De optimo ex interiore humanae naturae scientia deducto infantes ad virtutem et felicitatem educandi modo

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De optimo ex interiore humanae naturae scientia deducto infantes ad virtutem et felicitatem educandi modo
Saeculo XVIII
editio: incognita
fons: incognitus

QUOD SUPREMUM NUMEN ILLUSTRI ARNOLDINO FAUSTUM FORTUNATUMQUE ESSE IUBEAT, MAGNIFICUM ATHENAEI SCEPTRUM DIE XVIII. IULII DCCLXVII VIRO EXCELLENTISSIMO,CONSULTISIMO ET CELEBERRIMO DN. HERMAN. NICOL. FUNCCIO I. V. D. ET PROFESORI PUBLICO ORDIN. PRIMARIO ET REGIMINIS STEINFURT. CONSILIARIOTRADAM.

AD QUEM ACTUM IN AUDITORIO MAIORE QUAM SOLENNISSIME CELEBRANDUM LITERARUM ET LITERATORUM FAUTORES ET AMICOS HUMANISSIME INVITO IO. PHIL. LAUR. WITHOF, I. H. Fil. Med. Doct. ET PROFESS. PUBL. ORDIN. rel.


BURGO - STEINFURTI Apud A. Wellenberg. ARN. TYP. MDLXVII


L.B. Tritum verbum: Ubi desinit politicus, incipit JCtus. Politicus de ordinando consulat, JCtus iam ordinatum assumit. Politicus totam rempubl. administrat, JCtus partem eius, & quidem modo dissimili. Hic rempubl moderatur interpretando, & respondendo, ille providendo, & sanciendo &c. &c. Haec si tibi L. B. minus placeant, obsecro, ne indigneris, sed his paululum sepositis genio tuo forte magis blandientia quaeras velim, & vale.


DE OPTIMO EX INTERIORE HUMANAE NATURAE SCIENTIA DEDUCTO INFANTES AD VIRTUTEM ET FELICITATEM EDUCANDI MODO. recensere

Inter naturalem hominis instinctum et rectae rationis dictamina bellum vehemens illudque perpetuum intercedere, id vero extra omnem controversiae aleam collocatum esse, arbitror. Namque LIBERTINORUM obiectiunculae, quas cum sapientioribus flocci facere, e re mea esse puto, hic me non morabuntur. Frustra scilicet est, quod meliora animus plenissime perspiciat, plenissime etiam approbet, dum deteriora sequitur tantum non semper. Ratio ad bene agendum quam diligentissime nos invitat. At alia vero vis ad male agendum nos cogit. Cogit, inquam. Nam maiore haec deterior vis vigore praestat. Quotquot boni unquam fuere, fassi omnes hoc sunt et conquesti. Nullae iustiores querelae. Sed querelis non sanantur morbosa corpora. In his potius corporibus medicina iuxta cum morbo tollit querelas. Animi vitia perinde non querelae evellunt. Sed his aegri animi querelis mederi allaborat moralis doctrina. Divinam hanc profecto scientiam, sicut olim, ita nostris potissimum temporibus mirum quantum coli, et novi idem et valde laudo. At quo, te obsecro, cum successu? Multo quam olim homines nostri, fateor, perspicaciores sunt elegantioresque: elegantes adeo, ut ipsas gladiorum affabre auratas damascenaque arte pictas laminas moscho nunc ambra ad suavem odorem tingi sentias. Elegantius, si ita placet, sed nihilo minus, nunc vulnera infliguntur. Similiter etiam nostrae magis auctae politiaeque scientiae non tam adiuvandis virtutibus, quam ornandis nostris sceleribus inserviunt. Morum ista doctrina speculi nobis vice fungitur. Pravam in eo imaginem nostram conspicimus: damnosa nos alio irritamenta alliciunt:vertimus faciem: memores nostrae miseriae, sed dulci irritamentorum illorum veneno inescati eandem miseriam novis, ecce! scleribus mactamus.

Namque morale istud speculum haec solum nobis commoda largitur: primo videlicet male comparatam nostram naturam esse, satis inde superque cognoscimus. Secundo aliquam etiam mali nostri, seu instinctus illius, quem naturalem modo vocabam, originem, sed non omnem, radices aliquas, sed non omnes commonstrat. Ergo tertio eius quoque ope quaedam equidem remedia, sed non omnia nobis innotescunt, non tot, quot ad omnes omnino radices funditus exstirpandas opus habemus.

Non male equidem toto die philosophie vociferantur, depravatum animae intellectum esse, hunc idcirco sanari sanatumque roborari debere. Non male, inquam. Verum enim vero quando in corrupto hoc intellectu primum deterioris nostrae conditionis omnemque adeo fontem perspicere, et ope emendandi intellectus totam dein voluntatem nostram totumque adeo meliorem hominem efficere autumant; puto, illos magno cum apparatu DANAIDUM doliis aquam claramque suam sapientiam infundere quantocius effluxuram, modo exigua quaecunque errandi occasio accedat. Totus homo plenus est rimarum. Duplici scilicet nomine optime hi viri magnopere, ni fallor, halucinantur. Primo quod illam a vero ad errorem, a bono ad malum propensionem nostram pro solo tantum rationis quodam defectu, pro notione quadam, ut loqui solent, negativa habere videantur, neque satis hoc urgeant, funestam hanc propensionem veram aliquam et singularem in nobis vim seu positivam notonem esse, esse eam (gr. Wort?) Deinde et in eo dici vix potest, quantum a vero abludant, quod ita rem suam instituant, quasi illis non hominibus, sed cum puris saltem animabus, cum nudis spiritibus agendum foret. Atque homines sumus.Animae sumus, sed corporibus sumus inclusae animae.

Veluti Epicuri enim collegia, quae frequentia nostro aevo sunt, pessime in eo errant, quod animae prorsus incuriosa suo quidem corpori nimium tribuant: ita philosophorum non minor, licet oppositus, hic error est, quod ad solius mentis regimen animum adiiciant, corporis sui fere obliti. Utrobique scilicet nimis divisim de corpore et anima agitur. Vera igitur illa demum humanae naturae cognitio dici potest, quae et animae indolem et indolem corpois curiose scrutatur et utrique aequa cum industria operam navat. Aliter comparata si fuerit scientia nostra, si soli animae intenta fuerit, manca semper erit et non satis utilis. Anima enim nostra nec sola, nec sibi soli subsistit: sed mediante potius suo corpore cum multis magnisque huius universi partibus connexa uti illas saepe mutat, ita et ab illis continuo et vehementer mutatur. Habet ergo corpus humanum, si illud in genere ad examinis lancem exigatur, catenae instar, qua anima huic mundo tam artificiose alligata est, ut et pars huius mundi esse, et cum illo connecti, et mundus porro in animam agere, et anima denique agere rursus in mundum possit.

Partite vero si humanum corpus intuearis, tum quinque illa sensuum organa sunt totidem veluti specula, in quibus rerum extra nos positarum imagines admirabili cum arte depinguntur. Hae picturae in eam cerebri partem, cum qua quinque illa organa mediate per nervos et anima etiam ipsa, fortassis immediate et proxime, saltem arctissime iuncta est, reflexae in animam ultimo influunt, idearumque tum nomen fortiuntur. Ergo quinque sensuum organa sunt instrumenta illa, per quae res mundanae in animam nostram vim suam exercent. Ideae istae vel placent animae nostrae, vel illi displicent: adiaphorae enim ad ipsum beate vivere suapte natura nullius sunt efficaciae. Ideoque illas res, unde ideae illae profluxerunt, nunc anima nostra appetit, nunc illas repudiat utcunque. Quocirca inverso iam ordine primum cerebro, dein nervis ex illo progerminantibus, postremo artubus, qui nostro nutui subsunt, anima motus imprimit, qui ideis istis perfecte respondentes ad obiecta haec vel allicienda vel averruncanda faciunt. Ergo membra, seu artus humani corporis sunt illa instrumenta, quibus anima in omnes, quas attingit, mundi partes vim suam exserit. Seu ut brevius et clarius haec enuntiem: sensus est illa qualitas, qua mundus in animam, motus est illa qualitas, qua anima in mundum agere potest. Utraque vero dos admirabili illi, quam animalem vocare oportet, facultate debetur, cuius una cum cerebro participes nervi facti sunt. Haec facultas motus omnes, quos a rebus externis patitur, sine mora in sensationes mutat, hasque sensationes confestim animae adfundit. Ex illis quantocius anima ideas primum efformat, sensationibus convenientes. Dein ideis his nunc desiderium affociat, nunc aversationem; prouti earum quippe indoles id exigit. Ultimo aversatio ista, istud desiderium quamprimum cerebrum nervosque, ut ita loquar, alluunt, facultas illa animalis motus membrorum inde elicit desiderio vel aversationi isti adaptatos.

Quamobrem in sensu non minus, quam in motu totum postremo negotium ad cerebrum et nervos redit, quae communi systematis nervosi nomine insignire lubet: animaque adeo non alias rerum sensilium ideas recipere potest, quam quales systema hoc illi transmittit; nec alias potest mutationes producere, quam quae rursus in illud systema quadrant. Quod si nunc cogites, ingenium hominis ex eius actionibus cognosci; actiones has absolvi per membra; membra per nervos moveri; nervos impelli a cerebro; cerebrum incitari ab animae sententia; sententiam definiri per ideas; ideas ad animam ex cerebro proficisci; cerebrum a nervis organorum sensuum mutari; organa vero sensuum affici a rebus extra hominem constitutis: meridiana tum luce clarius tibi constabit, naturale hominis ingenium neque ab animae iussu, neque ab obiectis externis, sed vel imprimis a systematis nervosi indole usque eo pendere, ut pro huius diversa natura et conditione unum idemque obiectum toto coelo discrepantes mutationes quum in humano corpore, tum in anima etiam producat. Nimirum hominem eo modo Deus condidit, ut, donec anima cum corpore iuncta subsistit, prorsus nullas illa cogitationes formare possit, nisi systema nervosum certa quadam ratione cooperetur: usque adeo, ut, prouti hoc systema se habet, in anima hae et non aliae ideae, velit nolit, exsurgant. Quandoquidem vero hoc effatum magno usui in sequentibus mihi futuum est, aequum sane est, ut illud argumentis quibusdam muniam, ad cuiusuis captum, quantum fieri potest, compositis. Perlustremus unum eundemque hominem; sed infantem primo, dehinc puerum, virum porro, depontanum denique et decrepitum senem, eumque nunc egregie valentem, nunc morbis implicatum, somniantem nunc, nunc mutilum, nunc vino madidum. Profecto idem ille homo pro vicissitudine sui corporis ab eisdem obiectis, ab eisdem crepundis, ab eisdem voluptatibus, honoribus, divitiis diversimodo afficitur.

Veluti iuvenile corpus voluptatibus, ita virile illud dignitatum potius amore trahitur, quas omnes ignorabat eadem illa anima in infantili corpore constituta, quasque eadem in senili rursus corpore utplurimum vilipendet; in corpore autem certa ratione morboso saepe odio habet. Eadem est anima, eadem obiecta, eadem irritamenta. Solum vero corpus adeo immutatum est, ut idem amplius dici non possit; quum quoad omnes illas partes, quibus vitam medici tribuimus, universa animalia corpora post certam annorum seriem prorsus alia sint, prioribus partibus successive et per alias partes instauratis. In morborum vero historiis multo adhuc evidentius id apparet. Nolo nunc altius repetere, quomodo maxima saepenumero ad improbitatem inclinatio adeo physikum quid sit, ut crudelitatem non raro, avaritiam, vindictae cupidinem ab atra bile, voluptatem a sanguine vel nimis impetuosa, vel ab eius etiam acore quodam, superbiam et vanitatem ab iliis humorum vitiis, nunquam non in nervosum systema redundantibus, emanare, vitiosisque illis humoribus, si fieri potest, uti saepe potest, partim eductis, partim correctis, variatoque fibrarum tono, plene sanari, tam certum fit, quam quod certissimum. Unde ARETAEUS CAPPADOX, sapientissimus imprimis et prudentissimus auctor, rectissime unus omnium monet, non solum ex affectibus morbos, sed etiam ex morbis nasci affectus. Sed filum istud hic abrumpamus. Cogita potius, systematis nervosi indolem a sanguine aliisque succis nimis spissis et acribus, vel per alias quoque causas ita mutari, ut aliquis ex morbis, qui splenetici, hypochondriaci, melancholici, maniaci vocantur, nervis incubare incipiat: bone Deus! quam tota animae facies ad usque miraculum alia sit! Easdem res gratas olim iam Vatiniano quodam odio prosequitur. Immoderatu gaudio, meu, sollicitudine, ira, cupiditate, honore aliisque affectibus iisque omnibus praeter viam, perfunditur. Videatis eiusmodi maniacum cogitare unice qualia non sentit, et qualia unice sentit non cogitare. Connectio inter animam et cerebrum eius sarta adhuc est tectaque. Connexio inter mundum et organa quinque sensoria, forte etiam inter haec et nervos eorum, salva itidem subsistit. Sed nexus inter cerebrum et hos nervos cessat; non ulterius in se mutuo agunt. Igitur nec anima tum cohaeret cum organis sensuum, ideoque nec cum mundo. Cerebrum illi vicem mundi gerit. Sed cerebrum hoc nunc aegrum est, et vel penitus immobile, vel insanis saepe tumultibus agitatum. Atqui similis nunc quoque cogitationum confusio est. Ergo mentis nostrae ideas cerebrum definit. Animae igitur respectu res eodem redit, utrum obiecta quaedam externa adsint, nec ne; num hoc modo sint comparata, an alio, satis est, si modo cerebrum agat: quo agente anima obiecta non aliter sibi cogitat, quam si talia actu adforent.

Namque in naturali rerum serie ponuntur primum obiecta extarna, deinde organa sensuum, tum nervi, porro cerebrum, postremo anima. Haec obiecta externa ultimum veluti annulum constituunt in catena humana; constituunt ifimum quasi gradum in scala illa microcosmica. Ab horum obiectorum impulsu tota illa series ut plurimum commovetur; igitur et anima, quae cum cogitat. Itaque non obiecta externa, sed solum cerebrum immediate cum anima coniungitur; quapropter et solum cerebrum proximam causam cogitationum nostrarum in se habet.

