EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De paenitentia
Saeculo IV
editio: incognita
fons: incognitus

LIBER PRIMUS.Recensere

389 CAPUT PRIMUM.

Moderationis laus. Quam necessaria sit ea virtus praefectis Ecclesiae, potissimum Dominicae charitatis ac mansuetudinis exemplo demonstrari. Ab hac ergo cum desciverint Novatiani, eos pro Christi discipulis habendos non esse: quorum superbia et inclementia castigatur. 1. Si virtutum finis ille est maximus, qui plurimorum spectat profectum, moderatio prope omnium pulcherrima est: quae ne ipsos quidem quos damnat, offendit; et quos damnaverit, dignos solet facere absolutione. Denique sola est, quae Domini quaesitam sanguine Ecclesiam propagaverit, imitatrix beneficii coelestis, et redemptionis universorum salubri fine temperans, quem ferre possint aures hominum, mentes non refugere, non pavere animi.

2. Etenim qui studet humanae infirmitatis emendare vitia, ipsam infirmitatem suis debet sustinere, et quodammodo pensare humeris (Luc. XV, 5), non abjicere. Nam pastor ille Evangelicus lassam ovem vexisse legitur, non abjecisse (De Poenit. dist. I, c. Serpens, § Nam pastor). Et Salomon ait: Noli justus esse nimium (Eccl. VII, 17); debet enim justitiam temperare moderatio. Nam quemadmodum se tibi curandum praebeat, quem

390 fastidio habeas; qui contemptui se, non compassioni medico suo putet futurum? 3. Ideo Dominus Jesus compassus nobis est; ut ad se vocaret, non ut deterreret. Mitis venit, venit humilis. Denique ait: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28). Reficit ergo Dominus Jesus, non excludit, neque abjicit: meritoque tales discipulos elegit, qui Dominicae voluntatis interpretes, plebem Dei colligerent, non repudiarent. Unde liquet eos inter Christi discipulos non esse habendos, qui dura pro mitibus, superba pro humilibus sequenda opinantur: et cum ipsi quaerant Domini misericordiam, aliis eam denegant; ut sunt doctores Novatianorum, qui mundos se appellant. 4. Quid his superbius, cum Scriptura dicat: quia nemo mundus a peccato, nec unius diei infans (Job. XIV, 4); et David clamet: A delicto meo munda me (Psal. L, 2)? Sanctiores isti quam David, de cujus nasci familia Christus incarnationis elegit mysterio, cujus posteritas aula coelestis est, utero virginali suscipiens mundi Redemptorem? Quid autem durius, quam ut indicant poenitentiam, quam non relaxent; cum utique veniam negando, incentivum auferant poenitentiae? Nemo enim potest bene agere poenitentiam, nisi qui speraverit indulgentiam (De Poenit., dist. 1, cap. Nemo potest).

391 CAPUT II.

Quod Novatiani dicunt se non nisi lapsis negare communionem, hoc neque cum Scriptura, neque cum sua ipsorum doctrina congruere: quod vero divinae potestatis reverentiam praetexunt, eos hoc ipso in illam esse injurios; cum is injuriam inferat, qui creditum sibi munus aut ejus partem nolit exercere: caeterum ligandi et solvendi jus quod haeresi non potest attribui, pulchre vindicari ab Ecclesia, quippe quae Spiritu sancto id acceperit, in quem isti superbe agunt.

5. Sed negant his oportere reddi communionem, qui praevaricatione lapsi sunt. Si unum tantum crimen exciperent sacrilegii, cui veniam negarent, dure quidem, sed tamen divinis tantum redargui viderentur sententiis, assertionibus tamen suis convenirent; Dominus enim crimen nullum excepit, qui peccata donavit omnia. At cum omnia peccata Stoicorum quodam more paribus putent aestimanda mensuris, et aeque eum qui gallum, ut aiunt, gallinaceum, atque illum qui patrem suffocaverit, perpetuo asserant coelestibus abdicandos mysteriis; quomodo unius criminis objiciunt reos, cum indignissimum esse non possint etiam ipsi negare, ut paucorum poena perveniat ad multos? 6. [Alias cap. II.] Sed aiunt se Domino deferre reverentiam, cui soli remittendorum criminum potestatem reservent. Immo nulli majorem injuriam faciunt, quam qui ejus volunt mandata rescindere, commissum munus refundere. Nam cum ipse in Evangelio suo dixerit Dominus Jesus: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum detinueritis, detenta erunt (Joan. XX, 22, 23); quis est ergo qui magis honorat, utrum qui mandatis obtemperat, an qui resistit? 7. Ecclesia in utroque servat obedientiam, ut peccatum et alliget et relaxet: haeresis in altero immitis, in altero inobediens; vult ligare, quod non resolvat: non vult solvere, quod ligavit; in quo se sua damnat sententia. Dominus

392 enim par jus et solvendi esse voluit et ligandi, qui utrumque pari conditione permisit (De Poenit., dist. 1, cap. Verbum Dei, § Dominus). Ergo qui solvendi jus non habet, nec ligandi habet. Sicut enim secundum Dominicam sententiam, qui ligandi jus habet, et solvendi habet: ita istorum assertio se ipsam strangulat; ut quia solvendi sibi jus negant, negare debeant et ligandi. Quomodo igitur potest alterum licere, alterum non licere? Quibus donatum utrumque est, aut utrumque licere manifestum est, aut utrumque non licere certum est. Ecclesiae utrumque licet, haeresi utrumque non licet; jus enim hoc solis permissum sacerdotibus est. Recte igitur hoc Ecclesia vindicat, quae veros sacerdotes habet: haeresis vindicare non potest, quae sacerdotes Dei non habet. Non vindicando autem ipsa de se pronuntiat, quod cum sacerdotes non habeat, jus sibi vindicare non debeat sacerdotale. Ita impudenti contumacia pudentem cernimus confessionem. 8. Specta etiam illud, quoniam qui Spiritum sanctum accepit, et solvendi peccati potestatem et ligandi accepit. Sic enim scriptum est: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur: et quorum detinueritis, detenta erunt (Joan XX, 22, 23). Ergo qui solvere non potest peccatum, non habet Spiritum sanctum. Munus Spiritus sancti est officium sacerdotis, jus autem Spiritus sancti in solvendis ligandisque criminibus est; quomodo igitur munus ejus vindicant, de cujus diffidunt jure et potestate? 9. Quid! quod insolentiores sunt. Nam cum ad misericordiam promptior quam ad severitatem sit Spiritus Dei; quod ait se velle, id nolunt: quod nolle, hoc agunt; cum vindicare judicis sit, remittere misericordis. Tolerabilius igitur, Novatiane, remitteres, quam ligares; aliud enim quasi delinquendi parcus usurpares, aliud quasi aerumnae compassus ignosceres.

393 CAPUT III.

Iisdem Novatianis veniam gravioribus tantum criminibus abs se denegari opponentibus, respondet S. Doctor hac sententia ab illis sectae suae parentem rursus damnari, et offendi ipsummet Deum, qui peccatorum quorumlibet remittendorum fecit potestatem: sed majoribus delictis majorem quoque poenitentiam adhibendam esse. Adjicit autem ipsos in hoc perversos sese praebere, quod hujusmodi culparum distinctio severitatis materiam Deo relinquat: cujus misericordiam in incarnatione Christi adeo mirabiliter emicantem imitari detrectant.

10. Sed aiunt se, exceptis gravioribus criminibus, relaxare veniam levioribus. Non hoc quidem auctor vestri erroris Novatianus, qui nemini poenitentiam dandam putavit; ea scilicet contemplatione, ut quod ipse non posset solvere, non ligaret; ne ligando sperari a se faceret solutionem. In eo igitur patrem vestrum propria damnatis sententia, qui distinctionem peccatorum facitis, quae solvenda a vobis putetis, et quae sine remedio esse arbitremini: sed Deus distinctionem non facit, qui misericordiam suam promisit omnibus, et relaxandi licentiam sacerdotibus suis sine ulla exceptione concessit (De Poenit., dist. 1, cap. Deus). Sed qui culpam exaggeraverit, exaggeret etiam poenitentiam; majora enim crimina majoribus abluuntur fletibus. Ita nec Novatianus probatur, qui veniam interclusit omnibus: nec vos imitatores ejusdem et condemnatores; quia ibi minuitis studia poenitentiae, ubi augeri oportet; quia graviora peccata majoribus sustentanda fulcris docuit Christi misericordia. 11. Quae autem ista perversitas est, ut vobis vindicetis possibilia concessu: Deo, ut ipsi dicitis, impossibilia reservetis? Hoc est sibi eligere causas ignoscendi, Deo materiam saeviendi relinquere. Et ubi est illud: Sit autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Rom. III, 4)? Ut agnoscamus igitur Deum misericordiae magis indulgentem esse, quam severitatis tenacem, ipse ait: Misericordiam malo, quam sacrificium (Ose. VI, 6). Quomodo igitur vestrum potest acceptum esse sacrificium Deo, qui negatis misericordiam; cum ipse dicat nolle se mortem peccatoris, sed correctionem (Ezech. XVIII, 32) ? 12. Cujus interpres Apostolus ait: Quia Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne; ut justificatio Legis impleretur in nobis (Rom. VIII, 3, 4). Non in similitudinem carnis ait; quia Christus veritatem suscepit carnis humanae, non similitudinem: neque in similitudinem peccati ait; quia peccatum non fecit, sed peccatum pro nobis factus est: sed venit in similitudinem carnis peccati (II Cor. V, 2), hoc est, suscepit similitudinem carnis peccatricis;

394 ideo similitudinem, quia scriptum est: Et homo est, et quis agnoscet eum (Jerem. XVII, 3)? Homo erat in carne secundum hominem, qui agnosceretur: virtute supra hominem, qui non agnosceretur; ita et hic carnem habet nostram, sed carnis hujus vitia non habet. 13. Non enim sicut omnis homo est, ex virili erat et feminea permixtione generatus: sed natus de Spiritu sancto et de Virgine (Matth. I, 18), immaculatum corpus susceperat, quod non solum nulla vitia maculaverant, sed nec generationis aut conceptionis concretio injuriosa fuscaverat (S. Aug. lib. II, cont. Jul. Pelag., in princ. et fin.; lib II de Pec. orig., c. 40; et l. IV, contra duas Epist. Pet. c. 11). Nam omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est, sicut habes lectum, dicente David: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 5). Ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: Quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Christi autem caro damnavit peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit; ut in carne nostra esset justificatio per gratiam, ubi erat ante colluvio per culpam. 14. Quid ergo dicemus ad haec, nisi quod dixit Apostolus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum; quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat, quis est qui condemnet? Christus qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est in dextera Dei, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII, 31 et seq.). Pro quibus ergo Christus interpellat, eos Novatianus accusat. Quos Christus ad salutem redemit, eos Novatianus damnat ad mortem. Quibus Christus dicit: Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum (Matth. XI, 29); Novatianus dicit: Immitis sum. Quibus Christus dicit; Invenietis requiem animabus vestris; jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Ibid., 30); his grave onus, et durum imponit jugum Novatianus. CAPUT IV.

Pergit divinam probare misericordiam, eamque majorem esse quam severitatem Evangelici testimonii expositione ostendit. Eos vero qui Christum negaverunt coram hominibus, non eadem omnes ratione habendos esse, athletarum exemplo palam facit.

15. Quam propensus igitur ad misericordiam sit Dominus Jesus, licet ista satis instruant; tamen etiam ipse te doceat, qui cum adversus impressionem persecutionis instruere nos vellet, ait: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete, qui potest animam et corpus mittere in gehennam (Matth. X, 28). Et infra: Omnis ergo qui confessus me fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis: qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis (Ibid., 32, 33).

395 16. Ubi confitetur, pro omnibus confitetur, omnes complectitur: ubi negat, non omnes negat. Sicut enim supra habet: Omnis qui me confessus fuerit, confitebor et ego eum, hoc est, omnem: consequens erat ut infra quoque sic redderet: Omnis autem qui negaverit me. Sed ne omnes negare videretur, ita subjecit: Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum. Gratiam promittit omnibus, non omnibus minatur injuriam. Quod est miserationis, exaggerat: quod ultionis, extenuat. 17. Atque ita scriptum est non solum in eo libro, qui secundum Matthaeum scribitur Evangelii Domini Jesu: sed etiam in eo lectum est quem secundum Lucam reperimus (Luc. XII, 8); ut scias non otiose id posuisse utrumque. 18. [Alias cap. III.] Diximus quid scriptum sit, colligamus sententiam: Omnis, inquit, qui me confessus fuerit (Math. X, 32), id est, ex quacumque vita, ex quocumque statu qui confessus me fuerit, habebit me remuneratorem confessionis suae. Cum dicitur, Omnis, nullus a remuneratione, qui fuerit confessus, excluditur. Non similiter, omnis qui negaverit, negabitur; potest enim fieri ut aliquis victus suppliciis, sermone Deum neget, et corde adoret (De Poenit., dist. I, cap. Potest fieri). 19. Numquid eadem causa est ejus qui sponte negat, et ejus quem tormenta inclinaverint ad sacrilegium, non voluntas? Quam autem indignum, cum apud homines valeat certaminis gratia, ut apud Deum non valere asseratur! Nam saepe in hoc athletarum saeculari certamine etiam victos quorum fuerint certamina probata, vulgus hominum cum victoribus coronare consuevit; maxime quos viderit forte dolo aut fraude victoria exclusos. Christus ergo athletas suos quos viderit gravibus paulisper cessisse suppliciis, sine venia patietur manere? 20. Numquid non habebit rationem laboris, qui etiam quos projicit, non in aeternum projicit? Dicit enim David: Non in aeternum projiciet Deus (Psal. LXXVI, 8); et contra hunc audiemus haeresim dicentem: Projicit in aeternum? Nec in finem, inquit, misericordiam suam abscidet a generatione in generationem, aut obliviscetur misereri Deus (Ibid. 9, 10), clamat Propheta: et sunt qui divinae miserationis quaedam inducant oblivia? CAPUT V.

Objectioni ab immutabilitate Dei petitae respondetur, allatis Scripturae testimoniis, quibus misericordiam emergentibus e volutabro suo peccatoribus Deus promittit: additurque indulgentiam iis parari propensiorem, qui quodammodo inviti deliquerunt, quod eleganti bello captorum exemplo, et ipsiusmet diaboli prosopopaeia illustratur.

