De passione Domini (Rabanus Maurus)

This is the stable version, checked on 17 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De passione Domini
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 112

Documenta Catholica Omnia pdf

De passione Domini

De passione Domini (Rabanus Maurus), JP Migne 112.1430B

CAPUT PRIMO. 112.1425A|

Si vis ad vitam ingredi per Jesum, qui est via et ostium: si vis edere de ligno vitae, et gustare manna absconditum, non te deterreat, nec tibi vilescat, quod undique invenis difficilem et vilem accessum. Spinas habet in capite, in manibus et pedibus clavos, lanceam in latere, flagello in brachiis, et totus laceratus in corpore, et quasi leprosus turpis ad videndum, et gravis ad sequendum. Sed cave ne nucem abjicias propter amarum corticem: quia quanto exterius amarior videtur, tanto intus quandoque invenies nucleum dulciorem. Ut ergo aliquatenus possis comprendere cum omnibus sanctis quae sit longitudo, latitudo, sublimitas et profundum mysterii sanctae crucis, et Dominicae passionis, 112.1425B| quod abscondit Deus a sapientibus et prudentibus mundi, et revelat parvulis, intellige stagno verborum quae dicuntur: quia, Deo cooperante, praeparant animam ad habendam devotionem in oratione, et consolationem in tribulatione, et rivelationem in contemplatione; et scias non solum quae a Deo data sunt nobis, sed etiam ipsum qui datus est nobis.

In meditazione ista exardescet ignis, si haec etiam juxta litteram simpliciter mediteris. Hic igitur diligenter agnosce vultum Creatoris et Redemptoris tui, et respice in faciem Christi tui, et toto cordis et corporis intuitu, toto intellectu et effectu, et valde humiliato spiritu sic attende istam immaginam, quasi Christum in cruce praesentialiter morientem, et cogita in corde tuo cujus imago et superscriptio haec: 112.1425C| quia Deus est et homo.

CAPITOLO II.

Considera primo, si potes, et quantum potes, quanta sit interior longitudo claritatis in Divinitate, quae sic in eo tot annis latuit, attingens a fine usque ad finem, non habens principium neque finem, in qua Deus Pater elegit nos in Christo ante mundi constitutionem . Quanta etiam external longitudo ejusdem in humanitate, in qua tam diu tot et tanta sustinuit, in toto corpore et tanto tempore, a planta pedis usque ad verticem, ab incarnatione usque ad risurrezionem. Considera non solum longitudinm, sed etiam latitudinem charitatis: quia nos non solum perpetua, sed etiam nimia charitate dilexit, ita 112.1425D| quod Deus nullo indigens, qui omnia propter se fecit, et omnia homini subjecit, postquam homo cuncta peccando perdidit, Deus eum perdere noluit, 112.1426A| sed legislatorem super eum constituit, et per Prophetas diligenter instruens, et tandem personaliter ipse veniens, imo se nobis misericorditer ostendens, et nostrae carnis vilitatem humiliter induens, post exempla perfettissimae sanctitatis, post verba scientiae salutaris, post miracula potentiae singalis, omnibus benefaciens, pro omnibus mala patiens, ne morte aeterna moreremur.

Sic mori voluit expansis manibus, omnes amplexans, omnes ad se vocat, nullum respuit, inclinato capite inimicis suis osculum pacis offerens, injuriam suam omnino dissimulans, imo pro illa satisfaciens, perforato undique corpore, et aperto latere corpus et sanguinem suum, cor et animam , imo totum Deum et hominem, et cum ipso vitam et inspirationem 112.1426B| et omnia nobis et singulis largissime tribuit, et pro malis tot bona retribuit et tot mala sustinuit.

CAPITOLO III.

Attende et vide quanta fuit dilectio, quam stupenda dilectio, quod pro homine Deus homo fieri voluit, et ut homines exaltaret, etiam seipsum Altissimus humiliavit. Itaque sicut homo pudorem, laborem et dolorem abhorret et fugit, ita Deus pro homine haec elegit et tenuit, quando postposito gaudio sustinuit crucem, confusionem et improprium.

