De ordine creaturarum

This is the stable version, checked on 21 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De ordine creaturarum
Saeculo VII

editio: Migne 1850
fons: Corpus Corporum]

Migne Patrologia Latina Tomus 83

IsiHis.DeOrCr 83 Isidorus Hispalensis565-636 Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De ordine creaturarum

582 CAPUT PRIMUM.

De Fide Trinitatis.

1. Universitatis dispositio bifaria ratione debet intelligi: in Deo, videlicet, et rebus, hoc est, in Creatore et creaturis; non quod Deum in parte ponamus, aut aequiparare Creatorem creatura possit, sed quia omne quod est, aut factum intelligitur aut infactum, aut potens, aut subjectum, aut aeternum, aut temporaneum. Factum ergo, et subjectum, et temporaneum, ipsa est creatura. Infactum autem, et potens, atque aeternum, ipse est Deus.

583 2. Sancta utique Trinitas Pater, et Filius et Spiritus sanctus, per omnia jura inseparabilis in substantia, id est, una divinitas, et in personarum subsistentia inconjuncta Trinitas, in qua nihil inferius, nihil superius, nihil anterius, nihil posterius, in natura divinitatis esse credendum est; nihil serviens, nihil subjectum, nihil loco comprehensibile, nihil temporaneum, nihil infirmum, nihil crescens, nihil ad sexum habitumque pertinens, nihil corporeum sentiri fas est; sed est unus Deus sine initio, sempiternus sine loco, ubique totus, sine sui mutatione omnia mutabilia disponens creaturarum; tempora praeterita, praesentia, futura pariter cernens; cui nihil est praeteritum, nihil restat, sed cuncta praesentia sunt. Cui nihil displicet quod bonum est, nihil placet quod malum est; a quo nihil naturaliter malum creatum est, quod per se nihil nisi creati boni vitium est. Bonus ergo sine qualitate, magnus sine quantitate, aeternus sine tempore, praecipuus sine situ, qui omnibus creaturis infunditur, cum non sit illi locus; quem nulla capit creatura, nulla comprehendit intelligentia.

3. Deus unus Omnipotens, sancta Trinitas Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Pater ergo Deus Omnipotens ex nullo originem ducit, et ipse origo divinitatis est, a quo Filius Deus Omnipotens genitus sine tempore est; non quippe creatus quia Deus est, cui, praeter quod Filius est, in divinitate totum commune est Patris in aeternitate, in voluntate, in potestate, in sapientia. Sic et Patri, praeter quod Pater est, totum commune est Filii.

4. Spiritus sanctus est Deus Omnipotens, nec genitus est, quia non est Filius; nec creatus, quia non est creatura, sed ex Patre, et Filio procedens, cui, praeter quod Spiritus sanctus est, totum commune est Patris et Filii, quia non qui Pater est, Filius aut Spiritus sanctus in persona hic est; nec qui Filius est Pater aut Spiritus sanctus hic est; nec qui Spiritus sanctus est, Pater aut Filius hic est; sed in essentia, quod Pater est, Filius et Spiritus sanctus hoc unum est; et quod Filius est, Pater et Spiritus sanctus hoc est; quod et Spiritus sanctus est, Pater et Filius hoc est; sed non triplex in illa Trinitate deorum numerus est; salva enim separatione personarum, totum commune divinitatis est.

5. Filius ex tempore carnem suscepit humanam, quae vitio caret; humanitatis naturam habuit, animam prudentem, intellectualem, sapientem, excepta divina natura, habens, ut humanitas integra fieret; quam ideo Filius, 584 qui sine tempore Dei Patris est, assumpsit, ut qui in divinitate erat Dei Filius, in humanitate idem esset hominis Filius. Qua humanitate natus est de Spiritu sancto, et Maria semper Virgine; non quia et Spiritus sancti sicut et Mariae, Filius esse credendus sit, sed quia ex virtute et opere Spiritus santi conceptus, ex Virgine natus sit.

6. Passionem crucis carne, non divinitate sustulit; mortem pro nostra redemptione et salute sustinuit; tridui tempore sepulcro conditus, divina virtute in eadem carne resurrexit; et postquam Ecclesiam unam, sanctam, catholicam verbo instruxit, exemplo solidavit, gratia firmavit, pace munivit, assumpta tota humana natura, excepto eo quo corruptioni obnoxia est, ad Patrem rediens, unde nunquam defuit, sedet in dextera Patris, unde resurgentibus cunctis hominibus ad judicium vivorum et mortuorum affuturus in gloria Patris, impiis aeternas poenas, justis aeterna praemia reddat.

7. Haec est catholica fides, hanc credere et confiteri, quam discutere, plus proficit; quam non prudentia saecularis, non mundana philosophia, rerum potius imagines quam veritatis intelligentiam sequens, agnoscere potuit, sed apostolica fides tradidit, et ecclesiastica vigilantia custodit. CAPUT II. De creatura spirituali 1. De Creatoris vero immensitate tantulo praemisso, ad creaturarum ordinem paulisper aspiciamus. In quo non nostrae intentionis, quae nulla per se est, inventionem, sed sanctae Scripturae, et majorum explanantium vestigia vel tenui aliquo relatu sequimur. Omnis ergo creatura aut spiritualis, aut corporalis est. Sed quia creatura in intellectualibus spiritibus, qui carne non tenentur, et animabus hominum, quae carne clauduntur, constat, prius de distinctis gradibus supernorum spirituum dicendum est, quorum gratiae vel differentiae ministeriorum esse novem per Scripturas divinas comprehenduntur, seraphim, scilicet, et cherubim, throni, dominationes, principatus, potestates, virtutes, archangeli, angeli.

2. Seraphim etenim super sollum Domini excelsum stare Isaias vidit, et cantare audivit, et uno ex his ad se misso, purgari de sui oris pollutione promeruit. Cherubim vero, in oraculo testimonii, propitiatorium 585 figurati et arcam tegebant, et in templo Domini cum bubus et leonibus per Salomonem depicti fuerant. Ezechiel quoque in visionibus Dei quadrigam vidisse se describit, quam quatuor Scripturae utriusque Testamenti notis mystico famine conjungit. Ad Colossenses vero Paulus apostolus scribens, thronos, et dominationes, et principatus, et potestates commemorat: Sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates (Coloss. I, 16). Ipse etiam ad Ephesios de virtutibus enarrat, ita inquiens: Supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem (Ephes. I, 21). Archangelorum autem et angelorum ostentationibus et nominationibus divinorum voluminum prata referta sunt.

3. Horum quoque novem ordinum supernorum civium significationem novem pretiosi lapides Ezechiel ostendunt. Ubi sub persona principis Tyri super summum illum qui lapsus est angelum, sermones prophetae planctum dirigunt; ubi dicitur: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, jaspis, chrysolitus, onyx, beryllus, sapphirus, carbunculus, smaragdus (Ezech. XXVIII, 13); quibus lapidibus novem opertus idcirco dicitur, quia novem spiritualium officiorum ordinibus, quibus praeerat, ornabatur.

4. Sicut ergo de numero diximus, sic etiam de distinctis officiorum gradibus aliqua pandamus. Seraphim igitur, id est, ardentes vel incendentes dicti sunt, quia Dei amore plusquam omnis rationalis creatura speciali quadam divini muneris largitione inardescunt; et quanto omnibus creaturis excellunt, tanto divinae charitatis privilegio Creatori appropiant, et in tanto excelsitatis honore sublimati consistunt ut inter se ac Dominum nulli alii spiritus sint.

5. Secundo quoque ordine cherubim inter supernos cives numerantur, cujus ordinis vocabulum scientiae multitudo interpretatur, quorum intellectus dum Dei contemplatione prope haerendo reficitur, plus omnibus quae subjacent creaturis intellectualibus scientiae multitudine dilatatur. Qui enim divinae claritatis speculum perspicacius intendunt, ab his abdita creaturarum occulta fieri qualiter possunt? 6. Tertio quoque ordine intellectualium spirituum thronorum agmina constituta sunt, qui sedes interpretantur; in his etenim dum speciali munere Dominus sedet, per eos judicia sua in creaturis omnibus terribiliter et mirabiliter exercet. Hinc per Psalmistam dicitur: Sedisti super thronum, qui judicas justitiam (Psal. IX, 5). Et in revelatione Joannis angelus loquitur: Et qui sedet in throno, defendet eos.

7. Quarto etiam gradu officiorum coelestium dominationes consistunt, quae illorum qui infra scribentur quinque graduum ministeria alta praecellunt; 586 et quanto aliis potentiae magnitudine praeponuntur, tanto his caeterorum subjectio per obedientiam exhibetur.

8. Dehinc post illas quinto ordine supernorum civium principatus vocantur, quibus dum his bonorum spirituum jam principatus committitur, ad explenda Dei ministeria quae facere subjecti debeant principantur.

9. Sexto quoque statu in bonis spiritibus potestates sunt ordinati, qui principari diversis potestatibus Domini munere perceperunt; qui per potestatem nequitiam malignorum spirituum refrenant, ne, si plusquam oportet permittuntur, saevitiam exercere vel humanis sensibus inhaerere audeant.

10. Septimus gradus spiritualium ministrationum virtutes nominantur, per quos spiritus virtutes, et signa, et mirabilia in hominibus saepe factitantur.

11. Octavus ordo est archangeli, id est, summi nuntii vocantur, per quos majora quaeque hominibus nuntiantur; et quanto angelis in ordinis summitate excellunt, tanto hominum notitiae, Domini jussione, excelsiora perferunt.

12. Nonus ministrorum coelestium ordo angeli sunt nominati, qui minora quaeque et communia ex Dei voluntate hominibus nuntiant et suadent.

13. Porro in his sciendum est quod quandocunque nominantur, ex officiorum proprietate, quando ad homines veniunt, sumpsere vocabula; quia illa supernorum civium summa societas propriis nominibus non indiget. Inde Michael dicitur, id est, Quis sicut Deus? eo quod in fine contra eum qui se adversus Deum eriget mittendus destinatur. Et Gabriel, id est, fortitudo Dei, ad Zachariam et Mariam virginem missus scribitur, ut qui quod natura negabat futurum esse praedixerat, fortitudo Dei diceretur.

14. Ad Tobiam quoque Raphael, id est, Medicina Dei, mittitur; nimirum enim qui divina virtute salutem ferebat, non incongrue medicina Dei nuncupatur. Et quod in singulis, hoc et in gradibus potest esse, ut cum unus alterius officium facit, illius etiam nomine censeatur, sicut dicitur: Qui facis angelos tuos spiritus (Psal. CIII, 4); id est, cum vis, spiritus hos omnes angelos, id est, nuntios facis. Et aliquando ex vicinitate aliorum graduum alii graduum officia assumunt; sicut ex thronorum vicinitate etiam 587 super cherubim sedere Dominum Scripturae dicunt; sicut et in psalmo scriptum est: Qui sedes super cherubim, manifestare coram Ephraim (Psal. LXXIX, 2).

