De morte S. Hieronymi

This is the stable version, checked on 12 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De morte S. Hieronymi
saeculo IV

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 22


EusCre.DeMoSHi 22 Eusebius Cremonensis Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De morte S. Hieronymi

Patri Reverendissimo Damaso Portuensi Episcopo: et Christianissimo Theodosio Romanorum Senatori, Eusebius olim Hieronymi sanctissimi discipulus, nunc vero eodem orbatus lumine, pium dolorem et suavissimum gaudium.

CAP. I. Multifariam multisque modis olim Deus locutus est omnibus nobis per suum dilectissimum filium sanctum Hieronymum, de Scripturis sanctis in virtutibus et prodigiis multis, quae per illum fecit ipse Dominus in medio nostri, sicut vos scitis, de quo et testes sumus, qui eum vidimus, et oculis nostris ejus sanctitatem perspeximus: et manus nostrae contrectaverunt de verbo ejus scientiae et doctrinae, quibus vita manifestata est. Quod ergo vidimus et audivimus annuntiamus vobis. Eramus enim tanquam oves errantes, erroneis et superstitiosis fabulis: non audientes sanam doctrinam, sed coacervantes nobis pseudoprophetas, qui surgentes in populo magistri mendaces, introducebant sectas variae perditionis, donec iste illucesceret dies, qui tanquam sol refulgens, quinquaginta annis et sex mensibus, multis laboribus et aerumnis, in lectionibus et vigiliis; ut nobis frangeret panem doctrinae desudans, tenebras errorum profugans, et cunctos a perditione liberans, effulsit in templo Dei; incipiensque ab Oriente usque ad Occidentem, auferens bella haereticorum, eorumque arcum conterens, arma et scuta eorum combussit igni. Quoniam in ipso Deus posuit prodigia super terram, ut nomen suum manifestum fieret in nationibus.

CAP. II. Deinde pertransiens usque ad fines terrae, sanando oppressos ab haereticorum jaculis, illuminando mentes hominum, Scripturarum aenigmata reserando, solvendo nodos, obscura dilucidando, dubia exponendo, confutando et corrigendo falsitates, et verissima ex linguis quamplurimis adunando, ut nobis notas faceret vias vitae, et nos adimpleret gaudio, laetitia et exultatione: templum Domini corroboravit, et ejus aditum instar lucernae non sub modio, sed supra candelabrum in Domini aula positae, dominico irriguo rore plenissime foecundatae, posteris omnibus suorum verborum prae caeteris elegantia singulari, excellentius omnibus aliis patefecit: ut irent in civitatem habitationis, et locum gloriae invenirent: et ne fierent velut priores eorum, genus peramarum, quos direxit, et liberavit ab errorum perditione.

CAP. III. Cum enim sim sicut stipula ante faciem venti, et sicut lutum platearum balbutiens, loqui nesciens, nec verba plene formare valens: quid impertiar vobis, carissimi patres et domini, suae laudis? Nempe juxta illud Apostoli: Si linguis hominum loquerer et Angelorum, suum laudandi genus necdum attingerem. Idcirco non in arcu meo sperabo: nec gladius meus salvabit me; sed Dominus erit illuminatio mea. Qui docuit et docebit manum meam ad scribendum, et dirigit linguam meam ad loquendum, ut quondam asinae Balaam. Quoniam ipsius est regnum et imperium, et dominatur a mari usque ad mare: et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. In cujus cuncta sunt posita ditione: coram quo procident reges: nec est qui suae possit resistere voluntati. Quoniam omnia quaecumque voluit, fecit, in caelo, terra, mari et in abyssis. Et sic lingua mea tanti viri laudem meditabitur: et nomen suum annuntiabit universis.

CAP. IV. Hic vere fuit Israelita, in quo dolus non fuit: electus secundum cor Domini, ad loquendum omnia quae sibi mandaverat Dominus, universis gentibus, et regnis, et doctor datus in gentihus: ut sentes evelleret, destrueret, disperderet et dissiparet: et sapientiam veram seminaret, aedificaret atque plantaret. Hic est fratrum amator: hic est qui populo Christiano tot librorum volumina ex linguis Hebraica et Graeca in Latinam, non parvo pondere transtulit. Ecclesiae officium primitivus ordinavit: et totius sacrae Scripturae aspera fecit plana. Certe in hujus lumine videmus lumen: et pane suae salutiferae doctrinae pasti, ambulamus usque ad montem Dei Oreb. Hic est flumen aquae vivae splendidum tanquam crystallus, procedens de sede Dei in medio Ecclesiae, et ex utraque parte ejus lignum vitae, afferens fructus tempore suo: cujus folia ligni sunt ad gentium sanitatem. Vir iste in populo suo mitissimus apparuit, et Deo dilectus et hominibus, orat nunc pro Ecclesia sancta. Vas vere admirabile, omni ornatum lapide pretioso, opus excelsi.

CAP. V. Verumtamen de hoc quid plura dicam? cujus enarrant coeli gloriam, et opera scripturarum manuum ejus annuntiat firmamentum? nec sint loquelae neque sermones, cujus non audiantur doctrinae verba: cum in omnem terram exiit sonus ejus? O ineffabilis misericordia Salvatoris, quae tot gratiarum cumulos in Hieronymo adunasti: ut ad ea quae solus possidet, pene nulli hominum nisi particulariter fas sit aspirare. Hic certe dux nostrae fidei ad se currentes in coeli contrahit arcem. Hunc prae caeteris potioribus ornatum insigniis dignitatum, in cantilenis et proverbiis, operationibus et interpretationibus miratae sunt gentes. Cujus nota facta est in populis virtus: quia impletus fuit quasi flumine sapientia. Sed ut vera dicam, juxta illud Reginae Sabae: Major est enim sapientia et opera sua, quam rumor quem audistis. Quam certe bonus est iste his qui recto sunt corde: quoniam malitiam semper odivit. Fecit enim mirabilia in terra nostra. Sub umbra illius sedimus, et fructus illius dulcis gutturi nostro. Quanta autem de eo audivimus et cognovimus: quomodo annuntiabimus?

CAP. VI. Atque ego quis sum, ut narrem laudem ejus, et virtutes ejus, et mirabilia quae fecit? Sed quoniam non sum eloquens ab heri et nudius tertius, ut breviter dicam, si vultis accipere, Joannes Baptista ipse est: uterque virgo, uterque eremita. De Joanne dicitur: Erat Joannes vestitus pilis camelorum in deserto. De se idem Hieronymus dicit: Horrebant sacco membra deformia, et squalida cutis situm Aethiopicae carnis obduxerat. De Joanne iterum: Locustas et mel sylvestre edebat. De se iterum Hieronymus dicit: De cibis et potu taceo: cum etiam languentes monachi aqua frigida utantur, et coctum aliquid accepisse, luxuria sit. Quid plura? Ille propter justitiam martyr: iste vero etsi ejus spiritum materiale ferrum non abstulit, tamen martyrii praemii non est expers. Duplex namque martyrium est. Unum, succumbere gladiis impiorum: alterum, in infirmitatibus et adversitatibus in animo patientiam custodire.

