De officiis (Beda)

This is the stable version, checked on 20 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De officiis
Auctor incertus
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 94


De officiis (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

DE DOMINICO DIE.

(0531C) Dominicum diem apostoli ideo religiosa solemnitate colendum sanxerunt, quia in eodem Redemptor noster resurrexit; quique ideo Dominicus appellatur, ut in eo a terrenis operibus, et mundi illecebris abstinentes, tantum divinis cultibus serviamus, dantes, scilicet, diei hujus honorem et reverentiam, propter resurrectionis nostrae spem, quam habuimus in illa. Nam sicut ipse Dominus Jesus Christus et Salvator noster, tertia die resurrexit a mortuos, ita et nos resurrecturos in novissimo saeculo speramus. Unde etiam Dominico die stantes oramus, quod est signum futurae resurrectionis. Hoc agit universa Ecclesia, quae in peregrinatione mortalitatis inventa est, exspectans in finem saeculi, quod in Domini nostri Jesu Christi corpore praemonstratum est, qui est primogenitus a mortuis. Sabbato autem priore populo in otio corporaliter celebrandum, ut figura esset in requiem; unde et Sabbatum requies (0531D)interpretatur. Dies autem Dominicus non Judaeis, sed Christianis per resurrectionem Domini declaratus est, et ex illo coepit habere festivitatem suam. Ipse est enim dies primus, qui post septimum reperitur octavus. Unde et in Ecclesiaste a duorum Testamentorum significatione dicitur illi septimus, et illi octavus. Primum enim solum celebrare Sabbatum traditum est, quia erat antea requies mortuorum, resurrectio autem nullis erat. Qui resurgens a mortuis jam non morietur, mors illi ultra non dominabitur. Jam postquam facta est talis resurrectio in corpore Domini, ut praeiret in capite Ecclesiae, quod (0532C)corpus Ecclesiae speraret in fine, dies Dominicus idem octavus, qui et primus in festivitate successis. Apparet autem hunc diem etiam in Scripturis sanctis esse solemnem. Ipse est enim dies primus saeculi, in ipso formata sunt elementa mundi, in ipso creati sunt angeli, in ipso quoque a mortuis resurrexit Dominus, in ipso de coelis super apostolos descendit Spiritus sanctus. Manna eodem die in eremo primum de coelo data est. Sic enim dicit Dominus: Sex diebus colligitur manna, in die autem sexto duplum colligetis. Sexta enim dies est Parasceve, qui ante Sabbatum ponitur. Sabbatum autem septimus dies, quem sequitur Dominicus, in quo manna primum de coelo venit. Unde intelligant Judaei jam tunc praelatum esse Judaicum Sabbatum Dominica nostra, jam tunc indicatum quod in Sabbatum ipsorum gratia Dei ad eos nulla descenderit, sed in sanctam Dominicam nostram in qua primum eam Dominus pluit.

