De orthographia (Cassiodorus)

This is the stable version, checked on 20 Septembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT

Migne Patrologia Latina Tomus 70


De orthographia

De orthographia (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

PRAEFATIO.

(1239C)605 Cum inter nos talia gererentur et de Complexionibus apostolorum nonnulla nasceretur intentio [ ed., mentio], monachi mei subito clamare coeperunt: Quid prodest cognoscere nos, vel quae antiqui fecerunt, vel ea quae sagacitas vestra addenda curavit nosse diligenter, si quemadmodum ea scribere debeamus omnimodis ignoramus; nec in voce nostra possumus reddere quae in Scriptura comprehendere non valemus? Quibus respondi: Haec quae dicerent, designata esse, quemadmodum et intelligi debeant et proferri. Sed labor nobis antiquorum omnino servandus est, ne nos auctores earum rerum mentiamur, qui [ ed., quarum] sequaces esse cognoscimur. Et ideo duodecim auctorum opuscula deducimus in medium, quae ab illis breviter et copiose dicta sunt; (1239D)ut et nos ea compendiosius dicamus, et a priscis auctoribus sine varietatis studio dicta recolantur; quatenus et vobis plenissime satisfacere videamur, et auctoritate firma sit relatio, quam duodecim auctorum textus insinuat. Jam tempus est ut totius (1240C)operis nostri conclusionem facere debeamus; ut melius in animo recondantur, quae septenaria conclusione distincta sunt.

1. Post Commenta Psalterii, ubi (praestante Domino) conversionis meae tempore primum studium laboris impendi. 2. Deinde post institutiones quemadmodum divinae et humanae debeant intelligi lectiones, duobus libris (ut opinor) sufficienter impletis, ubi plus utilitatis invenies quam decoris. 3. Post Expositionem Epistolae quae scribitur ad Romanos, unde Pelagianae haereseos pravitates amovi, quod etiam in reliquo commentario facere sequentes admonui. 4. Post codicem in quo artes Donati cum commentis (1240D)suis, et librum de Etymologiis, et alium librum Sacerdotis de Schematibus (Domino praestante) collegi; ut instructi simplices fratres (ubi necesse fuerit) similia dicta sine confusione percipiant.(1241A) 5.Post librum quoque titulorum, quem de divina Scriptura collectum, Memorialem volui nuncupari, ut breviter cuncta pereurrant, qui legere prolixa fastidiunt. 6. Post Complexiones in Epistolis apostolorum, et Actibus eorum, et Apocalypsi, quasi brevissima explanatione decursas. 7. Ad amantissimos orthographos discutiendos anno aetatis meae nonagesimo tertio (Domino adjuvante) perveni. Ex quibus si in unum valuero deflorata colligere, quantum ad eos pertinet, quos breviandos esse suscepi, confusionem emendator atque scriptor, si bene intellexerit (arbitror), ulterius non habebit. Minutus labor syllabis litterisque tractandis [ms., (1241B)tractandus], modo factus ex nominum derivatione, modo ex casibus sermonum, modo ex motu atque situ, modo ex euphoniae consonantia, modo ex Graecarum litterarum similitudine: probans quid scribere debeas, et quid vitare contendas: modo ut l quoque littera simplex in quibusdam sermonibus recte quidem scribi dicat, sed n litterae sonum plerumque illi succedere posse testetur. Itaque quod ante scribebatur per u et o, per duo u u modo scribere nobilis rectitudo scribendi per vias certissimas investigata esse videtur; et ideo praesens opus non desit directum, ut volnus, vulnus; i pro e, ut quod antiqui magnai, nos magnae; c pro q: veteres quum, moderni cum scribi rectius aestimarunt; et caetera quae subtili quidem, sed necessaria distinctione narrantur, (1241C)non velociter transcurri, sed sollicita mentis intentione tractavi; ut quae incipis bene discere, ad finem perfectionis inoffensa debeas pronuntiatione perducere. Nam si vobis adsit capiendi desiderium, 606 quae prius per moram quaesistis, protinus inoffensa velocitate transcurretis.

Gloriosum profecto studium, et humanis ac divinis litteris (ut videtur) accommodum, quod loqui debeas, competenter scribere; et quae scripta sunt, sine aliqua erroris ambiguitate proferre. Vox enim articulata a pecoribus nos sequestrat; scribendi vero ratio ab imperitis dividit et confusis: ita perfectum hominem duo ista sibi vindicant ac defendunt. Nam cum sibi talia, quae sunt duo lumina, consentiunt, utraque recta, utraque decora sunt: cum vero a se (1241D)discrepare coeperint, vitium strabae foeditatis incurrunt.

Erit itaque propositum nostrum, quae competenter modernae consuetudini ab antiquis tradita sunt, quasi in unam coronam redigere, et usui celeberrimo deputare; illa vero quae antiquitati magis conveniunt, expedit sine dubitatione relinquere, ne labor assumatur incongruus, qui praesenti saeculo videtur inutilis. Sit ergo in primo libro Institutionum nostrarum, titulo decimo quinto, quemadmodum legi debeat coelestis auctoritas: ubi idiomata legis divinae communi usui repugnantia non permisimus dissipari. Hic autem, in libro scilicet Orthographiae, liberius et generaliter appetatur, quemadmodum ex regulis artium humanarum, salva auctoritate seniorum, (1242A)cuncta lectio decora nimis et correcta reddatur. Si quis autem auctores orthographos in textu suo legere fortasse voluerit, transcriptos inveniet, quos ego, quantos potui reperire, monasterio meo, praestante Domino, dereliqui; ut latius dicta probare possetis in auctoribus suis, quos non propter fastidium vestrum deflorandos esse putavimus. Illud etiam vos magnopere credidi commonendos, ut distinctiones sensuum sollicita mente perquirere ac ponere debeatis, sine quibus neque legere quidquam competenter, neque intelligere praevalemus.

Scire autem debemus Donatum artigraphum de posituris ita tractasse, ut non ibi ordinem, sed virtutes earum potius exprimere videatur. Nam si distinctionum seriem per gradus cognitos sequeretur, (1242B)primo plenam, deinde mediam nequaquam ponere potuisset, deinde magis inciperet, ubi praedictae positurae ad finem tendere comprobantur. Sequitur subdistinctio, deinde media, quae plenam semper praecedunt potius quam sequuntur. Sed (sicut visum constat esse doctissimis) hunc debemus ordinem custodire; ut primo de subdistinctione dicamus, quae ibi semper apponitur, ubi in commate sermo suspensus adhuc reddendus esse cognoscitur; ut, Arma virumque cano; ubi totius operis summa conclusa est. Arma enim, ancilia Virgilius, virumque dicturus est. Sed quoniam, cano, respicit ad utrumque, hic, id est, armo, subdistinctio recte ponenda est. Mediam vero affigendam esse constat in commate, cum nullus sermo deest, sed gradatim tendit ad plenam, ut, (1242C)Dividimus muros, et moenia pandimus urbis:

Plena est autem, ubi finitur perfecta sententia: ut est illud, Tantae molis erat Romanam condere gentem.

Subdistinctionem vero vel mediam non credas ipsum ordinem semper tenere, quem diximus, ut subdistinctio praecedat, et media consequatur: sed pro ratione supradicta locis congruis apponuntur; ut distinctiones istae bene positae sensum nobis lectionis evidenter aperiant. Nam si aliter distinguas, sine dubitatione cuncta confundis.

Has vero distinctiones, seu posituras (Donato testante) Graeci θέσεις vocant. Periodus est autem per longum plenae sententiae ducta pausatio; cujus partes (1242D)sunt cola et commata. Sed antequam opus Orthographiae inchoare videamur, praefationem Phocae artigraphi, exempli causa, judicavimus apponendam; quae cuncto operi nostro, quasi a nobis prolata sit, ita omnibus modis videtur accommoda.

Ars mea multorum es, quos saecula prisca tulerunt:
Sed nova te brevitas asserit esse meam.
Omnia cum veterum sint explorata libellis,
Multa loqui breviter sit novitatis opus.
Te relegat juvenis, quem garrula pagina terret
Aut si quem paucis seria nosse juvat.
Te longinqua petens comitem sibi ferre viator
Ne dubitet, parvo pondere multa vehens.
Te si quis scripsisse volet, non ulla queretur
Damna, nec ingrati triste laboris onus.
(1243A)Est quod quisque petat: nunquam censura diserti
Hoc contemnet opus, si modo livor abest.

Commemorati sunt auctores Orthograhiae, ex quibus alii ipso, alii praeposterato ordine similia dicunt, alii vero diversa describunt; sed omnia nobis absolute nosse convenit. Nam et illi qui paria dicunt, communia dicta confirmant; et isti qui varia ponunt, per verba multiplicia commonent quemadmodum scribere debeamus, et loqui. Nunc ordo scripturae qui ab antiquis positus cognoscitur, nihilominus est dicendus.

CAPUT PRIMUM. Cnaei Cornuti de Enuntiatione vel Orthographia ista relata sunt.

(1243B)Animadverti quosdam, Emili amice, eruditos etiam m litteram, nec ubi oporteat dicentes, nec ubi oporteat supprimentes. Hoc ne fiat, hinc observari poterit, si simul subjiciam, si quid ad rectam scripturam pertinet, et ad divisionem syllabarum. Igitur si duo verba conjungantur, quorum prius m consonantem novissimam habeat, posterius a vocalibus incipiat, m 607 consonans perscribitur quidem; caeterum in enuntiando durum et barbarum sonat. At si posterius verbum quamlibet consonantem habuerit, vel vocalem positam loco consonantis, servat m litterae sonum; par enim atque idem est vitium, ita cum vocali sicut cum consonante m litteram exprimere.

Est quaedam littera in F litterae speciem figurata, quae digamma nominatur, quae duos apices ex gamma (1243C)littera habere videtur. Ad hujus similitudinem soni nostri conjunctas vocales digammon appellare voluerunt, ut est votum, virgo. Itaque in prima syllaba digamma et vocalem oportuit poni, fotum, firgo: quod et Aeoli fecerunt et antiqui nostri, sicut scriptura in quibusdam libellis declarat. Hanc litteram Terentius Varro dum vult demonstrare, ita perscribit VA: qui ergo in hac syllaba sonus est, idem litterae erit. Nos hodie u litteram in duarum potestatem coegimus; nam modo pro digamma scribitur, modo pro vocali. Vocalis est, cum ipsa per se est. Hoc enim cum caeteris quoque vocalibus patitur. Si cum alia vocali est, digamma est, quae est consonans. Tres vocales quibusdam videntur esse sub una syllaba vacuae. Errant si ita putant; nam nusquam apud (1243D)Graecos, neque apud Latinos ex tribus vocalibus syllaba constat: quare similiter hic quoque digamma erit, et duae vocales similiter.

Sed cadit in quaestionem, et aliis per t, aliis per d, placet scribi. Apud antiquos enim scio sed sedum fuisse: unde nos, duabus litteris novissimis ablatis, reliquas litteras, salva d, in usum habemus: quemadmodum si quaereretur, sat, qualiter scribi oportet, diceremus per t, quod integrum ejus sit satis.

Q littera tunc recte ponitur, cum illi statim u littera, et alia quaelibet una, pluresve vocales conjunctae fuerint, ita ut una syllaba fiat. Caetera per c scribuntur. (1244A)Hoc Lucio quoque videtur. Nonnulli putant auribus deserviendum, atque ita scribendum, ut auditur. Est enim fere certamen de recta scriptura, in hoc, utrum quod audimus, an quod scribi oportet, scribendum sit; ego non omnia auribus dederim. Quotidie, sunt qui per co, cotidie scribant: quibus peccare licet; desinerent si scirent quotidie inde tractum esse, a quot diebus, hoc est, omnibus diebus. Qui, syllaba per q, u, i, scribitur: si dividitur, ut, si cui, ut huic, per c. Hoc item in caeteris notabimus, ut in divisione c littera sequatur (si tamen secundum antiquam enuntiationem fuerit), quoniam genitivus et ablativus non dividitur.

