Migne Patrologia Latina Tomus 101
De orthographia (Alcuinus), J. P. Migne
301 MONITUM PRAEVIUM.
(0901C) Beatum Alcuinum de Orthographia scripsisse diserte testatur Vitae illius scriptor. Similiter Trithemius, libro XI de Viris illustribus O. S. Ben., cap. 26, et Joannes Baleus Anglus, Cent. XI Script. Brit., inter Opera Alcuini recensent librum unum de Orthographia. Latuit vero hoc scriptum omnes etiam solertissimos bibliothecarum veterum scrutatores ad hoc usque tempus; nec quae illius forma, methodus aut conditio esset, quisquam novit vel prodidit; adeo, ut celeberrimus Cave illud inter deperdita recensere non dubitaverit. Nos, cum vetustissimum codicem ms. bibliothecae illustrissimi metropolitani capituli Salisburgensis, numero 71 subnotatum, et circa initium saec. IX exaratum evolventes incideremus in opusculum orthographicum, inter genuinas epistolas Alcuini ibi descriptas comprehensum, opinari coepimus idipsum esse opusculum beati Alcuini hucusque desideratum. Nec opinio, ut confidimus, (0901D)nos fefellit; idem namque opusculum aeque vetusta manu scriptum sub nomine Albini magistri ab amicis ac sodalibus nostris San-Maurianis repertum fuit in bibliotheca Regia Parisiensi, in cod numero 4841 notato, cui cur fides non adhibeatur, nulla plane causa aut ratio succurrit. Enimvero cum certum sit ex Vitae scriptore pene coaevo, Alcuinum de Orthographia scripsisse; de hac vero arte exstet in laudato codice ms. Regio ejusdem pene aetatis opusculum de Orthographia, Albino magistro seu Alcuino inscriptum, quis jam vel leviter haerere possit quin idem huic scriptori tanquam vero parenti sit attribuendum? Accedit quod nihil ibi reperiatur quod (0902C)stylo Alcuini aut aevo illius repugnet: quin imo multa hic inserta sunt quae Alcuinus etiam alibi asseruit. Sic in Expositione psalmi CXVIII, vers. 147 (Tomo I, Col. 615), ait: « Immaturitas nocturnum tempus est, quod non est maturum, id est opportunum, ut agant aliquid vigilando; quod etiam a vulgo dici solet hora importuna; » quae verba etiam infra habentur sub litt. I. Similiter in Expositione psalmorum gradualium, v. 5 (Col. 620): « Incola, inquit, est, qui terram alienam colit; » quod nomen eodem modo infra sub eadem litt. I exponit: « Indigena, inquit, inde natus; incola aliunde veniens. »
His ergo rationibus persuasi, hoc de Orthographia opusculum tanquam genuinum Alcuini fetum primo vulgamus ex binis codd. mss., uno Regio Parisiensi, qui tamen in fine mutilus est, ut infra sub litt. R adnotamus; altero Salisburgensi, additis lectionibus nonnunquam differentibus. Cumque Ven. Beda similiter librum de Orthographia scripserit tom. I Operum, (0902D)edit. Basil. (Patrologiae tomo XC), et Alcuinus inde nonnulla mutuaverit, non omittemus ea quae Ven. Bedae sunt, his [] notis distinguere. Credam librum de Orthographia, qui exstat in Anglia Cantabrigiae in collegio Corporis Christi, relatum a Thoma Tannero, Bibl. Britannico-Hibernica, pag. 21, non esse alium quam quem hic vulgamus, cum idem habeat cum nostro initium, scilicet Aeternus, aetas per ae diphthongon, etc. Sed illius videndi nulla nobis via patuit.
LITTERA A. ME LEGAT ANTIQUAS VULT QUI PROFERRE LOQUELAS, ME QUI NON SEQUITUR, VULT SINE LEGE LOQUI. Aeternus aetas [per ae diphthongon] aequitas, aevum (0903A)aequus, id est, justus per duo u. Sed tamen haec omnia per ae diphthongon scribenda sunt. Equus si animal significat, per simplicem e scribi debet. [ Aula Latine domus regia est, et per a scribitur. Aule per simplicem e, Graece atrium dicitur. Ideo in psalmo ubi legimus: Adorate Dominum in aula sancta ejus (Psalm. XXVIII, 2), non palatium aulae nomine, sed atrium Graeco vocabulo debet intelligi.] Aulea per e si tentoria significat. Unde et in Isaia juxta LXX interpretes: Dilata locum tabernaculi tui, et AULEAS tuas confige. Actuarii cum u, id est, diversis actibus occupati dicuntur. Actarii vero scriptores actorum appellantur [ Ms. Reg., Actuarius . . . dicitur].
302 [ Ante praepositio multa significat; nam et tempus significat, cum dicitur: Ante diem festum Paschae (0903B)(Joan. XIII, 1). Et praesentiam significat, ut: Ante conspectum gentium revelabit justitiam suam (Psal. XCVII, 2), id est, coram gentibus. Et dignitatem, ut: Posuit Ephraim ante Manassen (Gen. XLVIII, 20). Et: qui post me venit, ante me factus est (Joan. XV, 27), id est, mihi praelatus.]
Arguo, argui et argutum, id est, convictum, faciunt arguturus. Amo, amavi, amasti faciunt, et saepe illa verba, quae in praeterito perfecto v consonantem assumunt, in secunda et tertia persona syncopam patiuntur, ut, neo, nevi, nevisti vel nesti. Illa vero quae in praesenti v habent consonantem, non possunt in praeterito syncopam pati, ut, lavo lavasti [Ms. Reg., lavisti ], nemo dicit: lasti, vel lasti sunt. Adipiscor adeptus sum facit. Accusso per duo c et per duo s scribi (0903C)debet. Accedo per duo c. Saepe ab euphoniae causa in sequentem mutabimus [ Ms. Reg., mutabitur] consonantem, ut afficio, affluo, allido, ammoneo, annuo, appono, arripio, assumo. Alligo per duo l. Annuo per duo n. Apparo [Ms. Reg., appareo ] per duo p. Attuli per duo t scribi debent. At si conjunctio est per t scribendum est; si praepositio, per d. Atque item conjunctio composita per t similiter scribendum. Apud praepositio in d finiatur. Ab artu artubus; ab arte artibus. Similiter ab arcu arcubus; ab arce arcibus dicendum est. [ Aeger animo; Aegrotus corpore: utrumque per diphthongon scribitur]. Alibi, alio loco. Alias, alio tempore significat. Aer dissyllabum est, et non habet pluralem numerum, nisi aera tantum. (0903D)Aes monosyllabum est. Aufero, id est, abfero, b in u mutata.
Ad praepositio corrumpitur, si sequens verbum a consonante incipit, ut: apponit, ammittit. Allium et dolium per i scribenda, ut, Virgilius (Eclog. II, 11): Allia serpellumque. Acer facit pluraliter acria [Ms. Reg., acri]. Acris facit pluraliter acres.