DE SEPTUAGESIMA, SEXAGESIMA, QUINQUAGESIMA et QUADRAGESIMA. (0532D) Septuagesima computatur secundum titulationem sacramentarii et antiphonarii novem hebdomadibus ante Pascha in septimam Sabbati. Populus Dei in Babylone detentus est captivus septuaginta annis, quibus expletis, reversus est Jerusalem. Septuagesimus numerus ad memoriam nobis reducit omne tempus praesentis saeculi, quo alieni sumus a coelesti Jerusalem. Ideo auctor officii Septuagesimam posuit in officiis nostris, ut hoc tempore a deliciis abstinendo, ostenderemus in nostra conversatione, qualiter (0533A)per omne tempus saeculi vivere debeant, qui post baptismum peccatis se alienant a coelesti Jerusalem. Nam quod post septuaginta annos populus de captivitate revertitur, quis non videat post evoluta tempora, quae septenario dierum numero transcurrunt, etiam nobis idem Ecclesiae Dei ad illam coelestem Jerusalem ex hujus saeculi peregrinatione redeundum? Quapropter Alleluia illo tempore non cantatur apud nos, nec Gloria in excelsis Deo, quia sunt cantica coelestia. Dicit enim Psalmus: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Sunt qui primam hebdomadam Septuagesimae sine aliquo articulo novellae conversationis ducunt, excepta mutatione Alleluia, et quibusdam locis Dalmaticarum, et intermissione Gloria in excelsis Deo; Graeci proximam hebdomadam, id est, Sexagesimam, sanctificant suo jejunio. Clerici nostri, auctore Telesphoro papa, sequentem, id est, Quinquagesimam, qui constituit septem hebdomadarum jejunium ante Pascha. Praeceptor officii nostri ampliorem (0533B)mutationem requirit, quam nos agamus constitutione officii sui. Ipsum enim jejunium intimavit in prima oratione missae, dicens: Ut qui juste pro peccatis nostris affligimur. Hic enim afflictionem sonat. In introitu quoque dicit: Circumdederunt me gemitus mortis, dolores inferni. Propter hos dolores non possumus laetari et securi esse, sed praeparare nos ad bellum, ut Apostolus ait: Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Dicit Ambrosius: « Ab omnibus quae vitanda eadem tradit disciplina cum sciunt unum coronandum, quanto magis observandum, quibus omnis promissa est salus! » Unde autem abstinere debeamus, qui bellaturi sumus, docet Apostolus, dicens: Fornicatio, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis.

Telesphorus papa, nonus post beatum Petrum apostolum, in sede Romana, constituit ut per septem hebdomadas abstinentiam observarent, quod (0533C)adhuc multi faciunt. Quod tempus tunc duas ob causas Quinquagesimam placuit appellari, vel quia in ordine quinquagesimus numerus post quadragesimum constat, vel quia exinde quinquaginta dies sunt in sanctam resurrectionem; ex quibus si octo Dominicos dies subtraxeris, in quibus jejunium non licet observare, remanent quadraginta et duo dies. Et hi duo dies quinta et septima feria, qui quadragenarium numerum excedunt, apud quosdam jejunio deducuntur, apud quosdam in refectione propter coenam dominicam et sanctum Sabbatum habentur. Postmodum vero Melchiades papa, natione Afer, trigesimus quartus post sanctum Petrum constituit, ut nemo praesumeret in prima vel quinta feria jejunare. In prima propter Domini resurrectionem; in quinta, quia in ea Dominus coenavit cum discipulis suis, et in ea ascendit in coelum. Tunc placuit fidelibus ut octo hebdomadas jejunio consecrarent, et primam Dominicam Sexagesimam nominarent, non (0533D)propter sexagenarium dierum numerum, sed propter usum locutionis nostrae, quia sicut quadragenario quinquagesimus, ita quinquagenario sexagesimus, et sexagenario septuagesimus coaptatur. A sexagesima usque Pascha, octo sunt hebdomadae; e quibus singulis si primam et quintam feriam de abstinentia subtrahas, ut Melchiades instituit, et ipsum diem Paschae, quadraginta tantum dies remanent abstinentiae, ad imitationem Domini nostri Jesu Christi. Septuagesima ideo a fidelibus fertur celebrari, ut et decimas dierum Deo reddere, et nihilominus primam et quintam feriam et Sabbatum possint a jejunio relaxare. A septuagesima namque in Pascha, novem sunt hebdomadae, quae faciunt sexaginta quatuor dies. Ex quibus si de unaquaque hebdomada tres praefatos dies subtraxeris ad sacrum diem paschalem, triginta sex dies in decimatione anni jejunas. Ille autem qui Sabbatum constituit honorandum, non propter legalia mandata hoc fecit, sed quia requievit (0534A)illa die Dominus in sepulcro. Augustinus, libro decimo quinto de Civitate Dei: « Nomina, inquit, quae gesta narrantur, aliquid etiam significare putanda sunt; sed propter illa quae aliquid significant etiam illa quae nihil significant attexuntur. Non solum vomere aratur, sed ut hoc fieri possit, etiam caetera aratri membra sunt necessaria. Nec soli nervi in citharis aptantur ad cantum, sed ut aptari possint, insunt, etc. »

ITEM ALITER. Quare dicitur Septuagesima, cum ab ea die usque in pascha non sint plus quam sexaginta quatuor dies? Consuetudo est Scripturarum divinarum, ut omnis numerus ex quo quamlibet decadam transierit, ut tertius monadis incurrat, non deputetur idem numerus praecedenti decadi, sed ei ad quam tendit. Lege librum Genesis in genealogia filiorum Noe.