Vide ergo et considera quam alta profunditas charitatis, quam Dei Sapientia sic sibi univit, quod non solum longa et lata, sed etiam alta et profunda fuit in eo charitas, qualem Deum decuit exhibere et hominem 112.1426C| opportunità di venire. Vide quanta sublimitas illa et gloriosa majestas unde venit, quam profunda et vilis humilitas quo descendit. A summo coelo in inferiores partes terrae, a throno gloriae in locum miseriae, a deliciis angelorum ad omnes molestias hominum, de sinu Patris in uterum pauperculae matris, de angustia uteri virginalis in vile stabulum asini et bovis, et post in A Egyptum timore Herodis, inde in patria sine honore manens, tot blasfemias, tot contumelias, tot injurias, tot insidias humiliter sustinens. In medio discipulorum quasi servus servorum servivit usque ad purgationem peccatorum et ablutionem pedum, etiam Judae traditoris, qui nec tali obsequio, nec dulci convivio, nec suavi colloquio placari potuit, nec osculo pacis, quin eum pro vili 112.1426D| pretio ad mortem venderet inimicis, mortem autem crucis. Ubi tantum se exinanivit, quod de patibulo latronum descendit, corpus in sepulcrum et spiritus 112.1427A| in infernum, simul in unum dives et pauper, vivus et mortuus, exaltatus et umiliatus, sublimis super vertices angelorum, humilis sub pedibus peccatorum, reputatus vilis et debilis peccator, insanus, et novissimus virorum.

CAPITOLO IV.

Cogita quantus ei fuit labor corporis, in quo tam pauper fuerat a nativitate sua, jejunando, vigilando, discurrendo, praedicando, et in fine prae angustia mortis imminentis in agonia prolixae orationis usque ad sudorem sanguineum. Fraudulenter captum, tam indecenter ligatum, et per noctem de domo in domum tam turpiter fustigatum, coram pontificibus et magnatibus sputis illitum et alapis caesum, mane ad domum Pilati ductum, quasi reum mortis justitiae 112.1427B| saeculari expositum; dehinc Herodi praesentatum, et ab illo et exercitu ejus pro fatuo reputatum, et iterum a Pilato quasi regem stultorum derisum, et quasi malefactorem [asperis] verbis et verberibus effectum, coram tot Judaeis et gentibus tam viliter accusatum, tam graviter flagellatum, sine causa judicatum , portare crucem coactum quasi latronem et homicidam, justum pro injustis et iniquis, et cum iniquis non exsilio, non carcere, non pedis aut manus amissione, sed morte, et morte turpissima, condannatotum, et levatum coram amicis et inimicis, in festo eccellenti, in loco eminenti, inter brachia vilissimae crucis, manibus et pedibus sic extensis, clavis ferreis perforari, sic pendentem ab omnibus derideri. Ibi aures ejus inimicorum blasfemie audiebant, 112.1427C| oculi ridentes et insultantes videbant, nares fetorem sentire poterant, et ori sitienti potum mortiferum offerebant, qui (ut ait Hieronymus super Isaiam) jam pilos barbae ejus evulserant.

Aspice litteras coronae, id est puncturas quas in circuitu capitis sibi corona impressit, et totum vultum ejus absconditum et despectum, sputis et colaphis deturpatum, et spinarum aculeis cruentatum; tot orpus ejus litteris nigris et rubeis plenum, quot flagellatum plagis; lividum et guttis sanguineis respersum: ipsum denique decus angelorum, et speciosum forma prae filiis hominum turpius tractari quam leprosum, crudelius quam aliquem sceleratum.

Inter haec attende quantus ei erat pudor mundi 112.1427D| tot gentes in eo scandalizari: quantus pudor tanto et tali Domino, Regi regum, a tam paucis famulis in tanto articulo derelinqui: quem omnes fugerant prae timore, et latitabant prae pavore, et lugebant prae dolore: in tanta sunnitate, in propria civitate, ubi paulo ante tam magnifice fuit honoratus: quando alii onesto vestiebantur, coram cunctis tam turpiter et totiens denudari, tot opprobriis et derisionibus agitari. Quam parva veste pudor naturae in illo tegitur, qui Dominus coeli et terrae et splendor gloriae, cujus palchritudinem et fulgorem sol et luna mirantur, et ne quis tantum dedecus videat, compassione mirabili sparsis ubique tenebris terra obscuratur.