15. Sed in illa superna societate, quod in aliquo specialiter habetur, ab omnibus in commune possidetur, quia non minus unumquemque reficit quod in alio videt quam quod in semetipso possidet; et cum mittuntur, nunquam ab eorum contemplatione Deus, a quo reficiuntur, abest; non quod illi spiritus ubique pariter possunt esse qui mittuntur, sed quod Dominus, qui ubique est, ab his, qui discurrunt, semper in omni loco sine sui mutatione conspicitur. Unde scribitur: Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei (Dan. VII, 10).

16. Utrumque enim supernae potestates pariter faciunt, quia et ministrant, dum mittuntur, et assistunt, dum contemplantur. Aliquando autem qui mittuntur angeli, illis, ad quos veniunt hominibus per se nuntiant, aliquando alios velut subjectos per se ad nuntiandi officiunt destinant, sicut in Daniele scriptum legitur, Gabriel, fac istum intelligere sermonem (Dan. VIII, 16), quod ab aliquo, velut superiore, dictum minime dubitatur

CAPUT III. De aquis quae super firmamento sunt. 1. Verum quoniam de ordine creaturarum sermonem sumpsimus, quod tuae propositionis continentia comprehenderat, post spiritualem creaturam, de qua paulisper disseruimus, de aquis quae super firmamento sunt quid auctorum intentio potuit excogitare proferre tentabimus. Cum enim in principio prima die facta fuisset lux, quae spiritualis creatura facta esse dignoscitur, secunda die firmamentum, quod dividit inter aquas quae sunt supra firmamentum, et aquas quae sunt sub firmamento, esse factum 588 Scriptura testatur; ex quo intelligitur aquas illas quae supra firmamentum sunt locali spatio esse omni corporali creatura superiores.

2. Quamvis enim in psalmo centesimo quadragesimo octavo post firmamentum, et solem, et lunam, et stellas, aquae illae quae supra coelos sunt positae inveniantur, tamen ut illas omnibus esse corporalibus creaturis ostenderet altiores, iterum excelsarum virtutum, velut habitacula recapitulans, coelos Psalmista his anteponit, dicens: Laudate eum, coeli coelorum; et aquae, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII, 4).

3. Unde ostenditur post illa spiritualia spatia, qualiacunque sunt, ubi spirituales, ut diximus, ordines commorantur, quae coelorum coelos propheta nominat, ante hoc visibile coelum aquas illas, velut initium rerum corporalium, esse constitutas, quas tamen ne quis spirituali jungeret creaturae, post coelos coelorum, antequam de terra diceret, posuit, paulo post subinferens: Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi (Ibid., 7).

4. Ecce has aquas Psalmista super coelos positas dicit, et tamen his coelos coelorum anteponit. Per quod demonstratur inter utrosque coelos esse collocatas, id est, coelis spiritualibus humiliores, et coelis corporalibus superiores; sed tamen corporalibus creaturis pertinere dicendae sunt, dum in secundi diei opere factae supra istud corporeum firmamentum consistunt.

5. Sed quid ibi utilitatis in rerum corporalium usibus agant, bina intentione magistrorum investigatur. Quidam enim illas ad terrarum orbis abolitionem in diluvio, quod sub Noe factum est (sicut Geneseos historia narrat) Dei praescientia reservatas aiunt, sicut Scriptura inquit: Et cataractae coeli apertae sunt, et facta est pluvia quadraginta diebus, et quadraginta noctibus (Gen. VII, 11). Sed quoniam et nubes, de quibus pluviarum imbres terreni soli fertilitatem irrigant, atque etiam aer, in quo hemisphaeria omnia et aurae corripiuntur, coelorum nomine per Scripturas divinas saepe censentur, quemadmodum dicitur: Et pluit illis manna ad manducandum; et panem coeli dedit eis (Psal. LXXVII, 24); et in alio loco: Dabunt et coeli imbrem, et terra dabit fructum suum (Psal. LXVI, 7); quibusdam doctoribus placet, ex illo inferiore nubium 589 coelo tantarum aquarum abundantiam fuisse diffusam, ut secundum illam consuetudinem, qua per omne tempus agitur, etiam tunc pluviarum copiam nubes effunderent, in quibus tamen cataractas apertas Scriptura commemorat, eo quod plus solito aquarum diffusio immissa fuerat. Caeteri vero easdem aquas supra firmamentum positas idcirco asserunt, ut igneum, qui in luminaribus ardet, et sideribus, calorem temperarent, ne plusquam sufficit, inferiora spatia aestu torrerent.

CAPUT IV. De firmamento coeli. 1. Post illas aquas creaturarum corporalium ordine secundo loco videtur esse firmamentum, quod in secunda die, ut supra diximus, factum, inter utrasque dividit aquas; de cujus etiam statu, utrum velut discus terram desuper operiat, an uti testa ovi omnem introclusam creaturam undique cingat, utriusque aestimationis non desunt putatores.

2. Nam et illud quod de hoc Psalmista commemorat, cum dicit: Extendes coelum sicut pellem (Psal. CIII, 22), utriusque aestimationis assertionibus non contra facit, quoniam cum animalis carnem cujuscunque sua pellis vestiat, omnia sua membra aequaliter undique circumdat; cum vero excisa de carne seorsum extenditur, sive rectam, sive curvam cameram posse facere non dubitatur.

3. Utrum ergo terram desuper, velut extensa pellis tabernaculum, tegat, an sicut animalis membra corio conteguntur, mundi molem undique firmamentum cingat, utrique assertioni non difficulter suffragatur.

4. De hujus quoque firmamenti situ, utrum inane, ac penetrale, an solidum, ac firmum sit, diversi auctores suas aestimationes, velut quid se ad has deducat, protulerunt. Quorum sententias utilius quam nomina ponere curabo. Eorum enim illi qui firmamentum inane ac penetrale fieri plus diligunt, ad confirmationem sententiae suae omnium elementorum naturas conferunt.

5. Terram etenim omnium creaturarum corporalium gravissimam esse non minus ostendunt quam dicunt; atque illam ideo humillimum in creaturis locum tenere aiunt, quia natura aliqua nisi seipsam sufferre non valet. Aquam vero quanto leviorem terra videmus, tanto graviorem 590 aere deprehendimus. Aer namque sub aqua per se subsistere non valet, sed ad sua spatia, etsi aliqua necessitatis vi alicubi subductus fuerit, statim evadit.

6. Ignis quoque natura supra aerem esse deprehenditur; quod etiam in illo igne, qui in materis terrena ardet, facile comprobatur, quoniam statim ut accensus fuerit, flammam ad superna quae super aerem sunt spatia, ubi illius est abundantia et locus, dirigit, sed circumfusione crassioris aeris exstinctus, in mollem aerem cito evanescit, ut ad suae naturae locum pervenire non possit. In quo tamen ostenditur naturam ignis, qui ascendit, aere esse leviorem; sicut aquae natura, quae descendit, monstratur esse gravior.

7. Hac ergo ratione etiam firmamenti spatium quod supra ignem est levius ac tenuius putant, quia excelsius his omnibus quas praediximus naturis constat. In quo spatio etiam stellarum fulgurantium lucem inaequalem esse idcirco aestimant, quod in illo tam amplo spatio ex illis aliae longius, aliae proprius currant; sed hanc putationem qui minus suspiciunt, supra illud aere et igne subtilius, et inanius, et penetralius spatium constare aquas minime posse dicunt; nisi forte, ut illi quos praediximus aiunt, omni corporalitate tenuiores et subtiliores ibi consistunt.

8. Quibus etiam ab aliis contra respondetur: Quae unquam, quamvis tenuissima, aquarum vaporalitas quae firmamento levior esset? Propterea ergo illi alii firmamentum velut aere solidissimo fusum constare solide ac firmiter facilius putant; atque ideo firmamentum nominari existimant, quia tam solida quam inania, tam levia quam gravia, quae diximus, cuncta spatia intra se concludat, et supra se positas aquas, qualescunque sunt, sustineat. Verum quoniam inter tantos viros de tali et tanta re variatum est, nullius aestimationem alii praeponendam censemus, sed ad hos lectorem utrarumque partium arbitros mittimus.

CAPUT V. De sole et luna. 1. Quia vero in firmamento coeli licet post speciem maris et terrae formata duo luminaria magna, in principio Geneseos, Mosaica lex, imo 591 divina Scriptura pronuntiat, non est indecens, si, descendens de supernis, sermo in ordine locali creaturarum solem et lunam statim post firmamentum describat, ita tamen ut in conditionis ordine post terram et mare duo haec luminaria et stellas cum Scripturae vocibus animus ponat, quamvis omnia elementa sine tempore facta fideli ratione fides catholica credat.

2. Sol ergo et luna duo luminaria in firmamento coeli instituta sunt. Unum, quod est majus, ut praeesset diei; secundum, quod est minus, constitutum est ut praeesset nocti. Sed non eamdem sui splendoris lucem quam cum in principio creata sunt habuerunt nunc per omne sui ministerii tempus dierum ac noctium decursionibus conservant.

3. Haec enim dum humanis usibus ministrare a Deo creatore destinata sunt, cum homines inculpabiliter vixissent, et sub Creatoris, quo conditi fuerant, lege perseverarent, etiam sui luminis plenitudine decorata ministrabant; cum vero homines, quibus in ministerio sociata primitus rutilabant, propter transgressionem dejecti, paradisi beatitudinem amiserunt, ipsa quoque luminaria, quamvis non sua culpa, sui luminis detrimenta non sine suo dolore pertulerunt, sicut Paulus apostolus contestatur, dicens: Quoniam omnis creatura congemiscit, et dolet usque adhuc (Rom. VIII, 22).

4. Sed quia per Redemptoris adventum humano generi pristinae beatitudinis in melius restauratio promittitur, etiam creatura suum antiquum decorem acceptura non dubitatur. Unde propheta Isaias de sole specialiter, et luna, illustratus spirituali famine, inquit: Et erit in die illa, cum ceciderit turris, erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter, sicut lux septem dierum, cum alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagae ejus sanaverit (Isai. XXX, 25 seq.).

5. Cum factum fuerit coelum novum, et terra nova (Apoc. XXI, 1), et non fuerint in memoria priora quae corruptioni serviunt (Isai. LXV, 17), et peccati vulnus et percussuram plagae mortis in corporibus resurrectorum Dominus sanaverit (Isai. XXX, 6), et superbi spiritus ex imperio quod arripuerant depositi fuerint, tunc lux lunae in lucem solis mutabitur, et lux solis restaurabitur in lucem septem dierum, quibus conditus fuerat, hoc est, in septuplum suum lumen restaurabitur. Nihil enim restauratur, nisi quod amissum est, aut corruptum; quod igitur sol amisit, et luna, hoc rursum accipient.