21. Sed aiunt ideo se ista asserere, ne mutabilem Deum facere videantur; si his

396 quibus fuerit iratus, ignoscat. [Alias cap. IV.] Quid ergo? Repudiabimus divina oracula, et opiniones istorum sequemur? Sed non Deus alienis assertionibus, sed suis aestimandus est vocibus. Quod enim promptius edere possumus insigne ejus misericordiae, quam quod ipse per prophetam Osee, quibus tamquam iratus minabatur, continuo tamquam reconciliatus indulget? Ait enim: Quid tibi faciam, Ephraem, aut quid faciam tibi, Juda? Misericordia vestra, etc. (Ose. VI, 4). Et infra: Quomodo te constituam? Velut Adama efficiam te, et sicut Seboim (Ose. XI, 8). In ipsa indignatione velut patrio quodam affectu haeret, quomodo ad poenam tradat errantem: etsi Judaeus meretur, Deus tamen adhuc secum examinat. Sed continuo (De Poenit., dist. I, cap. Sed contin.) qui dixerat: Sicut Adama faciam te, et sicut Seboim; quae duae urbes ex vicinia Sodomorum parilis excidii traxere consortium: Conversum est, inquit, cor meum in eo ipso, conturbata est poenitentia mea: non faciam secundum iracundiam furoris mei (Ose. XI, 8, 9). 22. Nonne apparet quod ideo nobis peccantibus indignetur Dominus Jesus, ut indignationis suae nos terrore convertat? Indignatio ergo ejus non ultionis exsecutio, sed magis absolutionis est operatio; sic enim dixit: Si conversus ingemueris, salvus eris (Esai XXX, 15). Exspectat gemitus nostros, sed temporales, ut remittat perpetuos: exspectat lacrymas nostras, ut profundat pietatem suam. Sic in Evangelio, viduae matris lacrymis compassus, filium ejus resuscitavit (Luc. VII, 13). Exspectat conversionem nostram, ut revertatur et ipse ad gratiam: quae, si nullus lapsus nobis irreperet, in nobis perseveraret: sed quia peccatis nostris contrahimus offensam, indignatur, ut humiliemur: humiliamur, ut digni simus magis miseratione quam poena. 23. Doceat te certe Hieremias dicens: Quia non repellet in aeternum Dominus; quoniam cum humiliaverit, miserebitur secundum multitudinem misericordiae suae: qui non humiliavit toto corde suo, neque repulit filios hominum (Thren. III, 31, 32). Hoc certe in Threnis Hieremiae legimus, et ex his, vel caeteris quae sequuntur advertimus quia ideo humiliat sub pedibus suis omnes vinctos terrae, ut judicium ejus declinemus (Psal. CXII, 7). Sed nec toto corde humiliat peccatorem usque ad terram, qui etiam de terra suscitat inopem, et de stercore erigit pauperem; non enim ex toto corde humiliat, qui se veniae reservat. 24. Quod si non ex toto corde omnem humiliat peccatorem, quanto magis non ex toto corde humiliat eum, qui non ex toto corde peccavit! Nam sicut dixit de Judaeis: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Esa. XXIX, 13; Matth. XV, 8); fortasse et de aliquibus lapsis dicat: Isti labiis me negarunt, sed corde mecum sunt. Vicit eos poena, non avertit perfidia. Sine causa autem

397 his aliqui veniam negant, quorum fidem eousque confessus persecutor est, ut eam studeret expugnare tormentis. Negarunt semel, sed quotidie confitentur: negarunt sermone, sed confitentur gemitibus, confitentur ejulationibus, confitentur fletibus, confitentur liberis, non coactis vocibus. Cesserunt quidem ad tempus diaboli tentationi: sed etiam diabolus postea recessit ab his, quos sibi vindicare non potuit. Cessit eorum fletibus, cessit poenitentiae: quos invaserat alienos, perdidit suos. 25. Nonne ita istud est, ac si quis captivum victae urbis populum abducat? Captivus ducitur, sed invitus: qui in alienas terras necessitate contendat, intimo tamen non migret affectu, patriam secum animo vehat, quaerat copiam quemadmodum revertatur. Quid ergo? Cum hujuscemodi revertitur, num est aliquis qui persuadeat non recipiendum? minore scilicet honore, sed studio propensiore, ne habeat in quo insultet adversarius. Si armato ignoscis, qui pugnare potuit; non ignoscis ei, in quo sola pugnabat fides? 26. Ipsius diaboli de hujusmodi lapsis si requiramus sententiam, nonne videtur dicere: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me? Quomodo enim mecum est, qui non recedit a Christo? Sine causa autem me colere videntur, qui doctrinam Jesu custodiunt: ego autem putabam quod meam docerent. Plus damnant, dum comperta deserunt. Certe Jesus in his amplius gloriatur, dum recipit revertentes. Exsultant omnes angeli; quia gaudium majus est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam in nonaginta et novem justis qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7). De me in coelo, de me in terris triumphus sumitur. Nihil Christo perit, quando hi qui ad me cum fletu venerant, cum desiderio ad Ecclesiam revertuntur: et horum exemplo etiam de meis periclitor, qui didicerint nihil hic esse, ubi homines praesentibus provocantur praemiis; et plurimum illic, ubi gemitus, lacrymae, jejunia meis epulis praeferuntur. CAPUT VI.

Novatianos dum peccatores a Christi convivio excludunt, non pii Samaritani, sed superbi legisperiti nec non sacerdotis atque levitae, qui reprehenduntur in Evangelio, imitatores esse, immo iisdem etiam inclementiores.

27. [Alias cap. V.] Hos ergo, Novatiani, excluditis? Quid est enim aliud excludere, nisi spem veniae denegare? Sed neque semivivum illum derelictum a latronibus Samaritanus praeteriit: et vulnera ejus oleo vinoque curavit, prius infundens oleum quo foveret: supra jumentum

398 suum imposuit vulneratum, in quo ejus peccata vexit omnia (Luc. X, 33, 34); nec ovem pastor despexit errantem (Luc. XV, 4). 28. Vos autem dicitis: Noli me tangere. Vos dicitis volentes justificare vos ipsos: Non est proximus noster, superbiores quam legisperitus ille qui Christum tentare cupiebat; ille enim dixit: Quis est meus proximus (Luc. X, 29)? Ille interrogat, vos negatis; sicut sacerdos ille descendentes, et sicut levita praeterientes, quem curandum suscipere debuistis, nec recipientes hospitio, pro quo Christus du onumeravit aera, cujus te proximum fieri Christus jubet, ut facias in eum misericordiam. Ipse enim est proximus, quem non solum conformis natura conjunxerit, sed etiam misericordia copulaverit. Ab eo te alienum superbia facis, extollens te frustra inflatus mente carnis tuae, et non tenens caput. Si enim caput teneres, adverteres non tibi eum deserendum, pro quo Christus mortuus est. Si caput teneres, adverteres corpus omne compaginando potius quam solvendo, in incrementum Dei per copulam charitatis, et redemptionem crescere peccatoris. 29. Cum igitur fructum omnem aufertis poenitentiae, quid aliud dicitis, nisi hoc: Nemo de vulneratis nostrum ingrediatur hospitium: nemo sanetur in nostra Ecclesia? Apud nos non curantur aegroti: sani sumus, medicum non habemus necessarium; quia ipse ait: Non opus est sanis medicus, sed his qui male habent (Matth. IX, 12). CAPUT VII.

Christum ut omnes ad coenam suam invitet obtestatus, Novatianos nec ipsos ad eam ingredi, nec aliis ingressum permittere significat, quod Ecclesia sancta non imitatur. Deinde eosdem haereticos cum Christo, qui omnes salvos fieri cupiat, partem habere non posse planum facit.

30. [Alias cap. VI.] Ergo, Domine Jesu, ad Ecclesiam tuam totus adveni, quoniam Novatianus excusat. Novatianus dicit: Juga boum emi (Luc. XIV, 19), qui jugum Christi suave non suscipit, et onus grave collo imponit suo, quod portare non queat. Novatianus servos tuos a quibus invitabatur, tenuit, et contumelia affectos occidit quos iterati baptismatis labe inquinavit. Mitte ergo ad exitus viarum, et collige bonos et malos (Luc, XIV, 21): et debiles, et caecos, et claudos introduc in Ecclesiam tuam. Jube impleatur domus tua: introduc omnes ad coenam tuam; quia quem tu vocaveris, dignum facies, si sequatur. Ille sane rejicitur, qui non habuerit vestem nuptialem, hoc est, amictum charitatis, velamen gratiae. Mitte, inquam, ad universos. 51. Non excusat Ecclesia tua a coena tua, excusat Novatianus. Non dicit familia tua: Sana

399 sum, medicum non requiro; sed dicit: Sana me, Domine, et sanabor: salva me, et salvabor (Jerem. XVII, 14). Denique Ecclesiae tuae species est in illa, quae accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti tui, dicens intra se: Quia si tetigero vestimentum ejus, salva ero (Matth. IX, 21). Haec ergo Ecclesia confitetur vulnera sua, haec curari cupit. 32. Et tu quidem, Domine, omnes cupis sanare, sed non omnes curari volunt. Non vult Novatianus, qui se putat esse sanum. Tu, Domine, aegrum te esse dicis, et in minimo nostram sentis infirmitatem, dicens: Aeger eram, et visitastis me (Matth. XXV, 36): Novatianus illum minimum visitare nescit, in quo tu desideras visitari. Tu dicis Petro (De Poenit., dist. I, c. Potest fieri, § Dicis Petro) excusanti, ne ei pedes lavares: Nisi lavero tibi pedes, non habebis partem mecum (Joan. XIII, 8). Quod ergo isti possunt consortium tecum habere, qui claves regni non suscipiunt, negantes quod dimittere peccata debeant? 33. Quod quidem recte de se fatentur; non habent enim Petri haereditatem, qui Petri sedem non habent, quam impia divisione discerpunt: sed hoc improbe, quod etiam in Ecclesia donari peccata negant posse, cum Petro dictum sit: Tibi dabo claves regni coelorum, et quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo: et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI, 19); cum et ipse vas electionis Dominicae dicat: Si cui autem quid donastis, et ego; nam et ego quod donavi, propter vos in persona Christi (II Cor. II, 10). Cur igitur Paulum legunt, si eum tam impie arbitrabantur errasse, ut jus sibi vindicaret Domini sui? Sed vindicavit acceptum, non usurpavit indebitum. CAPUT VIII.

Quanta discipulis suis Christus contulerit. Novatianos dum manus imponunt ac baptismum conferunt, a se ipsis redargui; quippe quod eadem auctoritate peccata remittantur in poenitentia atque in baptismate. Ad extremum eorum tumor maxime Dominico exemplo castigatur.

34. [Alias cap. VII.] Vult Dominus plurimum posse discipulos suos, vult a servulis suis ea fieri in nomine suo, quae faciebat ipse positus in terris (Joan. XIV, 12). Denique ait: Et majora his facietis (Matth. X, 8). Dedit ut mortuos suscitarent. Et cum ipse Saulo reddere posset usum videndi, eum tamen ad Ananiam discipulum suum misit; ut ejus benedictione Saulo refunderentur oculi, quos amiserat (Act. IX, 7). Petrum quoque secum in mari jussit ambulare, et quia titubavit, reprehendit illico, eo quod doni gratiam fidei pusillitate minuisset (Matth. XIV, 29). Dedit etiam discipulis ut lux mundi essent per gratiam (Matth. V, 14), qui erat ipse lux mundi. Et quia descensurus esset e coelo, et in coelum ascensurus, Eliam ad coelum levavit (IV Reg. II, 11), inde eum in terris complacito redditurus tempore. Baptizaturus quoque in Spiritu sancto et igne (Matth. III, 11)

400 per Joannem baptismatis sacramenta praemisit. 35. Omnia denique donavit discipulis suis, de quibus ait: In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent; et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: supra aegros manus imponent, et bene habebunt (Marc. XVI, 17, 18). Omnia ergo dedit, sed nulla in his hominis potestas est, ubi divini muneris gratia viget. 36. Cur ergo manus imponitis, et benedictionis opus creditis, si quis forte revaluerit aegrotus? Cur praesumitis aliquos a colluvione diaboli per vos mundari posse? Cur baptizatis, si per hominem peccata dimitti non licet? In baptismo utique remissio peccatorum omnium est: quid interest, utrum per poenitentiam, an per lavacrum hoc jus sibi datum sacerdotes vindicent? Unum in utroque mysterium est. 37. Sed dicis quia in lavacro operatur mysteriorum gratia. Quid in poenitentia? Nonne Dei nomen operatur? Quid ergo? Ubi vultis, vindicatis vobis Dei gratiam: ubi vultis, repudiatis? Sed hoc insolentis arrogantiae, non sancti timoris est; ut fastidio vobis sint, qui volunt agere poenitentiam. Perpeti videlicet flentium lacrymas non potestis. Non ferunt oculi vestri vilia vestimentorum, illuviem sordidatorum, superbo oculo et tumido corde delicati mei, indignanti voce dicentes singuli: Nolite me tangere, quia mundus sum. 38. Dicit quidem Dominus ad Mariam Magdalenam: Noli me tangere (Joan. XX, 17); sed non dixit, quia mundus sum, qui mundus erat: tu audes, Novatiane, mundum te dicere, qui etsi operibus mundus esses, hoc solo verbo fieres immundus? Esaias dicit: O miser ego, et compunctus corde; quia cum sim homo, et immunda labia habeam, in medio quoque populi immunda labia habentis habitem (Esai. VI, 5)! et tu dicis, mundus sum, cum mundus non sit, ut scriptum est, nec unius diei infans (Job. XIV, 4)? David dicit: Et a delicto meo munda me (Psal. L, 4), quem utique misericordem saepe Domini justificavit gratia: tu mundus, cum tam injustus sis, ut non miserearis; ut festucam in oculo fratris tui videas, trabem autem quae in oculo tuo est, non consideres (Matth. VII, 3)? Immundus enim apud Deum omnis iniquus. Quid autem injustius, quam ut velis tibi dimitti peccata tua, cum roganti ipse non putes remittenda? Quid injustius, quam ut te justifices, in quo damnas alterum; cum graviora committas? 39. Denique remissionem celebraturus peccatorum nostrorum Dominus Jesus dicenti sibi Joanni: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me! respondit: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 14, 15). Et Dominus quidem venit ad peccatorem, cum peccatum ipse non haberet; et baptizari voluit, cui mundari necesse non erat: vos quis ferat, qui putatis vobis opus non esse mundari per poenitentiam;

401 quia mundatos vos esse dicitis per gratiam, quasi jam peccare vobis impossibile sit? CAPUT IX.

Scripturae verbis, Si autem in Dominum peccaverit homo, quis orabit pro eo? collatione similium locorum ostenditur non significari neminem rogaturum, sed dignum deprecatorem inquirendum esse, quales fuerunt Moyses ac Jeremias, quorum precibus populo Israelitico pepercisse Deus legitur.

40. [Alias cap. VIII.] Sed dicitis: Scriptum est: Si peccaverit homo in hominem, orabunt pro eo ad Dominum: si autem in Dominum peccaverit homo, quis orabit pro eo (I Reg. II, 25)? Primum, ut supra jam dixi, tunc te ista paterer objicere, si solis praevaricantibus non relaxares poenitentiam. Tamen quid scrupuli ista affert quaestio? Non enim scriptum est: Nullus orabit pro eo: sed, Quis orabit, hoc est, quis ille sit, qui in tali causa orare possit, quaeritur, non excluditur. 41. Denique habes in psalmo decimo quarto: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto suo (Psal. XIV, 1)? Non enim nullus, sed probatus habitabit: nec hoc dicit quod nemo requiescat, sed requiescat electus. Ut scias hoc esse verum, non multo post in psalmo vigesimo tertio ait: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus (Psal. XXIII, 3)? id est, non quicumque de vulgo, nec plebeiae vilitatis aliquis; sed vitae egregiae, singularisque meriti. Et ut scias quia cum quis dicitur, non intelligitur nullus, sed aliquis significatur, cum dixisset: Quis ascendet in montem Domini? subjecit: Innocens manibus, et mundo corde, qui non accipit in vano animam suam (Ibid., 4). Et alibi: Quis sapiens, et intelliget haec (Ose. XIV, 10)? Numquid dicit quia nullus intelliget? Et in Evangelio: Quis fidelis dispensator et prudens, quem constituet Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram (Luc. XII, 42)? Et ut comprehendas quia de eo dixit, qui utique est, non de eo qui non est, subjunxit: Beatus ille servus, quem cum venerit Dominus, invenerit sic facientem (Ibid., 43). Et illud ita opinor dictum: Deus, quis similis tibi (Psal. LXXXII, 1)? non utique nullus; quia imago Patris Filius est (De Poenit. dist. 1, c. Si sacerdos, § Deus). 42. Similiter igitur accipiendum: Quis orabit pro eo (Hebr. I, 3)? hoc est, singularis vitae aliquis debet orare pro eo, qui peccavit in Dominum. Quo major culpa, eo majora sunt quaerenda suffragia (I Reg. II, 25). Non enim quicumque de vulgo pro Judaeorum populo, sed Moyses rogavit, quando

402 vituli caput fidei immemores adoraverunt (Exod. XXXII, 31). Numquid erravit Moyses? Atqui non erravit, qui quod rogavit, et meruit et impetravit. Quid enim talis affectus non impetraret, quando se objecit pro populo, dicens: Et nunc si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro vitae (Ibid., 32)? Vides quia non tamquam deliciosus intercessor, et fastidii plenus sibi consulat, ne offensionem contrahat, quod Novatianus metuere se dicit: sed magis omnium memor, sui immemor, offendere non timebat ipse, ut plebem ab offensionis periculo exueret et liberaret. 43. Merito ergo scriptum est: Quis orabit pro eo? hoc est, talis qualis Moyses, qui se offerat pro peccantibus: talis qualis Hieremias, cui prophetae cum esset dictum a Domino Deo nostro: Noli orare pro populo isto (Jerem. VII, 16); tamen oravit, et veniam meruit. Denique intercessione prophetica, et obsecratione tanti vatis inflexus Dominus dicit ad Hierusalem; quoniam ea quoque poenitentiam pro delictis egerat, dicens: Domine omnipotens, Deus Israel, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te: audi, Domine, et miserere (Baruch. III, 1, 2). Et jubet luctus vestimenta deponi, et abjici gemitus poenitentiae; sic enim scriptum est in fine libri: Exue te, Hierusalem, stola luctus et vexationis tuae, et indue te decorem ejus, quae a Deo data est tibi gloria in aeternum (Baruch. V, 1). CAPUT X.