Eandem quoque rem insomnia tibi patefaciunt. Quod si enim inordinato cum fuxu humores cerebrum commoveant, tum anima easdem omnino ideas a suo cerebro recipit, quas etiam reciperet, si ab obiectis praesentibus tota illa catena moveretur. Cerebrum tum pro parte vigilat, organa vero quinque sensuum eorumque nervi, tum et nervi, qui artuum motibus prospiciunt, dormiunt. Si enim et hi moventes nervi, voluntarios vocant, pro parte vigilent, tum homo motus perficit, qui ideis istis, qui illi insomnio respondent. Si quando autem longe maxima pars horum voluntariorum nervorum vigilet, tum noctambulonem habes. Soli denique moventes nervi si dormiant, tum ephialtem, seu incubum adesse, dicendum est. Simile quid nec sine afflicto animo, in illis animadvertere est, quibus brachium pedemve rescindere iussit nuperorum praeliorum frequentia. Hi enim amputato v. gr. brachio multis adhuc mensibus horrendis, nunc lancinantes, nunc punctorios dolores, nunc in digitis, nunc in pollice, nunc in manu, nunc in cubito, quae partes tamen omnes dudum amputatae fuerant, conqueruntur.Anima tam vivide hos dolores et tam clare cogitat, quasi amputatae istae partes cum pristino suo corpore adhuc cohaererent et ab instrumentis pungentibus et lancinantibus vere laederetur. Ora enim reciforum nervorum vicinis vais non aequabiliter accreta et per hanc causam nonnumquam eodem modo convulsa, quo convelli, brachio adhucdum adnato, ab instrumentis illis chirurgicis poterant, simili quoque ratione cerebrum movent. Vinum largiu haustum non in animam, sed in solum corpus se penetrat. Nihilominus solius haec corporis mutatio totam pariter animam omnesque eius facultates involvit, ingenii acumen auget, tranquillitatem animo conciliat, spem promovet, metum sedat, gaudium elicit, iram accendit, pigritiam profligat, voluptatem commendat, invisos homines amicos, amicos reddit anvisos, et quae plures sunt admirabiles IACHI virtutes. Vinum non nisis animalem illam, quam ita vocavimus, cerebri nervorumque facultatem auget. Obiectae quotcunque externa non inde alia fiunt. Et tamen ideae, quas anima sibi de his obiectis conficit, totae nunc aliae sunt.

Nec dispari modo sub perfectissima corporis sui sanitate anima se habet. Eiusmodi sanitas humano corpori tum tribuitur, si omnibus suis muneribus sine ullo, vel minimo obstaculo fungatur: hoc est, si debito roborare et mobilitate, tonum vocant, fibrae omnes vigeant, si vitalia omnia animaliaque vasa satis patula sint, et si humores denique omnes motu expedito provhantur: brevius si liberrima solidorum oscillatio et liberrimus humorum fluxus omnino consentiant. Quoties hanc corporis conditionem ponas, ecce tibi beatam ad tempus animam, quae non solum secum ipsa et cum aliis rebus contenta est, sed cui adhaec universus nunc mundus arridet, quaeque ipsa omnino sibi placet, cuique obiecta quaecunque externa cum gratia cogitantur. Tum anima et sibi et cuius mortalium bene vult; neque ex illis rebus, ex illis hominum actionibus, quas noxias sibi esse probe intelligit, moerorem ullum concipit, amicae potius commiserationi, quam hostili odio ambas manus porrigens. Perfecta tali sanitate licet plerique mortalium saepissime gaudeant; rarissime tamen diu illa durat. Illa vero abeunte, quantocius omnium rerum facies, quasi mutata esset, atqui mutata non est, longe aliter nobis videtur. Nec sol nobis tam gratum ridet, nec verna dies; et gravem nostram fortem dolemus, et divinae providentiae obloquimur, et odia recurrunt, et vindictae cupidines, et moerores, et invidiae, et sexcentae aliae, quae hominem furiae excruciant. Pauca haec, nam pluribus, quae adsunt, documentis supersedeo, ad primam hanc propostionem nos ducant: Nimae indoles corporis sui statui naturaliter ita morem gerit, ut id, quad animae vel arridet, vel displicet, neque ab arbitrio animae, neque ab ingenio obiectorum, sed verius id a systematis nervosi, seu ipsius humani corporis natura vel maxime pendere, censendum sit.

Non disquiram nunc, quo iure naturalium rerum quidam scriptores elasticam aliquam vim nervis vindicare annituntur. Satis hoc loco est, quod nervi illam cum aliis elasticis corporibus facultatem communem habeant, qua per insitam propriamque vim in naturalem suum flatum quantocius redire tentant, quamprimum alia nempe potestas, per quam a naturali sua conditione abacti fuerant, prorsus remittit: nisi ultra summum, quod vocant, elasticitatis punctum protracti fuerint. Omnium horum elaterum peculiaris praeterea dos est, qupd satius illis sit, si ad alium saepius aliumque flatum, cum aliquo tamen temperamento, promoveantur; quodque e contrario haud exiguam sui vigoris et elasticitatis iacturam faciant, si diutius in eodem statu contineantur.

Ad eam profecto normam totum nervosum systema elaboratum est. Quo sit, ut, si illud quum in sensu tum in motu alquamdiu sine vicissitudine subsistat; si oculorum aciem idem diu obiectum perstringat; si eadem semper chorda auribus resonet; si eadem res absque grata motuum varietate tria reliqua sensuum organa contingat; si caput, si digitus, si brachium, si pes et quaecunque denique mempra diu in eadem tensione, in eodem motu vel in eadem quiete perdurent; tum in corpore nunquam non difficilis aliquis sensus, saepe etiam dolor, interdum etiam maiora alia mala, insigne vero taedium semper in anima excitetur. Cogitationibus seu actionibus animae internis, quamdiu illa corpori suo inhaeret, eandem datam legem esse, deprehendimus. Etenim omnis cogitatio, quae neque in multas partiales notiones resolubilis, neque plurimis appetere cogatur vel aversari. Foeminarum praeterea nervosum systema sensit gaudet tam acuto, tantaque mobilitate viget, ut et illae ex obiectis, ad quae viri vix ac ne vix quidem attendunt, aut attendere saltem non deberent, tam vividas ideas hauriant, quae nunc odia, nunc desideria immoderatissima post se trahunt. Quaprpter et foeminae et infantes instinctui suo naturali difficillime resistunt. Dolent, tristantur, ingemiscunt, in lacrimas eunt, in furorem saepe excandescunt rabiemque, nisi potiantur optatis, aut ab invisis rebus liberentur.

Sanguineorum systema nervosum, nec non et illud ebrioruni, tum et pro parte eorum, qui hypochondriacam vitam vivunt, eximia non minus sensibilitate praeditum esse, constat. Quocirca et eorum anima odiis saepenumero et cupiditatibus implicatur, quibus omnem aliquando rationem frustra opponunt. Sanguineum hominem centum ineptiae commovent, quas melancholici temperamenti homo vel alto supercilio spernit, vel plane non animadvertit, phlegmaticus vero prorsus non sentit. Is a minima etiam astuti hominis comitate ad amicitiam sine mora trahitur, ob minimam pariter iniuriam ad inimicitiam pronus. Non maioris saepe pretii et aeque levidensia sunt, quae ebrium hominem concitant. Is ut laetetur, ut speret, ut amet, ut tristitiam, ut odium iramque concipiat, non ingenti certe molimine opus est. Hypochondriacum porro nonnumquam audias febriculosa, hercle! tibi deliramenta commemorantem, eodemque tamen halitu scitissime ea refutantem. Novit saepe, vera non esse, quae falso imaginatur. Novit id, inquam, eius anima. Sed ita nervorum systema directum est, ut, quamvis id anima probe noverit, a corpore nihilominus cogatur, ea sine ubio imaginari, quae non minus sensuum, quam rationis ope sine dubio falsa esse, perspicit. Hypochondriaci nempe cerebrum, iam nimio motu agitatum, iam plus quam aequum est, immobile, organorum quinque sensilium impulsus non preso semper pede sequitur. Sed nunc ad haec obiecta, quae nihili facienda erant, violentissim concitatur; mox ad alia, quae maioris momenti sunt, fere dormitat. Illustrissimo THEODORICI Ostrogothorum regis, ex atra bile nimis suspiciosi, exemplo. Illi postequam SYMMACHUM, optimum virum, male occidendum curasset, ingentis forte piscis caput, quod inter coenandum apponebatur, SYMMACHI ilius, nuper a se occisi, caput esse videbatur, exsertis dentibus torvisque oculis exitium minitantis. Licet enim enormis huius erroris perspicienia neque visum, neque intellectum eius fallere quiverit; domare tamen fatalem hanc ideam non potuit aeger ex aegro cerebro animus. Sine mora quippe male se habens, diramque huius ideae violentiam ELPIDIO medico conquestus paulo post diem suum supremum obiit: princeps ceteroquin magnarum virtutum, et cum SIDONIO APOLLINARI potius laudandus, quam vituperandus cum aliis.

Quamvis vero in omnibus hominibus animalis nervosi systematis facultas non tantam, neque toties tyrannidem suam exerceat, tyrannidem tamen affectat in omnibus. Haec illa est, cuius divinus SERVATOR meminit, inter spiritum utcumque promtum et corpus lucta; quod quidem corpus pro discipulorum captu, tum ex praesenti etiam usu carnem vocat. Cum inferioribus facultatibus superiores animae vires rarissime consentiunt. Concldendum inde tertium hoc theorema: Nervosum sytema non modo animam ad cupiditates trahit, quae in huius systematis affectiones quadrant: verum anima etiam toties, quoties in eo est, ut hanc sui corporis instigationem superet, difficultatem semper aliquam, maiorem hic, illic minorem experitur. Ut vero in nostros usus magis adhuc perspicuum fiat, quanta nervosi systematis in animam nostram potestas sit, paucis saltem in animi affectuum ingenium inquiram.

Prouti primum organa quinque sensuum, dein cerebrum quoque vehementer aut leniter, ingrate aut suaviter afficiuntur; ita in anima vel violentae, vel mitiores eaeque vel amoenae, vel invisae ideae exsurgunt. Nisi in primo earum exordio quantocius mens eiusmodi cogitationibus adversetur, sed illis potius inhaerens fraudulentis earum illecebris, quod momento citius sit, illaqueetur; ideae istae cogitando vires acquirunt,violenterque in cerebrum repercussae totum nervorum systema, et per hoc totum humanum corpus immane quantum concutiunt. Novi hi semper novique nervorum et cerebri tumultus novas quoque semper socias ideas ideae principi, quae prima nempe insolentem ludum hunc ludere coepit, adiungunt. Quae princeps idea magis inde magisque singulis momentis adaucta ad maiores quoque motus et cerebri et nervorum fibras stimulat. En! tibi aliquam in homine fluxus et refluxus imaginem. Donec tumultuosae hae motiones pergunt, patitur anima affectus; corpus autem pro varia affectuum indole saeve cum impetu sanguineum laticem nunc in corde arctius includit et difficilem spiritum anxiaque reddit praecordia; nunc eum velocissime e cordis regione in externum habitum effundit. Et lacrimae propullulant, et pedes conquatiuntur, et totum corpus contremiscit, et trux torvaque facies rubet furibundum, vel squalida pallet, et ex imo pectore iam gravia eluctantur suspitia, iam in intolerabilem risum prorumpit exaestuans aer, quaeque plura alia diversorum affectuum sunt symtomata. Omnium videlicit affectuum illud est ingenium, quod per turbulenti cerebri causam humores omnes vel impetuosius circumagant, vel segniorem faciant eorum fluxum; nervosi itidem systematis movendi sentiendique facultatem vel promoveant, vel sistant; violenter utrumque et cum insigni functionem et naturalium et animalium cofusione. Lacrimabile hoc intestinum bellum, violentam hanc nervorum spasticamque agitationem diu perferre humana natura nequit. Et ratio interim et experientia certiores nos faciunt, componi non aliter hoc bellum posse; nisi vel unus maior, pluresque minores contrarii affectus eliciantur, quo quidem modo oppositae diversorum affectuum vires se mutuo atterunt; vel si affectui ita satisfiat, ut cupita re anima ex voco pleneque potiatur; aut quam rem odio habet, eam tollere e medio omnem queat. Nam rationis imperium, si eousque malum adultum est, nimis profecto impotens usque quaque deprehnditur. Quandoquidem autem contrarii affectus provocatio nin semper, nec nisi vel forte fortuna, vel a magno animo obtineri potest; hinv vulgo fit, ut homo mechanica, vel, si mavis, automatica cum quadam necessitate ad affectum suum explendum feratur. Qui quamprimum expletus est, omnes istae idearum cohortes in desideratae rei usu, aut in rei invisae interitu consumtae simul et semel disparent: insimulque cerebrum una eum nervis collabascit, et in praecedentis illius spasmi locum debilitas ingruit, taediosa plerumque haec, nec spasmo ilio quicquam minor. Atque haec relaxatio nervosi systematis animaeque inanitas, si non nimiae, satietatis, si vero maioris momenti sint, poenitentiae nomine dicuntur. Quod si nunc iucundas illas omnes ingratasque cogitationes, quae in hoc terrenarum rerum nexu animam creberrime concutiunt, curate pensites; apparebit sane, ab illis hominem ad odium, invidiam, iram, sollicitudinem, commiserationem, ad divitiarum, ad gloriae, ad voluptatum amorem invitari. Atqui sunt haec totidem, eaque potentissima plerumque verae virtutis impedimenta. Vera quippe virtus tametsi non raro ad magna affectibusque plena facta hominem compellat; et antequam earum periculum facit, distincte seu per saniora ratiocinia et pacate quicquid molitur, meditari debet. Est nimirum inter vulgarem hominem, quem in praesentiarum depingo, et sapientem insignis haec disparitas, quod hic affectus non utiles modo, sed et necessarios tum promoveat, quando sine affectu optatum finem attingere non datur; namque et ira, et odium, et amor, et indignatio, et misericordia iuxta cum reliquis affectibus in tempore excitatis magno usui esse posunt: iste vero non sapienti cum animi sententia, neque consulto et prudenter illos cieat; sed ab illis verius, etiam contra voluntatem, subiugetur. Sapientis ergo hominis affectus eius voluntari morem gerere debent: insipientis vero hominis voluntas tota eius subest affectibus.

