De obitu Theodosii

This is the stable version, checked on 25 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De obitu Theodosii
Saeculo IV
editio: incognita
fons: incognitus

1197 1. Hoc nobis motus terrarum graves, hoc juges pluviae minabantur, et ultra solitum caligo tenebrosior denuntiabat, quod clementissimus imperator Theodosius excessurus esset e terris. Ipsa igitur excessum ejus elementa moerebant. Coelum tenebris obductum, aer perpeti horrens caligine, terra quatiebatur motibus, replebatur aquarum alluvionibus. Quidni mundus ipse defleret eum principem continuo esse rapiendum, per quem dura mundi istius temperari solerent; cum criminum poenas indulgentia praeveniret.

2. Et ille quidem abiit accipere sibi regnum, quod non deposuit, sed mutavit in tabernacula Christi jure pietatis adscitus, in illam Hierusalem supernam, ubi nunc positus dicit: Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri, quam Deus fundavit in aeternum (Psal. XLVII, 9). Sed plurimos tamquam paterno destitutos praesidio dereliquit, ac potissimum filios. Sed non sunt destituti, quos pietatis suae reliquit haeredes: non sunt destituti, quibus Christi acquisivit gratiam, et exercitus fidem: cui documento fuit Deum favere pietati, ultoremque esse perfidiae. 3. Ejus ergo principis et proxime conclamavimus

1198 obitum, et nunc quadragesimam celebramus, assistente sacris altaribus Honorio principe; quia sicut sanctus Joseph patri suo Jacob quadraginta diebus humationis officia detulit, ita et hic Theodosio patri justa persolvit. Et quia alii tertium diem et trigegesimum, alii septimum et quadragesimum observare consueverunt, quid doceat lectio, consideremus. Defuncto itaque Jacob, praecepit, inquit, Joseph pueris sepultoribus, ut sepelirent eum. Et sepelierunt sepultores Israel, et repleti sunt ei quadraginta dies; sic enim dinumerantur dies sepulturae. Et luxit eum Aegyptus septuaginta diebus (Gen. L, 2). Haec ergo sequenda solemnitas, quam praescribit lectio. Sed etiam in Deuteronomio scriptum est: Quia planxerunt filii Israel Moysen diebus triginta, et consummati sunt dies luctus (Deut. XXXIV, 8). Utraque ergo observatio habet auctoritatem; quia necessarium pietatis impletur officium. 4. Bonus itaque Joseph, qui formam pio muneri dedit, quem amabat pater, cuique dixit: Adjuvet te Deus meus, et benedicat te benedictione terrae habentis omnia, propter benedictionem mamillarum et vulvae, benedictiones matris tuae, et propter benedictiones patris tui (Gen. XLIX, 25): pii patris soboles bona. Celebrat ergo et iste quadragesimam patris Jacob, supplantatoris illius; et nos celebramus Theodosii quadragesimam, qui imitatus Jacob, supplantavit perfidiam tyrannorum, qui

1199 abscondit simulacra gentium; omnes enim cultus idolorum fides ejus abscondit, omnes eorum ceremonias oblitteravit: qui etiam iis qui in se peccaverant, doluit quam dederat periisse indulgentiam, et veniam denegatam. Sed non negabunt filii, quod donavit pater: non negabunt, etiamsi quidam interturbare conatus sit; neque enim poterunt negare, quod in commune donavit, qui solvunt, quod singulis dedit. 5. Nihil gloriosius exitus tanti principis habuit, qui omnia jam filiis tradidisset, regnum, potestatem, nomen augusti: nihil, inquam, speciosius ei in morte servatum est, quam quod in aliquantis promissa annonarum exigendarum relaxatio, dum moratur, facta est successio ejus indulgentiarum haereditas; ut ille qui voluit impedire, sibi odium fecerit, Theodosio tamen tantae cumulus gratiae non sit ademptus. Nec immerito, si enim privatorum ultimae voluntates, et deficientium testamenta habent perpetem firmitatem; quomodo potest tanti principis esse irritum testamentum? Gloriosius quoque in eo Theodosius, qui non communi jure testatus est; de filiis enim nihil habebat novum quod conderet, quibus totum dederat, nisi ut eos praesenti commendaret parenti: et de subditis sibi et commissis testari debuit, ut legata dimitteret, fidei commissa signaret. Praecepit dari legem indulgentiae, quam scriptam reliquit. Quid dignius, quam ut testamentum imperatoris lex sit? 6. Ergo tantus imperator recessit a nobis, sed non totus recessit; reliquit enim nobis liberos suos, in quibus eum debemus agnoscere, et in quibus eum et cernimus et tenemus. Nec moveat aetas: fides militum imperatoris perfecta