Causam, per unam s; nec quemquam moveat antiqua scriptura; nam et accusare per duo ss seripserunt; (1244B)sicut fuisse, ivisse, esse et caussasse per duo ss scriptum invenio. In qua enuntiatione quomodo duarum consonantium sonus exaudiatur non invenio.

Vostra olim ita per o, hodie per e: ut, advorsa adversa, pervorsa perversa, votare vetare, vortex vertex, convollere convellere, amploctere amplectere.

Malo, qui putant ab eo quod est Graece μᾶλλον comparativo modo descendisse, et per duo ll scribunt, peccant. Non enim a Graeco translatum est, sed ab antiquorum consuetudine, qui primo magis volo dixerunt, postea a pluribus elisionibus hoc verbum angustaverunt; ut, mage volo, deinde mavolo, quod frequentissimum apud illos est: novissimo hoc subsistit, (1244C)ut malo esset. Sed malle per duas ll, magis enim velle est. Item nolo per unum l: nolle per duo ll; nolo enim ne volo est, nolle, ne velle. Denique ut se verbum habet, ita ea quae ex illo componuntur.

Alia sunt quae per duo u scribuntur, quibus numerus quoque syllabarum crescit. Simili enim vocali vocalis adjuncta, non solum non cohaeret, sed etiam syllabam auget; ut, vacuus, ingenuus, occiduus, exiguus. Eadem divisio vocalium in verbis quoque est, metuunt, statuunt, tribuunt, acuunt. Ergo hic quoque c littera, non q apponenda est.

Lacrumae, an lacrimae; maxumus an maximus; et si quae similia sunt, quomodo scribi debeant, quaesitum est. Terentius Varro tradit Caesarem per i (1244D)ejusmodi verba solitum esse enuntiare et scribere: inde propter auctoritatem tanti viri consuetudinem factam; sed ego in antiquiorum multo libris, quam Caius Caesar est, per u pleraque scripta invenio. Optumus, intumus, pulcherrumus, lubido, dicundum, faciundum, maxumae, monumentum, contumelia, minumae. Melius tamen est, et ad enuntiandum, et ad scribendum, i litteram pro u ponere, in quod jam consuetudo inclinavit.

Vineas, per e quidam scribendas tradiderunt, si hae significarent quas in agris viderimus: ac contra per i vinias illas sub quibus latere miles solet, quod (1245A)discrimen stultissimum est. Nam neque aliunde vineae castrenses dictae sunt, quam quod vineis illis agrestibus similes sunt.

Exstinguunt, per u et o: qualem rationem supra reddidi de q littera, quam dixi oportere in omni declinatione duas vocales habere, talis hic quoque intelligenda est, exstinguo; est enim, ab ex, et stinguo, et ob hoc exstinguont, licet enuntiari non possit.

Intervallum duas ll habet; vallum enim ipsum non aliter scribitur, a quo intervallum. Varro dicit intervalla esse spatia quae sint inter capita vallorum, id est stipidum, quibus vallum fit, unde caetera quoque spatia dicunt.

Observanda pusillo diligentius praepositionum cum verbis a vocalibus compositio, ut consonantes novissimas (1245B)praepositionum sciamus non durare, sed mutari plerumque. Itaque nonnunquam quae consonantes verborum aut vocabulorum primo loco sunt, easdem necesse est fieri et in praepositionibus, quae propter lenitatem quoque omnino enuntiari saepe litterae praepositionum non possunt: quando autem fiat, quando non, sono internoscimus.

Accedo duo cc, attuli duo tt, assiduus duo ss, arrideo duo rr, apparo duo pp, annuo duo nn, alligo duo ll. In his non solum propter lenitatem consonantes mutantur, sed etiam quod nullo modo sonare d littera potest. Ubi sonat, et ibi scribitur, cum f consonanti adjungitur; ut adfluo, adfui, adfectus; contra b non sonat, offui, offero, offendo. In aliis etiam consonantibus idem patitur, ut suggero; ostendi (1245C)enim supra digamma consonantis vim habere.

Est ubi b, quamvis incredibile est, in s cogatur; ut suscipere, sustinere, suspendere, suscitare: et quod antiqui dixerunt sustollere, nos praeterito sustuli.

Item praepositio ad f litteram formatur: ut, effluo, 608 effodio, effero, efficio, nec minus informatur escendo: alicubi tamen sonat, et ob hoc necessario scribitur exsilio, exsicco. Itaque ubi sonaverit ibi ponemus.

Tamtus et quamtus in medio m habere debent, quam enim et tam est: unde quamtitas, quamtus, tamtus. Nec quosdam moveat, si n sonat; jam enim supra docui n sonare debere, tametsi in prima scriptura m posita sit.

(1245D)Exsilium cum s (ex solo enim ire est) quasi exsolium, quod Graeci ἐξορισμόν dicunt: antiqui exsoles dicebant.

H, sicut in quaestione est littera sit, necne; sic nunquam dubitatum est secundo loco a quacunque consonante poni debere, quod solus Varro dubitat. Vult enim auctoritate sua efficere, ut h prius ponatur ea littera, quae aspirationem conferat; et tanto magis hoc tentat persuadere, quod vocalibus quoque dicat anteponi: ut, haeres, hircus. Sed Varronem praeterit, consonantem ideo secundo loco h recipere, quod non possit ante aspirationem nisi vocales habere. Itaque et ante, et post, si h littera cuicunque tali adjungatur, non sonabit. Haec enim natura vocalium est, ut sive ante se, sive post se habeant h, (1246A)quoquo genere, enuntiationem non impediant. Praeterea in libro quem de Grammatica Varro scripsit, cum de litteris dissereret, ita h inter litteras non esse disputavit. Quod multo minus mirum, quam quod x quoque litteram esse negat. In quo quid viderit, nondum deprehendi: ipsius verba subjiciam. Litterarum partim sunt et dicuntur: ut, a et b; partim dicuntur et non sunt, ut h et x; partim sunt, neque dicuntur, ut φ, ψ Vehemens et vemens apud antiquos, et apud Ciceronem lego; aeque prehendo, et prendo, hercule et hercle, nihil et nil. Haec observari eatenus poterunt consuetudine potius quam ratione, in his praecipue verbis quae aspirationem habere debent.

Y littera antiqui non semper usi sunt, sed aliquando (1246B)loco illius u ponebant. Itaque in illorum quoque libris hanc scripturam observandam censeo, Suriam, Suracusas, sumbola, sucophantas; at in nostris corrumpi non debet. Illud etiam non video, quare huic litterae h aspirationis gratiam amoveam; ipsa enim per se aspirativa est, et quocunque vocabulo primum locum habuerit, aspiratur, Yacinthus, Yllus, Ymetus; et tanto magis aspiratio addenda non est, quanto apud Latinos vocabula non sunt hac littera notata.

Varroni enim placet r litteram, si primo loco ponatur, non aspirari. Lector enim ipse, inquit, intelligere debet Rodum, tametsi h non habeat, Rhodum esse; retorem esse rhetorem. Sed eadem observatio non necessaria est in r littera; sunt enim verba primo loco r litteram habentia, non minus Latina quam (1246C)Graeca. Itaque merito auferemus aut amovebimus aspirationem a Roma, regina, rapa, Rodus.

Z in antiquis libellis modo scripta est, modo non: sed pro illa duae ss ponebantur, ut crotalizo crotalisso; malacizo malacisso, et bis similia. Sed viderint illi, qui cum verbis integris Graecorum uti non erubuerint, erubescendum crediderunt litteras Graecas intermiscere. Nobis satius est alieno bene uti, quam nostro [ed., nostra apponere] ineleganter.

CAPUT II. Ex Velio Longo ista deflorata sunt.

At, si conjunctio fuerit, per t scribendum est, ut est, At te nocturnis juvat impallescere chartis. (1246D)si praepositio, per d, ut est, Fando aliquid si forte tuas pervenit ad aures. Atque, item conjunctio composita, per t similiter scribenda est. Apud praepositio per d scribi debet; sicut, ad patrem: quoniam veteres saepe apud pro ad usi sunt; et duabus ex eis mediis litteris sublatis, id est, p et u, ad remanet.

Item quit, per t scriptum, verbum est tertiae personae, cujus prima est queo, secunda quis, tertia quit: ex quibus componuntur nequeo, nequis, nequit, inquio, inquis, inquit. Per d autem adverbium: ut, quid faciat laetas segetes; et quae ex eo componuntur; ut, quidquid, siquid, aliquid, nunquid, et his similia. Id, per d scriptum, pronomen est neutri generis, ab eo quod est, is, ea, id; per t vero signatum, indicat (1247A)verbum tertiae personae, ab eo quod est, eo, is, it.

Placet etiam Delmatiam scribamus, non Dalmatiam; quoniam a Delminio [ ms., Delmino] maxima ejusdem provinciae civitate tractum nomen existimatur.

Feriae quoque, non fereae scribendae sunt: quia apud antiquos feriae non fereae dicebantur.

Actuarii et actarii, utrumque dicitur. Sed actuarii nominantur diversis actibus generaliter occupati; actarii vero scriptores tantum dicuntur actorum.

Item aliud est esse Cilonem, aliud Chilonem. Cilones vocantur homines angusti capitis et longi, et h aspirationem non habet: Chilones vero, cum h aspiratione scripti, a brevioribus labiis homines vocitantur; quod est a Graeco vocabulo derivatum, παρὰ (1247B)τὰ χείλη· unde Achillem quoque ferunt esse nominatum.

Conjux sine n putat Nisus artigraphus esse scribendum: quoniam in genitivo casu facit conjugis. Mihi autem videtur non evellendam exinde hanc litteram, qua sonus enuntiationis exprimitur. Nam quamvis asserat non esse onerandam supervacuis litteris dictionem, ego tamen non fraudandum sonum aestimo suis litteris, quibus integre et plenius [ ed., integer et plenus] auribus intimatur.

CAPUT III. Ex Curtio Valeriano ista collecta sunt.

Q littera tunc recte ponitur, cum eam statim u littera sequitur, juncta cum alia vocali vel vocalibus (1247C)diphthongis, ita ut unam syllabam faciat, ut: Quirites, quaestio, quaerite. Caetera vero per c scribi debent; ut, cujus, Cumae, et reliqua hujusmodi. Cum, quando praepositio erit, per c scribitur; ut est illud: Divisum imperium cum Jove Caesar habet. quando autem adverbium est, per q scribendum. Veteres enim quando, quum dixerunt; ut est: Quum navis ex Asia venerit: caeteraque hujusmodi adverbia similiter scribenda sunt; ut, quoquumque, ubiquumque.

Hujuscemodi per c litteram scribendum est; 609 Antiqui enim pronominibus ce addebant; ut, hicce, illicce, isticce: unde subtracta eadem novissima littera, c relictum est; ut, hic, illic, istic; sed hoc in solo genitivo casu articularis pronominis, qui est (1247D)hujusce, adhuc eadem syllaba ce integra manet.

Cur, alii per c scribendum putaverunt, dicentes non posse q litteram poni, ubi u esset sine alia vocali, secundum regulam supradictam; alii per q, eo quod originem trahat ab interrogativis advertiis, quae sunt, quando, quorsum. Usus autem obtinuit ut cur per c scribatur.