112.1428A| Sed ad cumulum pudoris prospice in tabula paginae multitudinem litterarum, quasi innumerabilem populum Judaeorum et gentilium ad tale spectaculum circa crucem astantium: ubi centurio cum militibus et armigeris suis, pontifices et pharisaei, seniores cum clericis legis et ministeris suis quasi potestate et auctoritate erant subter brachia crucis, et totus populus non solum tantae civitatis, sed etiam collectorus de regionibus multis sine compassione stabant ante faciem Domini morientis. Et milites vestem ejus invicem ludendo dividebant. Pontifices et pharisaei, qui alios docere debuerant, ludentes ad alterutrum cum scribis miracula optima quae fecerat, et verba dulcissima quae dicebat, quantum poterant, deridebant, et latrones blasphemantes coram eo 112.1428B| pendente.

CAPITOLO VI.

Stabant etiam omnes noti ejus a longe, et juxta crucem mater ejus, et aliae multae: et quanto plures erant inimici, et pauciores amici, tanto eum amplius confundebant. Sed quantus erat ei dolor cordis, tam diu tantam in seipso sustinere amaritudinem mortis, cum non minus urgenteret eum dolor amicorum astantium, et maxime suae matris? Quomodo stare poterat talis mater talis filii, videns eum ita mori? Nonne habebat cor matris viscera pietatis? Quid cogitabat mater misericordiae, quae sentiebat universa, quae filium suum sustinere videbat? Quomodo poter portareat pressuram mortis illius, cum multi post tot annos sustinere non possint etiam 112.1428C| memoriam passionis? Ubi est mater quae posset videre et sustinere filium suum pendentem in patibulo, etiamsi filius meruisset? Nonne matres ita filios diligunt, quod etiam durum verbum contra illos audire non possint? Quomodo igitur mater Domini stabat, et non magis centies palmata vel mortua corruebat? Quid faciebat, quomodo stare poterat, et tacere, ubi omnes ad invicem, et ipsum loqui filium toties audiebat? Quomodo non currebat ad crucem clamans et ejulans, et filium ejus ab eis discerpens, vel saltem eum sibi reddi cum lacrymis postulans? Quomodo sorores suas, et Mariam Magdalenam, et alias ad fletum et ad planctum clamore et lacrymis non cogebat?

Si Maria Magdalena tertia die postea stabat ad 112.1428D| monumento foris plorans tam diu mortuum, ita quod nec ab angelis poterat consolari: quomodo non ploraret videns illum ita mori, qui sibi peccata sua tam benigne dimiserat, qui fratrem suum Lazarum paulo ante suscitaverat, et pro cujus amore omnia reliquerat? Multo fortius et amarius plorare et plangere debuerant sorores matris Domini, et pro passione sui nepotis, et pro compassione sororis. Quis ergo dubitat quin mater in infinitum plus pro filio doleret?

CAPITOLO VII.

Sed quidquid erat ei causa doloris et moeroris, virtute Dei totum in seipsa strictissime continebat, et intus corporaliter torquebatur: et quanto minus 112.1429A| clamare audebat, ne Patientiam perderet, et morientem filium commoriens plus gravaret, tanto acriores in corde discissiones viscerum sentiebat.

Sed quando vidit quod sic male tractatus Deum Patrem pro illis [oraret] et etiam quia nesciebant quid facerent excusaret, quomodo non dixit ei: Fili dilectissime et dulcissime, cur hoc dicis? Illi te crucifigunt, derident et maledicunt, et tu econtrario benedicis? Quomodo nesciunt quid faciunt, quibus nihil mali fecisti? Et quid dicere potuit, quando moriens eam ad custodiendum puero commendavit? Quae fuit ista consolatio dolentissimae matris in morte dilectissimi filii: Accipe filium Zebedaei pro Filio Dei? Quid poterat direre mater filio, et filius matri, si tunc possent ad invicem diu loqui? Et quomodo 112.1429B| tandem videre potuit gladium venientem, quem tot annis a Prophetia Simeonis per dies singulos exspectavit, qui tunc per latus filii materna viscera penetravit? Quomodo tunc poterat eam sustinere Joannes, ne caderet, cum ipse sine maximo dolore non esset?