6. Ex quo apparet septimam nunc sui luminis partem luminaria retinere, 592 quam septempliciter resument, quando per Habacuc Spiritus sanctus pro futuris praeterita ponens, inquit: Elevabitur sol in ortu suo, et luna stabit in ordine suo. Cessante namque mutabilitate humani status, cui serviunt, et sui cursus mutabilitas cessabit. Quod enim inquit, Sol in orto suo, hoc indicat quod nunquam inclinabitur in occasu suo; et in eo quod dicitur: Luna stabit in ordine suo, hoc insinuat quod mutationes incrementi et decrementi sui non patietur, sed in suo ordine semper stabit.

7. Hoc autem erit, quando, ut Apostolus loquitur, ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII, 21). Cum enim sancti pro mercede sui laboris, quo Deo servierint, immutati fuerint, et fulserint sicut sol justitiae, cujus est sanitas perennis, tunc et ipsi corporeo huic soli pro mercede sui ministerii, quo servituti corruptionis subjecta est, in septuplum fulgoris rutilatio restituetur.

8. Interim vero quotidianis sui ministerii motibus quoties solem sequitur luna, sui incrementa luminis auget; quoties autem solem antecedit, detrimenta sui splendoris agit. De statu vero lunae varie putatum est: utrum sphaera dimidia sui parte nigra, ac tenebrosa, et dimidia parte altera lucida sit, et candida, et sic incrementa et decrementa agantur, ut cum paulatim pars illius lucida ostenditur, eodem modo tunc tenebrosa occultatur, similiter quoque dum lucida vertitur, iterum tenebrosa manifestatur.

9. An sit etiam rotunda radiis solis illuminata, quae quandocunque soli sive ante, sive post appropiat, velut in ora radio luminis illucescat; cum autem longius ac longius recedere videtur, majus ac majus paulatim suum lumen a solis splendore augetur, ut cum ad integrum aequiparato orbe facie ad faciem soli opposita constiterit, tunc plene in se imaginem solis habere possit.

10. De cursibus autem solis ac lunae, nec temporis, nec istius quidem loci est disserere, quod idcirco in hoc opusculo negligentius assequor, quoniam et ipsius brevitas compendiosa non patitur, et in usum pene omnibus lectoribus dierum festorum computandorum gratia conversi sunt.

11. Haec vero lucis organa nonnulli sensibiles creaturas opinantur, 593 sed quae dicimus usitatius a catholicis auctoribus frequentantur in his ambiguis sententiarum aestimationibus. Intendendum est cui plus sanctarum Scripturarum auctoritas suffragatur; etsi hoc etiam examinandum est, quidnam multitudo catholicorum in fidem traxit: diversae autem aestimationes, quae tantidem a catholicis assertae sunt, et quibus utrisque sacri canonis dicta non contra faciunt, ad quas aequaliter currant, hae arbitris lectoribus in ambiguo relinquendae sunt.

CAPUT VI. De spatio superiore, et paradiso coeli. 1. Sermone de firmamento et luminaribus dicto, sequitur inane spatium longum, quod a coeli firmamento usque ad terram deducitur, et in duo spatia esse divisum, a nonnullis scriptoribus explanatur, sed superius spatium ad coelum pertinere dicitur, inferius autem terrae fieri conjunctum non dubitatur.

2. Etenim excelsum spatium quod coelo pertinere diximus, purissimum, ac subtilissimum, nec nubium tumores, nec ventorum inflationes, nec pluviarum aut imbrium humidas conspirationes, nec nivium vel grandinum gelidas coagulationes, nec aeris mutationes, nec tempestatum et tonitruorum fragores, sed nec ipsum aerem, qui volantium avium corpora et ipsarum nubium spissiorem aeris ipsius molem sufferre valuisset, et animantium diversorum vitas aerii spiritus reciproca inflatione reficeret, atque halitu animaret, nec ullas omnino diversorum hemisphaeriorum perturbationes omnimodis habet.

3. Sicut Olympi montis altissima terrarum, et ob id caeteris incognita hominibus juga conscendentibus, comprobatur, et eorum relatione refertur, qui aceto humectas spongias ad conservandam aerii spiritus inflationem 594 et spirationem, ori ac naribus circumponentes, anniversaria consuetudine (nescio qua superstitione ducti) conscendunt; et nec ibi ullam avem, nec nubem, nec pluviam, nec ventum aliquem vidisse se confirmant, et consummatis sacrificiorum, quorum gratia vadunt, officiis, ibidem quaedam signa ac notas arenis imprimentes redeunt, quas etiam illic post annum iterum ascendentes illaesas atque intemeratas inveniunt.

4. Ex quo perspicue demonstratur nihil ibi perturbati aeris consistere, praesertim cum in eodem loco nihil quod pertineat ad virorem herbarum, aut arbustorum, reperiri aut videri queat. Sed tamen non ipsum esse de quo superius diximus, illud purissimum ac subtilissimum supernum spatium putandum est, ad quod nulla terra pertinere, vel accedere potest, sed hic locus ad extrema hujus spatii inferioris et vicina illius superioris confinia pertinet. In quo tamen loco eorum qui carne vestiuntur vita nequaquam potest commorari.

5. Unde perspicuum est illud superius purissimum, tranquillissimumque spatium, de quo paulo ante disseruimus, non carnalium habitationi, neque mortalium rerum usibus esse praeparatum. Quapropter plurimi catholicorum auctorum illud spatium primitus angelis qui lapsi sunt cum suo principe asserunt ad habitandum fuisse destinatum, eo quod desuper coelestium angelorum neminem cecidisse arbitrantur, sed coelestes, quandiu in angelica beatitudine fuerant, in quo tamen per tempus non steterant.

6. Quoniam, ut Scriptura inquit, ipse diabolus ab initio mendax est (Joan. VIII, 44), et in veritate non stetit (I Joan. III, 8), hunc locum habitationis sorte putant percepisse; quem Scriptura pronuntiat paradisum coelestem, quae sub persona principis Cyri ad summum illum angelum apostatam ita loquitur: Perfectus decore in deliciis paradisi Dei fuisti (Ezech. XXVIII, 13).

7. Quemadmodum enim homines, post peccatum suum, de terreni paradisi felicitate dejecti, in hujus terrae maledictioni obnoxiae plagali modo habitationem trusi sunt, ut dum in terra peccaverunt, in deterioris terrae mansione postea sub poena delicti viverent, ita et angelos, qui aereo, imo etiam aeris ipsius puriore, spatio peccasse putantur, in inferiorem et ipso aere hoc obscuriorem et turbulentiorem locum deturbatos de superni et puri aeris, suaeque dignitatis felicissimae sede, misere et 595 infeliciter sub exspectatione futuri examinis, in quo durius condemnabuntur, vivere aestimant; ut dum aera corpora habent, et in aere nunc commorantur, non inconvenienter aestimentur etiam priorem suae beatitudinis sedem in aere, sed puriore et subtiliore, pridem habuisse.

8. Qui tamen locus, dum coelo firmamenti, ut praedixi, pertinet, coeli nomine censetur, sicut Dominus ipse perhibet, dicens: Vidi Satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 18). Ex ipsius enim loci perspicua ac pura beatitudine peccati sui merito dejectus, in inferioris spatii, hoc est, nebulosi ac brumosi aeris, infelicem ac miseram habitationem destinatus est; sicut apostolus Paulus contestatur, dicens: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates hujus aeris, adversus mundi rectores tenebrarum harum (Eph. VI, 12). Quae etiam spiritualia nequitiae in coelestibus idem Paulus Christum in semetipso denuntiat triumphasse.

9. Dejectis ergo malignis spiritibus cum suo principe diabolo ex illo quem praediximus limpidissimo subcoelestium spatiorum habitaculo, et postmodum redempto ex Adae et proprio uniuscujusque delicto per Mediatoris adventum humano genere, eumdem locum animarum sanctarum interim esse quieti, dum resurrectionem exspectant futuram, id putatores opinantur: quem etiam coelestem paradisum autumant esse nominatum, de quo Dominus latroni in cruce confitenti responderat: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43).

10. Quin imo illo paradiso arboribus consito, et lucido fonte praepollente, animae exutae corporibus non indigent; quin imo spiritualis homo carnalem usum corpore mortis liberatus non possidet, nec refici terreni paradisi frugiferis arboribus necesse habet, aeternus enim temporalibus non utitur, sed aeterna et spiritualia contemplatur.

11. Haec non confirmantium, sed aestimantium sensibus perstrinximus, praesertim cum et ipsam aestimandi de talibus perspicaciam nobis ipsis non attribuimus. Cum enim necessitas exegerit, harum omnium 596 putationum auctores in medium adducere poterimus, quibus aut fides aut dubitatio ascribi poterit; quorum referendo potius quam defendendo (opiniones) laboramus, nos enim alterius forte melioris, si adsit, assertioni, cui plus vel Scripturae exempla, vel catholicorum consapientium (aestimationes) suffragaverint, concordiam subire parati sumus. Sed de superiore spatio his utcunque explanatis, ad subsequentia festinemus.

CAPUT VII. De spatio inferiori, et hemisphaeriis diversis. 1. Dehinc inferius spatium aer vocatur, quem terrae sociari diximus, et a quo universae carnis, quae in terra aere versatur, vitam adjuvari, et contineri in nobis, et per nos comprobamus. Qui et aliquando etiam terrae per Scripturas nomine vocitatur; sicut per Psalmistam dicitur, cum in Domini creatoris laudem ordine summo cunctae creaturae incitantur, et cum consummatis his quae ad superiorem coelorum ordinem pertinent, ad haec aeris spatia pervenitur, taliter subinfertur: Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi; ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, qui faciunt verbum ejus (Psal. CXLVIII, 7).

2. Hucusque enim in aere sermo est qui terrae nomine vocitatur; postmodum namque de humo et inferioris terrae naturis Scripturae vocibus imperatur: Montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri (Psal. CXLVIII, 9). Idcirco autem aer terrae vocabulum saepe sortitur, quia crassitudine et velut soliditate quam in se habet volantium avium, quamvis maximarum, corpora sustentantur, quae velut pisces pene aquatilia marinorum fluctuum recondita natando penetrant, sic volucres aeria spatia volando pertranseunt.

3. Cuncta etenim quae aqua praestat ad conservandum vitam aquatilibus, haec aer facit volatilibus, quoniam sicut reciproco halitu avium, et omnium quae in aere et terra vivunt, vita alitur et conservatur, ita eorum quae in aquis degunt inspirandi exspirandique tractu per aquam vitalis motus reficitur.