Pauca haec, quae extremis saltem labiis degustavi, ad quartam hanc conclusionem formandam facere mihi videntur: In anima scilicet affectibus vehementem ilam spasticamque nervosi sytematis affectionem anima tolerare, nervorumque huic impetui satis fortiter se opponere nequit: sed per automaticam necessitatem eo efrtur, ut affectus suo velificetur; qua quidem ratione graves illi nervorum tumultus paulatim brevique tempore subsidunt. Quator hae veritates, quaeque ad clariorem earum intelligentiam hactenus praecise, ad perspiciendam eximiam illam potestatem, qua corpus humanum animam suam naturaliter dirigit, satis superque facere mihi videntur. In hac potestate ille, quem supra commemoravi, naturalis instinctus unice consistit. Instinctus igitur naturalis, illa est cerebri et nervorum sensilitas, qua et ideae in anima et in corpore motus ita determinantur, ut per horum motuum harumque idearum causam homo haec potius agat, quam quaecunque alia. Itaque idem hic est instinctus cum illa, quam sic vocavi, animali facultate. Quamobrem dicendum est; naturalem instinctum veram et positivam quandam notionem esse, veram vim, veram et peculiarem quandam facultatem. Non ille ergo in rationis defectu consistit: sed diversissimus a ratione ipsi adeo rationi fere semper est contrarius, eaque proh dolor! toto die maior. Is quam diu mere naturalis nulloque hactenus artificio subactus est, rationem nusquam pro norma habet. Ideoque illi, qui per eius solam causam bene vivere videntur, dantur enim homines, quorum totum nervorum systema ad motus valde ordinatos lenesque naturaliter inclinat, ea propter non quidem male vivere dici possunt, a gravioribus nempe delictis omnibus immunes, veruntamen, quatenus procul illis adhuc sunt rationis lumina, eatenus nec moraliter boni vocari merentur. Praeter istum instinctum, qui solo corpori insidet, alium adhuc homines instinctum fortiti sumus, soli animae nostrae infixum, aliena tamen qualicunque manuductione indigentem, rationem videlicet rectam, quaeque eius veluti quasdam partes constituunt, sensum communem et conscientiam boni malique. Hic rationalis instinctus licet plerumque a corporeo seu naturali illo debelletur, paucissimi tamen mortales nequitiae tam absolutae sunt, ut omnia denique rationis dictamina per naturlem instinctum opprimi patiantur. Vel sceleratissimus quisque in medio etiam flagitiorum decursu imperiosam istam vocem identidem persentiscit, qua ratio recta illud Veto illi acclamat. Quantumvis naturalis iste instinctus ad vindictae cupidinem, ad invidiam, ad odium quem ducat, quibus coactus aliorum res egregie gestas neque sine indignatione ferre possit, neque laudare: frustra tamen annititur, ut ne has res bene gestas tacite et approbet, et omni laude dignissimas iudicet et ratio eius recta, et veri conscientia, et sensus denique communis. Vocamus autem rationem rectam illam animae nostrae potestatem, qu distinctarum nexum seu relationm illam, quam ad se mutuo habent, perspicit. Hi nexus si quando ab anima quidem cogitatur, notiones autem ipsae non omnino distinctae, sed confusae sunt, tum haec ratio sensus communis dici debet. Quod si vero ideae hae ad obligationum nostrarum cognitionem pertineant, tum earum intelligentia qualiscunque conscientiae nomine venit. Ut haec interim se habeant; nimis exiles tamen rationis nostrae vires sunt, quam ut solo earum auxilio omnem naturalis instinctus impetum repellere possimus: ratio in plerisque mortalibus sapientissimus sine exercitu imperator est. Nolo tamen eo sensu haec verba capi, ac si cum toto humano genere tam male comparatum esse, velim, ut non semper, nec uspiam terrarum meliores quaedam mentes emineant, quae actiones suas omnes totamque adeo naturalem instinctum ad rationis normam felicissime exigant. Quotquot ad hanc veram quidem illam et unicam humanam beatitatem pervenerunt, pervenerunt autem pauci, tria tantum omnes illi consilia cepere: de quibus brevissime idcirco differam, quia in illis triplex vis continentur, qua sola ad frenandum efferatum corporis tumultum ratio uti potest. Habet nempe primo anima nobilissimam hanc potestatem, qua se ab omnibus obiectis externis, ab organis suorum quinque sensuum, ab horum nervis, fortassis ab ipso etiam suo cerebro ad tempus separare veluti et intra se ipsam colligere se queat. Id dum fit, nihil anima eorum,quae extra geruntur, experitur; sed externarum rerum omnium ignara suas ex se, forsan etiam ex suo adhuc cerebro, ideas efformat. Tum anima pars mundi esse desinit: imo nec hominis, nisi cerebrum excipere velis, ulterius par est: sed sola sibi soli vivens corpori res suas sibi habere iubet. Non unda sic undam, ut ideae tum ideas trudunt, incredibiliter saepenumero adaequatas, foecundas semper et sublimes et profundas. Vel sine me monitore abunde intelligis, instinctu naturali seu corporeo maiorem tunc animam esse. Eam potestatem si anima frequenti exercitio familiarem sibi reddit, habitum postremo aliquem, aliquam facilitatem sibi adsciscit, corporis sui instinctum non adeo debellandi, quam eum verius effugiendi. Illa e contrario facilitas, qua olim anima instinctum sui corporis sequebatur, paulatim in desuetudinem venit. Abstrahendi a philosophis nostris adeo laudata facultas huc referri debet. Haec potestas in qquo proprie consistat, non plenius, quam omnia illa novimus, quae ad commercium inter animam et corpus spectant. Cuius quidem commercii investigatio plurima male curiosa ingenia non parum omni tempore vexavit, ignara procul dubio, vel plenissimam huius quaestionis solutionem ad bene beateque vivendum minime necessariam, neque ipsum praeterea modum, quo tot, quae palpamus, corpora in se mutuo agunt, omnino nobis perspectum esse. Non coecis, colores sine tactu sciscitantibus, haec omnia melius novimus.

Quod ad nostros usus satis est: scimus humanis animabus additam hanc potestatem esse, qua se a corpore suo, itaque a toto etiam mundo seiungere potest. At quam pauci mortalium hac vi recte uti norunt? Hae sunt scilicet, si quae aliae, potentissimae animae, omnium grandium et salutarium experimentorum summi artifices, veri in omni re heroes. Tali mentes vigore ARCHIMEDES pollebat, vir in omni geometria ante alios admirabili subtilitate. Is dum in pulvere quaedam attentus describit, tam longe a reliquo universo mundo eius anima secesserat, ut ne patriam quidem captam esse, senserit. Quam ad literarum disciplinam divinus ARCHIMEDES, eandem animae vim ad virtutum studia divinior adhibuit EPICTETUS; qui, quum crus illi frangeretur, in alieno veluti corpore philosophabatur, ut GREGORIUS NAZIANZENUS scitissime observat, citiusque crus perfractum esse visum est, quam ipse doloris violentiam persensisse. Similem imo et maiorem animi dotem tot tamque admirabiles quum in prima, tum in sequentibus etiam ecclesiis martyres abunde probatam dederunt.

Nulla vero gens hanc animae facultatem tanti fecit, eamque omni tempore adeo exercuit, quam quidem ARABES: quorum illa adeo concelebrata vita speculativa et solitaria hoc praesertim exercitio absolvebatur. Nec dispari modo illi inter nos, qui mysticos se vocari volunt, aut molinistas, omnem suam animam in se ipsa coercent, terrestrium rerum omnium perosi: primorm fere monachorum exemplo, qui praeterea, ut hac mentis proprietate tanto liberius frui daretur, loca eligbant deserta, et maritimas saepe insulas, in quibus procul ab hominum commercio semoti erant: ut alia similium hominum bene multorum genera nunc taceam. Colligamus inde primam hanc animae dotem:

Anima humana, si velit, eo potest pervenire, ut sola sibi cogitet, et a corporis sui mutationibus, externisque reliqui mundi obiectis ne quicquam afficiatur.

Insignis vero haec animae praestantia, praeterquam quod in paucos solum illos homines cadat, quibus vel aequus de meliore luto Iupiter praecordia formavit, vel quorum nervosum systema atra bile turget, difficulter nunc mobile: habet quoque hoc illa incommodi, quod de totius mundi complexu nos avellens sapientissimo naturae ordini, quae nos partes huius mundi esse voluit, refragetur. Solae nos probae cogitationes non vere probos reddunt, sed vel maxime agendum laborandumque est. Ne iam late dicam, abstractam eiusmodi meditationem diu productam et repetitam saepius universae corporis sanitati, quam ut quisque melior est, ita pessumdare minus potest, insigne detrimentum inferre. Inter plures, quibus anima nostra laborat, defectus unus etiam aliquis occurrit, quo merito gaudemus, quique excellentis doni vicem nobis gerit. Ille nimirum est, quod anima uno eodemque temporis momento plures simul ideas concipere non queat. Contraria enim sententia si quibusdam se commendet, id inde evenire puto, quod anima revera modo unam post aliam ideam, at tanta saepe cum rapiditate formet, ut, quae non nisi successivae sunt, per tardioris calculi culpam iunctae simulque adesse videantur. Quidquid sit, firmo experientiae talo haec ad minimum sententia consistit, quod plures ex diversis ideis derivatos idearum ordines, seu plura ratiocinia eodem tempore anima conficere non possit. Quamobrem eodem temporis momento, quo unumaliquod negotium de integro tractamus, alia diversa negotia totos nos occupare non possunt. Atque hanc quidem impotentiam auro contra cariorem nobis esse debere, opinor. CICERONEM profecto dum videmus magna cum cura reipublicae saluti, vel exasciandis suis libellis invigillare; nae illum eodem tempore anxia inanis gloriae sollicitaque cogitatio, ad quam per instinctum naturali proximum vehebatur, nisi forte per intervalla, lacessere non potest. Quo sit, ut illi homines, qui multis magnisque laboribus distrahuntur, non in tanam nequitiam prolabantur, ad quantam illos saepe abripi, dolemus, qui integros dies VACUNAE deae ignavam suam operam consecrant, vilissimi mortalium, numerus duntaxat et adsols, quas non merentur, consumendas fruges nati. Eas contra, quas in reipublicae nostrumque emolumentum totas horas impendimus, foeda scelerum libido nequidquam sollicitat. Amore non potentior datur animi affectus. At homo vere laboriosus et industrius non amat. Contra milites, nautae et ditiores multi hinc adeo voluptarii sunt. Eliciamus inde secundam hanc ex ordine observationem:

Facillimum nempe medium ad ideas illas, quas anima funestas sibi existimat, si non semper penitus profligandas, saepe tamen sistendas et enervandas, in prudente utilium laborum selectu consistit.

Utroque hoc modo id saltem boni nobis contingit, quod a malo, ab impietatis exercitio, a flagrante delicto arcamur. Verum enim vero perfecta maiorum criminum immunitas ipsam nondum probitatem complectitur. Ut male ne agas; una quidem haec virtutis regula est, at non unica. Sed multo maxime bene quoque agendum est, idque tam nostrum, quam aliorum hominum et DEI etiam respectu. At hanc bene agendi facultatem prudens, nec rara affectum animi promotio magno nobis usui est. Quamvis enim vulgarium affectuum potior causa animae minus, quam nervosi systematis sensibilitati debeatur; potest tamen nobilior anima per suam causam una aliqua aut pluribus etiam ideis, quae magni momenti illi videntur, multisque aliis sociis ideis divites sunt, ita se inebriare, ut et sine affectu cogitari nequeant, et iste porro affectus omnibus aliis extus ad eam tendentibus affectibus extinguendis par sit. Cuiusmodi affectuum exercitatio si saepe instituatur, tandem ultimo totum nervosum systema ad hoc motuum genus usque adeo se componit, ut ad alios motus non sine quadam difficultate transeat. Talis est de merito ob res praestanter actas cordatorum applausu dulcissima idea. Talis est terribilis ultoris DEI imago. Talis est beatissima futurae felicitatis et certa exspectatio. Talis et ob res male agendas ingenuus iste pudor. Tales denique innumerae aliae cogitationes, quas larga manu sanctissima CHRISTI religio nobis sufficit.

Hi affectus eo igitur nomine incredibiliter quantum proficui nobis sunt, quod non per ambages, sed brevi manu alios absurdos affectus compescant. Affectu enim nihil citius affectum subigit. Atque is etim primus, si non princeps, piarum precum usus mihi esse videtur; quod sanct, quos illae accedunt, affectus vana quaevis irritamenta et affectus quoscunque alios enecent. Unde preces sine affectu nomine suo indignissimas esse, censeo. Nonne ridendi ea propter male docti illi philosophi sunt, qui, ex solis STOICORUM institutis sapientes, omnes omnino affectus ab imis radicibus evellendos esse, clamitant? ignari profcto, quantae efficaciae illud auxilium sit, quod in rebus agendis homo vere sapiens saepissime ab affectibus mutuatur. Misericordia, odium, ira, indignatio, verus verae laudis amor sunt totidem veluti armorum genera, quibus nuns pigritia, nunc damnosa irritamenta certissime profligantur. Multa etenim officia ope solius rationis rectae in hac rerum fragilitare et inter tot stultissimorum hominum difficiles nugas perfici non possunt, quae homini in tempore affectibus inflammato factu facilia sunt. Notetur ergo palmarium in doctrina de animi affectibus et longe utilissimum hoc principium: nimirum illic tantum affectui locum assignare oportet, ubi sine affectu non datur. Undo sua sponte altera haec lex consequitur: non maiore videlicet affectu viendum(?) esse, quam quo ad propositum finem obtinendum opus est; ceteroquin non salutaris, sed immoderatus eiusmodi affectus dicendus est. Ex quibus tertii denique huius canonis necessitas perspicitur: affectum omnem nempe a ratione recta debere excitari, dirigi, mensurari.

Quare si homo vere sapiens rationem rectam dextram suam manum vocare mavult; nihil ego addubito, animi affectum sinistram eius manum dicere. Neutra harum virium commode privari possumus, sed altera altera indiget. Sine ratione aliquid moliri, stultorum hominum; sine affectu vero fortiter agere, non humanae, sed divinae conditionis est. Sine affectu vindicem cherubem pinxit sublimis ADISSONUS; nemo sanus sic homenem pingit. Sed de his forte alias plura. Quod ad illam vero exerciationem attinet, qua per utilem affectum, in tempore provocatum damnosos alios affectus superamus; non ea, praesertim in homine per malam educationem nondum corrupto, difficilior apparere potest, quam illud quidem infelicissimum exercitium, quo tot malesani homines per affectum absurdum omnes reliquos utiles affectus vincere didicere. Talis est voluptatum,divitiarum dignitatumque ardentissima cupido, qua tot terrestribus his glebis accretae animae tantopere adsuescunt, ut mille alia vividissima quantumlibet obiecta ne vel minimum eas commoveant. Ducas talem hominem suaviore quodam verno die in collem, ubi et pascua, et valles, et sylvae, et campi tot tamque variis pulcherrimis obiectis oculos nostros feriunt et ad creatoris tam adorandi cultum amica velut manu nos invitant; et ecce! inter omnia haec surdus ille et coecus nil, nisi futilem suum affectum cum animo suo voluit.

Et hi quidem morales serui, ut vere dicuntur, tantum non totum humanum genus absolvunt, eoque sunt frequentiores, quo rariores illi deprehenduntur, qui mediante salutari affecta noxios omnes affectus subigendi arte praestant; nobilissimi mortalium iique et felicissimi, felices adeo, ut felicem prope et illum dixerim, qui unum alterumque sanctiorem eiusmodi hominem bene noverit, quales plures mihi quidem omnino perspecti sunt. Salutares hi affectus, de quibus paulo adhuc disserere, operae pretium est, duplici modo commoveri solent. Vel enim nos ipsi eos in nobis producimus, nunc per vividam altioris rationis vim, nunc per indolem atra bile tincti corporis, nunc per exstantia aliorum exempla, per conscientiae stimulos, per inopiam aliasque causas adiuti: quibus quidem modis nati affectus violentissimi esse solent.

