EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De mundo
saeculo II
editio: incognita
fons: incognitus

Consideranti mihi et diligentius intuenti, et saepe alias, Faustine fili? virtutis indagatrix expultrixque vitiorum, divinarum particeps rerum philosophia videbatur, et nunc maxime, cum naturae interpretationem et remotarum ab oculis rerum investigationem sibi vindicet. Nam cum ceteri magnitudine rei territi, eiusmodi laborem arduum et profundum existimarent, sola philosophia suum non despexit ingenium, nec indignam se existimavit, cui divinarum et humanarum rerum disc[r]eptatio deferatur; sed concinere (addicere) tam bonas artes et eiusmodi operam cum ingenuitate professionis suae credidit, et congruere istius modi curam talibus studiis et moribus. Nam cum mundum homines eiusque penetralia corpore adire non possent, ut terreno domicilio relicto illas regiones inspicerent, philosophiam ducem nancti eiusque inventis inbuti, animo peregrinari ausi sunt per caeli plagas, his itineribus quae exploratione acuminis sui pervia sapientiae solis cogitationibus viderant, ut, cum ipsius intervalli condicione a mundi vicinia natura nos secretos esse voluisset, inmensitati tamen eius volucrique curriculo cogitationum nostrarum nos pernicitas intimaret; facillimeque ea, de quibus origo eius est, anima divinis suis oculis aspexit, agnovit, aliis etiam eius scientiam tradidit, veluti prophetae quidam deorum maiestate conpleti effantur ceteris, quae divini beneficio soli vident. Quare et eos, qui unius loci ingenia nobis qualitatesque describunt, aut moenia urbis aut alicuius amnis fluenta aut amoenitates et magnitudines montium, alia multa descripta ab aliis, plerique studiose legunt: Nysae iuga et penetralia Corcyci, et Olympi sacra, et Ossae ardua, alia huiuscemodi sola dumtaxat et singula extollunt. Quorum me miseret, cum tanto opere nec magnis et oppido paucis inexplebili admiratione capiuntur. Hoc illis evenire adeo non est mirabile, cum nihil maius suspexerint neque ad aliquid intenderint, quod maiore diligentia contemplandum esset. Ceterum si terrarum orbem omnemque mundum contemplari pariter aliquando potuissent, minus exiguas eius et singulas partes dignas laudibus credidissent, quibus esset universitas conprehensa. Quare nos Aristotelen prudentissimum et doctissimum philosophorum et Theophrastum auctorem secuti, quantum possumus cogitatione contingere, dicemus de omni hac caelesti ratione, naturasque et officia conplexi et cur et quemadmodum moveantur explicabimus.


Mundus omnis societate caeli et terrae constat et eorum natura quae utriusque sunt; vel sic: mundus est ornata ordinatio dei munere, deorum recta custodia. Cuius cardinem - sic enim dixerim kentron - robustum et inmobilem genetrix atque altrix animantium omnium habet tellus, supernis omnibus, ut videri potest, aeris liquiditate ad modum tegminis saeptis et opertis. Vltra deorum domus est, quod caelum vocamus: quod quidem divinis corporibus onustum videmus, pulcherrimis ignibus et perlucidis solis et lunae reliquorumque siderum, cum quibus fertur per orbem dierum noctiumque curriculis, agens et stellarum choros intermino lapsu, finem nulla aevi defectione factura. Sed cum omne caelum ita revolvatur ut sphaera, eam tamen radicibus oportet teneri, quas divina machinatio verticibus adfixit, ut in tornando artifex solet forcipe materiam conprehensam reciproco volumine rotundare; eos polos dicimus, a quibus, veluti a cardinibus, directio quaedam profecta axis est dictus, divisor et disterminator mundi, orbem terrae in medietate constituens. Verum hi vertices, quos inmobiles diximus, ita sunt ut supra caput alter adpareat ex parte boreae, qui septemtrionalis vocatur; alter antarcticus humo tegitur, umidus et austrinis vaporibus mollis. Sed caelum ipsum stellaeque caeligenae omnisque siderea conpago aether[a] vocatur, non, ut quidam putant, quod ignitus sit et incensus, sed quod cursibus rapidis semper rotetur, elementum non unum ex quattuor quae nota sunt cunctis, sed longe aliud, numero quintum, primum ordine, genere divinum et inviolabile.


Iam astrorum innumerabilis multitudo partim labitur cum orbis inerrantis regione, quam circulus ambit signifer, obliqua conplexione circumdatus, et signis XII inluminatus, partim errantibus stellis, quae neque priorum motus habent neque sane inter se similes et aequales, sed adfixae diversis globis inordinatum, ut sic dixerim, ordinem servant; aliaeque ultra sunt, aliae citra. Stellae, quae propter naturam eiusmodi nullis creduntur erroribus vagae, et infinitos numero greges ducunt et simplex aetheris dorsum alma et sacrata amoenitate lucis coronant. Septem vero deorum nominibus inlustres, totidem orbibus adfixae sunt et gradatim sibimet superlatae, ut superior inferiore sit maior, ac vicissim mutuis adhaesionibus nexae conplexu illius orbis, qui inerrabilis dicitur, continentur. Hic Phaenonis globus, quem appellamus Saturnum; post quem Phaethontis secundus est, quem Iovem dicimus: et loco tertio Pyrois, quam multi Herculis, plures Martis stellam vocant. Stilbon, cui quidam Apollinis, ceteri Mercuri nomen dederunt. Quintus Phosphorus, Iunonia, immo Veneris stella censetur. Deinde lolis est orbis et ultima omnium luna, altitudinis aetheriae principia disterminans, quae divinas et inmortales vivacitates ignium pascens, ordinatis ac semper aequalibus invectionibus solvitur atque reparatur.


Post eam vero partem, quae sancti aetheris finibus coercetur, cuius mensa pensaque distinctio est et natura inmutabilis, regio est mortalis ac iam paene terrena, cuius primae sunt partes tenuiores et vaporatae, quippe cum finitimis aetheris adtingantur ardoribus, quantum maximis parva et quantum rapidis possunt pigriora contingi. Sed ex ea parte, quae curriculis finitimi inuritur solis, se iaculari atque emicare et scintillare flammae quaedam ostensae oculis nostris videntur, quas Graeci cometas et docidas et bothynos appellant quasque labi et fluere frequenter videmus, lucere facile faciliusque restingui. Exin inferioris aeris qualitas turbidior infunditur, cui permixtus est glacialis rigor; sed superioris vicinia claritatis et propinqui caloris adflatu nitescit ac sinceriore interdum luce vestitur. Huius saepe mutabilis convertitur species, cum sit natura vitiabili: et in nubes cogitur et reciprocis flabris aperitur et nimbis vehementibus rumpitur, nivibus etiam et glacie inhorrescit et praecipiti grandique desuper verberatur; turbinum flatibus typhonumque conflictu fit procellosa, sed telis fulminum et missilium caelestium iaculis ignescit.