4. Unde cum in aerem trahuntur, quia lymphaticum spiramentum non habent, cito deficiunt; sicut et ea quae in aere vivunt, cum ab eis aer excluditur, ultra vivere non possunt. Sicut autem illa aeris soliditate volatilia, ut dixi, corpora fulciuntur, ita ipsa eadem terrenam, quam in se habet, crassitudinem, propter quam et terrae vocabulum saepe sortitur, 597 tumida nubium moles sustentatur, et per illam soliditatem aeris crassitudo, nives, et grandines, et glaciem, adnitente vi frigoris parit, quando ita efficitur. 5. Nam hoc aeris spatium suae naturae insitum habet, ut fumali levitate vapores aquarum de terra et maris specie contrahat et colligat, quos in sublime elevans, quandiu minutissimis guttis consistunt, conglobatis in se nubibus, ipse per semetipsum aer suspendit. Sed cum, vexante vento, illae guttulae in majores stillas coeunt, aeris amplius natura non ferente, pluvialiter imbres ad terram delapsi cadunt.

6. Si vero ipsas, quas praediximus, stillas vento in majusculas moles coagitante collatas, antequam deorsum pluant, gelu in nubibus arripuerit, lapillos coagulatos frigoris violentia constringit. Si autem paulo remissiores necdum densatos vapores in guttas, id est, gelu, praevenerit, in nivis speciem magna vis frigoris eosdem transmittit, et quod in se suspensa altius nebula taliter nutrit, non sufferente aere, ac vento dispergente, ad terram dimittit.

7. Sicut de hoc eodem Psalmista commemorans, de Domino dicit: Qui dat nivem velut lanam, nebulam sicut cinerem spargit. Mittit crystallum sicut buccellas; ante faciem frigoris ejus quis sustinebit (Psal. CXLVII, 5)? Et ut ostenderet, sive in terra, sive in nubibus, nives in aquas iterum resolvi consuescere, paulo post subjungit, dicens: Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus, et fluent aquae (Ibid., 7).

8. Ut autem perspicuum sit ipsas aquas hoc modo in nubibus suspendi, in libro sancti Job scriptum videtur: Qui suspendit aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum (Job XXVI, 8). Attamen illas aer aquas ad terram et ad mare demittit, quas ex iisdem inferioribus partibus ante sustulit. Et quamvis de salsa pelagi latitudine eas traxerit pluvialis conceptio, per aerem indulcescit. Quemadmodum cum salsa de profundo maris unda propinata per humum terrae infunditur (sicut nautis est frequens consuetudo) in dulcis aquae saporem statim mutatur. Commutatione vero aeris ventos, et vehementiore concitatione ignes etiam ac tonitrua, occultis imperiis, per angelos, quibus visibilis regitur mundus, sicut et caetera, conditor facit.

9. Nonnulli vero de effectu tonitru illud intendunt, quod cum circa aerem duorum elementorum, hoc est, ignis et aquae, sunt spatia, unum 598 superius, sicut diximus, et unum inferius, et tamen aeris natura utraque in se trahit, id est, aquam vaporaliter de imis, et ignem caumaliter de supernis, ipsa duo contraria sibi elementa confligunt.

10. Impossibile namque est absque humidis nubibus et fulgoribus tonitrua moveri, sicut intuentium oculis perspicue patet; in quo conflictu ignis et aquae confusi sonitus horribilesque fragores suscitantur; et si ignis victor fuerit, terrae atque arborum fructibus non mediocriter nocet; si vero aqua vicerit, frugiferam vim, tam in arboribus quam in his quae olerum diversis speciebus nascuntur, non perdit.

11. Illo enim praecipue tempore tonitrua sonant, quo arborum et terrarum fruges in ostensione adhuc sunt, priusquam maturescere incipiant. Per creaturas enim aliarum creaturarum incrementa aut decrementa Domini conditoris imperio gubernantur.

CAPUT VIII. De diabolo et natura daemoniorum. 1. In hac autem turbulenta ac nebulosa aeris hujus mansione de sublimi felicitate, ut diximus, angeli repulsi cum suo principe commorantur. Sed ille princeps Satanas et diabolus nominatur, reliqui vero spiritus ipsius principis ministri, qui prius angeli fuerant, nunc daemones vocantur. Quemadmodum etenim merita, sic et nomina mutaverunt et loca; sed tamen et nunc per Scripturas antiquo vocabulo, eo quod isti nequitiae sunt nuntii, sicut boni spiritus sunt nuntii justitiae, saepe angeli vocantur.

2. Sicut in Evangelio scriptum legitur: Quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Et Apostolus ait: Datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet (II Cor. XII, 7). Sed has etiam sedes usque in judicii tempus sub exspectatione terribilis Domini adventus, non sine timore ac tremore, licet infructuoso, interim possident; sicut apostolica dicta perhibent, quibus dicitur: Nam et daemones timent, et contremiscunt (Jac. II, 19). Et ut manifestum sit quod sub exspectatione temporis, in quo durius indicabuntur, vel potius perdentur, hunc locum aeris habitant spiritus immundi, qui in praesentia Salvatoris clamabant: Quid nobis, et tibi, Jesu fili Dei? venisti huc perdere nos ante tempus (Luc. IV, 34)?

3. In adventu namque aeterni judicis (quando communis sanctorum omnium oratio complenda est, dicentium: Fiat voluntas tua et in terra, 599 sicut in coelo [Matth. VI, 10] ) ad tenebras exteriores servi inutiles ejicientur, cum Dominus adversarios, sicut repulit humo, sic expellet coelo, quibus aeterni ignis (sicut Dominus ipse testatur) a Patre irremediabiliter praeparata est poena (Matth. XXV, 41).

4. Qui ideo nec remissionem, nec redemptionem recipere merentur, quia de sublimissimo ordinis statu ceciderunt, ac propterea nihil aliud in quod iterum, dimisso peccato, vocarentur habuerunt, dum omnem suam beatitudinem, in qua constituti sunt, transgressione naturalis boni, quod erant, et dominicae legis, in qua conditi sunt, polluerunt; propter quod nec poenitere desiderant, nec etiam, si poenituissent, veniam recipere omnino possent.

5. Quoniam humanum genus a suo conditore redemptionem idcirco promeruit accipere, quia de inferiore sui ordinis gradu corruit; cum enim esset adhuc in paradiso terreno positus, generandi officio destinatus, ciborumque esui deputatus, immutationem meliorem, sublimioremque, et spiritualem vitam sine morte reciperet, si quandiu in hac conversatione positus esset, in mandati custodia homo permaneret

6. Clementia ergo Conditoris ad illum statum ad quem peccans adhuc non pervenerat per passionem Domini revocatur, quem, si inde cecidisset, sicut angelus, nunquam iterum revocaret, quoniam non ad illum gradum, vel ordinem, unde primus homo ceciderat, sed ad alium sublimiorem, quem speravit, restitutio fiet, dicente Domino: Erunt, sicut angeli in coelo (Matth. XXII, 30; Marc. XII, 25). Scilicet, quia non sicut homines in paradiso; in illam enim mortalitatem, quae generandae proli et ciborum esui deputata pro tempore est, quamvis redempti, homines redire non poterunt; sed post mortem resurgentes spiritualibus corporibus non crescendo, non senescendo, non moriendo, angelicae felicitatis consortes erunt.

7. Tempus vero diabolicae transgressionis si requiritur, ante tempus visibilium rerum diaboli peccatum fuisse originaliter deprehenditur; omnia enim quae facta sunt simul et sine tempore facta fuisse Scriptura docet, quae dicit: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccli. XVIII, 1). In quibus omnibus etiam infernalis ille ignis aeternus, de quo Dominus dicit: Ite in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41) 600 simul factus fuisse minime dubitatur. In eo enim quod dicit, creavit omnia simul, nihil non factum in omnibus creaturis reliquit.

8. Cui ergo carcer in illa creaturarum conditione praeparatus est, illius peccatum originaliter ipsas creaturas praecessit; nequaquam enim adhuc innocenti poenam Dominus praeparasset, si non illius delictum praeparatam poenam praecessisset. Sed et hoc etiam sine tempore fecit, qui damnationis ejus poenam, qua servus fugitivus cruciaretur, effecit.

9. Iste autem angelus cum a Conditoris beatitudine recessit, omne suae naturae bonum, quod in conditione sua habuit, totum amisit; sed sibimetipsi malus, Deo semper bonus perseverat, dum obedienter dominicae jussioni, quamvis non sponte, propter potentiam Dei tamen obtemperat. Ex omni enim naturae bono quod habuit hoc nunc tantummodo habet, quod Deo creatori ad cuncta obedit imperata. 10. Sed hoc bonum non in diabolo et ministris ejus bonum est, qui idcirco obediunt, quia non obedire non possunt; sed haec eorum obedientia in Deo bona est, cujus bonae quidem voluntati invita diaboli mala voluntas, cum bene operari praecipitur, resistere non potest. Sed plerumque accidit ut cum Dei bona voluntate aliquid facere imperatur, ipsius mala voluntas in hoc eodem opere pascatur. Quemadmodum ad decipiendum Achab, impiissimum regem, idololatram scilicet, et prophetarum persecutorem, cum, a Domino missus, in quo deciperet interrogaretur, non solum se sponte paratum ad hoc opus obtulit, sed etiam quali consilio illud efficeret indicavit, ac respondit: Vadam, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et Dominus dicit: Vade, et fac ita, et decipies Achab (II Par. XVIII, 21).

11. Valde enim convenerat ut qui veros Domini prophetas neci dedisset, pseudoprophetarum falsiloquio seductus et deceptus periret. Ecce promptissime diabolus sua mala voluntate cito ad istud decipiendi impii officium semetipsum obtulit, sed nisi a Domino permissus fuisset, hoc facere non potuisset; in qua re bona Dei voluntas sanctorum prophetarum justam vindictam exercuit, sed malus minister in interitu impii et peccatoris malam suam voluntatem cibavit.

12. Sed nec in hominibus, nec in rebus quae hominibus subditae sunt, aliquid absque Dei permissione facere valet, sicut evangelica veritas perhibet, qua refertur: Si nos ejicis, mitte nos in gregem porcorum (Matth. VIII, 31). Sicut enim in illis hominibus a quibus expellebatur contra Domini praeceptum 601 ultra permanere non potuit, sic et in porcos absque ejus introire permissione non potuisse se ostendit.

13. Quod in beato Job et in rebus quas possidebat et amiserat similiter manifestatur. In quibus inimici nequitia absque Conditoris permissione nihil egisse probatur, sicut dicitur: Nonne vallasti eum, ac domum ejus, omnemque substantiam ejus (Job I, 10)? Et cum a Domino maligni hostis potestati ejus substantia permittitur, ita subinfertur: Ecce universa quae habet in manu tua sunt; verumtamen in eum ne extendas manum tuam (Job I, 12). Et haec ita esse sentiens Job, cum suarum rerum damna comperisset, ita respondit: Dominus dedit, Dominus abstulit. Quomodo voluit, Dominus fecit: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21.)