Vel incenduntur in nobis ex aliorum consilio, non nostra sponte, sed plerumque contra voluntatem nostram. Atque in hac arte maximum momentum educationis infantum versatur, in quibus nunc gaudium, nunc tristitia, nunc fiducia, nunc pudor, nunc ambitio, nunc metus, nunc amor, nunc indignatio per vices inflammari debent. Quid animi affectus a nobis ipsis concitati valeant, sive illi ambitionem, sive DEI timorem, aut aeternae salutis, aut plurium etiam aliarum rerum cupiditatem complectantur, id infinita documenta clarum faciunt. Praeter innumerabilia alia illustrissima exempla, vel solummodo FRANCISCUM ASSISIUM, velim, intuearis, frequentis illius FRANCISCANORUM sectae auctorem. Namque in definienda naturali affectuum potestate nil quidquam refert, sine illi a recta, sive a falsa ratione impelluntur. Is igitur, quum in animum sibi induxisset, ad pietatem multo maxime facere, si quando aegros, qui in nosocomiis publicis curabantur, sua ope adiuvaret: taediosum hoc umbraticae virtutis exercitium, mercenarium alias, magno animo orditur. Erat inter alios multo foedissimo quodam ulcere adeo deformis, ut et vilissime quicunque servi proprius ad eum acceder nollent. Huius ergo curam ASSISIUS sibi demandat, utque nauseam, quam maximam inde capiebat, ab ima stirpe omnem elideret; ecce tibi! et aegrum istum ASSISIUS amantissime amplectitur, et teterrimo ulceri os suum applicat, et horriferum illud pus patienter exsugit. Maximum scilicet et vulgo intolerabilem nauseae affectum alio maiore, quem ad religionem referebat, animi affectu vincens, naturalem suum corporeumque instinctum hac arte ex voto subigebat.

Nolo nunc de incredilibus fere experimentis, quae in antiquaris religionibus tot olim visionarii, quaeque nostro adhuc aevo indorum BRAMINES eorumque FAQUIRII, ut domstica exempla taceam, similiter propemodum ad miraculum et perinde contra naturalem omnem instinctum capiunt, longe lateque dispicere: non alia profecto arte muniti, nisi quod uni alicui affectui, sive is DEI cuiuscunque timor, sive aurae popularis ambitio sit, indulgentes totum naturlem instinctum et iuxta cum illo affectus alios omnes suffocent. Infelix humanum genus, hic tam solers in rebus nihili, in maximi momenti rebus illic tam pigrum! Aliena voluntas in infantum affectibus augendis iisque ad certum aliquem finem dirigendis quantum valeat, id ex funambulonum periculis abunde colligi posse, videtur. Deprehendes certe in eorum familia pueros, qui ad stuporem nostrum in altissimis funibus nunc se librare, nunc recti pendentes uno se pollice, nunc inversi digitis alterutrius pedis se retinere, nunc per admirabila volumina incredibilesque gyros universum corpus, non secus ac si cereum esset, flectere, spretoque omni discrimine proque lubitu suo iactare didicerunt: ad hanc scilicet se rotandi arte per solos animi affectus, per metum, per laudis cupiditatem, per aemulationem, per praemia a patrefamilias efformati.

Nescio revera, si hoc non sit, quidsit, instinctum naturalem mortisque adeo timorem subigere: quandoquidem ignari pueruli hi esse nequeunt, saevum illos mortis genus manere, si in observando corporis aequilibrio vel hilum erraverint. Angustior, ni fallor, periculosiorque est hic funambulonum callis, quam ille quidem, in quo pueros nostros ad utilem quum privatam, tum publicam virtutem duci velim. Et quanta praemiorum, quae utrobique posita sunt, diversitas! Infelix iterum humanum genus, vel ad putidum otium, vel ad periculosos inutilesque labores damnatum! Quid autem futurum existimas, si eiusmodi affectus vel propria, vel aliena non illusa rectaque ratio eliciat eosque ex usu temperet, et ad veram sapientiam veramque virtutem inflectat? Tum equidem hi affectus, posteaquam repetito exercitio universum nervorum systema et iuxta cum illo totum humanum corpus in consensum traxere, et sub animae, talibus affectibus adsuetae, imperium redigeunt, in virtutis amore conservando tam pertinaces tamque immobiles redduntur, ut saevissimi quicunque cruciatus vividissimum hunc boni amorem frustra in tot martyribus exstunguere, conti sint. E usque adscendere sola ratio nequit nullo animi affectu sustenata, totque inimicitiis et blandientibus irritamentis, quibus exulceratissimis praesertim his temporibus nudum semper latus praebere cogitur, quotidie infracta.

Ex paucis his, namue plura, eaque profecto non minora sicco pede praetereunda esse duxi, tertiam hanc eamque praestantissimam virtutem satis superque elucescere, arbitror:

Potest anima humana ex liberrima voluntate per propriam imaginandi vim salutares quoslibet affectus suscitare, qui aliis omnibus nocivis affectibus domandis pares sunt. Videri potest, adesse adhuc quartum auxilium, iure optimo a recta idearum cum quocunque demum affectu iunctarum analysin. Namque ideam quamcunque sive odiosam illam,sive gratam quamprimum ope huius analysios in notiones suas partiales dividis, tum omne perversum desiderium omneque iniquum odium ad tempus cessant. Nihil e. gr. hominem iuvenem pulchra facie potentius attrahit. Hanc vero tam pulchram cuticulam, iube, ut microscopii ope intueatur; tum ingrate squamosam eam et squalidm non absque nausea deprehendet. Etenim vitri talis ope notionem eam confusissimam clariorem reddit; notionem totalem in suas partes resoluit; quo facto omne perversum desiderium cessat. Nec secus cum malo odio se res habet. Qui virtutis praecepta odio prosequuntur, quoties in distincta imagine illas propius perspiciunt; nihil divina virtute amabilius et cogitant et fatentur. Ergo distincta, seu vere rationalis, hoc est philosophica cognitio malis naturalis instinctus motibus omnino contraria est, eoque fortior, quo magis anima ad nexum distinctae talis notionis cum aliis aeque distinctis notionibus seu veritatibus attendit.

Verum utcunque certa haec theoria est, minoris tamen illa pretii fit, si quando illam ex ipso usu metiri vis. Namque si eiusmodi grata aut ingrata idea revera iam ab anima concepta est; ad unum omnes iusto debiliores sumus nervosique systematis impulsus nimis potens est, quam ut talem analysin instituere velimus. Non dubito, fore plerosque, qui, quum vident, tantum in toto hoc alloquio me corporis potestati, rectae rationi vero tam parum vindicare, iniquum me harum rerum iudicem arbitraturi sunt. Erunt procul dubio, qui dicent, frequentem tamen experientiam in ipsis adeo iunioribus cumultate docere, ita bonae educationis ope rationem emendari, eiusque vim augeri posse, ut si non omnis, praecipuus tamen corporis instinctus naturalis sub iugum rationis revocetur et obedientiae. Et experientiam nemo me quidem, qui fidelissimam eam veritatum magistram expertus sum, maior honore habere potest. Caute vero cavendum, ne, ut saepe sit, ad experientiam ea referantur, quae reapse non experimur. Id equidem experientia nobis commonstrat, multos iuvenes et virtuti innutritos esse, et sollicite esse educatos, et ratione etiam egregia pollere. At vero quod tria haec phaenomena hoc modo inter se invicem coniuncta sint, ut educationem pro remota, rationis vero augmentum pro proxima causa huius ad virtutem aptitudinis, tanquam effectus, habere oporteat, id equidem non experimur. Sed verius id ex eo, quod experimur concludendo demum eruimus. Experientia ipsa nunquam nos fallit: se conclusiones nostrae toto nos die in devia abducunt.

Posteaquam septem, vel octo, si iat vis, ista theoremata, quibus utilissima humanae naturae scientia potissimum absolvitur, a nobis statuta fuere, faciliore nunc oper exponi posse puto, in quo proprie salutaris educationis cardo versatur. Quae brevis igitur historia quum robur antedictis addere, tum fundamenti loco illis, quae dein dicenda veniunt, substerni posse videtur. Igitur finge tibi cordatum aliquem patrem, namque tantum non unice ad morales fictiones haec boni patris idea relegata est, qui filium suum tenerrimae adhuc aetatis verbaque nondum dimidiata tentantem, atque adeo nondum prava consuetudine corruptum, primo ad obedientiam in rebus minimi, postea vero ad omnem prorsus virtutem efformare, in animum sibi induxit. Pater, qui et animi consilio et viribus corporis praestat, puerum se debiliorem, ideoque vel plane non, vel frustra reluctantem, ut quotidie magis adolescit, ad bonas exercitationes adducit.

Idque dum sit, pater ad minima quaevis attentus diligenter cavet, ne quinque eius sesuum organa a damnosis obiectis afficiantur, voluntariosque eius artuum motus intra iustos boni ordinis cancellos coercet. Non quaelibet promiscue obecta puero suo exponit, nec quoslibet illi sic temere permittit corporis motus, quadrantes videlicet in perversam aliquam ideam, forte tamen fortuna natam. Etenim tam exiguum nihil est, quod infantes non persentiscant, qui ex minimis maxima saepe mala contrahunt. In hoc tramite quotidie pegitur: addit pater etiam rationes veras speciosasque, ex quibus honestam, utilemque et blandam futuram virtutem esse puer intelligat. Has rationes puer equidem non inverso pollice reiicere potest. Eadem interim norma, utcunque et quantum fieri potest variata, pueri nostri animo semper observans in motuum utcunque variorum, eodem tamen, genere nervosum systema detinet. Id serius ocius molestiae sensum in puero commovet: qui alias propterea in nervis motiones, ergo et alias in mente ideas, aliaque adeo obiecta, lusus, crepundia affectat, huiusque praetextatae suae petulantiae rationes cum animo suo agitat satis, ut sibi videntur, speciosa.

Nihilominus pater perpetuo illum a quisquiliis arcet, et ad scientarum studia, aliaque honesta, iucunda, adiaphora exercitia continuo ordine applicat, sicque desideria quaecunque insolentia in tempore et in primo quasi germine iam poenae metu, iam paterni amoris commemoratione, iam gloriae aut praemiorum cupiditate, ideoque per affectus oppositos, suffocat. Inter haec puer adolescit, corpusque cumque illo nervi omnes iuxta cum cerebro roborantur, illi nempe nervi, illuque cerebrum, quod in constantissimo, utcunque vario, ordine conservatum hactenus est.

Temporis igitur diuturnitate illa cerebri pars illique praeterea nervi, quorum servitio mens imprimis utitur, optimum motuum generi eousque adfueri sunt, ut non sine difficultate quadam ab his motibus ad alios, quibus indukgere hactenus non potuerunt, abduci queant. Talem olim idcirco puerum, paulatim adultum, nunc pleraque alia oculiferia multo minus conturbant. Unde et primus a virtute secessus nunquam levi opera sit; sed manifestam aliquam difficultatem sub vitiosos quocunque primo conatu in ipso corpore anima sentit. Quamobrem si eiusmodi hominem deteriorem posthac evadere videas, fiet id utplurimum primis temporibus lente, donec anima repetito impio exercitio eousque ex surgat, ut auctis sensum viribus salutarem nervosi systematis renisum omnem fringere detur.

Ut igitur experientia in hoc aliisque, mihi probe notis, exemplis nos non doceat, quod culta pueri ratio eum ad virtutem ferat. Sed pater eadem potius opera et virtutem et rationem eius adiuvans ipse et solus eum ad virtutem ducit. Adultus eiusmodi homo, si quando et in posterum suae virtutis perstudiosus apparet; crederet quis prima fronte, quod et ipse sine dubio credit, virtutis hoc studium, quemadmodum olim, ita et nunc per rationis causam ulterius urgeri. Sed errorem et ille et alii committunt, satis, ni fallor, nunc in oculos incurrentem.

Verius ex illis, quae hucusque explorata sunt, hoc modo se res habere videtur. In primo studio sola paterna auctoritas nunc per frequentes animi affectus, nunc per literarum aliarumque artium exercitia animam pueri et ad probas ideas cogit, et a malis cogitationibus avertit. Haec pueri anima dum et nervos et cerebrum in consensum trahit, totum paulatim nervosum systema ad probas, si ita loqui fas est, motiones vicissim cogit.

Inter harum motionum continua exercitia adultum et roboratum pueri corpus quidni manumissum nunc paternaque tandem institutione cessante, a propria anima eodem modo regi se pateretur, quo hactenus rectum cuique unice adsuetum est? Quin imo magis dicendum est, quod corpus, non nisi ordinatis motibus innutritum, pariter nunc animam suam ad probas actiones determinet, recta ratione, quae interea temporibus simul exculta est, simul quoque adiuvante. Est haec in homine ratio solis instar. Si gressui adsuetus es, incedere, viam facere utcunque potes, etiam absque solis lumine. Ut autem viam ipsam, ut tuum incessum, ut obiecta et vicina et remota distinguere, ut tui itineris certus, ut securus esse queas, id soli debetur. Quo circa id satis patere puto, quod non rectae rationis incrementum, sed sola consuetudo educandis infantibus par sit: consuetudo nimirum nunquam, quoad fieri potest, interrumpenda; talisque porro consuetudo, qua mens ad veras probasque ideas nervique et cerebrum ad mentis normam diriguntur; frequentes scilicet nunc gaudii timorisve affectus, nunc frequentia utlium rerum studia noxiis quibuscunque aliis affectibus opponendo. Brevi, totus educationis cardo in eo unice versatur, ut instinctus iste naturalis, quem supra depinxi, expellatur: ut nunc blandimentis, nunc metu anima sanioribus ideis, saniorique huic animae universum nervosum systema adsuescat; uno verbo, ut novus quidam instinstus adeo in toto corpore firmetur, quo hic tandem naturalis fiat. Neque cessare infantum educatio debet, priusquam nervi satis firmati sint, iuxta cum cerebro, itaque novus ille instinctus alte satis radices suas egerit.

Ni hoc fiat, ex optimis saepe pueris infandae malignitatis viros prorumpere, doleas. Cogita, quaeso te! quinquennium NERONIS. Tum enim ratio meliora quidem videt, probatque, sed deteriora sequitur reviviscens naturalis instinctus. Etenim inter virtutis bonarumque adeo actionum media licet rationi locum suum egomet assignaverim, propius illum adhuc limitaturus: fateare tamen, oportet, a solo hoc praesidio exiles valde vires lucrari nos posse. Quod si enim propositiones demonstratas memoria colligere velis, triplici saltem modo rationem rectam usui hic nobis esse posse, constabit.. Nam vel ad illam sic dictam mentis abstractionem, vel ad utilium negotiorum studiorumque tractationem, vel ad animi denique affectus prudenter excitatos confugias, necesse est. Notionum vero analysis in homine bene educato ad cavendas potius malas actiones, quam ad infantem educandum facit. Duo autem priora illa artificia unice fere ad perversas actiones evitandas, tertium vero illud, affectuum nempe sapiens regimen, ad vere bonas optimasque actiones omne humanum genus quum adultorum, tum infantum rectissima via ducit. Affectuum vero, namque horum scientia, nimis hactenus, neglecta propius cognosci meretur, artificium illud, ut sic loquar, duplex est: vel enim leniores affectus, at tanto frequentius, commoventur. Tales sunt odium impietatis, probitatis amor, amor bonae conscientiae, laetioris famae, similisque alii. Et his quidem ciendis nutriendisque affectibus mirum in modum vera philosophia patrocinatur. Vera scilicet illa philosophia est, quae distinctas sibi rerum necessariarum omnium adaequatasque notiones conquirit; quae ad consensum distensumve harum idearum animum semper advertit, quae rerum proinde omnium agendarum causas finesque curate metitur, naturalique corporis instinctui, si quando is obstrepere incipit, nobiles illos affectus sine mora opponit, ex praesentium idearum indole sapienter elicitos. Quotquot vitam suam sic instituunt, illi quidem eatenus ne errare quidem possunt. At quam paucis CORINTHUM adire datur? Alterum vero artificium hoc est; si ratio minore quidem opera ad rei familiaris augmentum, ad dignitatum acquisitionem, ad DEI punientis gravem iustitiam, ad aeternos poenarum cruciatus, ad futurae vitae magnifica praemia similiaque prospiciendo, ad violentos animi affectus totum corpus concitat, horumque ope naturalis instinctus impetum compescit; saepe etiam simul et semel frangit et contundit.