Aeri terra coniungitur eaque in se suscipit maria. Haec frequentatur animantibus, haec silvarum viriditate vestitur, haec perennitate recreatur, haec fluminum frigidos lapsus nunc erroribus terrenis vehit, modo profundo in mari confundit; eadem infinitis coloribus floret, altitudine montium, camporum aequore, nemorum opacitate variatur, sinuosis inflexa litoribus, distincta insulis, villuis urbibusque conlucens, quas sapiens genus, homo communibus usibus fabricatur. Nec sum nescius, plerosque huius operis auctores terrarum orbem ita divisisse: partem eius insulas esse, partem vero continentem vocavere, nescii omnem hanc terrenam inmensitatem Atlantici maris ambitu coerceri insulamque hanc unam esse cum insulis suis omnibus. Nam similes huic alias maiores et alias minores circumfundit Oceanus, quae tamen merito videntur ignotae, cum ne hanc quidem, cuius cultore sumus, omnem peragrare possimus. Nam sicut hae insulae interfluuntur, quae sunt in nostro mari, ita illae in universo salo fretis latioribus ambiuntur.


Elementorum inter se mutui nexus artis adfinitatibus inplicantur, et quinque coniuges copulae his ordinatae vicibus adtinentur, ut adhaereant et gravioribus leviora: aquam in se habet tellus aut aqua, ut alii putant, vehit teram; aer ex aqua gignitur, ignis aeria densitate conflatur; aether vicissim ignesque illi inmortalis dei vivacitate flammantur. Huius divini ignis origine incensi per totius mundi convexa inlustribus facibus ignescunt. Superna quapropter dii superi sedes habent, infima ceterorum animantium terrena possident genera, per quae serpunt et erumpunt et scatent flumina, fontes et maria, quae meatus et lacunas et origines habent in gremio terrarum. Ipsarum vero insularum, quae sunt in nostro mari, digna memoratu Trinacria est, Euboea, Cypros, Cyrnos atque Sardinia, Creta, Peloponnesos, Lesbos: minores autem aliae, ut naevuli quidam, per apertas ponti sunt sparsae regiones, aliae Cyclades dictae, quae frequentioribus molibus adluuntur.


Maria maiora sunt Oceanus et Atlanticum, quibus orbis nostri terminantur anfractus. Sed occiduarum partium mare per angustias oris artatum in artissimos sinus funditur et rursus a Columnis Herculis refusum, in inmensam latitudinem panditur, saepiusque coeuntibus terris, veluti quibusdam fretorum cervicibus, premitur et idem rursus cedentibus est terris inmensum. Primum igitur a Columnis navigantibus dextrum latus duobus sinibus maximis cingitur, quorum primus duas Syrtes habet, alter inparibus quidem sinuatur figuris, sed in maxima divisus est maria, quorum unum Gallicum dicitur, alterum Africum, quod quidem Aristoteles Sardiniense maluit dicere, tertium Adriaticum pelagus. His iungitur Siculum et post Creticum, eo indiscretis finibus Pamphylium, Assyrium, Aegyptium. Sed ante Aegaea et Myrtoa sunt maria. His sane vicinus est Pontus, sinus amplissimus maris nostri, cuius extremus recessus in Maeotim senescit; ex Hellesponti fonte concipitur vestibulumque eius Proponti(u)s vocatur. Ab ortu solis Oceanus est, Indicum et Persicum mare conferens. Hinc patescunt finitima Rubri maris, quae per angustas longinquasque faucis in Hyrcanium et Caspium flectuntur sinus, ultraque profundae vastitatis esse maria creduntur. Deinde paulatim Scythicum et Hibernium freta, et rursum mare, per quod Gallicum sinum atque Gaditanas Columnas circumvectus Oceanus orbis nostri metas includit.


Sed in altera parte orbis iacent insularum aggeres maximarum, Britanniae duae, et Labeon et Hibernia, iis quas supra diximus [esse] maiores. Verum hae in Celtarum finibus sitae. Sunt minores vero ultra Indos, Probane atque Loxe. Multaeque aliae, orbis ad modum sparsae, hanc nostram insulam [id est hunc terrarum orbem], quam maximam diximus, ornamentis suis pingunt et continuatione ut quibusdam sertis coronant. At enim huius terrae, quam nos colimus, latitudo XL, prolixitas LXX milia stadiorum tenet. Sed in divisione terrarum orbis Asiam et Europam et cum his vel, sicut plures, praeterea Africam accepimus. Europa ab Herculis columnis usque Ponticum et Hyrcanium mare ac flumen Tanain fines habet, Asia ab isdem angustiis Pontici maris usque ad alias angustias, quae inter Arabicum sinum et interioris ambitum pelagi iacent, constringiturque Oceani cingulo et societate nostri maris. Sed alii alio modo, ut quidam ab exordio Tanais ad ora Nili Asiae terminos metiuntur. Africam vero ab isthmo Rubri maris vel ab ipsi fontibus Nili oriri putandum eiusque in Gaditanis locis fines esse. Sed ipsam Aegyptum plerique Asiae, plures Africae adiungunt, ut insularum situs sunt qui cum finitimis locis conprehendunt et sunt qui in alia divisione eas habendas putant. De mari satis dictum.


Terreni vero casus ita se habent. Exhalationes duas physici esse dicunt: tenues et frequentes vixque visibilis ad superiora minari ex gremio telluris, nebularum agmina halitu amnium fontiumque constare, matutinis temporibus crassiora. Harum altera arida est atque fumo consimilis, quae terrenis eructationibus surgit, altera umida et egelida; hanc ex fluentis superioris vaporis natura ad se trahit; et ex hac quidem nebulae, rores, pruinae, nubila et imbres, nix atque grando generantur; de illa superiore, quam diximus siccam, venti, animae atque flamina et fulmina atque aliae ignitorum telorum gignuntur plurimae species. Nebula constat aut ex ortu nubeculae aut ex eius reliquiis; est autem exhalatio vaporata et umore viduata, aere crassior, nube subtilior, cui serenitas abolitionem infert. Nec aliud est serenitas, quam aer purgatus caligine et perspicue sincerus. Ros vero nocturnus umor est, quem tenuiter serenitas spargit.


