Migne Patrologia Latina Tomus 90
De octo partibus orationis (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne
(0631C)Partes orationis sunt octo. Nomen, pronomen, verbum, adverbium, participium, conjunctio, praepositio, interjectio. Ex his duae sunt principales partes orationis, nomen, verbum. Latini articulum non adnumerant, Graeci interjectionem. Multi plures, multi pauciores partes orationis putant; verum ex his omnibus tres sunt, quae sex casibus inflectuntur: nomen, pronomen et participium. Nomen est pars orationis, cum casu corpus aut rem proprie communiterve significans. Proprie, ut Roma, Tiberis; communiter, ut urbs, flumen. Nomini accidunt sex: qualitas, comparatio, genus, numerus, figura et casus. Nomen, unius nominis appellatio, multarum vocabulum est rerum, sed modo nomina generaliter dicimus. Qualitas nominum bipartita est; aut enim propria sunt nomina, aut appellativa. Propriorum (0631D)nominum, secundum Latinos, quatuor sunt species: praenomen, nomen, cognomen, agnomen, ut Publius Cornelius Scipio Africanus. Communia praenomina aut singulis litteris notantur, ut C. Caesar, L. Catilina, aut binis, ut Gn. Pompeius, aut trinis, ut, Sex. Roscius. Appellativorum multae sunt species; alia enim sunt corporalia, ut pietas, justitia, dignitas; alia sunt primae positionis, ut mons, schola; alia derivativa, ut Montanus, scholasticus; alia diminutiva, ut, monticulus. Diminutivorum nominum tres sunt gradus, quorum forma quo magis minuitur, crescit saepe numerus syllabarum. Sunt etiam quaedam diminutiva, quorum origo non cernitur, ut fabula, macula, tabula, vinculum. Sunt nomina tota Graecae declinationis, ut Temesto, Calypso, Pan. Sunt tota conversa in Latinam regulam: Polydectes, Pollux, Odysseus, Ulysses. Sunt inter Graecam Latinamque formam, quae netha appellantur, ut Achilles, Agamemnon. Sunt alia nomina quae una appellatione (0632C)plura signant, ut nepos, acies, aries. Sunt etiam alia synonyma vel polyonymata, ut terra, humus, tellus, ensis, mucro, gladius. Alia patronymica, ut Pelides, Atrides. Haec et ab avis et patribus saepe fiunt. In his quae Graeca sunt, sive mascula, sive femina fuerint, Graecam magis servabimus regulam. Alia horum mascula, aut in des exeunt, ut Atrides, ab Atreo, aut in lius, ut Pelius, a Peleo; aut in ion, ut Nereion, a Nereo. Feminina autem in is exeunt, ut Atreis; aut in as, ut Pelias; aut in ne, ut Nerine. Sunt alia thetica, id est possessiva, quae in ius exeunt, ut Evandrius ensis, Agamemnoniae, Mycenae; alia mediae significationis, et adjecta nominibus, ut, magnus, fortis. Dicimus enim, magnus vir, fortis exercitus. Haec etiam epitheta dicuntur. Alia qualitatis, ut bonus, malus; alia quantitatis, ut magnus, parvus; (0632D)alia gentis, ut Graecus, Hispanus; alia patriae, ut Thebanus, Romanus; alia numeri, ut, unus, duo; alia ordinis, ut primus, secundus. Sed primus de multis; de duobus prior dicitur; sicut et de duobus alterum dicimus; ita de multis alium. Sunt alia ad aliquid dicta, ut pater, frater; sunt alia ad aliquid quodammodo se habentia, ut dexter, sinister. Haec et comparativum gradum admittunt, ut dexterior, sinisterior. Sunt alia generalia, ut corpus; alia specialia, ut lapis, homo, lignum; alia facta de verbo, ut doctor, factor, lector; alia similia participiis, ut demens, sapiens, potens; alia verbis similia, ut comedo, palpo, contemplator, speculator.
Comparationis gradus sunt tres: positivus, comparativus, et superlativus. Positivus, ut fortis; comparativus, ut fortior; superlativus, ut fortissimus. Sed comparativus gradus generis est semper communis. Comparantur autem nomina quae aut qualitatem aut quantitatem significant, sed non omnia (0633A)nomina per omnes gradus exeunt. Alias enim positivus tantum invenitur, ut mediocris; alias positivus et comparativus tantum, ut senex, senior, juvenis juvenior; alias positivus et superlativus, ut pius, piissimus. Nam pro secundo gradu, magis adverbium ponitur, ut magis pius; alias comparativus et superlativus, ut ulterior, ultimus; alias superlativus tantum, ut novissimus. Extra hanc formam sunt, ut bonus et malus, et magnus. Dicimus enim, bonus, melior, optimus; malus, pejor, pessimus; magnus, major, maximus. Comparatio nominum proprie in comparativo et superlativo gradu est constituta. Nam positivus perfectus et absolutus est. Saepe autem comparativus gradus praeponitur superlativo, ut, stultior stultissimo, et major maximo. Saepe minus positivo significat, quamvis recipiat comparationem, ut mare Ponticum dulcius quam caetera maria. Saepe idem pro positivo positus minus positivo significat, et nulli comparatur, ut: (0633B)Jam senior, sed cruda Deo viridisque senectus. Sunt nomina significatione diminutiva, intellectu comparativa, ut, grandiusculus, majusculus, minusculus. Comparativo tam, aut minus, aut minime, aut magis, aut maxime addici non oportet; addicuntur autem positivo tantum. Dicimus enim tam malus, minus bonus, minus malus, magis bonus, magis malus, maxime bonus, maxime malus. Comparativus gradus ablativo casui adjungitur, utriusque numeri; sed tum utimur, cum aliquem vel alieno, vel suo gradui comparamus, ut: Hector fortior Diomede, vel audacior Trojanis fuit; aut dicimus, fortior hic quam ille. Supertativus autem tantum genitivo plurali adjungitur; sed nunc hoc