CAP. VII. Certe hic est martyr, qui propter justitiam et mansuetudinem, et salutifera doctrinae suae verba, in hujus mundi lacrymarum salo, certamen forte a malorum coetu viriliter supportavit, sciens quoniam omnium fortior est sapientia. Nec impie gessit in conspectu Dei, sed in omnibus tribulationibus suis, invocans Dominum, non peccavit labiis suis: nec stultum aliquid contra Deum locutus est. Taceam namque quot tribulationes, labores, afflictiones, cruciatus, agones, flagella, fames, sitim, amaritudines, tempestates, tentationes, abstinentias, vigilias, peregrinationes, carnis macerationes, nuditates, jejunia, aerumnas, et non solum haec, sed graviora et innumerabilia propter Jesu Christi nomen, in suo gloriosissimo perpessus est corpore, ut idem loquitur.
Stabam in eremo constitutus, et in illa vasta solitudine, quae exusta solis ardoribus, monachis horridum praestat habitaculum, cogitans me Romanis potiri deliciis, quotidie gemitus, quotidie lacrymae. Et si quando me somnus imminens oppressisset repugnantem, nuda humo vix ossa haerentia collidebam. Horrebant sacco membra deformia, aqua frigida languens utebar, et coctum aliquid accepisse, luxuria erat. Cutis mea propter incommoda squalida, carnis Aethiopicae situm obduxerat: et tamen socius scorpionum tantum ac ferarum, saepe choris intereram puellarum: et in frigido corpore, etiam praemortuo jam homine, sola libidinum incendia bulliebant. Teste Deo, memini, me diem crebro junxisse cum nocte, nec a pectoris cessasse verberibus, donec jubente Domino, in me rediret tranquillitas. Flebam continue, et repugnantem carnem hebdomadarum inedia subjugabam. Cellulam meam quasi cogitationum consciam pertimescebam, et mihimet iratus et rigidus, solus deserta penetrabam: et si concava vallium, et praerupta montium cernebam, illud meae miserrimae carnis erat ergastulum, ibi meae orationis locus.

CAP. VIII. Quis ergo infirmatus est, et non ipse? Quis scandalizatus, et non ille? Sed si in infirmitatibus et laboribus laudandi sunt Sancti, certe et hic laudandus est. Veniam autem ad contumelias, et persecutiones, quas ab improbis et falsis pertulit fratribus in hujus valle miseriae. Quid aliud in hoc mundo sua semper fuit vita, nisi quaedam jugis adversus improbos haereticorum omnium et malorum cuneos pugna, continuumque certamen? Super eum rugierunt, ut leones, haeretici, quoniam corripuit eos, et tabescere fecit sicut araneas animas eorum: et fructus eorum de terra perdidit, et semen eorum a filiis hominum. Aperuerunt in eum Clerici lasciviis dediti ora sua, et despexerunt eum, et locuti sunt labiis dolosis, et odio inique oderunt eum: quoniam eorum insectatus est vitam pessimam et crimina. Circumdederunt eum canes multi, et tauri pingues obsederunt eum: et insurrexerunt in eum testes iniqui, acuentes linguas suas sicut serpentes, et venenum aspidum sub labiis eorum, cogitantes malitias in corde, tota die constituentes praelia, supplantantes gressus ejus. Et funes extenderunt in laqueos pedibus ejus, ut delerent de terra memoriam ejus, et ejicerent eum de nationibus, ut opprobrium fieret vicinis suis.

CAP. IX. Super Romanum populum fuit magnificentia ejus, et virtus ejus mirabilis in verbis, et sanctus in omnibus operibus suis: allevans corruentes, solvens compeditos, illuminans caecos, et dirigens justos, dans fortitudinem et virtutem plebi Dei, et quasi tuba altisonans, annuntians cunctis iniquis scelera: portas peccatorum, et vectes ferreos confregit romphaea doctrinae suae. Audientes autem haec impii, dissecabantur cordibus suis: et stridentes dentibus in eum, cogitaverunt, et locuti sunt nequitias. Arcum suum tetenderunt, et illum paraverunt, et in ipso paraverunt vasa mortis. Cum autem esset ille plenus Spiritu Sancto, in orationibus et in operibus bonis perseverans, vitia mortificans, bona vivificans, suscitans de pulvere egenum, et de stercore erigens pauperem. Quoniam non in viribus equi, neque in tabernaculis viri beneplacitum fuit sibi, nec speravit in divitiis, sed fortitudine Domini corroboratus, non formidavit adversarios, sed super ipsos correctionibus et doctrinis sanctis tonuit, dans imperium regi suo, et sublimans cornu Christi sui. Alios docens laborando, sicut bonus miles Christi sciens quod non coronabitur qui in agone certat, nisi legitime certaverit. Videntes autem haec viri iniqui, irati sunt, et dolores comprehenderunt eos: quia sunt generatio prava et perversa, filii in quibus fides aliqua non est. Et exacerbaverunt eum in consiliis, et in abominationibus suis ad iracundiam concitaverunt ipsum. Et perdito consilio sine disciplina, veste muliebri irridentes ei, tanquam viro luxurioso et iniquo, impetum fecerunt unanimiter in eum, et ejecerunt eam extra Romanam civitatem. At ille benignus, patiens, humilis, et mansuetus, eorum vesaniae locum dans, projiciens post tergum suum omnia peccata eorum.

CAP. X. Recedens inde peragravit in Constantinopolim, ad Antistitem sanctissimum Gregorium Nazianzenum. O vir ineffabilis, o virtutum vas admirabile, o splendor patientiae, o lampas praefulgida, o diadema honoris et gloriae, angularis lapis firmissimus, exemplar innocentiae, columna aurea, et totius Ecclesiae fundamentum. Cum plus tunderis, minus confunderis. Agnus innocens quid loqueris, pressus collo tot jugis? Gratias ago Deo meo, quia dignus sum habitus, ut me odiat mundus. Scio me namque pervenire ad coelestem gloriam per infamiam et bonam famam. Aperuit autem coelos patientia ejus: quia ibi confirmata semper fuit virtus gloriae ejus: et in Deo posuit firmam fortitudinem suam: nec a Domino recessit unquam cor ejus. Arcus fortium superatus est: et ipse accinctus est robore, et praevaluit in infirmitate sua, et fortis factus est in bello, et dextera sua glorificata est in virtute. Dextera manus sua confregit inimicos: quoniam adjutor et protector factus est sibi Dominus in salutem. Et ideo cantemus Domino, quoniam magnifice fecit. Annuntiemus hoc in universa terra. Hauriamus aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Evanuerunt impii de cogitationibus suis: quia obscuratum fuit insipiens cor eorum, et credentes se esse sapientes in malitiis suis, stulti facti sunt: quia mutaverunt veritatem in mendacium: sed tamen veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit. Etenim fatui in lacum, quem aperuerunt, et in foveam quam fecerunt, inciderunt. Et justus nunquam fuit conturbatus: quia Dominus firmavit ejus manum.

CAP. XI. Unde, sanctissimi Patres et domini, considerate virum istum, quam fidelis et justus semper in domo Domini fuit, ad docendum nos, et illuminandum abscondita tenebrarum, et effugandum nequitias peccatorum. De quo nobis grandis esset sermo, et ininterpretabilis ad dicendum, sed nimis imbecillis factus sum, quoniam introivit tremor in ossa mea: et subtus me turbata sunt vestigia mea, ne nimis ascendam. Est enim angusta porta, et arcta via, et cibus iste solidus perfectorum est sapientium, qui exercitatos habent sensus ad discretionem. Quapropter non modica relinquens, difficilia et ardua tanti viri ineffabilis: cujus laude plena est terra, cujus splendor est sicut (al. lumen ) luna, et cornua sunt in manibus ejus, ad praesens sui exitus gloriosi aliqua brevissime cupio reserare. Deus enim omnipotens, cujus misericordia praeit ante faciem suam: qui et justus est, et rectum judicium suum, reddens mercedem laborum Sanctorum suorum: pastor verus et bonus, in misericordia disponens omnia, et congregans oves suas in sinu suo, quae novissime diebus istis cursu intolerabili et oneroso agonis gravissimi, in quo caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, feliciter consummato, portu jam diu concupito, de navigatione hujus maris procellosi, in quo sunt reptilia innumerabilia, inimicorum agmina colluctantia: ut decipiant, et trucident rectos corde jam obtento, dilectissimum filium suum Hieronymum exutum toga mortalitatis, et putredinis hujus carnis miserrimae, perpetuo immortalitatis bravio decoratum, ad coeleste atrium evocavit, ut quod videbat hic in aenigmate, ibi videat facie ad faciem.