Videbat etiam Dominus ad augmentum doloris sui tam viliter et inutiliter effusum talem sanguinem, quia sic in vanum laboravit, quod vix tunc unum latronem acquisivit, et unum apostolum perdidit. Videbat iterum tunc in praesentibus et futuris generalem ingratitudinem, quod etiam a Christianis tanquam mortuus dandus erat oblivioni: quia paucissimi sunt qui ei de tanto beneficio gratias agant, etiam dum crucifixum vident dicendo: Gloria, laus et honor tibi sit, Rex Christe Redemptor. Videobat 112.1429C| etiam Dominus praesentium et futurorum pessimam vicissitudinem ab his qui oderunt eum gratis, et retribuunt mala pro bonis: quia si pati posset, adhuc pejora pateretur a malis Christianis quam tunc a Judaeis: quia super dolorem vulnerum ejus addentes praevaricationem, plagas ejus quotidie renovant, et iterum crucifigunt, et ostentui habent.

CAPO VIII.

Multum dolere poterat modernos Providens, quos et Apostolus flebat, inimicos crucis Christi, ingratos tantis beneficiis, occupatos carnis deliciis, gloriantes in vanis, inhiantes mundanis: quibus non sufficit quod in interitum vadunt, sed persequendo bonos eos derident, vituperant et contemnunt, imo et spoliante 112.1429D| et occidunt, sicut fecerunt Domino milites regis, et clerici legis et populus consentiens eis, de quibus dicitur in Malachia: Vos me crucifigitis, gens, tota die.

Nec minus displicent multi mali, qui multa mala fecerunt, et mala inferunt, et Deum blasphemant, et 112.1430A| mormorante in adversis, sicut latro pendens a sinistris. Pauci vero pro peccatis suis mala Patienter sofferenza, et salvantur, ut latro pendens a dextris. Paucissimi etiam ad modum sanctarum feminarum passioni Christi veraciter compatiuntur.

Et tamen non sic impii satiati sunt poenis ejus, sed inaudita rabie in mortuum saevientes latus ejus lancea transfixerunt. Et cum tenebrae fierent, et velum templi caderet, cum petrae scinderentur et terra tremeret, cum sepulcra paterent, et latro confiteretur, et centurio justum Dei Filium glorificaret, Judaei perfidi nec credere nec compati voluerunt, sed seductorem vocaverunt, et ad delendum nomen et memoriam sepultum custodierunt, et furto sublatum a discipulis edixerunt.

CAPITOLO IX 112.1430B|

O anima, ista pensa et recogita, quam angusta et aspera via est quae ducit ad vitam, et quanta oportuit eum pati ut intraret in gloriam suam. Si suam gloriam sic emit, quis eam omnino gratis habebit? Denique si ista te non movent, considera quod Pater tuus est coelestis, et frater etiam carnalis, et amicus fidelis, et beneficus, utilis, ita quod etiam pro te Damnato antequam sic moreretur, pro reatu tuo grandi et molteplicici sic punitur in omnibus membris suis , ut propitiaretur omnibus iniquitatibus tuis: sic sustinet plagas multas, ut sanet omnes infirmitates tuas: sic redemit de interitu vitam tuam vilem, inutilem, abominabilem, Damabilem descende 112.1430C| tam pretiosa, tam copiosa, tam gratiosa, tam gloriosa Deitate. Sic destruit reatum peccati et inferni per talem interitum corporis sui. Sic coronavit caput spinis, ut coronaret te in misericordia et miserationibus: ita repleta est malis anima ejus, et nullum mundi habuit bonum, ut repleat in bonis desiderium tuum. Sic moritur in cruce caro sua, ut renovetur ut aquilae juventus tua.

Et tu nel suo omnibus insensatus, induratus et ingratus haec vides, et rides, serve nequam et degenerans, qui sine pudore et sine dolore vides coram te patibulum et suspensum in eo Patrem tuum. Nec advertis, miser et miserabilis, quo judicio et supplicio dignus es awareri, qui corpus ejus sic pendentis in patibulo toties sagitta vel lancea transfixisti, 112.1430D| quoties mortaliter peccasti: nec sufficiebat tibi animam tuam non reddere Redemptori tuo, sed etiam ei alias abstulisti. Roga ergo ut sit tibi Deus misericors et propitius, et converte in toto corde ad ipsum: qui vivit in saecula saeculorum