[ Audacter Latinum est; sed audaciter melius, quia nomina x littera terminata in adverbiis r et i assumunt, ut, atrox, atrociter; ferox, ferociter. Accersit, qui evocat. Arcersit, qui accussat.]
Acervus, per u, cujuslibet rei congeries est, forte lapidum vel frugum. Acerbus per b immaturus aut asper. Alia sunt quae per duo u scribuntur, quibus (0904A)numerus quoque syllabarum crescit. Similiter enim [ Ms. Reg., Simili enim] vocali vocalis adjuncta non solum non cohaeret, sed etiam syllabam auget, ut, ingenuus, arduus, exiguus, et vacuus, quod per c non per q scribendum est. Eadem divisio in verbis quoque est, ut, metuunt, statuunt, tribuunt, acuunt, quod per c quoque non per q scribendum est.
Aspiro, aspicio, sine d scribenda sunt per simplicem s [Ms. Reg., Asspiro, asspicio per duplicem s ], licet cum ad praepositione composita sint, quia perit ibi d. Apparet, quod videtur, per p. Adparet, quod obsequitur per d, non regulae ratione, sed discretionis causa. Arbor, omne lignum dicitur. Arbusta, non nisi fructifera.
Avena, si ad germen, sine h per v scribendum est. (0904B)Habena, si ad retinacula jumentorum, per h et b scribitur. [ Advocatur daturus patrocinium. Evocatur praebiturus obsequium. Invocatur praestaturus auxilium. Adportare est aliquid adferre. Asportare, auferre aliquid. Comportare simul portare in unum locum. Deportare deponere. Exportare tollere.]
Album natura; candidum cura facit. [ Armarium, ubi quarumcunque artium instrumenta servantur. Armamentarium, ubi tantum tela armorum. Accedit, per e ab ambulando. Accidit per i ab eventu.]
Ante praepositio interdum integrum [ Ms. Reg., integra] manet, ut, antecedit, antevenit. Interdum mutatione e in i litteram corrumpitur, ut, anticipat.
A et ab et abs praepositiones unius significationis sunt, ut a me, ab homine, abstuli. Sed ab saepissime (0904C)scribitur, cum sequens verbum a vocali incipit, ne dictio multis consonantibus oneretur, ut, ab uno. Si vero a consonante pars orationis incipit, a solum ponatur, ut, a fratre. Abs tamen in compositione saepius propter euphoniam integra manet, ut abs te, abscondo, melius sonat, quam ab te, vel abcondo; sicut melius sonat ab urbe, quam abs urbe.
303 Avunculus per duo u, quia ab avo diminutivum est, uo syllaba in uun conversa. Alvus, cum ventrem significat, per u digammon, cum vero colorem [ Ms. Reg. addit: quod est albus], per b scribitur. Ara cum altare significat, sine h aspiratione; cum vero cubile porcorum, cum aspiratione scribitur. Aemulus et aedituus et aerumna omnia per diphthongon scribuntur. Aequimanus per ae quoque, id (0904D)est, ambidexter, qui utraque manu utatur pro dextera. Avarus, si vitium significat per u. Si gentem [ Ms. Reg. addit: quod est Abari] per b scribatur. Acclamo per duo c, id est, cum falso aliquem accusso. Reclamo, aliquem exeuntem vocitans. Inclamo, et succlamo, murmurandi est; perclamo [ Ms. Reg., proclamat], laudandi vel deprecandi exaltatio; declamo [ Ms. Reg., proclamo] rhetorizandi. Exclamo, quando pro viribus vocem exalto. Alea si ludum significat per e; si ab alius alia venit, per i legitur.
Amittit per unum m, id est, relinquit. Ammittit per duo m, id est, assumit. Ideo inmissa dicendum est, ammitte te, vel admitte [Ms. Reg., inmissa dicimus (0905A)ammiti, ut admitte]. Affatim per duo f, id est, statim, vel satis. Agger per duo g scribendum est, quando stratam significat; si autem campum, ubi seminari potest, per unum g.
Accentus per duo c, ubi vox levatur [ Ms. Reg., elevatur] in verbo. Angor, id est, angustiam patior, per n et g scribendum est. Aeripedem, id est, velocem per a et e divisas dicendum est. Allecti per duo l, id est, electi, inde allegit dicitur. Allicit, id est, invitat, similiter. Altilia, quasi alatilia, id est, aves saginatae. Attonitus per duo t, id est, intentus vel stupore diffusus. Attingit per duo t scribatur.
LITTERA B. Benedictio et oratio t debent habere in pene ultima (0905B)syllaba, non c et alia similia. B in s mutatur sequentibus t et c, ut, sustulit, suscipit. Benificus ab adverbio bene compositum per b scribatur, veneficus a veneno per u. Bis adverbium per b, vis nomen per u scribendum est [ Ms. Reg., scribitur, ut haec vis, hujus vis, huic vi]. Bile si fel significat per b, si abjectum aliquid, quod est vile, per u scribendum est. Berna si domi genitum significat, id est, ΟἸΚΟΓΕΝΗϞ per b scribendum est; si tempus, ut verna tempora, per u scribi auctores voluerunt. Berbena utraque syllaba a b incipiat.
[ Belzebub, non Belzebul. Belial, non Beliar dici debet. Baptismus baptismi genere masculino, et baptisma baptismatis, et baptismum baptismi [ Ms Sal., baptismus, baptisma, etc.] invenitur.
(0905C)B littera contra f non sonat, sed in eam transit in compositione, ut offui non obfui; suffero pro subfero. B quo in s transire solet multis in locis, ut, sustuli, suscipio, susteneo, suspendo; pro subtuli, et subcipio, et subteneo, et subpendo. Bes sive bisse, quod significat VIII uncias per b scribendum est. Bimus, quasi bihiemis, et inde bimatus derivatur, a b incipit; et biennis quasi duorum annorum. Benivolus et benignus, et benificus, licet a bene adverbio sit compositum, tamen per i non per e in secunda syllaba scribitur: similiter et malivolus, malificus; sicut a pace pacificus.
Bibo a potu per duo b et facit praeteritum bibi. Vivo a vita per duo v et ambo consonantes, et facit praeteritum vixi. Bivium, iter duplex, prima syllaba a b (0905D)incipit, secunda ab u consonante. Brevis, secunda syllaba per v, inde breviter. Balteum, cingulum, per e scribatur. Beo, beas; inde beatus: sicut meo, meas, inde meatus: et creo, creas, inde creatus.
Causa per unum s scribatur. Circum praepositio quibusdam in locis m amittit, ut circuire; in quibusdam servat, ut circumvenit: in quibusdam postponitur, ut Virgilius: Maria omnia circum. Caverna per u; taberna per b scribatur.