Glaciem dicimus umorem sereno rigore concretum. Huic est pruina consimilis, si mollitia roris matutinis frigoribus incanuit. Ergo aer actus in nubem nubilum denset et ea crassitudo aquarum fetu gravidatur. Imber exprimitur, cum inter se urguentur nubium densitates; totque diversitatibus pluviae cadunt, quot modis aer nubili condicionibus cogitur. Raritas enim nubium stillicida dispergit, quae concretae vehementius effundunt agmina largiora et eas aquas, quas imbres vocamus, a quibus hoc differunt nimbi, quod imber pluvia iugis est, nimbus autem quanto repentinus est, tanto vehementior, et quanto improvisior praecipitatio eius est, tanto breviore casu restringitur. Nives autem colligi iactatione densarum nubium constat; nam priusquam in aquam defluant, fractae ac discissae spumas agitationibus suis faciunt et mox gelatus umor rigore frigoris inhorrescit. Haec cum, victis nubibus, crebrior ad terram venit, eam nos tempestatem ningorem vocamus. Grandinare vero tunc dicimus, cum aqua nubem lapidoso pondere et festinante perrumpit eademque vi et ad pernicitatem incitata et, cedente aeris molli liquore, praecipitata(m) indignatione vehementi humum verberat.

Haec sat erit de iis quae udis elementis aquosisque contingunt. Verum aliae sunt passiones, cum impulsu frigidioris aeris venti generantur.Nec enim aliud est nisi multum et vehemens in unum coacti aeris flumen. Hunc spiritum dicimus,licet spiritus ille etiam nominetur, qui animalia extrinsecus omnia (vitalia) tractus suis vitali et fecunda ope vegetat. Siccos et superioris mundi flatus ventos nominamus, auras vero umidos spiritus. Sed ventorum binae sunt species. Qui facti e telluris halitu constant, terrigenae nuncupantur; at illi qui excutiuntur e sinibus enkolpiai graece sunt nominati. Consimiles his haberi oportet eos qui de fluminibus, lacubus et stagnis vel ruptis nubibus per aperta caeli manare adsolent, rursumque in crassam nubium speciem conglobantur, vel cum imber effusus concient flabra, quae exydriai Atticorum lingua vocitantur.


Nunc nomina exsequemur regionesque ventorum. Euros oriens, boreas septemtrio, occidens Zephyros, austros medius dies mittit. Hos quattuor ventos alii plures interfl[u]ant. Nam quamvis eurus sit ventus orientis, idem tamen aparctias accipit[ur] nomen, cum eum oriens aestivus effundit; apeliotes autem vocatur, cum aequidianis exortibus procreatur; eurus est, quando hiemalis ortus portis emittitur. Zephyrus vero, quem Romana lingua favonium novit, hic cum de aestivis occiduis partibus surgit, iapygis nomine cieri solet; at ille qui propior est aequinoctiali plagae ... (notus) et quia, qui VII stellarum regione generatur, et huic vicinus est aparctias; hic (propior est) ... ad diem medium. Thrascias et argestes: sunt indidem flantes. Austrorum in nominibus illa est observata diversitas; namque cum de abscondito polo flatus adveniunt, notus est, euronotus ille qui inter notum atque eurum medius effringit, ex alio latere libonotus e duobus unum facit.


Excursores venti habentur, qui directo spiritu proflant;flabris reciprocis caecias putatur esse. Et quidam hiemales habentur, ut noti; etesiae frequentiores sunt aestate, animis septemtrionis ac zephyri temperatis. Veris ornithiae venti appellantur, aquilonum genus ex aere prosati, minore nisu, nec iugi perseverantia spiritus perferentes. At enim procellosus flatus cataegis dicitur, quem praefractum possumus dicere, ventus qui, de superiore caeli parte submissus, inferiora repentinis inpulsibus quatiat. Turbo autem dicitur, qui repentinis flabris prosilit atque universa perturbat. Vertex ille est vel, uti dicitur, pinea(s), cum torquetur humus arida et ab infimo erigitur ad summum. Anaphysemata Graeci vocant eos spiritus, qui de fundo vel hiatibus terrae explosi ad superna minari solent. Hi cum maiore vi torti sunt, fit procella terrestris; a Graecis prester nomen accepit. Sed cum tormentum illud ire pergit densasque et (t)umidas nubes prae se agit coactasque collidit, fit sonitus et intonat caelum, non secus ac si commotum ventis mare cum ingenti fragore undas litoribus inpingat.


At Favorinus, non ignobilis sapiens, halec de ventis refert: quattuor mundi plagas inparem numerum habere ventorum, eo quod ortus et occasus mutentur terna vice cum solis accessu, meridies et arctos isdem semper regionibus sint notatae. Ortus quippe accepimus aequinoctialem et solstitialem et brumalem, quibus occasus redduntur eadem intervallorum fratione conversa(e). Eurus igitur aequinoctialis orientis est ventus nec invenusta nominis eius fictio est, qui sit apo tes heoias rheon. Idem apheliotes a Graecis, subsolanus a nostris solet dici. Sed qui ab aestiva solstitiali(s) orientis meta venit, boreas graece, latine aquilo nominantur; hunc aithregenen quod sit alias serenus, Homerus ait; borean vero apo tes boes quod non sine clamore soleat intonare. Tertium ventum, qui ab oriente hiberno venit, Graeci euronoton vocant. Item occidui sunt tres: caurus, qui graece argestes vocatur, is est adversus aquiloni; item favonius, Zephiros euro contrarius; tertius africus, lips, vulturno reflat. Meridies vero, quoniam eadem semper regione signatur, uno austro, id est notoi, flatur ... et is septemtrio habet cognomentum, qui tamen graecma lingua aparktias dictus est.