Partubus et partibus, arcubus et arcibus, artubus et artibus, veteres quidem indifferenter scripserunt: nos possumus observare, ut ab eo quod sunt partus, id est fetus, partubus scribamus; ab eo autem quod sunt partes, partibus. Itemque ab eo quod sunt arcus, (1248A)arcubus; ab eo autem quod sunt arces, arcibus; et rursum ab eo quod sunt artus, id est membra, artubus; ab eo autem quod sunt artes, artibus.

Tres litterae sunt apud Graecos ζ, ξ, ψ; ex his in usum nostrum transtulimus Ζ; item pro ξ, nos x utimur: ψ nullo modo transferri potuit, sed vis ipsius translata est in ps: ut quae per ψ scribuntur, per ps scribamus. In caeteris casibus, aut in bis exeunt, aut in pis: ut, caeleps, caelibis; auceps, aucupis; cinips, ciniphis.

Divisionem praeterea syllabarum ad b s, et p s pertinentem, hanc observabimus: quod ubicunque p s erunt, dividi non possunt; sed ad sequentem aut antecedentem syllabam applicabuntur, tanquam unius litterae potestatem habeant: apstinui, aps, et tenui; (1248B)apscessi, aps et cessi, apscondo, aps et condo. At ubi b s fuerint, dividantur necesse est; ut: obstupui, obstupeo, obsum, obstrepo. Praeterea b s nunquam conjunctas invenies, non enim possunt facere syllabam, etsi primam quidem vocalem habeant: fallunt quasi ipsae consonent; ut, trabs, quam dicimus trabem. Caeterum si ante vocalem ponantur, nullo modo enuntiationem capiunt: contra p s etiam praepositae sic sonant, ut apud Graecos ψ

Eamdem rationem puto observandam et in verbis quae praeterito tempore et futuro incertum est p an b habere debeant. Nam sicut in casibus nominum p littera in b commutatur, ut est caeleps, caelibis, ita in temporibus quoque verborum econtrario b in p commutatum videmus; ut scribo, scripsi, scripturus; (1248C)labor, lapsus, lapsurus; nubo, nupsi, nuptura. Z in antiquis libris Latinorum scripta non est; sed pro illa, duo ss ponebantur, crotalizare, crotalissare. Sed viderint illi qui [ ms., quod] cum verbis quibusdam integris Graecorum uti in Latina lingua non erubuerunt, erubescendum crediderunt litteras Graecas intermiscere. Nam satius est alienis bene uti quam nostra ineleganter apponere.

Praesto nos per o scribimus, veteres per u scripserunt; sed praesto dicendum est, ut, sedulo, et optato, et sortito. Inde et praestolari, non praestulari. Nec mirum est veteres u littera pro o usos, nam et o pro u usi sunt. Poblicum enim, quod nos publicum, et quod nos culpam, illi colpam dixerunt. Supter per p scribendum, non per b. Neglegere per g, non per c (1248D)scribendum. Eutalium, Eupolim, et alia hujusmodi, quidam per y litteram putaverunt, eo quod Graeca esse dicerent; sed apud nos y littera nunquam vocali conjungitur.

CAPUT IV. Ex Papiriano ista collecta sunt.

AE syllaba, quam nunc in fine sermonis diphthongon scribimus, ut, cogitationes magnae, apud antiquos per ai scribebatur, ut esset distantia genitivorum a dativis. Nam genitivo hanc divisionem dabant, ut non esset disyllabus similis dativo, sed trisyllabus (1249A)inveniretur, ut, magnai, Asiai, aulai, rugai, ferai [ ms., frugiferai].

Reliquiae et reliqui per c scribebantur: ut relicuus et vacuus, sic relicui et vacui; sic mortuus et mortui, strenuus, strenui; at nunc reliquiae vel exsequiae, per q scribuntur.

Cotidie, per c et o dicitur, ut scribitur, non per q; quia non a quoto die, sed a continenti die dictum est.

Haud, quando adverbium est negandi, d littera terminatur, et aspiratur in capite; quando autem conjunctio disjunctiva est, per t litteram sine aspiratione scribitur.

Malo per unum l, quod est magis volo. Malle, per duo ll, quod est magis velle. Nolo per unum l, est (1249B)enim non volo. Nolle, per duo ll, quod est non velle. Primo querela apud antiquos per unum l scribebatur, sicut suadela, tutela, candela, corruptela: quamvis usus sibi etiam apud eos vindicaret, ut aliqua in figura diminutivorum per duo ll scriberentur: ut, capella, fabella, tabella. Nunc autem etiam querella per duo l scribitur.

Narare per unum r scribitur, ut Varroni placet, secutus est enim etymologiam nominis ejus, qua gnarus dicitur quis, qui scit et accepit quod loqui debeat. Denique compositio verbi ita scribitur, ignorare, quod non per duo r, sed per unum scribitur. Ideo et naratio unum r habere debet.

Quot, quando numerus est, per t; quando pronomen, per d scribendum est. Nam totidem per t scribitur, (1249C)quia numerus est.

Quaecunque verba ab s littera incipiunt, si composita sint, ut ex praepositionem accipiant, servata s littera scribuntur: ut, specto, exspecto; salio, exsilio. At caetera verba quae s in principio non habent, onerari non debent: aestimo, existimo; acuo, exacuo; agito, exagito.

Prendo dicimus et prehendo, ut hercle et hercule, nihil et nihili. Sed in his verbis, quae aspirationem habere debent, haec observari eatenus poterunt, quatenus consuetudo permiserit; sed tamen libellus nos evidenter docet, qui inferius de aspiratione scriptus est.

Traps ab eo quod dicitur trabis, et urps, per p (1249D)debent scribi, licet Varro per b scribendum putet quod in reliquis casibus b habent. Sed tamen cum ψ littera Graeca nullo modo transferri potuerit in usum nostrum, et vis ejus per p et s litteras scribatur, necessarium est ut ubi ψ Graecum sonat apud nos (quod vitari non potest) per has litteras scribatur, id est p s, licet in obliquis casibus b habeant: ut, caeleps caelibis, urps urbis; item in aliis ipsam retineat: ut, auceps aucupis. Unde apparet in his casibus mutare nos debere p et b, in quibus se etiam ambae consequuntur, interposita vocali. Hanc etiam regulam sequitur in φ, quae et ipsa per p et h constat: ut, cinips, 610 ciniphis, quae in nominativo casu p et s, in aliis casibus per p et h scribitur.

Quicquam, in medio per c, non per d, scribi debet. (1250A)In compositione enim plerumque d in c commutatur, ut in praepositionibus, accedo, accumulo.

Formosus sine n, secunda syllaba scribendum est, ut, arenosus, frondosus, aquosus, herbosus; participia vero habent n, ut tonsus, tunsus, mensus, pransus. Antiquorum nulla observantia fuit, cum n, an sine n scriberent, illi enim tosus, tusus, prasus plerumque scribebant.

Y Graecum nos in quibusdam in u convertimus, ut Cymas, Cumas, cyminum, cuminum: in quibusdam non vertimus, ut, Syria, Cyriacus, symbolum, sycophanta.

Forfices secundum etymologiam debemus dicere et scribere: ut si a filo dicamus, f debeamus ponere, ut forfices, quae sunt sartorum; et si a pilo, per p, ut (1250B)forpices, quae sunt tonsorum; si a capiendo, per c, ut forcipes, eo quod formum capiant, quae sunt fabrorum; formum enim dixerunt antiqui calidum, unde est formosus.

Vulgus, vultum, parvum, torvum, sunt qui putant per duo u scribi non debere: quod similis vocalis vocali adjuncta, non solum non cohaereat, sed etiam syllabam augeat, ut est vacuus, ingenuus, occiduus, exiguus, perspicuus, et in verbis, metuunt, tribuunt, statuunt. Sed Velius Longus per rationem praesumptam decipi eos putat, quod primitivus, et adoptivus, et nominativus, et alia per u et o scribantur. Nam aliter scribere, et aliter pronuntiare vecordis est. Cum enim per o scribant, per u enuntiant. Praeterea qui contra sentiunt, non respexerunt unum u toties consonantis (1250C)vim habere, quoties pro consonante ponitur, quod apud Graecos digammon vocatur: ac sic fieri, ut nominativus duas quidem u litteras habeat, sed priorem pro consonante, posteriorem pro vocali scilicet positam. Sic et Donatus dicit, quoties u et i, seu sibi, seu aliis vocalibus praeponuntur, loco habendas esse consonantium. Hiemps, ut Caecilio [ ms., Sellio] videtur, p habere propter m litteram non debet, quod satis sine ea littera m sonet; vel quod per omnes casus ne vestigium quidem illius appareat. Sumpsi autem quaeritur an possit sine p littera, ut hiemps sonare: sed quia et in alia declinatione p respondit, cum dicimus sumptus, sumpturus, necessario per p scribi debet.

A, et ab, et abs, et au praepositiones unius generis sunt: velut cum dicimus, a me, ab illo, abstuli, aufugi. (1250D)Sed observandum, ut tunc ab praepositio scribatur, quotiens parti cuilibet orationis conjungitur, quae a vocali incipiat, ne dictio multis consonantibus oneretur. Si vero a consonante pars aliqua, cui praeponitur incipiat, non est ponenda ab praepositio, sed a solum; ut, a fratre, a vicino, ab homine, ab urbe. Abs vero apud nos nominibus, cum quibus in compositione [ ms. conclusione] venit, respuenda est; ut est, ab urbe venio, non abs urbe venio. Nam in compositione non est evitanda, ut abscondo, abstineo. Au quoque his praeponenda est, quae a consonantibus incipiunt.

In praepositio si composita sit, et p, aut b, vel m, sequatur, n in m convertit; ut improbus, imbuit, immutat. (1251A)Quoties vero g illam sequitur, n amittit; ut, ignarus, ignotus, nam gnarus et gnotus simplices sunt.

Ad praepositio interdum retinet d litteram; ut, adfert, adfuit; interdum variat, ut, ammonet, amminiculum. Plerumque evenit, ut consonantes quaedam verborum aut vocabulorum conjunctae huic praepositioni, mutentur; quando autem fiat, quando non, sono internoscemus. Accedo duo cc, attuli duo tt, ut, assiduus duo ss, appareo duo pp, alligo duo ll, annuo duo nn. Est etiam ubi necesse est hanc litteram interire, id est, d, ut, aspiro, aspicio; nulla enim consonans per d intercedit, sed omnino d deperit.

Ex praepositio sequentibus b, d, g, l, m, n, litteris, et u et i, cum pro consonantibus sunt, x litteram (1251B)amittit, ut, ebibit, edidit, egessit, elusit, emicuit, enarravit; sequente vero f, nostra consuetudine in eamdem litteram mutat, ut effundo.

Ob praepositio interdum ponitur plena, ut est, obire, oberrare; interdum in eamdem litteram transit, a qua sequens sermo incipit, ut offulsit, ommutuit, opposuit; sequente vero u, loco consonantis posita, integra custoditur, ut, obversus, obvius.

Sub praepositio, ut superior, interdum b litteram servat, ut, subire, subesse, subauscultare; interdum mutat in eamdem litteram a qua sequens inchoat verbum, ut sufficit, suffigit, summovit, sumministrat, supponit, supprimit, suggerit; sequente r littera integra manet, ut, subrado, subremigo, subrideo, nec unquam sequente r littera corrumpitur.

(1251C)B in s mutatur, sequentibus t et c, ut, sustulit, suscepit.