CAP. XII. Quem cum extrema ejus hora, egredi de corpore ejus urgeret: jam completis nonaginta et sex annis, febre aestuans valida, suos circa se voluit esse in unum filios, quos sicut novellas plantationes stabilivit a juventute sua. Quorum luctu vultus graves intuens, ut pius et misericors, his paulisper motus fletibus infremuit spiritu et lacrymans, imo aliquantulum elevans oculos, plana voce, inquit: Fili Eusebi, cur istas inutiles fundis lacrymas? Nonne vanum est super defunctum fundere lacrymas? Quis vivens non videbit hujus corporis dissolutionem? Quod semel locutus est Deus, et audisti, audes contradicere? Et nosti nullum posse resistere voluntati ejus. Jam, fili, rogo non secundum carnem ambules: dere desine. Certe nostrae militiae arma carnalia non sunt. Deinde vultu hilari et jucundo, alacri voce caeteros alloquens filios, exclamavit: Cesset moeror, luctus abeat, sit omnium una vox gaudentium. Quoniam ecce tempus acceptabile, ecce dies jubilationis et laetitiae, prae omnibus diebus vitae meae: in quo fidelis Dominus in verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis, aperuit manum suam, ut meam exulem animam hucusque in carcere mortis hujus ob reatus mei genitoris Adae, revocet ad supernam patriam, recuperatam sui Filii sanguine pretioso. Nolite, filii dilectissimi, quos semper habui in visceribus caritatis, impedire gaudium meum, ne prohibeatis reddere terrae quod suum est. Corpus meum statim exuite, terrae date, ex qua factum est, ut redeat unde venit. Quibus finitis verbis, omnes fratres lacrymis madefacti, denudantes suum sacratissimum corpus, ita squalidum et deforme abstinentiis, quod quidem terribile cunctorum visui, cernebatur: nam tanta erat affectum macie, ut ossa ejus potuissent per articulos numerari: sic verberibus cruentatum, ut leprosi potius corpus crederetur: nuda humo protinus tradiderunt, et ipsum sacco lineo cooperuerunt.

CAP. XIII. Ast ubi vir Domini, terrae sensit asperitatem: nimium jucundatus, conversusque ad fratres prae dolore et angustia lacrymarum fontibus inundantes, inquit: Hortor vos, carissimi mei et dilectissimi filii, quos genui in visceribus Jesu Christi, per dilectionem et caritatem qua dilexi vos: ut pacificati nunc pacem habeatis. Debetis enim vos, tanquam Dei ministros, domesticos, et amicos decet, ad spiritualia anhelare: ut sitis aliis ad exemplum, Vos qui spirituales estis, cur istas tot infructuosas funditis lacrymas? Peccatorum vobis semper recordatio lacrymas inducat. Tanto prompti estote ad lacrymas, quanto fuistis ad culpam. Si quis peccato moritur, flete. Nam si malus cum per poenitentiam a morte surgit, Angeli gaudent in coelis: certe si bonus peccato moritur, Angeli dolent. Me vero non tanquam morientem lugeatis: sed mecum tanquam portum salutis attingentem gaudeatis. Quid imbecillius miseria hujus vitae, qua tot dolorum et passionum agminibus circumdamur: ut nulla pene hora sit, in qua vivens quicumque homo liber a dolore transeat? Si dives, undique angustiatur timore, ne quod possidet, amittat. Si pauper nunquam quiescit ut inveniat. Si bonus, hinc diaboli timet periculum: hinc ne navis mortalis corporis in hujus mundi pelago naufragetur, non mediocriter pertimescit. Idcirco nullus sexus, vel aetas, vel conditio, doloris transit expers, quousque in hac manet miseria vitae. Si quid in me esse scitis meum impediens iter, dolete. Heu quod navigantium per hoc mare magnum et spatiosum in quo sum, tot diversa genera inimicorum, secundum cujuslibet virium quantitatem colluctantium, post multam navigandi felicitatem, post multas victorias, jam credentes finem capere peroptatum, aliqua diabolica suggestione in hac hora in laqueum perditionis sua indiscretione pervenerunt? Heu quot hic et vita recommendat et fama, quibus unico peccati assensu dira mors imminet et ruina? Idcirco dum vivitis, timeatis fratres. Principium sapientiae, timor Domini. Vita nostra, militia est super terram: qui hic vicerit, alibi coronabitur. Dum hac pelle tegimur, nulla nobis inest certa victoria. Si noster genitor timuisset, nunquam cecidisset. Principium omnium malorum, sui praesumptio. Qui non timet, de se praesumit. Quomodo inter latrones quis onustus auro securus graditur? Salvator quid nos aliud docet, nisi timere? Vigilate, inquit, quia nescitis qua hora fur venturus est. Nam Si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Summus ille claviger Petrus: Sobrii, inquit, estote, fratres, et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens, circumit quaerens quem devoret.

CAP. XIV. Nemo inter serpentes cum securitate habitat: Qui sanctior et sapientior est, plus semper timeat. Nam qui altius est cadens, majores casus recipit. Esca diaboli, electa est: de malis non curat, quia sui sunt. Cecidit ille sapiens Salomon: cecidit et ejus genitor David, electus secundum cor Dei. Timeatis fratres, iterum rogo undique timeatis: quia beatus est vir timens Dominum. Etenim si consistant adversum eum castra: non timebit cor ejus. Si exsurrexerit in eum praelium: in hoc ipse sperabit. Perfectus Dei timor foras vanum mittit timorem. Timorem vanum non habet caritas. Caritas et timor Dei, unum sunt. Considerans enim haec Propheta, clamans dicebat: Confige timore tuo carnes meas. Qui ex vobis est cupiens videre dies bonos, accedat huc, et illuminetur: et facies sua non confundetur. Qui timet Deum, faciet bona, et demorabitur in bonis anima ejus, et semen ejus haereditate possidebit terram. Quia firmamentum est Dominus timentibus eum: et testamentum ipsius, ut manifestetur illis. Si quid boni facitis, cum magna cautela timeatis. Multi bona faciunt, quorum fructus surripit humanae laudis appetitus. Decem fuerunt virgines: et tamen mediae a coeli ostio sunt exclusae. Heu quot hodie sacro sunt renati baptismate, et Christiano funguntur nomine: quibus foret melius non fuisse. Est enim gehennalis poena paganorum infinito minor, quam malorum Christianorum. Utinam non foret talium major pars. Navis undique sana, unico mergitur foramine. Erraverunt homines in hac lata solitudine, alii colla jugo avaritiae submittentes, alii luxuriae foeditate, ut turpissimae sues deturpati: alii circa inutilia diripienda occupati. Unde abjecto rationis usu, cooperantes, ut jumenta insipientia, et utinam similes essent illis, viam civitatis novae Jerusalem non invenerunt. In regnum coelorum reprobus nullus ingreditur. Centuplo arcta est via ejus quam creditur, quamvis larga sit vere timentibus. Timenti Centurioni promittit Christus ad eum accedere: praesumenti regulo, cum illo ire ipse denegat.