1200 est aetas; est enim perfecta aetas, ubi perfecta est virtus. Reciproca haec; quia et fides imperatoris militum virtus est. 7. Recognoscitis nempe quos vobis Theodosii fides triumphos acquisiverit. Cum locorum angustiis et impedimentis calonum agmen exercitus paulo serius in aciem descenderet, et inequitare hostis mora belli videretur, desilivit equo princeps, et ante aciem solus progrediens, ait: Ubi est Theodosii Deus? Jam hoc Christo proximus loquebatur. Quis enim posset hoc dicere, nisi qui Christo se adhaerere cognosceret? Quo dicto excitavit omnes, et exemplo omnes armavit. Et jam certe senior aetate, sed validus fide. 8. Theodosii ergo fides fuit vestra victoria: vestra fides filiorum ejus fortitudo sit. Fides ergo auget aetatem. Denique nec Abraham, ut in senectute generaret filium, consideravit aetatem: nec Sara, ut pareret. Nec mirum si auget aetatem fides, cum repraesentet futura. Quid enim est fides; nisi rerum earum, quae sperantur, substantia (Hebr. XI, 1)? Sic nos Scripturae docent. Ergo si substantia eorum, quae sperantur, fides est; quanto magis eorum, quae videntur? Bona fides, de qua scriptum est: Justus autem ex fide vivit (Hebr. X, 30). Quod si substraxerit se, non placebit animae meae. 9. Nos autem non subtrahamus nos ad dispendium animae, sed inhaereamus fidei ad animae nostrae acquisitionem; quoniam in hac fidei militia testimonium consecuti sunt seniores nostri Abraham, Isaac et Jacob. Et ideo haereditatem nobis fidei reliquerunt. Fidelis Abraham, qui non ex operibus, sed ex fide justificatus est; quoniam Deo credidit: Isaac, qui per fidem nec gladium ferituri parentis expavit: Jacob, qui paternae fidei vestigiis intentus

1201, dum iter agit, angelorum vidit exercitum, et vocavit concilium Dei (Gen. XXXII, 1). 10. Alibi quoque, id est, in libris Regnorum, Elisaeus erat intra Samariam, et subito eum circumfusus Syrorum obsedit exercitus. Vidit eos Giezi, et ait ad dominum suum: O domine, quid faciemus? Et dixit Elisaeus propheta: Noli timere; quoniam nobiscum plures sunt, quam cum illis. Et rogavit ut aperiret Dominus oculos Giezi. Et aperti sunt oculi ejus, et vidit plenum montem equis et curribus in circuitu Elisaei. Et rogavit Elisaeus ut percuteret eos Deus caecitate, et percussi sunt, et introierunt in civitatem, quo ingrederentur, nequaquam videntes (IV Reg. VI, 15 et seq.). Audistis certe, milites, qui circumfusi estis, quia ubi perfidia, ibi caecitas est. Merito ergo caecus erat exercitus infidelium. Ubi autem fides, ibi exercitus angelorum est. Bona itaque fides, quae frequenter operatur in mortuis. Denique adversarius, et legiones suae quotidiana martyrum virtute torquentur. Unde arbitror quod fila chordarum citharae ideo fides dicantur, quoniam et mortua sonum reddant. 11. Quo magis ac magis enitendum est, ne in hoc vivendi munere siti, simus ingrati: sed pii pignoribus principis sedulum ac patrium impendamus affectum. Solvite filiis ejus, quod debetis patri. Plus debetis defuncto, quam debuistis viventi. Etenim si in liberis privatorum non sine gravi scelere minorum jura temerantur; quanto magis in filiis imperatoris? 12. Addatur eo cujus imperatoris? Imperatoris pii, imperatoris misericordis, imperatoris fidelis, de quo non mediocre locuta est Scriptura dicens: Magnum et honorabile est homo misericors: invenire autem virum fidelem difficile est (Prov. XX, 6). Si magnum est misericordem aut fidelem quemcumque hominem invenire; quanto magis imperatorem, quem potestas ad ulciscendum impellit, sed revocat tamen ab ultione miseratio? Quid praestantius fide imperatoris, quem non extollat potentia, superbia non erigat, sed pietas inclinet? de quo praeclare Salomon ait: Iniqui regis minitatio similis rugitui leonis: sicut autem ros in herba, sic et hilaritas ejus (Prov. XIX, 12). Quantum igitur est deponere terrorem potentiae, praeferre suavitatem gratiae? 13. Beneficium se putabat accepisse augustae memoriae Theodosius, cum rogaretur ignoscere; et tunc propior erat veniae, cum fuisset commotio major iracundiae. Praerogativa

