De passione B. Emmerammi martyris

This is the stable version, checked on 20 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De passione B. Emmerammi martyris
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 96

De passione B. Emmerammi martyris (Constans sacerdos), J. P. Migne

De passione B. Emmerammi martyris

(1367A)Cum sacrosanctae religionis virtus, jam inde ab origine sui per dilectionem operata, exercitatis per eam sensibus in sanctis ac Deo complacitis viris pacatissimos semper justitiae fructus propagaret: praecipue tamen beatorum martyrum Christi est celebrata agonibus, et gloriosis magnificata triumphis. Sed utriusque dilectionis fervore per omnium fidelium corda flagrantius rutilante, cum multiplicium gemina propagationum vigoris sui rectitudine ineluctabiliter connixa dilataret: tum superni regis tirocinio militantium, et contemptu mundi gloriantium mentes divinae charitatis ardor longe incomparabiliter ignivit; et in ejus desiderium prae caeteris omnibus singulariter inflammavit. Illi enim Domino, amoris affectu, propinquius cohaeserunt, qui ei simillimi (1367B)facti sunt acerbitate passionis. Necesse est enim ut charitatis vinculo se fortius illi colligaverint pro quo sibi neque ad effusionem sanguinis pepercerint. Hujus intuitu sordent terrestria, affectantur coelestia; vile est omne quod transit, pretiosum quod manet. Cujus adipiscendi gratia in fine carnifex rogatur, ut laniet; tortor, ne parcat; spiculator, ut feriat. Hoc solo contenti, corpus et animam expendere sunt parati. Cujus charitatis igne Apostolus flagrans, correpto certaminis campo, tripudiabiliter exsultavit, dicens: Ego non solum alligari, sed et mori paratus sum pro nomine Domini Jesu. Nec facio animam meam pretiosiorem quam me. Cui etiam vivere Christus erat et mori lucrum.

Hi ergo promptissimi passionum Christi sectatores, (1367C)et usque ad mortem amatores; hi, inquam, fortissimi athletae, bellorum coelestium praesules, sancti Petri apostoli sententia informati, dicentis: Charissimi, Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus, spiritualibus armis praemuniti, omni mundana cupiditate expediti, militari disciplina callentes, ante bellum et in bello cuncta experti, stadium saevientis mundi occupantes, ad buccinam evangelicae praeceptionis intenti hostem provocabant; perduellionum audaciam incitabant: excitos terruerunt, pulsatos obtriverunt. Ad extremum (1367D)ipsi victoriarum gloria ducti, mole vincendi oppetierunt; et ad Regem suum, quo spectatore et adjutore pugnarunt, perenni gloria donati pervenerunt. (1368A)Illi quondam aestimatione hominum miseri, quorum causa judicata est ut impii, gaudiis nunc conjuncti aeternis, similes facti sunt Angelis Dei.

In quo excellentissimo genere vincendi beatus martyr Emmerammus, cujus hodie passionis, vel natalis dies cum laetabunda solemnitate illuxit, quam gloriosa polleat dignitate, si parum est terrenis provectibus credere, coelestium virtutum astructionibus approbetur. Quae tanto uberius fideli cuique elucent, quanto fidem quae in ejus pectore flagrabat, ex animo conceperit et opere comprobaverit.

Hic enim per omnium merita graduum, pontificatus honore promotus, et legum Domini perdius pernoxque scrutator, eodemque ferventissimo, quo diximus, divinitatis igne succensus, martyrii palmam (1368B)toto mentis desiderio suspirabat, Salomone suadente, in aemulationem adductus, carnes suas pro amore Christi expendere; ut qui ad magnam sederat mensam, ipse quoque talia meminerit praeparare. Evangelica etiam voce admonitus, Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis: hoc beneficium Redemptori, quantum in se fuit, rependere volens, anxio fluctu animi, nec sine magnarum rerum molitione in hoc urgebatur.

Natali denique solo patiendi materiam sibi denegante, collectis viribus hostem idololatram cultoveritatis quaesiturus egreditur, antiqui patriarchae per hoc imitatus exemplum, cui divino praeceptum est oraculo: Exi de terra tua, et de cognatione tua: (1368C)et veni in terram quam monstravero tibi. Hoc curriculo divini praelii praepotens bellator intentus, sic coelesti moderamine coercitus, necessario desedit, quo minime decrevit: nec ergo progreditur, quo coronae cupido nitebatur. Dissimili causa parilem quidem martyrii, quem sitiebat, adeptus est honorem.