CAP. XV. Vere non omnes hodie obediunt Evangelio. Veniet, dicebat Apostolus, tempus, in quo sanam doctrinam non sustinebunt homines. Plures praedicant: sed non omnes veritatem praedicant: simplicium corda in peccatis alligant. Alligant onera gravia in peccatis minimis, in gravibus oculo transeunt connivente. Est enim doctor falsus gladius anceps: hinc scindit opere et exemplo: hinc percutit et interficit verbis dolosis et iniquis. Quomodo ignis frigiditatem donat, aqua calliditatem? Lapis quomodo sursum graditur? Et vir luxuriosus quomodo praedicabit castitatem? Et si praedicat, quae audientibus inde veniet utilitas? Quid potest dicere audiens, nisi quare voce praedicas, quae opere denegas? Bene loquens ore, et male vivens opere, semetipsum damnat. Ecce quantum Deo talis praedicatio sit acceptabilis, ostenditur per Psalmistam: Peccatori dixit Deus, quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam: et projecisti sermones meos post te. Multi legunt grandia, addiscunt ardua, subtiliter disputant, ornate loquuntur, ut a populo honores capiant, in plebibus magistri nominentur: et nihil faciunt. Si experto creditur, mihi credite. Plus movet corda hominum vitae sanctitas, quam ornata eloquia. Facite, et postea praedicate. Coepit Jesus facere, et postea praedicare. Valet facere, sine praedicare; sed non praedicare sine facere. Non dixit Deus, Qui praedicaverit voluntatem Patris mei: sed, qui fecerit. Non vitupero praedicationem, nisi non facientium ea quae praedicant. Subtilium verborum doctor tantum et non operum, est quaedam levis aurium inflatio, et veritatis fumus, cito sine fructu pertransiens. Intelligite, fratres, intelligite quae dico: Multo plus meretur qui facit et praedicat, quam qui facit et tacet. Si bonum solus facio, mihi soli prosum: sed si praedicans facio, et mihi et aliis prosum. Unde qui ad justitiam erudiunt plurimos, erunt quasi stellae in perpetuas aeternitates. Sunt enim sancti praedicatores lux ad illuminandum: quia per eorum doctrinam corda caligantia et caeca nube peccati, a Christo vero lumine qui lucet in tenebris, illuminantur. Sunt sal etiam ad condiendum verbum Dei, quod cibus est animae operibus bonis. Cuilibet scienti injungitur praedicationis officium, dummodo faciat, imo, ut plus dicam: Qui scit et solum facit, et alios non docet, tenebitur Domino reddere rationem. Cum enim juxta Apostolum Joannem: Qui odit fratrem suum, homicida sit: et, Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit viscera sua ab illo, quomodo manet in eo caritas Dei: quanto magis qui viderit fratrem suum errantem, et mortalibus oppressum criminibus, et non ministraverit ei verbum doctrinae: ille qui doctus est, homicida et sine caritate est?

CAP. XVI. Timeatis, o doctores, et rectores, quibus injungit Dominus praedicationis officia: ut populo suo verbum dominicum ministretis. Quot enim, vel vestro exemplo, vel vestri negligentia peccatis moriuntur: tot de manu vestra requiret Dominus. Quanto enim estis altiores gradu: tanto majoribus cruciabimini cruciatibus. Non estis domini: sed pastores. Unus Dominus est, et unus pastor principalis, qui cognoscit oves suas, et exquiret eas de manibus vestris. Heu quot hodie in Ecclesia sunt non pastores, sed mercenarii, ad quos nihil pertinet de ovibus Jesu Christi. Quinimo, ut et vera dicam, et ipsimet sciunt, sunt lupi rapaces: qui et oves rapiunt et dispergunt. Certe nil pejus, nil abominabilius, quam cum ille qui custodire deberet, dissipat. Heu quod hodie in aliquibus Ecclesiae non pastoribus, sed destructoribus, quorum non est pars minor, factum est, ut substantias et labores hominum tanquam infernus insaturabiliter deglutiant. Et non solum eos a peccatis non emendant, sed et ipsimet vel ex sui negligentia, vel suis pessimis ministris, vel suis nefandis operibus eos contrahunt ad illicita. Ita quidem dicam, hos tales si impunes Deus relinqueret, Deus amplius non esset. Et ideo, ut saepe dictum est, filii carissimi, dum vivitis, servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam ejus, ne quando pereatis de via justa. Gustate, filii mei carissimi, iterum dico, Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus. Divites eguerunt et esurierunt, et dormientes hic in divitiis et voluptatibus suis, nihil invenerunt in manibus suis. Inquirentes vero Dominum, non deficient omni bono. Junior fui et senui, et nunquam vidi justum in fine derelictum, nec semen ejus egens panem.

CAP. XVII. Imitatores paupertatis estote, ut sequamini vestigia ejus, cui cum in forma Dei esset, portans omnia verbo virtutis suae, in cujus domo sunt divitiae et gloria: semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, et pauper, et inops natus est. Pauper et pius quam inops fuit quousque vixit. Pauperrimus mortuus et sepultus est. Unde Vulpes, inquit idem, foveas habent, et volucres caeli nidos, filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet. Apostolis etiam lubet non portare sacculum neque peram. Et juveni consuluit vendere quae habebat, et pauperibus erogare. Si Christum Deum creditis, eum (al. non falli ) falli non posse credite; alioquin non esset Deus: et si ipsum falli non posse creditis, ipsum sequamini. Impossibile est divitiis affluere, et Christum sequi. Natura denegat, ut contraria misceantur. Aut ego fallor, aut ipsi in fine decipientur. Qui mihi non credunt, credent cum divitiae suae transierint in egestatem. Dives hic epulabatur quotidie splendide, indutus purpura et bysso: sed mortuus, quod Moysi et Prophetis noluit credere, in tormentis positus sensit. Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus. Non salvabitur rex per multam virtutem suam: nec dives divitiis suis. Est enim equus divitiarium fallax ad salutem. Nonne divitiis conjuncta est superbia? Et ubi superbia est, ibi pejus. Nonne omnia oriuntur mala ex superbia, tanquam ex una radice? Cum enim dives factus est homo: et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus, nonne superbit, et cum superbierit, nonne polluuntur viae ejus in omni tempore? Et tunc sedens in insidiis cum divitibus in occulto, cogitat ut interficiat innocentem. Oculi ejus in pauperem respiciunt, et insidiantur in occulto, ut rapiat cum tanquam leo in cubili suo, dicens in corde suo: Oblitus est Deus, avertit faciem suam, ne videat usque in finem. Etenim est Dominus aliquando dormiens, quasi crapulatus a vino. Cum vero plus moratur Deus patientia ad inferendum judicia, plus inebriatur ira. Et ideo plus centuplo timendum est, cum longanimiter tolerat mala, quam cum festinanter punit. Permittit enim Deus aliquo tempore cruciari bonos ab iniquis et superbis, ut supra dorsum bonorum fabricent peccatores, et prolongent iniquitatem sibi. Et ideo quamvis aliquantulum obliviscatur Deus, pauperem tamen in finem non obliviscetur misereri. Sed quoniam pupillo ipse adjutor est, cui derelictus est pauper, et superbis resistit Deus, humilibus dans gratiam: conterit brachium peccatoris et maligni, exaudiens desiderium pauperis, judicansque pupillo et humili: ut non apponat ultra superbus magnificare se homo super terram.

CAP. XVIII. Quapropter, dilectissimi filii mei, si pauperes estis, humiliamini sub potenti manu Dei: ut non amittatis, quod absit, quae facitis. Nihil paupertas Deo gratiosa est, sine humilitate. Maluit Deus de beata Maria incarnari propter humilitatem, quam propter aliam quamcumque virtutem. Sicut enim ex sola superbiae radice, omnia oriuntur mala, sic ex sola radice humilitatis generantur omnia bona. Discite a Salvatore, quia mitis est, et humilis corde: humiliavit semetipsum pro nobis, factus obediens usque ad mortem: mortem autem crucis. Propter quod dico vobis, etsi humiles esse vultis, estote etiam obedientes omni humanae creaturae propter Deum. Considerate, filii carissimi, quo censeamini vocabulo: Monachus, id est, unus. Non decet monachum velle habere et nolle, nisi in non peccando. Sic enim vobis velle et nolle hoc unum, in omnibus bonis, in rebus licitis obedire. Nec sint vobis plura praecepta, ut faciatis. Non est obediens, sed negligens qui secundum exspectat mandatum. Ad unius vobis dicitur jussionis vocem, Petrum et Andream relictis retibus et omnibus quae habebant, Domini secutos esse vestigia. Hoc semper vera optat obedientia, nunquam suae obtemperare voluntati, sed reverenter alienae. Istud namque in ultima coena exemplum Christus reliquit, cum suorum abluens pedes discipulorum, Petro dixit: quod nisi obediens fieret, non haberet partem secum. Idcirco, dilectissimi filii, sicut vobis unum est nomen monachi, ita sit unum velle et unum nolle. Bonum est enim et jucundum habitare fratres in unum. Nec sit in vobis major aut minor: sed qui praecessor est, fiat sicut junior: ne videlicet regum gentium instar, qui major est in vobis, dominetur caeteris fratribus, ut ab eis gaudeat supervacuis laudibus attolli. Sed ad exemplum regis Jesu Christi, major humilitate efficiatur quasi minor, quibus regendis praeest. Sit enim vester major per humilitatem socius minori cum bene agit: sed cum delinquit, sit erectus contra vitium per zelum justitiae. Nullum sit unquam cum vitiis foedus: sic diligatur homo, ut ejus vitium odiatur. Magnum dilectionis signum est, hominem in quibuscumque minimis reprehendere. Saepe multum vana nocet humilitas. Non vera humilitas est, vitia tacendo permittere. Clama, ne cesses, Isaias inquit, quasi tuba exalta vocem tuam: annuntia populo meo scelera eorum. Utinam et contra vitia omnis clamaret creatura. Quia si peccator Deum non timet, tamen homines reveretur. Quod Apostolus nos docens dicit: Irascimini, et nolite peccare. Sol non occidat super iracundiam vestram. Justus est Dominus, et justitiam dilexit: aequitatem vidit vultus ejus. Si justus, et vos justi estote. Negligentia et vana pastoris humilitas efficit, ut lupi in agnos audere possint. Ne respiciatis in vultum potentis: non est personarum acceptio apud Deum.