Cana, si locum significat per unum n, si germen, id est, canna per duo n scribatur. Cynomia, si per y scribatur, caninam muscam significat. Cynos, Graece (0906A)canis dicitur. Coenomia per diphthongon oe communem muscam, id est, omnis generis muscam signat [ Ms. Reg., significat], quia coenon Graece commune dicitur; unde coenobium [Ms. Sal., coenubium ] communis habitatio appellatur. Carduus trium syllabarum est, sicut arduus, fatuus, mortuus. Cuspis, cuspidis, non cuspes. Commodamus quae recipimus, per duo m scribatur. Mutuamus, dum aequalia recipimus. Comminus per duo m, eminus per unum m. Comminus cum gladiis pugnamus; eminus cum lanceis; quia illud a manu non recedit; hoc e manibus emittitur. Collocat per duo l scribitur.
304 Cerno, et cresco et glisco in unum praeteritum perfectum veniunt, quod est crevi. Cupio cupivi facit et cupii. Casses retia dicuntur, per duo s scribitur. (0906B)Comedia carmina sunt, quae in conviviis canuntur, per e simplicem scribitur.
Comburo, comparo, compono per m et non per n scribuntur: sic complaceo, commoratus, comprehendo, commodat, computrescit, commendat, commune, complures et talia ( Ms. Reg. addit: per m scribenda sunt]. Camelus per unum l. Celo, celas, id est abscondo, per simplicem e. [Caelo, caelas, cum picturam significat, per ae diphthongon scribendum est. Unde melius intelligitur caelum a pictura siderum, quam a celando mortalibus arcana dictum. Circa ad visibilem materiam vel locum pertinet. Erga ad animum spectat, maxime cum aliquem propensiorem affectum generat proximorum.] Circum ad tempus refertur.
(0906C)Cis localem habet significationem, ut: cis Alpinam Galliam: et pro ultra accipitur; ut: cis praefinitum tempus, hoc est, ultra; ex eo citra. Citra eamdem pene significationem habet quod cis. Nisi quod propriis nominibus cis; et appellativis citra saepius praeponi solet. Cis Rhenum; cis Alpes; citra forum, et a cis, citra: a citra, citer, citerior, citissimus.
Circiter ad numerum solum pertinet, ut: circiter tria millia, vel circiter horarum decem. Carcer ubi homines clauduntur. Carceres unde quadrigae exeunt. Cepit per simplicem e a capiendo. Coepit per diphthongon oe de incipiendo. Coepta per diphthongon oe; incepta per simplicem e. Con praepositio si ad verba a vocalibus incipientia accedat, n consonantem perdit, ut, aequo, cooequo; eo, coeo, et reliqua. Si autem (0906D)ad verba a digammon incipientia, non perdit n litteram, ut, volo, convolo; vinco, convinco. Coquus, coqui, prima syllaba per c; secunda per q. Non enim dicimus quoquere, sed coquere. Conjunx [Ms. Reg., conjux ] secundum analogiam per n scribendum est, ut conjunx; sed euphoniae causa n tollitur et dicimus conjux. C sequente, nullus vocalis [ Ms. Reg., nulla vocalis] aspiratur, ut acies, ecce, oculus.
Caelebs, qui sibi iter facit ad coelum; et caelebs coelestium ducens vitam; et coelicola, qui coelum colit, ut angelus. Haec per ae diphthongon scribenda sunt. Coaetaneus, quasi compar aetatis, et per ae diphthongon scribitur. Cado, cecidi, a cadendo per et (0907A)Caedo, caecidi, a percutiendo per ae diphthongon scribitur. Cedo, cessi, a declinando, per e scribitur. Caluo, id est decipio, per u scribitur; Calui secundum regulam debet facere, et exinde calumnia derivatur.
Dilectum ab electione per di. Nam diligi affectionis est, inde dilectio et diligo [ Ms. Reg., Nam diligi affectionis est; deligi judicii]. Deligi per de; deligi judicii est. Delictum, id est, peccatum, in prima syllaba per e, in secunda per i scribendum est. Dilectus, id est charus, mutato ordine i in prima syllaba, et e in secunda debet scribi. Delectatio et delector, et quae declinantur ex eis, per e scribenda sunt, et in prima et in secunda syllaba.
Deus per solam e. Daemon per ae diphthongon scribitur. (0907B)Decus honoris est; decor formae. Descendo per e dicitur. Desperatus per e. Dispersus per i. Deficiscor, defectus sum facit. De memorativum est, et intentivum, et privativum; de homine; detraho; desum. De praepositio aut plena in compositionibus ponitur; ut deducere, demonstrare, detrudere. Aut correptione e littera corrumpitur, ut deorsum. Nam quando e littera in i transit; ut, Aera dimovit tenebrosum et dispulit umbras; non est a praepositione de, sed a dis, ut, distraho, disperio [Ms. Reg., dispertior ].
Dissertus, id est, eloquens, per di scribitur. Desertus, id est derelictus, per de. Delator, qui defert ad accusandum per de praepositionem. Dilator, cum tardare (0907C)significat, per di praepositionem scribatur. Deluit, id est purgavit, per de. Diluit, id est imperat, per di scribitur. Deduco, de amico producendo, per de. Diduco autem, id est distraho, per di. Didymus prima syllaba per i, secunda per y. Discedo per i scribendum est.
Di quidem, et dis separativa sunt, et eamdem significationem habent, quomodo ab et abs, ut: divido, distraho. Et dis componitur, quando sequitur c, f, p, s, t et i loco consonantis, ut discutio, differo, diffundo, s in f mutata euphoniae causa, ut disputo, disspero [Ms. Reg., dissero], distraho, disjungo. In aliis consonantibus di praeponitur, ut diduco, digero, diluo, dimitto, diruo; et ubique di producitur, praeter dirimo, disertus.
305 LITTERA E. (0907D) E in compositione privativum est, vel intentivum, ut, enodes trunci; enarro. Ecquid in prima syllaba per c scribatur, quoniam significat enquid, n in c conversa. Edo ab edendo facit es, est. Esto, ecce, consentio. Expergiscor et experior faciunt praeteritum expertus sum. Exsilium s debet habere. Item x transit in f litteram, ut effluo, effodio, effero, efficio. Exuviae per u. Excubiae per b scribantur. Exsequi per q scribendum est. Emporium sine h, Latine mercatus interpretatur. Emolamentum [Ms. Reg., Emolumentum ] per e scribitur. Aemulatio per ae scribendum est. Exsul addita s debet scribi, quia (0908A)extra solum est. Exultat melius sine s scribitur, quia x ex c et s constat. Aequor aequora per ae diphthongon scribi debet, quia ab aqua est nomen factum.
