Migne Patrologia Latina Tomus 40
AugHip.DeOpMo 40 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
De opere monachorum
Aurelii episcopi Carthaginensis impulsu Augustinus monachorum causam qui se suis manibus transigebant, defendit adversus alios ejusdem professionis nonnullos, qui ex oblationibus religiosorum sic volebant vivere, ut nihil operantes, se potius evangelica praecepta de victu et vestitu non curando implere jactarent. Ac primum, demonstrat apostolum Paulum dedisse servis Dei praeceptum et exemplum faciendi operis corporalis, quo victum et vestitum sibi procurarent. Deinde, ostendit evangelica illa praecepta, unde suam monachi illi, non solum desidiam, sed etiam arrogantiam fovebant, apostolico praecepto et exemplo non esse contraria Ad extremum, crinitos monachos reprehendit, atque ut ne comam contra praeceptum apostolicum nutrire pergant, obsecrat et exhortatur.
CAPUT PRIMUM. 1. Ad scribendum hoc opus impulsus est ab Aurelio. Monachorum qui operari nolunt, opinio de sensu Apostoli jubentis operari. Opponunt Evangelii praeceptum de non curando corporali victu. Apostoli praeceptum de opere spirituali accipi volunt. Arbitrantur se non operantes obedire Apostolo et Evangelio. Jussioni tuae, sancte frater Aureli, tanto devotius obtemperare me oportuit, quanto magis mihi quis ex te jusserit, claruit. Dominus enim noster Jesus Christus habitans in interiori tuo, tibique sollicitudinem paternae et fraternae charitatis inspirans, utrum filiis et fratribus nostris monachis, qui beato Paulo apostolo obedire negligunt dicenti, Qui non vult operari, non manducet (II Thess. III, 10), permittenda sit ista licentia, voluntatem ac linguam tuam assumens in opus suum, imperavit mihi ex te, ut hinc ad te aliquid scriberem. Adsit itaque ipse etiam mihi, quo ita paream, ut ei me parere ex ejus munere ipsa utilitate fructuosi laboris intelligam. 2. Primum ergo videndum quid dicant illius professionis homines qui operari nolunt: deinde, si eos non recte sentire invenerimus, ad eorum correctionem quid dicendum. Non, inquiunt, de hoc opere corporali, in quo vel agricolae vel opifices laborant, praecepit Apostolus, cum diceret, Qui non vult operari, non manducet. Neque enim Evangelio posset esse contrarius, ubi ait ipse Dominus: Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum? Conspicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea; et Pater vester coelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri, quomodo crescunt: non laborant, neque nent; dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit; quanto magis vos modicae fidei? Nolite ergo solliciti esse, dicentes, Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? haec enim omnia gentes inquirunt. Scit autem Pater vester quia his omnibus indigetis. Quaerite autem primum regnum Dei et justitiam ejus, et omnia haec apponentur vobis. Nolite ergo solliciti esse in crastinum: crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi. Sufficit diei malitia sua (Matth. VI, 25-34). Ecce, inquiunt, ubi nos Dominus jubet de victu et tegumento nostro esse securos: quomodo ergo Apostolus sentire adversus Dominum posset, ut nos praeciperet ita esse debere sollicitos quid manducemus et quid bibamus et quo operiamur, ut nos etiam opificum artibus, curis, laboribus oneraret? Quapropter in eo quod ait, Qui non vult operari, non manducet; opera spiritualia, inquiunt, debemus accipere: de quibus alio loco dicit, Unicuique sicut Dominus dedit: ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit; et paulo post, Unusquisque suam mercedem accipiet secundum suum laborem. Dei enim sumus cooperarii; Dei agricultura, Dei aedificatio estis: secundum gratiam quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui (I Cor. III, 5-10) Sicut ergo Apostolus operatur plantando, rigando, aedificando, et fundamentum ponendo; ita qui non vult operari, non manducet. Quid enim prodest manducando spiritualiter pasci verbo Dei, si non inde operatur aliorum aedificationem? Sicut illi pigro servo quid profuit accipere talentum, et abscondere, nec operari lucra dominica? An ut ei auferretur in fine, et ipse in exteriores tenebras mitteretur (Matth. XXV, 24 30)? Sic, inquiunt, et nos facimus: legimus cum fratribus, qui ad nos ab aestu saeculi veniunt fatigati, ut apud nos in verbo Dei, et in orationibus, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus requiescant. Alloquimur eos, consolamur, exhortamur, aedificantes in eis, si quid eorum vitae pro suo gradu deesse perspicimus. Talia opera si non faceremus, periculose a Domino alimenta ipsa spiritualia sumeremus. Hoc enim dixit Apostolus, Qui non vult operari, non manducet. Ita se isti arbitrantur apostolicae et evangelicae obtemperare sententiae, cum et Evangelium credunt de non curanda corporali et temporali vitae hujus indigentia praecepisse, et Apostolum de cibo et opere spirituali dixisse, Qui non vult operari, non manducet.
CAPUT II. 3. Refelluntur, quia ut sensum Evangelii ex aliis et aliis verbis Domini habent, ita locum Apostoli ex aliis ejus dictis intelligendum esse non attendunt. Nec attendunt quia si alius diceret, Dominum quidem in parabolis et in similitudinibus loquentem de victu et tegumento spirituali monuisse, ut non inde sint solliciti servi ejus (sicut dicit, Cum vos attraxerint ad judicia, nolite cogitare quid loquamini. Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis [Matth. X, 19 et 20]. Sermo quippe sapientiae spiritualis est, de quo illos noluit cogitare, promittens quod eis nihil inde sollicitis praestaretur;) Apostolum autem jam more apostolico apertius disserentem, et magis proprie quam figurate loquentem, sicut multa ac pene omnia sese habent in Epistolis apostolicis, proprie de opere corporali ciboque dixisse, Qui non vult operari, non manducet: redderetur illis dubia sententia eorum, nisi caetera dominica verba considerantes, invenirent aliquid unde probarent eum de victu et vestitu corporali non curando locutum fuisse, cum diceret, Nolite solliciti esse quid manducetis, et quid bibatis, et quo vestiamini; velut si animo adverterent quod ait, Haec enim omnia Gentes inquirunt: ibi enim ostendit de ipsis corporalibus et temporalibus se dixisse. Ita ergo, si hoc solum de hac re dixisset Apostolus, Qui non vult operari, non manducet; possent haec verba in aliam traduci sententiam: cum vero multis aliis locis Epistolarum suarum, quid hinc sentiat, apertissime doceat; superfluo conantur, et sibi et caeteris caliginem obducere, ut quod utiliter illa charitas monet non solum facere nolint, sed nec intelligere ipsi, aut ab aliis intelligi velint, non timentes quod scriptum est, Noluit intelligere ut bene ageret (Psal. XXXV, 4).
CAPUT III. 4. Pauli praeceptum de corporali opere esse probatur ex circumstantia lectionis. Exemplo suo Paulus docuit quid praeceperit. Prius ergo demonstrare debemus beatum apostolum Paulum opera corporalia servos Dei operari voluisse, quae finem haberent magnam spiritualem mercedem, ad hoc ut ipso victu et tegumento a nullo indigerent, sed manibus suis haec sibi procurarent: deinde ostendere evangelica illa praecepta, de quibus nonnulli non solum pigritiam, sed etiam arrogantiam suam fovent, apostolico praecepto et exemplo non esse contraria. Videamus itaque unde ad hoc venerit Apostolus, ut diceret, Si quis non vult operari, non manducet; et quid deinde contexat, ut ex ipsa circumstantia lectionis appareat declarata sententia. Denuntiamus, inquit, vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre inquiete ambulante, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. Ipsi enim scitis quomodo oporteat imitari nos; quia non fuimus inquieti inter vos, neque panem ab aliquo gratis manducavimus, sed in labore et fatigatione die ac nocte operantes, ne quem vestrum gravaremus: non quia non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis, qua nos imitaremini. Nam et cum apud vos essemus, hoc vobis praecepiebamus, quoniam si quis non vult operari, non manducet. Audivimus enim quosdam inter vos ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. His autem qui ejusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes panem suum manducent (II Thess. III, 6-12). Quid ad haec dici potest, quandoquidem ne cuiquam postea liceret hoc pro voluntate, non pro charitate interpretari, exemplo suo docuit quid praeceperit? Illi enim tanquam Apostolo praedicatori Evangelii, militi Christi, plantatori vineae, pastori gregis constituerat Dominus ut de Evangelio viveret; et tamen ipse stipendium sibi debitum non exegit, ut se formam daret eis qui exigere indebita cupiebant: sicut ad Corinthios dicit, Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit? Ergo quod sibi debebatur, noluit accipere, ut exemplo ejus coercerentur, qui sibi non ita ordinatis in Ecclesia talia deberi arbitrabantur. Quid est enim quod ait: Neque panem gratis ab aliquo manducavimus, sed in labore et fatigatione die ac nocte operantes, ne quem vestrum gravaremus: non quia non habuerimus potestatem, sed ut nos formam daremus vobis, qua nos imitaremini? Audiant ergo quibus hoc praecepit, id est, qui non habent hanc potestatem quam ille habebat, ut tantummodo spiritualiter operantes manducent panem a corporali labore gratuitum: et quemadmodum dicit, Praecipimus et obsecramus in Christo, ut cum silentio operantes panem suum manducent, non disputent contra manifestissima verba Apostoli; quia et hoc pertinet ad silentium, cum quo debent operantes manducare panem suum.
CAPUT IV. 5. Pauli sententia ex aliis ejus Epistolis declarata. Enucleatius autem et diligentius adhuc ista verba considerarem atque tractarem, nisi haberem alia loca Epistolarum ejus multo manifestiora, quibus collatis et ista liquidius manifestantur, et si ista non essent, illa sufficerent. Ad Corinthios enim scribens de hac eadem re, ita dicit: Non sum liber? non sum apostolus? Nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? Nonne opus meum vos estis in Domino? Si aliis non sum apostolus, vobis verumtamen sum. Signaculum enim apostolatus mei vos estis in Domino. Mea defensio ad eos qui me interrogant haec est. Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et caeteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas (I Cor. IX, 1-7). Vide quemadmodum primum ostendat quid sibi liceat, et ideo liceat quia apostolus est. Inde enim coepit: Non sum liber? non sum apostolus? Et probat se apostolum esse, dicens: Nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? Nonne opus meum vos estis in Domino? Quo probato ostendit sibi licere quod caeteris Apostolis; id est, ut non operetur manibus suis, sed ex Evangelio vivat, sicut Dominus constituit, quod in consequentibus apertissime demonstravit: ad hoc enim et fideles mulieres habentes terrenam substantiam ibant cum eis, et ministrabant eis de substantia sua, ut nullius indigerent horum quae ad necessaria vitae hujus pertinent. Quod beatus Paulus licere quidem sibi demonstrat, sicut et caeteri Apostoli faciebant, sed ea potestate se uti noluisse postea commemorat. Hoc quidam non intelligentes, non sororem mulierem, cum ille diceret, Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi? sed uxorem interpretati sunt. Fefellit eos verbi graeci ambiguitas, quod et uxor et mulier eodem verbo graece dicitur. Quanquam hoc ita posuerit Apostolus, ut falli non debuerint: quia neque mulierem tantummodo ait, sed sororem mulierem; neque ducendi, sed circumducendi. Verumtamen alios interpretes non fefellit haec ambiguitas, et mulierem, non uxorem, interpretati sunt.