Joannem non absolute ac simpliciter prohibuisse ne pro sontibus peccati ad mortem fieret oratio; cum pro similibus Moysen, Jeremiam ac Stephanum orasse non ignoraverit; et ipse quoque iisdem veniam significaverit non denegandam.

44. [Alias cap. IX.] Tales igitur deprecatores in delictis maximis sunt requirendi; nam si quicumque de populo orent, non exaudiuntur. 45. Unde nec illa quaestio vestra quidquam poterit afferre ponderis, quam sumitis de epistola Joannis dicentis: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabit illi vitam Deus; quia non peccat ad mortem. Est peccatum ad mortem, non de illo dico, ut oret (I Joan. V, 16); non enim ad Moysen et Hieremiam loquebatur, sed ad populum, qui suorum peccatorum alium precatorem deberet adhibere: cui satis est si pro levioribus delictis Deum precetur, graviorum veniam justorum orationibus reservandam putet. Nam (De Poenit. dist. 1, c. Si sacerdos, § Nam quomodo) quomodo Joannes diceret

403 non orandum pro delicto graviore, qui legisset Moysen rogasse et impetrasse; ubi erat praevaricatio voluntaria: qui sciret etiam Hieremiam rogasse (Jerem. XIV, 13). 46. Quomodo Joannes diceret non orandum pro peccato quod esset ad mortem, qui ipse in Apocalypsi scripsit mandatum Angelo Ecclesiae Pergami (Apoc. II, 12)? Habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balaac mittere scandalum coram filiis Israel, manducare immolata, et fornicari; ita et tu habes tenentes doctrinam Nicolaitarum, similiter age poenitentiam: caeterum venio tibi cito. Vides quod Deus qui poenitentiam exigit, veniam polliceatur! Denique et ibi dicit: Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: Vincenti dabo manducare manna absconditum (Apoc. II, 7). 47. Nonne ipse Joannes cognoverat Stephanum pro persecutoribus suis, qui Christi nomen audire non poterant, deprecatum; cum de ipsis a quibus lapidabatur diceret: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59)? Cujus precationis effectum in Apostolo videmus; Paulus enim qui lapidantium Stephanum vestimenta servabat (Act. IX, 15), non multo postea per gratiam Christi factus est apostolus, qui fuerat ante persecutor. CAPUT XI.

Superior Joannis sententia illustratur alio ejusdem testimonio, quo credentibus in Christum salus promittitur. Unde arguuntur Novatiani ut qui lapsis fidem suadeant, quibus negent veniam. Additur multos martyrum post lapsum duplicem gratiam consecutos esse; nec non pii Samaritani exemplo declaratur eos in quibus vel tenuissima fides spiret, non deserendos.

48.

[Alias cap. X.] Ergo quia de Joannis generali epistola sermo est, ipsius Joannis in Evangelio scripta interrogemus, utrum cum vestra interpretatione conveniant. Scribit enim dixisse Dominum: Quia sic dilexit Deus hunc mundum, ut Filium suum unigenitum daret; ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 16). Si quem ergo lapsum revocare cupias; ut credat, an ut non credat, hortaris? Utique ut credat. Sed qui credit juxta Domini sententiam, habebit vitam aeternam. Quomodo ergo prohibebis orare pro eo, cui aeterna vita debetur? cum divinae sit gratiae fides, sicut Apostolus in divisionibus gratiarum docet, quia alii datur in eodem Spiritu fides (I Cor. XII, 9); et discipuli Domino dicant: Adauge nobis fidem (Luc. XVII, 5). Qui ergo fidem habet, habet vitam: qui vitam habet, non est utique exclusus a venia. Omnis, inquit, qui credit in eum, non pereat. Cum omnis dicitur, nullus excluditur, nullus excipitur; non enim excipit eum qui lapsus est, si tamen postea bene credat.

49. Plurimos comperimus se denuo reformasse post lapsum, et pro nomine Dei passos: num possumus his martyrum consortia negare, quibus Dominus Jesus non negavit? Audemus

404 igitur dicere non esse his vitam redditam, quibus Christus coronam reddidit? Sicut ergo post lapsum plerisque si patiantur, corona redditur; ita si credant, et fides redditur. Quae fides Dei donum est; sicut habes scriptum: Quia a Deo vobis datum est, non solum ut credatis in eum, sed etiam ut pro illo patiamini (Philip. I, 29). Numquid is qui Dei donum habet, potest non habere indulgentiam? 50. Non una autem, sed duplex gratia est, ut omnis qui credit, et patiatur pro Domino Jesu. Habet igitur qui credit suam gratiam: habet autem alteram, si fides ejus passionibus coronetur. Neque enim priusquam pateretur Petrus, sine gratia fuit: sed ubi passus est, acquisivit alteram. Et plerique qui non habuerunt gratiam, ut pro Jesu paterentur; habuerunt tamen gratiam, ut in Jesum crederent. 51. Ideo dicitur: Ut omnis qui credit in eum, non pereat (Joan. XX, 31). Omnis, inquit, hoc est, ex quocumque statu, ex quocumque lapsu, si credat, perire non timeat. Potest enim fieri ut aliquem de Hierusalem descendentem in Hiericho (Luc. X, 33), hoc est de martyrii certamine relapsum in istius vitae cupiditatem saecularemque gratiam, vulneratum a latronibus, hoc est, a persecutoribus, et semivivum derelictum Evangelicus ille Samaritanus inveniat, qui nostrarum custos animarum est (Samaritanus enim custos dicitur), et non praetereat eum, sed curet et sanet.

52, Fortasse ideo non praeterit eum, quia aliquid in eo vitale agnoscit; unde is possit vitam resumere. Nonne vobis videtur ille qui lapsus est, semivivus esse, si vitale aliquid fides spiret? Nam qui penitus Deum ex suo corde abjicit, ille mortuus est. Qui ergo non penitus abjicit, sed per impressionem tormentorum ad tempus negavit, semivivus est. Aut si mortuus est, cur ei dicitis, agendam poenitentiam, qui jam curari non potest? Si semivivus est, infunde oleum et vinum, non vinum sine oleo, scilicet quod et foveat et remordeat. Tolle eum in jumentum tuum, trade stabulario, duo aera ad ejus curam impende, esto ei proximus (Ibid., XXXIV, 35). Proximus autem esse non potes, nisi facias misericordiam; nemo enim potest dici proximus, nisi qui curaverit, non occiderit. Si autem vis dici proximus, dicit tibi Christus: Vade, et tu fac similiter (Ibid., 37).

CAPUT XII.

Locis ex Joannis Evangelio jam citatis alius indidem adjungitur. Tum servandorum Dei mandatorum necessitatem objicientibus facile respondetur non ei soli qui semper, sed etiam ei qui post lapsum illa servaverit, vitam promitti. Quod ubi ex Davide comprobatum est, quamdam tamen esse inter utrumque differentiam declaratur.

53. [Alias cap. XI.] Aliud simile consideremus: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam: qui autem non credit Filio, non videbit vitam, sed ira

405 Dei manet super eum (Joan. III, 16). Quod manet utique jam coepit, et ex delicto aliquo coepit; quia ante non credidit. Ubi ergo quis credit, ira Dei discedit, vita autem accedit (Ibid., 36). Credere ergo in Christum, lucrum vitae est; qui enim credit in eum, non judicatur. 54. Sed referunt hoc loco quoniam is qui credit in Christum, custodire debeat sermonem ejus; sic enim aiunt scriptum, dicente Domino: Ego lux in hunc mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat: et si quis audierit sermonem meum, et custodierit eum, ego non judico eum (Joan. XII, 46, 47). Ille non judicat, et tu judicas? Ille dicit: Ut qui credit in me, in tenebris non maneat, hoc est, et si fuerit in tenebris, non permaneat in eis, errorem emendet, culpam corrigat, custodiat mandata mea; dixi enim: Nolo mortem peccatoris, sed correctionem (Ezech. XXXIII, 11). Dixi supra: Quoniam qui in me credit, non judicatur; et hoc custodio: Non enim veni, ut judicem mundum, sed ut salvetur mundus per me (Joan. III. 17). Libenter ignosco (De Poenit., dist. 1, cap. Libenter), prompte indulgeo: Misericordiam malo, quam sacrificium (Ose. VI, 6); quia per sacrificium justus commendatur, per misericordiam peccator redimitur. Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 13). In Lege sacrificium, in Evangelio misericordia est: Lex per Moysen data est, per me gratia (Joan. I, 17). Quid hoc evidentius? 55. Denique et subter ait: Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui judicet eum (Joan. XII, 48). Num tibi videtur accipere verba Christi, qui se non correxerit? Profecto non videtur. Qui ergo corrigit se, accipit verbum ejus, hoc est enim verbum ejus, ut se unusquisque revocet a culpa. Aut excludas igitur necesse est hanc ejus sententiam: aut si negare non potes, acquiescas. 56. Oportet eum quoque mandata custodire Dominica, qui peccare desinat, delictis renuntiet. Non ergo de eo debes interpretari dictum, qui semper custodierit; si enim hoc sensisset, addidisset, semper: non addendo autem, de eo pronuntiavit, qui quod audivit, custodierit: audivit autem ut corrigeret errorem: custodivit igitur quod audivit. 57. [Alias cap. XII.] Quam vero durum sit ut ad poenam vocetur perpetuam, qui vel postea custodit Domini mandata, ipse te doceat, qui etiam non custodientibus mandata sua veniam non denegavit, sicut habes in psalmi corpore: Si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint; visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum: misericordiam autem meam non disperdam ab eis (Psal. LXXXVIII, 32, 33). Omnibus igitur promittit misericordiam. 58. Sed ne sine judicio hanc esse misericordiam putetis, est discretio inter eos qui perpetuam detulerint obedientiam mandatis coelestibus, et inter eos qui aliquando vel errore, vel necessitate lapsi sint. Et ne nostro circumscribi te argumento putes, Christi judicium accipe; etenim ait: Si sciens servus voluntatem domini sui non fecit, vapulabit multis: si autem nescivit,

406 vapulabit paucis (Luc. XII, 47, 48). Uterque igitur si credat, recipitur, quia castigat omnem filium Deus, quem recipit (Hebr. XII, 6): et quem castigat, morti utique non tradit; quia scriptum est: Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me (Psal. CXVII, 18). CAPUT XIII.

Qui peccatum ad mortem fecerint, non deserendos, sed poenitentiae subjiciendos ex Paulo docetur. Quid sit tradi Satanae in interitum carnis, et quam hoc optandum. Satanam corpori debilitates inferre, sed eas in spiritus utilitatem converti; unde magna Dei elucet potentia, qua illum ut sibi noceat, et nobis prosit, cogit invitum.

59. Denique Paulus docet non deserendos eos qui peccatum ad mortem fecerint, sed potius lacrymarum panibus, et potu coercendos flebili; ita tamen ut ipsa moderata esset tristitia. Hoc enim significat: Potum dabis eis in lacrymis in mensura (Psal. LXXIX, 6); ut ipsa moestitia mensuram habeat, ne forte abundantiore tristitia absorbeatur (II Cor. II, 5 et seq.), qui agit poenitentiam, sicut scripsit ad Corinthios: Quid vultis? In virga veniam ad vos, an in charitate, spirituque mansuetudinis (I Cor. IV, 21)? Sed nec virga gravis est, quoniam legerat: Tu quidem percuties eum virga, animam autem ejus a morte liberabis (Prov. XXIII, 14). 60. Quid esset in virga venire, docet invectio fornicationis, accusatio incesti, reprehensio tumoris, quod inflati essent, quos magis lugere oporteret; postremo condemnatio rei, ut tolleretur a consortio communionis, et traderetur adversario, non ad interitum animae, sed carnis (I Cor. V, 1 et seq.). Sicut enim Dominus in animam sancti Job potestatem non dedit, sed in carnem ejus permisit licentiam (Job II, 6); ita et hic traditur Satanae in interitum carnis, ut serpens terram ejus lingeret, animae non noceret (Mich. VII, 17). 61. Moriatur ergo caro nostra cupiditatibus, sit captiva, sit subdita, nec legi mentis nostrae repugnet, sed bonae servituti subjecta moriatur; sicut in Paulo qui castigabat corpus suum (I Cor. IX, 27), ut servituti redigeret; quo probabilior fieret praedicatio, is lex carnis ejus cum lege mentis congrueret et conveniret. Interit enim caro, cum sapientia ejus transit in spiritum; ut jam non quae carnis sunt, sapiat, sed quae sunt spiritus. Utinam videam infirmari carnem meam! utinam non trahar captivus in legem peccati! utinam non in carne vivam, sed in fide Christi (Rom. VII, 23)! Et ideo major in infirmitate corporis gratia, quam in salute. Denique et Paulum quem multum dilexit (Galat. II, 20), noluit liberare ab infirmitate carnis, cui petenti ut discederet a se infirmitas, respondit: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (I Cor. XII, 8, 9). Et Paulus plus sibi in infirmitatibus placet, dicens: Cum infirmor, tunc potens sum (Ibid., 10); consummatur enim carnis infirmitatibus animae fortitudo. 62. [Alias cap. XIII]. Explanavimus Pauli sententiam; nunc verba ipsa consideremus, qua ratione dixerit

407 quod tradiderit eum Satanae in interitum carnis; quia tentator noster diabolus est. Nam debilitates membris singulis infert, et aegritudines toti solet movere corpori. Denique percussit sanctum Job ulcere malo a pedibus usque ad caput, quia in potestate acceperat interitum carnis ejus, dicente Deo: Ecce trado tibi eum, tantummodo animam ejus custodi (Job II, 6). Hoc iisdem verbis Apostolus transtulit; dicens quod tradiderit hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi (I Cor. V, 5). 63. Magna potestas, magna gratia, quae imperat diabolo, ut se ipse destruat. Se enim destruit, cum hominem quem tentando supplantare studet, ex infirmo fortiorem efficit; quia dum carnem debilitat, mentem ejus corroborat. Aegritudo enim carnis (De Poenit., dist. 1, cap. Potest, § Aegritudo) peccatum repellit: luxuria autem carnis culpam adolet. 64. Illuditur ergo diabolus, ut se ipse morsu suo vulneret, et contra se armet, quem debilitandum putavit. Sic et sanctum Job magis amavit, posteaquam vulneravit: qui totum corpus diris perfusus ulceribus, diaboli quidem morsum pertulit, sed venena non sensit. Et ideo bene ei dictum est: Adduces draconem in hamo, illudes eum sicut avem: ligabis eum sicut passerem puer, imponens super eum manum (Job XL, 24). 65. Vides quemadmodum a Paulo illudatur, ut in cavernam ejus, sicut puer ille propheticus (Esai. XI, 8, 9), manum mittat, et nihil serpens noceat ei, de latebris eruat eum, de veneno ejus faciat spiritale antidotum; ut quod venenum est, medicamentum fiat: venenum est ad interitum carnis, medicamentum fit ad salutem spiritus. Quod enim nocet corpori, juvat spiritum (De Poenit, dist. 1, cap. Potest, § Quod nocet). 66. Manducet ergo terram meam serpens, dentem carni infigat, conterat corpus, dicat Dominus et de me: Trado tibi eum, tantummodo animam ejus custodi (Job II, 6). Quanta vis Christi, ut custodia hominis imperetur etiam ipsi diabolo, qui semper vult nocere. Dominum ergo Jesum nobis propitiemus: imperante Christo, et diabolus ipse fit praedae suae custos, vel invitus mandatis obsecundat coelestibus: et quamvis immitis, tamen mansuetis obsequitur imperiis. 67. Sed quid ego commendo obsequium ejus? Sit ille semper malus, ut sit bonus Deus semper, qui malitiam ejus nobis in gratiam convertit. Vult nocere ille, sed non potest, si Christus obsistat: carnem ulcerat, sed custodit animam: terram devorat, sed reservat spiritum. Denique scriptum est: Tunc lupi et agni simul pascentur: leo et bos paleam manducabunt, serpens autem terram ut panem: et non nocebunt, neque vastabunt

408 in monte sancto meo, dicit Dominus (Esai. XI, 6 et seq.). Damnati enim serpentis haec est sententia: Erit tibi terra cibus (Gen. III, 14). Quae terra? Ea utique de qua dictum est: Terra es, et in terram ibis (Ibid., 19). CAPUT XIV.