utimur, cum aliquem suo gradui comparamus, ut: Hector fortissimus Trojanorum fuit. Plerumque superlativus pro positivo ponitur, et nulli comparatur, ut Jupiter optimus maximus. Interdum comparativus nominativo adjungitur, ut doctior hic quam ille. Genera nominum sunt quatuor: masculinum, (0633C)femininum, neutrum, commune. Masculinum est cui numero singulari, casu nominativo, pronomen vel articulus praeponitur hic, ut, hic magister. Femininum est cui numero singulari, casu nominativo, pronomen vel articulus praeponitur haec, ut, haec musa. Neutrum est cui numero singulari, casu nominativo, pronomen vel articulus praeponitur hoc, ut, hoc scamnum. Commune est quod simul masculinum femininumque significat, ut, hic et haec sacerdos. Sed ex his vel principalia, vel sola genera duo sunt: masculinum et femininum, nam neutrum de utroque nascitur. Est etiam trium generum commune, quod omne dicitur: ut, hic et haec et hoc felix. Est epicoenum, id est promiscuum, quod sub una significatione marem et feminam comprehendit, ut passer et aquila. Sunt praeterea alia sono masculina, intellectu feminina, ut eunuchus comaedia, Orestes tragaedia, Centauris navis; alia sono feminina, intellectu masculina, ut, Fenestella scriptor, Aquila orator; alia sono neutra, intellectu feminina, ut Phronesium, (0633D)Glycerium, Sophronium, quae mulieres sunt; alia sono feminina, intellectu neutra, ut poema, stemma; alia sono masculina, intellectu neutra, ut pelagus, vulgus. Sunt praeterea nomina in singulari numero alterius generis, et in plurali alterius; ut, balneum, tartarus, coelum, porrum, caepe, formanium. Sunt item nomina incerti generis, inter masculinum et femininum, ut cortex, radix, silex, finis, stirps, pinus, pampinus, dies. Sunt incerti generis, inter masculinum et neutrum, ut frenus, clypeus, vulgus, specus. Sunt nomina incerti generis inter femininum et neutrum, ut buxus, pyrus, prunus, malus, sed neutro genere fructum, feminino ipsas arbores dicimus saepe. Sunt etiam genera nominum fixa, sunt mobilia. Fixa sunt, quae in alterum genus flecti non possunt, ut pater, mater, frater, soror. Mobilia autem, aut propria sunt, et duo genera ex se faciunt, ut Caius, Caia, Martius, Martia; aut appellativa sunt, et tria genera faciunt, ut bonus, bona, bonum; malus, mala, malum. Sunt item alia nec in eorum fixa, nec in eorum mobilia, (0634A)ut draco dracaena, leo leaena, gallus, gallina, rex, regina. Sunt diminutiva, quae non servant genera, quae ex nominibus primae positionis receperunt, ut, scutum, scutella, pistrinum, pistrilla, canis, canicula, rana, ranunculus, statua, statiuncula. Nomen in a vocalem desinens, nominativo casu, numero singulari, aut masculinum est, ut Agrippa; aut femininum, ut Martia; aut neutrum, ut toreuma, sed tum Graecum est; aut commune, ut advena; aut epicoenum, ut aquila. Nomen in e vocalem desinens in nominativo casu, numero singulari, aut femininum est, ut Euterpe; aut neutrum, ut sedile. Nomen in i vocalem desinens nominativo casu, numero singulari, aut neutrum Graecum est, ut gummi, sinapi; aut trium generum, ut abdolon, ut frugi, nihili. Nomen in o vocalem desinens nominativo casu, numero singulari, aut masculinum est, ut Scipio; aut femininum, ut Juno, aut commune, ut pumilio. Nomen in u vocalem desinens nominativo casu, numero singulari tantum neutrum est, ut cornu, genu, gelu. Sed haec nomina, et quae in (0634B)consonantes desinunt, diversas regulas et multiplices habent. Numeri sunt duo: singularis et pluralis. Singularis, ut hic sapiens; pluralis, ut hi sapientes. Est et dualis numerus, qui singulariter enuntiari non potest, hi ambo, hi duo. Sunt etiam nomina numero communia, ut res, nubes, dies. Sunt semper singularia generis masculini, ut Publius, sanguis. Sunt semper pluralia, ut manes, Quirites. Sunt semper singularia generis feminini, ut pax, lux. Sunt semper pluralia, ut Kalendae, nundinae, feriae, nuptiae, quadrigae. Sunt semper singularia generis neutri, ut pus, virus, aurum, argentum, oleum, ferrum, triticum; haec et fere caetera, quae ad mensuram pondusve referuntur, quaeque, multa consuetudine, arma, Florialia, Saturnalia. Sunt quaedam positione singularia, intellectu pluralia, ut populus, concio, plebs. Sunt quaedam positione pluralia, intellectu singularia, ut Athenae, Thebae, Cumae. Figurae nominibus accidunt duae: simplex et composita. Simplex, ut doctus, potens; (0634C)composita, ut indoctus, impotens. Componuntur autem nomina modis quatuor: ex duobus integris, ut suburbanus; ex duobus corruptis, ut efficax, municeps; ex integro et corrupto, ut ineptus, insulsus; ex corrupto et integro, ut, nugigerulus. Componuntur etiam ex pluribus, ut inexpugnabilis, imperterritus. In declinatione compositorum nominum animadvertere debemus quod ea quae ex duobus nominativis composita fuerint per omnes casus ex utraque parte declinari possunt, ut eques Romanus, praetor urbanus. Quae ex nominativo et quolibet alio casu composita fuerint ea parte declinari tantum qua fuerit nominativus casus, ut praefectus equitum, vel senatus consultum. Providendum est autem, ne ea nomina componamus quae aut composita sunt, aut componi omnino non possunt. Casus nominum sunt sex: nominativus, genitivus, dativus, accusativus, vocativus, ablativus. Ex his duo recti appellantur, Nominativus