ITEM ALITER. (0534B)Cur dicitur Septuagesima, cum ab illa die usque in Pascha non sint septuaginta dies, sed sexaginta quatuor? Septuagesima tendit ad Sabbatum ante octavas Paschae, quando hi qui in vigilia Paschae baptizantur, alba vestimenta deponunt, et tunc confirmari eos oportet ab episcopo, et per impositionem manus accipere Spiritum sanctum; et quia septem dona Spiritus sancti describuntur, recte qui hanc accepturi sunt, Septuagesimam ante celebrant. Quod enim septenarius numerus per se, hoc idem significat per denarium multiplicatus. Sexagesima tendit ad medium paschae, id est, quartam feriam hebdomadae Paschalis. Quinquagesima tendit ad ipsum diem Paschae, Quadragesima ad diem coenae Domini. Computa ergo dierum numerum, qui sunt in abstinentia a septuagesima usque Quadragesimam, et invenies ter senos, id est, octodecim dies, exceptis Dominicis diebus. Quem numerum si per duplarem proportionem dividas, invenies in una parte sex, in (0534C)altera duodecim; sex autem ad duodecim simpla, duodecim ad sex, dupla proportio est. Item inter coenam Domini et diem Paschae duo sunt dies, et inter Pascha et medium Paschae, quod est quarta feria, duo sunt dies, quo tendit Sexagesima; et ab ipso die usque Sabbatum, quo Septuagesima pervenit, similiter duo, qui sunt simul sex; quatuor enim ad duo, duplum est ad simplum. Praecedentes ergo numeri, qui sunt in abstinentia, significant duplam mortem nostram, simpla Christi morte esse destructam. Nos enim in anima et corpore morti eramus obnoxii, Christus autem sua corporali morte, et animae et corporis mortem exclusit. Isti autem dies, quos in Domini resurrectione cum gaudio et laetitia celebramus, significant resurrectionem, quam Christus duplam sua simpla contulit. Ipse enim sicut solo corpore mortuus est, ita et solo corpore resurrexit; nos autem et in anima primum resuscitat, peccata dimittendo, et in futuro etiam corpora resuscitaturus est.

DE JEJUNIO QUADRAGESIMAE. (0534D) Jejuniorum tempora secundum Scripturas sanctas, quatuor sunt, in quibus per abstinentiam et lamentum poenitentiae Domino supplicandum est; et licet omnibus diebus orare et abstinere conveniat, his tamen temporibus amplius jejuniis et poenitentiae servire oportet. Primum enim jejunium Quadragesimarum est, quod a veteribus libris coepit, ex jejunio Moysi et Eliae, et ex Evangelio, quia totidem diebus Dominus jejunavit, demonstrans Evangelium non dissentire a lege et prophetis. In persona quippe Moysi lex, in persona Eliae prophetae accipiuntur. Inter quos in monte Christus gloriosus apparuit, ut evidentius emineret, quod de illo dicit apostolus Paulus ad Romanos tertio capite: Testimonium habens a lege et prophetis. In qua ergo parte anni congruentius observatio Quadragesimae, nisi confinis (0535A)atque contigua dominicae passionis, quia in ea significatur haec vita laboriosa? Cui etiam opus est continentia, ut ab ipsius mundi illecebris jejunemus, vivente in solo manna, id est, coelestia spiritualiaque praecepta. Numero autem quadragenario vita ista propterea figuratur, quia denarius est perfectio beatitudinis nostrae. Creatura autem septenario figuratur quae aderat Creatori, in quo declaratur unitas Trinitatis per universum mundum temporaliter annuntiata. Et quia mundus a quatuor ventis delineatur, et a quatuor elementis eligitur, et a quatuor annis temporum cibus variatur, decem quater ducta in quadraginta consummantur, quo numero ostenditur ab omni temporum delectatione abstinendum ac jejunandum esse, et caste continenterque vivendum; licet et aliud sacramenti mysterium exprimitur, quo quadraginta diebus eadem jejunia celebrantur. Lege enim Mosaica generaliter universo populo est praeceptum, decimas et primitias offerri Domino Deo. (0535B)Itaque dum in hac sententia principia voluntatum consummationesque operum nostrorum referre ad Dei gratiam admoneamur, in supputatione tamen Quadragesimae, summa ista legalium decimarum expletur. Totum enim anni tempus triginta sex dierum numero decimatur. Subtractis enim a Quadragesima diebus Dominicis, quibus jejunia resolvuntur, his diebus quasi pro totius anni decimis ad Ecclesiam concurrimus, actuumque nostrorum operationem Deo in hostiam jubilationis offerimus. Cujus quidem Quadragesimae legibus, sicut ait noster Cassianus, quique perfecti sunt non tenentur, nec exigui hujus canonis subjectione contenti sunt; quem profecto illis qui per totum anni spatium deliciis et negotiis saecularibus implicantur, Ecclesiarum principes statuerunt ut, vel hac legali quodammodo necessitate constricti, his diebus saltem vacare Domino cogerentur, ac dierum vitae suae, quos totos quasi fructus quosdam fuerant voraturi, velut decimas Domino dedicarent.