CAP. XIX. Ubique quod justum est operemini: Vult vera justitia unicuique reddere quod suum est. Obedire oportet Deo, et non hominibus. Nonne si veritatem tacetis metu potentum, judicatis apud vosmetipsos, et facti eis judices cogitationum vestrarum, et non plus vestra abundat justitia, quam scribarum et pharisaeorum! Non plus divitem honoretis quam pauperem, nisi melior sit. Quinimo, ut verius dicam, multo plus pauperem honoretis. Relucet enim in pauperem imago Jesu Christi: in divite autem, mundi. Omnes nos ex una sumus carnis radice geniti: omnes invicem membra sumus in uno corpore, cujus caput est Jesus Christus. Quid ergo plus honoris meruit dives et potens, quam pauper? Forte, quia dives est et potens? Sed si hoc: quare divitias in saeculo detestamur? quare mundi gloriam contemnendam praedicamus? Neminem certe malorum usu honorandum puto. Si divites honoras divitiis plus paupere, Deo praeponis mundum. Et si plus Deo aliquid in mundo diligis, non dignus es Deo. Reddite quaeso quae sunt Dei, Deo: et quae sunt mundi, mundo. Bonitas ubique honoretur, malitia omnino deturpetur. Sed quoniam mihi nunc de his qui in caducis divitiis suis gloriantur, quique de quadam foetidae carnis post modicum in cinerem reversurae nobilitate, potentia, et dignitate vana et levi (siquidem aurium quorumdam stultorum nominum insufflatione extolluntur: et alios contemnendo deprimunt: ac se ob hoc credunt illam attingere gloriam, quam solis humilibus et mundi contemptoribus pius Dominus praeparavit) sermo est: quid de eis ut convenit disseram. Vae vae vobis qui ad caelorum regna divitiarum itinere festinatis? Quoniam facilius est transire camelum per foramen acus, quam divitem intrare in regnum caelorum. Non mea sunt haec verba, sed Christi. Si haec revocabilis est sententia, Christus omnino non est Deus. Caelum, idem inquit, et terra transibunt: verba autem mea non transibunt. Ulutate vos, o miseri, nomen instabilis fortunae, nobiles et potentes, qui alios confunditis, et tanquam ignobiles conculcatis: quia hujus mundi honorum et falsarum dignitatum fumis obcaecati, cum vestrae vitae brevissimae tela a morte velut a texente, forte hac nocte, succidetur: in Inferno fine interminabili prae aliis cruciabimini, continue moriendo.

CAP. XX. Viventes in laboribus hominum, mundi non estis: imo cum hominibus non solum labores non fertis, sed laborantes vivere non permittitis: idcirco non cum hominibus, sed cum diabolis flagellabimini. Quanto enim in mundo major fuit gloria, et laetitia, tanto major in inferno praeparatur poena. Sed quid dicam? Duodecim fatemur Christum Apostolos elegisse: quorum omnium solus Bartholomaeus carnis origine fuit nobilis: et Matthaeus divitiis (antequam reciperet Apostolatum) insistebat. Caeteri vero erant pauperrimi piscatores. Cur haec retuli, audiatis. Si Christus verax est, et si omnia quae ex ore ejus audivi, mendacia non sunt: hujusmodi hominum vix unus aptus regno Dei invenitur de mille. Qui vero eorum mihi non credunt, post modicum tempus in tormentis positi sentient. Sed forte quis veritatis lumine caecus jam mirabitur. Ad quem ego, si ex hoc me interrogaret, responderem: Nonne unico credimus damnari hominem mortali peccato? Sed si hoc, inquiet, ita est: ergo quomodo salvabitur centum millibus? Sed quid dives et mortalis famae aura pastus aliud est, quam quoddam peccatorum omnium vas putridum? Ubi superbia? ubi avaritia? ubi luxuria? Nonne in divitibus, nobilibus et potentibus? Nonne latrones sunt, qui pauperum mercedem violenter depraedantur: et eos deprimunt atque necant? qui ex ubertate domus Domini faciunt iniqua, quam ut pauperibus necessaria condonarent, receperunt? Certe superfluitatem vestimentorum superfluitati nimiae addunt, de pauperibus frigore et nuditate morientibus non curantes. Palatia, et magna erigunt aedificia, ut humanis oculis contemplentur: et pauperes in plateis moriuntur incommodis. Convivia frequenter aliis praeparant divitibus, ut ferculis delicatissimis suam ventris repleant ingluviem: quibus pauperes fame pereunt. Quid aliud est eorum vita, quam peccata? Si venter repletus tanta ciborum est copia, nonne ad fores ejus adest luxuria? Et quid ergo amplius loquar, cum omnis mortalium lingua deficeret: ut quae millia peccatorum faciunt, intimaret? nec Deum nisi somniando cognoscunt, nec se, ut puto, morituros arbitrantur. Non enim facile in peccata labitur, qui se moriturum cogitat: et Deum sibi fore judicem non ignorat. Vere nimis imbecillis et miser est, cui harum rerum est memoria: si cuncta diabolica tentamenta non facile vilipendit. Idcirco vere dicam, si Deum judicem suum agnoscerent, et se mori crederent, non peccarent saltem tam secure. Cur hi miserrimi ad Ecclesias properant, ut divinis intersint mysteriis? an ut mulierum contemplentur vultus? Haec sua est meditatio, haec praedicatio, et Dei cognitio. Sic divinam percunctantur legem, ut pecuniam, terram, mareque peragrantes, crebris vigiliis, et meditationibus sibi et suis filiis congregent: certatim vestimenta in societate, mira artificii varietate frequenter mutent: quin ut ludos, hastiludia, choreas, procationes, ebrietates, magna convivia, delicata fercula, suis alternatim exhibeant sodalibus: mulieres ad suam voluptatem explendam sufficienter habeant.