[ Exprobrat, qui commemorat quae praestat. Obprobrat, qui obprobrium [ Ms. Reg., opprobrat, opprobrium] objectat, hoc est vitium.] Exspectat per s scribatur. Exspectatur, id est, venturus: spectatur, qui videtur vel probatur [per s]. [Exercitus laboribus; exercitatus studiis [sine s]. Exstruere est in altum struere [ Ms. Reg., Exstruere est intellectum statuere, mendose]; instruere aciem vel actionem: adstruere, adfirmare; construere, in struendo conjungere; substruere aliqua supraposita subterstruere. Eorundem et earundem euphoniae causa per n non per m scribenda sunt]. Ex praepositio ad f litteram (0908B)formatur, ut effluo, effodio, efficio, reliqua; et haec ideo per duo f scribenda. Ex praepositio sequentibus b, d, g, l, m, n, litteris et u et i loco consonantium, x litteram amittit, ut: ebibit, edidit, egessit, elusit, emicuit, enervavit. Sequente vero f in eandem x mutat, ut effundo. Expecto, quod est pectino, sine s scribendum est. Exire sine s, ire enim est simplex, et quaecunque ex hoc formantur, ut exitus, exitium, exitiale. Exscindo, exsculpo, exstruo per s scribenda. Exsisto similiter: sistere enim per s dicimus. Examen sine s. Exiguae similiter scribendum sine s. Ex pro extra invenitur poni, ut excludo, extracludo. Exsul, extra solum. Modo pro valde, ut excelsus pro valde celsus. Modo privativum vel intentivum vel perfectivum, ut exstirpo, extendo, expleo.
LITTERA F. (0908C) Formosus sine n in secunda syllaba scribendum est, ut harenosus, frondosus, aquosus, herbosus. Participia vero habent n, ut, tonsus, tunsus, pransus, pensus. Feriae quoque non fereae scribendum est. Flavus, prior syllaba ab f; sequens ab u incipiat. Fides fidei prima syllaba brevis. Fides, fidis, de chorda utraque longa. [ Fidus de amico dicitur. Fidelis de servo. Fidus, fidissimus, comparativum non habet, sed pro eo dicendum est: magis fidus, minus fidus. Fastus de superbia facit fastuum genitivum pluralem. Fastus de libris fastorum facit. Fungi agere est; defungi, peragere. Fremor est murmur hominum: Fremitus ferarum est. Furvum nigrum dicimus. (0908D)Flavum rubeum dicitur. Fulvum certe aurum, cui ad decorem splendoris sui nigelli aliquid addatur [ Ms. Reg., additur]. Foros masculinum, tabula navium est, ubi remiges sedent, et semper pluralis est]. Fedus, quod est deformis, per simplicem e scribitur. Foedus, quod est pactum, per oe diphthongon. Falso nomen ablativi casus, et verbum primae conjugationis, et adverbium est. [ Flagitia, quae in Deum peccamus: Facinora, quae in hominem. Fimus et fumus; fames et fenum, et fel pluralem numerum non habent].
Fulcio et fulgeo eundem habent perfectum fulsi. F littera in speciem figurata est cujusdam litterae, (0909A)quae digamma nominatur, quia duos apices ex gamma littera habere videatur. Ad hujus soni similituninem v consonantem loco ejus nostri posuerunt, ut votum, virgo; pro fotum, firgo.
Festucam, non fistucam dicito. Forfices secundum etymologiam si a filo dicuntur, f ponitur, ut forfices, quae sunt sartorum. Si a pilo per p, ut forpices, quae sunt tonsorum. Si ab accipiendo per c, ut forcipes, eo quod formum capiunt, quae sunt fabrorum. Formum enim antiqui dixerunt qualidum [Ms. Reg., calidum ]; unde et formosus [ Faris, fatur, a fando; et non habet primam personam]. Filex dicitur, qui felicitatem dat. Felix, qui felicitatem accipit. Filex, per quem datur felicitas. Fingo, finxi, fictum, ficturus facit. Findo, fidi, fissurus facit. Figo, (0909B)fixi facit. 306 Fundo, fundas, a fundando. Fundo, fundis, a fundendo. Ferio et percutio unum habent praeteritum, id est, percussi, et hoc per duo s scribendum, sicut uro, ussi. Fero, fers, fert facit, differentiae causa, in secunda et tertia persona, ne si feris, ferit diceretur, quod a ferio, feris, ferit putaretur venire. Fero et tollo faciunt praeteritum tuli. Furio et insanio unum habent praeteritum, insanivi. Facio imperativum facit fac, differentiae causa, ne si face diceres, quod a nomine putaretur venire, quod est fax. Similiter dic, duc et fer [differentiae causa] per apocopam proferuntur; nam si dice, duce, fere diceremus, aliud significare putaremur.
[ Gaudium animi est laetitia; exultatio etiam verborum (0909C)atque membrorum.] Gnatus per g et n scribendum, sicut gnavus, quia et in compositione ipsam retinet g [Ms. Reg., ipsa retinetur g ], ut agnatus, ignavus. [Gremium interius; sinus exterius est. Gith monoptoton et pluralem numerum non habet; est autem neutri generis, et per omnes casus declinatur]. Gnarus, id est, doctus, perfectus, sciens. Gnavus, fortis, agilis. Garrit, subtiliter murmurat. Garrulus, verbosus, loquax. Gestit, vult, cupit, optat, desiderat. Gestat, id est, portat. Gloriosus a frequentia claritatis dicitur: pro c, g, littera commutata est. Grandaevus, quasi grandis aevo, ideo per duo u scribitur. Gratulor pro gaudeo, et gratias ago.
LITTERA H. (0909D)Habeo a tenendo cum aspiratione scribitur; abeo a recedendo sine aspiratione, et est compositum a duobus integris ab et eo. Hiatus, oris apertio cum aspiratione. Chiatus per c et h vas significat. Hymnus per h scribendum est. [ Hi et his pronomina per unum i scribuntur.] Haud, quod [ Ms. Reg., quando] adverbium est negandi, d littera terminatur, et aspiratur in capite; quando autem conjunctio disjunctiva est, ut aut per t litteram sine aspiratione scribatur. Hujusce per c litteram scribendum est; antiqui enim pronominibus ce addebant, ut hicce, illicce, isticce. Unde subtracta eadem novissima syllaba ce relictum est hic, illic, istic. Accentu tamen (0910A)remanente in novissima syllaba. Hiems sine p scribi debet, licet sumpsi per p scribatur, propter psi Graecam litteram, cujus potestatem p et s in Latino habent.
Haurit per h scribi debet; audit sine h. [Herbescit ager, cum herbam generat; sicut adolescit, et pubescit, cum spicae proximat [ Ms. Reg., proximant]. H aspiratio ante vocales omnes poni potest; post consonantes autem quatuor tantummodo ponitur, c, t, p. r, ut habeo, heres, hiems, homo humus, Chremens [Ms. Reg., Chremes], Tharso, Philippus, Rhodus. H ideo vocalibus extrinsecus adscribitur, ut minus sonet; consonantibus autem intrinsecus, ut plurimum sonent. Habena, quae regit per b cum aspiratione; avena, quae significat tibiam vel stipulam (0910B)per v sine aspiratione. Hiscit, id est, os aperit. Hippocrita Graece, in Latino simulator. Hippo enim Graece falsum, chrisis judicium interpretatur.