14. Non dixit: Dominus dedit, diabolus abstulit; certissime enim absque Dei permissione in rebus aut hominibus nihil omnino facere posse adversarium sciebat. Sed saepe, ut dixi, in eodem ministerio et ejus adversarii prava voluntas per se pascitur, et Domini benevolentia, aut justae vindictae, aut fructuosae probationis dispensatione ministratur; sub qua bifaria bonae et malae voluntatis distributione et malos per vindictas trucidant, et bonos per tentamenta probant.

15. Ad hoc namque ipsorum, quandiu in hoc aere adhuc libere volitant, usque ad tempus extremi judicii poena a Domino differtur, ut pravi ex hominibus eorum consortes et sceleris et punitionis appareant, et boni per tribulationes eorum ab his irrogatas probati manifesti fiant.

16. At vero improbi et impuri spiritus, vagi et subtiles, animo passibiles sunt, et aereis corporibus induti, nunquam senescunt, et cum hominibus inimicitias exercentes, superbia tument. Fallaces atque in fraude callidi hominum sensus commovent, terroremque mortalibus inferentes, inquietudinibus somniorum, et morbis, et distortione membrorum vitam turbant, praestigia atque oracula fingentes, regentesque sortem, cupidinem illiciti amoris et cupiditates humanis cordibus infundunt; et verisimilia mentientes, in bonorum etiam angelorum habitum et lucem se transformant. 602

17. Et quemadmodum nequitia, ita et potestatum gradibus distant. Et sicut nunc boni spiritus, hoc est, perfecti angeli, impassibiliter aera penetrant, ita et hi, si non peccassent, ea quae nunc passibiliter loca possident, subjecta sibi, si feliciter et beate viverent, haec eadem haberent. 18. Et hi etiam quando sua nomina proferunt, ex officiis nequitiae et potestatibus vocabula sibi assumunt, quemadmodum cum a Domino de suo nomine in regione Gerasenorum adversarius interrogatus fuisset, respondens, inquit: Legio mihi nomen est, quia multi sumus (Marc. V, 9). Unde manifestum est, non proprii nominis, quod non habuit, sed sui gradus ac potestatis vocabulum protulisse; et requirenti Domino, quia aliter loqui non potuit, de semetipso quod erat verum indicasse.

CAPUT IX. De natura aquarum et cursu Oceani. 1. Post aeris spatia cum suis habitatoribus cursa, nunc ad aquae elementum, quod inter aerem et terram constitutum est, intentio dirigitur: cujus congregatio, sicut Geneseos scriptura declarat, mare vocatur, cum dicitur: Et congregationes aquarum appellavit maria (Gen. I, 10). Quarum ea pars quae per fontes, et flumina, et stagna, terris interfunditur dulcedinem habet, ut et sitientibus animalibus potamenti, et caeterorum usuum solatia praeberet, et alendis fructibus terram fecundius irrigaret.

2. Propter quod et imbres, qui e nubibus cribrati per aerem defluunt, ut aptius ad frugiferam vim, et sedandam sitim, sicut ante diximus, subvenirent, sapidi fiunt. Ea vero pars immutata aquarum, quae per magna terrarum spatia dilatatur, et aquae ipsius fines occultantur, salsuginem et acriorem saporem insitum sibi naturaliter tenet, ut convenienter humanis usibus fructus, quos sapidi liquoris non haberet unda, utilius nutriret. 603 3. Sed utrum sapidum an salsum saporem naturalius, an aequaliter utrumque, aquae habeant, pro certo Deus viderit; quamvis et plerique salsuginem naturalem esse aquarum saporem putant, dulciorem vero terrae aut aeris natura condiri aestimant; sed tamen quemadmodum salsa aqua per humum perfusa dulcescit, ita et dulcis aqua per marinorum olerum cineres infusa salsi protinus saporis fit; unde uterque sapor naturalis esse suo modo non est difficilis credi, dum ab alterutro in alterum uterque potest refundi.

4. Maris vero fretibus crebro terrarum spatia distinguuntur, ut et gentium terminos intercluderet, et munificentia suorum fluctuum omnes provincias diversorum populorum ditaret, et inter omnes patrias cuncta commutata invicem commercia necessaria ministraret. Quantam vero concordantiam cum lunae cursibus inundatione et recessu Oceanus habeat, intuentibus diligenterque animadvertentibus perspicue patet, qui quotidie ad terram bis venire ac recedere per horas viginti quatuor indesinenter videtur, cujus cursus tota convenientia in ledonis et malinae divisus vicissitudines partiatur.

5. Sed ledonis assisa sex semper horas incrementi sui immutata consuetudine complet, et per totidem horas ipsa spatia quae texerat retegit. Malinae autem assisa quinque horas suae inundationis agit, et per septem horas ejusdem recessu ea littora quae compleverat vacua reddit; quae tantam concordiam cum luna videtur habere, ut in ejus medio semper luna nascatur, quae per septem dies, et duodecim horas, et quartam diei partem, diligenti exploratione perseverare videtur.

6. Et ita fit ut cum iterum luna plena minuitur, etiam malina rursum 604 tenebrosa dimidiatur; interpositis vero spatiis ledo deprehenditur, qui nec plenilunium, nec nascentis lunae initia unquam adire cernitur, et per hanc vicissitudinem efficitur ut per omnem communem annum XXIV malinae et totidem ledones numerentur; in embolismo autem viginti sex malinae, et ejusdem numeri ledones inveniuntur, quia per omnia cum lunae cursu inseparabiliter marinus comitatur.

7. Quatuor vero ex his, hoc est, temporum, quatuor mediae, duae scilicet aequinoctiales malinae, et aliae duae, cum aut dies aut nox incrementi et decrementi sui finem faciunt, solito validiores, sicut oculis probare licet, ad inundationem altiores fieri videntur, et majora littorum spatia retegere cernuntur. Et quoniam impossibile est ut non aliqua, licet nobis incognita, spatia deserat, quando per nostrarum terrarum solum exundat, sicut eadem loca a nobis recedens implet, ut nostra assisa ibi sit recessa, et nostra recessa ibi sit assisa, dimidium maris ministerium ignorare fateri compellimur.

8. Sed in hoc et multis similibus nihil nostrae scientiae conceditur, nisi Creatoris potentiam atque immensitatem clamare, qui omnia in numero, pondere et mensura disposuit (Sap. XI, 21). Et interim cum insigni Gentium magistro dicere: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, tunc cognoscam, sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 9).

9. Ex hoc autem lymphatico elemento piscium et avium, hoc est, omnium aquatilium et volatilium diversa genera facta fuisse Geneseos scriptura pronuntiat. Sed piscium, id est, omnium quae in aquis vivunt animantium, CLIII esse genera philosophi qui de rerum naturis ratiocinantur enumerant, quem numerum apostolica sagena velut ex omni genere piscium congregans contraxerat.

10. Aves vero utrum et ipsae hunc suorum numerum generum habeant, an majorem, an minorem, etsi sint aliqui qui aestiment, tamen quia grandi hoc auctoritate firmare non possunt, nec sequendi, nec respuendi sunt; sed cum de aqua omnium avium origo processerit, unde tam diversae earum consuetudines manendi, seu vivendi, seu natandi exstiterint, ut aliae in salsis undis semper supernatent, et victum habeant; aliae in dulcium aquarum stagnis et fluminibus commorentur? Aliae in terra sine 605 ulla natandi consuetudine degunt, quarum aliae in campis, aliae in silvis, aliae in montibus, aliae in palustribus locis fieri consuescunt. Alias ad volandum penna non sublevat, aliae ita excelsa ac remota aeris spatia volando penetrant, ut aestatis tempore etiam nivem de altissimis nubibus suis pennis deferant.

11. Nisi forte has tam diversissimas consuetudines originis, quamvis de aqua, diversitas conditionis in omnibus avibus efficit, ut ex his aliae de salsa unda, aliae ex dulci aqua, aliae de herbarum rore, aliae ex arborum constillatione, aliae ex paludum humore, aliae ex montium confluxione, aliae ex aeris vapore, aliae ex altissimarum nubium fluida conspiratione conditae sint, atque illud earum unaquaeque naturaliter quod suae conditionis origini pertineret assuesceret, ut ibi et inde quaeque avis viveret, unde prius ut esset habuisset.

CAPUT X. De paradiso. 1. Et quoniam post aquas terra in elementorum ordine statuta est, primum de paradiso dicemus, ubi primorum hominum habitatio exstiterat; quamvis commemorandi loco sermo ponendus sit, de quo plurimorum diversae sententiae prolatae sunt, utrum ipsa immortalis vita, qua homines ante peccatum donati sunt, paradisi nomine dicta est, an totus hic terrarum orbis tam commode innocenter viventibus dispositus fuerat, ut paradisus diceretur, quatenus quandiu inculpabiliter sine ullo vitio possessores vixissent, etiam terrae ejus habitatio iisdem cuncta feliciter absque ullo labore ministraretur, ac postmodum ipsis peccantibus atque in deteriora mutatis, etiam orbis eorumdem vitio et vindictae sententia mutatus est atque obscuratus (quomodo de sole diximus et luna), et sui decorem et frugiferam vim, etsi non totam, maxima tamen ex parte amisisset, ut quae beatitudini et felicitati bene viventium opitulaverant male viventium vindictas cumularent.

2. An etiam spiritualiter aliquis locus hujus felicitatis beatitudine plenus, hominibus suae creationis meritum servaturis, dispositus fuerat, in quo nihil quo beatitudinem corporalem laederet, quandiu mandati patientia servaretur, inerat? Cui sententiae Scripturae Geneseos auctoritas non mediocriter suffragatur, dicentis: Plantaverat autem Dominus Deus 606 paradisum a principio, in quo constituit hominem quem formaverat (Gen. II, 8). A principio enim plantatus paradisus dicitur, dum principatum orbis specialiter hic locus tenere videtur, in quo primus homo statim post sui conditionem constitutus fuisse non dubitatur.

3. Etenim omnibus modis conveniebat ut caput et principium humani generis in capite et principio poneretur orbis, ut inde hominum propago membrorum suorum incrementa sumeret, unde terrarum orbis, quem inhabitat, initium acciperet. Cujus paradisi statum cum eadem Scriptura enumerat frugiferis arboribus consitum, et fonte magno, quo totius terrae facies rigatur, adornatum enarrat, dum appositum ibi hominem ita inquiens loquitur: Ex omni ligno paradisi comede (Gen. II, 16). Et mulier ait: De fructu lignorum quae sunt in paradiso vescimur (Gen. III, 2). Et paulo ante profertur: Et fons ascendebat de terra irrigans universam superficiem terrae (Gen. II, 6).