et vocativus, reliqui autem obliqui. Ablativum (0634D)Graeci non habent: hunc quidam Latinum, nonnulli sextum casum appellant. Est autem nominativus, ut, hic Cato; genitivus, hujus Catonis; dativus, huic Catoni; accusativus, hunc Catonem; vocativus, o Cato; ablativus, ab hoc Catone. Quidam etiam assumunt septimum casum, qui est ablativo similis, sed sine praepositione, ut sit ablativus casus ab oratore venio, septimus casus oratore magistro utor. Sunt autem formae casuales sex, e quibus sunt nomina alia monoptota, alia diptota, alia triptota, alia tetraptota, alia pentaptota, alia hexaptota. Sunt praeterea haec aptota, quae neque per casus, neque per numeros declinantur, ut frugi, nihili, nequam, fas, nefas, nugas. In qua forma sunt etiam nomina numerorum, a quatuor usque ad centum. Nam ab uno usque ad tres, per omnes casus numeri declinantur. Item a ducentis, et deinceps, praeter mille. Sunt nomina quorum nominativus in usu non est, ut si quis dicat hunc laterem, . . . vel ab hac dictione. Item per caeteros casus nomina multa deficiunt, ut sponte, tabo. Sunt (0635A)praeterea nomina, quorum alia genitivum casum trahunt, ut ignarus belli, securus armorum; alia dativum, ut inimicus malis, congruus paribus; alia accusativum, sed figurate, ut exosus bella, praescius futura; alia ablativum, ut secundus a Romulo, alter a Sylla; alia septimum casum, ut dignus munere, mactus virtute. Omnia nomina ablativo, numero singulari, quinque litteris vocalibus terminantur, sed ea duntaxat quae non sunt aptota; in illis enim regula non tenetur. Quaecunque nomina ablativo singulari a vocali fuerint terminata, genitivum pluralem in rum syllabam mittunt, dativum et ablativum in is, ut, ab hac musa, harum musarum, his musis. Necesse est autem contra hanc regulam ut declinentur haec nomina in quibus genera discernentia sunt, ut ab hac dea, harum dearum, his et ab his deabus, ne si diis dixerimus, deos, non deas significare videamur.
Quaecunque nomina ablativo casu singulari e littera correpta fuerint terminata, genitivum pluralem in um syllabam mittunt, dativum et ablativum in (0635B)bus, ut ab hoc pariete, horum parietum, et ab his parietibus. Contra hanc regulam invenimus, ut ab hoc vase, horum vasorum, his vasis. Si vero e producta fuerint terminata, genitivum pluralem in rum syllabam mittunt, dativum et ablativum in bus, ut, ab hac re, harum rerum, his et ab his rebus. Sed haec regula feminini generis putatur. Quaecunque nomina ablativo casu singulari, i littera fuerint terminata, genitivum pluralem in ium mittunt, et dativum et ablativum in bus, ut ab hac puppi, harum puppium, his et ab his puppibus. Hujusmodi nomina casum accusativum pluralem, propter differentiam, melius in is quam in es terminant, ut has puppis, navis, clavis, puppim, navim, clavim; non puppem, navem, clavem. Horum autem nominum quae genitivo casu plurali, ium syllabam exire possunt, trina regula est: prima eorum quae nominativo casu singulari ns litteris terminantur, ut mons, montium; altera eorum quae ablativo casu singulari e correpta finitur, (0635C)et feminina sunt, ut ab hac caede, harum caedium, his et ab his caedibus; tertia eorum quae ablativo casu singulari, i littera terminantur, ut ab hac resti, harum restium, his et ab his restibus. Sed haec regula etiam accusativum singularem interdum syllabam per im litteram terminat, ut hanc restim, et hanc puppim: horum multa cernimus consuetudine commutata. Quaecunque nomina ablativo casu singulari o littera fuerint terminata, genitivum pluralem in rum syllabam mittunt, dativum et ablativum in is, ut ab hoc docto, horum doctorum, his et ab his doctis. Contra hanc regulam invenimus, ut ab hac domo, harum domorum, his et ab his domibus; et ab hoc jugere, horum jugerum, his et ab his jugeribus. Sed scire debemus multa quosdam veteres aliter declinasse, ut ab hac domu, harum domuum, his et ab his domibus, et ab hoc jugere, horum jugerum, et ab his jugeribus. Verum meminerimus euphoniam in dictionibus plus interdum valere quam analogiam vel regulas praeceptorum. Quaecunque nomina ablativo casu in u littera fuerint (0635D)terminata, genitivum pluralem in um syllabam mittunt; geminata u littera, dativum et ablativum in bus, ut ab hoc fluctu, horum fluctuum, his et ab his fluctibus; nam nihil necesse est retinere u litteram, et fluctubus dicere, cum artubus necessitate dicamus, ne quis nos artes non artus significare velle existimet. In hanc regulam non eveniunt, ut dictum est, aptota nomina, ut fas, nefas, nihili; non veniunt tantum pluralia, ut Saturnalia, Vulcanalia, compedalia; non veniunt quae a Graecis sumpsimus, ut emblema, epigramma, stemma, poema; nam hujus formae nomina etiam veteres feminino genere declinabant. In his regulam analogia vel ex collatione positorum nominum, vel ex diminutione cognoscitur. Meminerimus haec Graeca nomina ad Graecam formam declinari, etsi illa nonnulli ad Latinos casus nituntur inflectere. Duodecim litteris omnia nomina Latina, casu nominativo singulari terminantur, vocalibus quinque, semivocalibus sex, muta una: a, e, i, (0636A)o, u, l, m, n, r, s, x, t: a, ut tabula; e, ut sedile; i, ut frugi; o, ut ratio; u, ut genu; l, ut mel; m, ut scamnum; n, ut flumen; r, ut arbor; s, ut flos; x, ut nox; t, ut caput; adjiciunt quidam c, ut lac, halec.
