Quidnam solivagus, Bucole, tristia
Demissis graviter luminibus gemis?
Cur manant lacrimis largifluis genae?
Fac, ut norit amans tui! 5
Aegon, quaeso, sinas alta silentia
Aegris me penitus condere sensibus.
Nam vulnus reserat, qui mala publicat,
Claudit, qui tacitum premit.
Contra est quam loqueris, recta nec autumas. 10
Nam divisa minus sarcina fit gravis,
Et quicquid tegitur, saevius incoquit.
Prodest sermo doloribus.
Scis, Aegon, gregibus quam fuerim potens,
Vt totis pecudes fluminibus vagae 15
Complerent etiam concava vallium,
Campos et iuga montium:
Nunc lapsae penitus spes et opes meae,
Et longus peperit quae labor omnibus
Vitae temporibus, perdita biduo. 20
Cursus tam litus est malis!
Haec iam dira lues serpere dicitur.
Pridem Pannonios, Illyrios quoque
Et Belgas graviter stravit et impio
Cursu nos quoque nunc petit. 25
Sed tu, qui solitus nosse salubribus
Sucis perniciem pellere noxiam,
Cur non anticipans, quae metuenda sunt,
Admosti medicas manus?
Tanti nulla metus praevia signa sunt, 30
Sed quod corripit id morbus et opprimit:
Nec languere sinit nec patitur moras.
Sic mors ante luem venit.
Plaustris subdideram fortia corpora
Lectorum studio, quo potui, boum, 35
Queis mentes geminae, consona tinnulo
Concentu crepitacula,
Aetas consimilis saetaque concolor;
Mansuetudo eadem, robur idem fuit
Et fatum: medio nam ruit aggere 40
Par victum parili nece.
Mollito penitus farra dabam solo:
Largis putris erat glaeba liquoribus,
Sulcos perfacilis stiva tetenderat,
Nusquam vomer inhaeserat: 45
Laevus bos subito labitur impetu,
Aestas quem domitum viderat altera
Tristem continuo disiugo coniugem,
Nil iam plus metuens mali;
Dicto sed citius consequitur necem, 50
Semper qui luerat sanus et integer;
Tunc longis quatiens ilia pulsibus
Victum deposuit caput.
Angor, discrucior, maereo, lugeo.
Damnis quippe tuis non secus ac meis 55
Pectus conficitur. sed tamen arbitror
Salvos esse greges tibi?
Illuc tendo miser; quo gravor acrius.
Nam solamen erat vel minimum mali
Si fetura daret posterior mihi, 60
Quod praesens rapuit lues.
Sed quis vera putet, progeniem quoque
Extinctam pariter? vidi ego cernuam
Iunicem gravidam, vidi animas duas
Uno in corpore perditas! 65
Hic fontis renuens, graminis immemor
Errat succiduo bucula poplite;
Nec longum refugit, sed graviter ruit
Leti compede claudicans.
At parte ex alia, qui vitulus modo 70
Lascivas saliens texuerat vias,
Vt matrem subiit, mox sibi morbido
Pestem traxit ab ubere.
Mater tristifico vulnere saucia,
Vt vidit vituli condita lumina, 75
Mugitus iterans ac misere gemens
Lapsa est et volvit mori.
Tunc tamquam metuens, ne sitis aridas
Fauces opprimeret, sic quoque dum iacet,
Admovit <moriens> ubera mortuo. 80
Post mortem pietas riget.
Hinc taurus solidi vir gregis et pater,
Cervicis validae frontis et arduae,
Laetus dum sibimet plus nimio placet,
Prato concidit herbido. 85
Quam multis foliis silva cadentibus
Nudatur gelidis tacta aquilonibus,
Quam densis fluitant velleribus nives,
Tam crebrae pecudum neces.
Nunc totum tegitur funeribus solum; 90
Inflantur tumidis corpora ventribus,
Albent lividulis lumina nubibus,
Tenso crura rigent pede.
Iam circum volitant agmina tristium
Dirarumque avium, iamque canum greges 95
Insistunt laceris visceribus frui,
Heu cur non etiam meis?
Quidnam, quaeso, quid est, quod vario modo
Fatum triste necis transilit alteros
Affligitque alios? en tibi Tityrus 100
Salvo laetus agit grege!
Ipsum contueor. dic age, Tityre:
Quis te subripuit cladibus his deus,
Vt pestis pecudum, quae populata sit
Vicinos, tibi nulla sit? 105
Signum, quod perhibent esse crucis dei,
Magnis qui colitur solus in urbibus,
Christus, perpetui gloria numinis,
Cuius filius unicus.
Hoc signum mediis frontibus additum 110
Cunctarum pecudum certa salus fuit.
Sic vero deus hoc nomine praepotens
Salvator vocitatus est.
Fugit continuo saeva lues greges,
Morbis nil licuit. si tamen hunc deum 115
Exorare velis, credere sufficit:
Votum sola fides iuvat.
Non ullis madida est ara cruoribus
Nec morbus pecudum caede repellitur,
Sed simplex animi purificatio 120
Optatis fruitur bonis.
Haec si certa probas, Tityre, nil moror,
Quin veris famuler religionibus.
Errorem veterem defugiam libens,
Nam fallax et inanis est. 125
Atqui iam properat mens mea visere
Summi templa dei. quin, age, Bucole,
Non longam pariter congredimur viam,
Christi et numina noscimus?
Et me consiliis iungite prosperis. 130
Nam cur addubitem, quin homini quoque
Signum prosit idem perpete saeculo,
Quo vis morbida vincitur?
De mortibus boum
De mortibus boum
s. IV ex.
editio: ex Anthologia latina sive poesis latinae supplementum. Pars prior: Carmina in codicibus scripta. Fasciculus 2: Reliquorum librorum carmina, ex aedibus Teubneri, Lipsiae, 1906; Alexander Riese recensuit
fons: mizar.unive.it