4. In quibus rebus historialiter absque ullis aenigmatibus, ipsius Scripturae veritatem servari quid impediret, quomodo et de omnibus quae de principio nascentis totius creaturae visibilis continet corporaliter etiam auctoritas elucet? Factum namque firmamentum, et mare, et terram, et luminaria, et stellas, aquatilia etiam, atque animalia terrena, et hominem ipsum, sicut Scriptura Geneseos investigat historialiter, absque ullis aenigmatibus credimus.

5. An in hoc solummodo, quod paradisi locum frugiferis consitum arboribus, et magno fonte illustratum, commemorat, nisi in aenigmate non recipiemus? Sed hoc utroque modo potest intelligi, id est, et secundum rerum gestarum historicam narrationem, et secundum tropologiam, id est, juxta moralem explanationem.

6. Scriptura etenim sacra ratione tripertita intelligitur, cujus primus intelligendi modus est cum tantummodo secundum litteram sine ulla figurali intentione cognoscitur, ut sanctus Hieronymus ait: Actus apostolorum nudam quidem mihi videntur sonare historiam. Secundus modus est cum secundum figuralem intelligentiam absque aliquo rerum respectu investigatur, ut prima et extrema pars Ezechielis, et Cantica Canticorum, et Evangelii quarumdam parabolarum expositio, quae aliud loquuntur, et aliud agunt.

7. Tertius modus est cum, salva historica rerum narratione, mystica ratione intelligitur, sicut arca Noe, et tabernaculum, et templum historialiter facta sunt, et intellectualiter Ecclesiae mysteria per haec designantur. Sic nimirum et paradisi locus prioris Adae, qui forma futuri 607 exstiterat, et Ecclesiae futurae, quae est terra sequentis Adae, mysteria praefigurabat.

8. Dum vero ibi nomo immortaliter et beate viveret, nunquid et totius orbis subjectio sibi non subjaceret? Quid enim illum ab ingressu orbis intercluderet, qui in creaturis nocere sibi aliquid non timeret, dum ignis non ureret, non aqua mergeret, non bestiarum fortitudo mactaret, non spinarum vel cujuscunque rei aculei vulnerarent, non absentia aeris suffocaret, non omnia quae nocent mortalibus, impedirent?

9. Corpus enim immortale, et invulnerabile, et illaedibile, nihil quod mortem, et vulnus, et laesuram inferret in omnibus creaturis, quoadusque Creatorem offenderet, per inobedientiam invenerit. Paradisi ergo habitatorem lustrare omnia quae sibi fuerant subjecta quid prohibuit, cum et hoc facere Dominus eum non solum non interdixit, sed imperavit, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam; et dominamini piscibus maris, et volatilibus coeli (Gen. I, 28).

10. Sicut enim angelis in his quae sibi subjecta sunt a sede coeli discurrere liberum est, et tamen in coelo habent sedes, quid et homines in paradiso constitutos discurrere per omnem creaturam sibi subjectam sine suo labore impediret? Quemadmodum namque a dolore, et senectute, et morte, immunia corpora possidebant, ita et omni labore et pigredine carentia habebant.

11. At vero cum paradisi colonus in loco suae terrenae felicitatis peccatum commisisset, in maledictae terrae habitationem detrusus, protinus illa omnia, quae prius possedit, partim amisit, partim cum labore conservavit. Et illo excluso a sede beatitudinis, possibilitas iterum redeundi interclusa est, et ita factum est, ut quemadmodum angelus apostata, cum suis de summa sui paradisi serenitate dejectus, caliginosum hujus aeris locum sortitus est, sic et homo de sui paradisi terrena beatitudine in maledictae hujus terrae habitationem detrusus est. 12. Sic etenim scribitur: Et ejecit illum Dominus Deus de paradiso, et projecit in terram de qua sumptus est. Et constituit ante paradisum cherubim, habentem flammeum gladium atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitae (Gen. III, 23). In quo demonstratur, quod quamvis ligni vitae viam cherubim dicitur custodire, ne tamen homines regredi possent, totum etiam paradisum jubentur defendere, dum flammeum gladium non ante lignum solummodo vitae, sed ante totum paradisum Scriptura indicat esse positum.

13. Non satis autem elucet de qua arbore specialiter Adam comederit, sed clarum est quod statim post peccatum nuditatem suam fici 608 foliis arboris texit, cui soli in tempore suae carnis Dominus Jesus, paulo ante quam mortem pro Adae delicto suscepisset, maledixit, et cito aruit, cum diceret: Nunquam fructus ex te nascatur in aeternum (Matth. XXI, 19), hoc est, qui hominibus ultra, sicut superius diabolus, nocere possit. Ecce in hanc arborem, id est, ficum, maledictum delicti Adae, quae totam terram inficeret, priusquam sanguinis sui rore ipsam mundaret, Christus collegit.

14. Utrum autem ab hac primitus homo culpam, an de alia susceperit, pro certo Deus viderit. Attamen illa, quaecunque nunc est, quae tunc scientiae boni et mali arbor dicta fuerat, non est putandum quod tantum nunc utentibus nocere possit, quantum potuit tunc in paradiso constitutis, ut etiam nunc utentibus ea arbore mortem conferre possit; non enim in arboris natura mortiferum aliquid inesse credendum est, aut etiam ut boni et mali scientiam facere valeret, sed mandati Domini transgressio, quo praeceptum est ne de hoc ligno comederet, mortem efficit.

15. Cujus obedientia si esset, hoc erat scire bonum; et inobedientia dum fuit, hoc est nosse malum. Quorum tamen distantiam homo nisi transgressione intelligere non potuit; quando enim solummodo bonum possidebat, quid esset malum et quomodo sibi noceret ignorabat. Ut autem manifestum sit quod in hoc ligno qualicunque praeter originalem inobedientiam nihil inesset nocivum, ecce non hujus, sed ligni vitae via excluditur, in cujus exclusione prioris delicti misericorditer remissio praeparatur.

16. Si enim homo post peccatum illud originale de ligni vitae fructu comedisset, commissi penitus maculam misere in aeternum et infeliciter in corpore senectuti et doloribus obnoxio moriendo deponere non posset; nullo enim alio modo hoc delicti facinus deleri nisi morte Dominus praeparavit, quod per adventum postea in carne Filii sui Jesu Christi futurum esse praescivit, et praedestinavit, ut per illius mortem nostra culpa moreretur, et per illius resurrectionem lex nostrae mortis evacuaretur, et per ipsius corporis ascensionem, et in coelo mansionem nostrae humanitati immortalitas donaretur, et angelicae et spiritualis vitae consortium quod nobis in principio praeparatum est, donaretur; sicut et in extrema futuri judicii vocatione in dextera constitutis certum est a Domino dictum: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum quod vobis praeparatum est ab origine mundi. 609

CAPUT XI. De situ orbis terrarum, quem inhabitat genus humanum. 1. Porro de terrarum orbis situ, quem inhabitat genus humanum, Psalmista ad Dominum ait: Qui fundasti terram super stabilitatem suam; non inclinabitur in saeculum saeculi. Abyssus, sicut vestimentum, amictus ejus; super montes stabunt aquae (Psal. CIII, 6). Ex quo intelligitur non super alterius elementi soliditatem, nisi super suimet stabilitatem et firmitatem terram esse fundatam. Utrum vero sibi aliquid, sicut ipsa aquis, et aquae aeri, et aer spatio superiori, et ipsum firmamento, et firmamentum aquis superioribus, substitutum sit, ipse novit, qui ubique et undique cuncta conspicit.

2. Ea vero parte quae hominibus ad habitandum data est, quadrifarium orbem statutum esse multi prodiderunt auctores: quarum partium quatuor vocabula quatuor litteris nominis primi terrigenae, hoc est, Adam, incipere, sapientes intelligunt. Anatole, scilicet, Dysis, Arctus, Mesimbria, id est, Oriens, Aquilo, Auster, Occidens. Conveniebat enim ut qui suo genere totam terram impleret, suo nomine quatuor quadrati orbis partium vocabula colligeret.

3. Quatuor quoque temporum articulis anniversario ordine distinguitur, atque impleto anni spatio, terreni orbis dispensatio semper sine cessatione in circulum redigitur. Veris autem tempore, quo mundus fuerat institutus, semper vernat; aestate autem floret, et fructificat; autumno maturescit, et aptum suorum fructuum mortalibus usum tribuit; hieme vero decidit, et arescit.

4. Sed hanc augmenti sui et decrementi consuetudinem patitur quandiu servituti corruptionis obnoxia mortalium officio mancipatur. Cum enim nascendi et moriendi in hominibus conditio cessaverit, tunc etiam viriditatis, et ariditatis suae incrementa et damna ipsa terra non habebit, cum Isaiae vaticinium, imo Domini per Isaiam completum fuerit: Ecce ego creo coelos novos, et terram novam, et non erunt in memoria priora, sed gaudebitis, et exsultabitis in his quae ego creo. 610 5. Quoniam dum immutatis corporibus homines spiritualiter vivent, necesse est ut immutata in melius habitandi loca, id est, spiritualia habitent. Hoc corpus (ut Paulus ait) seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale; seminatur in contumelia, surget in gloria. Necesse est enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 42 seq.). Cum enim corruptio et mortalitas in corporibus esse desierint, tunc mortalibus uti et corruptilibus homo non necesse habebit.

6. Quod et in Dominici corporis resurrectione probatum fuisse Evangelia sancta confirmant, dum linteamina, quibus fuerat involutum, post resurrectionem ejus in monumento sola posita esse denuntiant, quemadmodum de Petro dicitur: Et vidit linteamina sola posita, et abiit, et secum mirans quod factum fuerat (Joan. XX, 5). Novis ergo corporibus, non indigentibus iis quae vitae corruptibilis usus requirit, nova terra cum novo coelo ad habitandum creabitur, hoc est, hujus terrae natura et superficies in spiritualem statum, qui spiritualibus conveniat, absque aliqua mutabilitate instaurabitur.

7. Sed quando hoc fiet? Quando Jerusalem laus creata fuerit in terra, et populus ejus gaudium, et exsultatio, et quando sancti in his quae Dominus creat gaudebunt, et quorum sol non occidet, et luna non minuetur; cum redempti a Domino venerint in Sion cum laude, et laetitia fuerit sempiterna super caput eorum, et obtinuerint gaudium, et laetitiam, et fugerit dolor, et gemitus, et completi fuerint dies luctus eorum, et lugentes consolati fuerint, et absterserit Deus omnem lacrymam ab omni facie sanctorum, et opprobrium populi sui deleverit, et omnium lugentium Sion moeror depositus fuerit, et acceperint coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris, et vocati fuerint in ea fortes justitiae: cum benedicti ad dexteram venerint, et sicut sol fulserint in regno patris eorum.