Qualia quidem illustria mihi exempla visa sunt. Hinc est, quod inter foeminas, Galos, Arabes, in quibus omnibus videlicet eximia ad affectus naturalis propensio est, tam stupenda pietatis monumenta exstent. Nam insignis ista ad affectus inclinatio immensorum scelerum, nec minorum virtutum foecunda mater est.

Et illam quidem rectam rationem, quae primo affectuum artificio par est, quaeque ex notionibus distinctis affectus cuiuscunque demum necessitatem concludit, et ad eum progreditur, rationem philosophicam dicere oportet. Alteram vero rationem, quae communi modo sensui adsueta et claris saltem rerum notionibus imbuta vehementioribus duntaxat affectibus praesidet, vulgarem appelare soleo,quandoquidem eius facultatem et vilissimo hominum generi a patre (gr. Wort) datam esse, constat. Ni vero utraque et vulgaris et philosophica illa ratio ideas suas eousque intendere, easque tot aliis ideis sociis accumulare novit, ut in verum denique saepius repetendum animi affectum adolescant, nae ille laterem lavabit, quicunque, eas insigni quodam stabilimento futuras esse, sperare ausit. Instinctui videlicet naturali vincendo alia quidem arma destinari debent, quam merae tantum distinctae ideae rationis philosophicae aut rationis illius vulgaris ideae clarae. Id in plerisque hominibus clarissime videre est, qui simili fere omnes vulgari ratione dotati, necessitatem probae vitae omnino perspiciunt: illa nihilominus susque deque habita, nihil voluptatum usu prius, nihil antiquius habent. Perinde etiam philosophica ratio sola cultores suos adeo non sapientes, hoc est, probos reddit, ut contra in multis eorum eandem, quam etiam in abiectissima plebe, vitiorum labem detestemur. In neutrius nempe rationis usu, ergo nec a toto humano genere, ad eximiam divinamque animi affectuum potestatum satis attenditur.

Nec difficultatem nobis ullam facesset haec obervatio: quod tamen sint, qui quum a prima infanti in omnem nequitiam prolapsi, tum reliquo etiam vitae tempore malo genio indulgentes subito ad meliorem mentem redeunt. Huius namque reditus causa inepte ipsa ratio, qua talis, ex somno veluti suscitata creditur. Quotquot enim sic ad virtutem se accingunt, eo adiguntur, vel quia corpus suum absumi dolent; vel quia res suas familiares perditum iri sentiunt; vel quia infamiae cuiuscunque demum formidine terrentur; vel quia divini numinis vindictam metuunt. Corporis brevi instantem interitum mortemque adeo qui metuunt; qui DEUM metuunt vindicem; qui infamiam, qui paupertatem metuunt, quidquid demum agant, metuunt certe. Metus vero quantam potentiam exerceat, tum praesertim, si, ut saepe sit, nunc terror, nunc desperatio per vices se illi iungit, id quanquam ex communi vita satis evidens esse potest, rectius tamen ex ipsa exemplorum inspectione intelliges.

Illa namque animi pathemata universo nervorum systemati, praecipue vero illis nervis, quibus pectoris cura demandata est, iam relaxando, iam constringendo tam graviter incubant, ut sanguis vel in cordis regione stagnans, vel horrendo cum impetu nunc huc, nunc illuc se volvens incredibilem, quam neque corpus, neque diu anima tolerare potest, anxietatem producat. Quam doloribs etiam atrocissimis ferendis saepe parem videmus, ea quidem patientia humana perferendae anxietati semper impar deprehenditur. Quapropter et sanctissimus SERVATOR, quum omnes dolores malaque omnia mira cum patientia superasset, anxietatem tamen illam, cui in Gethsemanes agro exponebatur, collectis quibuscunque quantumlibet magnis viribus, aeque superare non potuit. Superavit tamen ultimo illam patienterque tulit, divina ope per coelestem genium adiutus. Itaque miseri eiusmodi homines, velint nolint,vel ad pietatem compelluntur, vel ad desperationem, vel ad furorem, vel ad ebritatem, quae torpentes nervos grate concutiat et adstrictos relaxet, vulgarissimumque miserorum solatium esse solet, vel ad medicorum artes, vel ad vividas denique, quae aegram mentis cogitationem dividunt, voluptates. Namque ad aliquod ex his auxiliis, licet omnibus praeter pietatem infidis, confugere necesse habent, quoscunque magna aliqua anxietas premit: summum profecto malum, quoque maius, si quidquam video, in hoc terrarum orbe, forsan nec alibi, datur; inprimis tum, quando per intervalla ad usque terrorem excrescit. Unde et insignis anxietas, at quotidiam, a quocunque vel levissimo etiam foliorum strepitu commovenda, in poenae maioris locum primo homicidae CAINO cedebat: anxietas perpetua et diuturna, ideoque certo respectu tolerabilior, alio autem respectu nihil quidquam inde melior.

Quare si, quod res est, dicendum est, non per ipsam eamque solam rationem mali homines probi evadunt; sed multo maxime per animi affectus, a quacundemum ratione saltem directos. Perlustra mihi sapientissimam optimamque CHRISTI moralem doctrinam. Tota illa affectibus plena et, sed fere lenioribuss, quales ad philosophicam sic dictam rationem paulo ante retuli. Exempli loco sint evangelii MATTHAEI Cap. V. comma 3. ad usque 13. comm. 24. 28. 41. 42. 44. Cap. VI. comm. 3. 6. 14. 17. 25. 33. Cap. VII. comm. 1. 6. 7. 12.

Atqui animi affectuum quantam non partem mere corpoream esse, abunde supra demonstrandum dedi? Ex paucioribus his, nam pluribus documentis accumulandis supersedeo, hoc modo rationes ineundas esse, exitimo: nimirum licet corpus humanum non capax virtutis sit, sed haec idearum potius veritati ordinique earum continuo innitatur; hae tamen cogitationes in voluntate nostra ad bonas actiones definienda oletum et operam perdunt, nisi vel magno aliquo violentoque affectu, vel consuetudinis diuturnitate, quae minoribus, sed fere perpetuis affectibus constat, omnes etiam nervorum et cerebri vires ita disponantur, ut hae vires novo nunc veluti, naturali instinctu virtutum praxim, earumque desiderium promoveant.

Sola rationis emendatio non facit homines probos: non sola regendae voluntati est; ceteroquin eruditorum neminem improbum videres. Vides autem bene multos. Similiter sola nervosi systematis ordinata dispositio, utut magna scelera homini defendere, vere tamen bonum eum reddere veraque eum virtute imbuere nequit, quae vera quippe virtus cogitari non potest, ut sine claro rationis lumine unquam subsistat. Nobile profecto virtutis nomen non illi ex merito convenit, qui saepius bene facit;sed illi demum, qui perpetuo bene quique nunquam, quantum licet, male agit: qui bonas actiones non saltem quoad numerum, verum etiam quoad singularum magnitudinem eousque adauget, quousque potest: qui quodcunque ut bonum agnoscit, vero quodam amore, et vero quodam odio malum omne prosequitur, iustamque quum in amore, tum in odio isto mensuram sapienter implens, omnibus maioribus pariter et minoribus officiis defungitur: cuius porro actiones omnes ad legitimam harmoniam ita inter se consentiunt, ut unum aliquod et perfectum totum absolvant, unamque aliquam vitam, uni perfectionis regulae consentaneam ultimoque, qui optimus sit, fini adaptam; variam tamen illam, quantum per harmoniae istius leges licet; quandoquidem cum deficiente varitate vera humana vita quoque deficit, nomenque potius vegetationis meretur: qui postremo in omnibus, quum perfectam nemo obtineat, aliquam tamen facilitatem, quam habitum vocant, adeptus est.

Nunquam enim cum vitiis luctari, vel nequitiae est omnibus numeris absolutae, vel socordiae plusquam brutae est, vel est fortis melioris, quaam humanae: semper vero cum illis luctari, hominis est sapientiam equidem desiderantis, at nondum sapientis maleque educati. Quae sanitatis corporeae, eadem et virtutis imago est. Etenim perfecte sanum hominem, non nisi illum vocamus, cuius corpus cum constantia et facilitate quadam omnibus suis muneribus, at quam varia haec? tam expedite fungi potest, ut commodum sit animae domicilium. Quemadmodum sanam metem illam demum vocare oportet, quae non quibusdam, sed omnibus sibi demandatis provinciis ita satisfacit, ut commodum domicilium verae sapientiae esse possit. Corporis ergo sanitas est habitus omnibus suis sic dictis functionibus, animae autem virtus est habitus omnibus suis officiis defungendi. Ad hanc vero virtutis ideam ut homo efformetur, ratio quidem recta, si quidquam aliud, requiritur. Quoniam autem periculosae aleae plenum et finitu impossibile opus est, per solius rationis cultum omni corporis renisui obviam ire; aeque difficile in infantibus, quorum ratio valde adhuc debilis et impotens est, quam in adultis, quorum corpus turbulentis motionibus iusto diutius adsuetum a ratione, utcunque valente, regi negat; propterea in infantum educatione remis velisque eo deproperandum est, ut totum nervorum systema in ordinato talique semper statu conservetur, quali ad salutares ideas in actum deducendas mens indiget. Eaque corporis cura tanto maioris pretii est, quanto certius constat, in toto hoc universo pulcherrimis harmoniis plena omnia esse: nec sine eximia aliqua harmonia bonum quidquam, aut amoenum, aut utile, aut honestum iure meritoque dici posse. Veluti virtus igitur sine corporis et rectae rationis consensu inconcussa diu subsistere nequit: ita consensus, grata quaedam harmonia, quam PYTHAGORAS suo more musicam vocasset, corpus inter et animam statuatur. Huius harmoniae in prima infantia spretae difficilem postea perfectionem, quotquot probi unquam sapientesque fuere haud dubie conquesti sunt: ad unum omnes experti, bonae mentis vel optimam rationem rebellibus corporis motibus rassisime aequiparari posse.

Proinde et scitissime in toto hoc negotio corporis seu carnis infirmitatem sapientissimus SERVATOR causatur. Namque discipuli vigilare iussi, quantumvis eorum anima in obendientiae consensum corpus quoque suum trahere allaboraret, ponderosum tamen nimis illud deprehendebant, quam ut non somni illecebris totum succumberet, sola scilicet ratione illud recturi, quod non nisi vehementioribus tristitiae, metus, amoris, misericordiae affectibus regi poterat.Unde et sacras illis preces paulo ante commendaverat; id est meditationem affectibus plenam sanctissimis. Ex illis, quae huc usque diligenter explicui, sine dubio apparet, in infantum educatione, quocunque demum modo illa instituatur, eo semper respiciendum esse 1.) ut instinctum naturalem seu corporeum minuamus per animi affectus in tempore excitandos, metum praesertim, gaudium, indignationem, laudisque desiderium, 2.) illique, quantum fieri potest, velificemur per obiectorum laborumque nunc severiorum, nunc gratiorum varietatem; prudentissimo cavendo, ne unquam vere vacui sint, ne tum quidem, quum vel maxime vacui sibi esse videntur. 3.) instinctui autem rationali satisfiat per exercitiorum utilitatem omniumque rerum, quibus opus est, distinctam cognitionem debitumque earum nexum.

Prudenter quidem, verum et diligenter omnes, non quidam, industriae nervi in illis intendi debent. Et per hanc porro tentaminum nunc ad corporis agilitatem, nunc ad animae perfectionem spectantium varietatem, dici non potest, quantum simul eorum sanitari consulitur, uti harum rerum gnari vel sine me monitore probe capiunt. Quare illi, qui sollicitam talem liberorum suorum institutionem negligentes debilem saepe eorum valetudinem causantur, toto coelo errare mihi videntur.Ut iam non dicam, sanitas hominum sive firma si, sive tenera, probos omnes esse debere. Sola prospera valetudo hominem non beatum, nec sola debilior valetudo infelicem eum reddit. Et ego quidem, si optio daretur, liberos mallem debiles et obedientes, quam immorigeros et robustos: quandoquidem obedientia unica illa virtus est, cuius capaces infantes sunt. Verum enim vero non tali solatio vel accuratisima eductio indiget. Ut probi infantes evadant, ab omnibus malis actionibus omnibusque corruptissime seculi funestis obiectis sedulo arceantur. Ut ad veram sapientiam perveniant, multarum rerum scite inter se connexarum distinctis notionibus imbuantur. Ut ne animo denique et corpore aegri fiant, ad alia aliaque obiecta recto ordine constituenda omnia saepe admoveantur; manuducendi simul ad varia corporis exercitia; sic tamen, ut nunquam illis frena temere et penitus laxentur. Risum, me hercle! ne quid gravius dicam, merentur quicunque pueris mandata solum dant, aut illos magna cum eloquentia solum docent, quid facere oporteat. Imo vero illi nunc blanda, nunc severiore vi cogi debent, ut quae facienda sunt, actu et semper faciant; suae libertati, qua abuti tantum norunt, nunquam omnino traditi. Adsuescere, innutriri benefactis debent. Perversam eorum naturam continua, sed opposita, consuetudine, quae altera nempe natura recte vocatur, corrigant parentes. Quoties equorum magistros tanta cum industria in horum animalium institutione desudare video, toties ego humanum fortem insigniter doleo. Illi vero quantam non molestiam devorare, quantasque difficultates et ingenio, et arte, et labore superare opus habent? Superant nihilominus et ex indomita inutilique fera morigerum utilissimumque equum formant, Namque illi non solum verbis omnem rem conficere tentant, sed cata manu equum suum ducunt, cogunt, corrigunt, blandiuntur, puniunt. Anticyram profecto navigare illum hortulanum iuberemus, qui arborem educaturus ratiociniis coram illa instituendis inutilem temporis iacturm faceret. Is sane nisi arborem mali moris firmiori sulcro adstrictam recte adsurgere cogat, curva illa sine dubio adscendet. At iuxta cum arboribus equos recte rationis capaces esse, negabis. Ego vero et liberos nostros capaces esse rectae rationis, rotunde nego. Quum is quippe nondum rationis capax merito censendus sit, qui, quid agere oporteat, solum intelligit: sed is unice, qui ope earum virium, quas recta ratio illi sufficit, instinctum corpors vincere potis est. Atqui hoc infantes nostri non posunt, etenim neque eorum etiam id efficere possunt parentes. Prospiciendum igitur est, ne ab unica virtutis regula, quae in omnium facultatum harmonica perfectione consistit, vel transversum unguem discedant: intra bonae educationis gyrum semper continendi. Veluti is enim, qui lapidem iacit, etsi mittendi potestatem habeat, non habet tamen, eum pro lubitu retinendi: ita pueri, qui in angusto virtutis tramite minore opera servari possunt, ubi semel ab improbis desideriis in praeceps dati sunt, non sine magno labore e lapsu suo revocantur.