Nacta vero occasione illud Salomonis dictum implendi: Eripe eos qui ducuntur ad mortem, cum aut illud mandatum exsequeretur, aut reus in peccatis moreretur: totus in viscera compassionis effusus, et in hoc vere Domini sui imitator effectus, qui aliena (1368D)peccata transtulit in corpore suo super lignum, miserorum supplicia, quae pavebant, ipse sustinuit: et crucem Domini per foedi criminis opprobrium, quod (1369A)in stuprum prolapsi admiserant, venerabilis sacerdos ferre non recusavit.

Quid fratres mei? quod factum huic simile unquam vidisti? Quam gloriam huic martyri et sacerdoti aequiparandam putatis? Elias et Joannes adulteria regum conjugum castigantes, ambo levantur in coelum; ille per currum, iste per martyrium. Sed hos nimirum levior conditio, minor necessitas urgebat. Nam nec inter stultos quidem desunt, qui multo honestiorem putent causam increpiti, quam admissi incestus. Uterque illorum pro veritate a libidinosis tantum appetebatur: hic autem violatoribus dans facultatem in se transferendi facinoris, uno solum presbytero innocentiae suae inter mortales teste relicto, elegit suam potius vitam profana ad (1369B)tempus suspicione commaculari, a Deo autem secretorum conscio, quo ipse vellet ordine, purgandam: quam noxiorum vitam per diversa tormentorum genera finiri.

Recolens enim Dominum dicentem: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, peccantes sibi confessos ad correctionem reservavit: et se ipsum pro eorum mortibus gratissimam Deo hostiam immolari permisit. Irruit super eum funestus lictor, Satanae ferali percitus rabie; sanctumque Dei antistitem, innocui comitatus fuga desertum abstrahit, juxta quod scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.

Hic ad libitum crudelis belluae, sacratissimae Deo hostiae aries electus toto corpore laniatur. (1369C)Ora, manusque ambas, populataque tempora raptis Auribus, et truncas miserando vulnere nares:

Cerebrum quoque lumine sapientiae semper irradiatum oculorum luce privarunt; cum illi interior acies animi etiam mundano sole vibrantior, indefectiva status sui claritate luceret. Linguam quoque coelestis oraculi ministram, ex invisibili fontis arcano, juxta quod ratio censuerat, nova proferentem et vetera, de sancti oris camera pestifer chirurgus radicitus evellit. Insanus furor, nusquam pertractans, quia labia sacerdotis custodiunt scientiam; et legem requirent ex ore ejus, quia Angelus Domini exercituum (1370A)est. In ipso etiam sexu, scilicet artubus in illo non pudendis, inconsiderata ferocitas perversa, proh dolor! exercuit judicia.

Sic, Christe, tibi militantium virtus, gregis tui sacerdos et hostia, clypeo sufferentiae praemunitus, te astante et omnia vulnera ejus, tuae causa dilectionis inflicta numerante, centenae martyr coronae angelica pompa subvectus, triumphorum gloria exaltatus, coelestem aulam ascendit; completo in eo quod Salomon admonet: Non verearis usque ad mortem justificari; quia merces Dei manet in aeternum. Et Psalmista: Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion, non commovebuntur in aeternum. Itemque apostolus Jacobus: Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae.

(1370B)Sit igitur Roma celebris Laurentio, Hierusalem Stephano inclyta, Carthago nobilis Cypriano, Smyrna Polycarpo, Hispania illustris Cucuphate magno: nostra autem Ratispona mirifice in sacerdote et martyre suo gaudeat Emmerammo; non minus gratiae beneficium ab hoc sperans patrono quam et earum quaelibet a suo indulgentissimo parente.

Referimus ergo tibi grates in honorem Divinitatis, o terque quaterque felix et beatissime praesul, coelo terraeque honorabilis: cujus inter omnes martyres causa exstitit singularis, omni poena molestior, omni exquisita tortione crudelior. Non enim poena martyrem facit, sed causa. Haec tibi nec Stephani sanguinem, nec Laurentii flammas, neque rogum Polycarpi, non Thebeae legionis triumphum, non denique (1370C)omnium athletarum Christi certamina praetulit. Toties enim a Rege tuo es coronatus in coelis, quoties in tuo sanctissimo corpore membrorum mutilatus es truncatione. Cujus in humilitate sublatum est judicium, qui saevientem tyrannum placidae ovis instar pertulisti; carnificum iras quietissima patientia tolerasti. Tibi ergo, sanctissime praesul, assistentes, et in hac die sacratissimae passionis tuae utcunque laudum vota humili servitio persolventes, coelestis dono benedictionis invisere digneris; tuorum peccata excusans, et vitae nostrae moderamen apud ipsum misericordiae fontem assidua intercessione disponens.

(no