CAPUT V. 6. Apostolis permissum mulieres sibi ministrantes secum habere exemplo Christi. Quod quisquis putat non potuisse ab Apostolis fieri, ut cum eis sanctae conversationis mulieres circuirent, quacumque Evangelium praedicabant, ut eis de sua substantia ministrarent necessaria, Evangelium audiat, et cognoscat quemadmodum hoc ipsius Domini exemplo faciebant. Dominus enim noster more misericordiae suae infirmioribus compatiens, cum ei possent Angeli ministrare, et loculos habebat, quo mitteretur pecunia, quae conferebatur utique a bonis fidelibus eorum victui necessaria: quos loculos Judae commendavit, ut etiam fures si evitare non possemus, tolerare in Ecclesia disceremus. Ille enim ea quae mittebantur, sicut de illo scriptum est, auferebat (Joan. XII, 6). Et mulieres voluit ut se ad praeparanda et ministranda necessaria sequerentur, ostendens quid evangelistis et ministris Dei tanquam militibus, a plebibus Dei tanquam provincialibus deberetur; ut si quis eo quod sibi deberetur, uti nollet, sicut Paulus apostolus noluit, amplius impenderet Ecclesiae, non exigendo stipendium debitum, sed quotidianum victum de suis laboribus transigendo. Audierat enim stabularius, ad quem vulneratus ille perductus est: Si quid amplius erogaveris, in redeundo reddam tibi (Luc. X, 35). Amplius ergo erogabat apostolus Paulus, qui suis, ut ipse testatur, stipendiis militabat (I Cor. IX, 7-15, et II Cor. XI, 7). In Evangelio enim scriptum est: Deinceps et ipse iter faciebat per civitates et castella praedicans et evangelizans regnum Dei; et duodecim cum illo, et mulieres aliquae quae erant curatae a spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant, et Joanna uxor Chuzae procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae multae, quae ministrabant eis de facultatibus suis (Luc. VIII, 1-3). Hoc exemplum Domini imitabantur Apostoli, ad accipiendum sibi debitum cibum; de quo idem Dominus apertissime loquitur: Euntes, inquit, praedicate dicentes, quia appropinquavit regnum coelorum. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemonia ejicite. Gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, neque peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus est enim operarius cibo suo (Matth. X, 7-10). Ecce ubi constituit Dominus quod idem apostolus commemorat. Ad hoc enim dixit illa omnia ne portarent, ut ubi opus esset, ab eis acciperent quibus annuntiabant regnum Dei.
CAPUT VI. 7. De Evangelio vivere non solis Apostolis, sed et aliis concessum a Christo. Ne quis autem arbitretur solis duodecim hoc fuisse concessum; vide etiam quid Lucas narret: Post haec, inquit, designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci: rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ite, ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui. Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua (Luc. X, 1-7). Hic apparet non esse illa jussa, sed permissa; ut quisquis uti vellet, eo uteretur quod sibi liceret ex Domini constitutione; si quis autem uti nollet, non contra jussum faceret, sed de suo jure cederet misericordius et laboriosius conversatus in Evangelio, in quo et debitam mercedem nollet accipere. Alioquin contra jussum Domini fecit Apostolus, qui posteaquam ostendit sibi licere, statim subjecit: Sed tamen ego non sum usus hac potestate.
CAPUT VII. 8. Potestatem non operandi datam Apostolis, esse intelligendam de opere corporali. Sed ad ordinem redeamus, ac totum ipsum Epistolae locum diligenter consideremus. Numquid, inquit, non habemus licentiam manducandi et bibendi? Numquid non habemus licentiam sororem mulierem circumducendi? Quam licentiam dixit, nisi quam Dominus dedit eis quos ad praedicandum regnum coelorum misit, dicens, Ea quae ab ipsis sunt manducate: dignus est enim operarius mercede sua; et se ipsum proponens ad ejusdem potestatis exemplum, cui fidelissimae mulieres talia necessaria de suis facultatibus ministrabant? Amplius autem fecit apostolus Paulus, ut de coapostolis suis documentum adhiberet hujus licentiae a Domino permissae. Neque enim reprehendens subjecit, Sicut et caeteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas; sed ut hinc ostenderet hoc se accipere noluisse, quod ei licere accipere caeterorum etiam commilitonum ejus more probaretur. An ego solus et Barnabas non habemus potestatem non operandi? Ecce abstulit omnem dubitationem etiam tardissimis cordibus, ut intelligant de qua operatione dicat. Utquid enim ait, An ego solus et Barnabas non habemus potestatem non operandi? nisi quia omnes evangelistae et ministri verbi Dei habebant potestatem a Domino acceptam, ut non operarentur manibus suis, sed ex Evangelio viverent, operantes tantummodo spiritualia in praedicatione regni coelorum, et aedificatione pacis Ecclesiae. Neque enim quisquam potest dicere de ipsa spirituali operatione dixisse Apostolum, An ego solus et Barnabas non habemus potestatem non operandi? Hanc enim potestatem non operandi omnes illi habebant: dicat ergo qui conatur praecepta apostolica in sententiam suam depravare atque pervertere; dicat, si audet, omnes evangelistas a Domino accepisse potestatem non evangelizandi. At si hoc absurdissimum et insanissimum est dicere, cur nolunt intelligere quod omnibus pateat, accepisse quidem illos potestatem non operandi, sed opera corporalia quibus victum quaererent, quia dignus est operarius cibo suo et mercede sua, sicut Evangelium loquitur? Non ergo soli Paulus et Barnabas habebant potestatem non operandi; sed omnes pariter habebant hanc potestatem, qua isti non utebantur, amplius impendendo Ecclesiae, sicut in illis locis ubi evangelizabant, infirmis congruere judicabant. Et ideo, ne coapostolos suos reprehendisse videretur, subjungit et dicit: Quis militat suis stipendiis unquam? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit? Numquid secundum hominem haec loquor? An Lex non haec dicit? In lege enim Moysi scriptum est: Bovi trituranti os non infrenabis. Numquid de bobus pertinet ad Deum? An propter nos omnino dicit? Propter nos enim scriptum est, quia debet in spe qui arat arare, et triturans in spe fructus participandi. His verbis satis indicat apostolus Paulus, non sibi aliquid usurpasse ultra debitum coapostolos suos, quia non operabantur corporaliter, unde haberent huic vitae necessaria, sed, sicut Dominus constituti, ex Evangelio viventes panem gratuitum manducarent ab eis quibus gratuitam gratiam praedicabant. Stipendium enim suum tanquam milites accipiebant, et de vineae per eos plantatae fructu, quod opus erat, libere decerpebant; et de gregis quem pascebant, lacte potabant; et ex area quam triturabant, cibum sumebant.
CAPUT VIII. 9. Apostolum manifeste loqui de opere manuum. Apertius autem caetera connectit, et omnino aufert omnes dubitationis ambages. Si nos vobis, inquit, spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus? Quae sunt spiritualia quae seminavit, nisi verbum et mysterium sacramenti regni coelorum? Quae autem carnalia quae sibi licere metere dicit, nisi haec temporalia, quae vitae atque indigentiae carnis indulta sunt? Haec autem sibi debita se ab eis non quaesisse nec accepisse manifestat, ne quod impedimentum daret Evangelio Christi. Quid restat, ut intelligamus eum operatum esse unde victum haberet, nisi corporale opus corporalibus et visibilibus manibus suis? Nam si de spirituali opere victum et tegumentum quaereret, id est, ut ab eis haec acciperet, quos in Evangelio aedificabat, non consequenter diceret: Si alii potestatis vestrae participant, non magis nos? Sed non sumus usi hac potestate; sed omnia toleramus, ne quod impedimentum demus Evangelio Christi. Qua potestate se dicit non usum, nisi quam habebat in eos a Domino acceptam, ut eorum carnalia meteret, ad victum vitae hujus, quae in carne agitur? cujus potestatis participes erant etiam alii, qui non eis primo Evangelium annuntiaverunt, sed ad eorum Ecclesiam idipsum praedicantes postea venerunt. Ideo cum dixisset, Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus? subjecit, Si alii potestatis vestrae participant, non magis nos? Et cum demonstrasset quid eis potestatis esset: Sed non sumus usi, inquit, hac potestate; sed omnia toleramus, ne quod impedimentum demus Evangelio Christi. Dicant ergo isti, quomodo de opere spirituali carnalem victum habebat Apostolus, cum aperte ipse dicat non se usum esse hac potestate. At si de opere spirituali carnalem victum non habebat, restat ut de opere corporali habuerit, et inde dicat: Neque panem gratis ab aliquo manducavimus, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus: non quia non habuerimus potestatem, sed ut nos formam daremus vobis, qua nos imitaremini (II Thess. III, 8 et 9). Omnia, inquit, toleramus, ne quod impedimentum demus Evangelio Christi.
CAPUT IX. 10. Apertius et clarius id esse ex consequentibus. Et redit rursus, modisque omnibus etiam atque etiam commendat quid sibi liceat, et tamen non faciat. Nescitis, inquit, quoniam qui in templo operantur, quae de templo sunt edunt? qui altario deserviunt, altario compartiuntur? Sic et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: ego autem nullius horum usus sum. Quid hoc apertius? quid clarius? Vereor ne forte cum dissero volens id exponere, obscurum fiat quod per se lucet et claret. Qui enim haec verba non intelligunt, aut se non intelligere fingunt, mea multo minus intelligunt vel se intelligere profitentur: nisi forte propterea cito intelligant nostra, quia conceditur eis intellecta deridere, de Apostoli autem verbis non idem conceditur. Propterea ubi aliter ea secundum suam sententiam interpretari non possunt, etiam clara et manifesta, obscura et incerta esse respondent, quia prava et perversa non audent. Clamat homo Dei, Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere; ego autem nullius horum usus sum; et conatur caro et sanguis recta depravare, aperta claudere, serena obnubilare. Spirituale, inquit, opus faciebat, et inde vivebat. Si ita est, de Evangelio vivebat: cur ergo dicit, Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere; ego autem nullius horum usus sum? Aut si et hoc ipsum quod hic dictum est vivere, secundum spiritualem vitam volunt interpretari, nullam spem habebat Apostolus ad Deum qui de Evangelio non vivebat, quia dixit, Nullius horum usus sum. Quapropter ut spes illi certa esset vitae aeternae, de Evangelio utique spiritualiter vivebat Apostolus. Quod ergo ait, Ego autem nullius horum usus sum, de vita ista quae in carne agitur sine dubitatione facit intelligi, quod dixit Dominum ordinasse iis qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere, id est, vitam istam cui opus est victu et tegumento de Evangelio transigere; sicut superius de suis coapostolis dixit: unde ipse Dominus ait, Dignus est operarius cibo suo; et, dignus est operarius mercede sua. Hunc itaque cibum et hanc mercedem sustentandae hujus vitae debitam evangelistis, ab eis quibus evangelizabat non accepit Apostolus, verum dicens, Ego autem nullius horum usus sum.