De praepositio aut plena in compositionibus ponitur, ut deducere, demonstrare, detrudere; aut correptione e litterae corrumpitur, ut, deorsum. Nam quando in i litteram transit, ut est: Aera dimovit tenebrosum, et dispulit umbras, non est a praepositione de, sed dis, ut, distraho, dispereo.

Dis praepositio sequentem litteram s non amittit, ut, dispicio: sequentibus vero b, d, g, l, m, n, r, amittit, ut, dibucinat, diducit, digerit, dilacerat, dimovet, dinoscit, diripit. Interdum s littera, sequente r, in eamdem litteram mutatur, ut, dirumpo; sequente (1251D)f, consuetudine in eamdem mutat litteram, ut diffundo.

Re praepositio non tantum plena praeponitur quibusdam partibus orationis, ut, removet, refricat, respirat; sed et d litteram assumit, ut est, redire, redolere. Sed interdum d littera geminatur, quotiens ab eadem littera sequens incipit syllaba, et una pars orationis expletur, ut, reddere dicimus, geminata d; reducere autem simplici utimur.

Trans praepositio interdum plena est, ut, transtulit, transactum, transeo, transitus: interdum minuitur, ut, trajicit, traducit.

Sine praepositio interdum assumptione litterae d corrumpitur, ut, seditio, sedulo.

Pro praepositio, cum sit naturaliter longa, interdum (1252A)in compositione corrumpitur, partim correptione, ut, proavus; partim assumptione litterae d, ut, prodest, proditus, prodigus; interdum integra est et ipsa, et pars cui conjungitur, ut, procuro. Sequentibus i et u, cum pro 611 consonantibus sunt, nonnunquam litteram perdit, aut mutat, ut, providens; aut adsumit, aut corripitur, ut, profertur.

Circum praepositio, sequentibus vocalibus, m litteram in enuntiatione amittit, in scriptura servat; sed cum i et u vocales loco consonantium positae sequuntur, et scribitur, et enuntiatur: ut, circumvenit, circumjacet.

Ante praepositio interdum integra manet, ut anteactum, antevenit, antecedit; interdum mutatione in i litteram corrumpitur, ut, antistat, anticipat.

(1252B)Inter praepositio in una voce sequente l littera, r in eamdem mutat, ut, intellego; caeteris litteris sequentibus vocalibus, pro voce integra manet, ut, interius.

Cujus, et cui pronomina per q scribebantur, nos autem et ad brevitatem festinavimus scribendi, et illam pinguedinem limare maluimus.

Accerso per c, et arcesso per r; sed accerso significat advoco; arcesso, repello, prohibeo.

Coqui, Gratus artigraphus per c primam syllabam, secundam per q scribendam putavit; non enim dicimus cocere, sed coquere; ut Virgilius, Apricis coquitur vindemia saxis.

V littera in quibusdam partibus orationis vitiose inseritur, ut in eo quod est urguere; urgere enim dicimus, non urguere. Virgil. Urgentur poenis, sine u (1252C)positum est. Et illud, Ungere tela manu, ferrumque armare veneno. Nam quominus unguo debeat dici, evidenter apparet: quod nullum verbum est vo terminatum, sive junctim, sive solute, ut non eamdem u servet in praeterito; ut, volvo, volvi; eruo, erui. Ungo vero, non ungui, sed unxi facit: quomodo pingo, pinxi; et tamen non utique nomini quod hinc fingitur, sic insertam videmus u litteram, ut evelli non possit, sicut apud eumdem Virgilium, Et pingues unguine taedas; et in consuetudine usurpatum unguentum dicitur: quod tamen sine u debet scribi.

Leprosi, a pruritu nimio ipsius scabiei dicti sunt, et ideo per p scribi debent.

Mille numerus, a quibusdam per unum l scribitur, (1252D)quod milia dicimus, non millia; alii melius per duo ll existimant scribendum.

CAPUT V. Ex Adamantio Martyrio de u et b.

Va syllaba praefulgens in capite nominis per u vocalem loco positam consonantis scribetur, quoniam apud Latinos haec littera plus valet quam b muta, quia et vocalis est: et dum crassiorem exprimit sonum, transit in consonantium potestatem: ut vates, vanus, vagus, validus, vacuus: exceptis basio, balineo et baculo, a quo bacillus nascitur diminutivus. Illa quoque nomina, quorum secunda syllaba in a litteram desinit, per b mutam scribentur; ut, balathro (1253A)ἄσωτος, balatus βληχηθμός, baratrum, barbarus, ac talia.

Ve correpta, nominis principium obsidens, u digammon similiter habebit in scriptura; ut, venenum, vena, verecundus, venerabilis, vetus, vehemens, vehiculum: ita tamen, si non ab adverbio, quod est bene, compositionem habuerint nomina. Haec namque per b mutam notabuntur, eo quod adverbium bene per b mutam scribi ratio regularis compellit hac de causa, quia constat quaedam adverbia a nomine venire; et si nominis dativus casus singularis in o desinat, ultima o littera in e tam brevem quam longam conversa facit adverbium; ut, doctus, docti, docto, docte; malus, mali, malo, male. Ergo et bonus, boni, bono, bone debuit facere. Sed ne vocativus (1253B)casus non adverbium putetur; ut est, o bone vir, visum est etiam penultimam o litteram in e convertere, ut hoc adverbium, illud nomen indicet. Igitur a bono factum est adverbium bene. Bonum vero per hanc litteram significari monstrabunt sequentia. Itaque si ab adverbio, quod est bene, composita fuerint nomina, per b mutam scribuntur: ut, benignus, benevolus, beneficus, duntaxat a benefaciendo; nam a veneno per u scribi nullus ignorat.

Meminerimus tamen beatum a superiore abhorrere regula, quod primam syllabam nulla sequitur consonans. Et quoniam huic opponitur regulae vehemens, et vehiculum, admonemus hoc facere aspirationem, ut in multis; hic quoque u praelatam videmus, quam poni pro consonante possibile est.

(1253C)Vae diphthongus sive sola est; ut, vae misero mihi, sive cum nomine componit usus; ut vaesanus per u digammon scribitur.

Ve producta, similiter in capite nominis constituta, siquidem masculini vel neutri generis erunt nomina, in quibus haec praeposita syllaba per u vocalem pro consonante signabitur; ut, venator, velum, verum, venabulum. Si vero erunt feminina tantummodo, quorum origo a masculino genere venire non cernitur, per b mutam scribentur; ut, besica, belua, bestia: ita tamen, si non duarum fuerint syllabarum, nam mutabunt scripturam: ut, vena, vespa, et his similia. His quoque opponitur beta, quam Graeci σεῦτλον appellant: quoniam in Graeco idem genus observari non potuit.

(1253D)Praeterea quaerimus cur veritas, et feminini generis existens, et superans disyllaborum mensuram [ ed., naturam], per u, non per b scribatur. Sed dicimus, quod non est primae nomen positionis, sed descendit a mobili genere; est enim verus, vera, verum, ex quo nascitur appellativum, veritas; et ideo primiformis sui regulam necessario defendit. Simili modo et venatrix masculini sui originem sequitur.

Vi longa, vel brevis, nomini praebens initium, si a numero bis, id est secundo, composita fuerit, per b mutam scribetur; discretionis enim gratia, bis numerus per hanc litteram scribitur, ut separetur a nomine monosyllabo, quod est vis, et necessitatem significat; veluti, biceps, bilinguis, biformis, bipatens, biennium, bimum, biga, biduum, bicolor, bipennis, (1254A)bijugum, ac talia. Si autem pura remaneant numero, u traductam in consonantium potestatem habebunt positam; ut, victor, vinum, vitis, victus, vinitor, vita, vidua, vipera, viator, vitisator; praeter bitumen, quod neutri generis consistens, numerum disyllaborum excessit. Bile etiam discretionis causa dicitur. Nam si fel significat, per b mutam; si abjectum aliquid, ac parvi pretii, per u scribetur. Bibula autem a verbo, quod est bibo, traducitur, cujus postea regulas dabimus.

Vo brevis, vel producta, servans principium nominis, per u litteram, vocalis amissa potestate, scribetur; ut, voluntas, vorago, vocabulum, 612 vomitus, votum: bono tantummodo regulam superante, eo quod in tria genera dispertitum sit, cum praedictorum (1254B)nihil figuram mobilium recipiat.

Bu, seu producta, seu correpta fuerit, praepositam b mutam habebit; ut, buxus, buffo, bustum, buccina, bucula, et hujuscemodi omnia; nullo enim modo poterat ipsa sibi u littera praeponi, non conjuncta etiam aliae consonanti in prima syllaba: cum tamen dissimilis continuo littera fuerit subsecuta; ut, vultus, vulgus, Vulcanus, per u digammon scribentur. Nam si prima syllaba desinat in consonantem, ex qua etiam secunda incipiat, b mutam retinet in scriptura; ut, bucca, bulla et similia.

Vac syllaba, quoties praeposita fuerit, u vocalem habet pro consonante; ut, vacca, id est, jumentum; vaccinium, scilicet flos. Nam Bacchus, et bacha, bacchar, per b scribenda sunt.

(1254C)Bec et bic, syllabas cognovi deficere.

Boc, unum barbarum didici, ut est, Bocchos, quod b mutam habere cognovi in scriptura. Et sciendum quod nomina peregrina, si trahantur ad Latinum sermonem, b mutam sibi plerumque defendunt. Ideo autem diximus plerumque, quia sunt quae Latinis regulis serviunt; ut, Massiva; hoc enim nomen, licet barbarum esse constet, tamen regulam Latinam in scriptura conservat, quam suus locus monstrabit.

Buc syllabam in uno reperi solummodo nomine, hoc est bucca, quod per b mutam scribitur.

Val, prima syllaba, si quidem l littera fuerit consecuta, per u scribetur; ut valles, et vallum; nam balaena et ballistra per b scribenda sunt. Si vero l non (1254D)sequatur littera, per b mutam signabitur; ut, balteus, balbus, balvae, id est januae: praeter adverbium valde, eo quod per detractionem i litterae, dictum esse non dubium est; valide enim integra dictio consistit, ut arbitror: et hoc namque evenit de nomine; facit enim validus, validi, valido: ergo valide adverbium facere debet. Unde si voluerimus incorruptam emittere dictionem, primae syllabarum subjaceat regulae.

Vel syllaba, si quidem sola permaneat, erit conjunctio disjunctiva, quae per v omnifariam scribetur: si vero caput fuerit nominis, b mutam habeat in scriptura; ut, bellum, bellissimum, et bellaria: praeter vellus, discretionis gratia. Nam si per u vellus scribatur, genere neutro ac declinatione tertia nuncupetur, ut (1255A)lanam significet, hoc vellus enim hujus velleris facit; si autem per b mutam notetur, genere masculino ac declinatione secunda declinabitur, ut scitum denuntiet: hic enim bellus, hujus belli, id est, scitus, vel jocosus, per casus declinabitur.

Vil syllaba, si fuerit antecedens, u vocalem habebit pro consonante, ut, villus vestimenti; villa, id est possessio.

Bam etiam vocalibus aliis intervenientibus in prima syllaba nullius nominis enuntiari cognovi: nisi in glossematibus, bammum, ὀξυτάριον,, atque bambalo, ψελλιστής·: quae per b mutam scribuntur.

Van, et ven, et vin, syllabae, u vocalem habebunt pro consonante, ut, vannus, ventus, vindicta.

Vap, praefinita syllaba, u vocalem habebit pro consonante; (1255B)ut, vappa, ὑδαρής. Alias vocales inter u et p collocatas inveni deficere.