1202 ignoscendi erat indignatum fuisse: et optabatur in eo, quod in aliis timebatur, ut irasceretur. Hoc erat remedium reorum; quoniam cum haberet supra omnes potestatem, quasi parens expostulare malebat, quam quasi judex punire. Saepe trementes vidimus, quos objurgabat, et convictos sceleris, cum desperassent, solutos crimine. Vincere enim volebat, non plectere aequitatis judex, non poenae arbiter, qui numquam veniam confitenti negaret: aut si quid esset, quod occulta conscientia involveret, Deo servabat. Hanc vocem ejus homines magis, quam poenam timebant: quod tanta imperator ageret verecundia, ut mallet sibi homines religione quam timore astringere. 14. Maximum philosophorum impunitatem ferunt dedisse iis facinoribus, quae per iram commissa forent; sed Scriptura divina melius ait: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). Maluit peccatum recidere, quam excusare. Satius est in indignatione laudem clementiae reperire, quam ira in ultionem excitari. 15. Quis ergo dubitabit filiis ejus apud Dominum maximum praesidium fore? Domino favente, Arcadius imperator jam validus juventa est: Honorius continuo pulsat adolescentiae fores, provectior aetate quam Josias. Ille enim destitutus patre, orsus imperium usque ad tricesimum et primum annum regni sui perduxit aetatem, et placuit Domino; quoniam prae caeteris regibus Israel Domini pascha celebravit, et ceremoniarum abolevit errores (IV Reg. XXII, 1 et seq.). Asa quoque adhuc invalidus corporis robore, cum regnandi curricula recepisset, quadraginta annis regnavit in Hierusalem: qui cum Aethiopum infinita urgeretur atque innumerabili multitudine, speravit a Domino et in paucis se posse salvari (III Reg. XV, 8). Utinam tam fidelis processu, quam devotus exordio! Nam servatus in paucis et victor, postea a Syris auxilia, relicto Domino, postulavit, et medicos adhibuit ad pedum dolorem; accepto enim tanto indicio divini favoris, auxiliatorem suum derelinquere non debuit, sed tenere. Ideo ei nec medici profuerunt, et quasi incredulus mortem implevit. 16. Sed illorum patres Abias et Amos ambo infideles: Theodosius vero plenus timoris Dei, plenus misericordiae, speramus quod liberis suis apud Christum praesul assistat, si Dominus propitius sit rebus humanis. Bonum est misericors homo, qui dum aliis subvenit, sibi consulit, et

1203 in alieno remedio vulnera sua curat. Agnoscit enim se esse hominem, qui novit ignoscere: et vias Christi sequitur, qui carne suscepta, maluit in hunc mundum redemptor venire, quam judex. 17. Unde pulchre Psalmista dixit: Dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae (Psal. CXIV, 1). In quo psalmo dum legitur, velut ipsum Theodosium loquentem audivimus. Dilexi, inquit: agnosco vocem piam, cujus testimonia vocis agnosco. Et vere dilexit, qui officia diligentius implevit, qui servavit hostes, quid dilexit inimicos, qui iis a quibus est appetitus, ignovit, qui regni affectatores perire non est passus. Non mediocris, sed perfecti in Lege vox ista est dicere: Dilexi. Plenitudo enim Legis, dilectio est (Rom. XIII, 10). Sed qui dilexerit, audiamus. Cum tacetur genus dilectionis, utique divinae charitatis gratia significatur, qua diligimus illud, quod est super omnia desiderabilia desiderabile, de quo scriptum est: Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 5). 18. Ergo discedens e terris pia anima, et sancto repleta Spiritu, quasi interrogantibus iis, qui sibi occurrerunt, cum sese ad sublimia et superna subrigeret, dicebat: Dilexi. Nihil hoc plenius, nihil expressius. Interrogabant angeli vel archangeli: Quid egisti in terris? occultorum enim solus cognitor Deus. Dicebat, Dilexi; hoc est dicere: Legem implevi, Evangelium non praeterivi; hoc est dicere: Morti me obtuli, et tota die aestimatus sum sicut ovis occisionis (Psal. XLIII, 22). Et ideo confido, quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque Virtutes, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 38, 39). 19. Hoc mandatum Legis etiam in Evangelio Dominus Jesus docet esse servandum, cum dicit ad Petrum: Simon Joannis, diligis me? et ille respondit: Tu scis, Domine, quia diligo te. Et iterum dixit: Simon Joannis, diligis me? et iterum respondit: Etiam, Domine, tu scis quia diligo te. Et tertio interrogatus ait: Domine, omnia tu scis, tu nosti quia amo te (Joan. XXI, 15 et seq.). Confirmavit itaque charitatem trina responsio, vel abolevit trinae negationis errorem. Et hic trinam responsionem si quaerimus, invenimus: Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae (Psal. CXIV, 1 et seq.). Dilexi quoniam inclinavit aurem suam mihi, ut in diebus meis invocarem eum. Dilexi, quia tribulationem et dolorem inveni, et pro nomine Dei mei pericula inferni non refugi, sed exspectavi ut comprehendere et invenire me possent. 20. Et pulchre ait: Dilexi, quia jam cursum vitae hujus impleverat. Unde et Apostolus in passione jam positus ait: Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi; quod reliquum est, reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV, 7, 8). Magnus Dominus, qui nobis dedit certamina, quibus mereatur, qui vicerit, coronari. Dilexi,