CAPUT X. 11. Ex Evangelio cur non vivit Paulus. Et sequitur, et adjungit, ne forte quisquam arbitretur ideo eum non accepisse, quia illi non dederant: Non autem scripsi haec ut ita fiant in me; bonum est mihi magis mori, quam quisquam inanem faciat. Quam gloriam, nisi quam habere voluit apud Deum, in Christo compatiens infirmis; sicut mox apertissime dicturus est? Si enim evangelizavero, inquit, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit; id est, sustentandae vitae hujus. Vae enim erit mihi, inquit, si non evangelizavero: id est, malo meo non evangelizabo, quia fame cruciabor, et unde vivam non habebo. Nam sequitur, et dicit: Si enim volens hoc facio, mercedem habeo. Volentem se dicit facere, si nulla vitae hujus fulciendae necessitate compulsus facit; et ob hoc habere mercedem, utique apud Deum gloriae sempiternae. Si autem invitus, inquit, dispensatio mihi credita est: id est, si necessitate transigendae hujus vitae invitus cogor evangelizare, dispensatio mihi credita est; ut scilicet ex dispensatione mea, quia Christum, quia veritatem praedico, quamvis ex occasione, quamvis mea quaerens, quamvis terreni emolumenti necessitate compulsus, alii proficiant, ego autem apud Deum mercedem gloriosam illam sempiternamque non habeam. Quae ergo, inquit, merces mihi erit? Interrogans dixit: propterea suspendenda est pronuntiatio, donec respondeat. Quod ut facilius intelligatur, tanquam nos eum interrogemus, Quae ergo tibi merces erit, Apostole, quando mercedem istam terrenam etiam evangelistis bonis debitam, non propter hoc evangelizantibus, sed tamen consequentem et oblatam ex Domini ordinatione sumentibus, tu non accipis? quae ergo tibi merces erit? Vide quid respondeat: Ut evangelizans, inquit, sine sumptu ponam Evangelium; id est, ut non sit credentibus sumptuosum Evangelium, ne putent ad hoc sibi evangelizari, ut id evangelistae quasi vendere videantur. Et tamen redit etiam atque etiam, ut ostendat quid sibi jure dominico liceat, et ipse non faciat: Ut non abutar, inquit, potestate mea in Evangelio.
CAPUT XI. 12. In hac re, ut in aliis, Paulus ex compassione se infirmis accommodat. Quomodo sine fictione et fallacia factus est quasi sub lege et quasi sine lege. Timet ne Evangelium, si ex eo vivat, venale putetur ab infirmis. Jam vero quia infirmitati hominum compatiens id faciebat, audiamus sequentia: Cum enim liber sim, inquit, ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem: iis qui sub Lege sunt, quasi sub Lege, cum non sim ipse sub Lege, ut eos qui sub Lege erant lucrifacerem; iis qui sine Lege sunt, quasi sine Lege, cum sine lege Dei non sim, sed sim in lege Christi, ut lucrifacerem eos qui sine Lege sunt. Quod non simulandi versutia faciebat, sed compatiendi misericordia; id est, non quasi ut se fingeret Judaeum, sicut nonnulli putaverunt, quia legitima vetera Jerosolymis observavit. Fecit enim hoc secundum liberam et manifestam sententiam suam, in qua dicit, Circumcisus quis vocatus est? non adducat praeputium; id est, non sic vivat, quasi praeputium adduxerit, et id quod nudaverat texerit: sicut alio loco dicit, Circumcisio tua praeputium facta est (Rom. II, 25). Secundum hanc ergo sententiam suam, qua dicit, Circumcisus quis vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio quis vocatus est? non circumcidatur (I Cor. VII, 18); fecit illa quae non intelligentibus et parum attendentibus finxisse putatus est; Judaeus enim erat et circumcisus vocatus; noluit adducere praeputium, id est, noluit ita vivere ac si circumcisus non esset. Hoc enim jam in potestate habebat. Et sub Lege quidem non erat sicut illi qui eam serviliter operabantur; sed tamen in lege Dei et Christi. Non enim alia lex erat illa et alia lex Dei, sicut perditi Manichaei solent dicere. Alioquin si cum illa fecit, finxisse putandus est; finxit et paganum et sacrificavit idolis, quia dicit factum se fuisse iis qui sine Lege sunt quasi sine Lege. Quos utique non nisi Gentiles, quos Paganos dicimus, vult intelligi. Aliud est ergo esse sub Lege, aliud in Lege, aliud sine Lege. Sub Lege carnales Judaei: in Lege spirituales et Judaei et Christiani; unde illi servaverunt morem illum patrium, sed onera insolita credentibus Gentibus non imposuerunt; et ideo et illi circumcisi sunt: sine Lege autem Gentes quae nondum crediderunt, quibus tamen se Apostolus congruisse testatur per misericordem compassionem, non per versipellem simulationem; id est, ut eo modo subveniret carnali Judaeo vel Pagano, quo modo sibi ipse, si hoc esset, subveniri voluisset: portans utique eorum infirmitatem in compassionis similitudine, non fallens in mendacii fictione; sicut continuo sequitur, et dicit, Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem (I Cor. IX, 1-22). Hinc enim loquebatur, ut etiam omnia illa diceret. Sicut ergo quod factus est infirmis infirmus, non erat mendacium; sic et caetera illa superius. Quam enim dicit infirmitatem suam erga infirmos fuisse, nisi compatiendi eis, in tantum ut, ne videretur venditor Evangelii, et verbi Dei cursum apud imperitos in malam suspicionem decidens impediret, nollet accipere quod jure dominico debebatur? Quod si vellet, non utique mentiretur, quia vere debebatur: et, quia noluit, non utique mentitus est. Neque enim dixit non sibi deberi: sed deberi ostendit, et debito se usum non esse, nec omnino uti velle professus est, eo ipso factus infirmus, quo potestate sua uti noluit; tam misericordi scilicet indutus affectu, ut cogitaret quemadmodum secum agi vellet, si et ipse ita infirmaretur, ut posset de illis per quos sibi Evangelium praedicaretur, si eos videret sumptus accipere, quasi mercimoniorum nundinas suspicari.
CAPUT XII. 13. Infirmorum periculis tremefactus eligit laborare, quam de Evangelio vivere. De hac infirmitate sua dicit alio loco: Facti sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos. Nam ejus circumstantia lectionis hoc indicat: Neque enim, inquit, aliquando in sermone adulationis fuimus, sicut scitis; neque in occasione cupiditatis, Deus testis est; neque quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis; cum possemus oneri vobis esse, ut Christi Apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum; tanquam si nutrix foveat filios suos (I Thess. II, 5-7). Quod ergo ad Corinthios dicit, habere se potestatem apostolatus sui, sicut et caeteri Apostoli, qua potestate usum se non esse testatur; hoc etiam in isto loco ad Thessalonicenses ait, Cum possemus oneri vobis esse, ut Christi Apostoli: secundum quod Dominus dicit, Dignus est operarius mercede sua. Nam hinc eum dicere, illud indicat quod supra posuit: Neque in occasione cupiditatis, Deus testis est. Per hoc enim quod jure dominico debebatur bonis evangelistis, non propter hoc evangelizantibus, sed quaerentibus regnum Dei, ut haec omnia apponerentur eis, inveniebant alii occasionem, de quibus idem dicit, Neque enim isti Deo serviunt, sed suo ventri (Rom. XVI, 18). Quibus hanc occasionem amputare volebat Apostolus, ut etiam quod sibi juste debebatur, omitteret. Aperte quippe hoc ipse ostendit in secunda ad Corinthios, ab aliis Ecclesiis suppletas dicens necessitates suas. Venerat enim, sicut apparet, ad tantam indigentiam, ut de longinquis Ecclesiis ei necessaria mitterentur, dum tamen ab eis apud quos erat nihil tale acciperet. Numquid peccatum, inquit, feci, me ipsum humiliando, ut vos exaltaremini, quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis? Alias Ecclesias exspoliavi accipiens stipendium ad vestram ministrationem; et cum apud vos fuissem et egerem, nemini gravis fui. Nam id quod deerat mihi adimpleverunt fratres qui venerunt a Macedonia, et in omnibus ingravate me in vobis custodivi, et custodiam. Est veritas Christi in me, quia gloria haec non infringetur in me in regionibus Achaiae. Quare? quia non vos diligo? Deus scit. Quod autem facio et facturus sum, ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos (II Cor. XI, 7-12). De hac igitur occasione quam hic se dicit amputare, voluit intelligi quod ibi ait, Neque in occasione cupiditatis, Deus testis est. Et quod hic dicit, Me ipsum humiliando, ut vos exaltaremini: hoc in prima ad eosdem Corinthios, Factus sum infirmis infirmus; hoc ad Thessalonicenses, Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos. Proinde attende sequentia: Ita, inquit, desiderantes vos, placet impertire vobis non solum Evangelium Dei, verum etiam animas nostras; quoniam charissimi nobis facti estis. Recordamini enim, fratres, laborem nostrum et aerumnam, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus (I Thess. II, 8, 9). Hoc enim superius ait, Cum possemus oneri vobis esse, ut Christi Apostoli. Infirmorum igitur periculis, ne falsis suspicionibus agitati odissent quasi venale Evangelium, tanquam paternis maternisque visceribus tremefactus hoc fecit. Sic etiam in Actibus Apostolorum idem loquitur, cum a Mileto mittens Ephesum vocasset inde presbyteros Ecclesiae, quibus inter multa: Argentum, inquit, et aurum vel vestem nullius concupivi, ipsi scitis; quoniam necessitatibus meis et eorum qui mecum fuerunt, hae manus servierint. Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes oportet juvare infirmos, memores etiam verborum Domini Jesu, quia ipse dixit: Beatius est magis dare quam accipere (Act. XX, 33-35).
CAPUT XIII. 14. Quod erat opus corporale Apostoli. Opera honesta ad victum comparandum. Hic fortasse aliquis dicat: Si corporale opus operabatur Apostolus, unde vitam istam sustentaret; quod erat ipsum opus, et quando ei vacabat et operari et Evangelium praedicare? Cui respondeo: Puta me nescire; corporaliter tamen operatum esse, et inde in carne vixisse, non autem usum potestate quam Dominus Apostolis dederat, ut Evangelium annuntians de Evangelio viveret, ea quae supra dicta sunt sine ulla dubitatione testantur. Neque enim aut uno loco aut breviter dictum est, ut possit cujusvis astutissimi tergiversatione in aliam traduci pervertique sententiam. Cum igitur tantae auctoritatis tam magnis et crebris molibus contradicentium conteratur adversitas; quid a me quaerunt, vel quale opus faciebat vel quando faciebat? Unum scio, quia nec furta faciebat, nec effractor aut latro erat, nec auriga, aut venator, aut histrio, nec turpilucrus: sed innocenter et honeste quae apta sunt humanis usibus operabatur; sicut sese habent opera fabrorum, structorum, sutorum, rusticorum, et his similia. Neque enim honestas ipsa reprehendit, quod reprehendit superbia eorum qui honesti vocari amant, sed esse non amant. Non igitur dedignaretur Apostolus sive rusticanum opus aliquod aggredi, sive in opificum labore versari. Qui enim ait, Sine offensione estote Judaeis, et Graecis, et Ecclesiae Dei (I Cor. X, 32), quos in hac causa revereri posset ignoro. Si Judaeos dixerint; Patriarchae pecora paverunt: si Graecos, quos etiam Paganos dicimus; etiam philosophos multum sibi honorabiles sutores habuerunt: si Ecclesiam Dei; homo ille justus et ad testimonium conjugalis semper mansurae virginitatis electus, cui desponsata erat virgo Maria, quae peperit Christum, faber fuit (Matth. XIII, 55). Quidquid ergo horum cum innocentia et sine fraude homines operantur, bonum est. Nam praecavet hoc et ipse Apostolus, ne quisquam ex necessitate sustentandae vitae in mala opera dilabatur. Qui furabatur, inquit, jam non furetur: magis autem laboret manibus suis bonum, ut habeat unde tribuere cui opus est (Ephes. IV, 28). Hoc ergo scire sufficit, quia et in ipso opere corporali id quod bonum est operabatur Apostolus.