ITERUM DE JEJUNIO QUADRAGESIMAE. (0535C) Congrua autem ratione magistri Ecclesiae Quadragesimae tempus ante Domini passionem observandum esse statuerunt, ut intelligamus quia praesentis vitae afflictio immortalitatem futuram parit. Ad quam rem confirmandam ipse Dominus, qui quadraginta diebus ante passionem jejunavit, quadraginta etiam post resurrectionem cum discipulis conversatus est, utrumque tempus quadraginta dierum numero complens, ut ostenderet in praesenti vita tempus esse afflictionis, et in futuro gaudii. Cum enim quadraginta diebus ante passionem jejunaret, quasi clamabat: Nisi poenitentiam egeritis, moriemini in peccatis vestris. Et Petrus: Abstinete vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam. Cum vero post resurrectionem cum discipulis conversaretur, eorum corda laetificans, quasi illud gaudium ineffabile promittebat, de quo alibi ait: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a (0535D)vobis. Et iterum: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Jejunavit autem non solum quadraginta diebus, sed etiam noctibus, ut si prospera blandiantur, quae significantur per dies, sive adversa terreant, quae significantur per noctes, immobilis perseveret animus christianus, sicut faciebat ille qui dicebat: Per arma justitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces, sicut qui ignoti et cogniti.

RATIO DE PASCHA. Jam vero paschale sacramentum, quod nunc in Salvatoris nostri mysterium manifestissime celebratur, in veteri Testamento primum figuraliter gestum est, quando, agno occiso, Pascha celebravit populus Dei in Aegypto. Cujus figura in veritate completa est in Christo, qui sicut ovis ad immolandum ductus est, cujus sanguine illitis postibus nostris, id est, (0536A)cujus signo crucis signatis frontibus nostris, a perditione hujus saeculi, tanquam a captivitate Aegypti liberamur. Cujus quidem diem paschalis resurrectionis, non solum pro eo celebramus, quod in eodem a mortuis resurrexit, sed etiam pro aliis sacramentis quae per eumdem significantur. Qui enim, sicut dicit Apostolus, Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram, transitus quidam de morte ad vitam, in illa passione Domini et resurrectione sacratus est. Nam et vocabulum ipsum, quod Pascha dicitur, non Graecum, sed Hebraeum est; nec a passione, quomodo paschin Graece dicitur pati, sed a transitu Hebraeo verbo Pascha appellatur: quod et maxime evangelista expressit, cum celebraretur a Domino Pascha cum discipulis suis: Cum vidisset, inquit, Jesus quia venit hora ut transiret de mundo ad Patrem. Transitus ergo de hac vita mortali in aliam vitam immortalem, hoc est, de morte ad vitam, in passione Domini et resurrectione (0536B)commendatur. Hic transitus a nobis modo agitur per fidem, quae nobis datur in remissionem peccatorum, quando consepelimur cum Christo per baptismum, quasi a mortuis transeuntes de pejoribus ad meliora, de corporalibus ad spiritualia, de conversatione hujus vitae ad spem futurae resurrectionis gloriae. Propter ipsum ergo initium novae vitae, ad quam transimus, et propter ipsum novum hominem, quem jubemur induere, et exuere veterem, expurgantes vetus fermentum, ut simus nova conspersio, quomodo Pascha nostrum immolatus est Christus; propter hanc ergo vitae novitatem primus mensis ex mensibus anni celebrationi huic attributus est; nam ipse dicitur mensis novorum. Quia vero in toto tempore saeculi nunc tertium tempus apparuit, ideo resurrectio Domini triduana est. Primum enim tempus ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia. Ubi jam manifestatum est sacramentum, quod ante erat in prophetico aenigmate occultum. Quod vero anniversarius dies paschalis non ad eumdem redit (0536C)anni diem, hoc fit propter Dominicum diem, et decimam quartam lunam.