Quod supra dixerit Ambrosius carnem ad interitum Satanae traditam a serpente comedi, hoc ita demum docet fieri, si anima carnalibus cupiditatibus liberetur. Quamobrem multa praecipit ad oculorum mentisque custodiam necessaria: quae castissimi Josephi exemplo firmat: dehinc omnes ad retia quibus in voluptatis ignem trahimur, declinanda hortatus; ne timeamus quominus a serpente caro nostra edatur, suadet.

68. Hanc terram serpens manducat, si propitius est nobis Dominus Jesus, ut non compatiatur anima carnis debilitati, non accendatur vapore carnis, et calore membrorum. Bonum est nubere magis quam uri (I Cor. VII, 9); est enim flamma quae interna urit (Prov. VI, 27). Unde hunc ignem non alligemus in sinu mentis, et recessu pectoris, ne interioris nostri uramus exuvias, et forense hoc nostrae animae vestimentum, velamenque carnale edax libidinis flamma consumat, sed transeamus per ignem (Esai. XLIII, 2). Et si quis incidit amoris incendium, transiliat, et transeat: non alliget adulterinam cupiditatem vinculis cogitationum, nullos sibi nodos assiduae nexu meditationis astringat; non intendat saepius in formam mulieris meretricis, nec adolescentula ad vultum juvenis oculos levet. Et si fortuitu aspexit, et capta est; quanto magis capietur, si curiosa aspexit! 69. Vel consuetudo nos doceat. Ideo velamine obnubit caput suum mulier, ut etiam in publico tuta verecundia sit: non facile vultus ejus adolescentis oculis occurrat, nuptiali velamine tecta sit; ne vel fortuitis occursibus pateat ad vulnus vel alienum, vel suum: sed utrumque suum vulnus est. Quod si tegmine caput velat (I Cor. XI, 5 et seq.), ne temere aut videatur, aut videat (dum enim caput velatur, vultus absconditur), quanto magis velare se debet pudoris tegmine, ut etiam in publico habeat suum ipsa secretum! 70. Verum esto, inciderit oculus, sed non intendat affectus. Non enim vidisse crimen est, sed cavendum ne origo sit criminis. Videt carnalis oculus, sed premat cordis oculos, maneat mentis verecundia. Habemus moralem et indulgentem Dominum; dixit quidem propheta: Nolo intendas in formam mulieris fornicariae; sed tamen Dominus dixit: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam adulteravit eam in corde suo (Prov. V, 2). Non dixit: Si quis viderit,

409 adulteravit; sed: Si quis ad concupiscendum viderit, non aspectum obligavit, sed affectum quaesivit. Bonus tamen pudor, qui ipsos corporis oculos sic premere consuevit, ut saepe non videamus etiam quod videmus. Etenim specie aspicere videmur, quidquid occurrerit; sed si non misceatur animi intentio, hic quoque secundum carnis officium noster aspectus vanescit; ita plus videmus animo, quam corpore. 71. Et si viderit caro ignem, non alligemus ignem in sinu, hoc est, in secreto mentis, animique arcano. Non implicemus ignem hunc ossibus, non ipsi nobis nodos injiciamus; non misceamus sermonem aliquem cum hujusmodi, unde exaestuet ignis adulterinus. Sermo juvenculae nodus adolescentium est: verba adolescentis vincula sunt amoris. 72. Vidit hunc ignem Joseph, quando eum adulterii cupida mulier allocuta est (Gen. XXXIX, 7); voluit eum capere sermone, misit laqueos labiorum suorum, sed pudicum virum ligare non potuit. Solvit enim vincula mulieris vox pudoris, sermo gravitatis, habena cautelae, fidei custodia, castimoniae disciplina. Capere igitur eum retibus suis impudica non potuit: misit manum, et apprehendit vestem ejus, ut nodo stringeret. Verba petulantis mulieris cupiditatum retia sunt, manus ejus amoris nodus est (Prov. VII, 21): sed nec retibus capi potuit mens pudica, nec nodo: excussa vestis, solutus est nodus; et ideo quia non alligavit ignem in sinu mentis suae, non combussit corpus suum. 73. [Alias cap. XIV.] Vides ergo, quia animus noster culpae est auctor? Itaque innocens caro, sed plerumque peccati ministra. Ergo non te vincat formae concupiscentia. Multa retia tenduntur a diabolo, multi laquei. Oculus meretricis laqueus amatoris est. Ipsi nobis oculi nostri retia sunt; et ideo scriptum est: Neque capiaris oculis tuis (Prov. VI, 25). Ipsi nobis ergo tendimus retia, quibus involvimur et implicamur. Ipsi nobis vincula nectimus, sicut legimus: Quia vinculis peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. VI, 2). 74. Et ideo transeamus ignem adolescentiae, ardoremque juvenilis aetatis: transeamus aquam, non remaneamus in aqua; ne flumina nos profunda concludant. Transeamus magis, ut et nos dicamus: Torrentem pertransivit anima nostra (Psal. CXXIII, 5); qui enim transit, salvus est. Denique Dominus sic ait: Si transeas per aquam, tecum sum, flumina te non concludent (Esai. XLIII, 2); et Propheta dicit: Vidi impium superexaltatum ultra cedros Libani: et transivi, et ecce non erat (Psal. XXXVI, 35, 36). Transi saecularia, et cecidisse aspicies altitudines impiorum. Moyses quoque transiens saecularia flumina, vidit visum magnum, et ait: Transiens videbo hoc visum (Exod. III, 3); si enim fuisset in corporis vitiis et saeculi istius lubricis voluptatibus, tanta non vidisset mysteria. 75. Transeamus ergo et nos ignem hunc libidinis, quem timens Paulus, sed nobis timens, qui castigando corpus suum, fecerat ut jam

410 non timeret sibi, dicit nobis: Fugite fornicationem (I Cor. VI, 18). Fugiamus ergo tamquam sequentem, quae non post nos, sed in nobis sequitur nosmetipsos. Ergo videamus diligenter, ne dum illam fugimus, nobiscum eam portemus. Volumus enim plerumque fugere, sed si non penitus eam de nostro excutimus animo, tollimus eam magis, quam relinquimus. Transiliamus ergo eam, ne nobis dicatur: Ambulate in igne flammae vestrae, quem accendistis vobis (Esai. L, 11). Quoniam sicut ille qui alligat ignem in sinu vestimenta comburit (Prov. VI, 27); sic qui ambulat super ignem, pedes comburat necesse est; quoniam scriptum est: Ambulabit quis super carbones ignis, pedes autem non comburet (Prov. I, 28)? 76. Gravis ignis est, et ideo non demus illi alimenta luxuriae. Pascitur libido conviviis, nutritur deliciis, vino accenditur, ebrietate inflammatur. Graviora his sunt fomenta verborum, quae vino quodam Sodomitanae vitis mentem inebriant. Caveamus tamen et hujus abundantiam vini; ubi enim caro inebriatur, mens titubat, animus vacillat, cor fluctuat. Et ideo ad utrumque utile praeceptum est, quo monetur Timotheus: vino modico utere propter frequentes tuas infirmitates (I Tim. V, 23). Cum calet corpus, trahit vaporem: cum alget morbi frigore caro, refrigeratur anima tua: cum dolet corpus tuum, tristis est mens tua, sed tristitia tua in gaudium veniet. 77. Noli ergo timere si manducetur caro tua, anima tua non devoratur. Ideo David non timere se dicit; quia carnem ejus, non animam inimici edebant, sicut legimus: Dum appropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas: qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt, et ceciderunt (Psal. XXVI, 2). Ruinam igitur solam facit sibi serpens; ideo serpenti traditur, qui a serpente elisus est; ut quem dejecit, hunc erigat: et fiat ruina serpentis hominis resurrectio. Satanam autem corporalis hujus contritionis et carnalis auctorem debilitatis Scriptura ostendit, Paulo dicente: Datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet, ut non extollar (II Cor. XII, 7). Sic ergo curare Paulus didicit, quemadmodum ipse sanatus est. CAPUT XV.

Rediens a digressione, quid sit venire in virga vel in spiritu mansuetudinis docet. Sequestrandum graviter lapsum, sed eum Apostoli exemplo sacris reddendum, ubi piae plebis oratione atque lacrymis fuerit expiatus. Expurgari vetus fermentum, cum litterae durities mollioris explicationis farina temperatur. Quomodo Ecclesiae farina omnes conspergi ac cibo charitatis pasci debeant; ne similes evadant invidi illius fratris, quem aemulantur Novatiani, quorum tumor illic notatur.

78. Bonus itaque doctor dum promittit alterum de duobus, utrumque donavit. Venit in virga, quia a communione sacra convictum removit. Et bene dicitur tradi satanae, qui separatur a Christi corpore. Venit

411 etiam in charitate, spirituque mansuetudinis, vel quia sic tradidit, ut spiritum ejus salvum faceret, vel quia eum quem ante sequestraverat postea sacramentis reddidit. 79. Nam et sequestrari oportet graviter lapsum, ne modicum fermentum totam massam corrumpat: et expurgandum est vetus fermentum, vel in singulis vetus homo, hoc est, exterior homo cum actibus suis, vel in populo inveteratus peccatis, vitiisque concretus. Et bene dixit expurgandum, non projiciendum: quod enim expurgatur, non totum judicatur inutile; ideo enim purgatur, ut utile ab inutili separetur: quod autem projicitur, nihil in se utile habere creditur. 80. [Alias cap. XV.] Jam tunc igitur Apostolus reddendum sacramentis judicavit coelestibus, si purgari se ipse vellet. Et bene ait: Expurgate; velut enim operibus quibusdam totius populi purgatur, et plebis lacrymis abluitur, qui orationibus et fletibus plebis redimitur a peccato, et in homine mundatur interiore. Donavit enim Christus Ecclesiae suae, ut unum per omnes redimeret, quae Domini Jesu meruit adventum, ut per unum omnes redimerentur. 81. Hic sensus Pauli est, quem verba obscuriorem faciunt. Consideremus ipsum Apostoli sermonem: Expurgate, inquit, vetus fermentum; ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi (I Cor. V, 7). Sive quod tota Ecclesia suscipiat onus peccatoris, cui compatiendum et fletu, et oratione, et dolore est: et quasi fermento ejus se totam conspergat; ut per universos ea quae superflua sunt in aliquo poenitentiam agente, virilis misericordiae aut compassionis velut collativa quadam admixtione, purgentur. Sive ut illa mulier Evangelica docet (Luc. XIII, 21), quae typum praetendit Ecclesiae, eo quod fermentum abscondat in farina sua, donec fermentetur totum; ut mundum omne sumatur. 82. Docuit me Dominus in Evangelio quid sit fermentum, dicens: Non intelligitis quia non de pane dixi: Attendite a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum (Matth. XVI, 11)? Tunc, inquit, intellexerunt quia non dixit a panibus, sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum attenderent sibi. Hoc ergo fermentum, hoc est, doctrinam Pharisaeorum,

412 et disputationem Sadducaeorum abscondit Ecclesia in farina sua; cum litteram legis duriorem spiritali interpretatione mollivit, et velut mola quadam suae disputationis infregit, proferens velut de folliculis litterarum mysteriorum interna secreta, et resurrectionis fidem astruens; qua Dei misericordia praedicatur, qua reparari vita creditur mortuorum. 83. Non absurda autem videtur ad hunc locum assumptio comparationis hujus. Siquidem regnum coelorum est peccatoris redemptio: et ideo farina Ecclesiae conspergamur omnes boni et mali, ut simus omnes nova conspersio. Ne quis autem vereretur, ne fermenti vitiosioris admixtio massam decoloraret, ideo dixit: Ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi (I Cor. V, 7); hoc est, tales conspersio vos reddet, qualis erat innocentiae vestrae pura sinceritas. Ita si misereamur, non fuscamur peccato alieno: sed redemptionem ejus acquirimus nostrae gratiae; ut qualis erat puritas, perseveret. Et ideo addidit: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus (Ibid.), hoc est, passio Domini omnibus profuit, et peccatoribus donavit redemptionem, quos flagitii poenituit admissi. 84. Itaque epulemur bonum cibum, poenitentiam gerentes, laeti redemptione; nullus enim cibus est benevolentia et pietate dulcior: epulis nostris atque laetitiae nulla de peccatore servato invidia admisceatur; ne se ipse a domo Patris, quemadmodum expositus in Evangelio invidus ille frater, excludat, qui fratrem receptum doluit, quem in perpetuum gaudebat exclusum (Luc. XV, 28). 85. Cujus vos similes esse, Novatiani, non potestis negare, qui ideo, ut dicitis, in Ecclesiam non convenitis, quia per poenitentiam tributa spes fuerat his qui lapsi sunt, revertendi. Sed hoc praetentum est specie. Caeterum episcopatus amissi dolore succensus Novatianus schisma composuit. 86. Sed non intelligitis quia de vobis quoque prophetavit Apostolus, et vobis dicit: Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis; ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit (I Cor. V, 2)? Utique tunc penitus tollitur, cum aboletur peccatum ejus; non enim excludendum ab Ecclesia dicit Apostolus, qui suadet esse purgandum.

413 CAPUT XVI.

Novatiani cum Apostolo comparantur. Quam pulchre illis conveniat Domini verbum: Nescitis cujus spiritus estis. Poenitentiae studium ab eis exstingui, dum ejus fructum e medio tollunt. Hoc pacto Christi promissis privari peccatores; qui tamen non cito admittendi ad mysteria. Denique poenitentium quorumdam exempla proponuntur.

87. Cum igitur apostolus peccatum remiserit, qua vos auctoritate dimittendum negatis? Quis reverentior Christi, Novatianus, an Paulus? Sed noverat Paulus Dominum misericordem; noverat Dominum Jesum severitate magis discipulorum offensum, quam misericordia (II Cor. II, 10). 88. Denique Jacobum et Joannem dicentes quod ignem de coelo peterent, qui consumeret eos, qui Dominum recipere nolebant, confutavit Jesus dicens: Nescitis cujus spiritus estis; Filius enim hominis non venit animas hominum perdere, sed salvas facere (Luc. IX, 55, 56). Et illis quidem dixit: Nescitis cujus spiritus estis, qui ipsius erant spiritus; vobis autem dicit: Non estis spiritus mei, qui meam clementiam non tenetis, qui meam refutatis misericordiam; qui excluditis poenitentiam, quam ego per apostolos meos praedicari volui in nomine meo. 89. Frustra enim dicitis vos praedicare poenitentiam, qui tollitis fructum poenitentiae (Luc. XXIV, 47). Homines enim ad aliquod studium aut praemiis aut fructibus incitantur: omne autem studium torpescit dilatione. Et ideo Dominus ut praesentium fructu cumularetur devotio discipulorum,

414 dixit quoniam qui dimisisset omnia sua, et Deum secutus esset, septies tantum reciperet et hic et in futurum (Matth. XIX, 29). Prius hic promisit, ut fastidia dilationis auferret: addidit et in futurum, ut hic disceres credere in futurum quoque solvenda tibi praemia. Remuneratio igitur praesentium, testimonium futurorum est. 90. Si quis igitur occulta crimina habens, propter Christum tamen studiose poenitentiam egerit; quomodo ista recipit, si ei communio non refunditur? Volo veniam reus speret, petat eam lacrymis, petat gemitibus, petat populi totius fletibus; ut ignoscatur, obsecret: et cum secundo et tertio fuerit dilata ejus communio, credat remissius se supplicasse, fletus augeat, miserabilior postea revertatur, teneat pedes brachiis, osculetur osculis, lavet fletibus, nec dimittat; ut de ipso dicat Dominus Jesus: Remissa sunt peccata ejus multa; quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47). 91. Cognovi quosdam in poenitentia sulcasse vultum lacrymis, exarasse continuis fletibus genas, stravisse corpus suum calcandum omnibus; jejuno ore semper et pallido, mortis speciem spiranti in corpore praetulisse. CAPUT XVII.