CAP. XXI. Sed vae miseri, quid facitis non agnoscitis: corpus ante tempus destruitis, et animam interficitis: unde infirmitates et mors tam intempestiva: nisi ex nimia ciborum copia, et frequenti mulierum usu? Deum deludere creditis? Certe deluditis vosmetipsos. Pro corpore obliviscimini animam, et ecce corpus simul cum anima destruitis ante tempus: et ideo gaudete, et jucundamini, et laetamini in hoc brevissimo temporis spatio quod habetis: ut postmodum cum diabolis sine fine omni tempore lugeatis. Quod facitis, non differatis: frequentissime vestimenta permutetis: ne forte vestra dispereat nobilitas: nec sit qui vos excedat, ut in inferno verecundiam recipiatis et confusionem. Ubi convivia? ubi delicata fercula? ubi vina pretiosa melle mixta, et aromatibus praeparata? Epulemini, et inebriemini: non enim post mortem amplius facietis; sed cum divite, qui quotidie epulabatur splendide, in tormentis gehennalibus guttam aquae minimam peroptabitis, nec habere poteritis. Agite solatia vestra, in luxuriis explete voluptates. Seminate in corruptione, ut de corruptione colligatis divinam sententiam: quam justus ille dabit judex, in magno judicii die dicens: Ite maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Heu cor lapideum: si, cum talem tibi cogitas ob hujus mundi prava solatia imminere sententiam, non formidas. Si illum exspectas diem tam terribilem et crudelem, in quo non solum de luxuriis, vestibus, et ebrietatibus, comessationibus, et de toto tempore amisso quo vixisti, sed etiam de qualibet te oportebit cogitatione vana Domino reddere rationem: cur non emendaris? cur moraris de die in diem miser converti ad Dominum? cur te jam malorum non poenitet? Ecce mors properat, ut te conterat, die noctuque currens. Ecce diabolus jam properat ut te recipiat. Ecce divitiae tuae tibi deficient. Ecce vermes corpus, quod tanta enutris diligentia, exspectant, ut illud rodant: quousque iterum conjunctum animae, cum illa pariter poenas habeat infinitas. Quid errando per hujus saeculi invia, in vanitatibus petis solatia? Divitias, gaudia, gloriam, et caetera tibi placita non invenies hic: quia non hic sunt.

CAP. XXII. Sed si vera quaeris gaudia, ad illam coelestem gloriam propera, ad quam factus es. Ibi certe illa sunt gaudia vera, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt. Dimitte quaeso caduca et momentanea, et quaere habere perpetua. Sed quid de his qui nec Dei timore, nec amore, nec mortis et tormentorum subsequentium terrore a peccatis cessant, sed condolent, si ut optant, prava agere non possunt, dicam? Vae vae miseri, qui hic ridetis, quia plangetis. Vae cum ista optatis gaudia temporalia: quia vobis invitis sustinebitis tormenta infernalia. Ecce vobis modicum restat temporis: implete mensuras malitiarum vestrarum, ut veniat super vos omnis divina indignatio. Fruamini hoc parvo tempore in jocis, ebrietatibus, praeliis, et contentionibus, choreis, et procationibus, nec vacuum praeterire tempus dimittatis. Quid moramini, dum vivitis? Congregate filiis vestris honores, divitias, et potentias, vestram augere nobilitatem, et famam, ut vestri filii quae fecistis explere et ipsi queant, quatenus cum illis pariter in inferno ampliora patiamini cruciamenta.

CAP. XXIII. Sed forte quis dicet: Benignus est Dominus et misericors, qui omnem peccatorem ad se redeuntem recipit, et indulget. Verum quidem hoc esse confiteor. Benignior est enim Dominus, quam creditur: et unicuique parcit ad se, ut condecet, redeunti. Nonne benignissimus est Dominus, qui tantas tolerat injurias a peccatoribus, dans eis temporis spatium, ut emendentur? Sed hoc noveris: quia sicut benignus est in tolerando, ita justus est in puniendo. Sed forte quis iterum dicet: vir qui toto tempore quo vixit, malefecit, in mortis articulo accepta poenitentia, a Deo veniam obtinebit. Heu quam vana suspicio, et falsa meditatio. Vix de centum millibus hominum, quorum mala semper fuit vita, meretur a Deo habere indulgentiam unus. Vir totus in peccatis genitus et enutritus, qui nec Deum vidit, nec agnovit, nec de eo audire voluit, nec se peccasse cognoscit, nec quid poenitentia sit, nisi forte dormiendo novit, totus adhuc saecularibus innodatus negotiis, quem angustia premit filiorum quos deserit, quem infirmitas conterit, quem dolor divitiarum, et temporalium bonorum concutit, cum eis non posse frui amplius se cernit, quam acceptam Deo accipit poenitentiam, quam non acciperet, si adhuc se posse sanari crederet. Certe vere concludam: qui dum sanus est juvenis, Deum offendere non formidat: in morte non merebitur divinam obtinere indulgentiam. Quae, dilectissimi filii, est poenitentia, quam solum quis accipit, quia se vivere non posse amplius cernit: qui si ex infirmitate convalesceret, pejor quam prius fieret? Scio non modicos pecuniosorum, accepta in mortis articulo poenitentia convaluisse corpore, et pejorasse vitam. Hoc teneo, hoc verum puto, hoc multiplici experientia didici, quod ei non bonus est finis, cui mala semper fuit vita: qui peccare non timuit, sed in mundi vanitatibus semper vixit. Pretiosa, inquit Propheta, in conspectu Domini mors Sanctorum ejus, Et, Mors peccatorum pessima.

CAP. XXIV. Et ideo, filii praedilectissimi, accingimini potentia: estote filii potentes, et nolite horum miserorum divitum, et potentum (quorum jam tantam ostendimus imbecillitatem et miseriam esse, quantam non diceret lingua carnis) tenuem potentium formidare in operando justitiam. Qui enim propter justitiam persecutionem patitur, beatus est, et bene sibi erit: et si moritur, beatior. Pretiosa nempe est in conspectu Domini mors Sanctorum ejus. Si cupis vitam tenere in Christo, noli mortem timere pro Christo. Non enim potes illa sustinere pro Christo, quae sunt condigna ad futuram gloriam, quae revelabitur, cum apparuerit gloria nostra, quae sursum est, et non super terram. Non speret mercedem, qui non laborat. Non sufficit solum Christiani nomen. Christianus es, imitare Christum. Frustra Christiani habet ille nomen, qui diabolum sequitur. Quinimo Christianus omnino non est, sed Antichristus: Juxta illud beati Evangelistae Joannis: Audistis quia Antichristus venit: nunc Antichristi multi sunt. Vis ergo regnare cum Christo? Patiaris cum Christo. Si Christum Dominum et regem cui est nomen super omne nomen, oportuit pati, ut sic intraret in gloriam suam: quam fiduciam habes te intrare sine labore? O quam stulti sumus et tardi corde ad credendum. Volumus hic gaudere cum saeculo, et postea regnare cum Christo. Dominus nudus ingreditur: servus superfluitate onustus vestium, auri et gemmarum intrabit? ille jejunus, iste crapula et luxuria plenus: Ille in cruce pro ipso moriens, iste in lecto delicate dormiens? Quod Dominus non facit, servus faciet? Promittit Dominus Zebedaei filiis regnum suum, si calicem quem bibiturus erat, possent bibere. Sic fatui filii hominum non recte judicantes, neque quod verum est, cognoscentes: dicentes malum bonum, et bonum malum. Revertimini ad cor, venientes audite me: et narrabo vobis quae audivi et cognovi, et patres nostri narraverunt mihi, nec occultetur a filiis hominum. Adhaerere Deo bonum est: et sicut ille ambulavit, sic ambulare. Sicut Christus animam suam pro nobis posuit: sic et nos, si opus est, pro veritate, quae ipse Deus est, debemus animas ponere. Qui amat animam suam in hoc mundo, perdet eam. Christus pro nobis passus est: nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Non se cogitet Christianum, qui pro Christo mori se non invenit praeparatum. Qui Christo ministrat, ipsum sequatur. Dicas homo, qui solum nomine et verbo Christianus es: Fidem Christi habeo et praedico. Bonum est, sed ubi opera? Fides sine operibus mortua est. Certe dicam, qui Christum tantum ore et non opere laudas, ipsum negas: quia si quae dicit, crederes, saltem eum timeres, et de peccatis verecundareris. Et si credis, et mala facis, centuplo puniendus es? Nonne peccatum quod sit ex certa malitia, infinito pejus est peccato quod fit ex ignorantia? peccavit angelus, peccavit homo: alter veniam potuit invenire, alter non. Qua de re? Ille ex propria malitia: homo suggestione diabolica.