Ban, cum incipit syllaba, b mutam habebit positam; ut, barrus ἐλέφας, bardus ἀναίσθητος, bargus ἀφυής, barba. Excipitur nomen proprium Varro tantummodo.

Ver et Vir, syllabae longae vel breves, u vocalem loco positam consonantis habebunt; ut, vertex, virgiliae, πλειάδες, verbum, virus, virga, virgo, virtus, virbius. Excipitur ab hac regula tantummodo berna, quod nomen licet ego invenerim per u scriptum, tamen quia illustris memoriae audivi Mennonium, hominem omnis facundiae judicem, se dicentem de hoc reprehensum a Romano quodam disertissimo, quod per hanc enuntiaverit litteram: nos quoque notamus (1255C)ac tentamus rationem reddere, quasi diversitatis causa: si enim berna, domi genitum significet, id est οἰκογενὴς, commune est duum generum secundum veteres, trium vero secundum meam sententiam; et per b mutam scribetur. Si vero temporale quoddam denuntiet, erit mobile; a vere namque vernus, verna, vernum fit, ut si quis dicat, vernus sol, verna hirundo, vernum tempus; et u, sicut prototypon ejus, in scriptura tenebit. His ita se habentibus, possumus etiam intelligere bernam dictum esse eum qui in bonis haereditariis natus est. Bona vero per b litteram scribi supradicta ratio demonstrat.

Vor syllabam neque brevem neque longam in Latino sermone, ulli inveni praepositam nomini, nisi vortex, pro eo quod est vertex; sicuti volnus antiquos (1255D)figurasse meminimus.

Bur similiter cognovi deficere, praeter hoc quod in proprio dicimus nomine, id est burra; quod etiam per b mutam scriptum esse secundum regulam novimus in supradictis expositam.

Bes longam similiter nomen monosyllabum reperi; significat autem uncias octo; quod b mutam tenere consuetudo tradidit in scriptura, brevem invenire non potui. Nam vesper, vestis, ac similia, licet per u vocalem pro consonante scribantur, tamen juxta rationem supradictam, ubi fecimus bes longam, debent per v scribi: quoniam s littera sequenti syllabae sine dubio jungitur.

Vos, si pronomen fuerit, in monosyllaba per u litteram scribitur; cum vero disyllabum fuerit, id est (1256A)vobis, prima syllaba per v, secunda per b scribetur, quando autem jumenti nomen invenitur, ut est, Procumbit humi bos, b mutam habebit in monosyllabo nominativi et vocativi casus. Cum vero per alios casus coeperit geminari, in prima syllaba b continet, in secunda u; ut, bovis, bovi, bovem, a bove, sicut in supradicto pronomine variatis contrario litteris constat effectum.

Bat, in uno tantum reperi nomine generis neutri, pluraliter enuntiatio, id est battualia, quae vulgo battalia dicuntur, quae b mutam habere cognovimus, exercitationes autem militum vel gladiatorum significant: inde etiam battuatores τοὺς βασανιστάς, dici puto.

Vit, per u scribitur; ut, vita, vix et vox, monosyllabas (1256B)didici tantummodo quae per u litteram scribantur. Alias vocales x quidem litterae antepositas, b autem litterae cohaerentes, Latina nescit omnino facundia. 613

CAPUT VI. De mediis syllabis ejusdem Adamantii Martyrii.

De syllabis in capitibus nominum positis (quantum potuimus) sine praetermissione tractavimus. Notum enim omnibus esse credo quia necesse est b litteram syllabae praepositam, si consonans fuerit consecuta in quacunque dictione, eam sine dubio scribi; ut blandus, gibbus, κυρτὸς, braveium, latebrae, tenebrae, atque omnia talia. Nunc rationabiliter mediae syllabae nostrum sortientur laborem.

(1256C)Va syllaba, in medio nominis posita, per u scribetur; ut avarus, calvare, praeter carbasum, quod nomen Graecum magis quam Latinum arbitror. Ambages enim per b mutam notatur: aut quod praeposita est m littera, aut quod ex duobus corruptis nomen arbitramur compositum, quasi amboactae; unde dicitur etiam ambire. Ergo composita vel appellativa, vel traductitia, sive factitia, id est quae ex aliis facta sunt, notare debemus, ut sequantur prototypa, id est primas positiones, ut novus, novalis, rivus, rivalis; et derivativa ab Alba, Albanus; a silva, silvanus; a privo, privatum; a libo, libatum vel illibatum.

Ve correpta, sive sola fuerit, sive adjuncta consonanti, per u vocalem, loco positam consonantis notetur; (1256D)ut, juvenis, alveus, fovea, advena, juvencus, caverna, noverca, et adversus praepositio, praeter trabeam. Gubernator enim, licet per b mutam scribatur, tamen hoc nomen arbitror a guberno verbo figuratum consistere; cujus regulas postea meditabimur, cum ad tractatum b litterae trifariam in nomine positae venerimus: ita tamen, si non diminutiva nomina vel derivativa fuerint. Illa enim (sicut superius diximus) prototypa sua sequentur; ut, liber, libertus, libellus; vel imber, hibernus; flabrum, flabellum; tabula, tabella; taberna, tabernaculum; bellator, imbellis vel imbecillis; fabula, fabella; quae omnia per b mutam, ceu primiformia, scribentur certissime.

Be producta per b mutam omnifariam scribetur; (1257A)ut, verbena, rubeta, ambesum, habena. Excipitur avena, quae significat tibiam, vel stipulam, discretionis gratia. Nam severus, quia a saevo venit, posteritatis causa, ve syllabae consequitur regulam.

Vi brevis, per u vocalem, habentem vim consonantis, scribetur; ut, Favius, Flavius, avidus, fluvius, civitas, favilla, provincia, exuviae, manuviae, oblivium, diluvium, suavium, lividum, simpuvium, εἶδος σκεύοις ἱερατικοῦ; praeter obitum nomen, et subito atque obiter adverbia: quae ob, et sub, ut pote praepositiones, antiquos puto in scriptura servasse, b litteram non mediae, sed primae adjungentes syllabae. Virbius est abstractus a regula, quoniam virum bis factum esse memorant: quem numerum per b mutam scribi antedicta declarant; quidam virum (1257B)bonum; alii vero virbium, tanquam sit ἥρως αἰαβεβιωκὼς; alii deum esse qui viribus praeest, interpretantur. Praeterea notatur ambiguus, namque m semivocali praeposita in una eademque dictione, nunquam u littera pro consonante sequitur. Huic opponitur quamvis; sed hoc videtur esse compositum, cum posterior vis syllaba subjungitur plurimis: ut quovis, quorumvis, utrumvis, ac talia.

Observandum tamen, ne es pura syllaba terminaverit nomina. Si enim fuerint ita enuntiata, per b mutam mediae syllabae sine dubio scribentur, ut abies, scabies, rabies; at haec quoque species bipertita consistit. Nam si trisyllaborum majorem habuerit numerum, per u necessario notabitur; ut, illuvies, proluvies, ingluvies, subluvies.

(1257C)Lis syllaba terminata per b mutam scribi compulit nomina; ut, nobilis, mobilis, laudabilis, mirabilis, debilis, habilis, effabilis: exceptis servili, civili et ovile, quae a servo, a cive, atque ove, et a vis syllaba posteritatis deducunt originem, cujus postea regulas meditabimur. Licet enim habitus, excubiae, probitas, arbitrium, dubium, ac talia, per b mutam scribantur, tamen hac de causa fit, quoniam a verbis figurata consistunt. Et sciendum quod quaecunque nomina cum verbis habent societatem, verborum regulis, quas postea loco suo dederimus, ipsa quoque necessario subjacebunt.

Bi, longa, si penultima fuerit, per b mutam scribetur; ut libido, rubigo, tibicen, ambitus, concubina, cubile. Sed hoc etiam manifestamus, quod harum (1257D)quaedam in transfiguratione corripiuntur, ut, tubicen, tibia, cubile, cubitus, vel connubium: quae licet vim longarum amiserint, tamen eamdem scripturam et in derivationibus desiderant custodire. Sciendum praeterea quia si in compositis nominibus, in penultima, vel in antepenultima sede, vi longa inciderit syllaba, per u vocalem pro consonante scribetur, ut, invitus, divigenus, Lavinia, privilegium, ac talia. Privignum etiam huic regulae inservire non dubito, quod per detractionem e litterae dici puto: privigenum enim integram magis esse dictionem noster animus arbitratur.

Admonemus quoque quod in derivativis hic etiam, sicut ubique, spectavimus primiformium regulas, ut, cervix, cervicale; pulvis, pulvinarium: quas a posteritate (1258A)syllabae venientes paulo post retegemus. Hanc regularum divisionem confirmat scriptura convivii; nam dissimili tempore vivii syllabae constitutae notantur similiter; quia prior, id est antepenultima longa est; et speciem regulae meruit paulo ante memoratae, ubi meminimus vi longam in antepenultima sede constitutam, per u vocalem habentem vim consonantis necessario scribi: manens altera brevis, supradictae serviet regulae, ubi diximus, vi brevem in medio nominis positam, per u vocalem notari. Regulam ego absurde non arbitror esse divisam.

Vo syllaba, longa vel brevis, in medio nominis posita, per u scribetur; ut, advocatus, frivolus, devotus, Favonium, divortium. Abortu et subole, regulam (1258B)propter praepositiones (ut puto) negantibus.

Bu syllaba per b mutam notetur certissime; ut, tribunal, robustus, vocabulum, stabulum, ebulum, vestibulum, cunabulum, moribundus, furibundus, atque omnia talia. Avunculo tamen minus regulae connumerato; ideoque formam diminutivi vel derivativi servare minime dubitatur, et quasi venire ab avo demonstratur. Avum vero per u digammon scribi suus locus monstravit. Haec de mediis syllabis. 614

CAPUT VII. Item ejusdem Martyrii de ultimis syllabis.

Reliquum est ultimis nominum syllabis imponere studium.

(1258C)Va syllaba nominis terminata, siquidem l antelata littera, vel vocalis natura longa in penultima fuerit, per u scribetur: silva, malva, ulva, vulva, clava, uva, stiva, oliva, saliva: praeter balbas, si tamen prior syllaba per b mutam scribetur, discretionis gratia; ideo ne non fores, sed ineffabile vocis denuntiet. Nam si per b mutam enuntias, θύρας, ἢ τὸν πυλῶνα ἀμφίθυρον, significabit, per u digammon ultima scilicet syllaba, de qua et nunc loquimur, scribetur. Tavellas significat. Persius: Balva de nare locutus; si vero haec, id est l, non praefulgeat littera, et una vocalis natura longa non erit penultima, b muta decenter in scriptura tenebit locum: ita tamen, si non a masculino genere nomina fuerint figurata; ut herba, tuba, turba, larba, δαιμόνιον, barba, obba, ποτήριον, (1258D)gleba, pronuba, orba. Excipiunter caterva, Minerva, quae disyllaborum hujus regulae superant numerum, habent longam positione penultimam.

Ve syllaba correpta, per u sine dubio scribetur, sive a se oriantur nomina, seu ab aliis veniant; ut conclave, suave, sive, quidve, atque his similia.

Bi non inveni terminatam, nisi in pronominibus dativi casus et in adverbiis, quae per b mutam omnifariam scribuntur, ut, tibi, sibi, ubi, ibi, et in pluralibus, nobis, vobis. Et semel sciendum quod quaecunque nomina, sive pronomina in dativo casu singulari vel plurali b litteram habeant, in alio casu penitus eadem non fulgente littera per b mutam scribentur; ut, omnibus, similibus, pluribus, ac talia:

(1259A)Bo syllaba definita, per b mutam scribetur, ut turbo, orbo, bubo, et tabo; licet per ablativum casum enuntietur: excepto pavone solummodo.