Severitati pietatem addendam esse, quod Apostolus praestitisse ostenditur in Corinthio. Hunc baptismate contra Novatianorum cavillos initiatum fuisse astruitur. Quibus additur non destructionem, sed castigationem carnis, per vocem interitum significari, quod etiam terrae similitudine confirmatur.

92. Quid exspectamus ut mortui mereantur veniam, qui mortem sibi intulerunt,

415 cum viverent? Satis est, inquit, ei qui talis est, objurgatio haec quae fit a pluribus; ita ut e contrario magis donetis et consolemini; ne forte abundantiore tristitia absorbeatur (II Cor. II, 6). Si satis ad condemnationem est objurgatio, quae fit a pluribus, satis est quoque ad remissionem peccati obsecratio, quae fit a pluribus. Moralis magister et nostrae fragilitatis conscius, et pietatis divinae interpres, vult donari peccatum, vult consolationem adhiberi; ne tristitia poenitentem taedio longae dilationis absorbeat. 93. Ideo ergo donavit apostolus, nec solum donavit, sed etiam confirmari in eum charitatem voluit. Qui charus est, non habet duritiam, sed mansuetudinem. Nec solum donavit ipse, sed voluit etiam omnes donare, et se propter alios donasse dixit; ne multi propter unum diutius contristarentur. Si cui, inquit, donastis, et ego; nam et ego propter vos in persona Christi, ut non circumveniamur a Satana; nec enim versutias ejus ignoramus (Ibid., 10). Recte potest serpentem cavere, qui ejus potest versutias non ignorare, quae multae ad nocendum sunt. Vult semper nocere, semper circumvenire; ut mortem inferat: sed debemus cavere ne remedium nostrum fiat ejus triumphus; circumvenimur enim ab eo, si per nimiam tristitiam pereat, qui potest liberari per indulgentiam. 94.

Et ut sciremus quia de baptizato dicit, addidit: Scripsi vobis in epistola, ne commisceamini fornicariis hujus mundi (I Cor. V, 9). Et infra subjunxit: Nunc autem scripsi vobis, non commisceri, si quis frater nominatur fornicator,

416 aut avarus, aut idolis serviens (Ibid., 11). Quos simul junxit ad poenam, simul voluit etiam ad veniam pertinere. Si quis autem talis est, inquit, cum hoc nec cibum sumas (Ibid.). Quam severus pertinacibus, quam indulgens rogantibus! Adversum illos Christi armatur injuria, his Christi invocatio suffragatur.

95. At ne quis forte eo moveatur, quia scriptum est: Tradidi hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis (Ibid., 5), et dicat: Quomodo potuit ad veniam pertinere, cujus omnis interierat caro; cum manifestum sit in utroque redemptum hominem, in utroque salvari: neque animam sine carne, neque carnem sine anima, cum sibi sint gestorum operum consortiis copulatae, sine consortio vel poenae esse vel praemii? Is sibi responsum hoc habeat, quod interitus non consummatam absumptionem carnis significet, sed castigationem. Sicut enim mortuus peccato, Deo vivit: ita illecebrae carnis intereunt, et cupiditatibus suis moritur caro: ut castitati caeterisque bonis operibus reviviscat. 96. Et quod aptius exemplum, quam de matre sumamus? Namque ipsa de qua assumpti sumus, terra, intermisso exercitio cultuque, videtur deserta: et aut vinetis quibus consitus est ager, aut oleis moritur; succum tamen proprium velut quamdam sui animam non amittit. Denique repetita cultione, et creditis seminibus, quibus habilis aestimatur, feracior assurgit fructibus. Non ergo alienum si etiam nostra caro interire sic dicitur; ut repressa magis, quam absumpta credatur.

LIBER SECUNDUS.Recensere

415 CAPUT PRIMUM.

Ambrosius libri superioris praeceptis nova subtexurus, necessitatem mature agendi poenitentiam allegorice insinuat, quam et suadet agendam: deinde illius forma in Apostolo imitationi proposita, varios ejusdem fructus strictim proponit.

1.

Etsi non pauca quae ad cohortationem poenitentiae proficiant, scripta sint in libro superiore; tamen cum adjici possint complura, ne velut semesas verborum nostrorum epulas reliquisse videamur, inceptum persequamur convivium.

2. Agenda est enim poenitentia non solum sollicite, sed etiam mature: ne forte Evangelicus ille paterfamilias qui arborem ficum plantavit in vinea sua, veniat; et quaerens fructum in ea, si non invenerit, dicat cultori vineae: Succide illam. Ut quid etiam terram occupat (Luc. XIII, 7)? Et nisi cultor vineae interveniat dicens: Domine, remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam; et mittam cophinum stercoris: et si

416 quidem fecerit fructum; sin autem, excidatur ficulnea (Ibid., 8, 9). 3. Stercoremus ergo et nos agrum hunc quem possidemus, et imitemur laboriosos agricolas, quos non pudet fimo pingui satiare terram, et immundo cinere agrum aspergere, ut fructus uberiores colligant. 4. Et quemadmodum stercoremus, docet Apostolus dicens: Et aestimo omnia ut stercora, ut Christum lucrifaciam (Philip. III, 8); qui per infamiam et bonam famam meruit Christo placere. Legerat enim quod Abraham dum se stercus et cinerem fatetur, summa humilitate invenit Dei gratiam (Gen. XVIII, 3). Legerat quod Job in stercore sedens omnia quae amiserat, recuperavit (Job. XXIV). Legerat prophetante David, quod Deus de terra suscitat inopem, et de stercore erigit pauperem (Psal. CXII, 7). 5. Et nos ergo non erubescamus fateri Domino peccata nostra? Pudor est ut unusquisque crimina sua prodat: sed ille pudor agrum suum arat, spinas tollit perpetuas, sentes amputat, fructus adolet, quos inter mortuos

417 esse credebat. Sequere illum qui bene arando agrum suum, fructus quaesivit aeternos. Maledicimur, inquit, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus (I Cor. IV, 12, 13). Si et tu sic araveris, seminabis spiritalia. Ara, ut peccatum auferas, fructum acquiras. Ille aravit, ut persecutoris in se eradicaret affectum. Quid plus potuit nobis conferre Christus ad studium correctionis, quam ut converteret, et daret nobis ex persecutore doctorem? CAPUT II.

Apostolicum locum ab haereticis contra poenitentiam objectum solvit, eumque de baptismatis iteratione intelligendum cum singularum illius partium expositione, tum praemissa ibidem legalium baptismatum mentione ostendit; quamvis subjungat eo quoque illum posse referri, ut quod impossibile sit hominibus, Deo impossibile nequaquam habeatur.

6. Cum igitur tam evidenti et ipsius Apostoli, et scriptorum ejus exemplo redarguantur, tamen adhuc obniti volunt, et auctoritatem aiunt Apostolicae sibi suffragari sententiae, allegantes scriptum ad Hebraeos: Impossibile est enim hos qui semel illuminati sunt, et gustaverunt donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, et bonum gustaverunt Dei verbum, virtutesque futuri saeculi, lapsos iterum renovari in poenitentiam, rursus crucifigentes Filium Dei, et ostentatione triumphantes (Heb. VI, 4 et seq.). 7. Numquid Paulus adversus factum suum praedicare potuit? Donavit Corinthio peccatum per poenitentiam (II Cor. II, 10); quomodo hic potuit sententiam suam ipse reprehendere? Ergo quia non potuit quod aedificaverat destruere, non contrarium dixisse eum, sed diversum advertimus. Quod enim contrarium est, se ipsum impugnat: quod diversum est, distinctam solet habere rationem. Ita autem contrarium non est, ut alterum suffragetur alteri. Etenim quia de remittenda praedicavit poenitentia, debuit et de iis qui iterandum putant baptismum, non silere: et prius sollicitudinem nobis auferri oportuit, ut sciremus etiam post baptismum, si qui peccarent, donari eis posse peccatum; ne spe veniae destitutos iterandi baptismatis opinio vana perverteret: deinde iterandum non esse baptisma rationabili disputatione suadendum fuit. 8. De baptismate autem dictum verba ipsa declarant, quibus significavit impossibile esse lapsos renovari in poenitentiam; per lavacrum enim renovamur, per quod renascimur, sicut ipse Paulus dicit: Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum surrexit Christus ex mortuis per gloriam Patris, ita et

418 nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 4). Et alibi: Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est (Ephes. IV, 23, 24). Et alibi: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Psal. CII, 3): quod etiam aquila, cum fuerit mortua, ex suis reliquiis renascitur, sicut per baptismatis sacramentum, cum fuerimus peccato mortui, renascimur Deo, ac reformamur. Unum ergo baptisma docet, sicut alibi: Una fides; unum, inquit, baptisma (Ephes. IV, 5). 9. Illud quoque evidens, quod in eo qui baptizatur, crucifigitur Filius Dei; quia non potuit caro nostra abolere peccatum, nisi crucifixa esset in Christo Jesu. Denique scriptum est, quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in mortem ipsius baptizati sumus (Rom. VI, 3). Et infra: Si enim complantati sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus, scientes quia vetus homo noster simul confixus est cruci (Ibid., 5, 6.). Et ad Colossenses ait: Consepulti ei per baptismum, in quo et consurrexistis (Coloss. II, 12). Quod ideo scriptum est, ut credamus quia ipse crucifigitur in nobis; ut per illum peccata nostra mundentur, ut ipse chirographum nostrum affigat cruci, qui solus potest donare delicta. Ipse in nobis principatus et potestates triumphat; quoniam de ipso scriptum est: Principatus et potestates ostentavit, triumphans eos in semetipso (Coloss. II, 15). 10. Ergo quod ait in hac epistola quae scribitur ad Hebraeos, impossibile esse lapsos renovari in poenitentiam, rursus crucifigentes Filium Dei, et ostentatione triumphantes (Hebr. VI, 6), eo spectat, ut de baptismo dictum credamus, in quo crucifigimus Filium Dei in nobis; ut per illum nobis mundus crucifigatur, qui quadam triumphamus specie, dum similitudinem mortis ejus assumimus, qui principatus et potestates in sua cruce ostentavit ac triumphavit; ut in mortis ejus similitudinem nos quoque de principatibus quorum jugum deponimus, triumphemus. Semel autem crucifixus est Christus, semel peccato mortuus; et ideo unum, non plura baptismata. 11. Quid, quod et supra doctrinam baptismorum praemisit? Et quia multa erant baptismata in lege, merito reprehendit illos qui perfecta dimittant, et principium verbi requirant. Docet nos scire oportere destructa esse universa legis baptismata, unum baptisma esse in Ecclesiae sacramentis. Hortatur autem nos, ut relinquentes initium verbi, ad perfectum tendamus: Et hoc faciemus, inquit, si quidem permiserit Deus (Hebr. VI, 3); non potest enim sine favore Dei aliquis esse perfectus. 12. Possem quidem etiam illud dicere ei, qui hoc de poenitentia dictum putat; quia quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum: et potens est Deus quando vult donare nobis peccata, etiam quae putamus non posse concedi. Et ideo quod nobis impossibile

419 impetratu videtur, Deo donare possibile est. Nam et impossibile videbatur, ut peccatum ablueret aqua: denique Naaman Syrus lepram suam mundari per aquam posse non credidit. Sed quod impossibile erat, fecit Deus esse possibile, qui tantam nobis donavit gratiam (IV Reg. V, 11). Similiter impossibile videbatur per poenitentiam peccata dimitti: concessit hoc Christus apostolis suis, quod ab apostolis ad sacerdotum officia transmissum est (Joan. XX, 22). Factum est igitur possibile quod impossibile videbatur. Sed tamen de baptismo dictum, ne quis iteraret, vera ratione persuadet. CAPUT III.

Superiorem solutionem confirmat proposita ex Evangelio prodigi parabola, cujus singulas partes exponens, easdem contra Novatianas assertiones ita convertit, ut inde necessario deducat etiam gravissimi criminis reo, siquidem digne poenituerit, reconciliationem non denegandam.

13. Neque enim Apostolus contra evidentem Christi doctrinam veniret, qui de peccatore poenitentiam agente comparationem posuit eo quod peregre profectus acceptam a patre omnem substantiam devoraverit vivendo luxuriose, et postea panem patris desideraverit, cum vesceretur siliquis: et meruit stolam, annulum, calceamentum, immolationem quoque vituli, quae speciem habet passionis Dominicae, per quam coeleste sacramentum nobis donatur (Luc. XV, 13 et seq.). 14. Bene dicitur quia peregre profectus est, qui erat a sacris altaribus separatus; hoc est enim ab Jerusalem illa quae in coelo est, civico quodam et domestico sanctorum separari domicilio. Unde et apostolus ait: Ergo jam non estis advenae atque peregrini, sed cives sanctorum et domestici Dei (Ephes. II, 9). 15. Et consumpsit, inquit, substantiam suam. Merito consumpsit eam, cujus fides in operibus claudicabat: Fides enim eorum quae sperantur, substantia est, rerum argumentum non apparentium (Heb. XI, 1). Et bona substantia fides, in qua spei est nostrae patrimonium. 16. Nec mirum si fame peribat, qui divino alimento egebat; cujus desiderio compulsus: Surgam, inquit, et ibo ad patrem meum, et dicam illi: Pater, peccavi in coelum, et coram te (Luc. XV, 18.) Nonne advertitis id evidenter nobis expositum, quod emerendi gratia sacramenti ad precandum impellimur; et hoc auferre vultis, propter quod agitur poenitentia? Tolle gubernatori perveniendi spem, et in mediis fluctibus incertus errabit. Tolle luctatori coronam, lentus jacebit in stadio. Tolle piscatori capiendi efficaciam, desinit jactare retia. Quomodo ergo potest qui famen patitur animae suae, studiosius Deum precari, si sacram desperet alimoniam? 17. Peccavi, inquit, in coelum et coram te.

420 Fatetur utique peccatum ad mortem, ne quem vos agentem cujuslibet criminis poenitentiam jure excludi putaretis; quando is qui in coelum peccavit, vel in regnum coeleste, vel in animam suam, quod est peccatum ad mortem; et peccavit eoram Deo, cui soli dicitur: Tibi soli peccavi et malum coram te feci (Psal. L, 6). 18. Tam cito veniam meretur, ut venienti et adhuc longe posito occurrat pater, osculum tribuat, quod insigne est sacrae pacis: stolam proferri jubeat, quae vestis est nuptialis, quam si quis non habuerit, a convivio nuptiali excluditur: det annulum in manu ejus, quod est fidei pignus, et sancti spiritus signaculum: calceamenta deferri praecipiat (Exod. XII, 11); celebraturus enim pascha Domini, epulaturus agnum, tectum debet adversus omnes incursus bestiarum spiritalium, morsusque serpentis habere vestigium: vitulum praecipiat occidi; quia Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7). Etenim quotiescumque sanguinem Domini sumimus, mortem Domini annuntiamus (I Cor. XI, 26). Sicut ergo semel pro omnibus immolatus est, ita quotiescumque peccata donantur, corporis ejus sacramentum suminus, ut per sanguinem ejus fiat peccatorum remissio (De Poenit., dist. I, c. Potest fieri, § Sicut semel). 19. Ergo evidentissime Domini praedicatione mandatum est etiam gravissimi criminis reis, si ex toto corde, et manifesta confessione peccati poenitentiam gerant, sacramenti coelestis refundendam gratiam. Unde nihil vobis ad excusationem resedisse certum est. CAPUT IV.

Aliam objectionem ex blasphemia in Spiritum sanctum petitam retorquet in ipsos Novatianos; ostenditque per eam blasphemiam intelligi debere fidem non rectam: quod ubi Petri adversus Simonem magum sententia, nec non Evangelico testimonio confirmavit, eosdem haereticos ad reditum in Ecclesiam cohortatur, ac tantam Domini clementiam esse asserit, ut Judae traditori veniam si apud Christum poenituisset, non fuisset denegaturus.