Horum nomina plerique commutant de loco vel similitudine aliqua, ut Galli circium appellant a turbine eius et vertice, Apuli iapyga ventum ex Iapygiae sinu, id est ex ipso Gargano venientem. Hunc caurum esse manifestum; nam et ex occiduo venit et Vergilius eius sic meminit: Illam inter caedes pallentem morte futura fecerat Ignipotens undis et Iapyge ferri. Est etiam caecias ventus quem Aristoteles ait ad se trahere nubes et est adagium de eo tale: elkon eph'hauton hoste kaikias nephos. Sunt etesiae et prodromi spirantes ex omni parte eo tempore aestatis, quod (de) Canis oritur. Cato autem in libris Originum non circium, sed cercium dicit. Is ventus cercius, cum loquare, buccam inplet, armatum hominem, plaustrum oneratum percellit.


Nunc de nubium praestigiis referam. Quando illa perfracta nubecula patefecerit caelum, ignescunt penetrabiles spiritus, emicatque lux clara; hoc dicitur coruscare. Et ordine quidem tonare prius oportet, postea coruscare. Quippe ubi nubes adflictrix ignem, ut ignifera saxa adtrita inter se, dat, obtutus velocius inlustriora contingit, auditus, dum ad aures venit, seriore sensu concipitur; ita prius coruscare caelum creditur et mox tonare; tum quod ignes, pernicitate sui claricantes, dicto citius nostrae visioni convibrant, sonus, aere verberato, alterius indicio sentitur. Flamma vero illa, quam nubium adflictus excussit, si robustiore fuerit incendio, inpetu devehitur in terras et fulminis habet nomen atque formidinem. Presteras vero nominamus, cum flammarum in illis minus fuerit. Sed si ignitum non erit fulmen, typhon vocatur. Sceptos generale omnibus quae e nubibus cadunt nomen est.


Atque, ut breviter conprehendam cuncta generis eiusdem, eorum, quae eiusmodi praestigias humanis inferunt oculis, alia sunt quae speciem tantum spectaculi pariunt, alia quae nihil ab eo quod ostenderint mentiuntur. Fallunt imaginen irides et arcus et talia; vere videntur cometae, fulgores et similia pleraque. Irin, vulgo arcum, esse aiunt, quando imago solis vel imago lunae umidam et cavam nubem densamque ad instar speculi colorat et medietatem orbis eius secat. Rhabdos autem generis eiusdem ad virgae rigorem perlongum colorata nubecula dicitur. Alysis est catena quaedam luminis clarioris, per solis ambitum in se revertens. Hanc et irida illud interest, quod iris multicolora est et semicirculo figurata proculque a sole atque luna, catena clarior est, astrumque ambit orbe incolumi, corona non discolora. Selas autem Graeci vocant incensi aeris lucem; horum pleraque iaculari credas (alia labi), stare alia. Iaculatio igitur tunc fieri putatur, cum aeris meatu atque inpulsu generatus ignis celeritate sua adlabitur cursumque rapidae festinationis ostendit. Stativa lux est, quam sterigmon illi vocant, sine cursu iugis et prolixa lux, stellaeque fluor et ignitus liquor, qui, cum latius panditur, cometes vocatur. Sed plerumque luces istae repentino ortae statim occidunt; aliae autem, ut se ostenderint, aliquantisper manent. Et sunt multa eiusmodi imaginum genera, quas Graeci faces et docidas et pithos et bothynos ad eorum similitudines, unde dicta sunt, nominant; et quaedam vespertina vel matutina sunt notiora; perrara de septemtrione vel meridie videas; nihil horum quippe loci vel temporis in nascendo fidem potuit obtin[g]ere.


De aere tantum habuimus, quod diceremus. Sed non aquarum modo tellus in se fontis habet, verum spiritu et igni fecunda est. Nam quibusdam sub terris occulti sunt spiritus et flant incendia indidem et suspirant, ut Liparae, ut Aetna, ut Vesuvius etiam noster solet. Illi etiam ignes, qui terrae secretariis continentur, praetereuntes aquas vaporant et produnt longinquitatem flammae cum tepidiores aquas reddunt, viciniam cum ferventiores opposito incendio aquae uruntur, ut Phlegethontis amnis, quem poetae [s]ciunt in fabulis inferorum. At enim illos quis non admirandos spiritus arbitretur, cum ex his animadvertat accidere, ut eorum religione lymphantes alii sine cibo potuque sint, pars vero praesagiis effantes futura? quod in oraculis Delphicis est ceterisque. Vidi et ipse apud Hierapolim Phrygiae non adeo ardui montis vicinum latus nativi oris hiatu reseratum et tenuis neque editae marginis ambitu circumdatum. Sive illa, ut poetae volunt, Ditis spiracula dicenda sunt, seu mortiferos anhelitus eos credi prior ratio est, proxima quaeque animalia et in alvum prona atque proiecta venenati spiritus contagione corripiunt et vertice circumacta(s) interimunt. Antistites denique ipsos semiviros esse, qui audeant propius accedere, ad superna semper sua ora tollentes; adeo illis cognitum est vim mali, ad inferiora aeris noxii crassitate densata, inferiores quoque facilius adire atque percellere.


Saepe accidit ut nativi spiritus, per terrae concavas partes errantes, concuterent solida terrarum, saepius ut spiritus, crescente violentia et insinuantes se telluris angustiis nec invenientes exitum, terram moverent. Horum motuum tam varia nomina quam diversi ... Namque obliquis lateribus proxima quaeque iactantes et acutis angulis mobiles epiclintae graece appellantur; sed qui subsiliunt, excutientes onera et recuperantes directis angulis, brastae vocitantur; illi, qui abstrudere videntur, hiematiae dicti(s); quorum inpulsu dissilit tellus, rhectae sunt nominati. His passionibus contigit ut quaedam terrae expirent halitus, aliae vomant saxa, nonnullae caenum; sunt quae fontes pariunt insolentibus locis, peregrinorum fluminum sulcantes vias. Ostae sunt motus, quibus semel solum quatitur; palmatiae vero appellantur, quorum pavitatione illa quae trepidant sine inclinationis periculo nutabunt, cum directi tamen rigoris statum retinent. Mycetias vocatur taetri odoris inquietudo terrena. Audiuntur mugitus, interioribus gemitibus expressis, cum spiritus invalidus ad terram movendam per aperta telluris inventis itineribus progreditur.