Bal syllaba terminata per b mutam scribentur, quae in barbaris nominibus aut Latinis nos novimus invenisse, ut, Hannibal, Hasdrubal. Alias vocales inter b et l collocatas reperire non potui.

Bam et bem syllabas, cum aliis vocalibus in nominativo casu a Latino sermone abhorrere cognovimus, excepto novem; significat autem indeclinabilem numerum, qui per u scribitur; notatis etiam quibusdam neutralibus, quae postmodum aliis subjiciemus generibus.

Bar et ber, syllabae terminatae, per b mutam scribentur, si disyllaborum non egrediantur numerum, (1259B)quorum naturaliter longa minime carebit penultima, id est, si non fuerit trisyllaba, quae naturalem longam non habebit penultimam, ut, jubar, liber, imber, uber, faber, suber, Calaber, Mulciber. Si enim trisyllaba fuerint neutri generis, quae longam penultimam naturaliter habebunt, per u vocalem loco positam consonantis notabuntur, ut, cadaver, papaver, et similia. Nam pulver, licet sit disyllabum, tamen antiqui duplicem nominativum enuntiare maluerunt; non solum enim pulver, sed etiam pulvis dixerunt; hac de causa per u scribitur.

Vir per u vocalem vim consonantis habentem scribitur; ut, Semivir, Triumvir, licet composita, non simplicia sint.

Vor, per u notetur, ut, livor, et Mavors (si tamen (1259C)hoc nomen in hac parte poni necessarium ducimus, quidam enim non solum Mars, sed etiam Mavors, unde et Mavortia dici volunt), excepto arbore, quia nuncupatur et arbos, quae per b mutam scribi docuit consuetudo. Nam labor, favor, fervor, pavor, ex verbo figurata, verbi quoque non abnegant regulam.

Bur, syllaba terminata, b mutam in scriptura tenebunt, ut ebur, robur.

Ves brevis definitaque syllaba per u vocalem pro consonante scribitur, ut, dives.

Bes longa cum fuerint terminata, b mutam tenebunt in scriptura, ut, labes, tabes, pubes, nubes: quamvis nubis quidam nominativum enuntiare maluerunt.

(1259D)Vis per u vocalem loco positam consonantis scribitur, ut, civis, nivis, clavis gravis, pulvis, suavis. Licet enim scrobis et orbis per b mutam scribantur, hoc tamen hac de causa, quoniam quidam nominativum singularem sine i littera enuntiare voluerunt.

Bos per b mutam, ut arbos, sicut superius meminisse cognoscimur.

Bus siquidem masculini generis tantum nomina fuerint, per b mutam scribentur, ut, cibus, nebus, morbus, rubus, globus, nimbus, lembus, lumbus; nervo notato solummodo, quia si illi e longa fuerit praeposita, faciet verbum. Enervo enim ἐκνευριζω, positio verbi dicitur; cujus rationem, cum de verbo locuti fuerimus, maturabimus reddere.

(1260A)Observabimus tamen, si disyllaborum non egressa fuerint numerum, aut penultimam ex una vocali naturaliter longam minus habeant, non mutabunt scripturam; ut, rivus, clivus, acervus, nominativus et caeteri. Sed quia coroebus supergreditur numerum disyllaborum, per b mutam notatur. Sciendum autem quod ideo hanc litteram tenuit in scriptura, vel quia peregrinum nomen, minimeque Latinum existit; vel quod penultimam longam non ex una vocali, sed ex diphthongo meruit. Si vero mobilia vel promiscua fuerint, per u vocalem loco positam consonantis scribentur, ut, novus, nova, novum; saevus, saeva, saevum; cervus, cerva; curvus, curva, curvum; torvus, torva, torvum; et clavus, clava, licet aliam per genera significationem suscipiant; avus, ava; cervus, (1260B)cerva; flavus, flava: quam similiter alter intellectus sequitur, nisi femininum discretionis gratia per b mutam voluerimus scribere: calvus, calva, et corvus, promiscuum: et hic et haec clavus alterum per genus significans. Orbo, gibbo, probo, subductis a regula, et albo discretionis gratia; nam cum ventrem significat, per digammon u, cum colorem, per b mutam scribetur certissime.

Sciendum similiter quod hic quoque disyllaborum superantia numerum, eamdem scripturam retineant; ut superbus, superba, superbum; acerbus, acerba, acerbum; et palumbus, promiscue, licet Virgilius feminino genere extulerit,

Nec tamen interea raucae tua cura palumbae.

Excipitur protervus; nam lascivus per u scribitur, (1260C)quoniam longam naturaliter penultimam tenuit.

Et sciendum quod, sive erunt disyllaba, sive hunc 615 ampliaverint numerum, sive unius, sive trium generum fuerint, si secundam ab ultima longam habeant, omnia per u vocalem pro consonante scribentur, ut, rivus, clivus, flavus, positivus, comparativus, et alia.

Meminerimus tamen quod mobilium nominum feminina, neutraque genera, similem masculinorum suorum scripturam suscipiunt, ut, flavus, flava, flavum; albus, alba, album, ac talia. Sed non omnia in bus desinentia existunt mobilia, sicut in principio hujus regulae genera dividentes nos disseruisse meminimus; (1260D)quaedam enim masculini generis inveniuntur solummodo, ut, cibus, nimbus; quaedam masculini et feminini, ut, cervus, cerva; quaedam neutra, ut, aevum.

Sciendumque est quod neutra, quae a posteritatibus syllabae non veniunt, per u digammon scribentur, ut, ovum, arvum, hervum: excepto libo, id est ποπάνῳ. Verbi enim ultima syllaba per b mutam scribitur hac de causa, quod a verbere dictum esse veteres existimarunt, cujus rationem in antelatis tradidisse cognoscimur.

Vax, et vex, et vix, unum tantummodo nomen per unamquamque syllabam reperi terminatum, ut, vivax, vibex, vervex, cervix, quorum mediam per b mutant; quae vero utrinque vel extrinsecus sunt, (1261A)semper per u significari cognovimus. Reliquas ab his consonantibus insertas vocales Latinum minus accipit [ ms., abscidit] eloquium. Ea vero quorum solutio superius compromissa est, in tractatu sequenti de b littera trifariam in nomine posita, congrua declinatione patefient.

CAPUT VIII. Ejusdem Adamantii Martyrii de b littera trifariam in nomine posita.

De b littera trifariam in nomine posita, quantum possibilitatis fuerit, sufficienter (ut puto) tractavimus. Ab expositis enim recte jam intelligere possumus, si quid eveniet dictorum contrarium. Ibi namque considerare debebimus, ne aliquod dissimile fuerit, vel genere, vel numero syllabarum, vel temporum (1261B)significatione, vel si ex alia parte orationis descenderint: quae observantes, minus (ut reor) errabimus. Restat nos de b littera, quae similiter in verbis etiam invenitur, tractare, plenam imponentes (ut puto) laboris rationem. Nam si ex nomine verboque oratio perfecta componitur, hanc quoque partem et immeditatem relinquere non necessarium, et supra eam laborare non supervacuum judico. De hac igitur parte regulas, quantum possumus, breviter meditemur. Indicativi modi primam inspicientes personam, verbi scilicet activi, vel etiam neutri; sicut enim activum, sic et passivum scribetur. Nam in communibus et deponentibus nullam invenire potui quaestionem; ex datis enim in nomine regulis, exponendisque, quae in verbo inveniuntur, judicabuntur (1261C)facilius. Primae autem syllabae personae similem formam sequentes, retinere non dubium est; et quae omnia prima syllaba verborum in communibus aut deponentibus habet. Media quoque per u vocalem loco positam consonantis scribitur: excepto bajulo, bullio, etiam juxta eam quam in prima nominum syllaba dedimus rationem. Bibo quoque propter discretionem, a vita per u, a potu per b scribendum est; et abeo, id est, discedo, obeo, circumeo, subeo, succedo, ac similia, praepositionum gratia per b arbitror scribenda esse: etiam deponentia b mutam in scriptura tenere usus et consuetudo antiquitus tradidit. Reliquas, ut vires sufficiunt, una regula generali tractare tentabimus quoque in regulis, nominibus datis firmis ac manentibus, etsi in verba figurentur. (1261D)Ut enim verba in nomen ducta verborum regulas non amittunt, ita nomina loco posita verborum origine regularum carere non possunt. Ergo si tempus praeteritum modi indicativi in vi terminaverit syllabam, media atque ultima syllaba personae primae temporis praesentis per u vocalem loco positam consonantis scribetur: eo quod omne praeteritum perfectum vi syllaba terminatum, praeter bibi, per u scribitur: foveo, fovi; faveo, favi; moveo, movi; paveo, pavi; expaveo, expavi; lavo, lavi; juvo, juvi; servio, servivi; exceptis lambio, lambibi; ambio, ambibi, ac talibus, quam litteram praeposita scriptura mutavit. Ferveo, etsi in praeterito perfecto fervi facit per u, cui etiam ego magis assentior, ferbui per b (1262A)mutam scribetur: ita tamen, si primae conjugationis ac primae speciei verba non fuerint. Illa enim per b mutam semper scribentur, ut, libero, liberas, liberavi; guberno, gubernas, gubernavi; exubero, exuberas, exuberavi; sibilo, sibilas, sibilavi; dubito, dubitas, dubitavi; hebeto, hebetas, hebetavi; titubo, titubas, titubavi; habito, habitas, habitavi. Excipiuntur invito, et derivo, juxta rationem quam superius diximus, omnem primam verborum syllabam, praeter haec quae paulo ante numeravimus, per u scribi, quoniam in et de praepositiones esse nemo dubitat. Navigo enim et acervo, ἐπιπλῶ, σωρεύω, ac talia, in nomine datis subserviunt regulis; et haec quoque species in duas partes dividitur. Nam si disyllaba fuerint, scripturam mutabunt; ut, levo, levas, levavi; servo, servas, servavi; curvo, curvas, (1262B)curvavi; novo, novas, novavi; ovo, ovas, ovavi; excepto orbo et turbo. Nam turbo a turba nomine descendens, ba syllaba posteritatis jure detinuit regulam. Probo enim puto dici per detractionem r litterae, cum contrarium ejus exprobro nuncupatur; et ideo b mutam arbitror apponendam, juxta regulam quam in nominibus nos dedisse meminimus. Et libo a Graeco translatum esse confidimus, id est, a λείβω

Praeterea quaerimus quare verbum enervo, disyllaborum supergrediens numerum, et conjugationis primae, ac primae speciei consistens, non per b mutam, sed per u scribitur; et dicimus, quaestionem solventes, quia est longa praepositio, et ideo disyllaborum (1262C)arripuit regulam. Sed quia evenit quaedam verba in ultima quidem aut antecedente syllaba primae personae u litteram non habere, in secunda vero continere persona, ut volo, vis; malo, mavis; quaedam in praeterito tantum perfecto, non tamen in positione sua, ut, gaudeo, gavisus sum; et rursus in praeterito perfecto, u litteram penitus non habente, alias personas in temporibus aliis eamdem tenere litteram, ut, vivo, vixi; sciendumque est illam u litteram, vocalem pro consonante haberi in scriptura. Si vero praeteritum supradictum in bui, aut in si, aut in psi syllabas desinat, per b mutam sine dubio scribentur: ut, praebeo, praebui; jubeo, jussi; 616 scribo, scripsi, ac talia. Credo etiam de verbis hanc regulam nos dedisse plenissimam, cum temporis omnis praeteriti (1262D)imperfecti ultimam syllabam, modi scilicet indicativi per b mutam habeant, ut, amabam, volebam; et praeteriti perfecti eamdem ultimam, et plusquam perfecti penultimam, per u vocalem loco positam consonantis, ut, amavi, amaveram; volui, volueram. Futuri quoque ejusdem terminus; si primae, et secundae tertiaeque productae conjugationis verba fuerint, per b mutam scribentur, ut, amo, amabo; voco, vocabo; doceo, docebo; moneo, monebo; nutrio, nutribo; audio, audibo. Et subjunctivi seu conjunctivi ultimas per u vocalem pro consonante scribi debere, antiquos tradidisse cognoscimus, ut, volebam, volueram, voluerim, voluissem, voluero, ac talia; eorum scilicet verborum quorum prima persona (1263A)aut u vocalem habuerit pro consonante in ultima syllaba, ut, levo, privo; aut penitus eadem littera non apparente, eodem loco scilicet eademque persona, ut, habito, hiberno, amo, doceo, ac talia. Nam quae habebunt b mutam in prima syllaba praesentis (ut dictum est) temporis, quorum praeteritum in bui, aut in psi syllabas desinit, eamdem b mutam in omnibus temporibus modorum omnium, ubicunque inciderit, servare desiderant.