1204 inquit confidens, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae. 21. Dilexi, et ideo inclinavit aurem suam mihi; ut jacentem erigeret, mortuum resuscitaret. Non enim Deus inclinat aurem suam, ut audiat corporaliter: sed ut condescendat nobis, quo nos audire dignetur, et infirmitatis nostrae relevare substantiam. Inclinat se nobis, ut nostra ad eum ascendat oratio. Voce non indiget, qui misericordiam defert; neque enim voce indiguit, qui Mosen tacentem audivit: et non loquentem, sed interpellantem gemitibus ineffabilibus ad se clamare dicebat (Exod. XIV, 15). Novit Deus et sanguinem audire (Gen. IV, 10), cui nulla vox subest, lingua non suppetit: sed accepit vocem sacrae titulo passionis. Clamavit in martyrio, clamavit in parricidio, quod pertulit pro sacrificio. 22. Dilexi, inquit, et ideo diligens feci voluntatem Domini, et invocavi eum non in paucis, sed in omnibus diebus vitae meae. Nam certis diebus invocare, non omnibus, fastidientis est, non sperantis: et pro usu affluentium commodorum, mercedem gratiarum referre, non pro devotionis affectu. Et ideo Paulus: In omnibus, inquit, gratias agite (I Thess. V, 17). Quando enim non habes quod Deo debeas? aut quando sine Dei munere es, cui quotidie vivendi usus a Domino est? Quid enim habes, quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Ergo quia semper accipis, semper invoca: et quia quod habes, a Domino est, debitorem te semper esse cognosce. Malo tamen ut quasi diligens, quam coactus debitum tuum solvas. 23. Audis dicentem: Circumdederunt me dolores mortis (Psal. CXIV, 3)? Ego tamen et in mortis dolore Dominum dilexi. Pericula inferni invenerunt me, non timentem utique, sed amantem, sed sperantem, quod nullae me angustiae, nulla persecutio, nulla pericula, nullus gladius separet a Christo. Denique volens invenit tribulationem et dolorem, sciens quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem. Etenim quasi bonus athleta quaesivit certamina, ut coronam inveniret; quam tamen non suis viribus, sed Domini auxilio novit sibi esse donatam. Non enim potuisset vincere, nisi eum qui certantes adjuvat, invocasset. 24. Miser homo congreditur, ut vincat; et ipse in periculum ruit, nisi Domini nomen adfuerit, nisi cum veretur, oraverit dicens: O Domine, libera animam meam (Psal. CXIV, 4). Hinc illud Apostolicum: Video legem carnis meae repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in legem peccati, quod est in membris meis. Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23 et seq.). 25. Ille vincit, qui gratiam Dei sperat, non qui de sua virtute praesumit. Cur enim non praesumas gratiam, cum habeas praesulem certaminis misericordem; Misericors enim et justus Dominus, et Deus noster miseretur (Psal. XI, 45). Bis misericordiam posuit, semel justitiam: in medio justitia est,

1205 gemino septo inclusa misericordiae; superabundant enim peccata, superabundet ergo misericordia. Apud Dominum omnium virtutum abundantia est; quia Dominus virtutum est (Psal. XXIII, 10). Neque tamen justitia sine misericordia est, neque sine miseratione justitia; quia scriptum est: Noli esse nimium justus (Eccles. VII, 17). Quod supra mensuram est, et si bonum est, tamen tu non sustines. Mensuram serva, ut secundum mensuram recipias. 26. Non impedivit tamen justitiam misericordia; quia misericordia ipsa justitia est: Dispersit dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Psal. CXI, 9); novit enim justus debere se infirmis atque inopibus subvenire. Unde Dominus veniens ad baptismum, ut nobis infirmantibus peccata donaret, ait ad Joannem: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15). Liquet igitur justitiam esse misericordiam, et misericordiam esse justitiam. Etenim si Dei nos misericordia non sustentaret, quomodo in ipso exordio parvuli viveremus; cum effusi utero de calidis in frigida, de humidis in arida, piscium more, jactemur, quos naufragos in hanc vitam quidam velut naturae fluctus expuerit? Ratio deest, sed gratia divina non deficit. Ipse ergo custodit parvulos (Psal. CXIV, 6), aut certe eos qui se parvulos humili confitentur affectu. 27. Bona igitur humilitas, quae liberat periclitantes, jacentes erigit. Novit eam ille qui dixit: Ecce sum, ego peccavi, et ego pastor male feci; et isti in hoc grege quid fecerunt? Fiat manus tua in me (II Reg. XXIV, 17). Bene hoc dicit, qui regnum suum Deo subjecit, et poenitentiam gessit, et peccatum suum confessus, veniam postulavit: ipse per humilitatem pervenit ad salutem. Humiliavit se Christus, ut omnes elevaret: ipse ad Christi pervenit requiem, qui humilitatem Christi fuerit secutus. 28. Et ideo quia humilem se praebuit Theodosius imperator, et ubi peccatum obrepsit, veniam postulavit, conversa est anima ejus in requiem suam, sicut habet Scriptura quae dicit: Convertere, anima mea, in requiem tuam; quia Dominus benefecit tibi (Psal. CXIV, 7). Pulchre dicit animae: Convertere, quasi diuturno cujusque operis sudore exercitae, ut a labore convertatur ad requiem. Convertitur equus ad stabulum, ubi cursum impleverit: navis ad portum, ubi ad stationem fidam a fluctuum mole subducitur. Sed quid est, quod ait: In requiem tuam, nisi secundum illud intelligas, quod ait Dominus Jesus: Venite, benedicti Patris mei, haereditate possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34). Tamquam enim possessionem haereditariam recipimus ea, quae promissa sunt nobis; fidelis enim Deus, qui semel servis suis praeparata non subtrahit. Si fides nostra maneat, manet et sponsio. 29. Vide, o homo, circa te gratiam Christi: adhuc in terris quateris, et in coelo possides. Ibi ergo