CAPUT XII. De natura hominum post peccatum. 1. Sed hujus interim orbis habitationi post originale peccatum homines destinati, non totum quod in conditione sua habuerant naturale bonum 611 perdiderunt; sed vitiatum primitus delicto parentis, pravis insuper moribus corruperunt, et ita fit ut sicut cum labore terrae maledictae fructus percipiunt, sic et bonum naturale quod in se habent non absque laboriosa cura custodire possunt.

2. Et quomodo in serpente, et muliere, et viro consentiente, in protoplasti transgressione tripliciter ceciderant, pari modo tribus vulneribus afflicti omnes ejusdem filii, id est, dolore, senectute, morte deficiunt, et omne bonum, quod in se insitum naturaliter a Conditore susceperant, studioso labore ex parte aliqua inventum magna animi vigilantia vix conservant; et quodcunque bonum per studium Dei munere quaesitum inveniunt, praeter iniquam mammonam haeredibus non relinquunt, et omnes artes, quas sigillatim in vita capiunt, in hujus vitae defectu pariter, dum spiritus funditur, amittunt.

3. Parique infirmitatis conditione pauperes et reges, stulti et sapientes vexantur. Nam similiter omnes somno indigent, et cibo refici, et vestibus indui necesse habent. Passionibus vitiorum carnalium aut gravantur, aut corrumpuntur; motibus animi, id est, ira et amore, concupiscentia et timore angustiantur. Dolore, et senectute, et morte deficiunt. De praeteritis cito exuuntur; de praesentibus modice utuntur; de futuris incerta omnia praestolantur.

4. Eodem modo auditu, visu, tactu, gustu, odoratu sentiunt et vivunt. Eodem etiam nexu originalis peccati astringuntur; eodem Redemptoris munere ditati undis baptismatis et Spiritu sancto abluuntur; sed et his hominibus, aut redemptionis fidem, aut opera fidei negligentibus, pariter cum transgressoribus angelis et diabolo suo principe poena debetur aeterna; servantibus vero, sive per Scripturae documenta, sive per naturae bonum munimina, primae conditionis jura, Redemptoris munere vita praeparata est futura.

CAPUT XIII. De diversitate peccantium, et loco poenarum. 1. Sed quoniam peccatorum diversa conditio est, sunt quaedam crimina, quae per ignem judicii purgari possunt; quaedam vero aeterni ignis poena plectenda sunt; et ex his quaedam aeterna poena digna fiunt, quaedam ad judicium non perveniunt, quaedam post judicii examinationem 612 perpetuae damnationis sortem subeunt; sicut Paulus apostolus inquit: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praeeuntia ad judicium; quosdam autem et subsequuntur (I Tim. V, 24).

2. De his enim qui judicio carent, Dominus ipse protestatur et dixit: Qui non credit in Filium jam judicatus est (Joan. III, 18). Unde intelligitur quod qui fidei sortem subire non merentur, nec gratiam baptismi consequuntur, ad futurum non exituri sunt judicium, sed ex hac vita Evangelii sermone examinati exibunt, quo scribitur: Amen dico tibi, nisi renatus quis fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III, 3). His etiam Psalmistae verba concordant, quibus ait: Non resurgunt impii in judicio (Psal. I, 5).

3. Qui autem post ablutionem baptismi peccatorum multitudine gravantur, et ipsi in duas factiones dividuntur: quidam namque ex ipsis, priusquam ex ipsa vita exeant, Scripturae sacrae vocibus judicantur; de quibus Paulus apostolus loquitur, dicens: Nolite errare: neque adulteri, neque fornicarii, neque ebriosi, neque maledici, neque idolis servientes, neque avari, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque rapaces, regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9). Qui enim haec et his similia crimina capitalia usque ad mortem absque medicamento faciunt, judicati de ea vita ad perpetuas poenas exibunt.

4. De quorum reatu conviva pectoris Domini Joannes loquitur: Est peccatum usque ad mortem? non pro illo dico ut roget quis (I Joan. V, 16). Ad mortem enim peccatum deducit, qui licet in extremo vitae termino de praeteritis criminibus poenitudinem agere negligit. Et notandum est, juxta Jacobum apostolum, quod qui in uno ex his offenderit, factus est omnium reus. Qui enim dixit Non moechaberis, ipse dixit Non occides. Quod si non moecharis, occidas autem, factus es legis transgressor (Jac. II, 10).

5. Quidam vero ad extremum divini examinis judicium, qui his capitalibus criminibus non involventur, reservati, ex hoc saeculo vadunt, et tamen sententia superni judicis aeternae damnationis sortem subibunt, qui, misericordiae opera contemnentes, Christum in pauperibus nec cibo, nec 613 potu reficiunt, nec vestibus induunt, nec hospitio recipiunt, nec illi infirmantibus, et alligatis in metallis, et carceribus visitationis solatia ferunt, propter quod ab ipso audient: Ite, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41).

6. Non enim ad appetenda regna coelorum sufficit non agere mala, si quis non curavit facere bona; per prophetam enim Isaiam pariter a Domino praecipitur: Quiescite agere perverse, discite benefacere (Isai. I, 16). Per Psalmistam quoque haec eadem verba idem Domini Spiritus concinnat, dicens: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27). Et ut ostenderetur quod post terrorem tam terribilis hujus quam praediximus sententiae nulla poenitudine judex flecteretur, in fine cunctae disputationis ita subinfertur: Tunc ibunt hi in ignem aeternum (Matth. XXV, 46).

7. De illius autem ignis aeterni loco, id est, inferni ergastulo, multi dixerunt quod corporalis locus sit, ubi peccatorum corpora cruciabuntur; nisi enim ignis ille corporalis et locus esset, quomodo resurgentium corpora cruciata teneret, in quibus corporalitatis veritas ita passibilis erit, ut stridoribus dentium et lacrymabilibus fletibus subjaceat; sicut ipsius Domini et judicis verba declarant, dicentis: Inutilem autem servum mittite in tenebras exteriores. Illic erit fletus et stridor dentium (Marc. XXV, 30). Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur (Isai. LXVI, 24; Marc. IX, 45)?

8. In quo dicitur loco ad regem Babylonis per Prophetam ita: Subter te sternetur tinea, et opertorium tuum erunt vermes (Isai. XIV, 11.) De quo loco quidam etiam dixit: Sicut terrae in profundo aquarum, sic inferna in profundo terrarum sunt. Unde de illo scriptum videatur illud quod scriptum est: Quod neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram, inventus est, qui possit aperire librum, et solvere signacula ejus (Apoc. V, 2). Unde perspicue patet hunc locum qualemcunque sub terra esse, qui infernus inferior et terra oblivionis vocitatur.

9. Sed hic ignis dum praeparatus diabolo dicitur, et angelis ejus, quali corporalitate esse putandus est, qui angelos cruciare potest? Animam quoque divitis, exutam corpore, infernalis ille ignis cruciasse describitur, dum dixit: Quia valde crucior in hac flamma (Luc. XVI, 24). Nisi forte hanc virtutem ille ignis et locus habet, ut angelos et animas, et corpora, eodem modo cruciare possit et retinere. Vel certe dum de filiis resurrectionis et aeternae beatitudinis dicitur: Et erunt sicut angeli in coelo (Marc. XII, 25).

10. Nimirum et filii aeternae damnationis, cum ad poenam ignis aeterni corpora resumpserint, et ipsi erunt sicut daemones in inferno; ut 614 filii bonae resurrectionis, cum sint filii Dei, bonorum angelorum consortium, et filii aeternae mortis, cum sint filii diaboli, consortium angelorum Satanae subeant. De quibus dicitur: Et congregabuntur congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur (Isai. XXIV, 22). Quod utrum ad augendas an ad minuendas poenas futurum sit, ignoramus.

CAPUT XIV. De igne purgatorio. 1. At vero hi qui aeternae vitae solatia percipient, bino et ipsi modo largitionis munere regni coelorum beatitudinem sument. Quibusdam namque ex his adhuc in terra positis, dum pro Christo pauperes efficiuntur, regnum coelorum non promittitur, sed absens licet in labore et fatigatione perseverantibus interim donatur, cum dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3).

2. Similiter et qui persecutiones hominum pro justitia sustinent, eadem mercedis retributione gaudent, dum subinfertur: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 10). Non dixit quoniam ipsorum erit, ut vocationem futuram sperarent, sed cum a corporibus exibunt, velut per semetipsos recepturi sunt quod in corporibus commorantes interim dono largitoris possident; atque idcirco et his adhuc in terra positis dicitur: Quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. Et quaecunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo (Matth. XVIII, 18).

3. Ac si diceret: in hoc intelligitur quod regnum coelorum adhuc in terra commorantium vestrum est, dum quemcunque a peccatis solveritis, ut illius possessor esse possit, hoc possidebit; et quemcunque in massam perditionis destinatum excluseritis, ab eodem regno exclusus erit. His igitur praecepit Dominus: Gaudete, et exsultate, quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Matth. V, 12). Ac si diceretur, dum nomina vestra de terrenae haereditatis consortio causa regni coelestis deleta sunt, et abjecta, vos aeternae patriae haeredes interim scribi necesse est.

4. Hi ergo cunctas in hac vita pressuras et mala recipientes, absque examinis aliqua tribulatione et, ut ita dicam, sine vocatione aeternum refrigerium intrabunt; quorum gratia et aliqui post purgationem vocabuntur, solatium sine fine possidebunt, quibus post examinationem dicetur: 615 Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum (Matth. XXV, 34). Quod propter solatia pauperum, imo Christi in pauperibus, possidere merebuntur, dum esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestitum, vaganti domum, infirmanti et in carcere posito Christo praebentes visitationem, in suis minimis fratribus ministratio praebebatur.

5. In ipsorum autem vocatione manifestum videtur quod nunc usque longiuscule a Christo, quamvis in dextera fuerint constituti, sunt, quibus postmodum dicitur a summo judice: Venite, benedicti (Ibid.). Ac si diceret: Qui huc usque in examinationis purgatione, quandiu aliquid habuistis immunditiae quod judicii igne purgaretur, a salute longiuscule fuistis, nunc, ad purum examinati ab omni, vel modica, culparum labe, propius accedite et venite.

6. Quasdam culpas in futuro remitti Dominus ipse non denegat, cum dicitur: Qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet redemptionem neque in hoc saeculo, neque in futuro, sed reus erit aeterni delicti (Marc. III, 29). Ex quo intelligitur quaedam esse peccata quae etsi in hoc saeculo non remittantur, in futuro tamen judicio per ignem deleri possunt. Si autem ita non esset, hanc distinctionem Dominus nequaquam posuisset.