II DE PASCHA. Pascha igitur non a passione, ut quidam putant, sed a transitu est dictum. Ex eo vero tempore quo Dominus, per Aegyptum transiens, primogenita Aegyptiorum percussit, et filios Israel liberavit, pascha jussum est celebrari, quod Hebraice phase, Latine transitus dicitur. Primo ideo transitus, quia in hac die transiit Dominus super Aegyptum, Aegyptios vastans, et Israeliticum populum liberans. Deinde, quia ipsa dies transiens exterminator per regnum Aegyptiorum, primogenita eorum interfecit. Tertio, quoniam in hac celebritate festivitatis Redemptor noster de hoc mundo transivit ad Patrem, sicut Joannes plenius manifestat dicens: Ante diem festum paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. Quomodo primum (0536D)jussum est celebrari, in Exodo inveniri potest, capitulo XXXVII. Hoc sane juxta veteris Instrumenti Scripturam inter pascha et azyma distat, quod pascha ipse solus dies appellatur, in quo agnus occidebatur ad vesperum, hoc est decima quarta luna primi mensis; quinta decima autem luna, quando egressum est de Aegypto, succedebat festivitas Azymorum, quae VII diebus, id est, usque ad 21 diem ejusdem ad vesperam est statuta solemnitas.

III DE PASCHA. Annotinum Pascha est anniversarium paschae. Verbi gratia: praeterito anno, VII Idus Aprilis fuit Pascha, et in praesenti anno in jam dictis Kal., id est, VII Idus Aprilis, est annotinum Paschae, quod fuit in praeterito anno. Hoc solum modo de Pascha ideo agitur, quod haec sit singularis, et solemnitas solemnitarum.

DE LITANIA MAJORE. (0537A) Romana consuetudo unum diem, id est, VII Kalend. Maii interponit, quem vocat in Litania majore, non in jejunio. Litania autem Graece, Latine deprecatio, vel rogatio dicitur; inde et Rogationes. Potest enim serena mens et aliena a voluntate mala precari Deum, quamvis manducet sobrie. Eo enim tempore, id est, VII Kal. Maii, solent inimici commovere bella adversus vicina regna. Hoc reor caute esse provisum, vel quia tunc omnia in quodam profectu sunt, messes pullulant, arborei fructus ex flore procedunt, vineae et olivae suis arboribus erumpunt, animalia campos tondent: quoniam necessaria haec sunt nostris usibus, petendum est ut a Domino conserventur. Tres autem dies Rogationum, qui celebrantur ante Ascensionem Domini juxta morem Gallicanae Ecclesiae, constituit sanctus Mamertus Viennensis episcopus, ob incursionem scilicet, malarum (0537B)bestiarum, quae tunc temporis gravissime afficiebant populum Dei. Quae consuetudo apud nos usque hodie pro diversis calamitatibus devotissime colitur.