1206 sit cor tuum, ubi est possessio tua. Haec est requies quae justis debetur, negatur indignis. Unde ait Dominus: Sicut juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam (Psal. XCIV, 11); qui enim non cognoverunt vias Domini, non ingrediuntur in requiem Domini. Qui autem bonum certamen certavit, et cursum consummavit (II Tim. IV, 7), ipsi dicitur: Convertere in requiem tuam (Psal. CXIV, 7). Bona requies praeterire quae mundi sunt, et illis quae supra mundum sunt, coelestibus consortiis requiescere secretorum. Haec est requies, ad quam propheta properavit, dicens: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam (Psal. LIV, 7). Hanc sanctus requiem suam novit, ad hanc requiem convertendum animae suae dicit. Erat ergo anima in requie sua, ad quam dicit esse redeundum. Haec est requies sabbati magni, ut unusquisque sanctorum supra mundi sensibilia sit, in illo intelligibili secreto totus intentus, atque adhaerens Deo. Haec est requies illa sabbati, quo requievit Deus ab omnibus operibus mundi istius (Gen. II, 2). 30. Feriatus his saeculi curis Theodosius se ereptum gaudet, et elevat animam suam, atque ad illam perpetuam dirigit requiem, pulchre sibi consultum asserens, quod eripuerit animam ejus Deus de morte, quam mortem frequenter in hoc saeculi istius lubrico sustinebat, inquietus fluctibus peccatorum: eripuerit etiam oculos ejus a lacrymis (Psal. CXIV, 8); fugiet enim dolor et tristitia et gemitus (Esa. XXXV, 10). Et alibi habemus: Delebit omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors non erit amplius, neque luctus, neque clamor, neque dolor (Apoc. XXI, 4). Si ergo mors non erit, lapsum sentire non poterit in illa requie constitutus: sed placebit Deo in regione vivorum. Non enim ut hic homo involutus est mortis corpore obnoxio lapsibus atque delictis; ita et illic. Ideoque regio illa vivorum est, ubi anima est, quae ad imaginem et similitudinem Dei facta est, non caro figurata delimo (Gen. I, 27). Ideo caro in terram revertitur, anima ad requiem festinat supernam, cui dicitur: Convertere, anima mea, in requiem tuam (Psal. CXIV, 9). 31. In quam festinavit intrare Theodosius, atque ingredi civitatem Hierusalem, de qua dictum est: Et reges terrae ferent gloriam suam in illam (Apoc. XXI, 24). Illa est vera gloria, quae ibi sumitur; illud regnum beatissimum, quod ibi possidetur, ad quod festinabat Apostolus, dicens: Audemus ergo, et consentimus magis peregrinari de corpore, et adesse ad Dominum (II Cor. V, 6); et ideo connitimur sive absentes, sive praesentes placere illi (Ibid., 9). 32. Absolutus igitur dubio certamine, fruitur nunc augustae memoriae Theodosius luce perpetua, tranquillitate diuturna, et pro iis quae in hoc gessit corpore remunerationis divinae fructibus gratulatur. Ergo quia dilexit augustae memoriae Theodosius Dominum Deum suum, meruit sanctorum consortia. 33. Et ego, ut quadam sermonem meum peroratione concludam, dilexi virum misericordem,

1207 humilem in imperio, corde puro, et pectore mansueto praeditum, qualem Dominus amare consuevit, dicens: Supra quem requiescam, nisi supra humilem, et mansuetum (Esai. LXVI, 2)? 34. Dilexi virum, qui magis arguentem, quam adulantem probaret. Stravit omne, quo utebatur insigne regium, deflevit in Ecclesia publice peccatum suum, quod ei aliorum fraude obrepserat: gemitu et lacrymis oravit veniam. Quod privati erubescunt, non erubuit imperator, publice agere poenitentiam: neque ullus postea dies fuit, quo non illum doleret errorem. Quid, quod praeclaram adeptus victoriam; tamen quia hostes in acie prostrati sunt, abstinuit a consortio sacramentorum, donec Domini circa se gratiam filiorum experiretur adventu. 35. Dilexi virum, qui me in supremis suis ultimo spiritu requirebat. Dilexi virum, qui cum jam corpore solveretur, magis de statu Ecclesiarum, quam de suis periculis angebatur. Dilexi ergo, fateor, et ideo dolorem meum intimo viscere dolui, et prolixiore sermonis prosecutione solandum putavi. Dilexi, et praesumo de Domino quod suscipiat vocem orationis meae, qua prosequor animam piam. 36. Circumdederunt me dolores mortis, pericula inferni invenerunt me (Psal. CXIV, 3); multorum enim pericula sunt, sed remedia paucorum. In omnibus sacerdos periclitatur, in omnibus reis angitur; quod enim alii patiuntur, ipse sustinet: et iterum liberatur, cum alii qui tenentur, periculis liberantur. Conteror corde; quia ereptus est vir, quem vix possumus invenire: sed tamen tu solus, Domine, invocandus es, tu rogandus, ut eum in filiis repraesentes. Tu, Domine, custodiens etiam parvulos in hac humilitate (Ibid., 5, 6) salvos facito sperantes in te. Da requiem perfectam servo tuo Theodosio, requiem illam, quam praeparasti sanctis tuis. Illo convertatur anima ejus, unde descendit; ubi mortis aculeum sentire non possit, ubi cognoscat mortem hanc non naturae finem esse, sed culpae. Quod enim mortuus est, peccato mortuus est (Rom. VI, 10); ut jam