CAPUT IX. Eutichis de aspiratione.

Quanquam alias quoque voces ad aspirationem pertinentes non paucas, quae non erant ab idoneis auctoribus frequentatae, sciens praeterii, ne nimia longitudine voluminis essem molestus; tamen quoniam (1263B)plerisque legentium plus libet sterilis brevitas quam utilis commentariorum delectat prolixitas, eadem quasi per epitomen mihi repetere placuit, et omnium tam veterum testimoniis quam redditis ubique rationibus praetermissis, ipsas tantummodo meras rursus exponere regulas: ut antedicta studiosioribus, et posteriora satisfacere videantur his qui longiora fastidiunt. Omnis vox Graeca, vel barbara, suum servat apud Romanos, tam in vocalibus quam in consonantibus spiritum, ut, Halys, Hecuba, hegio, hieron, Homerus, hymen, hora diei, Thibris, Phoebus, chorus, Rhenus, Hannibal.

Omnes articuli a vocali incipientes, cum aspiratione proferuntur; ut, hic, haec, hoc; hi, hae, haec: absque vocativo o et a. Adverbiis tamen localibus (1263C)aspiratur, ut, hic, huc, hinc, hac: nisi cum pronominibus componantur, illic, istic, istaec, istuc, istac; tunc enim amittit collisione vocalium spiritum, quem aliae compositiones etiam in mediis semper vocalibus servant, ut, adhuc, prohibeo: exceptis paucis corruptis, quae excludunt penitus spiritum, sicut superius dictum est; ut, postumus, post humatum, id est post sepultum patrem natus. Bimus, trimus, quadrimus, quasi a bis, ter, quater, et hieme dicta. Manubrium, quasi manu haberium; petaeredium a petendis haereditatibus; cum hoc ipsum etiam quibusdam soleat evenire simplicibus, ut, veho, vexi; traho, traxi; mihi, mi; nihil, nil; prehendo, prendo, vehemens, vemens, et similia, sicut ante relatum est.

Omnis vocalis vocali illata, seu divisa, seu in diphthongo (1263D)copulata, caret aspiratione, ut, aeneus, aereus, aeds, aedilis, aeger, Aelius, Aemilius [ ed., aemulus], aequus, aequor, aes, aestimo, aestas, aevum, auceps, audeo, audax, ausus, audio, augurium, augeo, aufero, aulaeum [ ed., alveum], aura, auris, aurum, ausculto, autumo, aut conjunctio: exceptis haedus, haereo, haud, haurio, hio, hisco, et quicquid ab his componitur, vel derivatur. Nam haec, ut articulo aspiratur, ut heu et hei; ut interjectionibus, et verbo, ut heiulo, quod ab hei vel heu traductum est. Heus, et heia, ut adverbiis vel interjectionibus.

Omnis vocalis, b sequente, leniter enuntiatur, ut, abies, ebur, ibi, ob, uber: notatis habeo, habes, hibiscus, et quicquid ab unoquoque eorum fit.

(1264A)Omnis vocalis, c sequente, leniter profertur, ut, acies, ecce, oculus, ocior: absque articulis et adverbiis. Cum mutatur, vocalem aspiratam sequitur. In pronominibus modo aspiratur, ut, hic et haec et hoc.

Omnis vocalis, d sequente, leniter enuntiatur, ut, ador, audax, edax, odor, udus. Notatur hadria, hedera; hodie enim ex hoc die compositum servavit articuli aspirati scripturam. Omnis vocalis ante f, g, l, n, p, q, t, u, pro consonante, caret aspiratione, ut, Afer, ager, ala, apis, aqua, ater, avus, affero, egeo, enim, epulae, equus, et conjunctio, ignis, iter, opus, otium, ovis, uter, uva. De agni enim apso, id est vellere, in superioribus dictum est.

Omnis vocalis, l sequente, absque e leniter enuntiatur, (1264B)ut, alea, ales, alo, id est, nutrio, albus, id est, color, alga, almus, altus, alvus, id est, venter, ilex, Ilerda, illico, ille, olor, id est cygnus, oleum, uleus, ulciscor, ulmus, ulna. Notantur halo verbum, hilum, hilaris, holus nomina. E enim sequente l, plerumque graviter effertur, ut, helluo, heluus, helucus, helops, et quicquid ab unoquoque eorum fit.

Omnis vocalis, m sequente, leniter enuntiatur, ut amor, amicus, amoenus, amans, amictus, amurca, emo, emax, imus, imo, omen, omasum, omentum, umor, umerus, umidus; notatis hamus, Hammon, homo, humus, et quicquid ab his fit.

Omnis vocalis, n sequente, leniter effertur, ut, annus, annulus, ensis, inanis, initium, inula, onus, onustus, unus, unicus; notatis honor, honestas, et (1264C)Johannes; vel peregrinis et Punicis vocibus, ut, Hannibal, Hanno, Henna, et hinnulus, et quicquid ab his fit.

A, vel u vocales, r sequente, leniter enuntiantur, ut, area, aries, aranea, arcus, arma, arduus, artus, aro, urtica, urna; notatis hara, harena, harundo. Nam harmonia, Harpyiae, Harpalice, Graeca sunt, et ob hoc aspirantur.

E vocalis, r sequente, leniter effertur, ut, erus, error, ervum, ergo: nisi post r sequatur b, vel n, vel s, vel e, longa; tunc enim graviter enuntiatur, ut, herba, herbidus, herbilis, herbosus, proprium Hernus, unde est: Hernica saxa colunt; hersilia, haeres, haeredium, Herennius proprium, et Hercules a Graeco per syncopen factum, jure habet aspirationem. Heri (1264D)est adverbium temporis, differentiae causa, ne genitivus putetur ab eo quod est erus, eri.

I vocalis ante r semper aspiratur, ut, hircus, 617 hirquitallus, Hirpinus, hirsutus, hirtus, Hirtuleius, Hirtius proprium, nisi aut monosyllabum sit; ut, ir, id est artus, aut ex motu verbi, ut, eo, is, irem, ires, ire; aut nisi a post r sequatur; tunc enim aspiratione caret, ut, ira, iratus, iracundus, irascor, et quicquid ab unoquoque eorum fit.

O vocalis, r sequente, leniter effertur, ut, orbus, orcus, ordior, orsus, orior, oriens, ortus, id est natus. Si vero alia r sequatur, aut t, hoc fit non ex declinatione verbi, nam tunc o aspiratur, ut, horreo, horror, horreum, hortus, Hortensius; notatur ordeum.

(1265A)A, vel e, vel u, vocales, s littera sequente, carent aspiratione; ut, as, assis, astutus, ascendo, aspicio, esca, est, essem, essemus, usus, usura. Notantur hasta, hastile, hesternus (est enim ab heri adverbio) et Hesperia Graecum.

I vero vel u, sequente s, post quam erit p vel t, cum aspiratione proferuntur; ut, Hispania, hispidus, historia, histrio, Hister (seu proprium, seu fluminis sit, seu gentis vocabulum), hospes, hospita, hospitium, Hostilius, hostia. Notatur pronomen iste, et ab eo composita. Os, oris, ex quo ostendo, ostentum, leniter prolata, sicut alia, quae post s carent p, vel t, et iisdem, ut oscitant.

CAPUT X. Ex orthographo Caesellio ista collecta sunt.

Con propositio, si ad verba a vocalibus incipientia accedat, n consonantem perdit, ut, aequo, coaequo, eo, coeo, ortus, coortus; sin autem ad verba accedat a digamma incipientia, id est, quae u loco consonantis positam retinent, non perdit n litteram, ut, volvo, convolvo, vinco, convinco. Contra evenit in re praepositione; d enim litteram extrinsecus accipit, cum ad vocalem incipientem verbi alicujus accessit: quam d litteram non accipit, si ad digamma, id est u positam loco consonantis accedat, ut, ulcero, redulcero; ago, redigo; eo, redeo; voco, revoco; vinco, revinco. Qui, si una syllaba est, per q litteram scribendum est; ut, qui homo; si duae, per c, ut est, cui homini. Aliquunde, per quun debet (1265C)scribi, divisio enim illius, aliquo, et unde, hoc est, ex aliquo loco. Sed certe n, non m erit; quia unde ita scribitur. Et aliquobi aeque, ex aliquo enim et ubi est, hoc est, in aliquo loco. Sed hae syllabae, quae litteris q, u, o, constant, non excluduntur, perscribi tamen debent.

Re praepositio nonnunquam cum ad consonantes accedit, geminat illas, quod plerumque apud antiquos est, ut duco, redduco; cado, reccido; tuli, rettuli; pello, reppello; do, reddo; lego, rellego, unde relliquias et relligionem scribunt, quod apud poetas ita oportere scribi concesserim, tametsi apud oratores quoque antiquos est: nobis jam decor et lenitas obtinenda est, quae maximus fructus est Latinitatis.

Tamtus et quamtus in medio m habere debent: ut (1265D)quam et tam, unde quamtitas, quamtus, tamtus. Nec quosdam moveat, si non sonat: ita enim supra docui n sonare debere, tametsi in scriptura m positum sit.