CAPUT XIV. 15. Quando soleret Apostolus operari. Monachorum otium. Quando autem soleret operari, id est, quibus temporum spatiis, ne ab evangelizando impediretur, quis possit comprehendere? Sane quia et diurnis et nocturnis horis operabatur, ipse non tacuit (I Thess. II, 9, et II Thess. III, 8). Verumtamen isti, qui tanquam multum negotiosi et occupati de tempore operationis inquirunt, quid agunt? Numquid ipsi ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum terras Evangelio repleverunt? aut quidquid gentium barbararum remansit adhuc obeundum et implendum de pace Ecclesiae susceperunt? Novimus eos in quamdam sanctam societatem otiosissime congregatos. Mirandam rem fecit Apostolus, qui revera in tanta sollicitudine omnium Ecclesiarum, et propagatarum et propagandarum, ad ejus curam laboremque pertinentium, etiam manibus operabatur: propterea tamen, cum apud Corinthios esset et egeret, nemini quidem eorum apud quos erat, gravis fuit; sed plane quod illi deerat, suppleverunt fratres qui venerunt ex Macedonia (II Cor. XI, 9). CAPUT XV. 16. Paulus praecipiens operari servos Dei, non vult tamen eorum necessitates minus curari a fidelibus. Labor servis Dei eligendus qui animo libero exerceatur, sine cura et cupiditate. Nam et ipse propter ejusmodi necessitates sanctorum, qui quamvis praeceptis ejus obtemperent, ut cum silentio operantes suum panem manducent, possunt tamen multis ex causis indigere supplemento aliquo talium sustentationum, cum dixisset talia docens et praemonens, His autem qui ejusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes suum panem manducent; ne illi qui habebant unde necessaria servis Dei praeberent, hac occasione pigrescerent, providens continuo subjecit, Vos autem, fratres, nolite infirmari benefacientes (II Thess. III, 12, 13). Et ad Titum cum scriberet, dicens, Zenam legisperitum et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit; ut ostenderet unde illis nihil deesse deberet, continuo subjunxit, Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad necessarios usus, ne sint infructuosi (Tit. III, 13, 14). Timotheum etiam, quem dicit germanissimum filium, quoniam sciebat corpore infirmum, sicut ostendit, monens eum ne aquam biberet, sed modico vino uteretur, propter stomachum et frequentes suas infirmitates (I Tim. V, 23); quia in opere corporali laborare non poterat, ne forte cum indigere nollet victu quotidiano ab eis quibus Evangelium ministrabat, aliqua sibi negotia quaereret, quibus animi ejus implicaretur intentio (aliud est enim corpore laborare animo libero, sicut opifex, si non sit fraudulentus et avarus, et privatae rei avidus; aliud autem ipsum animum occupare curis colligendae sine corporis labore pecuniae, sicut sunt vel negotiatores, vel procuratores, vel conductores: cura enim praesunt, non manibus operantur, ideoque ipsum animum suum occupant habendi sollicitudine): Timotheum ergo, ne in talia incideret, quia per infirmitatem corporis manibus operari non poterat, sic exhortatur, monet et consolatur: Labora, inquit, sicut bonus miles Christi Jesu. Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut placeat cui se probavit. Nam qui in agone contendit, non coronatur nisi legitime certaverit. Hic ne ille pateretur angustias, dicens, Fodere non possum, mendicare confundor (Luc. XVI, 3); adjunxit, Laborantem agricolam primum oportet de fructibus percipere (II Tim. II, 6): secundum illud quod ad Corinthios dixerat, Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit (I Cor. IX, 7)? Fecit ita securum castum evangelistam, non ad hoc evangelizantem ut venderet Evangelium, sed tamen huic vitae necessaria suis sibi exhibere manibus non valentem; ut intelligeret, quod necessarium sibi sumebat ab eis quibus tanquam provincialibus militabat, et quos tanquam vineam cultura exercebat vel tanquam gregem pascebat, non esse mendicitatem, sed potestatem.
CAPUT XVI. 17. Paulus vult a fidelibus suppleri necessitates servorum Dei, qui victum sibi propter occupationes vel infirmitates comparare non valent. Ministerium in sanctos, quo supplentur carnalia iis a quibus vicissim accipiuntur spiritualia. Paulo obediant et servi Dei laborando; et boni fideles eorum necessitates supplendo. Propter has igitur vel occupationes servorum Dei, vel infirmitates corporales quae omnino deesse non possunt, non solum permittit Apostolus sanctorum indigentias suppleri a bonis fidelibus, sed etiam saluberrime hortatur. Excepta enim illa potestate, qua se dicit ipse non usum, cui tamen serviendum esse a fidelibus praecipit, dicens, Communicet qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis (Galat. VI, 6): excepta ergo hac potestate, quam verbi praedicatores habere in eos quibus praedicant, saepe testatur, etiam sanctis qui omnia sua vendita distribuerant, et Jerosolymis habitabant in sancta communione vitae, non dicentes aliquid proprium, quibus erant omnia communia, et anima et cor unum in Deum (Act. II, 44, et IV, 32); ab Ecclesiis Gentium necessaria conferri praecipit et hortatur. Inde est et illud ad Romanos: Nunc igitur pergam Jerusalem ministrare sanctis. Placuit enim Macedoniae et Achaiae communionem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt Jerusalem. Placuit enim illis, et debitores eorum sunt. Si enim spiritualibus eorum communicaverunt Gentes, debent et in carnalibus ministrare eis (Rom. XV, 5, 27). Hoc simile est illi quod ait ad Corinthios: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus (I Cor. IX, 11)? Item ad Corinthios in secunda: Notam autem, inquit, vobis facimus, fratres, gratiam Dei quae data est in Ecclesiis Macedoniae, quia in multa probatione tribulationis, abundantia gaudii eorum et profunda paupertas eorum abundavit in divitiis simplicitatis eorum; quia secundum vires, testimonium perhibeo, et supra vires voluntarii fuerunt, cum multis precibus obsecrantes nos gratiam et communionem ministrationis quae fit in sanctos: et non quomodo speravimus, sed se ipsos tradiderunt primum Domino, et nobis per voluntatem Dei, ad deprecandum Titum, ut quomodo coepit, sic et consummet in vos etiam gratiam istam. Sed quomodo semper abundatis in omnibus fide, et verbo, et scientia, et omni studio, et ea quae ex vobis est in nos charitate, ut et in hac gratia abundetis. Non secundum imperium dico, sed propter aliorum studium et vestrae charitatis charissimum probans. Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate vos ditaremini. Et consilium in hoc do: hoc enim vobis prodest, qui non solum facere, sed etiam velle coepistis ab anno priore; nunc autem et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod quisque habet. Si enim promptus est animus, secundum id quod habet acceptabilis est, non secundum id quod non habet. Non enim ut aliis sit refectio, vobis autem angustia, sed pro aequalitate in hoc tempore, ut vestra abundantia sit ad illorum inopiam, ut et illorum abundantia fiat in vestram inopiam, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non defuit illi. Gratias autem Deo, qui dedit idem studium pro vobis in corde Titi: quia consolationem quidem suscepit; studiosior autem cum esset, sponte exiit ad vos. Misimus autem cum eo fratrem, cujus laus in Evangelio est per omnes Ecclesias. Non solum autem, sed et ordinatus est ab Ecclesiis comes peregrinationis nostrae, cum hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et promptum animum nostrum: devitantes hoc, ne quis nos reprehendat in hac plenitudine, quae ministratur a nobis. Providemus enim bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. In his verbis apparet, quantum non solum curam sanctarum plebium esse voluerit, ministrare necessaria sanctis Dei servis, consilium in hoc dans, quia hoc magis ipsis qui hoc faciebant proderat, quam illis erga quos faciebant (illis enim aliud proderat, id est, hoc erga se obsequio fratrum suorum sancte uti, nec propter hoc Deo servire, nec ista sumere nisi ad supplendam necessitatem, non ad pascendam pigritiam): sed etiam suam curam beatus Apostolus tantam dicit in hac ministratione, quae nunc per Titum transmittebatur, ut comitem peregrinationis suae propter hoc commemoret ordinatum ab Ecclesiis, boni testimonii hominem Dei, cujus laus, inquit, in Evangelio est per omnes Ecclesias. Et ad hoc dicit illum ordinatum comitem sibi, ut devitaret hominum reprehensiones, ne sine testimonio sanctorum in hoc ministerio sociorum, tanquam sibi accipere, et in sinus suos convertere ab infirmis et impiis putaretur, quae accipiebat ad supplendas necessitates sanctorum per se afferenda vel distribuenda indigentibus. 18. Et paulo post dicit: Nam de ministerio quod fit in sanctos, ex abundanti est mihi scribere vobis. Scio enim promptum esse animum vestrum, de quo glorior pro vobis apud Macedonas; quoniam Achaia parata est ab anno priore, et quae ex vobis est aemulatio irritavit plures. Misimus autem fratres, ne gloria nostra quam habemus in vobis, evacuetur in hac parte, ut, sicut dixi, parati sitis: ne cum venerint mecum Macedones, et invenerint vos imparatos, confundamur nos, ut non dicam vos, in hac substantia. Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut praecedant ad vos, et praeparent jam pridem repromissam hanc benedictionem vestram, ut sit parata, sic quasi benedictionem, non quasi avaritiam. Hoc autem, Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictione, in benedictione et metet. Unusquisque secundum quod proposuit corde, non ex tristitia aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus. Potens est autem Deus omnem gratiam abundantem facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum: sicut scriptum est, Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum. Qui autem subministrat semen seminanti, et panem in escam subministrabit, et multiplicabit seminationem vestram, et augebit crescentes fruges justitiae vestrae, ut in omnibus ditati in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo: quoniam ministerium functionis hujus non solum supplet ea quae desunt sanctis, sed et abundare facit per multorum gratiarum actionem Deo, per probationem ministrationis hujus glorificantes Deum in obsequio confessionis vestrae in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos et in omnes, et in ipsorum precatione pro vobis, desiderantium vos propter excellentem gratiam Dei in vobis. Gratias Deo super inenarrabili dono ejus (II Cor. VIII et IX). Quanta pinguedine sanctae laetitiae sit perfusus Apostolus, dum loquitur de alterno supplemento indigentiae militum et provincialium Christi, hinc de rebus carnalibus in illos, inde autem de spiritualibus in istos; ut exclamaret, et tanquam sanctorum gaudiorum sagina eructuaret, dicens, Gratias Deo super inenarrabili dono ejus? 19. Sicut ergo non cessavit Apostolus, imo Spiritus Dei possidens et implens et agens cor ejus, exhortari fideles qui haberent hujusmodi substantiam, ut nihil deesset necessitatibus servorum Dei, qui celsiorem sanctitatis gradum in Ecclesia tenere voluerunt, ut spei saecularis vincula cuncta praeciderent, et animum liberum divinae militiae dedicarent: sic debent et ipsi praeceptis ejus obedire, ut compatiantur infirmis, et amore privatae rei non illigati manibus suis in commune laborare, praepositis suis sine murmure obtemperare; ut hoc suppleatur ex oblationibus bonorum fidelium, quod laborantibus et aliquid unde victum transigant operantibus, propter infirmitates tamen corporales aliquorum, et propter ecclesiasticas occupationes vel eruditionem doctrinae salutaris, deesse putaverint.
CAPUT XVII. 20. Obtendunt pigri vacare se orationi, psalmis, lectioni et verbo Dei. Inter laborandum licere psallere. Lectionem non prodesse, nisi fiat quod legitur. Quid enim agant qui operari corporaliter nolunt, cui rei vacent scire desidero. Orationibus, inquiunt, et psalmis, et lectioni, et verbo Dei. Sancta plane vita et Christi suavitate laudabilis: sed si ab his avocandi non sumus, nec manducandum est, nec ipsae escae quotidie praeparandae, ut possint apponi et assumi. Si autem ad ista vacare servos Dei certis intervallis temporum, ipsius infirmitatis necessitas cogit, cur non et apostolicis praeceptis observandis aliquas partes temporum deputamus? Citius enim exauditur una obedientis oratio, quam decem millia contemptoris. Cantica vero divina cantare, etiam manibus operantes facile possunt, et ipsum laborem tanquam divino celeumate consolari. An ignoramus, omnes opifices quibus vanitatibus et plerumque etiam turpitudinibus theatricarum fabularum donent corda et linguas suas, cum manus ab opere non recedant? Quid ergo impedit servum Dei manibus operantem in lege Domini meditari (Psal. I, 2), et psallere nomini Domini Altissimi (Psal, XII, 6): ita sane ut ad ea discenda, quae memoriter recolat, habeat seposita tempora? Ad hoc enim et illa bona opera fidelium, subsidio supplendorum necessariorum deesse non debent, ut horae quibus ad erudiendum animum ita vacatur, ut illa opera corporalia geri non possint, non opprimant egestate. Qui autem se dicunt vacare lectioni, nonne illic inveniunt quod praecipit Apostolus? Quae est ista ergo perversitas, lectioni nolle obtemperare, dum vult ei vacare; et ut quod bonum est diutius legatur, ideo facere nolle quod legitur? Quis enim nesciat tanto citius quemque proficere cum bona legit, quanto citius facit quod legit?