1208 peccato locus esse non possit: resurget autem, ut perfectior renovato munere vita reparetur. 37. Dilexi, et ideo prosequor eum usque ad regionem vivorum, nec deseram, donec fletu et precibus inducam virum, quo sua merita vocant, in montem Domini sanctum: ubi perennis vita, ubi corruptela nulla, nulla contagio, nullus gemitus, nullus dolor, nullum consortium mortuorum; vera regio viventium, ubi mortale hoc induat immortalitatem, et corruptibile hoc induat incorruptionem (I Cor. XV, 54). Magna requies, quae votum impleat diligentis, pulcherrima promissio. Ideo centesimus quartus decimus psalmus alleluia inscribitur: denique supra in quarto decimo psalmo perfectionem hominis accepimus. Sed illic formatus, perfectus licet vir, sed adhuc peccato obnoxius; quia vivit in saeculo: hic vera perfectio est, ubi jam culpa cessavit, gratia perpetuae quietis affulsit. 38. Ideo centesimus quartus decimus psalmus, quia remuneratio charitatis est: unde Domini pascha quarta decima luna formam celebritatis accepit; quoniam qui pascha celebrat, debet esse perfectus, debet amare Dominum Jesum, qui diligens populum suum perfecta charitate, sese obtulit passioni. Et nos sic diligamus, ut si necesse fuerit, pro Domini nomine mortem non fugiamus, nullum aestimemus dolorem, nihil metuamus: Perfecta enim charitas timorem expellit foras (I Joan. IV, 18). Grande numeri mysterium, quando Pater Filium unicum pro nobis omnibus tradidit, cum pleno luminis sui orbe luna fulgeret. Ita est enim Ecclesia, quae pie pascha celebrat Domini nostri Jesu Christi, sicut luna perfecta in aeternum manet. Quisquis bene hic Domini pascha celebraverit, in lumine perpetuo erit. Quis splendidius celebravit, quam qui sacrilegos removit errores, clausit templa, simulacra destruxit? In hoc Josias rex superioribus antelatus est (IV Reg. XXIII, 25). 39. Manet ergo in lumine Theodosius, et sanctorum coetibus gloriatur. Illic nunc complectitur Gratianum jam sua vulnera non moerentem, quia invenit ultorem: qui licet indigna

1209 morte praereptus sit, requiem animae suae possidet. Illic bonus uterque et pietatis interpres largus misericordiae suae consortio delectantur. De quibus bene dicitur: Dies diei eructat verbum (Psal. XVIII, 3). Contra autem Maximus et Eugenius in inferno, quasi nox nocti indicat scientiam; docentes exemplo miserabili quam durum sit arma suis principibus irrogare. De quibus pulchre dicitur: Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani; et transivi, et ecce non erat (Psal. XXXVI, 35). Transivit enim pius de caligine saeculari ad lumen aeternum, et non erat impius, qui esse desivit iniquus. 40. Nunc se augustae memoriae Theodosius regnare cognoscit, quando in regno Domini Jesu Christi est, et considerat templum ejus. Nunc sibi rex est, quando recipit etiam filium Gratianum, et Pulcheriam, dulcissima sibi pignora, quae hic amiserat, quando ei sua Flaccilla adhaeret, fidelis anima Deo; quando patrem sibi redditum gratulatur, quando Constantino adhaeret. Cui licet baptismatis gratia in ultimis constituto omnia peccata dimiserit, tamen quod primus imperatorum credidit, et post se haereditatem fidei principibus dereliquit, magni meriti locum reperit. Cujus temporibus completum est illud propheticum: In illo die erit, quod super frenum equi, sanctum Domino omnipotenti (Zach. XIV, 20). Quod illa sanctae memoriae Helena mater ejus infuso sibi Dei Spiritu revelavit. 41. Beatus Constantinus tali parente, quae imperanti filio divini muneris quaesivit auxilium, quo inter praelia quoque tutus assisteret, et periculum non timeret. Magna femina, quae multo amplius invenit quod imperatori conferret, quam quod ab imperatore acciperet. Anxia mater pro filio, cui regnum orbis Romani cesserat, festinavit Hierosolymam, et scrutata est locum Dominicae passionis. 42. Stabulariam hanc primo fuisse asserunt, sic cognitam Constantio seniori, qui postea regnum adeptus est. Bona stabularia, quae tam diligenter praesepe Domini requisivit. Bona stabularia, quae stabularium non ignoravit illum, qui vulnera curavit a latronibus vulnerati (Luc. X, 34). Bona stabularia, quae maluit aestimari stercora,

