De novo codice componendo

This is the stable version, checked on 6 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Codex Iustinianus
De novo codice componendo
VI saeculo
editio: incognita
fons: incognitus

Corpus iuris civilis

IMPERATOR IUSTINIANUS AUGUSTUS AD SENATUM


Haec, quae necessario corrigenda esse multis retro principibus visa sunt, interea tamen nullus eorum hoc ad effectum ducere ausus est, in praesenti rebus donare communibus auxilio dei omnipotentis censuimus et prolixitatem litium amputare, multitudine quidem constitutionum, quae tribus codicibus Gregoriano et Hermogeniano atque Theodosiano continebantur, illarum etiam, quae post eosdem codices a Theodosio divinae recordationis aliisque post eum retro principibus, a nostra etiam clementia positae sunt, resecanda, uno autem codice sub felici nostri nominis vocabulo componendo, in quem colligi tam memoratorum trium codicum quam novellas post eos positas constitutiones oportet.

1. Ideoque ad hoc maximum et ad ipsius rei publicae sustentationem respiciens opus efficiendum elegimus tanto fastigio laborum tantaeque sollicitudini sufficientes Iohannem virum excellentissimum ex quaestore sacri nostri palatii consularem atque patricium, Leontium virum sublimissimum magistrum militum ex praefecto praetorio consularem atque patricium, Phocam virum eminentissimum magistrum militum consularem atque patricium, Basilidem virum excellentissimum ex praefecto praetorio Orientis et patricium, Thomam virum gloriosissimum quaestorem sacri nostri palatii et ex consule, Tribonianum virum magnificum magisteria dignitate inter agentes decoratum, Constantinum virum illustrem comitem largitionum inter agentes et magistrum scrinii libellorum sacrarumque cognitionum, Theophilum virum clarissimum comitem sacri nostri consistorii et iuris in hac alma urbe doctorem, Dioscorum et Praesentinum disertissimos togatos fori amplissimi praetoriani.

2. Quibus specialiter permisimus resecatis tam supervacuis, quantum ad legum soliditatem pertinet, praefationibus quam similibus et contrariis, praeterquam si iuris zdqua divisione adiuventur, illis etiam, quae in desuetudinem abierunt, certas et brevi sermone conscriptas ex isdem tribus codicibus, novellis etiam constitutionibus leges componere et congruis subdere titulis, adicientes quidem et detrahentes, immo et mutantes verba earum, ubi hoc rei commoditas exigebat, colligentes vero in unam sanctionem, quae in variis constitutionibus dispersa sunt, et sensum earum clariorem efficientes, ita tamen, ut ordo temporum earundem constitutionum non solum ex adiectis diebus et consulibus, sed etiam ex ipsa compositione earum clarescat, primis quidem in primo loco, posterioribus vero in secundo ponendis et, si quae earum sine die et consule in veteribus codicibus vel in his, in quibus novellae constitutiones receptae sunt, inveniantur, ita his ponendis nullaque dubietate super generali earum robore ex hoc orienda, sicut et illas vim generalis constitutionis obtinere palam est, quae ad certas personas rescriptae vel per pragmaticam ab initio datae eidem novo codici propter utilitatem sanctionis inditae fuerint.

3. Haec igitur ad vestram notitiam ferre properavimus, ut sciatis, quanta nos diurna super rerum communium utilitate cura sollicitat, studentes certas et indubitatas et in unum codicem collectas esse de cetero constitutiones, ut ex eo tantummodo nostro felici nomine nuncupando codice recitatio constitutionum in omnibus ad citiores litium decisiones fiat iudiciis. Data id. Febr. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A. I. cons. [a. 528]