Illa namque, quae ex hoc errore in nervoso systemate enascitur, mortuum insignis varietas tantam animo suavitatem addit, ut pueri, divitissime illius memores non possint non et inposterum eam ardentissime expetere. Dulce illud errorum venenum quamprimum vel extremis modo digitis semel tractaverint, vitium quantocius trahunt difficiliorque redditur educatio, eo difficilior, quo saepius peccatur. Dum e contrario tanto difficiliora scelera omnia effeciuntur, quanto longius pueri nostri ab illis removentur: usque dum cum reliquo corpore totum totum pariter nervosum systma in salutari motuum genere firmatum satis fuerit. Nam non soli improbo homini factu difficilis virtus est; sed probo etiam homini factu difficilia scelera sint, oportet. Probus nimirum ille demum vocari meretur, qui virtuti adsuetus est, quique cum quadam facilitate, ut supra innuebam, eius mandatis obtemperat. Facile aurem nobis nihil est, praeterquam quod cum natura nostra convenit. Atqui evidenter demonstravi, ex natura nostra esse, quod ad continuas mutationes proni non in uno eodemque statu, proinde nec in uno illo virtutis tramite consistere diu queamus: illo instinctu rectae rationi tantum non semper renitente. Quem igitur instinctum hoc respectu malum vocare licet, quemque alii forsitan corruptam naturam appellare mallent. Quamobrem ut totus homo bonus efficiatur, aliam naturam adsciscere oportet.

Naturam vero non ratio, sed consuetudo, quae altera natura hinc recte dicitur, compensat. Ex consuetudine ergo naturam adeo novam comparare fas est, priorique naturae seu naturali instinctui adeo oppositam, ut postremo totus homo novus appareat. Quod opus quo maturius inchoatur, eo minore illud labore constabit. Quid de illis ergo statues, qui, dum cerei adhuc et flexibiles infantes sunt, ad bonae rationis normam eorum conamina non dirigunt; sed funestis et moribus et cupiditatibus adsuescere illos, sinunt? inani hac spe se lactantes, quamprimum ad maiorem aetatem pervnerint, fore tum eos aptiores ad virtutem, ad quam nunquam recte instituti sunt, quamque nunquam acquirent; prouti nec eorum parentes eam unquam degustavere.

Videlicet et horticultores nostri satius agerent, si arborem curvam adolescere prudenter sinerent, ob eam nimirum, si Diis placet, egregiam causam, ut dein tano facilius recta se duci pateretur. Systema nervosum, cuius radix cerebrum, est talis arbor, quae sollicite educari debet, priusquam per aetatem obrigescat. Erunt procul dubio, qui laboriosum valde multarumque molestiarum hoc negotium esse, existimaturi sunt. Fac autem, educationem infantum rem adeo esse difficilem, ut prima fronte videtur. Quid hoc? difficilia omnia, quaecunque pulchra, honorifica, utilia sunt. Immo ipsa etiam scelera non semper sine magno labore perpatrantur. Veruntamen errant quotquot omnium difficillimam infantum institutionem esse, putant.

Novi ego rem longe adhuc difficiliorum, neque minus tamen necessariam: adulti nempe hominis institutionem. Itaque ut opus minus difficile evitetur, num ad opus infinitis modis difficilius confugiendum est? Sed cordato homini, ut verum fatear, facilis est infantum educatio, modo non interrumpatur. Neque haec continuatio difficilis videri postest, nisi voluptario patri et effoeminato, qui in utramque aurem secure dormire, vitam esse beatissimam credit, probe ignarus, nullam prorsus sine virtute voluptatem veram esse in homine utcunque Christiano, diuque consistere posse. Cogita igitur, obsecro te, quantum temporis et diligentiae homines saepe abiectissimis animalibus suis formandis impendant. Memini galli gallinacei, namque duorum horum exemplorum commemoratione nuper adhuc pigrum quendam patrem excitavi, qui tanta cum cura edoctus erat, ut incredibilia perficeret.

Porrigebat illius herus, Anglus, cuivis spectatorum, qui frequentes aderant, singulos baculos, quos successive in gallum, qui viginti circiter passibus distabat, eo sine coniicerent, ut si possent ferirent, eumque interficerent, Quid fit? Plus quam triginta vicibus idem periculum frustra fiebat. Frustra, inquam. Namque miserum hoc animalculum, erat enim exiguum, nunc nonnihil subsiliendo, nunc paululum se incurvando, nunc parum retrogradiendo, nunc ad alterutrum latus paulisper cedendo tam scite discrimen omne evitare norat, ut sedula illa tot spectatorum industria efficeret penitus nihil. Alias canem vidi artes non minores callentem. Qui illum instituerat, homo Gallus singulas alphabeti literas totidem chartis lusoriis inscriptas consueto ordine in terra disponebat. Qualibet autem litera bis, ideoque pro quavis litera binae chartulae aderant. Interrogabat spectatores de nomine aliquo, quo accepto, literas eius omnes clara voce cani repetebat. Vidisses, canem quarere literas, earumque quamlibet sine confusione inventam ex serie reliquarum ore protudere. Quum exempli loco Constantini nomen a quodam propositum esset, in quo nempe litera n ter occurrit, quae bis modo in dicto alphabeto adhibita erat, quantocius canis literas novem priores monstrat: ad tertium n quum perventum esset, primo illi nonnihil aqua haerere, sed paulo post is literam n priore loco usurpatam in locum tertii n eligere.

Quod si nunc eandem indesessam operam infantum educationi impenderemus, quam horum aliorumque animalium utcunque ferorum institutione maiore certe cum molestia impendi videmus; nonne noxius hominum naturalis instinctus aeque feliciter et plenius corrigeretur, quam naturalem animalium crudelissimum saepe instinctum mitigari videmus? Quis negare ausit, humanum genus malum vocari debere, non obstantibus paucis quibusdam mali genii? et quis porro dubitabit, similiter hominum ad minimum Christianorum genus melius futurum esse, si diligentius infantes educarentur? Itaque donec equis tam docte efformatis, donec canibus nostris venaticis tanta promititudine imbutis, simiarumque artibus cantuque et loquela avium gaudemus, et quidni illis gauderemus? pudeat nos, neglectae infantum institutionis! Ad exercitia omnia, quae utiliter capere possunt, haec animalia adaptantur. Nonne igitur ad omnes aeque virtutes liberos nostros manuduceremus?

Non ingenui profecto, non honesti hominis est, minorem illa, quam in equorum gratiam devoramus, difficultatem in humani generis emolumentum non patienter et laeto animo tolerare velle, in tantum aestimandam, in quantum probitas et mascula futurorum civium virtus intelligi possunt. En tibi brevem humanae naturae, qua moralem bonitatem spectat, historiam! Eam ex innumerabilibus experimentis per plures annos curate et prudenter captis deduxi et cum generali educationis omnis infantum adultorumque imagine hactenus coniunxi. Nonnulla paulo altius repetii, non quod in pauciores chartas amplissima quaeque scientia redigi nequeat; sed quomiam succincte illa dicere non oportet, quae nimis ample nosci non possunt.

Namque constare ex dictis velim, primo ad infantum educationem multo plura et maiora requiri, quam vulgo credi solet; eam itaque non exile quoddam (gr.Wort) esse, quod vilissimo cuique mortalium, ut toties nunc sit, credi debeat. Ergo secundo scholarum publicarum aliam faciem esse debere, neque eam sic temere et horis subsecivis, sed diligenter mutadam esse. Summa eorum, quae huc usque commentatus sum, haec est:

BONA EDUCATIO est perpetua infantum ad bonas actiones, per animi affectus excitandas et conservandas perque rationis dein auctum lumen perspiciendas, talis porprieque sic dicta manuductio, qua et malis actionibus nullum tempus et nulla licentia supersit, et consuetudo bene agendi vera enascatur. Quod in tota hac tractatione nomen animi affectuum generalissimo sensu adhibeam, pro omni desiderio vel aversatione et maiore et minore, et per se patere, puto. Bona ergo educatio illa est, quae ex infantibus bonos cives conficit. Quisnam autem bonus civis? Iste procul dubio, qui, quantum licet, nunquam male, semper bene agit; qui omnes, quas natura illi sufficit, facultates, vires omnes, nulla neglecta, bene, hoc est ad si ipsius perfectionem, igitur ad Dei etiam cultum et ad reipublicae in maioribus minoribusque societatibus promovendum usum advertit.

Facultates porro humanae viresque omnes ad tres classes redigi possunt. Superior classis intellectum complectitur, rationem, reflectionem, abstraktionem, voluntatem, ingenium et acumen. Huc omnes a recentioribus proprie sic dictae scientiae pertinent. Inferiori classis inferuntur sensus, imaginatio, memoria, fingendi ars, et omne animi affectuum genus. Quae vero ad solam hanc classem vulgo referuntur, ego ea, maioris usus et veritatis causa, ad utramque classem reducere mallem, poesin, musicam, sculpturam, picturam, una cum morum gravitate, comitate, gratia, iocis, celeritate in agendo, similibusque. Tertia denique classe continentur motus omnes corporis. Quo cursus, equitatio, lucta, aurigatio, venatio, natandi, saltandi, navigandi, armorumque artes pertinent, pluraque lusuum genera, et omnia denique sic dicta opificia. Quamobrem bona educatio ad omnes facultates, quarum nulla frustra nobis a Creatore data est, se extendere debet. Sed ordine hic peropus est et mensura.

Quoniam vero homo tum demum bonus fit, si mala eius natura in bonam mutatur per consuetudinem, uae sola scilicet nova seu altera natura dicitur: et quia porro virtutis quidem sedes anima, sed corpus animae sedes, huiusque consensu nunquam interrumpendo omnino opus est: eapropter attendi semper oportet ad palmarium hunc omnis bonae educationis canonem.: Mala nimirum hominis natura subigi non potest, nisi per continuas occupationes, quae a malefactis arceant, et per salutares animi affectus, qui boni verum amorem et verum mali odium suscitent et evehant. Namque abstractionis et distinctae notionis non capax est tenera infantum aetas. Omnia nunc in compendium redacturus, ad duo summa capita sic illa colligam, ut in duabus brevibus tabellis clare conspici possit, primo quomodo perfecta imfantum institutio domestica ordinanda sit; dein quid ad maiorem publicarum scholarum utilitatem requiratur: brevissimus in his futurus, quorum demonstratio in ipsa prologo habetur, illustraturus tamen breviter, quaecunque obscuriora videri possunt. Sequitur igitur



Consilium primum de educatione infantem domestica. recensere

Primae omnium, quae in infante usurpari possunt, facultates propemodum mere sunt corporae, famis, somnus, laetitia, plorandi membraque sua movendi facultas. His aliquamdiu exercitatis, emergunt sensim quaedam aliae facultates inferiores. Superiores facultates ultimo loco evolui incipiunt.

Ad hunc ergo ordinem tota educatio disponenda est, quam sequentibus aphorismis complecti tentabo:

I. Infans a primis incunabilis certo ordini adsuescat. Ideoque statis horis, non alio tempore, uberibus admoveatur,

II. Stato dormiat tempore.

III. Stato tempore molliori stragulo impositus ludat cum matre, vel nutrice, vel cum aliis, in eum nempe finem, ut se moveat et gaudeat. Namque non alia magis aetas ad gaudium facta est, quam infantilis illa.

IV. Stato tempore quiescat in sinu materno: sic matris amor accenditur. Hac lege nobiliores indigent.

V. Stato tempore aqua temperata, quae ergo non frigeat, nec, nisi primis saltem diebus, aliquantum tepeat, totus abluatur, et linteis sensim magis magisque fricetur. His modis praeterquam quod eius sanitas mirabiliter roboretur, nam neque nutrimenti abundatia, neque somnus longius protractus, sed utriusque non temere violandus ordo, et balnea, et frictiones, et ioci sanitatem promovent, ordini etiam, quod praecipuum est, et obedientiae adsuescit.

VI. Si vehementer plorat, inquiratur causa doloris non a nutrice, sed a medico. Haec causa tollenda. Id si,quod rarissimum, fieri nequit, ad evitandas hernias ligetur, et vena, si et hoc opus fuerit, tundatur et ploret. Id minus damnosus est, quam si fletum suctione moderetur nutrix, pessime ignorans, hoc in irato vel alliter afflicto corpusculo multo damnosius futurum esse, quam lacrimarum fluxum, ad pigram infantis naturam utiliter concutiendam saepe salutarem. Quanquam, ut dixi, eiulatus causa pleruinque tolli potest : modo non infantum curam omnem sub extraordinariis incommodis medici ad ineptias nutricis ablegassent.

VII. Paulatim maiori obedientiae et imperio in cupiditates accommodetur, monstrando saepius illi crepundia et blandas crustulas, quae cupienti per vices nunc dandae, nunc subtrahendae sunt.

VIII. Adsuescat musicae audiendae, sed moderatae et facili et breviori.

IX. Nunquam terror panicus illi incutiatur, semper damnosus, nunquam utilis, nisi in infantibus iam male educatis.

X. Cum omnibus, quae immoderatum timorem inferre solent, pedententim familiarior reddatur. Propterea canibus maioribus, esplosioni sclopetorum, aliorum, praeter parentes, increpationibus irataeque faciei, tenebris et solitudini, saepe exponatur.

XI. Perinde nausea, ingratissimo et tam parum utili affectui in tempore obviam eundum est. Quem in finem tractationi avium, aranearum, vermium, murium, ranarum, carnis crudae, ulceribus porro benignis, vulneribus, sanguini videndo adsuescat.

XII. Ni mater vel nutrix et corporis sani et bonae mentis sit, ablactandus est. Lac animale cum pane biscoto et, ubi ex usu est, cum aqua temperandum, ex voto nutrit et imprimis roborat. Lac vero muliebri animi pathematibus deterioribus infantem imbuit. Hoc modo infans nondum dimidiata verba tentans fere curandus.

XIII. Ad biennium praeter propter si accedat, loquelae ratio haberi debet.

XIV. Ab hoc tempore eo multo maxime anniti oportet, ut in omni manuductione et charitatis et decori summa ratio habeatur. Exulent ergo violenti omnes et truces agendi modi, qui in tyrannos, in bruta animalia, non in hominem, omniumque minime in christianum quadrant. Bona educatio non superbas animas, sed humanos homines reddere debet.