1210 ut Christum lucrifaceret (Philip. III, 8). Ideo illam Christus de stercore levavit ad regnum, secundum quod scriptum est: Quia suscitat de terra inopem, et de stercore erigit pauperem (Psal. CXII, 7). 43. Venit ergo Helena, coepit revisere loca sancta, infudit ei Spiritus ut lignum crucis requireret, accessit ad Golgotha, et ait: Ecce locus pugnae, ubi est victoria? Quaero vexillum salutis, et non invenio. Ego, inquit, in regnis, et crux Domini in pulvere? ego in aureis, et in ruinis Christi triumphus? ille adhuc latet, et latet palma vitae aeternae? Quomodo me redemptam arbitror, si redemptio ipsa non cernitur? 44. Video quid egeris, diabole, ut gladius quo peremptus es, obstrueretur. Sed Isaac obstructos ab alienigenis puteos eruderavit, nec latere aquam passus est (Gen. XXVI, 18). Tollatur igitur ruina, ut vita appareat: promatur gladius, quo veri Goliae caput est amputatum (I Reg. XVII, 51): aperiatur humus, ut salus fulgeat (Esai. XLV, 8). Quid egisti, diabole, ut absconderes lignum; nisi ut iterum vincereris? Vicit te Maria, quae genuit triumphatorem, quae sine imminutione virginitatis, edidit eum, qui crucifixus vinceret te, et mortuus subjugaret. Vinceris et hodie, ut mulier tuas insidias deprehendat. Illa quasi sancta Dominum gestavit, ego crucem ejus investigabo: illa generatum docuit, ego resuscitatum: illa fecit ut Deus inter homines videretur, ego ad nostrorum remedium peccatorum divinum de ruinis elevabo vexillum. 45. Aperit itaque humum, decutit pulverem: tria patibula confusa reperit, quae ruina contexerat, inimicus absconderat. Sed non potuit oblitterari Christi triumphus. Incerto haeret: haeret, ut mulier; sed certam indaginem Spiritus sanctus inspirat eo quod duo latrones cum Domino crucifixi fuerint. Quaerit ergo medium lignum. Sed poterat fieri ut patibula inter se ruina confunderet, casus inverteret. Redit ad Evangelii lectionem, invenit quia in medio patibulo praelatus titulus erat: Jesus Nazarenus, Rex Judaeorum (Joan. XIX, 19). Hinc collecta est series veritatis, titulo crux patuit salutaris. Hoc est quod petentibus Judaeis Pilatus respondit: Quod scripsi,

1211 scripsi (Ibid., 22), id est, non ea scripsi, quae vobis placerent, sed quae aetas futura cognosceret: non vobis scripsi, sed posteritati; propemodum dicens: Habeat Helena quod legat, unde crucem Domini recognoscat. 46.

Invenit ergo titulum, Regem adoravit, non lignum utique; quia hic gentilis est error, et vanitas impiorum: sed adoravit illum, qui pependit in ligno, scriptus in titulo: illum inquam, qui sicut scarabaeus clamavit, ut persecutoribus suis Pater peccata donaret (Luc. XXIII, 34). Avida mulier festinabat tangere remedium immortalitatis, metuebat calcare sacramentum salutis. Laeto corde, et trepidanti vestigio, quid faceret, nesciebat. Pertendit tamen ad cubile veritatis, lignum refulsit, et gratia micuit. Et quia jam feminam visitaverat Christus in Maria, Spiritus in Helena visitavit: docuit eam quod mulier ignorabat, et deduxit in viam, quam mortalis scire non poterat.

47. Quaesivit clavos, quibus crucifixus est Dominus, et invenit. De uno clavo frenos fieri praecepit, de altero diadema intexuit: unum ad decorem,alterum ad devotionem vertit. Visitata est Maria, ut Evam liberaret: visitata est Helena, ut imperatores redimerentur. Misit itaque filio suo Constantino diadema gemmis insignitum, quas pretiosior ferro innexas crucis redemptionis divinae gemma connecteret. Misit et frenum. Utroque usus est Constantinus, et fidem transmisit ad posteros reges. Principium itaque credentium imperatorum sanctum est quod super frenum (Zach. XIV, 20): ex illo fides, ut persecutio cessaret, devotio succederet. 48. Sapienter Helena, quae crucem in capite regnum locavit; ut crux Christi in regibus adoretur. Non insolentia ista, sed pietas est; cum defertur sacrae redemptioni. Bonus itaque clavus Romani imperii, qui totum regit orbem, ac vestit principum frontem; ut sint praedicatores, qui persecutores esse consueverunt. Recte in capite clavus, ut ubi sensus est, ibi sit praesidium. In vertice corona in manibus habena. Corona de cruce, ut fides luceat: habena quoque de cruce, ut potestas regat: sitque justa moderatio non injusta praeceptio. Habeant

1212 hoc etiam principes Christi sibi liberalitate concessum, ut ad imitationem Domini dicatur de imperatore Romano: Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso (Ps. XX, 3). 49. Ex illo gratulatur Ecclesia, erubescit Judaeus: nec solum erubescit, sed etiam torquetur; quod ipse sibi auctor confusionis est. Dum insultat Christo, confessus est eum regem: dum regem Judaeorum appellavit, sacrilegium suum, qui non credidit, confitetur. Ecce, inquiunt, crucifiximus Jesum; ut christiani, et post mortem resurgant, et mortui regnent. Nos crucifiximus quem reges adorant: quem non adoramus, ipsi adorant. Ecce et clavus in honore est; et quem ad mortem impressimus, remedium salutis est, atque invisibili quadam potestate daemones torquet. Putabamus nos vicisse, sed victos fatemur. Iterum Christus resurrexit, et resurrexisse eum principes agnoverunt. Iterum vivit, qui non videtur. Nunc major nobis contentio, nunc pugna vehementior adversus eum. Cui regna famulantur, cui servit potestas, illum contempsimus, quomodo regibus resistemus? Ferro pedum ejus reges inclinantur. Reges adorant, et Photiniani divinitatem ejus negant? Clavum crucis ejus diademati suo praeferunt imperatores, et Ariani potestatem ejus imminuunt? 50. Sed quaero: Quare sanctum super frenum, nisi ut imperatorum insolentiam refrenaret, comprimeret licentiam tyrannorum, qui quasi equi in libidines adhinnirent; quod liceret illis adulteria impune committere? Quae Neronum, quae Caligularum, caeterorumque probra comperimus, quibus non fuit sanctum super frenum? 51. Quid ergo aliud egit Helenae operatio, ut frena dirigeret; nisi ut omnibus imperatoribus sancto dicere Spiritu videretur: Nolite fieri sicut equus et mulus (Ps. XXXI, 9); sed in freno et chamo maxillas eorum constringeret, qui se non agnoscerent reges, ut regerent sibi subditos? Prona enim potestas in vitium ferebatur, et more pecudum vaga sese libidine polluebant. Ignorabant Deum, restrinxit eos crux Domini, et revocavit a lapsu impietatis. Levavit oculos