Pronomen est pars orationis quae pro nomine posita, tantumdem pene significat, personamque interdum recipit. Pronomini accidunt sex: qualitas, genus, numerus, figura, persona, casus. Qualitas pronominum duplex est: aut enim finita sunt pronomina, aut infinita. Finita sunt quae recipiunt personas, ut ego, tu, ille; infinita sunt, quae non recipiunt personas, ut quis, quae, quod. Sunt etiam pronomina minus quam finita, ut ipse, iste. Sunt praepositiva, ut quis, hic. Sunt subjunctiva, ut is, idem. Sunt alia gentis, ut cujas, nostras, cujatis, nostratis; alia ordinis, ut quotus, totus; alia numeri, ut quot, tot; alia ad aliquid dicta infinita, ut cujus, cuja, cujum; alia ad aliquid dicta finita, ut meus, tuus, suus: haec etiam possessiva dicuntur. Sunt item alia qualitatis, ut, qualis, talis; alia quantitatis, ut, (0636B)quantus, tantus. Sunt alia demonstrativa, quae rem praesentem notant, ut hic et haec et hoc; alia relativa, quae rem absentem significant ut, is, ea, id. Sunt alia magis demonstrativa, ut eccum, eccam, ellum, ellam. Genera pronominibus, ita ut nominibus accidunt omnia. Masculinum, ut quis; femininum, ut quae; neutrum, ut quod; commune, ut qualis, talis. Sunt etiam trium generum ut ego, tu, ille. Numerus accidit pronominibus uterque. Singularis, ut iste; pluralis, ut ista. Sunt etiam numero communia, ut qui et quae. Dicimus enim, qui vir, qui viri; quae mulier, quae mulieres. Sunt pronomina tota singularia ut meus, tuus; tota pluralia, ut noster, vester. Figura etiam in pronominibus duplex est; aut enim simplicia sunt pronomina, ut quis; aut composita, ut quisquis. Nam composita pronomina secundum formam nominis ex ea parte declinantur qua pronomen finitur casus nominativi; cujus rei exempla sunt, ut quisquis, quispiam, aliquis, quisnam; nam idem, quod constat ex (0636C)duobus corruptis, cum producitur, masculinum pronomen est, cum corripitur, adverbium loci. Personae pronominibus finitis accidunt tres: prima, ut ego; secunda, ut tu; tertia, ut ille. Sed haec prima persona et secunda generis sunt communis; et prima persona in hoc pronomine, cum est numeri singularis, non habet nominativum casum, pluralem habet. Casus item pronominum sex sunt, quemadmodum nominum: nominativus, ut hic; genitivus, ut hujus; dativus, ut huic; accusativus, ut hunc; vocativus, o; ablativus, ab hoc. Sunt pronomina quae non per omnes casus declinantur, ut eccum, ecca, ellum, et cujus, cuja, cujum, cujatis, nostratis. Sunt etiam sine nominativo et vocativo, ut sui, sibi, se, a se: haec non sunt numeri communis. Sunt item sine nominativo, ut ego, mei, vel mis, mihi, me, a me. Nullum autem pronomen recipit comparationem, quamvis qualitatem et quantitatem significent. Inter pronomina et articulos hoc interest, quod pronomina ea putantur, quae cum sola sunt, vicem nominis complent, (0636D)ut quis, ille, iste. Articuli vero cum pronominibus aut nominibus aut participiis adjunguntur; ut hic, hujus, huic, hunc, o, ab hoc; et pluraliter, hi, horum, his, hos, ab his. Haec eadem pronomina articulis, et pro demonstratione ponuntur, ut neuter, uter, omnis, alter, nullus, alius, ambo, uterque. Sunt qui nomina, sunt qui pronomina existimant; ideo quod articuli in declinatione non indigent.