XV. Occupetur variis lusibus facilibus et ordinatis. Globulorum arbitraria iactatio, postea ludus conorum, talorum, quorum ope simul numerorum ideae formentur, aliique similes huic usui sunt.

XVI. Si male agat, paululum verberetur, sed rarius, nunc a patre, nunc a matre severis, at non iratis, ut regi se sentiat ab utroque. Fatalis enim error est, si ita agitur, ut patre leniorem sibi matrem esse credere possit ; vel contra : nam filiis utplurimum matres, patres magis filiabus indulgent.

XVII. Trienno superato ad sacras preces instituendus est.

XVIII. Legere discat, primum singulas alphabeti literas, tum integra vocabula ; quae vero non, ut vulgaris mos est, prius in literas et syllabas, postea rursus in integra vocabula componendas, dissecanda sunt. Hoc artificium und taediosum est, et permultas ambages progreditur. Per integrorum vocabulorum adspectionem citius infantem legendi artem discere, experientia probavit. Nec orthographia vulgari modo quidquam adiuvatur, quae sequentibus temporibus usu et monitis quibusdam doceri debet, hoc vero modo nullatenus promovetur ; testibus tot hominibus, qui vulgari ista methodod legere docti pessime tamen scribunt.

XIX. Utiles et ingeniosas sententiolas et versiculos hilatiotis numeri memoriae mandat.

XX. Cantui sensim adaptetur ; sed cantilenae licentiores evitentur nunc et in posterum cane peius et angue. Venena enim sunt fraudulento auro obducta. Ceterum canendi et per cantum varias animi propensiones significandi facultas quum inter hominis notas charakteristicas pertineat, ut alios eius vius taceam, tota negligi non debet.

XXI. Icones rerum biblicarum, moralium, physicarium, geographicarum, mythologicarum ad ductum ephori serio, suaviter, amice, prudenter narrantis perlustret.

XXII. Plura et maiora corporis exercitia tractes et ludat pro portione virium. Sed et haec et reliqua omnia debito ordine, mensura, tempore.

XXIII. Si aegrotat, curandus sedulo et amice, ut per propriam experientiam discat, non vere humaniorem misericordia esse virtutem ; sed a nemine praeter modum dolendus, ne effoeminatus reddatur et nimis tener.

XXIV. Nihil illi praecipiatur unquam, quod non confestim omnino perficiat. Obedientia enim infantis sanctissima lex esto. Ergo diligenter cavendum, ne iubeantur factu nimis difficilia.

XXV. Cum minatione parce agendum est. Ubi vero semel poena seu castigatio minaciter statuta est, quamprimum poena conditio adfuerit, sine mora infligere illam oportet. Nam minationis reddit longe difficillimam omnem institutionem reddit.

XXVI. Neminem, omnium minime parentes, decet infanti blandiri, oscula figere, aut alia, quam solius educationis ratione paternum amorem illi manifestare. Prouti magis et ultra quinquennium adolescit, exercitia augenda sunt.

XXVII. Eo nunc preasertim annitendum est, ut rerum suarum gerendarum, paternaeque voluntatis rationes salutares, quantum pote, perspicere incipiat.

XXVIII. Claro exemplo imprimis doceatur, DEUM et diligere et revereri, de cuius omnipraesentia, bonitate, sanctitate, iustitia saepius loquendum nunc distincte, nunc pulchre et magnifice et poetice.

XXIX. Lectio sacrea scripturae quotidiana sit, nec in tota dein vita unquam abroganda. Dici enim ignaris vix potest, quantum haec lectio iuvet, maxime tum, si cum clariore ratione fiat: egregium omnis vanitatis remedium.

XXX. Informetur ad artem scribendi literas minores seu vulgares. Nam ad maiores, multipici calami circumductu pingendas, maius brachii, tabulae quippe non imponendi, robur exigitur, quam quo infans utitur.

XXXI. Discat artem saltandi. Haec membris agilitatem firmitatemque, pectori vero et abdomini maius spatium et liberiorem mobilitatem conciliat, dignitatem denique incessui. Quater phthisin celerrime aduactam vidi ex pectoris et abdominis nimia incurvatione. Et per ineptos membrorum motus veram virtutem adiuvari, non puto.

XXXII. Musicae et pigendi arti operam det. Nam error hic crassus valde est, ad picturam et musicam non omnia apta esse ingenia. Ut quis in his artibus praecipue emineat, ad id naturali ingenio opus est. Ut vero quis sine errore illas callcat, diligentia tussicit et bona institutia.

XXXIII. Si vero ingenio musico pollet, ad unum aliquod instrumentum animum mature, hoc est, ad summum anna aetatis sexto advertat. Nam ad subtilissimos, quibus non minima excellentioris musicae pars absolvitur, digitorum labiorumque et linguae et gutturis motus prima omnium aptissima aetas est, ob fibras nimirum omnes ligamentaque omnia maxime tum mobilia flexiliaque in quamlibet formam. Praestantiores illi maioreque concentus, qui hodie symphoniarum, concertationum et solorum nomine vulgo veniunt, divina et innocua voluptate animum perfundunt, a nauseosa saepe stultitia humana penitus nos segregant, curarum omnium pulchre oblitos, et in aliud veluti orbium genus mirabiliter nos abcipiunt. Haec illis vix credibilia apparebunt, qui chordarum sermones non intelligunt: pauperes animae, magnaque humanae felicitatis parte orbatae: orbatae tota integri sensus, totius auditus voluptate. Non emin aliunde, nisi ex harmonia, ex musico sonorum ordine auris voluptatem haurit, haustamque animae adfundit. Quae reliqua omnia per auditum placent, non placent, quatenus audiuntur, sed quatenus ope aliarum sociarum idearum, ideoque per accidens, se animae commendant. Audias divinum CAROLUM nostrum, quoties defoecato animo buxeam tibiam ori admovet, et innumerabiles magnae mentis cogitationes primum suo halitui, porro ligneo huic tubo, tum atmosphaerae, dehinc auri et postremo auditorium animae instillat: audias, inquam, hoc, si audire, et audita sentire, et sensa intelligere didicistis: ni hoc, surdo narratur fabula.

XXXIV. Divino cultui toties, quoties ille celebratur, cum omni reverentia intersit, audita domi summatim repetiturus vel strictim iterum auditurus: et magnificare illa adsuescat, quae nostris temporibus communiter vilipenduntur.

XXXV. Veritatum christianarum et moralium solida cognitio promoaenda est, hoc est talis cognitio, quae 1) distinctis et plenis notionibus seu definitionibus, 2) legitimis et certis demonstrationibus, ad faciliorem captum omnimode illustrandis, constat.

XXXVI. Desiniendi hoc exercitium, nunquam negligendum, adaptetur quoque notionibus vulgarioribus ad communem vitam spectantibus. Nam hoc grande profecto malum est, quod logica doctrina, quae in se saltem theoretice exigui pretii est, unice ad scientia, et ad veritates modo universale, licet nec hoc saepe recte fiat, accommodatur, non vero ad notiones, quae quotidie occurrunt, queque potissimum vel utiles nobis sunt, vel noxiae. Ob hanc quidem causam utilissima ceteroquin haec ars pedantisini, quem vocant, recte accusatur.

XXXVII. Non modo nihil discat, sed et nihil alicuius momenti agat absque sui ipsius et rei agendae distincta, si haberi possit, vel ad minimum clara notione. Sic intellectus defectui et sentiendo et reparando adsuescit, et ab erroribus cavetur. Ex. gr. optat puerulus, vehi equo nobiliore, quem videt. Id quamprimum apparet, distincta illi notio formanda est equi nobilioris, artis equitandi et huius denique aetatis nondum satis robustae ad eiusmodi exercitium cum equo, indoctum equitem non diu Iaturo. Sic Logica practica redditur, quae nihil allud est, quam ars notionum distinctarum beneque nexarum.

XXXVIII. Pergendum successive ad geographiam, historiam universalem patriamque, definitiones et theoremata potiora physica et figuras geometrarum et arithmeticam et philosophiam practicam.

XXXIX. Instituantur experimenta geometrica et physica optima et utlissima, si id fieri, hoc est, si instrumentorum apparatus haberi potest; quanquam et illo deficiente multa tamen alia locum habent ad physicam generalem, opticam, dioptricam etc. pertinentia.

XL. Saepe et statis diebus deambulet in agro nunquam solus, nunquam cum hominibus puerisque perversis, sed cum suo patre, cum ephoro, vel alio homine probo et docto, qui narrando docet, et historiae praecipue naturalis exempla ad oculum exhibet, quibus aliquam oryctologiae, infectologiae, ornothologiae, ichthiologiae, zoologiae et phytologiae cognitionem acquirat. Dolendi enim sunt, qui rerum naturae nullam cognitionem habent.

XLI. Et animi et utilitatis gratia veterum quoque numismatum variorumque praesertim antiquorum rituum, cognitio non penitus negligenda.

XLII. Manuducatur ad artem exprimendi imagines in cera, ad verniceam artem similesque, quae, quantum ex iliis ab homine ingenue ecucato sciri oportet, sine magna temporis iactura cognosci possunt. Ad hominem vere doctum multo maxime requiritur. 1) systematica, 2) multarum rerum cognitio. Scientiae omnes inter se et cum omnibus artibus incredibili modo cohaerent. Uni saltem totus incumbat, respiciendo tamen ad alias artes, ex quibus principem suam scientiam augere possit. Perinde se res cum quolibet alio vitae genere habet. Inopes illas animas vocare soleo, quae, praeter suam, in omni alia re peregrinae sunt. Et quantum vacui temporis summo cum taedio illis teritur? Unum enim opus totum hominem semper occupare nequit. Innumerabilium rerum cognitioni par ingenium humanum etiam vulgarissimum est, modo omnia debito ordine et statis temporibus tractentur.

XLIII. Quotidie aliquid memoriae mandat, sed nil, nisi et probe intellectum et, si fieri queat, etiam elegans dictu. Excellens memoria in omni negotio summi pretii rarius naturae, quam exercitationis donum est: licet contra vulgo, male et invita experientia, credatur.

XLIV. Peregrinas doctasque linguas usu discat, hoc est, loquendo, scribendo; et sub lectione ephorus, vel alius linguae magister verborum significatum illi oretenus indicet, breviter chartae mandandum. Quae enim ex integris bene intellectis sententiis capiuntur vocabula, illa diutus animo inhaerent. Prouti magno SCALIGERO poenae genus videbatur, lexica conscribere; perinde et lexika iterum iterumque cuoluere, non multo minus infanti malum recte censetur. Praeceptorum contrarius mos est, qui, ut minori suae industriae parcant, difficilioribus laboribus gravare adolescentes solent.

XLV. Per occasionem lingua periodorumque et numerorum leges illi indicentur, quibus intelligendis ut aures eius adsuescant, numerosae tales periodi clara voce praelegantur et ab illo similiter repetantur. Graeca, latina, italica et gallica linguae omnium maxime numerosus suos perfecere et haec praesertim dote linguas alias longe post se relinquunt. Et belgica lingua hactenus multo, quam germanica nostra, numerosior est.

XLVI. Ipsum vero grammaticum studium differatur, donec aliquam linguae facilitatem sibi acquisiverit. Uti enim lectio et imitatio polire linguam, ita grammatica ordinare eam debet, docere non potest.

XLVII. Praecipue inter prandendum et coenandum bonis et hilarioribus et modestis et comibus et elegantioribus et masculis et fortibus moribus adsuescat. Non enim alias hominem ingenuum et urbanum ab inculto facilius distiugnimus, quam quando cibo assidemus. Nec saepius, quam illo tempore, pueri ( ?) modis errant. Unde veneri PATER meus mensam ut novam quondam ethicam sebolam pluribus dissertationibus commendavit, quae aliquot abhinc annis Novellis Duisburgensibus insertae( ?) sunt.

XLVIII. Publicas, ut vocant, novellas tum per occasionem praelegat ; saepe integra carmina, quae memoria tenet, aut alia etiam elegantiore dictione elaborata recitet, ut et ad ingenuam libertatem perveniat, et eleganter eloquendi artem, quam paucissimi mortalium callent, a prima quippe iuventute spretam, acquirat. Haec pulchre eloquendi facultas miro modo hominem commendat. Non paucos novi, qui non alio magis nomine, quam hoc dono, vulgo placent.

XLIX. Singulis hebdomadibus ad minimum semel instituantur colloquia artificialia; id est, integri dialogi, vel integrae scenae aliquot aut iucundae aut graves, at omnes honestae ex comicis tragicisque scriptoribus memoriae mandatae praesenti qualicunque amicorum et parentum agnatorumque coronae a pluribus, si haberi possunt, adolescentulis proponantur; quorum copia, si non datur, personae tum aliquae ephoro, patri etc. demandandae sunt.

L. Quotidie habeantur colloquia familiaria et liberiora, quibus occasio ille detur, proprias vires periclitandi. Ergo quae didicit, incipiat distincte narrare et cum gratia; amice corrigendus, quoties erraverit. Sic sensiet, sua exercitia et parentibus curae cordique esse: qui sensu egregium ad diligentiam calcar est. Quum contra, si parentes omnia potius alia agant, contemtis puerilibus istis conaminibus, puerulus hoc modo veluti invitetur, sua exercitia primum visipendere, dein odio habere. Ut iam non latius dicam, multa excellentia et bene subacta ingenia esse, quibus omnis deest facultas, ea, quae optime didicere, distincte, multo minus eleganter cum aliis cummunicandi.

LI. Cum famulis et similis farinae hominibus familiare commercium illi non permittatur. Etenim hoc hominum genus, si non aliis modis, ad minimum plebeia cogitandi et loquendi ratione plurimum nocet.

LII. De nemine unquam male loquatur. Si quae aliorum malefacta commemoranda habeat, attendatur sedulo, ut id sine omni maledicendi pruritu fiat. Propter aliorum malefacta aut errores in sinu suo gaudere, diabolicum quid est.

LIII. Adsuescat homines omnes, quantum fieri potest, benevolentia et amore, eorumque saltem vitia odio prosequi. Nam infelix ille est, qui multos homines odio habet, felicior ille, qui plures amat. Ut ametur, amabilis sit.

LIV. Quotidie quaedam, quae audivit legitque aut ipse cogitavit forte, consribat. Hoc exercitium triplicis usus est. Primo enim discet, cogitationes suas scite chartis mandare, quod multi experti viri ignorant. Dein magis attendet ad idearum et sermonis eligantias, inter legendum sic demum, non aliter facile notabiles. Postremo etiam ipse meditari incipiet. Solida enim fere omnis meditatio non modo primum ortum scripturae debet, sed et semper inter scribendum vires acquirit. Sunt praeterea tria haec, intellectus, sermo, scriptio manifestissimae, quae animam nostram a brutis distinguunt, notae characteristicae. ergo et vere et eleganter et cogitet et loquatur et scribat.