20. Perlatum est tamen ad nos, etiam illud vos objicere solere, quod dicatis scriptum esse: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus: Spiritus autem blasphemiae non remittetur hominibus. Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 31 et seq). Quo exemplo omnis assertio vestra destruitur et absolvitur; scriptum est enim: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus. Cur igitur non remittitis? Cur alligatis vincula, quae non solvitis? Cur nodos nectitis, quos non relaxatis? Remittite caeteris: agite de iis, quos peccantes in Spiritum sanctum Evangelica auctoritate in perpetuum astringi putatis.

421 21. Et tamen quos astringat, consideremus, repetentes superiora lectionis ipsius, ut evidentius comprehendamus. Dicebant Judaei: Hic non ejicit daemonia nisi in Beelzebub principe daemoniorum. Respondit Jesus: Omne regnum divisum contra se destruetur, et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit; si enim Satanas Satanam ejicit, adversum se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus? Quod si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt (Matt. XII, 24 et seq.)? 22. De his utique expressum videmus, qui Dominum Jesum in Beelzebub ejicere daemonia loquebantur, quibus sic respondit Dominus, quod Satanae haereditas in iis esset, qui Satanae compararent Salvatorem omnium, et in regno diaboli constituerent gratiam Christi. Et ut cognosceremus quia de hac dixit blasphemia, adjunxit: Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Hos ergo qui haec loquuntur, negat ad veniam pertinere. 23. Denique (Decr. ca. I, q. 1, cap. Petrus) Petrus Simoni, qui magicae artis consuetudine depravatus, putasset quod gratiam Christi per impositionem manus, atque infusionem Spiritus sancti compararet pecunia, ait: Non est tibi pars, neque sors in hac fide; quia cor tuum non est rectum apud Deum. Poenitentiam itaque age ab hac nequitia tua, et precare Dominum, si forte remittatur tibi haec recordatio cordis tui; in obligatione enim iniquitatis, et amaritudine fellis video te esse (Act. VIII, 21 et seq.). Vides quod hunc magica vanitate blasphemantem in Spiritu sancto Apostolica auctoritate condemnet; et eo magis quia puram conscientiam fidei non habebat: et tamen non interclusit ei spem veniae, quem invitavit ad poenitentiam? 24.

Responsum est igitur a Domino blasphemiae Pharisaeorum; et ideo (De Poenit., dist. I, c. Iis potestatis) his potestatis suae gratiam negat, quae in remissione peccatorum est, qui coelestem ejus potestatem diabolico fultam suffragio vindicarent. Eos quoque asserit diabolico uti spiritu, qui separarent Ecclesiam Domini; ut omnium temporum haereticos et schismaticos comprehenderet, quibus indulgentiam negat, quod omne peccatum circa singulos est, hoc in universos. Soli enim sunt qui volunt solvere Christi gratiam, qui Ecclesiae

422 membra discerpunt, propter quam passus est Dominus Jesus, Spiritusque sanctus datus est nobis.

25. Denique ut sciatis quia de dispersoribus dicit, sic habemus scriptum: Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit (Matt. XII, 30). Et ut sciremus de his dictum, statim subjunxit: Ideo dico vobis: omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemiae non remittetur hominibus (Ibid., 31). Cum dicit: Ideo dico vobis: nonne evidenter hoc prae caeteris a nobis intelligi voluit? Meritoque adjunxit: Arbor bona bonos fructus facit, mala autem arbor malos fructus facit (Matth. VII, 17); congregatio enim mala bonum facere fructum non potest. Arbor itaque congregatio est, fructus bonae arboris filii Ecclesiae sunt. 26. Et ideo revertimini ad Ecclesiam, si qui vos separastis impie. Omnibus enim conversis pollicetur veniam; quia scriptum est: Omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel II, 32). Denique etiam Judaeorum populus qui dicebat de Domino Jesu: Daemonium habet (Joan. VIII, 48); qui dicebat: In Beelzebub ejicit daemonia (Luc. XI, 15); qui crucifixit Dominum Jesum, Petri praedicatione vocatur ad baptismum, ut sceleris tanti merita deponat. 27. [Alias cap. V.] Sed quid mirum (De Poenit., dist. I, c. Iis potestatis, § quid mirum), si salutem negatis aliis, qui vestram recusatis, licet illi nihil differant, qui a vobis poenitentiam petunt. Arbitror enim quod etiam Judas potuisset tanta Dei miseratione non excludi a venia, si poenitentiam non apud Judaeos, sed apud Christum egisset. Peccavi, inquit, quod tradiderim sanguinem justum (Matth. XXVII, 54). Responderunt: Quid ad nos? Tu videris. Quae vox alia vestra est, cum etiam minoris peccati reus vobis factum proprium confitetur? Quid respondetis aliud, nisi hoc: Quid ad nos? Tu videris. Hunc sermonem laqueus sequitur: eo feraliore poena, quo culpa est minor. 28. Sed si isti non convertuntur, vel vos revertimini, qui lapsu vario de innocentiae fideique praecelso fastigio decidistis. Bonum dominum habemus, qui velit donare omnibus, qui te per prophetam vocavit dicens: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates; et memor non ero: tu autem memor esto, et judicemur (Esai. XLIII, 25).

423 CAPUT V.

Quod Simoni mago veniam a Petro affirmate promissam negant, refertur primo eum apostolum propter cognitam magi illius perfidiam dubia locutione uti potuisse: secundo autem apte ad causam per adverbium forte affirmationem etiam significari ex pluribus veteris Testamenti locis, ex profanorum auctorum usu, denique ex ipsis evangelistis confirmatur. Deinde addit apostolos poenitentiam cujus a Davide fructus ostenduntur, ad nos transmisisse. Postremo exemplum adducit Ephraemitarum, ad quorum instar poenitentiam nostram agendam tradit, ut ei divina misericordia et sacramenta concedantur.

29.

Referunt tamen quaestionem de verbis apostoli Petri. Quia dixit: Ne forte (Act. VIII, 22), putant non confirmasse Petrum, ut agenti poenitentiam peccatum remitteretur. Sed considerent de quo loquatur, hoc est, de Simone, qui non ex fide crederet, sed dolum cogitaret. Denique et Dominus dicenti ei, cujus non plenam sinceritatem videret: Sequar te, ait: Vulpes foveas habent (Matth. VIII, 20). Quem ergo Dominus ante baptismum prohibuit sequi, quoniam fraudulentum videbat; miraris si post baptismum praevaricantem non absolvit apostolus, quem in obligatione iniquitatis manere pronuntiavit?

30. Sed hoc illis responsum sit. Ego autem nec Petrum dubitasse dico, nec verbi unius praejudicio tantam causam strangulandam arbitror. Nam si putant dubitasse Petrum, numquid et Deus dubitavit? qui ait ad Jeremiam Prophetam: Sta in atrio domus Domini, et responsum dabis omni Judae, iis qui veniunt adorare in domo Domini, omnia verba quae constitui tibi respondere illis, noli auferre verbum: forsitan audient, et avertentur (Jerem. XXVI, 2, 3). Dicant ergo et Deum ignorasse quid esset futurum. 31. Sed non ignorantia eo verbo exprimitur, sed in Scripturis divinis frequens hujusmodi consuetudo advertitur; eo quod simplex sit elocutio. Siquidem et ad Ezechielem dicit Dominus: Fili hominis, mittam ego te ad domum Israel, ad eos qui me exacerbaverunt ipsi, et patres eorum usque in hodiernum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus, si forte audient et terrebuntur (Ezech. II, 4, 5). Nesciebat ergo eos posse aut non posse converti? Non ergo semper dubitantis ista est elocutio. 32. Denique ipsi sapientes saeculi, qui omnem

424 gloriam suam statuunt in expressione verborum, quod Latine forte dicimus, Graece τάχα non ubique pro dubitatione posuerunt. Aiunt itaque dixisse primum suorum poetam Ἦ τάχα χήρα ἔσομαι, quod est: Cito vidua ero. Et alibi: τάχα γάρ σε κατακτανέουσιν Ἀχαιοὶ πάντες ἐφορμηθέντες (Homer. lib. III Iliad.). Non enim dubitaret in omnibus simul insurgentibus, unum facile ab universis posse prosterni. 33. Sed nos nostris magis quam alienis utamur. Denique habes in Evangelio quia ipse Filius de Patre ait (cum misisset servos ad vineam suam, et occidissent). dixisse Patrem: Mittam Filium meum dilectissimum, forsitan ipsum verebuntur (Matth. XXI, 37). Et alibi ex sua persona Filius ait: Neque me scitis, neque Patrem meum. Si enim me sciretis, et Patrem meum forsitan sciretis (Joan. VIII, 19). 34. Si ergo his verbis usus est Petrus, quibus Deus usus est sine praejudicio scientiae suae; cur non accipiamus et Petrum his usum sermonibus sine suae fidei praejudicio? Neque enim poterat dubitare de Christi munere, qui sibi solvendorum peccatorum dederat potestatem (Matth. XVI, 19); praesertim cum versutiis haereticorum locum non deberet relinquere, qui ideo volunt spem hominum destituere, ut iterandi baptismatis apud desperantes facilius inducant persuasionem. 35. Sed apostoli hoc habentes, secundum Christi magisterium poenitentiam docuerunt; spoponderunt veniam, culpam relaxaverunt, sicut et docuit David dicens: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 1, 2). Utrumque enim beatum dixit, et cujus iniquitas remittitur per lavacrum, et cujus peccatum tegitur operibus bonis. Qui enim agit poenitentiam, non solum diluere lacrymis debet peccatum suum, sed etiam emendatioribus factis operire et tegere delicta superiora, ut non ei imputetur peccatum (De Poenit., dist. I, c. Iis potestatis, § Qui agit). 36. Ergo tegamus lapsus nostros posterioribus factis, mundemus fletibus; ut audiat nos Dominus Deus noster ingemiscentes, sicut audivit lacrymantem Ephraem, quemadmodum scriptum est, dicente Deo: Audiens audivi Ephraem lacrymantem (Jerem. XXXI, 18). Et ipsa verba Ephraem lamentantis expressit dicens: Castigasti me, et castigatus sum, sicut vitulus non sum edoctus (Ibid.). Vitulus enim ludit, et praesepia deserit; et ideo Ephraem sicut vitulus non est edoctus, longe positus a praesepi, quia praesepe Domini deseruit,

425 et Jeroboam secutus, vitulos adoravit (Tob. I, 5), quod prophetia futurum per Aaron indicaverat, sic lapsurum populum Judaeorum. Ideoque agens poenitentiam dicit: Converte me, et convertar; quia tu es Dominus Deus meus. Quia in novissimo captivitatis meae poenitentiam egi: et postquam cognovi, ingemui super dies confusionis, et subjectus sum tibi; quia accepi opprobrium, et demonstravi te (Jerem. XXXI, 19). 37. [Alias cap. VI.] Advertimus quomodo agenda sit poenitentia, quibus sermonibus, quibus fletibus; ut peccati dies, dies confusionis appelletur; confusio est enim, quando Christus negatur. 38. Et ideo subjiciamus nos Deo, et non subditi simus peccato: et delictorum nostrorum memoriam recensentes, tamquam opprobrium crubescamus; non velut quamdam gloriam praedicemus, sicut quidam expugnata pudicitia, et oppressa justitia gloriantur: et tanta fiat conversio, ut qui Deum non agnoscebamus, ipsi eum jam aliis demonstremus: motus autem Dominus tali conversione nostra, respondeat: A juventute mea dilectus mihi est filius Ephraem, puer in deliciis; quoniam eo quod sermones mei in ipso sunt, memoria memor ero ejus; propterea festinavi super illum, misericordia miserebor ejus, dicit Dominus (Jerem. XXXI, 20). 39. Quam autem misericordiam nobis polliceatur, infra ostendit dicens: Inebriavi omnem animam sitientem, et omnem animam esurientem satiavi. Ideo exsurrexi, et vidi, et somnus meus mihi dulcis est (Ibid., 25, 26). Advertimus quod peccantibus Dominus sacramenta promittat sua; et ideo omnes convertamur ad Dominum. CAPUT VI.

A fide vel innocentia lapsos denuo hortaturus ad poenitendum, ex Esaia quid eos a Deo exspectare, quidve ipsosmet praestare oporteat, docet. Hinc memorata Christi adversus Judaeos proverbiali reprehensione, per ejus occasionem saltationes et choreas perstringens, idem proverbium ad spiritalem traducit intellectum. Deinde ex Jeremia poenitentiam suscipiente pro Jerusalem, quas conditiones ea virtus requirat, aperit. Denique ut quantae sit efficaciae haec illa medicina, clarius exhibeat, qui eadem vel pro se vel pro aliis uti voluerint, multos numerat.

40. Sed si isti non convertuntur, vel vos revertimini, qui lapsu vario de innocentiae fideique praecelso fastigio decidistis. Bonum Dominum habemus qui velit donare omnibus, qui te per prophetam vocavit dicens: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero: tu autem memor esto, ut judicemur (Esai. XLIII, 25). Ego, inquit, memor non ero: tu autem memor esto,

426 hoc est: Non revoco illa, quaecumque delicta donavi tibi, velut quadam oblivione tecta sint: tu autem memor esto. Ego, inquit, memor non ero propter gratiam, tu memor esto propter correctionem: memor esto, ut scias donatum esse peccatum; ne glorieris quasi innocens, ne te justificando, plus ingraves: sed si vis justificari, fatere delictum tuum. Solvit enim criminum nexus verecunda confessio peccatorum. 41. Vides quid a te exigat Deus tuus, ut memor sis ejus quam accepisti gratiae, et non glorieris quasi non acceperis. Vides qua remissionis pollicitatione te provocet ad confitendum: vide ne reluctando mandatis coelestibus, in indevotionem Judaeorum incidias, quibus dicit Dominus Jesus: Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis (Luc. VII, 32). 42. Vilis sermo, sed non vile mysterium. Et ideo cavendum ne quis vulgari quadam sermonis hujus deceptus interpretatione, putet nobis saltationis lubricae histrionicos motus, et scenae deliramenta mandari; haec etiam in adolescentula aetate vitiosa sunt: sed saltationem mandavit, quam saltavit David ante arcam Domini. Totum enim decet, quidquid defertur religioni; ut nullum obsequium quod proficiat ad cultum et observantiam Christi, erubescamus. 43. Non ergo illa deliciarum comes, atque luxuriae praedicatur saltatio, sed qua unusquisque corpus attollat impigrum, nec humi pigra jacere membra, vel tardis sinat torpere vestigiis. Saltabat spiritaliter Paulus, cum se pro nobis extenderet, et posteriora obliviscens, priora appetens, contenderet ad bravium Christi. Tu quoque cum ad baptismum venis, manus elevare, pedes quibus ad aeterna conscendas, velociores habere moneris (Phil. III, 13, 14). Haec saltatio fidei socia, gratiae comes. 44. Hoc est ergo mysterium: Cantavimus vobis, novi utique canticum Testamenti: et non saltastis, hoc est, non elevastis animam ad spiritalem gratiam. Lamentavimus, et non plorastis, hoc est, non egistis poenitentiam. Et ideo derelictus est Judaeorum populus; quia nec egit poenitentiam, et gratiam refutavit. Per Joannem poenitentia, per Christum gratia. Istam quasi Dominus donat, illam quasi servus annuntiat. Utrumque igitur Ecclesia custodit, ut et consequatur gratiam, et non abjiciat poenitentiam; gratia enim munus largientis est, poenitentia delinquentis remedium. 45. Scivit Jeremias magnum remedium esse poenitentiae, quam in Threnis suis suscepit pro Jerusalem, et ipsam inducit agentem Jerusalem

427 dicens: Plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus, nec est qui consoletur eam ab omnibus qui diligunt eam. Viae Sion lugent (Thren. I, 2). Et adjecit: In his ergo fleo, oculi mei caligaverunt a fletu, quia elongavit a me, qui me consolabatur (Thren. I, 16). Advertimus quod hunc malorum suorum acerbissimum cumulum arbitrabatur, quia deerat qui consolaretur moerentem. Quomodo ergo vos ipsam consolationem aufertis, qui spem relaxandae negatis poenitentiae? 46. Sed audiant qui agunt poenitentiam, quomodo agere debeant, quo studio, quo affectu, qua mentis intentione, qua intimorum concussione viscerum, qua cordis conversione: Vide, inquit, Domine, quia tribulor, venter meus turbatus est a fletu meo, conversum est cor meum in me (Ibid., 20). 47. Cognovisti intentionem animi, fidem mentis cognosce, et habitum corporis. Sederunt, inquit, in terra, tacuerunt seniores filiae Sion, et imposuerunt terram super caput suum, praecinxerunt se cilicio, deduxerunt in terram principes, virgines Jerusalem defecerunt in lacrymis, oculi mei caligaverunt, turbatus est venter meus, effusa est in terra gloria mea (Thren. II, 10, 11). 48. Sic flevit et Ninive populus, et denuntiatum excidium civitatis evasit (Jonae III, 5); tanta est enim poenitentiae medicina, ut mutare videatur suam Deus sententiam. In te est igitur ut evadas: vult rogari Dominus, vult de se sperari, vult sibi supplicari. Homo es, et vis rogari, ut ignoscas, et putas Deum tibi non roganti ignoscere? 49. Ipse Dominus Jerusalem flevit (Luc. XIX, 41), ut quia ipsa flere nolebat, Domini lacrymis ad veniam pertineret. Ipse nos flere vult, ut evadere possimus, sicut habes scriptum in Evangelio: Filiae Jerusalem, nolite me flere, sed vos ipsas flete (Luc. XXIII, 28). 50. Flevit David, et meruit ut mortem populi pereuntis divina removeret misericordia (II Reg. XXIV, 10); quando tribus sibi propositis optionibus, eam tamen in qua majorem Domini miserationem experiretur, elegit. Quid erubescis tu peccata tua flere; cum Deus etiam prophetas jusserit flere pro populis? 51. Denique et Ezechiel jussus est flere Jerusalem, et accepit librum, in cujus capite scripta erat: Lamentatio, et melos et vae (Ezech. II, 9), duo tristia et unum delectabile; quoniam ille salvus erit in futurum, qui in hoc saeculo plus fleverit: Cor enim sapientium in domo luctus, et cor stultorum in domo epularum (Eccl. VII, 5). Et ipse Dominus ait: Beati qui nunc fletis; quia ridebitis (Luc. VI, 21).