CAPUT XVIII. 21. Erogandi verbi Dei obtentu nolentes laborare castigantur. Paulus ad erogandum verbum certa tempora constituit, et alia ad laborandum. Optima gubernatio, ut omnia ex ordine gerantur. Si autem alicui sermo erogandus est, et ita occupat ut manibus operari non vacet; numquid hoc omnes in monasterio possunt, venientibus ad se ex alio genere vitae fratribus, vel divinas lectiones exponere, vel de aliquibus quaestionibus salubriter disputare? Quando ergo non omnes possunt, cur sub hoc obtentu omnes vacare volunt? Quanquam etsi omnes possent, vicissitudine facere deberent; non solum ne caeteri a necessariis operibus occuparentur, sed etiam quia sufficit ut audientibus pluribus unus loquatur? Deinde ipsi Apostolo quomodo vacaret operari manibus suis, nisi ad erogandum verbum Dei certa tempora constitueret? Neque enim et hoc Deus latere nos voluit. Nam et cujus artis opifex fuerit, et quibus temporibus vacaret dispensando Evangelio, sancta Scriptura non tacuit. Nam cum eum dies profectionis urgeret in Troade constitutum, etiam in una sabbati congregatis fratribus ad frangendum panem, tanta fuit intentio et tam necessaria disputatio, ut sermo produceretur usque ad medium noctis (Act. XX, 7), tanquam excidisset eis quod eo die non esset jejunium: quando autem in aliquo loco immoratus quotidie disputabat, quis dubitaverit horas eum habuisse ad hoc officium deputatas? Namque apud Athenas cum esset, quia studiosissimos rerum inquisitores invenerat, ita de illo scriptum est: Disputabat igitur cum Judaeis in synagoga, et Gentibus incolis in foro per omnem diem ad eos qui aderant. Non enim in synagoga per omnem diem, ubi mos erat sabbato sermocinari: sed in foro, inquit, per omnem diem; propter studia utique Atheniensium. Sic enim sequitur: Quidam vero Epicureorum et Stoicorum philosophorum conferebant cum illo. Et paulo post dicit: Athenienses autem et advenae hospites ad nihil aliud vacabant, quam dicere aliquid novi, aut audire (Act. XVII, 17, 18, 21). Putemus Apostolum illis omnibus diebus quibus fuit Athenis, non fuisse operatum; propter hoc enim et ex Macedonia supplebatur ejus indigentia, sicut dicit in secunda ad Corinthios (II Cor. XI, 9): quanquam et aliis horis et noctibus poterat, quia ita valebat et animo et corpore. Sed cum Athenis exisset, videamus quid dicit Scriptura: Disputabat, inquit, in synagoga per omne sabbatum: hoc apud Corinthum. In Troade vero, ubi necessitate imminentis profectionis usque ad medium noctis sermo protractus est, una sabbati erat, qui dies dominicus dicitur: unde intelligimus eum non fuisse cum Judaeis, sed cum Christianis; quando etiam dicit ipse narrator ad frangendum panem fuisse collectos. Et ipsa est optima gubernatio, ut omnia suis temporibus distributa ex ordine gerantur, ne animum humanum turbulentis implicationibus involuta perturbent.
CAPUT XIX. 22. Operatum esse Paulum opus vere corporale. Ibi etiam dicitur quid operabatur Apostolus. Post haec, inquit, egressus ab Athenis venit Corinthum; et cum invenisset quemdam Judaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, recens advenientem ab Italia, et Priscillam uxorem ipsius, propterea quod jussisset Claudius discedere omnes Judaeos Roma, accessit ad illos, et propter artis similitudinem mansit apud illos opus faciens: erant enim tabernaculorum artifices (Act. XVIII, 1-4). Hoc si conati fuerint allegorice interpretari, ostendunt quomodo proficiant in ecclesiasticis litteris, quibus se vacare gloriantur. Et certe illa quae supra dicta sunt, Numquid ego solus et Barnabas non habemus potestatem non operandi? et, Non sumus usi hac potestate (I Cor. IX, 6, 12); et, Cum possemus vobis oneri esse ut Christi Apostoli (I Thess. II, 7); et, Nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus (II Thess. III, 8); et, Dominus ordinavit eis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: ego autem nullius horum usus sum (I Cor. IX, 14 et 15): et caetera hujusmodi, aut exponant aliter, aut si praeclarissima luce veritatis urgentur, intelligant et obediant: aut si obedire vel nolunt vel non possunt, saltem illos qui volunt, meliores, qui autem et possunt, feliciores esse fateantur. Aliud est enim corporis infirmitatem, vel veram allegare, vel falsam praetendere: aliud autem sic decipi, et sic decipere, ut insuper ideo videatur in servis Dei major esse justitia, quia potuit inter imperitos regnare pigritia. Qui enim veram corporis ostendit infirmitatem, humane tractandus est; qui autem falsam praetendit et convinci non potest, Deo dimittendus est: neuter tamen eorum perniciosam regulam figit; quia bonus servus Dei et manifeste infirmo fratri suo servit, et fallenti cum credit, quia malum eum non putat, non imitatur ut malus sit; et si non ei credit, fallacem putat, ac nihilominus non imitatur. Ab illo vero qui dicit, Haec est vera justitia, ut nihil corporaliter operando imitemur volatilia coeli, quoniam qui tale aliquid fuerit operatus contra Evangelium facit: quisquis animo infirmus hoc audit et credit, non quia sic vacat, sed quia sic errat, lugendus est.
CAPUT XX. 23. Objectio, an caeteri Apostoli non laborantes ac de Evangelio viventes peccarint. Responsio. Praeceptum operandi eos spectare qui non evangelizant. Hinc exoritur altera quaestio: fortasse enim dicat, Quid ergo? caeteri Apostoli et fratres Domini et Cephas, quia non operabantur, peccabant? aut afferebant impedimentum Evangelio, quia dicit beatus Paulus, ideo se non usum hac potestate, ne quod impedimentum daret Evangelio Christi? Si enim peccaverunt, quia non operati sunt, non ergo acceperant potestatem non operandi, sed de Evangelio vivendi. Si autem acceperant hanc potestatem, ordinante Domino ut qui Evangelium annuntiarent, ex Evangelio viverent, et dicente, Dignus est operarius cibo suo (Matth. X, 10); qua potestate Paulus amplius aliquid erogans uti noluit: non utique peccaverunt. Si non peccaverunt, nullum impedimentum dederunt. Neque enim nullum peccatum est, impedire Evangelium. Quod si ita est, et nobis, inquiunt, liberum est, et uti et non uti hac potestate. 24. Hanc quaestionem breviter solverem, si dicerem, quia et juste dicerem, credendum esse Apostolo. Ipse enim sciebat cur in Ecclesiis Gentium non oporteret portari venale Evangelium, non culpans coapostolos suos, sed distinguens ministerium suum: quia ita inter se distribuerant, procul dubio admonente Spiritu sancto, evangelizandi provincias, ut Paulus et Barnabas ad Gentes irent, illi autem in circumcisionem (Act. XIII, 2, et Galat. II, 9). Hoc tamen eum praecepisse iis qui non habebant ejusmodi potestatem, ea quae jam multa dicta sunt manifestant. CAPUT XXI.
Qui vacare volunt, ii plerique ex inope ac laboriosa vita conversi sunt. Isti autem fratres nostri temere sibi arrogant, quantum existimo, quod ejusmodi habeant potestatem. Si enim evangelistae sunt, fateor, habent: si ministri altaris, dispensatores sacramentorum, bene sibi istam non arrogant, sed plane vindicant potestatem.
25. Si saltem habebant aliquid in hoc saeculo, quo facile sine opificio sustentarent istam vitam, quod conversi ad Deum indigentibus dispertiti sunt, et credenda est eorum infirmitas et ferenda. Solent enim tales, non melius, sicut multi putant, sed quod est verum, languidius educati, laborem operum corporalium sustinere non posse. Tales fortasse multi erant in Jerosolyma. Nam et scriptum est quod praedia sua vendiderint, et pretia eorum ante pedes Apostolorum posuerint, ut distribueretur unicuique sicut opus erat (Act. II, 45, et IV, 34). Quia prope inventi sunt, et utiles fuerunt Gentibus, quae ab idolorum cultu ex longinquo vocabantur, secundum illud quod dictum est, Ex Sion prodiet lex, et verbum Domini ex Jerusalem (Isai. II, 3): debitores eorum dixit Apostolus ex Gentibus Christianos, Debitores eorum, inquit, sunt; et addidit quare, Si enim spiritualibus eorum, inquit, communicaverunt Gentes, debent et in carnalibus ministrare eis (Rom. XV, 27).
CAPUT XXII.
Contra otiosos et verbosos, qui exemplo et verbo alios avocant a labore. Nunc autem veniunt plerumque ad hanc professionem servitutis Dei et ex conditione servili, vel etiam liberti, vel propter hoc a dominis liberati sive liberandi, et ex vita rusticana, et ex opificum exercitatione et plebelo labore, tanto utique felicius quanto fortius educati: qui si non admittantur, grave delictum est. Multi enim ex eo numero vere magni et imitandi exstiterunt. Nam propterea et infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia; et stulta mundi elegit, ut confunderet sapientes; et ignobilia mundi, et ea quae non sunt, tanquam sint, ut ea quae sunt evacuentur: ut non glorietur omnis caro coram Deo (I Cor. I, 27-29). Haec itaque pia et sancta cogitatio facit ut etiam tales admittantur, qui nullum afferant mutatae in melius vitae documentum. Neque enim apparet utrum ex proposito servitutis Dei venerint, an vitam inopem et laboriosam fugientes vacui, pasci atque vestiri voluerint, et insuper honorari ab eis a quibus contemni conterique consueverant. Tales ergo quoniam se quo minus operentur, de infirmitate corporis excusare non possunt; praeteritae quippe vitae consuetudine convincuntur; umbraculo malae disciplinae se contegunt, ut ex male intellecto Evangelio praecepta apostolica pervertere meditentur: vere volatilia coeli, sed per superbiam in altum se extollendo; et fenum agri, sed carnaliter sentiendo.
26. Contingit enim eis quod in viduis junioribus indisciplinatis cavendum idem apostolus dicit: Simul autem et otiosae esse discunt; non solum autem otiosae, sed etiam curiosae et verbosae, loquentes quae non oportet (I Tim. V, 13). Hoc ille de malis feminis dicebat, quod nos etiam in malis viris dolemus et plangimus, qui adversus eum ipsum, in cujus Epistolis ista legimus, otiosi et verbosi, quae non oportet loquuntur. Et si qui sunt inter eos, qui eo proposito ad sanctam militiam venerint, ut placeant cui se probaverunt (II Tim. II, 4), cum ita vigeant viribus corporis et integritate valetudinis, ut non solum erudiri, sed etiam secundum Apostolum operari possint; exceptis istorum otiosis corruptisque sermonibus, quos judicare per imperitum tirocinium non valeant, in eamdem labem pestifera contagione mutantur: non solum non imitantes obedientiam sanctorum quiete operantium, et aliorum monasteriorum in saluberrima disciplina secundum apostolicam normam viventium; sed etiam insultantes melioribus, tanquam conservatricem Evangelii praedicantes pigritiam, tanquam praevaricatricem accusantes misericordiam. Multo enim misericordius operatur erga animas infirmorum qui bonae famae servorum Dei consulit, quam erga corpora egentium qui panem esurientibus frangit. Quapropter utinam isti qui vacare volunt manibus, omnino vacarent et linguis. Neque enim tam multos ad imitationem invitarent, si eis non tantum exempla pigra, sed etiam muta proponerent.