Quaecunque verba primo loco ab s littera incipient, ea cum praepositione ex composita littera eamdem s habere debent; caetera minime onerari oportet, ut, salio, exsilio; specto, exspecto; aestimo, existimo, s non habent, sicut aequo, exaequo; peto, expeto, aeque non habebunt: quod discrimine facile intelligitur, aliud esse pecto, aliud specto; et ideo ab eo verbo quod pecto, id est pectino, cum compositum fuerit, expecto s litteram non habet: ab eo vero quod est specto, id est rei alicujus spectaculo (1266A)utor, cum compositum fuerit, exspecto s litteram, sicut supra diximus, necessario retinet. Item exscreo, cum s a screare fit; si sine s, a creare. Exsilium quoque cum s scribi debet (ex solo enim ire, est exsulare), quasi exsolium, quod Graeci ἐξορισμὸν dicunt, et antiqui exsoles dicebant, quos nos exsules dicimus. Extorrem vero sine s; ex terra enim ejectum significat. Exsui habet s; sui enim est, et insui, quasi alicui rei inmitti: unde exsui, quasi jam emitti, enudari. Inde exsuviae, unde exsuti, id est spoliati. Exire, sine s; ire enim simplex est, et quaecunque ex hoc formabuntur, ut, exitus, exitium, exitiale, et exercere, non habent s in compositione, quia simplicia quoque s similiter non habent. Et enim exercere, est ex et arcere, ut exercitus, qui sub (1266B)disciplina certa arcetur, unde exercitatio. Exscindo s habere debet, scindo enim est simplex. Similiter exsculpo, et exsisto: sculpere enim, et sistere simpliciter dicitur. Expurgo etiam, eodemque modo excedo, s non desiderant; eximo similiter. Nam et in aliis praepositionibus sine hac littera est, ut, redimo, interimo, dirimo. Itaque exemptus ita scribitur, ut eximius, qui est quasi exemptus, et extra caeteros positus. Extremus quoque sine s; ex enim est, unde extra, et extremus, unde extrinsecus, exter, extrarium, et si quae alia hinc trahi possunt. Exsequiae vero habent s; sequi enim est in simplici. At exiguae non habent s, sicut indiguae, quae egeant, exiguitas similiter; ut et exoletus, quod ex alterius partis praepositione manifestum fit; adolevit enim (1266C)est. Obsolevit autem s quidem habet, sed non ipsius verbi, verum praepositionis, quae est obs sicut ab abs: quasi abolevit, id est inveteravit et absorduit diuturnitate. Haec et quae his similia sunt hoc modo animadvertentur. Caetera quae simplicia sunt, et non componuntur, sine ulla dubitatione x tantum habebunt, ut, vixi, dixi, vexavi, faxi, uxor, auxilium, examen, axis et exemplum.

De divisione syllabarum.

Duae sunt consonantes impares, quae tamen haerere possunt, si hinc inde vocalem accipiant. Posteriorem syllabam sequuntur pares vel impares, singulae scilicet, et in priorem, et in posteriorem dividuntur. Potestas novissima syllabae stas erit; noster, ster; capto, pto: at ubi tres sunt, ut, plostrum, (1266D)strum; lustrant, strant; capistrum, strum: aeque claustrum, rastrum, campestre. Fere autem tres hae consonantes tertio loco r habent, et aliae l litteram; ut astula, et in elisione astla, pessulum: aliter nullo modo in tribus consonantibus unitas syllabae datur. Cum pares sunt, singulae ad singulas syllabas ibunt.

Duae enim pares litterae, seu vocales sint, seu consonantes, non coeunt; similiterque syllabam non faciunt, si vocalem accipiant, tametsi impares sunt, ut, carpo, dorsum, Porcius.

Una consonans inter duas vocales posita posteriorem 618 sequitur; ut, Paris, lapis, thuris; at si inter vocales consonans fuerit, ut, digamma, posterius vocali digammae adhaerebit. Jam enim dixi, (1267A)excepta littera g, nullam aliam consonantem cum ejusmodi syllabis consentire, ut, solvo, nervo, volvo, larva, pulvis: itaque tenuis, si trisyllabon erit, n consonans ad u accedit; si disyllabon, adaeque belva, malva. Dispicio, verbum compositum, quaeritur utrum per duo ss, an per unum scribi debeat; et utrum ita dividi, dis et spicio. Et divisionis quidem ejus facilis ratio est, quoniam omnes praepositiones integrae separandae sunt; ut est, abstulit, abs et tulit; transtulit, trans et tulit; abscondit, abs et condit, et caetera his similia. Per duo autem ss scribendum est, non per unum, quoniam ex praepositione et verbo constat esse compositum: quemadmodum est conspicio, aspicio, despicio; ac per hoc per duo ss, disspicio scribi debet, et ita dividi, (1267B)dis et spicio. Nonnulli vero dispicio per unum s scribendum putant, quod praepositio dis interdum litteram perdit; ut est, diduco, divido, dijudico; sed melius est per duo ss scribi disspicio.

Obliviscor, compositumne, an simplex est? compositum scilicet, hujus simplex latet in antiquis nominibus et monumentis. Livisci enim, oblivisci est, et livitus: quod nos hodie per elisionem oblitus. Quod cum manifestum fuerit, plenissime quivis intelliget in scriptura verbi hujus divisionem, ob, et liviscor.

Pompeiius, Tarpeiius, et eiius per duo ii scribenda sunt, et propter sonum (plenius enim sonant) et propter metra, nunquam enim longa fiet syllaba, nisi si per i geminum scribatur. Hanc scripturam ita (1267C)dividimus, ut praedixi. Nunc illud genitivi eorum, et nominativi plurales et dativi, quemadmodum scribantur, videamus. Quidam hujus Pompei, Tarpei, hi Pompei, Tarpei, his Pompeis, his Tarpeis, per unum i scribunt. Nonnulli pusillo diligentiores, alteram i his addunt. Ego quoque tertiam addendam praecipio. Si enim, ut docui, nominativus duo ii habet pro duabus consonantibus, hae perire nulla declinatione possunt, quae tamen omnimodis modernus usus excludit.

CAPUT XI. Ex Lucio Caecilio vindice ista deflorata sunt.

M litteram, ad vocales primo loco in verbis positas si accesserit, non enuntiabimus. Cum autem ad (1267D)consonantes, aut digammon Aeolicum, pro quo nos u loco consonantis posita utimur, tunc pro m littera, n litterae sonum decentius efferimus. Lucii, magnii, magii, cum in genitivis singularibus dicimus, interest, quos nominativos habeant. Proinde enim intererit, utrum per duo i, an per unum debeant scribi. Si lucus, magnus, magus sunt nominativi eorum, unum i in genitivo habebunt, plurali quoque nominativo et vocativo, sed et dativo et ablativo similiter scribentur. Si autem lucius, magnius, magius, proferantur, duo ii in genitivo habebunt; (1268A)ut Lucii, magnii, magii: quod ipsium Lucilius adnotavit, cum a numero numerius discerneret. Cum praepositio, per c scribenda est: quum adverbium temporis, quod significat quando, per q scribendum est, discretionis causa; ut apud Ennium, Cum legionibus, quum proficiscitur induperator. [ Ms., imperator.]

Quujusque, per q, non per c scribitur; sed per q sensum quoque alium habet. Nam hujusce hominis, hujus hominis est: at quujusque hominis, quujusque ordinis, uniuscujusque hominis, et uniuscujusque ordinis significat.

Accedo, per duo cc; attuli, per duo tt; assiduus per duo ss; appareo per duo pp; annuo per duo nn; alligo per duo ll: in his non solum propter soni lenitatem (1268B)consonantes mutantur, sed etiam quod nullo modo in eis sonare d littera potest. Sonat autem d littera et adscribitur, cum f consonanti adjuncta est, ut, adfluo, adfari, adfuturum, adfatus, adfero. Contra b non sonat, ut, offui, offero, offendo.

CAPUT XII. Ex Prisciano grammatico qui nostro tempore Constantinopoli doctor fuit, de libro primo ipsius ista collecta sunt.

Notandum igitur quod hamus, qui a Graecis ἄγκιστρον appellatur, cum aspiratione debet scribi. Sciendum et hoc pro φ Graeco, a Latinis in scribendo ph poni debere, in Graecis duntaxat nominibus, ut, Orpheus, (1268C)Phaeton. In caeteris autem Latinis nominibus f ponendum, ut, fama, filius, facies. Phoebus, quo nomine Apollo significatur, ita ponendum est, ut post p, h ponatur. Similiter et Herichthonius [ ms., Hiericthonis], hiulcus, per aspirationem debent scribi.

B enim consonans ante se aspirationem non. recipit, nisi tantum vocalis. Caelebs, ante terminalem litteram s, b scribi debet, non u: quoniam u vocalis cum in consonantis transierit potestatem, potest aliam praecedere consonantem.

Aspiratio ante omnes vocales poni potest; post consonantes autem quatuor tantummodo ponitur, c, t, p, r; ut habeo, Herennius, heros, hiemps, homo, humus, Chremes, Thraso, Philippus, Rhodus. Ideo autem vocalibus extrinsecus ascribitur, ut minus (1268D)sonet: consonantibus autem intrinsecus, ut pluri mum sonet. Gnatus, per g et n scribendum est, sicut gnavus, quia in compositione ipsa retinent g, ut agnatus et ignavus. Ecquid per c scribendum in prima syllaba, quoniam en quid significat, n littera consonante in c conversa. Samguis in prima syllaba per m scribendum in nominativo casu; in caeteris autem casibus per n, quoniam m littera in n convertitur. B s Latinae litterae pro ψ Graeca littera non aliter poni debent in una eademque littera conjunctae nisi in fine nominativi, cujus genitivus in bis desinit, (1269A)ut, urbs, urbis; caelebs, caelibis; Arabs, Arabis. Sciendum autem surripio per r geminam, non per b et r scribendum; similiter et corripio, arripio: quoniam b in r quoque commutatur. Suspicor, et suspicio, verba composita ab adverbiis sursum vel susum, in prima syllaba per unum s, non per duo scribenda sunt: quoniam duplicari consonans 619 subsequente alia consonante non potest, sicut nec antecedente, nisi fuerit muta ante liquidam, ut, supplex, suffragor, sufflo, effringo. Quicquam in prima syllaba per c scribendum, quod d littera in c litteram commutatur. Aggero per g scribendum, et aggregatus, non per d. Harpyia, quae Graecum nomen est, per y Graecum, sequente i Latino, scribendum est: quoniam apud eos y i diphthongon est. (1269B)Ara cum altare significat, sine aspiratione; cum vero cubile porcorum, cum aspiratione scribendum.

Conclusio.

Congregatis igitur quae apud supradictos orthographos necessario reperi fuisse conscripta, nunc finem libro, Domino juvante, faciamus. Datur enim intelligi rem nimis utilem fuisse, quae tot ac tantis auctoribus cognoscitur esse tractata: quoniam si quid a prioribus praetermissum est, a sequentibus constat impletum. Meminisse autem debemus frequenter artigraphos de orthographia tractasse, et iterum orthographos de partium declinatione disseruisse, cum tamen res sibi repugnare videantur. Ars enim tractat de partium declinatione; orthographia vero, quemadmodum (1270A)scribi debeat, designat quae in partium declinatione decora reperit. Hoc si in auctoribus semper intenderis, ut pro locis suis posita diligenter accipias, nullo] errore fatigaberis. Nunc animos legentes erigite, et gaudete tantos ad vos priscos pervenisse auctores, ut eis credere indubitata mente debeatis. Possem equidem Aquilam, et Quintilianum, sed et Avitum, quos nonnulli in orthographiae peritia laudandos esse putaverunt, quos tamen venturos in Christi nomine celerrime sustinemus, superioribus auctoribus addere. Sed necessarium non est multiplici numero dare licentiam, cum non sint omnino definiti, quanti de eadem re scribere maluerunt. Nam si duodecim horarum spatia diem protinus complere noscuntur, si duodecim quoque menses annum volubili (1270B)varietate restituunt, si duodecim signa coelestia totius nobis circuli campos solida rotunditate concludunt, debet nobis omnino sufficere, quod et duodecim orthographorum libris rectitudinem scripturae docentium, defloratas regulas posteris legendas exhibui.

Valete, fratres, atque in orationibus vestris mei memores esse dignemini, qui vos inter caetera et de orthographiae virtute, et de distinctione ponenda, quae nimis pretiosa cognoscitur, sub brevitate commonui; et quemadmodum Scripturae divinae intelligi debeant, copiosissime legenda praeparavi; quatenus sicut ego vos ab imperitorum numero sequestratos esse volui, ita nos virtus divina non patiatur cum nequissimis poenali societate conjungi.