LV. Adhibeatur operationibus chirurgicis videndis, ut mollities animi infringantur. Namque misericordia, quae soli sensuum teneritudini debetur, non virtus, sed mentis debilitas est, quae nunquam prodest, nocet saepe.

LVI. Cum foeminis non sine teste loquatur, nisi cum probis, quibus non omnis terra aeque abundat.

LVII. Si aliquando pigritia ingruit, quod per gratam laborum varietatem, debitamque sanitatis curam raro fiet, stimuletur vituperio, laude, aemulatione, lusu, indignatione, remunerationibus prudenter decernendis.

LVIII. Si poenam meretur, quod saepe fieri nequit, iubeatur, ut nihil discere audeat, cogaturque omnino otiosus inane et taediosum tempus in angulo terere. Non absurdius poenae genus, quam quod in augenda diligentia consistit. Sic vel invitus puer cogitur, ideam alicuius malo cum diligentiae idea coniungere. Omne humanum genus regitur opinionibus.

LIX. Sie haec poena non profuerit, plectatur ieiunio, denique ignominia; quae non, nisi extrema fere necessitate urgente, usui esse debet, quum ceteroquin ad cerae laudis gloriaeque studium excitandus semper sit. Frequentibus increpationibus tandem adsuescit, durior et impudicus redditur.

LX. Verberibus supersedendum est. Quod si autem et haec incassum inflicta sunt, mali moris puer ad militiam tum ablegetur, vel ad naves, aliave, quae patria religio fert, instituta, denique ad metallifodinas. Quanquam perverti tales pueri non nisis longe rarissimi esse possunt, nec nisi in prima infantia per parentum culpam perditi, aut a iusto maturiore manumissione per aliorum deteriora exempla seducti. Per aliam causam pravos homines ego non vidi: vidi tamen et examinavi bene multos.

LXI. In selectu ciborum pueritiae plus dandum, quam vulga fieri solet. Multi cibi puero nauseam commovent, qui nobis arrident, arrisuri et illi, ubi adoleverit. Quodsi veri ad nauseosum ferculum cogatur, nihil inde boni evenit et mali plurimum. Nausea, quae in solo corpore utplurimum residet, nec, nisi cum illius mutatione, mutatur, paterna certe auctoritate superari nequit, ideoque iuvenem ad indignationem, ad minimum tacitam, automatica quadam necessitate impellit, stomachoque certe nocet. Si vi superari deberet, tum tanta infligenda poena esset, cuius malum maius esset malo nauseae: quod impium profecto: vel superari deberet fame, qua vero cessante, plerumque etiam nausea redit.

LXII. Vestius decenter elegantis cum ratione sit curiosus: eius nimia cura vanitatem, nulla cynicum quid redolet.

LXIII. Immunditia omnis viperino sanguine cautius vitetur. Linteamina pura et corporis lavatio mirifice citissimeque hominis adsucti animum exhilarant.

LXIV. Tota stomachi regio a prima infantia in frigore sit bene tecta. Inepta illa antiqui germanici roboris affectatio stomachum primo, denique et totam corpus debilitat. Homines vero ex debili ventriculo macilenti urplurimum sunt voluptarii, vel melancholii et morosi.

LXV. Vitetur diaeta vinosa, aromatica et ultra dimidum carnibus constans, quae nervosum systema nimis mobile, succos vero nimis volatiles reddit et auget. Cerevisia tenvior bene confecta, vel aqua cum pane non infusa, sed cocta et vino acuta egregium est potulenti genus. Cruda aqua in hodiernos cibos non quadrat et animam foetentem facit.

LXVI. Abrogandi lecti ex plumis confecti, quoniam totius corporis teneritudinem ergo et animi mobilitatem promovent. Strata ex coctis equinis pilis 2 --- 3 ped. rhen. crassa omnium optima sunt.

LXVII. Hora vespertina decima, ad summum, eat cubitum. Somnus enim a media nocte incipiens nervosum systema iusto mobilius facit et ultimo debilitat. Inaequalis lucernarum lux visui earumque halitus in conclavi praesertim angustiori pectori nocet, et abstracta solitariaque meditatio nimis animum trahit et incredibile spirituum animalium dispendium facit.

LXVIII. Ab anno aetatis decimo septimo non dormiat ultra septem horas. Haec sanctissima lex esto, communi proverbio satis celebrata, sed maxime neglecta. Longior somnus voluptatem accendit et corpus aggravat.

LXIX. Tandem ad nobilissimam et in maxima huius terrarum orbis parte longe utilissimam equitande artem tum et ad armorum artem instituatur.

LXX. bis LXXII.(S.84) fehlt. (Hrsg.)

LXXIII. Puer ad altiora studia, vel ad aliud, cui destinatus est, vitae genus propius accedat, observandus adhuc semper, et ita semper occupandus, ut totus dies bonis actionibus consumatur; ut lassus somnum potius optet, quam frivolas, quas noscere incipit, voluptates.

LXXIV. Postremo itineribus opus est. Haec enim animum mirifice et utiliter recreant, pluribusque magis particularibus et practicis ideis muniunt, hucusque praecipue universalissimis imbutum, et ab omni denique hypochondriaca labe, qua quo melior quisque est, eo facilius trahitur, maxime immunem reddunt: et peregrinari etiam inops potest.

LXXV In omne urbe notatu digna attendat ad locum situm; ad aquarum solique, ergo et ad aeris naturam; ad urbis originem praecipuasque periodos et notatu digniora fata; ad sacra; ad politicam; ad scholarum indolem; ad homines in quocunque vitae genere excellentes; ad bibliothekas; ad rerum naturalium et artificalium collectiones; ad anatomica experimentia, nam nimis plebeium est, se penitus ignorare; ad opificia; ad manufacturas; ut vocant, et fabricas; ad vitam incolarum domesticam; ad eorum quum ingenium, tum externam formam; ad publicos ritus; ad urbis magnitudinem; ad aedificiorum normam et intrnum ornatum; ad curam pecudem; ad hortorum et agri culturam etc. Conciliet sibi amicos et fautores ad futuram commercium literarium. Haec in quovis loco observet, et in tabulas sine mora redigat. Sic demum cum utilitate peregrinamur.

LXXVI. Redux factus mature muneri, seu mercaturae, seu arti, seu opificio adhibeatur. Sibi soli nemo vivat. Puer enim esse desinit quotusquisque, et tum demum desinit, quamprimum virilia tractare cogitur.

LXXVII. Quo facto, sine damnosa mora se ad matrimonium accingat. Nam satius est, per iuniores parentes nullis voluptatibus infractos genus humanum propagari, quam si maiorem aetatem variis saepe impuritatibus licenter inquinatam et debilitatem, in longum futurae progeniei damnum, male curiosi divitiarumve nimis avari expectare velimus. Ad matrimonium, quocunque demum modo illud spectetur, omnium optimi sunt homines iuniores, sed bene educati, ergo et sanioris consilii capaces.

LXXVIII. Ad hominem hoc modo a prima infantia instituendum vel patre opus est, vel ephoro prudente et industrio reliquisque donis vel iam exornato, vel illis saltem operam navante. Discat ipse inter docendum; quo quidem modo se formantes ephori plane egregii iique plures mihi innotuerunt.

LXXIX. Quibus haec ratio displicet ampliorque res domi est, illi mature hominem iuvenem sibi eligant pauperem, nec tamen plebeium illique, quibus disciplinis operam det, docturus eas dein, iniungant. Harum gratia tres quatorque annis, sumtibus ditiorum illorum parentum in academiis degat.

LXXX. Ephorus semel in domum receptus cum dignitate habendus est, familiae totius non famulus, sed vel maxime amicus, ceterum omnino ita curandus, ut ipse omnium aliarum curarum, praeter unicam illam educationis curam, vacuus hilariorisque animi esse possit; secus ac hodiernus multorum nobilium et divitum mos est, qui salarium summum coquo, minus rhedario seu aurigae, minimum ephoro et pedissequis destinant.

LXXXI. Ergo ad domesticam institutionem vel praestantis ingenii parens, vel lautior res familiaris exigitur, ob plures ceteroquin causas optimam. Unde auctor cuiquam esse nollem, ut liberos suos scholarum periculosae utplurimum aleae tradat, quandoquidem omnem rem domi absolvere licet.

CONSILIUM ALTERUM DE PUBLICARUM SCHOLARUM INSTAURATIONE recensere

Longe maximus vero parentum numerus neque suis infantibus recte educandis, neque alendis egregiis ephoris, nam alii nihili sunt, par est. Itaque horum omnium innumerabilis progenies vel pessimae, quam in plerisque scholis invaluisse videmus, institutioni devovenda, vel maior scholarum cura habenda est. Superiore aevo, quod a reformatis sacris recentius erat et a literis renatis, publicae adolescentibus scholae aptae erant. Quae utriusque aevi, istius et hodierni, ea quoque rerum scholasticarum insignis est disparitas. Magnus tum temporis scholasticis viris honos habebatur. Donis gaudebant arbitrariis eximiis. Rerum omnium exigua erant pretia. Aedificia ex usu erant non adeo sumtuosa, utensilia pauca, vestitus simpex, mensa sobria, militaris ordo pacis temporibus fere nullus, redituum nulla ars, finances vocant, mercatura paucioribus obiectis et hominibus constans, nec adeo honorata et a princibus viris fora. Adolescentes ad unum omnes, nec proletariis exceptis, publicas scholas, frequentabant, ad supremam classem usque,ergo diu, commorantes. Ob has causas quum munera scholastica honorifica et utilia essent, nobilissimi et genere et dignitatibus viri se illis consecrabant. Secus nunc haec omnia se habent, Discipuloram longe minor numerus est. Namque florentissimus militaris ordo immensam et nobiliam et capite censorum vim absorbet. Et nobiles quidem adolescentuli nulli ad publicas scholas mittuntur. Sed posteaquam ad annum circiter decimum sextum ab ephoris, vilis plerumque pretii, in aedibus paternis utcunque instituti sunt, Marti se tradunt.

Quae nunc ubivis terrarum magnis moliminibus promoventur, pannorum, linteaminum, serici, holoserici, vasorum porcellaneorum, saponis, sacchari, mineralium sexcentarumque aliarum rerum utilium iucundarumque fabricae, quaeque ex his oriuntur commercia, olim vilipensa, quot non mortales, eosque lautius sustentant, quam literarum disciplinae? Nec exiguus eorum numerus est, qui ad cameralia munia, ut alias vocantur, adhibentur talia, quae nullis literis indigere, vulgo, licet male, creduntur. Hi fere omnes publicis scholis, saltem classibus superioribus, et una cum illis magna olim emolumenta docentibus subducuntur. Infimae sortis plures adhuc senes novi, latimarum literarum qualicunque cognitione tinctos. Qui vero nunc pueri ad manuarias artes conformantur, in gymnasiis son apparent. Et id recte quidem. Aucta interim sunt rerum omnium pretia, eaque nonnullarum ultra dimidum, nec tantum earum, quae ad vitae iucundtatem, docentibus omnium minime invidendam, spectant; sed earum quoque, quibus carere nemo eorum potest. Dona extraordinaria, prasertim in locis a rerum abundantia remotis, vel nulla sunt, vel pretii tamen nullius. Hinc tantum non ubique docentium paupertas, ex paupertate contemtus, ex contemtu socordia. Inde fit, ut in plerisque urbibus non nisi ineptissimi mortalium ad hoc vitae genus animum advertant. Quantum ergo boni ab eiusmodi hominibus vel exigi potest vel optari? Ex paucis his, nam plura sciens silentii peplo involvo, hoc duntaxat, concludi volo, publicis scholis mederi neminem posse, nisi meliores illis praeceptores praefigantur, non petendi, ut saepe sit, ex abiecta plebe, nobilioris omnis laudis ignara, sed ex meliore hominu genere; ideoque honoribus et annuis salariis maioribus invitandi. Ad verum eiusmodi doctorem requiritur praeter probitatem, prudentiam et eruditionem utilem, quae rarissima in hodiernis scholis est, animus hilaris, ingenium alacre, decora auctoritas, labor indefessus. Sed homo et egenus et contemtus, non video, qumodo omnibus his numeris perfectus elle possit, nisi portenta sperare lubeat. Duobus tantum modis malo huic medicinam adferre licet. In illis locis, quae multi divites tenent, augenda sunt hominum scholasticorum salaria. Idque vel aliis, qui magis placebunt, modis, vel arbitraiis et annuis cordatorum symbolis ex facili obtineri potest. Quum enim in unico, eoque satis sumptuosa, convivio centum pluresve aurei lusoriarum chartarum sorti exponantur, quidni annua eiusmodi convivia publicis scholis ad meliorum conditionem perducendis institueremus? Alias vero, ubi divitiarum minor vis est, numerus scholarum seu classium, nostro tempore sine dubio superfluus, ad pauceriores redigatur. Romani, florente republica, in sex classes populum omnem dividebant, quamquam nonnulls sextae classis commemoratio non arrideat, ultimam quippe hominum faecem complectentis. Ad hanc normam maiores nostri adolescentulos suos ordinari volebant, ingenio suo, Romanarum potius antiquitatum, quam verae utilitatis curioso, sic abutentes. At cum tota rerum facie mutata mutandus quoque hic mos est. Igitur loco sex vel quinque inopum publicorum doctorum duo modo constituantur, tribus vel quatuor vacuis salariis reliquis ex aequo iuvandi; qui vel sic quidem domestics suas rationes curate subducere coguntur. Quare et augendum semestre, quodd a discipulis ditioribus exigitur, honorarium. Namque egenorum parentum filii ad studia literarum, nisi excelentissimis ingeniis praediti sint, non sine damno reipublicae admoventur, quam plebeia sua imprudentia toties conturbarunt. Simul illis annumerentur annui reditus, qui in multis urbibus ad munia usurpantur vel nullius momenti, vel cum aliis muneribus apte coniugenda. Et in huiusmodi urbibus scholarum quoque vernacularum aliam rationem esse, oportet. Sint latinorum paedagogiorum veluti seminaria, in quibus pueruli latinam linguam legere et scribere discant. In vernaculis his scholis, si ita ex usu esse videatur, pueri adultiores et pauperiores ea, quae didicere, simul doceant iunores, si numerus discipulorum iusto mior sit. Illi vero et docendo discent. Ubivis autem locorum maior scholasticis laboribus honor habendus est; maiorvel sua sponte futurus, si reditus augeantur. Ex inopia enim tantum non semper contemtus, perinde uti ex contemtu inopia. Ceterum qua ratione in publicis scholis instituendi adolescentuli sint, actum agere, si id singulatim hoc loco recenserem. De charta enim in papyrum conficienda essent, quae a praeclaris in opere viris, realitum, ut vocantur, scholarum auctoribus satis superque evicta et egregies experimentis demonstrata sunt, ad cuiusvis loci populique genium haud ex difficile attemperand a. Atque haec quidem de ea infantum institutione, qua ad veram felicitatem et virtutem adduci possunt, dicenda habui: de curanda eorum sanitate per aliam occasionem acturus.