De mysterio baptismatis Sermo

This is the stable version, checked on 28 Octobris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De mysterio baptismatis Sermo
Migne
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Auctor incertus


AucInc.DeMyBa 40 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De mysterio baptismatis

Cautio baptizandorum. Aquae baptismalis gratia. Baptizandi de Trinitatis fide interrogantur. Quae de aliis fides exigatur. Resurrectionis fides. Trina mersio et cur. Baptismus non repetitur.

Promisimus primo tractatu, nos de omnibus, quae per ministerium nostrum et Christi gratiam consecuti estis, mysteriis locuturos; ne qua vobis de ignorantia negligentia nasceretur. Sed consuluimus labori vestro et memoriae, providentes ne aut lassatus audiendo animus omnia intelligere non posset, aut multorum simul cognitione memoria praegravata etiam quae intellexisset cito oblita deperderet. Prima ergo praedicatione de his tantum locuti sumus, quae vobis, priusquam ad fontem sanctum veniretis, juxta catholicae regulae instituta tradidimus: et quid significaret unctio, quae diversis corporis vestri adhibita partibus, diversum intellectum designat, prout Dominus donare dignatus est, interpretati sumus; cum ostenderimus vos per oleum sanctificationis ad auditum plenae fidei praeparatos, et bonum Christi odorem vocatos, ex toto corde abrenuntiandum diabolo esse commonitos. Nunc vero de interioribus jam mysteriis locuturi sumus, quae in ipso sancto fonte celebrata sunt. Emissa enim certissima cautione, qua vos abrenuntiare omnibus pompis et operibus ejus, et omni fornicationi diabolicae spopondistis, descendentes in fontem, fontem sacrum, fontem vitae, fontem redemptionis, fontem sanctificatum virtute coelesti; et ita sanctificatum, ut homines post multa peccata diluendo sanctificet. Non enim debetis illas aquas oculis aestimare, sed mente. Nam etsi substantia illius aquae de communi aquarum natura sit, effectus tamen ejus specialis ex Dei gratia et virtute procedit, qui creavit aquas, quibus corporales sordes ac visibiles diluuntur. Ipse ergo sanctificavit aquas, per quas secreta potentiae suae virtute peccata quae non videntur ablueret. Spiritus enim sanctus in illa aqua operatur; ut qui ante Baptismum diversorum criminum rei tenebantur, et cum diabolo in gehenna aeterni ignis arsuri erant, post Baptismum in coelorum regnum intrare mereantur. Unde Dominus in Evangelio potentiam tanti exprimens sacramenti ait, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III, 5).

In hoc ergo fonte, antequam vos toto corpore tingeremus, interrogavimus, Credis in Deum Patrem omnipotentem? Respondistis, Credo. Rursus interrogavimus, Credis et in Jesum Christum Filium ejus, qui natus est de Spiritu sancto, et Maria virgine? Respondistis singuli, Credo. Iterum interrogavimus, Et in Spiritum sanctum? Respondistis similiter, Credo. Haec autem fecimus juxta Domini nostri Jesu Christi Salvatoris imperium: qui cum ad Patrem in coelos ascenderet, discipulis suis, id est Apostolis, demandavit dicens, Euntes baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis (Matth. XXVIII, 19). Nemo autem, cum audit Patrem et Filium et Spiritum sanctum, tres deos nos aestimet confiteri. Quod sacrilegium absit longe a fide nostra, qui unum Deum esse ipso attestante cognovimus. Ego inquit, Deus, et non est alius praeter me; justus et salvator non est praeter me. Convertimini ad me, et salvi eritis; quia ab extremo terrae ego sum Deus, et non est alius praeter me (Isai XLV, 21 et 22). Et in alio libro, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est. Et rursus, Dominus Deus tuus hic est in coelo sursum, et in terra deorsum, et non est alius praeter ipsum (Deut. VI, 4; IV, 39). Tres ergo personas tenemus et credimus, id est, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unius potentiae, unius substantiae, unius aeternitatis, unius voluntatis, unius etiam deitatis: et totam Trinitatem unius Dei appellatione veneramur. Credere autem plures deos gentilis impietas est; et iterum non credere tres personas unius substantiae in una deitate atque aequalitate vel coaeternitate, haeretica dementia est: cum manifesta haec sit, quam diximus, auctoritas Christi, Baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Quod autem interrogavimus, Credis sanctam Ecclesiam, et remissionem peccatorum, et carnis resurrectionem? non eo modo interrogavimus, ut quomodo in Deum creditur, sic et in Ecclesiam sanctam et catholicam. Propterea sancta et catholica est, quia recte credit in Deum. Non ergo diximus ut in Ecclesiam, quasi in Deum crederetis: sed intelligite nos dicere, et dixisse, ut in Ecclesia sancta et catholica conversantes in Deum crederetis: crederetis etiam resurrectionem carnis, quae futura est. Sicut ergo in Trinitatis mysterium credidistis, et unum Deum in Patris ac Filii et Spiritus sancti nomine suscepistis; sicut vobis credidistis dimittenda esse peccata, et nunc jam per Baptismum creditis esse dimissa: ita etiam resurrectionem carnis futuram credite; quod certe vos credere spopondistis.