DE PENTECOSTE. Initium sane et causa festivitatis Pentecostes paulo latius repetenda est. Pentecostes enim dies hinc coepit exordium, quando Dei vox in Sina monte desuper intonantis audita est, et lex data est Moysi. In novo autem testamento Pentecoste coepit quando adventum sancti Spiritus, quem Christus promisit, exhibuit, quem ait non esse venturum nisi ipse ascenderet in coelum. Denique dum portam coeli Christus intrasset, decem diebus interpositis, intremuit subito orantibus apostolis locus, et, descendente Spiritu sancto super eos, inflammati sunt, ita ut linguis omnium gentium loquerentur Dei magnalia. Adventus itaque Spiritus sancti de coelo super apostolos in varietate linguarum diffusa, solemnitatem (0537C)transmisit in posteros, eaque de causa Pentecoste celebratur, et dies ipse proinde insignis habetur. Concordat autem haec festivitas Evangelii cum festivitate legis. Illuc enim posteaquam agnus immolatus est, interpositis L diebus, data est lex Moysi scripta digito Dei: hic postquam occisus est Christus, qui tanquam ovis ad immolandum ductus est, celebratur verum pascha, et interpositis L diebus datur Spiritus sanctus, qui est digitus Dei super CXX discipulos, Mosaicae aetatis numero constitutos. Siquidem et haec festivitas et aliud obtinet sacramentum. Constat enim ex VII septimanarum. Sed dierum quidem septimanae generant eamdem Pentecosten, in qua peccati fit remissio per Spiritum sanctum. Annorum vero septimanae quinquagesimum annum faciunt, qui apud Hebraeos Jubilaeus nominatur, in quo similiter terrae fit remissio, et servorum libertas, et possessionum restitutio, quae pretio fuerant comparata. Septem etenim septies multiplicati (0537D)quinquagenarium ex se generant numerum, assumpta monade, quam ex futuri saeculi praesumptam esse, majorum auctoritas tradit. Fit enim ipsa et octava semper et prima, imo ipsa semper est una, quae est omnis dies. Necesse est enim sabbatissimum ( sic ) animarum populum Dei illuc concurrere, atque ibi compleri, ubi datur pars his qui octo sicut quidam disserens Salomonis dicta sapienter exposuit. Idcirco autem totius quinquagesimae dies post Domini resurrectionem resoluta abstinentia in sola laetitia celebrantur, propter figuram futurae resurrectionis, ubi jam non labor, sed requies erit, et laetitia. Ideo his diebus nec genua flectuntur, quia sicut quidam sapiens ait: Inflexio genuum, poenitentiae et luctus indicium est. Unde etiam per omnia eamdem in illis solemnitatem quam die Dominico custodimus, in qua majoris nostri nec jejunium agendum nec genua esse flectenda ob reverentiam dominicae resurrectionis tradiderunt.

DE JEJUNIO PENTECOSTES. (0538A) Secundum jejunium est, quod, juxta canones, post Pentecosten alia die inchoatur, secundum quod et Moyses ait: Initium mensis ordearii facietis vobis hebdomadas VII. Hoc jejunium a plerisque ex auctoritate Evangelii post Domini ascensionem completur, testimonium illud dominicum historialiter accipientes, ubi dicit: Nunquid possunt filii sponsi lugere, quandiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. Post resurrectionem XL illis diebus quibus cum discipulis postea legitur conversatus, non oportere nec jejunare nec lugere, quia in laetitia sumus. Postea vero cum tempus illud expletur, quo Christus advolans ad coelos praesentia corporali recessit, tunc indicendum jejunium est, ut per cordis humilitatem et abstinentiam carnis mereamur de coelis promissum suscipere Spiritum sanctum.