Verbum est pars orationis, cum tempore et persona, sine casu, aut agere aliquid, aut pati, aut neutrum significans. Verbo accidunt septem: qualitas, conjugatio, genus, numerus, figura, tempus, persona. Qualitas verborum in modis et in formis est. Modi autem, ut multi existimant, septem: indicativus, qui est pronuntiativus, ut lego. Imperativus, ut lege. Promissivus, ut legam; sed nos hunc modum non accipimus. Optativus, ut utinam legerem. Conjunctivus, ut cum legam. Infinitivus, ut legere. Impersonalis, ut legitur; sed hunc quidam modum pro genere (0637A)ac significatione verbi accipiunt. Impersonalis cujus verba in tur exeunt, aut in it, aut in et. Sed quae in tur et in it exeunt, haec ab indicativo oriuntur, ut lego, legitur, contingo, contigit. Quae in et exeunt duas formas habent, quia enim ab indicativo oriuntur; misereor, miseret; alia a se oriuntur, ut taedet, pudet, poenitet; quamvis veteres dixerunt pudeo, taedeo. Qualitas verborum etiam in formis est constituta, quas formas alii verborum generibus, id est, significationibus miscent. Formae igitur Latinae sunt quatuor: nam et his Graeca lingua deficit. Perfecta, meditativa inchoativa, frequentativa. Perfecta, ut lego. Meditativa, ut lecturio. Frequentativa, ut lectito. Inchoativa, ut fervesco, calesco; sed frequentativa semper primae conjugationis sunt; inchoativa verba non per omnia tempora declinantur, quia quae inchoantur, praeteritum tempus non habent, quia oriuntur a neutralibus verbis. Sunt etiam frequentativa de nomine venientia, ut patricat, crocitat. Sunt (0637B)quasi diminutiva, quae a perfecta forma veniunt, ut sorbillo, sigillo. Sunt autem sine origine perfectae formae, ut potisso, vacillo; et frequentativa saepe in tres gradus deducunt verbum, ut curro, curso, cursito; saepe in duos tantum, ut nolo, nolito. Sunt verba inchoativis similia, quae inchoativa non esse, tempore praenoscimus, ut compesco, compescui. Sunt item alia inchoativa, quae perfecta veniunt, ut horreo, horresco. Sunt quae originem non habent, ut consuesco, quiesco. Conjugationes verbis accidunt tres: prima, in a; secunda, in e, tertia, in i. Prima est quae in indicativo modo, tempore praesenti, numero singulari, secunda persona, verbo activo et neutrali a productam amat, aut novissimam litteram passivo, communi et deponenti, aut novissimam syllabam, ut voco, vocas, vocor, vocaris; et futurum tempus ejusdem modi, in bo et in bor syllabam mittit, ut voco, vocabo, vocor, vocabor. Secunda est, quae in indicativo modo, tempore praesenti, numero singulari, secunda persona, verbo activo et neutrali e productam (0637C)habet, aut novissimam litteram, passivo, communi et deponenti, aut novissimam syllabam, ut moneo, mones, moneor, moneris; et futurum tempus ejusdem modi, in bo et in bor syllabam mittit, ut moneo, monebo, moneor, monebor. Tertia est quae in indicativo modo, tempore praesenti, numero singulari, secunda persona, verbo activo et neutrali, i litteram interdum productam, interdum correptam habet, aut novissimam litteram passivo, communi et deponenti e correptam habet, aut i productam, aut novissimam syllabam, ut lego, legis, legor, legeris; ausdio, audis, audior, audiris; et futurum tempus ejusdem modi in am syllabam mittit, vel in ar, ut lego, legam, legor, legar; audio, audiam, audior, audiar; et altera species tertiae conjugationis quae i producta enuntiatur, hanc nonnulli quartam esse conjugationem putant; quod futurum tempus in am et in bo, in ar et in bor mittit rite syllabam; ut servio, serviam, servibo; vincio, vincis, vinciam, vincibo, vincior, (0637D)vinciris, vinciar, vincibor: quod quidam refutantes negant in bo et in bor rite exire posse tertiam conjugationem, nisi in eo verbo, quod prima persona indicativi modi, temporis praesentis, numeri singularis, e aut o habuerint, ut eo, queo, eam, queam, ibo, quibo; et passivo, queor, quear, quibor, et si qua sunt similia. Genera verborum, quae ab aliis significationes dicuntur, quinque sunt: activa, passiva, neutra, communia, deponentia. Activa sunt quae o littera terminantur, et accepta r faciunt ex se passiva, ut lego, legor. Passiva sunt quae in r littera terminantur, et ea amissa, redeunt in activa, ut legor, lego. Neutra sunt, quae o littera terminantur, et accepta r littera, Latina non sunt, ut sto, curro. Sunt etiam neutra, quae i littera terminantur, ut odi, novi, coepi, memini. Sunt item quae um syllaba desinunt, ut sum, prosum; item quae in et exeunt, et impersonalia dicuntur, ut pudet, poenitet, taedet; sed haec et similia defectiva existimanda sunt. Sunt praeterea neutro (0638A)passiva, ut audeo, ausus sum, gaudeo, gavisus sum, soleo, solitus sum. Deponentia sunt, quae r littera terminantur, et ea amissa, Latina non sunt, ut conficior, convertor. Communia sunt, quae r littera terminantur, et in duas formas cadunt, agentis et patientis, ut scrutor, criminor. Dicimus enim, scrutor te, et scrutor a te; criminor te, criminor a te. Sunt verba extra hanc regulam, quae inaequalia dicuntur, ut soleo, facio, fio, fido, audeo, gaudeo, vescor, feror, medeor, edo, volo, nolo. Sunt quae non rite declinari possunt, ut cedo, ave, faxo, is, infit, inquam, quaeso, aio. Sunt item monosyllaba, quae etiam contra regulam producta sunt, ut sto, do, flo. Similiter verba incertae significationis, tondeo, lavo, fabrico, punio, numero, munio, partior, populor, assentior, adulor, luctor, auguror; haec enim omnia verba in o et in r litteras finiuntur, et his verbis tempora participiorum accidunt pene omnia. Sunt item verba quae componere possunt, ut pono, traho, repono, retraho. (0638B)Sunt quae non possumus, ut aio, quaeso. Numeri verbis accidunt duo: singularis et pluralis. Singularis, ut lego; pluralis, ut legimus. Item secundum quosdam dualis, ut legere. Figurae verborum duae sunt; aut enim simplicia sunt verba, ut scribo; aut composita, ut describo. Componuntur et verba quatuor modis, ut caeterae partes orationis, ut repono, sufficio, reficio, incipio, suspendo. Sunt verba composita quae simplicia fieri possunt, ut repono, distraho; sunt quae non possunt, ut suspicio, compleo. Tempora verbis accidunt tria: praesens, praeteritum, et futurum. Praesens, ut lego; praeteritum, ut legi; futurum, ut legam, sed praeteriti temporis differentiae sunt tres: imperfecta, perfecta, plusquam perfecta. Imperfecta, ut legebam; perfecta, ut legi; plusquam perfecta, ut legeram. Ergo in declinatione verborum