Migne Patrologia Latina Tomus 90
De ordinatione feriarum Paschalium (Beda), J. P. Migne
(0607A)Post resurrectionem vel ascensionem Domini Salvatoris, apostoli quomodo Pascha deberent observare nihil ordinare potuerunt, quia dispersi erant per universum mundum, et ad praedicandum occupati. Sed quacunque die decima quarta luna mense Martio fuisset, Pascha celebrabant. Post transitum ergo de hoc mundo omnium apostolorum, per singulas provincias diversa tenebant jejunia. Nam Galli quacunque die octavo Kalendarum Aprilium fuisset, quando Christi resurrectio tradebatur, semper Pascha (0607B)celebrabant: in Italia vero alii XX dies jejunabant, alii septem. Orientales vero sicut apostolos viderunt, ut supradictum est, decima quarta luna, mense Martis Pascha tenebant. Cum ergo hae tales observationes per singulas provincias tenerentur, unde moeror erat sacerdotibus, eo quod a quibus una fides recte tenebatur, eorum dissentirent jejunia. Tunc papa Victor Romanaeque urbis episcopus direxit auctoritatem ad Theophilum Caesariensis Palaestinaeque antistitem, ut quomodo Pascha recto jure a cunctis Catholicis celebraretur Ecclesiis, inibi fieret ordinatio, ubi Dominus et Salvator mundi fuerat in carne versatus. Percepta itaque auctoritate praedictus episcopus non solum de sua provincia, sed etiam de diversis regionibus omnes episcopos evocavit. (0607C)Ubi cum illa multitudo sacerdotum convenit, tunc Theophilus episcopus protulit auctoritatem ad se missam Victoris papae, et quid sibi operis fuisset injunctum ostendit. Tunc pariter omnes dixerunt episcopi, nisi prius quomodo mundus fuerit a principio investigatus, nihil potest de observantia Paschae salubriter ordinari. Dixerunt ergo episcopi: Quem credimus factum fuisse in mundo primum, nisi Dominicum diem? Theophilus episcopus dixit: Probate quod dicitis. Responderunt episcopi: Secundum Scripturae auctoritatem factum est vespere et mane dies primus.
Deinde secundus, tertius, quartus, quintus, sextus, septimus. In quo septimo requievit Deus ab omnibus operibus suis, quem diem sabbatum appellavit. Ergo cum novissimum diem signet sabbatum, (0607D)quis potest esse primus, nisi Dominicus dies? Theophilus episcopus dixit: Ecce de die Dominico, quia primus sit probastis, de tempore enim quid dicitis? Quatuor enim mundi tempora accipiuntur: ver, aestas, autumnus, hiems. Quod ergo tempus primum factum in mundo? Episcopi responderunt, vernum. Theophilus episcopus dixit, Probate quod dicitis. Et illi responderunt: Scriptum est: Germinet terra feni herbam secundum genus suum, et lignum fructiferum, ferens fructum suum. Haec autem temporibus veris accipitur. Theophilus episcopus dixit: In quo loco caput mundi esse creditis? In principio temporis, an in medio tempore, aut in fine? Episcopi responderunt: In aequinoctio octavo Kalendarum Aprilium. Theophilus episcopus dixit, Probate quod dicitis. (0608A)Et illi responderunt: Scriptum est, quia fecit Deus lucem, et vocavit Deus lucem diem, et fecit Deus tenebras, et vocavit tenebras noctem, et divisit inter lucem et tenebras aequas partes. Theophilus dixit: Ecce de die vel tempore probastis, de luna quid vobis videtur? Utrum crescentem ac jam plenam an imminutam a Deo fuisse consecratam? Episcopi responderunt, plenam. Et ille: Probate quod dicitis. Responderunt: Et fecit duo luminaria magna, et posuit ea in firmamento coeli, ut luceant super terram. (0608B)Luminare majus in inchoationem diei, luminare minus in inchoationem noctis, non poterat aliter nisi esset plena. Nunc ergo investigavimus quomodo in principio factus fuerit mundus, id est, die Dominico. Verno tempore in aequinoctio, quod est octavo Kalendarum Aprilium, luna plena per ipsum tantummodo tempus et elementa resurgunt. Theophilus dixit: Nunc igitur agendum est de ordinatione, quomodo debeamus Pascha tenere. Episcopi dixerunt: Nunquid potest dies dominicus praeteriri, ut in eo Pascha minime celebretur, qui tot et talibus benedictionibus sanctificatus est? Theophilus dixit: Dicite ergo quibus et qualibus benedictionibus eum esse sanctificatum asseritis, ut scribere possimus. Episcopi dixerunt, Prima illi benedictio est (0608C)quia in ipso tenebrae sunt remotae, et lux apparuit. Secunda est illi benedictio, quod de terra Aegypti velut de tenebris peccatorum, quasi per fontem baptismi, per mare Rubrum populus fuisset liberatus. Tertia illi benedictio est, quia in eodem die coelestis cibus manna hominibus datus est. Quarta illi benedictio est, qua Moyses mandat ad populum: Sit vobis observatus dies primus et novissimus. Quinta illi benedictio est, ut in CXVII psalmo dicit: Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis. De resurrectione autem Domini dicit: Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea, usque ad cornu altaris. Sexta illi benedictio est, quod in ipsa Dominus resurrexit. Vides ergo quia dies resurrectionis (0608D)dominicus singulariter in Pascha teneri possit. Theophilus dicit: De tempore autem ad Moysen mandatum est a Deo. Hic mensis erit vobis initium mensium, Pascha facite in eo. Omnes ergo triginta dies a Domino consecrati sunt. Episcopi dixerunt: Jam superius dedimus responsum, principium mundi esse aequinoctium octavo Kalendarum Aprilium. Et ab octavo Kalendar. April. usque in octavum Kalendas Maias, legimus esse consecratos. Theophilus dixit: Ecce impium non est, ut passio dominica, tantum sacramenti mysterium, extra limitem excludatur. Passus namque Dominus ab undecimo Kalendarum Aprilium, qua nocte a Judaeis traditus est, et ab septimo Kalend. resurrexit, quomodo ergo tres dies extra terminum excluduntur? Omnes episcopi dixerunt: (0609A)Nulla ratione fieri debet, ut tantum sacramentum extra limitem excludatur, sed hi tres dies intra terminum inducantur, et de subter retrahere constitutum est. Ergo in illa synodo ab undecimo Kalendarum Aprilium usque in undecimo Kalendarum Maiarum, Pascha debent servare, et nec ante nec postea cuicunque constitutum limitem transgredi liceat. Similiter et de luna praeceptum divinum teneatur. Mandatum est per Moysen: Sit vobis observatum a decima quarta luna usque XXI. Has ergo VII lunas similiter in Pascha tenendo constat fuisse, consecrata sunt. Quando ergo fit intra suum limitem ab undecimo Kalendarum Aprilium usque in undecimo (0610A)Kalendarum Maiarum, dies Dominicus, et luna ex illis octava sanctificata, Pascha nobis visum est celebrare. Omnis paschalis luna cujuscunque aetatis est, si detrahis ab ea septem, fiet tibi aetas lunae, quae fit in initio quadragesimae. Verbi gratia: Si decima quinta luna est paschalis, tolle de quindecim duodecim, et remanent centum et undecim. Tertia est luna in initio quadragesimae eo anno quo decima quinta luna est die Dominico paschae, et caetera similiter. Memento quod anno bissextili luna Februarii mensis triginta dies, et tamen luna Martii mensis triginta dies habeat, sicut semper habet, ne paschalis lunae ratio vacillet