CAPUT XXIII. 27. Evangelium non recte intellectum a pigris. Jocose deridentur ignavi. Monachi sese includentes, ut a nullo videantur per multos dies. Evangelicum praeceptum non cogitandi de crastino concordare cum Apostolo. Nunc vero contra Apostolum Christi recitant Evangelium Christi. Ita enim mirabilia sunt opera pigrorum, ut impediri velint Evangelio, quod Apostolus ideo praecepit et fecit, ne impediretur ipsum Evangelium. Et tamen si eos ex ipsis Evangelii verbis secundum eorum intellectum vivere cogamus, priores nobis suadere conabuntur, quam non ita sint intelligenda ut intelligunt. Certe enim propterea se dicunt operari non debere, quia nec volucres coeli seminant, neque metunt, de quibus nobis Dominus similitudinem dedit, ne de talibus necessariis cogitemus. Cur ergo non attendunt quod sequitur? Neque enim tantummodo hoc dictum est, quia non seminant, neque metunt; sed adjectum est, neque congregant in apothecas (Matth. VI, 26). Apothecae autem, vel horrea, vel verbum ex verbo, repositoria dici possunt. Cur ergo isti manus otiosas et plena repositoria volunt habere? Cur ea quae sumunt ex laboribus aliorum, recondunt et servant unde quotidie proferatur? Cur denique molunt et coquunt? Hoc enim aves non faciunt. Aut si reperiunt quibus hoc opus quoque persuadeant, ut eis per singulos dies escas afferant praeparatas; saltem sibi aquam vel de fontibus afferunt, vel de cisternis aut puteis hauriunt et reponunt: hoc volatilia non faciunt. Sed si hoc placet, studeant etiam boni fideles et Regis aeterni devotissimi provinciales, fortissimis ejus militibus usque ad ista servire, ut sibi nec aquam implere cogantur, si jam etiam illos qui tunc erant Jerosolymae novo gradu justitiae supergressi sunt. Nam illis fame imminente, et per Prophetas qui tunc erant ante praedicta, boni fideles ex Graecia frumenta miserunt (Act. XI, 28-30); ex quibus credo quod illi panem sibi fecerunt, aut certe faciendum curaverunt: quod aves non faciunt. Sed si jam isti, ut dicere coeperam, etiam illos aliquo gradu justitiae transierunt, et omnino in iis quae ad transigendam vitam istam pertinent, sicut volucres agunt; ostendant nobis homines servire volucribus, sicut sibi serviri volunt, nisi captis et inclusis, quibus fides non habetur, ne volantes non redeant: et tamen illae malunt frui libertate, et ex agris quantum satis est capere, quam ab hominibus apposita et apparata sumere. 28. Proinde rursus istos alio sublimiore gradu justitiae superabunt, qui se ita instituerint, ut quotidie in agros tanquam in pastum pergant, et quo tempore invenerint carpant, ac sopita fame revertantur. Sed plane propter agrorum custodes quam bonum esset, si etiam pennas largiri Dominus dignaretur, ut servi Dei in agris alienis inventi non tanquam fures comprehenderentur, sed tanquam sturni fugarentur. Nunc vero ille quantum poterit, imitabitur avem, quem capere venator non poterit. Sed ecce concedant omnes servis Dei, ut cum volunt in eorum agros exeant, atque inde securi refectique discedant: sicut populo Israel per legem praeceptum est ut in agris suis furem nullus teneret, nisi qui secum aliquid vellet auferre; nam qui nihil aliud attigisset quam id quod comedisset, liberum impunitumque abire sinerent (Deut. XXIII, 24, 25). Unde etiam spicas vellentibus discipulis Domini, de sabbato potius quam de furto Judaei calumniati sunt (Matth. XII, 1, 2). Sed quid erit agendum de his temporibus anni, quibus esca quae statim sumi possit, in agris non invenitur? Quisquis aliquid domum quod sibi coquendo praeparet auferre tentaverit, secundum istorum intellectum audiet ex Evangelio: Pone; hoc enim aves non faciunt. 29. Verum et hoc concedamus, toto vertente anno posse in agris reperiri vel ex arbore vel ex herbis, vel ex quibusque radicibus quod in escam sumi possit incoctum, aut certe tanta exercitatio corporis adhibeatur, ut ea quae coquenda sunt, etiam cruda assumpta non noceant, possitque etiam hiemalibus quibuslibet asperitatibus ad pabula procedi; atque ita fiat ut nihil praeparandum auferatur, nihil in crastinum reponatur: non poterunt ista servare qui se per multos dies a conspectu hominum separatos, et nulli ad se praebentes accessum, includunt se ipsos viventes in magna intentione orationum. Hi enim facillima quidem atque vilissima, secum tamen alimenta includere consuerunt, quae in illos dies quibus a nullo videri statuerunt, sufficiant: quod aves non faciunt. Et horum quidem exercitationem in tam mirabili continentia, quandoquidem habent otium quo haec agant, seque imitandos non superba elatione, sed misericordi sanctitate proponant, non solum non reprehendo, sed quantum dignum est laudare non possum. Quid tamen de his dicimus, secundum istorum intellectum ex evangelicis verbis? An forte quo sunt sanctiores, eo sunt volucribus dissimiliores, quia nisi reponant sibi escas in plurimos dies, includere se ita, ut faciunt, non valebunt? Et utique nobiscum audiunt, Nolite ergo cogitare in crastinum (Matth. VI, 34). 30. Quapropter, ut breviter complectar, isti qui ex Evangelii perverso intellectu tam manifesta apostolica praecepta pervertere moliuntur, aut non cogitent in crastinum, sicut volatilia coeli; aut obtemperent Apostolo, sicut filii dilecti: imo utrumque faciant, quia utrumque concordat. Neque enim contraria Domino suo moneret Paulus servus Christi Jesu (Rom. I, 1). Hoc enim istis aperte dicimus: Si volatilia coeli sic intelligitis in Evangelio, ut nolitis operando manibus vestris victum tegumentumque procurare; nihil etiam reponatis in crastinum, sicut nihil reponunt volatilia coeli. Si autem aliquid reponere in crastinum, potest non esse contra Evangelium ubi dictum est, Respicite volatilia coeli, quia neque seminant, neque metunt, neque congregant in apothecas; potest etiam non esse contra Evangelium nec contra similitudinem volatilium coeli, vitam istam carnis corporalis operationis labore transigere.
CAPUT XXIV. 31. Aliquid in crastinum reponere non prohiberi per Evangelium. Si enim urgeantur ex Evangelio, ut nihil reponant in crastinum; rectissime respondent: Cur ergo ipse Dominus loculos habuit, ubi pecuniam collectam reponeret (Joan. XII, 6)? Cur tanto ante, fame imminente, frumenta sanctis patribus missa sunt (Act. XI, 28-30)? Cur Apostoli sic indigentiae sanctorum necessaria procurarunt, ne deesset in posterum, ut beatissimus Paulus ad Corinthios in Epistola scriberet: De collectis autem in sanctos, sicut ordinavi Ecclesiis Galatiae, ita et vos facite: secundum unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat, thesaurizans quod ei placuerit; ut non, cum venero, tunc collectae fiant. Cum autem advenero, quoscumque probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem. Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt (I Cor. XVI, 1-4)? Haec et alia multa copiosissime et verissime proferunt. Quibus respondemus: Videtis ergo, quamvis Dominus dixerit, Nolite cogitare in crastinum; non vos tamen istis verbis cogi ut nihil in crastinum reservetis: cur ergo iisdem verbis vos cogi dicitis, ut vacetis? Cur volatilia coeli non vobis sunt exemplo ad nihil reservandum, et vultis ut sint exemplo ad nihil operandum?
CAPUT XXV. 32. Negotia priora reliquisse quid prosit, si adhuc laborandum. Communis vitae charitas. Operari decet etiam qui ex vita excelsiore convertuntur, sed multo magis qui ex vita humiliore. Dicet aliquis: Quid ergo prodest servo Dei, quod prioribus actibus quos in saeculo habebat relictis, ad hanc spiritualem vitam militiamque convertitur, si eum adhuc oportet, tanquam opificis, exercere negotia? Quasi vero facile possit verbis explicari, quantum prosit quod Dominus diviti consilium capiendae vitae aeternae requirenti ait ut faceret, si vellet esse perfectus; ut venditis quae habebat, et indigentiae pauperum distributis, eum sequeretur (Matth. XIX, 21). Aut quis tam expedito cursu secutus est Dominum, quam ille qui ait, Non in vacuum cucurri, nec in vacuum laboravi (Philipp. II, 16)? qui tamen opera ista et praecepit, et fecit. Hoc nobis tanta auctoritate doctis et informatis sufficere debuit ad exemplum derelinquendi pristinas facultates, et manibus operandi. Sed et nos ab ipso Domino adjuti, possumus fortasse utcumque cognoscere, etiam sic operantibus servis Dei, priora tamen negotia reliquisse quid prosit. Si enim ad hanc vitam ex divite quisquam convertitur, et nulla infirmitate corporis impeditur, itane desipimus a sapore Christi, ut non intelligamus quantus superbiae prioris tumor sanetur, cum circumcisis superfluis, quibus ante animus exitiabiliter inflammabatur, ad modica quae restant huic vitae naturaliter necessaria etiam opificis humilitas minime recusetur? Si autem ad hanc vitam ex paupertate convertitur, non putet se id agere quod agebat, si ab amore vel augendae quantulaecumque rei privatae, jam non quaerens quae sua sunt, sed quae Jesu Christi (Ibid. 21), ad communis vitae se transtulit charitatem, in eorum societate victurus, quibus est anima una et cor unum in Deum, ita ut nemo dicat aliquid proprium, sed sint illis omnia communia (Act. IV, 32). Si enim hujus terrenae reipublicae antiqui principes praeclarissimo litteratorum suorum eloquio praedicari solent, quod rem communem universi populi suae civitatis privatis suis rebus sic anteponebant, ut quidam eorum Africa edomita triumphator, quid nubenti filiae daret non habuerit, nisi ex senatusconsulto de publico dotaretur: quo animo debet esse in rempublicam suam civis aeternae illius civitatis Jerusalem coelestis, nisi ut illud ipsum quod propriis manibus elaborat, in commune habeat cum fratre, et si quid ei defuerit, de communi suppleat; dicens cum illo cujus praeceptum exemplumque secutus est, Quasi nihil habentes et omnia possidentes (II Cor. VI, 10)? 33. Quamobrem etiam illi qui relicta vel distributa, sive ampla, sive qualicumque opulenta facultate, inter pauperes Christi pia et salubri humilitate numerari voluerunt; si corpore ita valent, et ab ecclesiasticis occupationibus vacant (quanquam eis tam magnum animi sui documentum afferentibus, et ejusdem societatis indigentiae de his rebus quas habebant, vel plurimum vel non parum conferentibus, vicem sustentandae vitae eorum res ipsa communis et fraterna charitas debeat), tamen si et ipsi manibus operentur, ut pigris ex vita humiliore et ob hoc exercitatiore venientibus auferant excusationem; multo misericordius agunt, quam cum omnia sua indigentibus diviserunt. Quod quidem si nolint, quis audeat cogere? Quibus tamen invenienda sunt opera in monasterio, etiamsi a corporali functione liberiora, sed vigilanti administratione curanda, ut nec ipsi panem suum, quoniam communis jam factus est, gratis manducent. Nec attendendum est in quibus monasteriis, vel in quo loco, indigentibus fratribus quisque id quod habebat impenderit. Omnium enim Christianorum una respublica est. Et ideo quisquis Christianis necessaria ubilibet erogaverit, ubicumque etiam ipse quod sibi necessarium est accipit, de Christi bonis accipit. Quia ubicumque et ipse talibus dedit, quis nisi Christus accepit? Illi autem qui etiam praeter istam sanctam societatem vitam labore corporis transigebant, ex quorum numero plures ad monasteria veniunt, quia et in ipso humano genere plures sunt; si nolunt operari, nec manducent. Neque enim propterea in militia christiana ad pietatem divites humiliantur, ut pauperes ad superbiam extollantur. Nullo modo enim decet ut in ea vita ubi fiunt senatores laboriosi, ibi fiant opifices otiosi; et quo veniunt relictis deliciis suis qui fuerant praediorum domini, ibi sint rustici delicati.