CAP. XXV. Et forte dices: Et ego similiter pecco suggestione diabolica. Ad quod ego: Quod miser mereris praemium, si nullum haberes praelium? Nonne terrestris miles ad omne se exponit periculum, ut suo regi placeat? Nec certe ulla tibi esse potest excusatio, si te peccare diabolica dicis suggestione, sicut et ille: quia tibi non est occasio quae illi. Unum solum habuerat praeceptum, ut de ligno non comederet. Nondum, quid diabolica foret suggestio, noverat, nec quantum peccatum Deo displiceat, scierat: et tu, ut dicis, nosti, et bene credis, et tot millia facis peccata. Et quid concludam? Qui tales sunt Christiani, diligunt in ore suo, et lingua sua mentiuntur ei. Cor autem eorum non est rectum cum eo: nec fidem habent in testamento ejus. Si quis diligit Christum, si quis verus est Christianus, et specialiter Sacerdos et monachus, in quo tanquam in speculo relucet perfectio, non solum renunciet omnibus quae possidet, sed etiam abneget semetipsum, ita ut totus sit mortuus mundo. Quia nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. Qui mundi vivit negotiis, mortuus est Deo. Oportet namque hominem, qui vult capere perfectionem et tenere, ita mortuum esse mundo, ut tamquam mortuus nihil de rebus saecularibus sentiat, ita ut cum Apostolo dicat: Nostra conversatio in caelis est. Et iterum: Vivo jam non ego, vivit autem in me Christus. Idcirco qui vere justus est, vitam hanc quae mors est, non metuat amittere, ut vitam quae Christus est, valeat invenire. Eos qui occidunt corpus, non timeat: quia animam non possunt occidere. Hic tribulationes quae cito labuntur, sustineat, ut gaudia quae sine fine manent, habeat. Haec sola via est, qua itur ad patriam coeli. Certe si alio posset iri tramite, in toto mendax Deus fieret. Non enim quae dico vobis verba, accepi ab homine, neque per hominem didici, sed per Evangelium suum. Itaque oportet nos per multas tribulationes acquirere regnum Dei. Errat in via, qui per divitias et delicias festinat ire. Signum manifestae damnationis est, in hoc mundo sua beneplacita assequi, et a mundo diligi. Quos Deus diligit, hos saepe corripit et castigat.

CAP. XXVI. Si in mundo gloriari oportet, libenter gloriemini in tribulationibus et adversitatibus vestris. Promisit enim Christus haec suis discipulis, quos dilexit usque in finem in signum praecipuae dilectionis, cum in ultima coena dixit: Amen dico vobis: quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit. Gaudete, filii mei praedilectissimi, cum odit vos mundus. Desiderate sufferre contumelias et opprobria ab hominibus, quia Beati eritis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter filium hominis: gaudete tunc et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis. Utinam in vos insurgeret totus iste mundus. Scitote quod de mundo non estis: quoniam si de mundo essetis, mundus quod suum esset diligeret. Omne gaudium vestrum existimate, cum multa habetis in saeculo opprobria et adversitates: scientes quod fortitudo et patientia ex ipsis oriuntur. Patientia autem perfectum opus habet. Probantur autem virtutes in homine per patientiam, tamquam aurum per ignem. Qui caeteras habet virtutes sine patientia, aurum in vasis fictilibus portat. In sola, dicebat Salvator, patientia vestra possidebitis animas vestras. Fortitudo connexa est patientiae. Vir patiens, fortis est animo. Qui patiens et fortis est, secure bona sequentis vitae sperare potest. Servate patientiam in mente: eamque dum tempus est, exercete in operatione. Est enim patientia velum, quo in hujus mundi procellis, navis nostra quocumque flante vento navigat secure: nullum timens periculum. Nullum vestrum ad vindictam, vel odium proximi, contumeliosa verba commoveant.

CAP. XXVII. Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors, est: qui pluit super justos et injustos: et solem suum facit oriri super bonum et malum. Judicium sine misericordia illi fiet, qui non facit misericordiam. Misericordia superexaltat judicium. Si non remiseritis de corde vestro illis qui offendunt vos: nec Pater vester dimittet vobis. Frustra petit misericordiam, qui aliis denegat misericordiam. Sustinetis, inquit Apostolus, si quis vos in servitutem redigit: si quis in faciem vos caedit. Hic vestra stabilitur virtus: haec tota merces et praemium, ut amicos diligamus in Deo, et inimicos propter Deum. Servus ille nequam, accepta misericordia, conservo suo denegavit misericordiam: et ideo meruit habere severitatem justitiae. Justitia sine misericordia, crudelitas est: et ideo justitiae misericordia miscenda est. Lex nostra tota in misericordia est. Propter peccatum quoque poterat damnare nos Deus justitia, quos sua salvavit misericordia. Quapropter qui misericordia caret, Christianus non est. Impossibile est esse hominem misericordem, et pium, et iram non placare divinam. Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur. Sacerdos et monachus praecipue sine misericordia, navis est in medio pelagi undique perforata. Vana religio est, quae caret misericordia. Parum prodest differentem esse vestimentis saecularibus et concordem vita. Non vestimentis et ordine solum quis est sacerdos et monachus, sed vita. Heu quid dicam? Saepe ex magna abundantia tristitiae, homo multa loquitur. Ecce mundus undique servet monachis et sacerdotibus; et tamen jam sunt rarissimi sacerdotes et monachi, quod vix de centum unus reperiatur bonus. Nulla certe in mundo tam crudelis bestia, quam malus sacerdos vel monachus: nam corrigi non patitur: nec veritatem unquam audire potest: et ut breviter dicam, omnes praeeminet malitia. Sunt hi tales sacerdotes et monachi solum habitu et nomine, quorum vana est religio. Religio munda et immaculata apud Deum Patrem haec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum: et immaculatum se custodire ab hoc saeculo. Heu quantum in quibusdam spiritualibus habitu et nomine crevit cupiditas, imo ut verius dicam, causa hujus spiritualitatis est avaritia: qui certe sunt lupi rapaces in vestimentis ovium. Ubi sacerdos et monachus cupidus est, et sine misericordia, ab eodem plus quam a serpente fuge.

CAP. XXVIII. Sunt etiam nonnulli qui totum suum fructum existimant Ecclesias et monasteria miro modo et opere ex pauperum mercede aedificare: in quibus tanta viget cupiditas, ut terram sibi et omnia deficere putent. Ibi cor, ibi mens, ibi semper sua est cogitatio, ut aliena possint exspoliare marsupia. Hos tales Salvator increpans: Vae vobis, inquit, qui aedificatis monumenta Prophetarum. Ecce qui monasteria aedificant, Ecclesias miro artificio aptant: bonum videntur opus facere. Sed siquidem misericordiam pauperibus faciunt, bonum est. Vis ut opus tuum Deo placeat, fac ut de hoc pauperes gaudeant. Quod templum est Deo carius, quam homo? Templum Dei vos estis, inquit Apostolus. Cum pauperi manum tribuis, cum viro in suis necessitatibus subvenis: cum errantem ad viam rectam reducis, o quam admirabile et Deo gratum templum aedificasti? Frange esurienti panem tuum: et egenos vagosque induc in domum tuam. Nemo se excusans dicat: non habeo quod pauperi fratri tribuam. Si vestimentum vel aliquid ultra extremam possides necessitatem: et pauperi indigenti non subvenis, fur es et latro. Sumus, dilectissimi filii, in rebus temporalibus solum dispensatores, et non possessores. Si quid superfluum, quo frater egeat possidemus, furamur, imo pejus quam qui furatur aliqua ex inopia et necessitate. Iste tantum ultra necessitatem retinet, quo centum viverent, qui fame pereunt. Ille uni furtum facit: iste tot, quot non condonat patientibus necessitatem. Dices forte miser, meum est: nam hoc dimiserunt mihi parentes. Quomodo tibi potuerunt dimittere quod suum non erat? Ast si suum erat, inquies. Unde habuerunt? quis dedit eis? quid in mundum venientes, apportaverunt? quid recedenter secuso ferent? Certe quae pauperum possidemus, in die judicii coram oculis divinae justitiae vindictam exclamabunt. Qui habet aures audiendi, audiat. Qui mihi non vult credere: heu quam graviter sentiet, cum divitiae suae transierint in egestatem.