7. De quo igne Baptista Joannes, Dominici praecursor adventus, loquitur ad Judaeos: Venit post me, cujus non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu sancto ei igne (Matth. III, 11). Hoc est: Qui peccata vestra quae praecesserunt Spiritu sancto per aquae baptismum abluet, vel solvet, et quaedam ex his quae postea sequentur criminibus per ignem purgatorium remittet. De illo enim igne, qui non mundare impios judicatos, sed perdere damnatos accenditur, ab eodem Joanne paulo post subinfertur: Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum; paleas autem comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 12; Luc. III, 17).

8. Aliud enim est, igni baptizari, aliud igni comburi inexstinguibili. De quo etiam igne idem Joannes ait: Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Matth. III, 10). De igne vero purgationis Dominus ipse in Evangelio loquitur: Qui autem dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennae (Matth. V, 22). Non dixit ignis aeterni; nempe quia hoc delictum per ignem purgatorium, potius quam perpetua flamma, puniri credendum est.

9. De hac quoque differentia eorum quos ignis futuri laesura non tanget, et eorum qui post ignis detrimentum salutem percipient, Paulus apostolus exponit, ita dicens: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Jesus Christus. Alius autem superaedificat aurum, argentum, lapides pretiosos; alius vero ligna, fenum, stipulam; si cujus opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet; 616 si cujus arserit opus, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 12 seq.).

10. Per haec autem duo aedificia, id est, aurum, et argentum, et lapides pretiosos, et ligna, fenum, stipulam, perfecta et minus perfecta, super fidem Christi aedificata opera designantur; sed illa, quae per ligna, fenum, stipulam designantur, quamvis fragilia, non tamen polluta fieri demonstrantur.

11. Unde intelligitur, non principalia crimina, quae maculant (quorum operarios a regno Dei Paulus exclusit), sed illa quae non multum nocent, quamvis minus aedificent, per haec posse designari, hoc est, inutiliter matrimonio legitimo uti plusquam sufficit; ciborum abundantia vesci immoderate; quacunque re laetari; ira usque ad verba intemperata moveri; rebus propriis plusquam necesse est delectari; negligentius orationi quam horarum expetit convenientia insistere; vel tardius quam competit surgere; immoderate risu vocem exaltare; somno plusquam necessitas exigit corpus indulgere; verum reticere; otiosa loqui; quod non ita in re sit, opinari verum; quod falsum putaveris, in rebus quae ad fidem non pertinent, approbare; bonum quod faciendum est negligenter oblivisci; inordinatum habitum habere. Haec, et his similia, peccata per ignem purgari posse, non est denegandum, et eorum factorem, si majoribus non gravetur, sic tamen quasi per ignem salvari putandum est.

12. Poenitentes autem in extremo vitae praesentis termino, utrum hic plene remissionem peccatorum accipiant, an igne purgatorio eorum delicta deleantur, ipse scit qui, renes et corda conspiciens, poenitentiae dignitatem considerat, qui latroni in cruce pene jam sine tempore, sine opere poenitenti respondit: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Et ad Ezechielem inquit: Quacunque die conversus fuerit impius ab impietate sua, omnium iniquitatum quas operatus est non recordabor (Ezech. XXXIII, 12). Sed de illo purgatorio igni hoc animadvertendum est, quod omni quem excogitare in praesenti potest homo tormentorum modo et longior et acrior sit. 617

CAPUT XV. De futura vita. 1. De illa autem vera beatitudine futurae vitae exponit sancta Scriptura: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). De quibus Dominus ait: Erunt sicut angeli in coelo (Marc. XII, 25). Et ejusdem Domini excelsius aliquid de his sermo denuntiat: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII, 43); sol scilicet justitiae timentibus nomen Domini orietur, in cujus pennis est sanitas, qui in monte faciem Moysi cum Elia coram apostolis evacuavit; cui dum sancti compatiuntur, simul congloriabuntur.

2. In eo autem quod prius dixerat: Erunt sicut angeli in coelo (Marc. XII, 25), intuendum est quod sicut angeli prius per naturam mutabiles facti, quod probatum est in his qui ceciderunt, nunc vero immutabiles, ut peccare non metuant, nec possint, per Dei contemplationem effecti sunt, sic homines et ipsi per naturam mutabiles, quod in Adam et ejus semine exploratum est, creati, post resurrectionem Conditoris contemplatione immutabiles effecti, nec desiderabunt peccare, nec poterunt; omnis enim rationabilis creatura quae Dei contemplatione reficitur, peccare non potest.

3. Non quod liberae voluntatis arbitrium vitio carentes angeli et homines non habeant; omne enim quod volunt in illa vita, hoc faciunt, sed velle aliquid quod bonum non sit nequaquam possunt; unde quia nunquam male volunt, delictum aliquod omnino non committunt.

4. Sed haec perfecta bona voluntas per contemplationem superni Conditoris perficitur, dum quod creatura per se habere non potuit, ipsius largitoris munere donatur; unde perspicue intelligitur quod angeli vel homines, qui sive in coelo, sive in paradiso, peccaverunt, Deum non viderunt, quoniam si illum vidissent, nullo modo postea possent delinquere.

5. Sed haec contra respondens forte aliquis dicet: Cur ergo post visionem gloriae, unde facies Moysi in solitudine rutilabat, ad aquas contradictionis offendit? Et Petrus post Unigeniti gloriam in monte cum Moyse et Elia ostensam, in atrio sacerdotum Dominum negavit? Cui propositioni facile respondetur quod Moyses per angelum vel creaturam aliam 618 posteriora gloriae vidit. Et Petrus et caeteri discipuli per corpus humanum rutilare Christi divinitatem conspexerunt; si enim per semetipsam divinitatem conspexissent, nullo modo in carne postea vivere possent. 6. Ipse namque Dominus Moysi respondit: Nemo videbit faciem meam, et vivet (Exod. XXXIII, 20). Sancti ergo post resurrectionem non per figuras et aenigmata Dominum videbunt, sicut de hoc eodem gentium insignis Magister pronuntiat: Quia per speculum in aenigmate videmus; cum autem venerit quod perfectum est, tunc cognoscam sicut cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Quemadmodum possessor Dominici pectoris conviva potens ait Joannes: Videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2); quando complebitur quod Ecclesiae per Isaiam prophetam promittitur: Non erit ibi amplius sol ad lucendum per diem, neque splendor lucis illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam (Isai. LX, 19).

7. Ex quo intelligitur quod non per creaturas, sed Domini ipsius majestate Ecclesia illuminabitur, cum perpetuae felicitatis serenitate secura consortium angelicae dignitatis subire permittitur, in qua serenitate cuncta prospera sine arguente pressura possidebit; cum neque tenebris lux, neque morte vita, neque dolore salus, nec tristitia gaudium, neque senectute juventus, neque amor charorum absentia, neque defectu, neque ulla vilitate pulchritudo, neque infirmitate fortitudo, neque justitia peccato terminabitur, etsi supra haec etiam fuerint illa, quae nec cogitatus nec ulla ratio hominis adhuc in terra positi apprehendere valet.

8. Ex his autem omnibus creaturis, quarum perstrinximus ordinem, quaedam ex nihilo, quaedam ex aliquo Conditor creavit; coelum enim et terram, mare et quae ex eis facta sunt, ex informi materia condidit; ipsam vero informem materiam, et angelorum ordines, de quibus praediximus, et animam humanam, ex nihilo fecit. Animam etenim neque de semetipso, neque de aliqua qualibet subjacente creaturarum corporalium materia, fieri Deus instituit, quoniam non Dei partem, sed Dei creaturam credimus esse. Si enim de semetipso eam Deus fecisset, nequaquam passibilis, et mutabilis, et misera esset.

9. Item, si ex creaturis corporalibus illam creasset, corporale aliquid in sua natura haberet, aut calorem de igne, aut flatum ex aere, aut humorem ex aqua, aut crassitudinem et soliditatem ex terra haberet; sed quia his omnibus caret, incorpoream illam esse conditam convenit, et per ipsam incorporalitatem, et aeternitatem, et mutabilitatem, et liberi arbitrii potestatem, eamdem cum angelis habere substantiam, creandique originem dignoscitur. 619 Haec autem Dei imago non in aeternitate similitudinem in arbitrio libere possidet; de qua imaginis Dei similitudine impressa Propheta commemorat, dicens: Signatum super nos lumen vultus tui (Psal. IV, 7).

10. Utrum autem singulis corporibus sigillatim a Deo mittantur, an ex Adam venire, et ex parentibus, sicut nascentium corpora, putandum sit, cum a multis et sapientibus viris disputatum sit, et tamen de hac quaestione nihil cui plus fides accommodanda esse potuerit reliquerint, quid nos de tanta et tam periculosa re aliquid tentare oportet, vel quid nos ad horum ambages, in quibus se invicem partes vincunt, cum proprias expositiones astruere non possunt, proferre emolumenti confert?

11. Et idcirco, ne supra nos aliquid appetamus, hanc quaestionem, quae a multis scriptoribus insolubilis esse dicta est, scientiae Conditoris reservemus, quoniam quaecunque ex carnibus agni paschalis comedentis saturitas consumere non potuerit, cura non exigua vorax crastino flamma consumit, per quod intelligitur quia omnia quae Scripturae sacrae corpore nostrae investigationis scientiam effugiunt, dominicae sapientiae rogo igne illustrata et consummata fiunt. 12. Sed et illa quae velut per exiguam fenestram nostri sensus et sapientiae ex ante aliqua ejus gratiae illuminatione attigimus, ad perfectum omnia scire, sicut oportet, non valemus; ex parte enim cognoscimus, quandiu in hoc saeculo sumus; sed si ad illud Patris luminum inaestimabile lumen perveniamus, tunc cognoscemus sicut cogniti sumus. 13. Ecce, venerabilis Pater, de ordine creaturarum tibi proponenti, 620 juxta ingenioli mei modulum, compendioso sermone summatim respondi. Cujus munusculi mercedem orationibus tuis compensabo; non quod exiguitatis meae obsequium in obedientia tua veneratione et auctoritate conferre possit digna, sed obedientiae conatus et ea quae non valet assequi, implet; nam et in gazophylacio templi pauperis vidulae aeris exiguum munus multorum divitum auro copioso praefertur, et in aurato tabernaculo, ubi argentum et gemmarum pretiosarum, byssi et purpurae, et hyacinthi, et cocci, dona conferuntur, etiam eorum qui pelles caprarum deferunt diligentia non despicitur.

14. Hanc igitur et tu simili modo meae parvitatis obedientiam placido pectoris tui portu non dedignare, et contra garrientium instabiles fluctus temone tuae auctoritatis praesentis opusculi naviculam non te pigeat gubernare. Ego enim, bonis et catholicis lectoribus consentiens, invidorum non curo querelas, qui sine pennis in terra reptantes volatu ranarum nidos avium irrident. Contra quos tuae rationis scuto protectus, et Domini pergam suffragio armatus, ad patriam festinare tutus utroque latere curabo. Deo enim placere curantes, minas hominum penitus non timemus. Deo gratias. Amen.