numeramus: praesens, praeteritum imperfectum, praeteritum perfectum, praeteritum plusquam perfectum et futurum, Personae verbis accidunt tres: prima, secunda, tertia. Prima est, quae dicit, ut lego. (0638C)Secunda, cui dicitur, ut legis. Tertia, de qua dicitur, ut legit. Sed prima persona non indiget casu, sed admittit plerumque nominativum, ut verberor innocens, servio liber. Secunda persona trahit nominativum, ut verberaris innocens, servis liber. Tertia persona trahit nominativum, ut verberatur innocens, servit liber. Quinetiam verba impersonalia quae in tur exeunt, casui serviunt dativo et ablativo, ut geritur a te, vel illi; licitur mihi, tibi, illi. Quae in it exeunt, casui deserviunt dativo, ut contingit mihi, tibi, illi; quae in el exeunt, ea modo accusativo casui serviunt, ut libet mihi, tibi, illi; decet me, te, illum. Sunt verba praeterea quorum alia genitivi casus formulam servant, ut misereor mei, tui, sui; reminiscor mei, tui, sui; alia dativo, ut maledico tibi, suadeo tibi; alia accusativi, ut accuso illum, invoco istum; alia ablativi, ut discedo ab illo; avertar ab illo; alia septimi casus, ut fruor te, potior auro. Communia verba indicativi temporis, primae personae aut e, aut i, aut (0638D)u, aut o, habent. Si autem vocalem aut o litteram non habuerint, exceptis f k et q, caeteras omnes Latinas accipiunt consonantes: e, ut sedeo; i, ut inanio; u, ut ruo; b, bibo; c, voco; d, vado; g, lego; h, traho; l, pello; m, amo; n, cano; p, scalpo; r, curro; s, lasso; t, plecto; x, nexo. In his accidunt i et u, pro consonantibus, ut adjuvo; nam triumpho, per p et h scribitur. Ko litterae non praeponitur. Item q, f, m, n, o, litterae praeponi non potest. Sunt verba defectiva alia per modos, ut cedo; alia per formas, ut facesso; alia per conjugationem, ut adsum; alia per genera, ut audeo; alia per numeros, ut saxo; alia per figuras, ut impleo; alia per tempora, ut sero; alia per per personas, ut cedo, edo, facesso, adsum, soleo, faxo. Verba quoque impersonalia cum per omnes modos declinari possunt, inveniuntur quaedam defectiva, ut libet, miseret.
Adverbium, est pars orationis, quae adjecta verbo significationem ejus aut complet, aut minuit, ut jam (0639A)faciam, vel, non faciam. Adverbia aut a se nascuntur, ut heri, hodie, aut ab aliis partibus orationis veniunt. Veniunt aut a nomine appellativo, ut doctus, docte, a proprio nomine, ut Tullianus, Tulliane; a pronomine, ut meatim, tuatim; a verbo, ut cursim, strictim; a nomine et verbo, ut pedetentim; a participio, ut indulgens, indulgenter. A nomine venientia aut in a exeunt, ut una; aut in e productam, ut docte; aut in correptam, ut rite; aut in i, ut vesperi: aut in o productam, ut falso: aut in o correptam, ut modo; aut in u, noctu; aut in el, ut semel; aut in m, ut strictim: aut in r, ut breviter; aut in s, ut funditus. Adverbia quae in e exeunt produci debent, praeter illa quae aut non comparantur, ut rite, aut comparationis regulam non servant, ut bene, male; faciunt enim, bene, melius, optime; male, pejus, pessime; aut ea quae a nomine verbove veniunt, ut impune, saepe, caeterum, facile et difficile. Quaedam adverbia ponuntur, quae nomina potius dicenda sunt esse pro adverbiis posita, ut est, torvum clamat, horrendum (0639B)resonat Ergo adverbia quae in e productam exeunt ab eo nomine veniunt quod dativo casu o littera terminatur; ut huic docto, docte. Quae in r exeunt, ab eo nomine veniunt quod dativo casu in i litteram terminantur, ut huic agili, agiliter. Contra hanc regulam multa saepius usurpavit auctoritas; nam, ut diximus, quaedam in dativo casu permanent, et adverbia faciunt, ut falso, sedulo; quaedam multa contra faciunt, ut huic duro, non dure, sed duriter. Adverbio accidunt tria significatio, comparatio, et figura. Significatio adverbiorum in hoc cernitur, quia sunt adverbia loci, ut hic; temporis, ut hodie, nuper; numeri, ut semel, bis; negandi, ut non; affirmandi, ut etiam, quin; demonstrandi, ut en, ecce; optandi, ut utinam; hortandi, ut eia; ordinis, ut deinde; interrogandi, ut cur, quamobrem; similitudinis, ut quasi, ceu; qualitatis ut docte, pulchre; quantitatis, ut parum, multum; dubitandi, ut forsitan, fortasse; personalia, ut mecum, tecum, nobiscum, vobiscum; vocandi, (0639C)ut heus; respondendi, ut hem; separandi, ut seorsum; jurandi, ut aedepol; Castor, hercle, medius fidius; eligendi, ut potius, imo, congregandi, ut simul, una, pariter; prohibendi, ut ne; eventus, ut forte aut fortuitu; comparandi, ut magis, tam. Sunt etiam infinita, ut ubi; quaedam finita, ut hic, modo. Adverbia loci duas formas habent: in loco et ad locum. In loco, ut intus, foris; ad locum, ut intro, foras. Dicimus enim intus sum, foris sum, intro eo. Adjiciunt quidam de loco, ut intus exeo, foris venio. Adjiciunt etiam quidam per locum, ut hac, illac, istac, heus et heu. Interjectiones multi non adverbia putaverunt, ideo quia non semper haec subsequuntur verbum. Comparatio accidit adverbio, quia hic quoque comparationis gradus sunt tres: positivus, ut docte, comparativus, ut doctius, superlativus ut doctissime. Et cum adverbia quoque sunt, quae per omnes gradus ire non possunt, ideo his ad augendam significationem pro comparativo et superlativo, magis et maxime conjungimus, ad minuendum, minus et minime. (0639D)Quemadmodum enim comparantur, ita et diminuuntur adverbia a positivo, ut primum, primule, longe, longule. A comparativo, ut melius, meliuscule, longiuscule. A superlativo vel nulla exempla, vel rara sunt. Figurae adverbiorum duae sunt: aut enim simplicia sunt adverbia, ut docte, prudenter, aut composita, ut indocte, imprudenter. Componuntur etiam adverbia modis quatuor. Sunt autem multae dictiones dubiae inter adverbia et nomen et pronomen, et verbum et participium, et conjunctionem et praepositionem, ut falso, quo, pone, profecto, cum, propter, heu. Quaedam autem horum accentu discernimus, quaedam sensu. Sunt adverbia loci, quae imprudentes putant nomina: in loco, ut Romae sum; de loco, ut Ro ma venio, ad locum, ut Romam vado. His praepositio non apponitur, quae provinciis, locis, regionibusve adjici solent; ideo, quia de significatione nominis non recedunt, ut, de Africa venio, Siciliam pergo, in Italia sum. Praeponitur separatim adverbiis non applicabiliter, (0640A)quamvis legimus derepente, desursum, desubito, exinde et abusque, et dehinc. Sed haec tanquam unam partem orationis sub uno accentu pronuntiabimus.