CAPUT XXVI. 34. Quomodo intelligendum praeceptum illud, ut ne solliciti simus de cibo et vestitu. Quomodo accipiendum illud, de volatilibus coeli et liliis agri. At enim Dominus ait: Nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini. Recte, quoniam supra dixerat: Non potestis Deo servire et mammonae. Qui enim propter hoc Evangelium praedicat, ut habeat unde manducet, et unde vestiatur, simul se putat et Deo servire, quia Evangelium praedicat; et mammonae, quia propter ista necessaria praedicat: quod Dominus dicit fieri non posse. Ac per hoc ille qui propter ista Evangelium praedicat, non Deo, sed mammonae servire convincitur; etsi Deus illo ad aliorum provectum, quomodo ipse nescit, utatur. Nam huic sententiae subjungit, dicens, Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini: non ut ista non procurent, quantum necessitati satis est, unde honeste potuerint; sed ut non ista intueantur, et propter ista faciant quidquid in Evangelii praedicatione facere jubentur. Eam quippe intentionem quare quid fiat, oculum vocat: unde paulo superius loquebatur, ut ad hoc descenderet, et dicebat, Lucerna corporis tui est oculus tuus: si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; si vero oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit; id est, talia erunt facta tua, qualis fuerit intentio tua cur ea facias. Et ad hoc enim ut veniret, supra de eleemosynis praeceperat, dicens, Nolite condere vobis thesauros in terris, ubi aerugo et tinea exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur. Recondite vero vobis thesauros in coelo, ubi neque tinea neque rubigo exterminat, et ubi fures non perfodiunt et furantur. Ubi enim erit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. Deinde subjunxit, Lucerna corporis tui est oculus tuus (Matth. VI): ut illi scilicet qui eleemosynas faciunt, non ea faciant intentione, ut vel hominibus velint placere, vel in terra sibi quaerant rependi quod faciunt. Unde et Apostolus cum Timotheo divites monendos praeciperet, Facile, inquit, tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 18 et 19). Cum ergo in futuram vitam direxerit oculum Dominus eleemosynas facientium, et in coelestem mercedem, ut possint et ipsa facta esse lucida, cum simplex oculus fuerit (in illam quippe novissimam retributionem valet quod alibi ait, Qui vos excipit, me excipit; et qui me excipit, excipit eum qui me misit. Qui excipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui excipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet: et qui potum dederit uni ex istis minimis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli; amen dico vobis, non peribit merces ejus [Matth. X, 40-42] ); ne forte correpto oculo eorum qui necessaria impendunt indigentibus et prophetis et justis et discipulis Domini, ipsorum oculus depravaretur in quos ista fierent ut propter ista accipienda vellent Christo militare: Nemo, inquit, potest duobus dominis servire. Et paulo post: Non potestis, inquit, Deo servire et mammonae. Statimque contexuit: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini. 35. Et quod sequitur de volatilibus coeli et de liliis agri, ad hoc dicit, ne quisquam Deum putet servorum suorum necessaria non curare; cum ejus sapientissima providentia usque ad ista creanda et gubernanda perveniat. Neque enim non ipse pascit et vestit etiam eos qui manibus operantur. Sed ne christianam militiam ad hoc detorqueant ut ista conquirant, hoc servos suos Dominus praemonet, ut in eo ministerio quod Sacramento ejus debetur, non ista, sed regnum ejus et justitiam cogitemus: et haec omnia apponentur nobis sive per manus operantibus, sive infirmitate corporis impeditis, sive ipsius militiae tali occupatione districtis ut nihil aliud agere valeamus.
CAPUT XXVII. Utendum industria nostra, ne Deum tentare videamur. Neque enim quia dixit Deus, Invoca me in die tribulationis, et eximam te, et glorificabis me (Psal. XLIX, 15), propterea non debuit fugere Apostolus, et per murum in sporta submitti, ut manus persequentis evaderet (Act. IX, 25), sed exspectare potius ut comprehenderetur, et eum sicut tres pueros de mediis ignibus liberaret (Dan. III, 50). Aut propter hoc nec Dominus dicere debuit, Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23); quia ipse dixit, Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis (Joan. XVI, 23). Sicut ergo quisquis persecutionem fugientibus discipulis Christi objiceret hujusmodi quaestionem, cur non stetisset potius, et invocato Deo per ejus mirabilia sic eruerentur, ut Daniel a leonibus (Dan. VI, 23, et XIV, 40), ut Petrus ex vinculis (Act. XII, 7); responderent non se oportuisse tentare Deum, sed tunc eum talia si vellet esse facturum, cum ipsi quid facerent non haberent; cum vero eis fugam in potestatem dedisset, etiamsi per illam liberarentur, non nisi ab ipso liberari: sic etiam Dei servis vacantibus et valentibus exemplo et praecepto apostolico manibus suis victum transigere, si quis ex Evangelio moverit quaestionem de volatilibus coeli, quae non seminant, neque metunt, neque congregant in apothecas, et de liliis agri, quia non laborant, neque nent; facile respondebunt, Si et nos per aliquam vel infirmitatem vel occupationem non possimus operari, sic ille nos pascet et vestiet, quemadmodum aves et lilia, quae nihil operantur hujuscemodi: cum autem possumus, non debemus tentare Deum nostrum; quia et hoc quod possumus, ejus munere possumus, et cum hinc vivimus, illo largiente vivimus, qui largitus est ut possimus. Et ideo de istis necessariis solliciti non sumus; quia cum haec possumus agere, ille nos pascit et vestit, a quo pascuntur homines et vestiuntur: cum vero haec non possumus agere, idem ipse nos pascit et vestit, a quo aves pascuntur et lilia vestiuntur; quoniam nos pluris sumus illis. Quapropter in ista militia nostra, nec in crastinum cogitamus; quia non propter ista temporalia, quo pertinet crastinus, sed propter illa sempiterna, ubi semper hodiernus est, nos illi probavimus, ut ei nullis negotiis saecularibus implicati placeamus (II Tim. II, 4).
CAPUT XXVIII. 36. Graphice describit monachos otiosos et vagos. Quae cum ita sint, sine me paululum, sancte frater (dat enim mihi Dominus per te magnam fiduciam), eos ipsos alloqui filios et fratres nostros, quos novi quanta nobiscum dilectione parturias, donec in eis apostolica disciplina formetur. O servi Dei, milites Christi, itane dissimulatis callidissimi hostis insidias, qui bonam famam vestram, tam bonum Christi odorem, ne dicant animae bonae, Post odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3), et sic laqueos ejus evadant, omni modo cupiens obscurare putoribus suis, tam multos hypocritas sub habitu manachorum usquequaque dispersit, circumeuntes provincias, nusquam missos, nusquam fixos, nusquam stantes, nusquam sedentes. Alii membra martyrum, si tamen martyrum, venditant; alii fimbrias et phylacteria sua magnificant; alii parentes vel consanguineos suos in illa vel in illa regione se audisse vivere, et ad eos pergere mentiuntur; et omnes petunt, omnes exigunt, aut sumptus lucrosae egestatis, aut simulatae pretium sanctitatis: cum interea ubicumque in factis suis malis deprehensi fuerint, vel quoquo modo innotuerint, sub generali nomine monachorum vestrum propositum blasphematur, tam bonum, tam sanctum, quod in Christi nomine cupimus, sicut per alias terras, sic per totam Africam pullulare. Nonne ergo inflammamini zelo Dei? Nonne concalescit cor vestrum intra vos, et in meditatione vestra exardescit ignis (Psal. XXXVIII, 4), ut istorum mala opera bonis operibus persequamini, ut eis amputetis occasionem turpium nundinarum, quibus existimatio vestra laeditur, et infirmis offendiculum ponitur? Miseremini ergo et compatimini, et ostendite hominibus, non vos in otio facilem victum, sed per angustam et arctam viam hujus propositi, regnum Dei quaerere. Eadem vobis causa est quae Apostolo fuit, ut amputetis occasionem iis qui quaerunt occasionem (II Cor. XI, 12), ut qui illorum putoribus praefocantur, in odore vestro bono reficiantur.
CAPUT XXIX. 37. Occupationes Augustini. Mallet more Monachorum operari certis horis. Non alligamus onera gravia; et vestris humeris imponimus quae nos digito attingere nolumus (Matth. XXIII, 4). Quaerite, et agnoscite labores occupationum nostrarum, et in aliquibus nostrorum etiam corporum infirmitates, et Ecclesiarum quibus servimus talem jam consuetudinem, ut nos ad illa opera, ad quae vos hortamur, vacare non sinant. Quanquam enim dicere possimus, Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit (I Cor. IX, 7)? Tamen Dominum Jesum, in cujus nomine securus haec dico, testem invoco super animam meam, quoniam quantum attinet ad meum commodum, multo mallem per singulos dies certis horis, quantum in bene moderatis monasteriis constitutum est, aliquid manibus operari, et caeteras horas habere ad legendum et orandum, aut aliquid de divinis Litteris agendum liberas, quam tumultuosissimas perplexitates causarum alienarum pati de negotiis saecularibus vel judicando dirimendis, vel interveniendo praecidendis: quibus nos molestiis idem affixit apostolus, non utique suo, sed ejus qui per eum loquebatur arbitrio, quas tamen ipsum perpessum fuisse non legimus. Alter enim se habebat apostolatus ejus discursus. Nec dixit, Saecularia igitur judicia si habueritis, ad nos deferte; aut, nos constituite ad judicandum: sed, eos qui contemptibiles sunt in Ecclesia, hos, inquit, collocate. Ad reverentiam vobis dico: sic non est inter vos quisquam sapiens, qui possit inter fratrem suum judicare? Sed frater cum fratre judicatur, et hoc apud infideles (I Cor. VI, 4-6)! Sapientes ergo qui in locis consistebant fideles et sanctos, non qui hac atque hac propter Evangelium discurrebant, talium negotiorum examinatores esse voluit. Unde nunquam de illo scriptum est quod aliquando talibus vacaverit, a quibus nos excusare non possumus, etiamsi contemptibiles simus; quia et hos collocari voluit, si sapientes defuissent, potius quam ut negotia Christianorum deferrentur in forum. Quem tamen laborem non sine consolatione Domini suscipimus pro spe vitae aeternae, ut fructum feramus cum tolerantia. Servi enim sumus ejus Ecclesiae, et maxime infirmioribus membris, qualialibet in eodem corpore membra simus. Omitto alias innumerabiles ecclesiasticas curas, quas fortasse nemo credit, nisi qui expertus est. Non ergo alligamus onera gravia, et humeris vestris imponimus quae nos digito non tangimus; quandoquidem si officii nostri salva ratione possemus (videt ille qui probat corda nostra), mallemus haec agere, quae ut agatis hortamur, quam ea quae nos agere cogimur. Sane omnibus et nobis et vobis pro nostro gradu et officio laborantibus et arcta via est in labore et aerumna; et tamen in spe gaudentibus jugum ejus lene est et sarcina levis, qui nos vocavit ad requiem, qui prior transitum fecit a convalle plorationis, ubi nec ipse sine pressuris fuit. Si fratres, si filii nostri estis, si conservi, vel potius in Christo servi vestri sumus; audite quae monemus, agnoscite quae praecipimus, sumite quae dispensamus. Si autem Pharisaei sumus alligantes onera gravia et imponentes humeris vestris; quae dicimus facite, etiamsi quae facimus improbatis (Matth. XXIII, 3). Nobis autem minimum est ut a vobis dijudicemur, aut ab humano die (I Cor. IV, 3). Quam germana charitate sit nobis cura de vobis, ille inspiciat qui dedit quod inspiciendum ejus oculis offeramus. Postremo quod vultis sentite de nobis: Paulus apostolus vobis praecipit et obsecrat in Domino, ut cum silentio, id est, quieti et obedienter ordinati operantes, vestrum panem manducetis (II Thess. III, 12). Nec de illo, ut arbitror, aliquid mali creditis, et in illum qui per eum loquitur credidistis.