His talibus marina sunt paria, cum fluctuum currentium mole nunc progressibus litora, nunc recursibus sinus caesi quatiuntur. Sentitur etiam caeli marisque cognatio, cum menstruis cursibus lunae detrimenta et accessus fretorum atque aestuum deprehenduntur. Verum enimvero ut, quatenus possum, de universitate quod sentio breviter absolvam, elementorum inter se tanta concordia est, aeris, maris atque terrae, ut admirari minus deceat, si illis eadem incommoda soleant ac secunda contingere,particulatim quidem rebus ortus atque obitus adferentia, universitatem vero a fine atque initio vindicantia. Sed quibusdam mirum videri solet, quod, quum ex diversis atque inter se pugnantibus elementis mundi natura conflata sit, aridis atque fluxis, glacialibus et ignitis, tanto rerum divortio nondum sit eius mortalitas dissoluta. Quibus illud simile satisfaciet, cum in urbe ex diversis et contrariis corporata rerum inaequalium multitudo concordat; sunt enim pariter dites et egentes, adolescens aetas permixta senioribus, ignavi cum fortibus, [pessimi optimis congregati. Aut profecto quod res est fateantur, hanc esse civilis rationis admirandam temperantiam, cum quidem de pluribus una sit facta et similis sui tota, cum dissimilia membra sint (cum) receptrixque sit naturarum ad diversa tendentium fortunarumque per varias fines exitusque pergentium. Et, ut res est, contrariorum per se natura amplectitur et ex dissonis fit unus idemque concentus.


Sic mare et femineum secus iungitur ac diversus utriusque sexus ex dissimilibus simile animal facit; artesque ipsae, naturam imitantes, ex inparibus paria faciunt: pictura ex discordibus pigmentorum coloribus, atris atque albis, luteis et puniceis, confusione modica temperatis, imagines iis quae imitatur similes facit. Ipsa etiam musica, quae de longis et brevibus, acutis et gravioribus sonis constat, tam diversis et dissonis vocibus, harmoniam consonam reddit; grammaticorum artes vide, quaeso, ut ex diversis collectae sint litteris, ex quibus aliae sunt insonae, semisonantes aliae, pars sonantes: hae tamen mutuis se auxiliis adiuvantes syllabas pariunt, et de syllabis voces. Hoc Heraclitus sententiarum suarum nebulis ab hunc modum est elocutus: Syllapsies hola kai ouch hola, sympheromenon diapheromenon, synadion diaidon; ek panton hen, kai ex henos panta.


Sic totius mundi substantiam, initiorum inter se inparium conventu[s], pari nec discordante consensu, natura veluti musicam temperavit; namque uvidis arida et glacialibus flammida, velocibus pigra, directis obliqua confu[n]dit unumque ex omnibus et ex uno omnia, iuxta Heraclitum, constituit. Terramque et mare et caelum solis orbe et lunae globo ceterisque orientium et conditorum siderum facibus oravit, una illa potestate mixta, quam quidem cunctis constat inplicatam, dum inconfusa, dum libera elementorum substantia, ignis, aquae, aeris, terrae, ex quibus huius sphaerae convexa et disparibus qualitatibus naturae conflata, adacta est fateri concordiam, et ex ea salutem operi machinata. Principiorum igitur consensus sibi concordiam peperit, perseverantiam vero amicitiae inter se elementis dedit specierum ipsarum aequa partitio, et dum in nullo alia ab alia vincitur, modo vel potesate. Aequalis quippe omnium diversitas, gravissimorum, levissimorum, ferventium, frigidorum, docente ratione naturae, diversis licet rebus, aequalitatem deferre concordiam, concordiam omni(a) parentis mundi amoenitatem aeternitatemque repperisse.


Quid enim mundo praestantius? Lauda, quam putas, speciem: portio a te laudabitur mundi; admirare, quam voles, temperantiam, ordinationem, figuram: hic et per hunc illud quodcumque est invenietur esse laudandum. Nam quid, oro te, ornatum atque ordinatum videri potest, quod non ab ipsius exemplo imitat[ur]a sit ratio? Vnde kosmos graece nomen accepit. Euntibus sole atque luna ceteraque luce siderea per easdem vias, custoditis temporum vicibus nec ullius erroris interiectione, confusis, digeruntur tempora et rursus incipiunt pulchraeque et fecundae horae procreantur, nunc aestivos vapores revolventes, nunc pruinas hiemis circum referentes; dierum etiam noctiumque curriculis ordiuntur menses, menses texunt annos, anni seriem conficiunt saeculorum. Et hic quidem mundus magnitudine inmensus curbisus rapidus, splendore perlucidus, valenti habitudine, pubertate iuvenali (causa). Hic animalium nantium atque terrestrium, pinnigerarumque cunctarum distinxit genera, species separavit fixitque leges vivendi atque moriendi. Ex hoc animantia vitalis spiritus ducunt. Hinc illi statis cursibus temporum eventus, qui admirationi solent esse, cum vel ter se ventorum proelia ciuntur, vel disiectis nubibus fulminat caelum et tempestates inter se serenae hibernaeque confligunt, micant ignes, imbres rumpuntur, et rursus, placatis omnibus, amoena laetitia mundi reseratur.


Videas et viridantibus comis caesariatam esse terram et scatebris fontium manantem, et aquarum agminibus concientem, parientem atque educantem, nec occasibus fatigari, nec saeculis anilitari, excussam erumpentibus semper tam pigris quam moventibus faecibus, aquarum saepe adluvionibus mersam, flammarum per partes voracitate consumptam. Quae tamen illi cum regionaliter videantur esse pestifera, ad omnem salvaria sunt et ad redintegrationem eius valent; et cum movetur, profecto spirat illos spiritus, quibus clausis et effugia quaerentibus moveba[n]tur, imbribus etiam madefacta non solum ad educandos fetus suos opimatur, verum etiam pestifera contagione proluitur. Flabris autem spirantium aurarum graviores et minus puri aeris spiritus differuntur atque purgantur. Tepores frigus glaciale mitificant et brumalis austeritas terrestrium viscerum venas remittit. Et pars gignentium, alia adolescentium, cetera occidentium vices sustinent sorsque nascentium obitorum loco pullulat et occidentium numerus nascentibus locum pandit.