Participium est pars orationis, dicta quod partem capit nominis, et partem verbi; recipit enim a nomine genera et casus, a verbo tempora et significationes, ab utroque numerum et figuram. Participio accidunt sex: genus, casus, tempus, significatio, numerus et figura. Genera participiis accidunt quatuor: masculinum, ut lectus; femininum, ut lecta; neutrum, ut lectum; commune, ut legens. Casus totidem sunt participiorum quot nominum; nam per omnes casus etiam participia declinantur. Tempora participiis accidunt tria: praesens, praeteritum et futurum, ut luctans, luctatus, luctaturus. Significationes participiorum a generibus verborum sumuntur. Veniunt enim participia a verbo activo duo, praesentis temporis et futuri, ut legens, lecturus. A passivo duo, praeteriti temporis et futuri, ut lectus, legendus. A neutro duo, praesentis temporis et futuri: (0640B)ut stans, staturus. A deponenti tria: praesens, praeteritum et futurum, ut luctans, luctatus et luctaturus. A communi quatuor: praesens, praeteritum et duo futura, ut criminans, criminatus, criminaturus et criminandus. Inchoativa participia praesentis temporis sunt tantum, ut horrescens, calescens, tepescens. Defectiva interdum alicujus temporis sunt, ut soleo, soles, solitus; interdum nullius, ut ab eo verbo quod est memini nullum participium reperitur. Interdum a non defectivo verbo, participia defectiva sunt, ut ab eo verbo quod est studeo, studens, futurum tempus non habet. Ab impersonali verbo participia nisi usurpata fuerint, non veniunt. Numerus participiis accidit uterque: singularis, ut hic legens; pluralis, ut hi legentes. Item figura participiorum duplex est: aut enim simplicia sunt participia, ut scribens; aut composita, ut describens. Componi etiam participia quatuor modis possunt. Sunt nomina speciem participiorum habentia, ut comatus, galeatus, quia a verbo (0640C)non veniunt, non sunt participiis applicanda, ex quibus sunt etiam illa quae cum participia videntur, verborum tamen significatione privata sunt, ut pransus, coenatus, placita, nupta, triumphata, regnata; nam prandeor, coenor, placeor, nubor, triumphor, regnor, non dicuntur. Sunt alia participia quae, accepta praepositione, et a verbis et a participiis recedent, ut innocens; nam noceo dicitur, innoceo non dicitur. Sunt alia participia defectiva, quae per omnia tempora ire non possunt, quae a verbo veniunt, ut ceptus, arguendus. Sunt veluti participia, quae a verbo veniunt, et quia tempus non habent, nomina magis quam participia judicantur, ut est furibundus, ludibundus, moribundus. Sunt multa participia eadem et nomina, ut passus, visus, cultus, sapiens, indulgens: quae tamen et casibus discrepant, et temporibus dignoscuntur, et comparata mutantur. Sunt participia quae accepta comparatione fiunt nomina, ut acceptus, incensus, acceptior, incensior. Adverbia de participiis fieri posse, nonnulli negant, sed hos (0640D)plurimae lectionis revincit auctoritas.
Conjunctio est pars orationis annectens ordinansque sententiam. Conjunctioni accidunt tria: potestas, figura et ordo. Potestas conjunctionum in quinque species dividitur. Sunt enim copulativae, disjunctivae, expletivae, causales et rationales. Copulativae sunt haec et, que, ac, atque, at, ast. Disjunctivae autem, ne, vel, nec, an, neque. Expletivae, quidem, equidem, saltem, videlicet, quanquam, quamvis, quoque, autem, porro, licet, tamen. Causales, si, etsi, etiamsi, siquidem, cum, quandoquidem, quinetiam, quamvis, sin, seu, sive, nam, neque, si, nisi, si enim, enim ne, sed, interea, quamobrem, praesertim, item, itemque; caeterum, alioquin, praeterea. Rationales: ita, itaque, enimvero, quare, quia, quapropter, quoniam, quoniam quidem, quippe, ergo, ideo, igitur, scilicet, propterea. Figurae conjunctionum duae sunt: simplex, ut nam; composita, ut namque. Ordo conjunctionum in hoc est, quia aut sunt praepositivae praepositiones, ut at, ast; aut subjunctivae, (0641A)ut quae; aut communes, ut ergo, igitur. Sunt etiam dictiones quas incertum est utrum conjunctiones, an praepositiones, an adverbia nominemus, quae tamen omnes sensu facile discernuntur, nam et conjunctiones pro aliis conjunctionibus positae inveniuntur potestate mutata.