LITTERA I. Inclytus Graecum nomen est; nam clyton quod Graeci, Latine gloriosum dicunt. Idiota Graecum est, Latine imperitus. Intervallum per duo l dicitur. Interpretor per simplicem e et omnia, quae ab eo sunt, scribuntur. Inter praepositio in una voce sequente [lego] mutatur in l, ut intellego; in aliis integrum manet, ut interitus. Id pronomen ab eo, quod est, is, ea, id, per d scribitur. It, quod fit ab eo, is, it, per t scribatur. Jacet, qui cadit. Jecit, qui mittit quodlibet missile. Impar per m scribendum est. Impleo per m non per n. Ipsum neutri generis (0910C)dicendum est, non ipsud, ut illud, istud, quomodo [ Ms. Reg., quoniam] veteres nominativum masculini generis non ipsud, sed ipsus dicebant. Unde in Evangelio: Omnia per ipsum facta sunt, id est, Verbum. Identidem per n in priori loco scribendum, licet sit ab idem et itidem compositum.
Inlexit si per e, seduxit significat; si per u inlustrationem. Incestum scribendum est, licet veniat ab incasto. Innixus, procumbens. Innexus ligatus dicitur; indegena, inde natus; incola, aliunde Veniens; intempestivum veteres dixerunt inoportunum; tempestivum oportunum; oportunum a tempore dicitur.
307 Sic * inmaturitas nocturnum tempus est, quod non est maturum, id est, oportunum, ut agatur aliquid (0910D)vigilando, quod etiam vulgo dici solet, hora inportuna *.
Juvenis, juvenior, superlativum non habet, ut senex, senior. Solent autem juvenis et senior ad se invicem dici major et minor. Inpingo facit praeteritum perfectum inpinxi et inpegi. Ira repentino animi motu nascitur. Iracundia perpes est vitium. Invidus, qui invidet dicitur. Invidiosus, qui invidiam sustinet. In praepositio si composita sit, et p aut b vel m sequatur, n in m convertit, ut improbus, imbuit, immutat, impius. Quoties vero g sequitur, illam m amittit, ut ignarus, ignotus, nam gnarus et notus simplices sunt.
LITTERA K. (0911A) Kartago et Kalendae per k scribenda sunt. Caetera per c melius.
Liber sive codicem, sive libertatem, sive corticem significet, omnia per b scribuntur. Largitas humanitatis est; largitio ambitionis. Libidinosus a libidine per b. Lividus a livore per v scribendum est. [ Lepus animal est; lepos jucunditas voluptatis. Unde et gratum aliquid lepidum dicimus.] Limen aedium est; limes regionum. Loqui hominis est; obloqui obtrectatoris, sicut objecit, obponit [Ms. Reg., obicit, opponit]. Adloqui [Id., Alloqui ] persuadentis est hortantisque vel jubentis. Eloqui oratoris est.
(0911B)Laurentius et alia nomina quae nominativum casum singularem in ius mittunt, genitivum singularem et nominativum pluralem in duplicem ii habent; vocativum singularem in simplicem i aut ie, ut hic impius, hujus impii, o impie. Luceo et lugeo in unum perfectum deveniunt, ut luxi. Lino facit perfectum linui et linivi. Laetus per ae diphthongon scribitur, quia laetitia a latitudine vocata est. Leprosi a pruritu nimio ipsius scabiei dicti sunt, ideo per p scribi debent. Lego, legas, ab elegendo. Lego, legis, a legendo. Loquor, loqueris, loquitur per q scribenda sunt; locutus vero euphoniae causa per c et simplex u scribatur.
Munimentum a muniendo: [ monumentum ] ad sepulcrum (0911C)pertinet. Mille per duo l, licet milia per unum l scribatur. Malum si fructum significat longa a [Ms. Reg., longa est ma ]; si nequitiam, brevem dicito. Malus quoque, id est arbor navis longam a dicito. Malus homo brevem a debet habere [ Ms. Reg., brevem habet a lit.]. Machina per c et h scribendum, id est argumentum. Macte, id est magis aucte. Mollis si a mollitia per duo l. Molis [Ms. Reg., Moles ] si ad pondus, per unum l scribatur. Mane, dii infernales dicuntur. Mane sine s, diei initium. Marsuppium per duo p scribendum est. Mas primitivum est; Mares [Ms. Reg., masculinum; fort. masculus ] diminutivum. Machaera per c et h, id est gladius. Maceria, id est murus, per simplicem c. Mando, mandas, a mandando. Mando, mandis, a manducando. (0911D)Metalla per duo l scribitur. Mulceo et mulgeo unum habent perfectum [ Ms. Reg., in unum perfectum veniunt] mulsi. Menda deceptio vel fraus, inde mendax vel mendacium.
Mars et Mavors unum est, unde et Mavortia [quidam dici volunt]. Manuviae, oblivium, diluvium, suavium, lividum, [favius] flavius, avidus, fluvius, civitas, exuviae per v consonantem et i brevem proferuntur. Mattheus et Matthias per duo t, quod Graeci per τ et θ scribunt. Malo, id est magis volo; et nolo, id est ne volo per unum l. Malle et velle et nolle per duo l. Mitto per duo t et ideo in praeterito perfecto per duo s scribatur, id est, missi. Magnus, g sequenti syllaba jungitur [ Ms. Reg., sequenti syllabae (0912A)societur]. Magister, major in statione; nam isteron Graece statio dicitur.
Nobilis, mobilis, debilis, habilis, per b scribenda sunt. Nanctus, id est inventus vel adeptus, per n et c scribi debet. Nacturus participium futuri temporis per c solum. Navita et Nauta utrumque recte dicitur. Nummularius [Ms. Reg., Nummolarius ] per duo m, quod est nummorum largitor. Nummisma similiter per duo m, quod est nummi percussura. Navus, quod est strenuus vel efficax, per duo u scribendum 308 est. [ Nimis dicitur, quidquid plus fuerit quam oportet. Nam parvum est, quod minus est quam opertet. Horum in medio modus est, quod dicitur, satis est. Sed aliquando Latina lingua hoc verbo sic (0912B)abutitur, ut nimis pro eo, quod est valde, ponatur, veluti positum invenimus in litteris sacris. Nam et in psalmo: Tu praecepisti mandata custodiri nimis (Psal. CXVIII, 4), id est valde.]
[ Nullus est tam in re quam in persona. Nemo in persona dicitur, ut ne homo [ Ms. Reg., ut nemo homo]. Novi declinatur sicut odi et memini. [Nubit femina viro; vir autem ducit uxorem. Mulier nubit, quia pallio obnubit caput, genasque]. Nubo cum vocalis sequitur, b debet esse; cum consonans p, ut nupsi. [Nihil adverbium est; Nihili nomen est; homo enim nullius momenti, nihili dicitur]. Navigium omnis classica profectio dicitur. Nauta est omnis qui laborem facit navigandi. Navis, ablativus in i et in (0912C)e mittitur [ Ms. Reg., ablativum in i et in e mittit]. Nequam non malum significat, sed inutilem. Neglegens per g scribendum est, quasi nec legens, c in g conversum. Narro, narratio per duo r scribitur. Nihil et nil utrumque dici potest.