Restat, quod caput est sermonis huius, ut, super mundi rectore verba faciamus. Indigens quippe orationis huius videbatur ratio, nisi de mundo disputantes, etsi minus curiose, at quoquo modo possemus ... diceremus. De rectore quippe omnium non, ut ait ille, silere melius est, sed vel parum dicere. Vetus opinio est atque cogitationes omnium hominum penitus insedit, deum (esse) originis haberi auctorem deumque ipsum salutem esse et perseverantiam earum, quas effecerit, rerum. Neque ulla res est tam praestantibus viribus, quae eius viduata auxilio sui natura contenta sit. Hanc opinionem vates secuti profiteri ausi sunt, omnia Iove plena esse, cuius praesentiam non iam cogitatio sola, sed oculi et aures et sensibilis substantia conprehendit. At haec conposita est potestati, non autem mai etati dei conveniens oratio. Sospitator quidem ille et genitor est omnium, qui ad conplendum mundum nati factique sunt; non tamen ut corporei laboris officio orbem istum manibus suis instruxerit, sed qui quadam infatigabili providentia et procul posita cuncta contingit, et maximis intervallis disiuncta conplectitur.


Nec ambigitur eum praestantem ac sublimem sedem tenere et poetarum laudibus nomen eius consulum ac regum nuncupationibus praedicari et in arduis arcibus habere solium consecratum. Denique propiores quosque de potestate evis amplius trahere: corpora illa caelestia, quanto finitima sunt ei, tanto amplius de deo capere; multo minus, quae ab illis sunt secunda, et ad haec usque terrena pro intervallorum modo indulgentiarum dei ad nos usque beneficia pervenire. Sed cum credamus deum per omnia permeare et ad nos et (ad) ultra potestatem sui numinis tendere, quantum abest vel inminet, tantum existimandum est eum amplius minusuae rebus utilitatis dare. Qua(m) re(m) rectius est atque honestius sic arbitrari: summam illam potestatem, sacratam caeli penetralibus, et illis qui longissime separentur, et proximis, una et eadem ratione et per se et per alios opem salutis adferre, nec penetrantem atque adeuntem specialiter singula nec indecore adtrectantem comminus cuncta. Talis quippe humilitas deiecti et minus sublimis officii, ne cum homine quidem convenit, qui sit vel paululum conscientiae celsioris. Militiae principes et curiae proceres et urbium ac domorum rectores dico numquam commissuros esse, ut id suis manibus factum velint, quod sit curae levioris fuscioris quodque possint nihilo sequius facere dominorum imperia ministeria servulorum. Exemplo quale sit istud intellege.


Cambyses et Xerxes, et Darius potentissimis reges fuerunt; horum praepotentiam, quam ex opibus collegerant, lenocinium vitae effecerat celsiorem, cum eorum alter, apud Susam et Ecbatanas ut in fano quodam sacratus, nulli temere notitiam oris sui panderet, sed esset circumsaeptus admirabili regia, cuius tecta fulgerent eboris nive, argenti luce, flammis ex auro vel electri claritate. Limina vero alia prae aliis erant; interiores fores exteriores ianuae muniebant portaeque ferratae et muri adamantina firmitate. Ante fores viri fortes stipatoresque regalium laterum tutela pervigili custodiam per vices sortium sustinebant.Erant inter eos et divisa officia; in comitatu regio armigeri quidam, at extrinsecus singuli custodes locorum erant et ianitores et atrienses. Sed inter eos aures regiae et imperatoris oculi quidam homines vocabantur. Per quae officiorum genera rex ille deus esse ab omnibus credebatur, cum omnia quae ubique gererentur (quae) ille otacustarum relatione discebat. Dispensatores pecuniae, quaestores vectigalium, tribunos aerarios habebat; alios et alios praefecerat ceteris muneribus: alii venatibus ugendis provinciam nacti, pars domibus et urbibus praefecti putabantur et ceteri, perpetuis magnisque curis, observationi singularum rerum adpositi erant. Sed omne Asiaticum regnum ab occidente Hellespontus terminabat, ab ortu gens inchoabat Indorum; duces ac satrapae ubique dispositi et permixta locis omnibus mancipia regalia. Ex eo numero erant excursores diurni atque nocturni, exploratores ac nuntii et specula[to]rum incensores adsidui; tum horum per vices incensae faces, ex omnibus regni sublimibus locis, in uno die imperatori significabant quod erat scitu opus.


Igitur regnum illud ita conponi oportet cum mundi aula, ut inter se conparantur summus atque exsuperantissimus divum et homo ignavus et pessimus. Quod si cui viro vel cuilibet regi indecorum est per semetipsum procurare omnia quae perficere vult, multo magis de(e)o inconveniens erit. Quare sic putandum est eum maxime dignitatem maiestatemque retinere, si ipse in solio residat altissimo, eas autem potestates per omnes partes mundi orbisque dispendat, quae sint penes solem ac lunam cunctumque caelum; horum enim cura salutem terrenorum omnium gubernari. Nec multis opus est nec partitis hominum conservitiis, quibus propter ignaviam adpositum est pluribus indigere. An non eiusmodi conpendio machinatores fabricarum astutia unius conversionis multa et varia pariter administrant? En! etiam illi, qui in ligneolis hominum figuris gestus movent, quando filum membri, quod agitari volent, traxerint, torquebitur cervix, nutabit caput, oculi vibrabunt, manus ad[que] ministerium praesto erunt nec invenuste totus videbitur vivere. Haud secus etiam caelestis potestas, cum initium sciente et salutifera opera moverit, ab imo ad secundum et deinceps ad proximum et usque ad supremum adtactu continuo vim suae maiestatis insinuat, aliud alio commovetur motusque unius alteri movendi se originem tradit. Mundo equidem consentiunt, non una, sed diversa via et plerumque contraria.


Sed prima remissione ad motum data simplicique inchoato principio, inpulsibus mutuis, ut supra dictum est, moventur quidem omnia, sed ita ut, si quis sphaeram et quadratum et cylindrum et alias figuras per proclive simul iaciat, deferentur quidem omnia, sed non eodem genere movebuntur. Nec illud dissimile exemplum videri oportet, si quis pariter patefacto gremio animalis simul abire patiatur, volucrum, natatilium atque terrestrium; enimvero ad suum locum quaeque, duce natura, properabunt: pars aquam repetent, illa inter cicures atque agrestes legibus et institutis suis adgregabuntur, ibunt per aeris vias praepetes, quibus hoc natura largita est; atquin una ab humano sinu abeundi facultas concessa omnibus fuerat.