CAPUT XXX. 38. Timet ne desidia malorum pigrescentes boni corrumpantur. Haec, mi charissime, et in Christi visceribus venerande frater Aureli, quantum donavit ut possem, qui per te mihi jussit ut facerem, de opere monachorum non distuli scribere; id maxime curans, ne boni fratres apostolicis praeceptis obedientes, a pigris et inobedientibus etiam praevaricatores Evangelii dicerentur: ut qui non operantur, saltem illos qui operantur sibi anteponendos esse non dubitent. Caeterum quis ferat homines contumaces saluberrimis Apostoli monitis resistentes, non sicut infirmiores tolerari, sed sicut etiam sanctiores praedicari; ut monasteria doctrina saniore fundata, gemina illecebra corrumpantur, et dissoluta licentia vacationis, et falso nomine sanctitatis? Sciant ergo etiam caeteri fratres et filii nostri, qui favere talibus, et hujusmodi praesumptionem per ignorantiam defendere consuerunt, se potissimum corrigendos, ut illi corrigi possint, non ut infirmentur, benefacere. Sane in eo quod servis Dei prompte atque alacriter necessaria subministrant, non solum non reprehendimus, sed etiam suavissime amplectimur: sed ne perversa misericordia magis eorum futurae vitae noceant, quam praesenti subveniant. 39. Minus enim peccatur, si non laudetur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicatur (Psal. IX, 24).
CAPUT XXXI. In Monachos crinitos. Quid autem iniquius, quam velle sibi obtemperari a minoribus, et nolle obtemperare majoribus? Apostolo dico, non nobis, in tantum ut etiam comam nutriant: unde ille nec disputari omnino voluit, dicens, Si quis vult contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Hoc autem praecipio: ut scilicet non disserentis solertia requiratur, sed praecipientis auctoritas attendatur. Nam et hoc quo pertinet, quaeso, tam aperte contra Apostoli praecepta comari? An ita vacandum est, ut nec tonsores operentur? An quia evangelicas volucres imitari se dicunt, quasi depilari timent, ne volare non possint? Vereor in hoc vitium plura dicere, propter quosdam crinitos fratres, quorum praeter hoc multa et pene omnia veneramur. Sed quo magis eos in Christo diligimus, eo sollicitius admonemus. Neque enim metuimus ne humilitas eorum respuat admonitionem nostram; quandoquidem et nos a talibus, ubi forte titubamus aut aberramus, cupimus admoneri. Hoc ergo admonemus tam sanctos viros, ne stultis vanorum argumentationibus moveantur, et eos in hac perversitate imitentur, quibus sunt in caeteris longe dissimiles. Illi enim venalem circumferentes hypocrisim, timent ne vilior habeatur tonsa sanctitas quam comata, ut videlicet qui eos videt, antiquos illos quos legimus cogitet, Samuelem et caeteros qui non tondebantur (Num. VI, 5). Nec cogitant quid intersit inter illud propheticum velamentum, et hanc Evangelii revelationem, de qua dicit Apostolus: Cum transieris ad Christum, auferetur velamen (II Cor. III, 16). Quod enim significabat velamen interpositum inter faciem Moysi et aspectum populi Israel (Exod. XXXIV, 33), hoc significabat illis temporibus etiam coma sanctorum. Nam idem apostolus etiam comam pro velamento esse dicit, cujus auctoritate isti urgentur. Aperte quippe ait: Vir quidem si comatus sit, ignominia est illi. Ipsam ignominiam, inquiunt, suscipimus merito peccatorum nostrorum: ad hoc obtendentes simulatae humilitatis umbraculum, ut sub eo proponant venalem typhum; quasi Apostolus superbiam doceat, cum dicit, Omnis vir orans aut prophetans velato capite, confundit caput suum; et, Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei (I Cor. XI, 4-16). Qui ergo dicit, non debet, nescit forte docere humilitatem. Sed si hanc ignominiam tempore Evangelii, quod erat sacramentum tempore prophetiae, pro humilitate isti appetunt; tondeant, et cilicio caput velent. Sed non erit tunc species illa venalis, quia Samson non cilicio, sed coma velabatur (Judic. XVI, 17).
CAPUT XXXII. 40. Perversa interpretatio Scripturae per crinitos monachos. Paulus apostolus summam castitatem professus. Praeceptum viris de non velando capite. Mens per virum, concupiscentia per mulierem figurata. Jam illud, si dici potest, quam luctuose ridiculum est, quod rursus invenerunt ad defensionem crinium suorum. Virum, inquiunt, prohibuit Apostolus habere comam: qui autem se ipsos castraverunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12), jam non sunt viri. O dementiam singularem! Merito qui hoc dicit, adversus sanctae Scripturae manifesta praeconia consilio nefandae impietatis armatur, et perseverat in itinere tortuoso, et pestiferam doctrinam conatur inducere, quia non est beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit (Psal. I, 1). Nam si in lege Dei meditaretur die ac nocte, illic inveniret ipsum apostolum Paulum, qui certe summam castitatem professus dicit, Vellem autem omnes homines esse sicut me ipsum (I Cor. VII, 7): et tamen se virum ostendit non solum ita vivendo, sed etiam ita loquendo. Ait enim: Cum essem parvulus, quasi parvulus loquebar, quasi parvulus sapiebam, quasi parvulus cogitabam; cum autem vir effectus sum, evacuavi ea quae parvuli erant (Id. XIII, 11). Sed quid Apostolum commemorem, cum de ipso Domino et Salvatore nostro nesciant quid sentiant, qui haec dicunt. Nam de quo alio dicitur, Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi; ut ultra non simus parvuli jactati et circumlati omni vento doctrinae, in illusione hominum, in astutia ad machinationem erroris (Ephes. IV, 13 et 14)? Qua illusione isti decipiunt imperitos, qua astutia et machinamentis inimici et ipsi circumferuntur, et in sua circumlatione cohaerentes sibi animos infirmorum quodam modo rotare conantur, ut pariter nesciant ubi sint. Audierunt enim vel legerunt quod scriptum est, Quicumque enim baptizati estis in Christo, Christum induistis: ubi non est Judaeus, neque Graecus; non servus, neque liber; non masculus, neque femina (Galat. III, 27 et 28); et non intelligunt secundum carnalis sexus concupiscentiam hoc esse dictum, quia in interiore homine, ubi renovamur in novitate mentis nostrae (II Cor. IV, 16), nullus sexus hujusmodi est. Non ergo propterea se negent viros, quia masculino sexu nihil operantur. Nam et conjugati christiani qui hoc operantur, non secundum hoc utique christiani sunt, quod habent commune cum caeteris non christianis, et cum ipsis pecoribus. Aliud est enim quod vel infirmitati conceditur, vel mortali propagationi persolvitur; aliud autem quod ad capessendam incorruptam et aeternam vitam fideli professione significatur. Illud ergo quod de non velando capite viris praecipitur, in corpore quidem figuratur, sed in mente agi, ubi est imago et gloria Dei, verba ipsa indicant: Vir quidem, inquit, non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei. Ubi autem sit haec imago ipse declarat, cum dicit: Nolite mentiri invicem; exspoliantes autem vos veterem hominem cum actibus ejus, induite novum qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 9 et 10). Quis dubitet hanc renovationem in mente fieri? Sed et qui dubitat, audiat apertiorem sententiam. Eadem quippe admonens ita dicit alio loco: Sicut est veritas in Jesu, deponere vos secundum priorem conversationem veterem hominem, eum qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis; renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, eum qui secundum Deum creatus est (Ephes. IV, 21-24). Quid ergo? mulieres non habent hanc innovationem mentis, ubi est imago Dei? Quis hoc dixerit? Sed corporis sui sexu non eam significant: propterea velari jubentur. Illam quippe significant partem, eo ipso quo mulieres sunt, quae concupiscentialis dici potest, cui mens dominatur, etiam ipsa subdita Deo suo, quando rectissime et ordinatissime vivitur. Quod ergo est in uno homine mens et concupiscentia (illa enim regit, haec regitur; illa dominatur, haec subditur), hoc in duobus hominibus, viro et muliere, secundum sexum corporis figuratur. De quo sacramento loquens Apostolus dicit, virum non debere velari, sed debere mulierem. Tanto enim gloriosius mens ad superiora promovetur, quanto diligentius ab inferioribus concupiscentia cohibetur; donec totus homo cum ipso etiam mortali nunc et fragili corpore in resurrectione novissima incorruptione atque immortalitate induatur, et absorbeatur mors in victoriam (I Cor. XV, 54).
CAPUT XXXIII. 41. Bonos quosdam crinitos rogat ut capillos radant. Quapropter qui recta facere nolunt, desinant saltem docere perversa. Sed alii sunt, quos isto sermone corripimus: illos autem qui hoc uno vitio capillorum contra praeceptum apostolicum demissorum offendunt et perturbant Ecclesiam: quia cum alii nolentes de illis mali aliquid sentire, coguntur manifesta verba Apostoli in perversam detorquere sententiam, alii sanum intellectum Scripturarum defendere malunt, quam quoslibet homines adulare; existunt inter fratres infirmiores et firmiores amarissimae et periculosissimae contentiones: quod illi forte si scirent, hoc quoque sine dubitatione corrigerent, quorum caetera miramur et amamus: illos ergo non corripimus, sed rogamus et obsecramus per divinitatem et humanitatem Christi, et per charitatem Spiritus sancti, ne ultra jam ponant hoc offendiculum infirmis, pro quibus Christus mortuus est, et dolorem cruciatumque nostri cordis exaggerent, cum cogitamus quanto proclivius hoc malum ad decipiendos homines imitari possint mali, cum in eis hoc vident quos propter alia tanta bona debitis officiis christianae dilectionis honoramus. Quod si post hanc admonitionem vel potius obsecrationem nostram in eo sibi perseverandum esse putaverint, nihil aliud faciemus quam dolebimus et gememus. Hoc noverint, sufficit: si servi Dei sunt, miserentur; si non miserentur, nolo quidquam gravius dicere. Haec itaque omnia in quibus fortasse loquacior fui, quam vellent occupationes et tuae et meae, si approbas, fac innotescere fratribus et filiis nostris, propter quos mihi es hoc onus dignatus imponere: si autem aliquid retrahendum vel emendandum videtur, rescriptis tuae Beatitudinis noverim.