LITTERA O. [ Olea ipsa arbor est, fructus oliva, succus oleum]. Obaudiens ab aure, eo quod audiat imperantem; ideo per au scribendum est. Ob praepositio interdum ponitur plena, ut est, obire, oberrare. Interdum in eamdem litteram transit, a qua sequens sermo incipit; ut offulsit, ommutuit, opposuit. Sequente vero v loco consonantis integra manet, ut obversus, obvius. Onus si de onere venit, per o solam; si de honore per h scribitur. Oblatrat per b scribendum est. Obstat (0912D)per b; optat per p scribitur. Obstupui, obstupeo, obsum, obstrepo, b ad priorem syllabam, s ad secundam pertinet. Obitus nomen, et subito atque obiter adverbia ab ob et sub praepositionibus incipiunt. Obsolevit s quidem habet, sed non ipsius verbi, sed praepositionis, quae est obs, sicut ab et abs. Obsolevit, id est inveteravit. Obnixus, id est conabundus per i. Obnexus, id est obligatus, per e scribendum est. Occasus per duo c et per unum s.
Pascha et Phase unum est. Parascheve per u debet in novissima syllaba scribi. Patriarcha h debet habere, id est princeps patrum. [ Patrium a patria dicitur. Paternum a patre dictum est. Papaver per v (0913A)scribendum est]. Pandectes, id est omnia ferentes. Ideo Vetus et Novum Testamentum, si insimul scribitur, Vetus et Novum insimul Pandecten dicitur. Pangor, pactus sum facit praeteritum. Parumper, id est parum praeposterata praepositione per; sicut pubetenus ablata s per apocopam. Pario, peperi, partum facit supinum verbum, inde pariturus. Parco facit praeteritum parsi [et peperci]. Patiens sum laboris. Plenus sum bonorum et bonis. Pavidus et avidus per v scribenda. Pavus, pavi, et pavo, pavonis. [Poenitet me muneris. Piget me perfectionis. Pudet me amoris. Pecto caput, non pectino. Pexum, non pectinatum.] Pene praepositio; et penes adverbium per simplicem e scribantur. Pennas avium. Pinnas murorum. Peto, expeto sine s scribi debet. Petredium abjecta (0913B)h in compositione a petendis haereditatibus dicitur. [ Pertinacia malae rei dicitur, et constantia bonae.]
Percussum corpore: Perculsum animo dicimus. Percutio, percussi per duo s, inde percussurus. Perjurus est qui male jurat. Pejurus, quasi pejus jurat, in verbo r non habet [ Ms. Reg., pejuro enim verbum r non debet habere; est enim quasi pejus juro]. Phoebus, id est Apollo, ita scribitur, ut post p sequatur h. Phoebus sol dicitur, Phoebe vel Phoeba luna, utrumque per p et h scribenda sunt. Pignora filiorum et affectionum. Pignera rerum. Plagiarius, id est seductor. Plaustrum, capistrum, claustrum, vestrum, rastrum, et talia tres consonantes, vocale sequente, in unam syllabam jungenda sunt. Pluris dicimus, quod majore summa taxatur. Plures vero de multitudine. (0913C)Plures comparativus gradus est, cujus positivus multi. Poderis per o et e, id est tunica talaris, qua sacerdotes in veteri lege utebantur. Poena, quod est subplicium per o et e scribitur. [ Pono aliquid simpliciter statuens. Dispono aliquid [operis] impensioris vel consilii facturus. Est autem [ Ms. Reg., Est etiam] disponere foederis ineundi]. Potior, 309 potitus sum, et perfruor, perfructus sum. Potius per o scribendum est, non per u, quia a potes [ Ms. Reg., a potis] venit. [ Potior fructus et fructu dicitur apud antiquos: Potior hanc rem. Potior, potissimus [facit]. Potamus eum, cui potum porregimus [ Ms. Reg., porrigimus]. Pometa dicimus, ubi poma nascuntur; Pomaria ubi servantur. Postulatur aliquid honeste; Poscitur improbe]. Postumus abjecta h [Ms. Reg., (0913D)Posthumus abjecta h; f. l., adjecta] in compositione, est enim post humatum, id est post sepultum patrem natus.
P in temporibus verborum per b commutatur; ut scribo, scripsi; labo, lapsi; nubo, nupsi. Praeeo, illi et alios. Praedico, ante dico. Prae in appositione vel compositione invenitur, et ad vel ob vel super vel valde vel ante significat. Terrentius: Contempsi illum hic prae me, hoc est, ad comparationem mei. Item: Fit misera prae amore, id est, ob amorem. Praesideo, supersideo. Praevalidus, valde validus. Prae praepositio et praeterea per ae diphthongon scribenda. Presto per o scribendum, non per u: unde prestolari (0914A)dicimus, non prestulari. Prehendo et Prendo utrumque dici potest. Pretium per e simplicem. Precari est rogari [ Ms. Reg. est rogare], deprecari excussare, vel purgare, utrumque per e simplicem; ut Virgilius (Aen. XII, 931): Equidem merui, nec deprecor, inquit. Praemium cum diphthongo ae. Aliter prooemium praefatio dicitur. Praegnantem cum scribis, adnectis g secundae syllabae, aut scripto divides et alia hujusmodi, ut magnus, dignus, pignus. Primitiae pluraliter tantum dicuntur, sed aliquoties singulariter intellegendae. Privignus per detractionem e litterae dici potest, integrum enim ejus privigenum reor.
Probo verbum duplicem significationem habet; probamus enim quae elegimus, id est adprobamus. (0914B)Probamus, quae qualia sunt temptamus, ut, proba me Deus. Pro praepositio, cum sit naturaliter longa, interdum in compositione corrumpitur [ Ms. Reg. corripitur]; partim correptione, ut proavus; partim assumptione litterae d, ut prodest, proditus, prodigus. Interdum integra est et ipsa pars, cui conjungitur, ut procuro. Sequentibus i et v loco consonantium nunquam litteram perdit; aut mutat; ut providens; aut assumit, aut corrumpitur, ut projectus. Protinus per i temporale est, id est statim: Protinus Aeneas coepit celeri certare sagitta. Protenus per e adverbium locale est, id est, porro tenus, ut: Cum protenus utraque tellus una foret. Pro in appositione vel compositione localis et temporalis (0914C)[ Ms. Reg. vel temporalis est]. Pro templo, provideo; et loco e et super, vel ante, vel ad vel in accipitur, ut prominet; id est, supereminet. Pro curia sociis signa dare, id est, ante curiam. Virgilius (Aen. V, 500) : Summis incurvant viribus arcus Pro se quisque viri; [id est, ad suas vires]. Pro testimonio, hoc est, in testimonio. Et pro interjectione accipitur, ut Pro dolor! et circumflectitur. Pulmentum et pulmentarium dicitur. Pudoris per u et o scribendum est: [poderis per o et e, id est, tonica [ L. tunica] talaris, qua sacerdotes in vetere lege utebantur].