Sic natura mundi est constituta. Nam cum omne caelum ,simplici circumactu volvatur nocte diunque distinctum, diversis mensurarum aequalitatibus separatum, quamvis una omnia sphaera concluserit, incrementis tamen globi sui, decisione luminis menstrua tempora luna significat et caeli spatium sol annua reversione conlustrat eiusque comites amoenus Lucifer et com[mun]is Cyllenius. Stella etenim Pyrois, Mavortium sidus, circuli sui biennio conficit spatia; Iovis clarum fulgagensque sexies eadem multiplicat cursibus suis tempora, quae Saturnus sublimior XXX spatiis annorum circumerrat. Verum inter haec una mundi conversio unusque reversionis est orbis et unus concentus atque unus stellarum chorus ex diversis occasibus ortibusque. Hoc ornamentum et velut monile kosmos rectissime Graeca lingua significat. At enim ut in choris, cum dux (carmini) hymno praecinit, concinentium vulgus virorum et feminarum, mixtis gravibus et acutis clamoribus, unam harmoniam resonant, sic divina mens mundanas varietates ad instar unius concentionis relevat. Nam cum caelum confixum vaporatis et radiantibus stellis inerranti cursu feratur et reciprocis itineribus astra consurgant, sol quidem omnituens ortu suo diem pandit, occasu noctem reducit conditusque vel relatus per plagas mundi IV temporum vices mutat. Hinc tempestivi imbres et spiritus haud infecundi, hinc alimenta roris et cetera[rum], quae accidere deus his mundi mediis partibus voluit. His adpositi sunt torrentium cursus et tumores undarum emicationesque silvarum, frugalis maturitas, fetus animalium, educationes etiam atque obitu singulorum.


Cum igitur rex omnium et pater, quem tantummodo animae oculis nostrae cogitationes vident, machinam omnem iugiter per circuitum suis legibus terminatam, claram et sideribus relucentem speciesque innumeras modo propalam, saepe conectas, ab uno, ut supra dixi, principio agitari iubet, simile istuc esse bellicis rebus hinc liceat arbitrari. Nam cum tuba bellicum cecinit, milites clangore incensi alius accingitur gladio, alius clipeum capit, ille lorica se induit, hic galea caput vel crura ocreis involvit et equum temperat frenis et iugales ad concordiam copulat; et protinus unusquisque conpetens capessit officium: velites excursionem adornant, ordinibus principes curant, equites cor[di]nibus praesunt, ceteri negotia quae nacti sunt agitant cum interea unius ducis imperio tantus exercitus paret, quem praefecerit, penes quem est summa rerum. Non aliter divinarum et humanarum rerum status regitur, quando uno moderamine contenta omnia pensum sui operis agnoscunt curatque omnibus occulta vis, nullis oculis obvia, nisi quibus mens aciem suae lucis intendit.


Nec tamen hoc vel illi ad moliendum vel nobis ad intelligendum obest. De inferiore licet imagine capiamus exempla. Anima in homine non videtur et tamen fateantur omnes necesse est huius opera omnia quae per hominem praeclara fiunt provenire nec ipsius animae qualitatem ac figuram oculis occurrere, sed momentis ab ea gestarum rerum intellegi, qualis et quanta sit. Omne quippe humanae vitae praesidium ingenio eius est paratum: cultus agrorum ususque frugum, artificum sollertia, proventus artium, commoditates vitae humanae. Quid de legibus dicam, quae ad mansuefaciendos homines inventae sunt? quid de civilibus institutis ac moribus, qui nunc populorum otiosis conventibus frequentantur, et asperitate bellorum pacata, mitigantur quiete? Nisi forte tam iniustus rerum aestimator potest esse, qui haec eadem de deo neget, quem videat esse viribus exsuperantissimis, augustissima specie, inmortalis aevi, genitorem virtutum ipsamque virtutem. Vnde nihil mirum est, si mortales oculi non capiunt eius adspectum, quando divinorum operum vestigiis sit perspicuus atque manifestus.


Ceterum ea, quae vel caelo accidere oculis advertimus et terra et aqua fieri, dei etiam illa credenda sunt. Quidni? (de) verum eius cui tutela mundi huius et cura est, de quo Empedocles prudenter his verbis sensit: Panth'osa t'en, hosa t'esth', hosa t'estai opisso Dendrea t'ethlastese kai aneres ede gynaikes, Theres t'oionoi te, kai hydatothremmenos ichthys. Phidian illum, quem fictorem probum fuisse tradit memoria, vidi ipse in clipeo Minervae, quae arcibus Atheniensibus praesidet, oris sui similitudinem conligasse, ita ut, si quis olim artificis voluisset exinde imaginem separare, soluta conpage simulacri totius incolumitas interiret. Ad hoc instar mundi salutem, tuetur deus, aptam et revinctam sui numinis potestate.


Huius locum si quaerimus, neque finitimus est terrae contagionibus nec tamen medius in aere turbido, verum in mundano fastigio, quem Graeci ouranon recte vocant, ut qui sit altitudinis finis. Olympon etiam idem illa ratione eum nominant, quem ab omni fuscitate ac perturbatione vident liberum. Neque enim caliginem nubium recipit vel pruinas et nives sustinet nec pulsatur ventis nec imbribus caeditur. Haec enim nec Olympo, qui est celsitudinis summae, contingere poeta his verbis cecinit: Oulympond'hoti phasi theon hedos asphales aiei Emmenai; out'anemoisi tinassetai oute pot'ombroi Devetai oute chion epipilnatai, alla mal'aithre Peptatai annephelos, leuke d'epidedromen aigle. Hanc opinionem communis mos et hominum observationes secutae adfirmant superiora esse deo tradita. Namque habitus orantium sic est ut manibus extensis ad caelum precemur. Romanus etiam poeta sic sensit: Aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Iovem. Vnde illa, quae videntur suntque omnibus praestantiora, easdem sublimitates regionum tenent, astra caelestia et mundi lumina; ac merito illis ordine licet perpetuo frui nec diversis spatiis et temporibus observantissimam legem suorum aliquando itinerum mentiuntur.