428 CAPUT VII.

Ad flenda et confitenda peccata hortatur, asserens peccatoris et Ecclesiae lacrymis Christum excitari, ut illum justificet: quod accommodata Lazari suscitati historia mire illustrat. Ubi postquam ostendit Novatianos Judaeorum de interficiendo Lazaro cogitantium successores esse, perfectam cujuscumque peccati justificationem per odorem unguenti a Maria in Christi pedes effusi expressam docet: rursusque eosdem haereticos in Judae, cum caeteri gauderent, invidentis persona signatos monstrat.

52.

Fleamus igitur ad tempus, ut exsultemus in aeternum. Timeamus Dominum, praeveniamus eum confitendo peccata nostra, corrigamus lapsus nostros, emendemus errorem; ne et de nobis dicatur: Heu me, anima mea! quia periit reverens a terra, et qui corrigat in hominibus non est (Mich. VII, 2).

53. Quid vereris apud bonum dominum tuas iniquitates fateri? Dic, inquit, iniquitatis tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26). Adhuc reo culpae justificationis praemia proponuntur; ille enim justificatur, qui proprium crimen sponte agnoverit: denique justus in exordio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Novit omnia Dominus, sed exspectat vocem tuam; non ut puniat, sed ut ignoscat: non vult ut insultet tibi diabolus, et celantem peccata tua arguat. Praeveni accusatorem tuum: si te ipse accusaveris, accusatorem nullum timebis: si te detuleris ipse, etsi mortuus fueris, revivisces. 54. Veniet ad monumentum tuum Christus, et si viderit flere pro te Martham boni feminam ministerii, flere Mariam quae attente audiebat verbum Dei, sicut sancta Ecclesia quae optimam partem sibi elegit; movebitur misericordia, cum viderit in tuo obitu lacrymas plurimorum, et dicet: Ubi posuistis eum (Joan. XI, 34)? hoc est, in quo reorum statu est, in quo poenitentium ordine. Videam quem fletis; ut lacrymis suis ipse me moveat. Videam si jam peccato ei cujus venia poscitur, defunctus est. 55. Dicet ei plebs: Veni, et vide (Ibid.). Quid est, veni? Hoc est, veniat peccatorum remissio, veniat defunctorum vita, mortuorum resurrectio, veniat et in hunc peccatorem regnum tuum. 56. Veniet, et levari lapidem jubebit, quem cervicibus peccatoris lapsus imposuit. Potuit removere lapidem imperio sermonis; jubenti enim Christo etiam insensibilis solet natura obedire: poterat tacita vi operationis occultae transferre saxum sepulcri in cujus passione remotis

429 subito lapidibus, plurima defunctorum sepulcra patuerunt: sed hominibus jussit ut removerent lapidem; in veritate quidem, ut increduli crederent quod videbant, et aspicerent resurgentem mortuum: in typo autem, quod nobis donaret ut levaremus delictorum onera, moles quasdam reorum. Nostrum est onera removere; illius est resuscitare, illius educere de sepulcris exutos vinculis. 57. Videns itaque grave onus peccatoris, illacrymat Dominus Jesus; solam enim flere non patitur Ecclesiam. Compatitur dilectae suae, et dicit defuncto: Veni foras (Joan. XI, 43), hoc est: Qui jaces in tenebris conscientiae, et delictorum tuorum sordibus, quodam reorum carcere, exi foras, delictum proprium prode, ut justificeris: Ore enim confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). 58. Si confessus fueris, a Christo vocatus, claustra rumpentur, et omnia solventur vincula, etiam si corruptelae corporeae fetor gravis sit. Quatriduum enim habebat ille, cujus fetebat in tumulo caro: cujus autem caro non vidit corruptionem, triduo fuit in sepulcro; carnis enim vitia nescivit, quae ex quatuor constat elementorum substantiis. Quantuslibet ergo (De Poenit., dist. I, cap. Quantuslibet) mortui fetor sit, aboletur omnis, ubi sacrum redoleverit unguentum: et resurgit defunctus, et solvi jubentur ejus vincula, qui adhuc in peccato est: tollitur velamen de facie ejus, quod veritatem gratiae quam acceperat, obumbrabat. Sed quia venia donatus est, revelare faciem, aperire vultum jubetur: non habet enim quod erubescat, cui peccatum remissum est. 59. In tanta vero Domini gratia, tantoque divini muneris miraculo, cum oporteret universos laetari, commovebantur impii, et adversus Christum concilium congregabant: Lazarum quoque interficere volebant (Joan. XI, 47). Nonne merito eorum successores vos fore cognoscitis, quorum duritiae haeredes estis (Joan. XII, 10)? Nam et vos indignamini, et contra Ecclesiam congregatis concilium; quia videtis mortuos in Ecclesia reviviscere, et peccatorum indulta venia resuscitari. Itaque quod in vobis est, per invidiam rursus vultis interficere suscitatos. 60. Sed Jesus non revocat beneficia, immo cumulo liberalitatis amplificat: revisit sollicite resuscitatum, et celebratae resurrectionis gratia laetus ad coenam venit, quam ei sua praeparavit Ecclesia, in qua ille qui fuerat mortuus, unus inter discumbentes cum Christo invenitur. 61. Tunc mirantur omnes qui vident puro utique obtutu mentis, qui invidere non norunt; tales enim Ecclesia filios habet. Mirantur, ut dixi quomodo ille qui jacebat in tumulo heri et nudiustertius (Ibid., 3), unus sit de discumbentibus cum Domino Jesu. 62. Ipsa Maria mittit unguentum in pedes Domini Jesu. Ideo forte in pedes, quia unus de infimis ereptus est morti; omnes enim corpus Christi sumus, sed alii forte superiora membra sunt (I Cor. X, 17). Os erat Christi Apostolus, qui dicebat: Experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3).

430 Os ejus prophetae, per quos loquebatur futura: utinam et ego pes ejus esse merear, et mittat in me Maria unguentum suum pretiosum, et ungat, et peccatum extergat! 63. [Alias cap. VIII.] Quod igitur de Lazaro legimus, in unoquoque debemus converso peccatore credere: qui licet fetorem habeat, tamen fidei pretioso emundatur unguento: tantum enim gratiae fides habet, ut ubi ante diem fetebat mortuus, illic bono odore tota repleatur domus. 64. Fetebat Corinthia domus, quando scriptum est de ea: Auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes (I Cor. V, 1). Fetor erat, quia modicum fermentum totam massam corruperat. Coepit bene olere, cum dicitur: Si cui quid donastis, et ego. Nam et ego quod donavi, propter vos in persona Christi (II Cor. II, 10). Itaque, liberato peccatore, factum est in ea gaudium magnum, et redoluit domus tota suavitate gratiae. Unde bene conscius Apostolus quod omnes Apostolicae remissionis perfudisset unguento, ait: Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt (Ibid., 15). 65. Hujus igitur effusione unguenti laetantur omnes, solus Judas contradicit (Joan. XII, 4). Ergo et nunc qui praevaricator est, contradicit; reprehendit, qui proditor: sed a Christo ipse reprehenditur, qui Dominicae remedium mortis ignorat, et tantae mysterium sepulturae non intelligit. Ideo enim et passus et mortuus est Dominus, ut nos redimeret a morte. Hoc excellentissimum indicat pretium suae mortis, quo peccator absolvitur, et in novam assumitur gratiam; ut veniant et mirentur omnes quomodo cum Christo recumbat, et laudantes Deum, dicant: Manducemus et epulemur; quia hic mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est (Luc. XV, 24). Si quis autem infidelis objecerit, quare cum publicanis et peccatoribus manducat; respondetur ei: Non opus est sanis medicus, sed his qui male habent (Matth. IX, 12). CAPUT VIII.

Ad confessionem et lacrymas urgere pergens ad se convertit orationem. Et ubi significavit desiderium emundandorum Domini pedum instar evangelicae mulieris, in cujus actione traditam poenitentiae formam dicit; si quis tamen hujus exemplaris perfectionem non assequatur, nihilominus Christum ad sepulcrum illius accessurum. Eum ut se in suo invisat ac resuscitet demississimo animo rogat; maxime vero ut det condolere peccatoribus, quorum delicta suis ipsius leviora esse persuasum habet. Non ergo insultandum iis pro quibus mortuus est Christus, a quo inter stipulas quas non negligit, se quoque colligi desiderat.

66. Ostende igitur medico vulnus tuum, ut sanari possis. Etsi non monstraveris, novit: sed a te expetit audire vocem tuam. Absterge lacrymis cicatrices tuas. Sic peccatum mulier illa in Evangelio (Matth. IX, 22), fetoremque sui erroris abstersit, sic culpam diluit; cum Jesu pedes lacrymis lavat. 67. Utinam mihi quoque pedum tuorum lutum,

431 Jesu, reserves, quos dum in me deambulas, inquinasti? Utinam sordes vestigiorum tuorum detergendas mihi offeras, quas ego actu meo tuis affixi gressibus! Sed unde mihi aqua viva, qua pedes tuos possim lavare? Si aquam non habeo, habeo lacrymas, quibus dum pedes tuos lavo, utinam me ipsum diluam! Unde mihi, ut de me dicas: Dimissa sunt ejus peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47)? Plus debuisse me fateor, et plus dimissum mihi qui de forensium strepitu jurgiorum, et a publicae terrore administrationis ad sacerdotium vocatus sum; et ideo vereor ne ingratus inveniar, si minus diligam, cui plus dimissum est (Ibid., 44). 68. Sed non omnes mulierem istam aequare possunt, quae etiam Simoni, qui prandium Domino dabat, merito praelata est: quae omnibus qui volunt veniam promereri, magisterium praestitit osculando pedes Christi, lacrymis lavando, tergendo crinibus, ungendo unguento. 69. In osculo insigne charitatis est; et ideo dicit Dominus Jesus: Osculetur me ab osculo oris sui (Cant. I, 1). Capilli quid significant, nisi ut noveris, inclinata omni infularum dignitate saecularium, obsecrandam indulgentiam; ut ad terram flens te ipse prosternas, ut humi jacens moveas misericordiam? In unguento quoque bonae conversionis exprimitur odor. Rex nempe erat David, et dicebat: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7). Et ideo tantam gratiam meruit, ut ex ejus familia virgo eligeretur, quae nobis partu proprio Christum ederet. Ideo et ista in Evangelio praedicatur mulier. 70. Tamen si hanc aequare non possumus, scit Dominus Jesus et infirmis subvenire, ubi non est quae possit parare convivium, quae deferre unguentum (Joan. XII, 7), quae fontem aquae vivae secum portare. Venit ipse ad sepulcrum. 71. Utinam ergo ad hoc monumentum meum digneris accedere (Joan. XI, 34), Domine Jesu, tuis me lacrymis laves; quoniam durioribus oculis non habeo tantas lacrymas, ut possim mea lavare delicta! Si illacrymaveris pro me, salvus ero: si dignus fuero lacrymis tuis, fetorem abstergo delictorum omnium: si fuero dignus ut paulisper illacrymes, vocabis me de monumento hujus corporis, et dices: Exi foras (Ibid., 43), ut non intra corporis hujus angustias inclusae teneantur cogitationes meae: sed egrediantur ad Christum, in lumine versentur; ut non cogitem opera tenebrarum,

432 sed opera lucis. Qui enim peccatum cogitat, intra suam conscientiam studet se ipse includere. 72. Voca ergo foras servum tuum. Quamvis ligatus vinculis peccatorum meorum, vinctos habeam pedes, innexas manus, et cogitationibus et operibus mortuis jam sepultus; te vocante, liber egrediar, et inveniar unus de discumbentibus in convivio tuo, et domus tua pretioso replebitur unguento; siquidem redimere dignatus es, custodieris. Dicetur enim: Ecce ille non in Ecclesiae nutritus sinu, non edomitus a puero, sed raptus a tribunalibus, abductus de vanitatibus saeculi hujus, a praeconis voce ad psalmistae assuefactus canticum, in sacerdotio manet non virtute sua, sed Christi gratia, et inter convivas mensae coelestis recumbit. 73. Serva, Domine, munus tuum, custodi donum quod contulisti etiam refugienti. Ego enim sciebam quod non eram dignus vocari episcopus; quoniam dederam me saeculo huic: sed gratia tua sum quod sum. Et sum quidem minimus omnium episcoporum et infimus merito; tamen quia et ego laborem aliquem pro sancta Ecclesia tua suscepi, hunc fructum tuere; ne quem perditum vocasti ad sacerdotium, eum sacerdotem perire patiaris. Ac primum da ut condolere norim peccantibus affectu intimo; haec enim summa virtus, quia scriptum est: Et non gaudebis super filios Juda in die perditionis eorum, et ne magna loquaris in die tribulationis eorum (Abdi., 12): sed quotiescumque peccatum alicujus lapsi exponitur, compatiar: nec superbe increpem, sed lugeam et defleam; ut dum alium fleo, me ipsum defleam dicens: Justificata est magis Thamar, quam ego (Gen. XXXVIII, 26). 74. Fortasse adolescentula lapsa sit, occasionibus quae delictorum fomites sunt, decepta ac praecipitata sit; peccamus et seniores. Repugnat in nobis lex hujus carnis, legi mentis nostrae, et captivos nos trahit in peccatum, ut faciamus quod nolumus (Rom. VII, 23). Illi de aetate suppetit excusatio, mihi jam nulla; illa enim debet discere nos docere. Ergo justificata est magis Thamar, quam ego (I Tim. VI, 10). 75. Incusamus alicujus avaritiam, recordemur si nihil ipsi avare fecimus: et si fecimus, quoniam radix est malorum avaritia, et tamquam sub terra occulte in nostro serpit corpore, dicamus singuli: Justificata est magis Thamar, quam ego.