DE JEJUNIO SEPTIMI MENSIS. (0538B) Tertium jejunium est, quod a Judaeis agebatur post tabernaculorum solemnitatem, quod decimo die Septembris mensis Ecclesia celebrat. Hoc enim primum in lege a Domino constitutum est, dicente ad Moysen: Loquere filiis Israel dicens: Decimo die mensis septimi, dies exorationis vocabitur. Sanctus erit vobis, et humiliabitis animas vestras in jejunio. Omnis anima quaecunque se non humiliaverit in ipso die jejunio, exterminabitur de populo suo; omnis anima quae fecerit opus in ipso die jejunii, peribit anima illa de populo suo. Quo quidem jejunio usos fuisse antiquos, Esdrae liber meminit. Postquam redierunt, inquit, filii Israel in Jerusalem, et fecerunt ibi solemnitatem tabernaculorum laetitia magna. Dehinc convenerunt in jejunio, in saccis, et humus super eos, et confitebantur peccata sua, et iniquitates patrum suorum. Et consurrexerunt ad standum, et legerunt in volumine legis Domini Dei sui quater in die, et quater (0538C)confitebantur, et adorabant Dominum Deum suum. Hoc enim mense septimo sol secundum computum incipit minus facere de die, et nox esse major, id est XII Kal. Octobris, quando aequinoctium est: ideoque et jejunium habetur in hoc mense, quia ostenditur in defectione solis et noctis augmento vita nostra deficere adveniente morte, quae mors judicio Dei, et resurrectione praeparatur.

DE JEJUNIO KALENDARUM NOVEMBRIUM. Quartum jejunium Kalendarum Novembrium est, quod divina auctoritate vel initiatum vel institutum Jeremiae prophetae testimonio declaratur, dicente ad eum Domino: Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba quae locutus sum tibi, adversum Israel et Judam, et adversum omnem gentem, si forte revertatur unusquisque a via sua pessima, et propitius ero iniquitati eorum. Vocavit ergo Jeremias Baruch filium Neriae et scribit Baruch ex ore Jeremiae omnes Sermones Domini, quos est locutus ad eum in volumine (0538D)libri. Et praecepit Jeremias Baruch dicens: Ingredere et lege de volumine, quod scripsisti ex ore meo, verba Domini audiente populo in domo Domini, in die jejunii legis, si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini; et revertatur unusquisque a via sua mala, quoniam magnus furor et indignatio, quam locutus est Dominus adversus populum hunc. Et fecit Baruch filius Neriae juxta omnia quae praeceperat Jeremias propheta, legens ex volumine sermones Domini in domo Dei. Factum est in mense nono praedicaverunt jejunium in conspectu omnis populi in Jerusalem. Hac ergo auctoritate divinae Scripturae Ecclesia morem obtinuit, et universale jejunium hac observatione celebrat.

DE JEJUNIO QUATUOR TEMPORUM FERIA QUARTA. Quatuor sunt tempora anni, id est, ver, aestas, (0539A)autumnus et hiems. Haec tempora solent nos perfectamenta sua revocare ab amore charitatis. In quibus oportet nos jejunare, etiam si venerit infra Pentecosten, quando celebratur festivitas septiformis Spiritus, ut illud dominicum: Venient autem dies, in quibus auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. De his Augustinus: « Quamvis ordinatio non fiat, necessarium tamen est nostrae religioni, quatuor temporum jejunia celebrare. » De eodem jejunio dicit Leo papa, in Homeliis: « Ut jejunium celebretur in largione sacrorum ordinum, sicut Ecclesiae primitivae mos obtinuit. » Ut illud: Ministrantibus illis Domino, et jejunantibus, dixit Spiritus sanctus: Separate mihi Paulum et Barnabam in opus, et reliqua. Tunc jejunantes et orantes imponentesque eis manus, dimiserunt illos. Isto die, id est, quarta feria leguntur duae lectiones, quoniam hi qui ad sacrum ordinem transeunt debent admoneri ut habeant notitiam legis et Prophetarum. Quarta enim aetate lex et prophetia viguerunt, et David belliciosissimus, qui interpretatur (0539B)manu fortis, in eadem aetate Goliath, id est, humilitas prostravit superbiam. Contra quem Goliath, id est, diabolum debent in humilitate dimicare, qui sacros ordines provehuntur. Quinta feria deest officium et missa, ideo debes cantare de Dominica Pentecostes.