Praepositio est pars orationis, quae, praeposita aliis partibus orationis, significationem earum aut complet, aut mutat, aut minuit. Nam aut nomini praeponitur, ut invalidus; aut pronomini praeponitur, ut per me; aut supponitur, ut mecum, tecum, nobiscum, vobiscum, aut verbum praecedit, ut praefero; aut adverbium, ut expresse; aut participium, ut praecedens; aut conjunctionem, ut absque; aut semet, ut circumcirca. Praepositiones aut casibus serviunt aut loquelis, aut ejus casibus et loquelis conjuguntur, ut di, dis, re, se, an, con. Dicimus enim, diduco, distraho, recipio, secubo, amplector, congredior. Separantur, ut apud, penes. Conjunguntur et separantur caeterae omnes, ex quibus in et con praepositiones si ita compositae (0641B)fuerint, ut eas statim s vel f litera consequatur plerumque producantur, ut insula, insula, consilium, confessio.
Praepositioni accidunt solummodo casus. Casus namque in praepositionibus duo sunt, accusativus et ablativus. Aliae enim praepositiones accusativo casui praeponuntur, aliae ablativo, aliae utrique casui. Accusativi casus praepositiones haec sunt; ad, apud, adversum, cis, circa, citra, circum, contra, erga, extra, intra, inter, infra, juxta, ob, pone, per, prope, propter, secundum, post, trans, ultra, praeter, supra, usque, penes. Dicimus enim ad patrem, apud villam, ante aedes, adversum inimicos, cis Rhenum, citra forum, circum vicinos, circa templum, contra hostem, erga propinquos, extra terminos, inter naves, intra moenia, infra tectum, juxta macellum, ob augurium, pone tribunal, per parietem, prope fenestram, propter amnem, secundum fores, post tergum, trans ripam, ultra fines, praeter officium, supra coelum, usque Oceanum, penes (0641C)arbitros. Ex his, ad et apud, cum unius casus sint, diverso modo ponuntur. Dicimus enim: Ad amicum vado, apud amicum sum; non enim dicitur recte: Apud amicum vado, ad amicum sum. Usque praepositio plurimis non videtur, quia sine aliqua praepositione proferri non solet, unde adjungitur utrique casui, pro qualitate praepositionis ejus cui fuerit copulata, ut usque ad, et usque ab.
Ablativi casus praepositiones sunt haec: a, ab, abs, cum, coram, clam, de, e, ex, pro, prae, palam, sine, absque, tenus. Dicimus enim, a domo, ab homine, abs quolibet, cum exercitu, coram testibus, clam custodibus, de foro, e jure, ex praefectura, pro clientibus, prae timore, palam omnibus, sine, labore, absque injuria, tenus pube; sed haec praepositio propter euphoniam subjicitur, et facit pubetinus. Clam praepositio casibus servit ambobus. Utriusque casus praepositiones (0642A)sunt haec, in, sub, super et subter. Quarum in et sub, tunc praepositiones accusativi casus sunt, cum adversum vel ante significant, ut ibat in Eurialum et sub ipsum Arcturum, id est a te. Tunc ablativi casus, cum vim recte retinent, nec pro accusativis praepositionibus ponuntur. Item accusativi casus sunt, cum ad locum vel nos, vel quoslibet, vel ire, isse, ituros esse significamus, cujus rei exempla sunt haec: In, accusativi casus, ut itur in antiquam silvam. In, ablativi casus ut, Stans cessa in puppi. Sub accusativi casus, ut Postesque sub ipsos Nituntur gradibus. Sub, ablativi casus ut: Arma sub adversa posuit radiantia quercu.
Subter vero et super, cum accusativo casu naturaliter praeponuntur, et ablativo casui tum plerumque junguntur, ut Gemina sub arbore sidunt. Et: Ferre juvat subter densa testudine casus.
Quanquam multi sint qui non putant praepositiones ambiguas esse, nisi duas, in et sub. Caeterae (0642B)super et subter, cum locum significant, ablativo junguntur figurate. Extra quam formam super praepositio, cum de significat, hoc est mentionem de aliquo fieri tentat, ablativi casus est tantum, ut: Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa
Separatae praepositiones acuuntur conjunctae casibus, aut loquelis, cum suam saepe commutant, et communes fiunt. Praepositiones autem ipsae verba corrumpunt, ut conficio; autipsae corrumpuntur, ut suffero; aut et corrumpunt, corrumpuntur, ut suscipio. Antiqui praepositiones et genitivo casui conjungebant, ut curruum tenus, vel currum. Item post et ante et circum, utrisque casibus adjunctas invenimus. Sed scire nos convenit praepositiones vim suam tunc retinere, cum praeponuntur: suppositas vero et significationem suam et vim nominis et legem propriam non habere. Separatae praepositiones separatis praepositionibus non cohaerent, et adverbia faciunt, si quando illas non sequitur casus. Sunt qui putant accidere praepositioni (0642C)et figuram et ordinem. Figuram, quia sunt praepositiones simplices, ut ab; compositae, ut absque. Ordinem, quia sunt praepositiones praepositivae, ut sine; subjunctivae, ut tenus. Sed haec nos et similia in his numeramus quae inaequalia nominantur.
Interjectio est pars orationis interjecta aliis partibus orationis ad exprimendum animi affectus, aut metuendi, ut hei, aut optantis, ut o, aut dolentis, ut heu, aut laetantis, ut evax. Sed hanc adverbiis Graeci applicant, quod ideo Latini non faciunt, quia hujuscemodi voces non statim subsequitur verbum. Licet autem pro interjectione etiam alias partes orationis singulas pluresve supponere, ut nefas, pronefas. Accentus interjectionum certi esse non possunt, ut vere in aliis vocibus, quas inconditas invenimus.
Libelli de octo partium orationis finis.
(no appa