LITTERA Q. Quaestor a quaerendo, quasi quaesitor per ae diphthongon (0914D)scribatur. Quaestus lucri, per ae diphthongon. Questus [Ms. Reg., Querimonia ] lacrymarum per e. Quanquam prior syllaba n habere debet, non m. Quantus et tantus per n euphoniae causa, venit enim a quamtus et tamtus. Quantus, quam magnus dicitur. Querela per unum l, sicut suadela, tutela, candela, corruptela. Quatenus adverbium loci, id est, quousque, per e. [Quatinus conjunctio causalis, id est, ut, per i scribatur. Quaeritur, de inquirendo per ae diphthongon. Queritur, de plorando, per e. Queremonia, per duo e. Queror de te, tibi de illo. Item conqueror.]
Qui syllaba per q et u et i scribitur. Si dividitur, (0915A)per c et u et i scribenda est. Quid pronomen per d scribendum est. [ Quicquam et quicquid in medio per c non per d scribenda.] In compositione plerumque d in c commutatur [ Ms. Reg., conversa mutatur], ut in praepositionibus, accedo, accumulo. Quit verbum, quod fit a queo, quis, quit per t. Quot, quando numerus est, per t; quando pronomen per d scribendum est. [ Quoties et toties sine n [scribi debet]. Quorundam, sicut eorundem per n non per m scribendum est. Quo vadis, ad quem locum significat. Qua vadis, qua via dicitur. Quo aliquando pro ubi ponitur. Augustinus: Invenis domum famosam, quo boni habitant, id est, ubi habitant. Quotus cujus aetatis, unde et quota 310 luna dicitur. Augustinus: Quotusquisque in hac vita existere potest, qui non convincatur (0915B)esse peccator. Id est, in qua aetate; quo dierum vel annorum numero.] Quotidie adverbium numeri per q et u scribendum est, non per c, ut quot diebus. Cotidie [adverbium continuationis] per c et simplicem o dicitur et scribitur, non per q, quia non a quota die, sed a continenti die dictum est. Q littera tunc recte ponitur, cum illi statim u sequitur, et aliae quaelibet pluresve vocales litterae conjunctae fuerint, ita ut una syllaba sit. Caetera per c scribuntur.
LITTERA. R. [ Radius masculini generis est; non radium neutri. Regium, quod regis fuit, dicitur. Regale, quod regi [ Bed., rege] dignum est. Recens feci dicimus, non recenter, utentes nomine pro adverbio.] Re praepositio (0915C)non tantum plena praeponitur quibusdam partibus orationis; ut removet, refricat, respirat; sed et d litteram assumit, ut redolere, redire. Sed interdum littera d geminatur, quoties ab ea sequens incipit syllaba, et una pars orationis [ Ms. Reg. et una syllaba] expletur; ut reddere dicimus geminata d; reducere autem simplici. Redoleo, unguentum dicitur. Re praepositio saepe cum ad consonantes accedit, geminat illas, quod plerumque apud antiquos est; ut cado reccido, tuli rettuli, pello repello, do reddo, lego rellego. Reliquiae per q scribendum est, et per unum l, licet Virgilius (Aen. I, 34) poetica licentia dixisset: Relliquiae Danaum.
Re praepositio d litteram extrinsecus accipit, cum (0915D)ad vocalem incipientem verbi alicujus accedit; quam d non accipit, si ad u consonantem accedat; ut ulcero redulcero, ago redigo, eo redeo; voco revoco, vinco revinco. [Robor arbor est; Robur virtutis. Rubor coloris]. Roseum per e. Roseaceum mixtum. R sequentibus a, u, vocalibus non aspiratur; ut arcus, urtica, urna; notatis aspiratur, ut hara, harena, harundo. R sequente e vocalem leviter effertur, ut erus eruum, ergon. Si post r sequatur b vel n vel s vel e longa, tunc graviter profertur; ut herba, herbidus, herbilis, herbosus; proprium hernae, unde est: Hernica saxa colunt. Hersilia, heredes, heredium, Herenius proprium, et Hercules.
(0916A)R sequente i vocalem semper aspiratur, ut hircus, hirquittallus, hirpinus, hirsutus, hirtus, hirtuleius, Hirrus proprium, nisi aut monosyllabum sit, ut ir; aut ex motu verbi, ut eo, is, irem: Iris, id est, arcus; aut nisi a post r sequatur; tunc enim non aspiratur, ut ira, iratus, iracundus, irascor, et quidquid ab eis fit. R sequente o vocali non aspiratur, ut orbus, si vero alia r sequatur, aut t, tunc aspiratur, ut horreo, horror, hortus, holerum, Hortentius. Notatur hordeum. Rhythmus Graece, Latine modulatio dicitur.
[ Salutare consilium est: ita salubre non nocet; salutare prodest. Salubre ad locum refertur et ad cibum. Saevus, saevio, saevi, saevisti per ae diphthongon. Sagena (0916B)per e cum retiam [ L. retia] significat. Sagina per i cum pastum et pinguedinem.] Sal et masculini generis et neutri dici potest. Sartrix vel sertrix, qui sarcit dicitur. Sarcinator, qui sarcinas servat. Sat per t scribitur, quia per apocopum a satisfit. Saturitas in cibo; in ceteris vero satietas dicitur. [ Sanguis dicitur dum manat; effusus vero cruor dicitur]. Scio, scivi, scitum, sciturus facit, et ex eo scisco. Scribo per b. Scripsi per p scribendum, quia b transit p in praeterito tempore. [ Secturus non sectaturus ( L. secaturus) a verbo seco.] Sed antiqui sedum dicebant, ideo sed per d scribendum est. Sedeo, sedi, inde sessurus per duo s. [Segnities vitii est; segnitia frigoris]. Sensus nomen est quartae declinationis, et participium est praeteriti temporis a verbo passivo, quod (0916C)est sentior, cujus etiam perfectum est, sensus sum, sensus es, sensus est; non sentitus.
Saepe b in praepositione sub euphoniae causa in sequentem mutabitur consonantem, ut suffero, suggero, summitto, suppono; saepe integra manet, si sequens syllaba a vocali incipit, ut subaudio, subesse, subire, subsistere, subala. Sanies, soccordia, sitis; et in neutro sulphur, scrupulum, sinape, siler, singulariter tantum dicuntur. Sed Virgilius (Georg. III, 449): Sulphura viva; et Terrentius masculini scrupulus 311 retulit. Sero, seras, seravi a claudendo, quae veniunt a sera, id est, vespera; et quia sero, id est, vespere civitatum obclauduntur portae, et inde serae, id est, vectes, quibus portae vel hostiae [ L. ostia] urbium (0916D)obfirmantur, ut in psalmo: Quoniam confortavit seras portarum tuarum (Psalm. CXLVII, 13).