1213 eorum, ut Christum in coelum quaererent. Exuerunt se chamo perfidiae, susceperunt frena devotionis et fidei, secuti dicentem: Tollite jugum meum super vos . . . Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30). Inde reliqui principes christiani, praeter unum Julianum, qui salutis suae auctorem reliquit, dum philosophiae se dedit errori. Inde Gratianus et Theodosius. 52. Non ergo mentita est prophetia, dicens: Ambulabunt reges in lumine tuo (Esai. LX, 3). Ambulabunt plane ac maxime Gratianus et Theodosius prae caeteris principes, non jam armis militum, sed meritis suis tecti: non purpureum habitum, sed amictum induti gloriae. Qui cum hic delectarentur absolutione multorum, quanto magis illic pepercisse se pluribus recensendo, pietatis suae recordatione mulcentur? Qui nunc luce fruuntur candida, longe meliora illic, quam hic possidebant, habitacula consecuti, dicentes: O Israel, quam magna est domus Domini, et quam ingens locus possessionis ejus: magnum, et non habens finem (Baruc. III, 24)! Et perfuncti maximis laboribus inter se conferunt: Bonum est viro cum portaverit jugum grave a juventute, sedebit singulariter, et silebit; quia portavit jugum grave (Thren. III, 27). Qui enim jugum grave portaverit a juventute, requiescit postea: remotus a turba, praecipuum locum quietis suae possidet, dicens: Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me (Ps. IV, 10). 53. Portavit jugum grave a juventute sua Lazarus pauper, ideo singulariter in sinu Abrahae requiescit, divinae testimonio lectionis (Luc. XVI, 24). Portavit jugum grave Theodosius a juventute, quando insidiabantur ejus saluti, qui patrem ejus triumphatorem occiderant. Portavit jugum grave, quando subiit pietatis exsilium, quando infusis Romano imperio barbaris, suscepit imperium. Portavit jugum grave, ut tyrannos Romano dimoveret imperio: sed quia hic in labore, ibi in requie. 54. Sed jam veniamus ad augusti corporis transmissionem. Fles, Honori, germen augustum,

1214 et lacrymis pium testificaris affectum; quod inhonorum adhuc honore tumuli patris corpus per spatia multa transmittis. Sed et patriarcha Jacob propter populum liberandum, quem tetra fames gravi urgebat periculo, relicta domo, senex ad peregrina contendit: atque ibi defunctus, ad sepulcrum patrium per aliquot dies, filio prosequente, deductus est (Gen. XLIX, L). Nec derogatum est aliquid meritis ejus, sed magis accessit ad laudem, quod pro suis carens debitae domus sorte, quodam supremi funeris peregrinabatur exsilio. 55. Fles etiam, imperator auguste, quod non usque Constantinopolim reverendas reliquias ipse prosequeris. Eadem tibi causa nobiscum est, omnes justo dolore prosequimur, omnes, si fieri posset, deductores tecum esse cuperemus. Sed Joseph ad finitimam accessit provinciam: hic multa interjacent regionum divortia, hic maria transfretanda sunt. Nec hoc quidem tibi laboriosum, nisi te teneret Respublica, quam boni imperatores et parentibus et filiis praetulerunt. Denique ideo te imperatorem pater fecit, Dominus confirmavit; ut non soli militares patri, sed omnibus imperares. 56. Nec vereare ne inhonorae videantur, quocumque accesserint, reliquiae triumphales. Non hoc sentit Italia, quae claros spectavit triumphos, quae a tyrannis iterum liberata, concelebrat suae libertatis auctorem: non hoc Constantinopolis, quae secundo ad victoriam principem misit: quem cum vellet tenere, non potuit. Exspectabat quidem in reditu ejus triumphales solemnitates, et titulos victoriarum: exspectabat totius orbis imperatorem, stipatum exercitu Gallicano, et totius orbis subnixum viribus. Sed nunc illic Theodosius potentior, nunc gloriosior redit: quem angelorum caterva deducit, quem sanctorum turba prosequitur. Beata plane, quae paradisi incolam suscipis, et habitatorem supernae illius civitatis y augusto sepulti corporis tenebis hospitio.