433 76. Si commoti fuerimus in quemquam graviter, leviorem causam laicus habet quam episcopus, eo quod commotus egerit aliquid; retractemus nobiscum, et dicamus: Justificatus est magis iste, qui commotionis arguitur, quam ego. Haec enim si dicamus, ipsi nobis cavemus; ne dicat nobis Dominus Jesus, aut quisquam de discipulis ejus: Festucam in oculo fratris tui vides; trabem autem quae in oculo tuo est, non vides. Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui (Matth. VII, 4, 5). 77. Non ergo crubescamus dicere graviorem nostram culpam esse, quam ejus quem arguendum putamus; quia dixit hoc Judas qui arguebat Thamar; et recordatus suam ipse culpam, ait: Justificata est magis Thamar, quam ego (Gen. XXXVIII, 26). In quo et altitudo mysterii est, et morale praeceptum: et ideo culpae ejus deputatum non est; quia ipse se accusavit prius, quam ab aliis accusaretur. 78. Non ergo gaudeamus super alicujus peccato, sed magis lugeamus; quia scriptum est: Noli supergaudere mihi, inimica mea; quia cecidi: sed resurgam; quoniam si sedero in tenebris, Dominus illuminabit me. Iram Domini sustinebo, quia peccavi ei; donec justificet causam meam, et faciat judicium meum, et educat me ad lumen, et videbo justitiam ejus: et videbit inimica mea, et cooperietur confusione, quae dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt eam, et erit in conculcationem sicut tutum in via (Mich. VII, 8 et seq.). Nec immerito, quoniam qui lapsu alieno gaudet, diaboli gaudet victoria. Et ideo doleamus magis cum audimus perisse hominem, pro quo Christus mortuus est, qui nec in messe stipulam negligit. 79. Atque utinam hanc stipulam in messe, hoc est, inanem avenam fructus mei non abjiciat, sed colligat, sicut ait quidam: Heu me, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, et racemum in vindemia (Mich. VII, 1)! ut vel primitiva manducet in me gratiae suae, etsi posteriora non approbet. CAPUT IX.

Quo pacto fides ad poenitentiam necessaria? Quot etiam solvendi subsidia cuique suppetant? Orationem, fletus ac jejunia pecuniis potiora esse. Quod ubi exemplis confirmavit, additoque ad veniam liberalitatem multum valere, sed fidei cunjunctam, vitia ejusdem liberalitatis nonnulla refert. His alios quosdam poenitentiae jungit defectus, eorum nempe vel qui statim reconciliari expetunt de solito luxu nihil remittentes, vel qui poenitentiam in sola sacramentorum abstinentia locant, vel demum qui spe poenitentiae effunduntur in libidines.

80. Ergo et agendam poenitentiam, et tribuendam veniam credere nos convenit;

434 ut veniam tamen tamquam ex fide speremus, non tamquam ex debito; aliud est enim mereri, aliud praesumere. Tamquam ex syngrapho fides impetrat: praesumptio autem arroganti est propior, quam roganti. Prius solve quod debitum est; ut quod speraveris, impetrare merearis. Solve boni affectum debitoris, ut versuram non facias, sed fidei tuae censu contracti nominis fenus evacues. 81. Plura solvendi habet subsidia, qui Deo quam is qui homini debet. Homo pecuniam pro pecunia reposcit, quae non semper debitori praesto est: Deus affectum exigit, qui in tua potestate est. Nemo pauper est qui Deo debet, nisi qui se ipsum pauperem fecerit. Et si non habet quae vendat, habet quae solvat. Oratio, lacrymae, jejunia, debitoris boni census est, multoque uberior, quam si quis ex pretiis fundorum pecuniam sine fide deferat. 82. Denique pauper erat Ananias, cum vendito agro, pecuniam deferret ad apostolos; unde nec solvere se potuit, sed implicavit (Act. V, 1, 2). Dives illa vidua quae duo aera minuta in gazophylacium misit, de qua dictum est: Haec vidua paupercula plus omnibus misit (Luc. XXI, 2). Non enim pecuniam Deus, sed fidem quaerit. 83. [Alias cap. IX.] Neque ego abnuo liberalitatibus in pauperes factis posse minui peccatum; sed si fides commendet expensas. Quid enim prodest collatio patrimonii sine gratia charitatis? 84. Sunt qui ad jactantiam solam decorem largitatis affectent; ut eo se probatos vulgo videri velint, quod sibi nihil reliquerint: sed dum praesentis saeculi mercedem requirunt, non recondunt futuri; et quia hic perceperunt mercedem suam, illic sperare non possunt. 85. Sunt qui opes suas tumultuario mentis impulsu, non judicio perpetuo, ubi Ecclesiae contulerunt, postea revocandas putarunt: quibus nec prima merces rata est, nec secunda; quia nec prima judicium habuit, et secunda habuit sacrilegium (17, q. 4, c. Sunt qui opes). 86. Sunt quos poenituerit opes suas divisisse pauperibus: sed eos qui poenitentiam agunt, hoc solum poenitere non debet, ne ipsius poenitentiae agant poenitentiam. Nam plerique futuri supplicii metu peccatorum suorum conscii, poenitentiam petunt, et cum acceperint, publicae supplicationis revocantur pudore. Hi videntur malorum petiisse poenitentiam agere bonorum. 87. Nonnulli ideo poscunt poenitentiam, ut statim sibi reddi communionem velint. Hi non tam se solvere cupiunt, quam sacerdotem ligare; suam enim conscientiam culpa non exuunt, et sacerdotis induunt, cui praeceptum est: Nolite sanctum dare canibus, neque miseritis margaritas

435 vestras ante porcos; hoc est, immundis impuritatibus sacrae communionis non impertienda consortia. 88. Itaque videas eos mutata veste incedere, quos lugere et gemere oportebat; quia vestem illam ablutionis et gratiae sordidarunt: feminas autem margaritis onerare aures, curvare cervices, quas bene Christo, non auro, inclinarent: quae se ipsas flere debebant, quod margaritam quae de coelo est, perdiderunt. 89. Sunt etiam qui arbitrentur hoc esse poenitentiam, si abstineant a sacramentis coelestibus. Hi saeviores in se judices sunt, qui poenam praescribunt sibi, declinant remedium, quos vel poenam suam conveniebat dolere; quia coelesti fraudarentur gratia (De Poenit., dist. I, cap. Sunt qui arbitrentur). 90. Alii proposita spe agendae poenitentiae, licentiam sibi delinquendi propagatam putant; cum poenitentia remedium peccati sit, non peccandi incentivum. Vulneri enim medicamentum necessarium est, non vulnus medicamento; quia propter vulnus medicamentum quaeritur, non propter medicamentum vulnus desideratur. Infirma deinde spes quae committitur tempori; cum omne tempus incertum sit, omni spes tempori non sit superstes. CAPUT X.

Ut pudor quo revocantur a publica poenitentia fontes, depellatur, profanorum agendi ratione proposita, utilitatem precum ab omni Ecclesia simul emissarum, ac lugentium sanctorum exempla promit. Tum reprehensis qui eamdem poenitentiam ducunt saepius iterandam, quam difficulter bene agatur, quove modo exsequenda sit, explicat.

91. An quisquam ferat ut erubescas Deum rogare, qui non erubescis rogare hominem? et pudeat te Deo supplicare, quem non lates; cum te non pudeat peccata tua homini, quem lateas, confiteri? An testes precationis et conscios refugis, cum si homini satisfaciendum sit, multos necesse est ambias, obsecres, ut dignentur intervenire; ad genua te ipse prosternas, osculeris vestigia, filios offeras culpae adhuc ignaros, paternae etiam veniae precatores?

436 Hoc ergo in Ecclesiae facere fastidis, ut Deo supplices, ut patrocinium tibi ad obsecrandum sanctae plebis requiras; ubi nihil est quod pudori esse debeat, nisi non fateri, cum omnes simus peccatores: ubi ille laudabilior, qui humilior; ille justior, qui sibi abjectior. 92. Fleat pro te (De Poenit., dist. I, cap. Fleat) mater Ecclesia, et culpam tuam lacrymis lavet, videat te Christus moerentem, ut dicat: Beati tristes, quia gaudebitis (Luc. VI, 21). Amat ut pro uno multi rogent. Denique in Evangelio motus viduae lacrymis, quia plurimi pro ea flebant, filium ejus resuscitavit (Luc. VII, 13). Ideo citius exaudivit Petrum, ut Dorcas resurgeret (Act. IX, 36); quia pauperes mortem mulieris ingemiscebant. Ideo ipsi Petro statim remisit, quia amarissime flevit. Et tu si amarissime fleas, Christus ad te respiciet, culpa discedet (Luc. XXII, 62). Usus enim doloris ablegat luxuriam criminis, erroris delicias. Ita dum dolemus admissa, admittenda excludimus, et fit quaedam de condemnatione culpae disciplina innocentiae. 93. Nihil ergo te revocet a poenitentia, haec tibi communis cum sanctis est: utinamque imitanda talis, qualis sanctorum deploratio. David manducabat sicut panem cinerem, et potum suum cum lacrymis temperabat (Psal. CI, 10); ideo nunc amplius gaudet, quia amplius flevit: Per exitus aquarum descenderunt, inquit, oculi mei (Psal. CXVIII, 136). 94. Joannes multum ploravit, et revelata sibi dicit Christi mysteria (Apoc. V, 4). At vero illa mulier, quae cum esset in peccatis, et deberet flere, gaudebat, et veste purpurea atque coccinea operiebatur, et auro se multo et pretiosis lapidibus ornabat, aeterni fletus nunc luget aerumnam (Apoc. XVII, 4). 95. Merito reprehenduntur (De Poenit., dist. 3, c. Reperiuntur) qui saepius agendam poenitentiam putant; quia luxuriantur in Christo. Nam si vere agerent poenitentiam, iterandam postea non putarent; quia sicut unum baptisma, ita una poenitentia, quae tamen publice agitur; nam quotidiani nos debet poenitere peccati: sed haec delictorum leviorum, illa graviorum. 96. Facilius autem (De Poenit., dist. I, c. Sunt qui, § Facilius) inveni qui innocentiam servaverint, quam qui congrue egerint poenitentiam. An quisquam illam poenitentiam putat, ubi acquirendae ambitio dignitatis, ubi vini

437 effusio, ubi ipsius copulae conjugalis usus? Renuntiandum saeculo est: somno ipsi minus indulgendum, quam natura postulat; interpellandus est gemitibus, interrumpendus est suspiriis, sequestrandus orationibus: vivendum ita, ut vitali huic moriamur usui, se ipsum sibi homo abneget, et totus mutetur: sicut quemdam adolescentem fabulae ferunt propter amores meretricios peregre profectum, et abolito amore regressum, postea veteri occurrisse dilectae, quae ubi se non interpellavit, mirata putaverit non recognitam, rursus occurrens dixerit: Ego sum; responderit ille: Sed ego non sum ego. 97. Unde bene Dominus ait: Qui vult post me venire, abneget semetipsum sibi, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24). Etenim qui mortui et sepulti in Christo sunt, non debent iterum velut viventes de hoc mundo decernere. Ne tetigeritis, inquit, nec attaminaveritis quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu (Coloss. II, 20), eo quod ipse hujus vitae usus corruptela sit integritatis. CAPUT XI.

Ubi praemisit quominus ad mortem usque baptismus rejiciatur, in causa esse poenitentiam; eos a quibus ipsa procrastinatur, allatis Scripturae testimoniis urget. Subjungit tamen tum agendam illam non esse, cum adhuc fervent cupiditates, at quoad eaedem resederint, exspectandum.

98. Bona ergo poenitentia, quae si non esset, omnes ad senectutem differrent ablutionis gratiam. Quibus satis responsi est quia melius est ut habeam quod sarciam, quam non habeam quod vestiar: sed sicut semel assuta redintegrantur, ita frequenter suta solvuntur. 99. Eos autem qui poenitentiam differunt, satis ipse Dominus admonuit dicens: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. IV, 17). Nescimus ergo qua hora fur venerit, nescimus an proxima nocte a nobis nostra reposcatur anima. Adam (De Poenit., dist. I, c. Adam) post culpam statim de paradiso Deus ejecit, non distulit: sed statim separavit a deliciis, ut ageret poenitentiam: statim tunicam vestivit pelliceam, non sericam (Gen. III, 21). 100. Quid enim est quod differas? An ut plura peccata committas? Ergo quia Deus

438 bonus est, ideo tu malus, et divitias bonitatis ejus et patientiae contemnis (Rom. II, 4)? Sed bonitas Domini magis ad poenitentiam te debet adducere. Ideo ad omnes sanctus David dicit: Venite adoremus, et procidamus ante eum, et ploremus ante Dominum nostrum, qui fecit nos (Psal. XCIV, 6). De peccatore autem sine poenitentia mortuo, quia nihil aliud superest nisi graviter moerere, nisi flere, habes plorantem ipsum et dicentem: Filius meus Abessalon, filius meus Abessalon (II Reg. XVIII, 33). Qui enim penitus est mortuus, sine ulla exceptione defletur. 101. De his autem qui exsules atque peregrini limitum paternorum, quos lex Moysi sancta praescripsit, mundanis implicabuntur erroribus, audis canentem: Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur Sion (Psal. CXXXVI, 1). Inducit enim lapsorum gemitus, in ipso temporum praesentium et rerum labentium adhuc positos statu debere resipiscere; eorum videlicet exemplo, qui propter peccati pretium deducti erant in captivitatis aerumnam. 102. Nihil est autem (De Poenit., dist. I, c. Sunt qui, § Nihil est) quod tam summo dolori sit, quam ut unusquisque positus sub captivitate peccati, recordetur unde lapsus sit, atque unde deciderit; eo quod ad corporea atque terrena ab illa speciosa ac pulchra divinae cognitionis intentione deflexerit. 103. Sic habes Adam abscondentem se, ubi Deum cognovit esse praesentem, et quaesitum latere voluisse, et vocatum a Domino ea voce quae latentis morderet affectum, hoc est: Adam, ubi es (Gen. III, 9)? Hoc est, cur te abscondis? cur lates? cur fugis eum, quem videre desiderabas? Ita gravis culpa est conscientiae, ut sine judice ipsa se puniat, et velare se cupiat; et tamen apud Deum nuda sit. 104. Et ideo nemo in peccato positus arrogare sibi debet auctoritatem aut usurpationem sacramentorum (De Poenit., dist. I, c. Sunt qui, § Nemo); quia scriptum est: Peccasti, quiesce (Gen. IV, 10). Quod in praesenti psalmo David dicit: In salicibus (De Poenit., dist. 3, c. In salicibus), inquit, in medio ejus suspendimus organa nostra; et infra: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena (Psal. CXXXVI, 1, 2)? Si enim caro menti repugnat, nec subdita est animi gubernaculo, et mentis imperio, aliena est terra quae non domatur exercitio cultoris, et ideo non potest fructus charitatis, patientiae, ac pacis afferre. Melius

439 est ergo tunc quiescere, cum exercere non queas opera poenitentiae; ne in ipsa poenitentia fiat, quod postea indigeat poenitentia. Quae si semel fuerit usurpata, nec jure celebrata, nec prioris fructum obtinet, et auferet usum posterioris (De Poenit., dist. III, c. Si quis, § Poenitentia). 105. Sane et cum caro repugnat, mens ad Deum debet esse intenta: et si opera non sequuntur, fides non deserat: et si impugnant vel carnis illecebrae, vel potestates adversariae, maneat mens Deo dedita (Rom. VII, 23). Tunc enim maxime urgemur, cum caro cedit: et sunt qui vehementer incumbant miserae animae, quaerentes omne auferre praesidium. Unde illud est: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea (Psal. CXXXVI, 7). 106. Quam miseratus David ait: Filia Babylonis misera (Ibid., 8). Misera utique, quia Babylonis filia est, quae Dei filia esse desivit. Cui tamen

440 medicum invitat, dicens: Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram (Ibid., 9), hoc est, qui infirmas et lubricas cogitationes elidat ad Christum, qui omnes irrationabiles motus sui reverentia et disceptatione comminuat; ut si adulterimo quis amore raptatur, excludat ignem, copulamque meretricis, et se studio suo abdicet, ut Christum acquirat. 107. Didicimus ergo (De Poenit., dist. 1, c. Sunt qui, § Didicimus) et agendam poenitentiam, et eo agendam tempore quo culpae defervescat luxuria: et in captivitate peccati positos, reverentiores nos, non usurpatores esse debere. Nam si Moysi propius accedere gestienti, ut cognitionem mysterii coelestis hauriret, dicitur: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5); quanto magis nos animae nostrae pedes exuere vinculis corporalibus, et gressus omnes mundi istius nexu debemus absolvere?