In hoc enim Christianorum spes tota consistit, ut hujus, non alterius corporis resurrectionem in veritate futuram esse credamus; et quemadmodum nunc stamus in ecclesia ante altare Dei, ita nos in die judicii staturos esse credamus ante tribunal Dei, dicente beato apostolo Paulo, Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Id est quod infideles animae non credunt futurum. Et sunt aliqui, qui labiis credere promittuut, sed corde desperant: qui grandem omnipotenti Deo injuriam faciunt, a quo homines post mortem suscitari et vivificari posse non credunt. Nos autem, qui divinis vocibus adhibemus fidem, de resurrectione nostra dubitare non possumus. Credimus enim, quod Deus qui fecit homines cum ante non fuissent, facile possit eos reficere qui fuerunt. Qui coelum, terram, et maria, et quae in eis sunt, atque omnia elementa fecit ex nihilo, quomodo non potest reparare homines, quos ideo fecit, ut in hac vita agerent unde in alia judicarentur, et vel pro bona voluntate praemia, vel pro mala supplicia mererentur? Haec est enim Christianorum catholicorum fides, ut credamus nos cum hac, in qua nunc sumus, anima resurgere, habentes idoneum resurrectionis exemplum Christum ipsum Dominum nostrum Verbum Patris: qui cum sit Deus et Dei Filius, Deus Verbum et secundum substantiam divinitatis Patri coaeternus et consubstantialis, ideo naturae nostrae suscepit hominem (juxta quem de Virgine nasci, et postea pati et mori voluit, et die tertia resurrexit, et ascendit in coelos), ut nos ad spem resurrectionis accenderet; ut sic nos credamus ex mortuis suscitandos, quemadmodum Christum resurrexisse a mortuis confitemur. Unde beatus Apostolus infidelium animos increpat dicens, Si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est (I Cor. XV, 12)? Hoc ergo tenete constanter et credite, quod divinis vocibus affirmatur, quia resurrectio sit futura, in qua sanctis omnibus, qui Christum diligunt et ejus faciunt voluntatem, immortalitas gloriosa donanda est, ut in conspectu Dei cum Angelis et coelestibus Virtutibus in perpetuum glorientur: infideles vero et peccatores, et qui Dei praecepta non faciunt, ad hoc resurgere, ut immortalis eorum facta caro aeternis incendiis deputetur; ut semper ardeat, et nunquam ardendo deficiat. Hoc enim et Domini nostri Jesu Christi sermo testatur, qui in Evangelio de peccatoribus pronuntiavit, Tunc ibunt impii in supplicium aeternum, justi autem in vita aeternam (Matth. XXV, 46).

Haec sunt autem quae huc usque diximus. Postquam vos credere promisistis, tertio capita vestra in sacro fonte demersimus. Qui ordo Baptismatis duplici mysterii significatione celebratur. Recte enim tertio mersi estis, qui accepistis Baptismum in nomine Trinitatis. Recte tertio mersi estis, qui accepistis Baptismum in nomine Jesu Christi, qui tertio die resurrexit a mortuis. Illa enim tertio repetita demersio typum dominicae exprimit sepulturae; per quam Christo consepulti estis in Baptismo, et cum Christo resurrexistis in fide, ut peccatis abluti in sanctitate virtutum Christum imitando vivatis. Unde beatus Apostolus ait, An ignoratis quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per Baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus ex mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus; hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruamus corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato (Rom. VI, 3-6). Considerate, fratres charissimi, qua conditione Apostolus esse dixerit baptizatos. Ut ultra, inquit, non serviamus peccato. Quae enim tanta est non dico negligentia, sed amentia, cum per Baptismum acceperis remissionem peccatorum, obligari velle peccatis; ut qui factus fueras ex peccatore sanctus, rursus ex sancto velis esse peccator; et post sacrum illum fontem, quem non nisi semel ablui licet, iterum ad vitiorum sordes reverti? Attendite ergo, dilectissimi, ut quod accepistis, quod jam ulterius a vobis accipi non potest, usque ad finem integrum immaculatumque servetis; et semel effecti absque peccato, in perpetuo a peccatis omnibus recedatis. Christus enim, qui vos pollutos a diabolica suasione sordidatos sua miseratione mundavit, non vult mundatos iterum sordidari. Huic gloria et honor cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.