Sero, seris, sevi, a seminando. Sero rumores, id est, devulgo. Servile, civile, et olive per v scribenda sunt, i longa ante l. Servus et saevus per duo u, ita ut prior digammon sit, sequens vocalis. Similiter parvus, pravus et corvus. [Servitium multitudinis servorum est. Servitus condicio serviendi. Sed veteres indifferenter servitium pro serviendo posuerunt. Similis sum tui moribus. Similis sum tibi facie.] Sicut primus e multis; et prior ex duobus; ita postremus de multis, et posterior e duobus. Solemne, eo quod solet in anno per unum l. Sed et m sequenti (0917A)syllaba secundum Priscianum jungi debet. [ Sol in utroque numero declinatur; sed singulariter sol ipsum luminare significat; at soles ipsos dies nominamus, in quibus sol totum inluminat polum. Nonnulli tamen veterum ipsa carmina soles nominavere, sicut Oratius exorsus est; soles meos omni ecclesiae vestrae commendo. Et Maro (Eclog. IX, 52): Saepe ego longos Cantando puerum memini me condere soles. Solium proprie sedis regalis est, unde Graece basilicos thronus vocatur. Somnio, non somnior; somniavi, non somniatus sum.
[ Sors, sortis; et sors sordis dicitur. Unde Ambrosius: Mundet vassa, ne sors aliqua vini gratiam decoloret. (0917B)Tametsi negant quidem sordem nominativum singularem habere]. Spondeo, spopondi in secunda syllaba s amittit, velut Prisciano placet. [ Sterceratos agros non stercoratos dicas, quibus stercus ad fecundandum infertur.] Studio tibi feci, id est, dum studeo tibi. Studio tuo feci id, te studente. [ Sumimus, cum ipsi accipimus ab alio. Sic cum damus, dicendum accipe; cum permittimus ipsi tollere, dicendum est sume.] Sumpsi per p scribendum; similiter et sumpturus. Supervus, qui super vult videri quam est. Supter per p non per b scribitur. [ Supter est, quod re aliqua superiore premitur. Suptus, quod demissum altius non tangitur. Super est, quod eminet; supra, quod substratum aliquid habet]. Supplico divinae pietati, per duo p. Suppellex per (0917C)duo p scribitur. Syriam, Syracusas, symbolum, sicut et in veteris libris, sic in nostris per y scribi oportet.
Totidem per t scribitur, quia a tot numero adverbiali venit. Trans praepositio interdum plena est, ut transtulit, transeo, transactum. In quibusdam n et s admittit, ut traducit, traicit. Tabula et fabula per b scribantur. [ Testor, aliquid confirmans sententia. Contestor cum quadam auctoritate affirmans. Protestor manifesta cavenda denuntians. Obtestor aliquem jurare compellens. Attestor aliquem ad testimonium vocans, qui sit dignitate vel auctoritate eminus [ L. eminens]. Detestor aliquid execrandum respuens. Triumphat hostem, qui superat. Triumphat nos Deus, (0917D)cum superandi hostes auxilium tribuit.
Transmigro verbum duplicem significationem habet; transmigro enim, cum de loco ad locum iter facio. Item transmigro dicitur, cum additamento accusativi casus, id est, cum aliquem de loco ad locum transfero, ut: Nabuchodonosor transmigravit Judaeos ab Hierusalem in Babyloniam. Transmigrans participium aeque dupliciter, et de loco ad locum transiens aliquis; et alium de loco ad locum transferens intelligitur.] Tunc temporis adverbium est; tum ordinis. [ Terga hominum sunt tantum, singulariter tergum. Tergus quadripedum, pluraliter facit tergora, id est, coria.] Ideo in exemplo quod grammaticus posuit, vitiosa compositio est: Versaque juvencum (0918A)terga fatigamus hasta. Quia quod hominum fuit, animalibus imposuit, et est cacosyntheton.
Tinguere dicendum est, non tingere. Temeritas sine consilio; audacia post consilium. Temperantia animorum; temperatio rerum; temperies aurarum. Turbo si sit proprium, turbonis facit; si appellativum turbinis; nam sive ventus, sive quo ludunt pueri, hic turbo dicitur. Virgilius (Aen. VII, 379). Torto sub verbere turbo.
312 [ Teloneum non theloneum, id est, per t simplicem: non aspiratione addita. Est autem Graece telon, Latine vectigal.] Traho, veho in praeterito aspirationem in x convertunt, ut traxi, vexi. Alia projiciunt aspirationem; dicimus enim prehendo, et prendo; vehemens et vemens; nihil, nil, et nihili. (0918B)Hercule. et ercle, quod est adverbium jurandi.
Vinea, si arborem significat, in prima syllaba i debet habere; et in secunda e, si ad indulgentiam pertinet, prima syllaba e, et secunda i habeat, ut est venia. Urgere debemus dicere, non urguere. Virgilius: Urgentur poenis. Item: Urgere tela manu. Vaccas, si animalia significat, per v; si flores lauri, id est, baccas per b scribatur. Vallis et vallum per v scribendum est. Ballistra et ballena per b. Valva, quod est ostium, per v. Balba mobile nomen, balbus, balba, balbum. Quod est tardiloqua, per b scribatur. Valde adverbium a valido nomine veniens, unde valde corrupte dicitur, per v scribendum est.
(0918C)Vellus, si lanam significat, per v; si bellus, id est, pulcher, per b scribatur. Ver et vir per v scribenda sunt. Vel, si conjunctio est, per v; si humorem significat, per f, si idolum, per b scribendum est. Verbera, prior syllaba ab v; posterior a b incipiat. Ulciscor, ultus sum facit. Volo, volas a volando. Volo, vis a voluntate, quod imperativum naturaliter non habet; quia imperata necessitatis sunt, non voluntatis. [ Vis duplicem significationem habet, et virtutis videlicet, quod Graece ΔΎΝΑΜΙϞ dicitur; et violentiae, quod Graece ΒΙΑΝ vocatur. Verbex vobis, ab v incipiendum est, et facit genetivum verbeces, longam e in secunda syllaba. Dum vertex, cordex, codex i brevem habent in obliquis casibus, ut verticis, (0918D)corticis, codicis et caetera talia.
[ Ulterior et ultimus positivum gradum non habent.] Veniunt, qui vendunt; veneunt, qui venduntur. Velocitas pedum et corporum; celeritas animorum et factorum. Ulcus, quod nascitur. [ Vulnus, quod per alium fit. Urgeo, non urguo. Virgilius: Quibusve urgentur poenae. Ungo, unxi; quomodo pingo, pinxi, uterque sine u; attamen ad nomen derivativum addit; ut pinguis unguine]. Vulva, malva, stiva per v loco consonantis scribentur. Valde, per detractionem i litterae hoc adverbium dictum est, quasi valide. Valide enim integra dictio. Villus est vestimentum; villa possessio.
[ Vas, vadis, de fenore, genere masculino. Vas, vassis de vasculo neutrum], utraque per v, fas per f (0919A)indeclinabile; unde fasti dies, quibus jus fatur. Vesper incerti generis est, ut Prisciano placet; (0920A)ideo evangelista dixit: Vespere, quae lucescit in prima sabbati.