut tu sis meus Dominus in aeternum. Quam prompte servus hujus dominae effici concupisco, quam fideliter servitutis hujus jugo delector, quam plene famulari hujus imperiis opto, quam ardenter ab illius dominio dissociari non quaero, quam avide ab ipsius famulatu nusquam abstrahi cupio; tam vere illi serviendi facultatem inveniam, tam vere illi serviens gratiam illius merear, tam vere in servitutem ejus sine interruptione detinear, tam vere nusquam ab aeternitatis ipsius jucunditate disjungar. Et hoc quidem quare quaeram, noverunt qui diligunt Deum, vident qui sunt fideles in Deo, intuentur qui adhaerent Domino, non ignorant qui non ignorantur a Domino. Sed vos audite, (0107B)aemuli; vos attendite, infidi; vos cognoscite, dissidio pleni; vos percipite, sapientes mundi, qui ex hoc stulti estis apud sapientiam Dei, ex quo sapientes estis apud stultitiam vestram, qui ex hoc imbecilles estis apud fortitudinem Dei, ex quo fortes estis apud aegrimoniam vestram, qui ex hoc contemptibiles estis apud excellentiam Dei, ex quo sublimes estis apud miseriam vestram. Qui ex hoc destructi estis, quasi non sitis ab eo qui semper est, ex quo apud vosmetipsos esse putatis, cum nihil verius sitis apud eum cui hoc est esse quod semper est. Qui spernitis hanc esse virginem semper; qui non vultis esse factorem meum filium ejus, qui non vultis hanc esse matrem factoris mei; qui contemnitis ut haec sola hunc habeat filium, quem omnis habet creatura (0107C)Dominum unum; qui non glorificatis hunc Deum filium ejus, Dominum meum non glorificatis ut Deum; qui beatam non dicitis quam Spiritus sanctus ab omnibus nationibus beatam dicendam edixit (Luc. I); qui gloriam incorruptionis corruptela afficitis carnis; qui non refertis honorem Dominicae matri, ut referatis honorem Deo filio ejus; qui non glorificatis ut Deum, quem natum ex ea vidistis ut hominem; qui confunditis diversitates naturarum filii ipsius; qui scinditis personam filii ejus; qui inficitis divinitatem filii illius; qui veram carnem veramque passionem spernitis filii ejus; qui hunc nec cecidisse in mortem per hominem, nec a mortuis resurrexisse creditis per Deum. Quod enim cecidit, (0107D)ex homine fuit; quod surrexit, ex Deo. Nam ego ut sim servus filii ejus, hanc mihi dominari peropto; (0108A)ut dominetur mihi filius ipsius, huic servire decerno; ut comprober servire Deo, dominium matris ejus super me in testimonium quaero; ut sim devotus servus filii generati, servus fieri appeto genitricis. Sic namque refertur ad Dominum, quod servitur ancillae; sic redundat ad filium, quod impenditur matri; sic alternat in nutrito, quod adhibetur in nutrice; sic transit honor in regem, qui defertur in famulatum reginae. Gratulatus ego cum angelis, laetatus cum vocibus angelorum, exsultans cum angelorum hymnis, gaudens cum angelorum praeconiis, gratulor cum domina mea, laetor cum matre Domini sui, exsulto cum ancilla filii sui, gaudeo cum ea, quae facta est mater factoris sui, jucundor cum ea, ex qua factum est caro Verbum Dei. (0108B)Quia credidi cum ea quod de se novit mecum et ipsa, quia cognovi quod sit virgo genitrix, quia sapio quod sit generans virgo, quia scio quod virginitatem illius conceptio non amisit, quia didici quod partum ejus immobilis virginitas antecessit, quia teneo quod partus ejus virginitatis gloriam non reliquit. Qui tam vere haec omnia amo, quam vere illa pro me facta esse cognosco. Mecum enim est, quod per ipsam factum est, ut ex eo natura Dei mei se copularet naturae meae, ex quo natura mea transiret in Deo meo; essetque unus Christus, Verbum et caro, Deus et homo, idem factor et factura, idem plasmator et plasma, idem conditor et conditionis forma, idem operator et assumpti operis veritas, idem qui fecit et quod fecerat, idem qui fecerat et quod fecit. (0108C)Ipse assumptor, ipse assumptus; et ut expressius quod ipse dat de ipso loquar, ipse omnipotens, pro me autem et pro salute mea ipse exinanitus. Ipse fortis, ipse infirmus. Ipse salus mea, ipse vulneratus est pro me. Ipse sanitas mea, ipse pro me vulnere caesus. Ipse virtus Dei, ipse pro me humilis Deus. Ipse vivens, ipse mortuus. Ipse vita mortis nescia, ipse mortem sustinens et devincens. Ipse ante mortem mori nescius, ipse post mortem sine dominio mortis. Ipse de coelo veniens, ipse sepulcrum aggrediens. Ipse sepulcrum relinquens, ipse coelos repetens. Ipse ad inferna in anima humana descendens, ipse de inferno potestate divina sanctorum animas liberans. Ipse in sepulcro jacens ut homo, ipse de sepulcro resurgens (0108D)ut Deus. Ipse de morte liberans, ipse inter mortuos liber. Et haec omnia idem Christus, atque (0109A)omnia in uno eodemque Christo, pro unione personae, non pro confusione naturae. Ideo ego confidens per mortem hujus Filii Dei, per crucem redemptoris mei; sperans per vulnera hujus factoris mei; fiduciam habens, spem veram tenens per sanguinem hujus Christi mei, quia tectis peccatis meis, quia remissis iniquitatibus meis, quia ablatis sceleribus meis, quia ablutis criminibus meis, quia abolitis malis meis, quia abstersis immunditiis meis, quia solutis peccatorum meorum vinculis, mundatus a bono Deo, purificatus a misericordiae Deo, justificatus a (0110A)pio judice, sanctificatus a copioso redemptore, miscear beatis angelis, socier choris angelicis, copuler angelorum gaudiis, jungar festis angelicis; ut sit Deo in me gloria, ut sit Deo a me laus, ut sit Deo a me honor; et mihi sit a Deo venia, et mihi sit a Deo salus, et mihi sit a Deo vita, et mihi sit a Deo exsultatio, jugiter, veraciter, indesinenter, evidenter, amodo, ex nunc, ex hoc, abhinc, et in omne tempus, et in totum aevum, et in cuncta semper saecula saeculorum. Amen.

Explicit liber de perpetua Deiparae virginitate.

(no appara