Terrena omnia mutationes et conversiones, postremo interitus habent. Namque inmodicis tremoribus terrarum dissiluisse humum et interceptas urbes cum populis saepe cognovimus. Audimus etiam abruptis imbribus prolutas esse totas regiones; illas etiam, quae prius fuerint continentes, hospitibus atque advenis fluctibus insulatas, alias, desidia maris, pedestri accessu pervias factas. Quid? qui ventis et procellis civitates eversas esse meminerunt? Quid? cum incendia de nubibus emicarunt? cum orientis regiones Phaethontis ruina, ut quidam putant, conflagratae perierunt? in occidentis plagis scaturrigines quaedam ac proluviones easdem strages dederunt? Sic ex Aetnae verticibus quondam effusis crateribus divino incendio per declivia, torrentis vice, flammarum flumina cucurrerunt. In quo periculi vertice egregium pietatis meritum fuisse cognovimus.Namque eos qui, principio fragoris territi, sensum tamen clementiae misericordiaeque retinebant et grandaevos parentes ereptos volucri clade suis cervicibus sustinebant, illa flammarum fluenta, divino separata discidio, quasi duo flumina ex uno fonte manantia, locum illum ambire maluerunt obsidione innocenti, ubi erant boni baiuli religiosis sarcinis occupati.


Postremo, quod est in triremi gubernator, in curru rector, praecentor in choris, lex in urbe, dux in exercitu, hoc est in mundo deus, nisi quod ceteris aerumnosum et multiplex et curarum innumerabilium videtur esse hoc ipsum, alicuius officii principem fieri, deo vero nec tristis nec onerosa est imperii sui cura. Namque inmobilis circumfert et regit cuncta(s), naturas formasque diversis regionibus commovens, ut est lex civitatis semel promulgata, perpetuis observationum rationibus fixa, ipsa quidem inmutabilis, at eius arbitrio parentium mentes agitantur nutuque eius et dominatione flectuntur: ex scitis eius magistratus tribunalia, principia milites frequentabunt, recuperatores iudiciis praesidebunt, decuriones et quibus ius est dicendae sententiae ad consessum publicum commeabunt; et alius ad Minuciam frumentatum venit et aliis in iudiciis dies dicitur;reus purgandi se necessitate, insectandi studio accusator venit; ille moriturus ad supplicii locum dicitur, hic ad convivii repotia (et) vespertinus comisator adventat. Sunt et publicarum epularum apparatus et lectisternia deorum et dies festi, ludi scaenici ludique circenses; diis sacrificatur, Geniis ministratur, obitis libatione profunditur aliusque alio fungitur munere parentque omnes iussis legum et communis imperii. Videasque illam civitatem pariter spirantem Panchaeis odoribus et graveolentibus caenis, resonantem hymnis et carminibus et canticis, eandem etiam lamentis et ploratibus heiulantem.


Ad hunc modum res agi et in mundo aestimemus; lex illa vergens ad aequitatis tenorem sit deus, nulla indigens correctione mutabili. Quippe sic et mundi universitas regitur, dum speculatur ad omnia rector eius atque inmutabiliter incumbit spargiturque vis illa seminibus inclusa per naturas omnium speciesque et genera digesta. Sic faciles vitium lapsus et palmarum ardua, persicorum rubor, laevitas mali gignitur, dulcitas fici; et quae infelicia propter infecunditatem vocamus, tamen utilia sunt alio pacto: platani, ut ait poeta, umbras potantibus ministrantes et acuta pinus et rasiles buxi, odora laurus, cupressorum odoratius lignum; tandem omnium animalius agrestium et cicurum, pinnatarum et pedestrium et aquatilium natura gignitur, nutritur, absumitur, parens caelestibus institutis: pan gar hempeton plegei nemetai, ut Heraclitus ait.


Et cum sit unus, pluribus nominibus cietur, specierum multitudine, quarum diversitate fit multiformis vis. Idem ab iuvando Iuppiter dictus, quem Zena Graeci, quod vitae nostrae auctor sit, rectissime appellant. Saturnum etiam illi Kronon, quasi chronon quendam, incoeptum ab origine, interminum ad finem tempus appellant. Fulgurator et tonitrualis et fulminator, etiam imbricitor, et item dicitur serenator; et plures eum frugiferum vocant, multi urbis custodem, alii, hospitalem, amicalem et omnium officiorum nominibus appellant. Est militaris, est triumphator et propagator, tropaeophorus; et multo plura eiusmodi apud haruspices et Romanos veteres inveneris. Orpheus vero hanc effari potestatem volens, his de eo verbis canit:

   Zeus protos geneto, Zeus hysteros, archikeraukos;
   Zeus kephale, Zeus messa; Dios d'ek panta tetyktai.
   Zeus pythmen gaies te kai ouranou asteroentos.
   Zeus arsen trepheto, Zeus amthropos epleto nymphe.
   Zeus pnoie panton, Zeus akamatou pyros horme.
   Zeus pontou rhiza, Zeus helios ede selene.
   Zeus basileus, Zeus archos hapanton, archikeraunos;
   Pantas gar krypsas authis phaos es polygethes
   Ek katharas kradies anenenkato mermera rhethon. 


XXXVIII.

recensere

Fatum autem Graeci heimarmenen a tractu quodam invicem causarum se continentium volunt dici, decretum idem pepromenen dicunt, quod omnia in hoc statu rerum definita sint nec sit in hoc mundo aliquid interminatum; idem fatum moiran vocant, quod ex partibus constet; hinc ennomon, quod unicuique adtributio sua sit adscripta . Adrasteia denique est ineffugibilis necessitas ultionis. Sed tria Fata sunt, numerus cum ratione temporis faciens, si potestatem earum ad eiusdem similitudinem temporis referas. Nam quod in fuso perfectum est praeteriti temporis habet speciem, et quod torquetur in digitis momenti praesentis indicat spatia, et quod nondum ex colo tractum est subactumque cura digitorum, id futuri et consequentis saeculi posteriora videtur ostendere. Haec illis condicio; et nominum eiusdem proprietate contingit, ut sit Atropos praeteriti temporis fatum, quod ne deus quidem faciet infectum; futuri temporis Lachesis a fine cognominata, quod etiam illis quae futura sunt finem suum deus dederit. Clotho praesentis temporis habet curam, ut ipsis actionibus suadeat, ne cura sollers rebus omnibus desit. Deum vero ire per omnes Terrasque tractusque maria caelumque profundum non frustra arbitrabitur, qui audiet Platonis haec verba: "deus namque, sicut vetus", inquit, "continet ratio, principia et fines et media rerum omnium penetrat atque inlustrat ac curru volucri superfertur; eundem deum ultrix Necessitas semper et ubique comitatur, eorum qui a sacra lege discesserint vindex futura; quam faciet ille mitificam, qui statim a tenero et ipsis incunabulis intellexit, extimuit eique se totum dedit atque permisit".