DE CALENDIS JANUARII. Hae Kalendae secundum dementiam gentilium, dicendae sunt potius cavendae, quam Kalendae. Ea siquidem tempestate, quando judices praeerant filiis Israel, hoc est, ante Samson, fuit quidam princeps gentilium in Italia nomine Janus, a quo Januarius mensis postea nuncupatus est. Hunc vero Janum imperiti homines, qui Deum non cognoscebant, quasi regem metuebant, et pro Deo colere illum coeperunt, duasque facies illi figuravere propter Orientem et Occidentem; nec non et quadrifrontem appellarunt, id est, Janum geminum, propter quatuor partes, seu quatuor elementa atque tempora (0539C)quatuor. Sed cum hoc facerent, monstrum potius formabant, quam deum. Unde Numa post Romulum primum mensem anni voluit tanquam bicipitis dei mensem, respicientem transacti anni finem, futurique principia; et Januarium vocatum, eo quod sit limes et janua anni. Unde imperiti homines, veluti deum colentes, diem ipsum multis spurcitiis consecraverunt. Quidam mutabant se in species monstrosas, inferarumque habitus transformabant. Aliqui, in femineo gestu mutari, virilem vultum effeminabant. Nec immerito virilem fortitudinem non habent, qui in mulieris habitum transierunt. Aliqui fanaticis auguriis profanabantur, perstrepebant saltando pedibus tripudiantium plausibus. Nonnulli auguria ita observabant, ut focum de domo sua, vel aliud quodcunque beneficium cuiquam petenti minime (0540A)tribuerent. Diabolicas etiam strenas et ab aliis accipiebant, et ipsi aliis tradebant; nec non etiam mensulas plenas ad manducandum tota nocte paratas habebant, credentes quod Kalendae Januariae per totum annum praestare potuissent. Et quia his atque aliis miseriis mundus universus repletus erat, statuit universalis Ecclesia jejunium publicum in isto die fieri, quatenus his calamitatibus auctor vitae finem imponeret. Sed quia, Domino largiente, haec a fidelibus pro nihilo habentur, licet quantulaecunque similitudines, quod absit, adhuc lateant in feris hominibus, omni tamen conamine prohibendae sunt, atque pellendae. Neque enim aliud quidquam novi in iisdem Kalendis praesumendum est, nisi quod et in aliis Kalendis mensium excepto quod octavae Dominicae cum eximio cultu celebrentur, ut supra praefixum est. Sed neque illud reticendum, quod cum quadam die hae superstitiones diabolicae Romae agerentur, quidam sanctus Almachius, cum diceret: Hodie octavae diei Dominicae sunt, cessate ab his (0540B)superstitionibus idolorum, et sacrificiis pollutis, jubente Alypio urbis praefecto, hac de causa interfectus est.

DE TRIDUANIS JEJUNIIS. Triduanis autem diebus jejunare, de exemplo sumptum est Ninivitarum, qui, damnatis pristinis vitiis, totos se tribus diebus jejunio ac poenitentiae contulerant, et operti saccis Deum ad misericordiam provocaverunt.

DE DIVERSORUM DIERUM AC TEMPORUM JEJUNIIS Praeter haec autem legitima tempora jejuniorum, omnis sexta feria, propter passionem Domini, a quibusdam jejunatur. Sed et Sabbati dies a plerisque propterea quod in eo Christus jacuit in sepulcro, jejunium consecratum habetur, scilicet, ne Judaeis exsultando praestetur quod Christus sustulit moriendo. (0540C)Die autem Dominico reficiendum semper esse, ut resurrectionem Christi et gaudium nostrum praedicemus, praesertim cum apostolica fides hanc regulam servet. Post pascha autem usque ad pentecosten, licet traditio Ecclesiarum abstinentiae rigorem prandiis relaxaverit, tamen si quis monachorum vel clericorum jejunare cupiunt, non sunt prohibendi, quia et Antonius et Paulus et caeteri patres antiqui, etiam in his diebus in eremo leguntur abstinuisse, neque absolvisse abstinentiam, nisi tantum die Dominico. Quis enim parcimoniam non laudet, jejunium non praedicet? Jejunium enim res sancta, opus coeleste, janua regni, forma futuri. Quod qui sancte agit, Deo jungitur, alienatur mundo, spiritualis efficitur. Per hoc enim prosternuntur vitia, humiliatur caro, diaboli tentamenta vincuntur.