CAP. XXIX. Lex naturalis hoc praecipit: ut quod ab aliis desideramus, hoc aliis faciamus. Quid aliud lex vetus praedicat? Ac Evangelicam doctrinam percunctare undique, quid aliud insinuat. Vere coram Deo judice erunt testimonia. Quid ergo dicam de his, qui solum lapides congregant, et muros erigunt in altitudinem: quorum est cor et cogitatio, ut humanis oculis opus appareat? Laudatur aedificium: et totam hic suam arbitrantur justitiam? Sunt etiam aliqui qui de rapinis et pauperum sudore oblationes et victimas Deo offerunt. Tales oblationes ante divinam clementiam non parum sunt abominabiles. Quis tam insipiens est, ut non intelligat quod talia aedificia non cedunt ad Dei gloriam, sed ad mundi pompam. Sed si quis diceret: Quid dicis? Nonne bonum est aedificare monasteria, unde honoretur Deus? Ad quod ego: Bonum est, dummodo pauperes violentiam non sint passi: nec interpellent Deum contra eos. Quomodo possum aedificare domum Deo placitam, vel sanctis ejus, ex illis pecuniis de quibus pauperes plorant? Qualis justitia potest esse munerare mortuos, et spoliare viventes? et de indigentia pauperum offerre Deo? Certe si haec placeret Deo justitia, foret socius violentiae. Et si hanc a nobis vellet oblationem, conscius fieret in peccato. At si Deo displicet, non potest placere Sanctis. Qua de re, filii dilectissimi, deponentes omnem malitiam, omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones: sicut modo geniti infantes rationabile sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem: si tamen gustatis, quoniam dulcis est Dominus.

CAP. XXX. Vere si non eritis sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. Parvulus videns pulchram mulierem, non delectatur. Pretiosam vestem intuens, non desiderat. In iracundia non perseverat: laesus non recordatur, nec odit. Patrem sequitur: matrem non deserit. Et ideo nullus se regnum coelorum cogitet attingere, nisi hanc parvuli innocentiam et simplicitatem imitare studeat: id est, castitatem habere, mundum spernere, fratrem diligere; patientiam servarem: patrem Christum sequi: et in gremio matris Ecclesiae semper incumbere. Et exuite vos, dilectissimi, veterem hominem: et induite vos armatura Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Diabolus nihil in mundo possidet. Exspoliati ergo mundanis rebus momentaneis, et cito velut umbrae labentibus, cum mundo pugnetis. Qui oneratus vestibus cum diabolo luctatur, citius ad terram dejicitur: quia unde teneatur, habet. Vis firmiter cum diabolo dimicare? Vestimenta projice ne succumbas. Terrena omnia sunt quasi quaedam corporis indumenta. Qui nihil possidet, citius vincet. Arma vestra pugnaturis sint castitas, patientia, humilitas, et caritas. Haec sunt arma adversus versutias diaboli, quibus si muniti fueritis, accingetis fortitudine lumbos vestros, et roborabitis brachium vestrum. Fortitudo et decor indumentum vestrum erit: et cum eritis in praelio, ridebitis. Non timebitis a frigoribus nivis: et vere fundata erit domus vestra super firmam petram, quae Christus est.

CAP. XXXI. Ensis diaboli, luxuria est. Heu quot illa interficit romphaea? Non est aliquod peccatum, quo toties diabolus victor existat. Fugite luxuriam: nam sicut virginitas hominem aequat Angelis, imo plus eum facit quam Angelum: ita luxuria hominem plus quam bestificat, et, ut ita dicam, multo pejorem bestia cum efficit. De nullo alio peccato legitur Deum dixisse, se poenitere fecisse hominem. Haec hujusmodi facit opera: corpus debilitat, et quasi semper cum morte destruit, famam denigrat, marsupia evacuat, furta instruit, homicidia causat, memoriam hebetat, cor aufert, oculos utriusque hominis caecat, et prae caeteris peccatis iram Dei provocat. Ex radice gulae oritur. Pro nullo alio reatu tam manifestam justitiam exercuit Deus sine misericordia, quam pro isto. Propter hoc namque peccatum legitur Deus mundo induxisse diluvium, Sodomam et Gomorram combussisse, et multos alios homines interemisse. Hoc rete diaboli: si quis hoc capitur, non cito solvitur. In isto tamen gravi praelio, nemo potest vincere, nisi fugiat: nemo potest firmiter perdurare, nisi carnem domet. Qui vino utitur, ignem portat in gremio. Nolite, inquit Apostolus, inebriari vino, in quo est luxuria. Hoc praelium non sustinetur, nisi in abstinentia et jejunio. Vinum nocet, sed vultus centuplo magis mulierum. Mulier diaboli sagitta est, qua in luxuriam homo cito trahitur. Nullus in hoc confidat vivens. Si sanctus es, nec tamen securus es. Mulier viri pretiosam animam rapit. Numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantae ejus? Homo et mulier, ignis et palea. Diabolus nunquam insuflare cessat, ut accendatur. Hujus praelii nunquam fiet victor, nisi fugiens. Nunquam viro cum muliere sint longa colloquia. Sola simul loqui faciat necessitas. Vir mulieris cuncta spernat munuscula, et blanda verba, si non vult luxuriae capi laqueis. Tanta sit inter virum et mulierem raritas, ut alter alterius nomen nesciat. Plurimi sanctissimi jam ceciderunt hoc vitio, propter nimiam securitatem. Timeatis, filii, si in aliis peccatis timendum est: in isto multo plus; sed vere dicam: Hodie sub spiritualitatis nomine, novum fit fornicationis genus a pluribus. Heu quid proferam? Hodie non verecundantur homines, quinimo gloriantur, cum malefecerint. Aliqualis in mulieribus viget verecundia, quamquam parva: sed in viris ita haec crevit malitia, ut ille putetur insipiens, qui hujusmodi doctus non est. Quid plura? Haec sua est festivitas, haec omnis praedicatio. Ob hoc frequentant Ecclesias, ut mulieres videant, et earum utantur colloquiis: quatenus inde luxuriae amplius crescat appetitus. Sed quid vir miser gloriaris in malitia ista? Forte quia potens es in iniquitate? Centuplo plus peccas, quam mulier. Mulier mollis, et tu fortem te existimas. Illa in domo sedet: et tu vagando mille modis eam illaqueas, et aliquando eam cogis, ut vi faciat. Haec cum facis, quia Deus tacet: tu cogitas, quod sit tibi similis. Sed veniet tempus quo arguet te, et statuet contra faciem tuam. Unde, filii, estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae, et pugnate viriliter cum antiquo serpente. Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris: et tunc viriliter agite, et confortetur cor vestrum: quoniam

CAP. XXXII. Praedilecti mei, diligite vos invicem. Non enim accepi hoc ab homine, sed a Salvatore. Hoc est, inquit, praeceptum meum, ut diligatis invicem. In sola dilectione omnium virtutum bona consistunt. Sicut ex una radice multi exeunt rami: sic ex caritate omnes generantur virtutes. Si linguis hominum, inquit Apostolus, loquerer et Angelorum, si omnem habuero Prophetiam, et novero mysteria omnia, et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. Qui veram habet caritatem, benignus est et patiens. Ille veram habet caritatem, qui non tantum proximos diligit per affectum cognationis et carnis, sicut ethnici et publicani faciunt, sed ita diligit inimicum, sicut amicum. In hoc uno potest homo agnoscere si manet in caritate, si ab eo diligitur, qui ei adversatur. Certe hic quamplurimum animadvertendum est. Sunt quamplurimi qui diligunt, sed male. In tantum enim aliquem diligunt, ut dilectionem Dei perdant. Qui aliquid supra Deum diligunt, Deo non sunt digni. In cunctis virtutibus requiritur temperantia. Virtus semper vult medium. Nimis diligere malum est, minus diligere malum est, sed ut jus exigit diligere, bonum est. Omnis dilectio quae nocet vitanda est. Propter nimiam dilectionem aliqui in luxuriam ceciderunt; propter modicam, aliqui in invidiam devenerunt: multi orationes et Dei obsequia dimiserunt. Hoc quippe agit superfluus amor, ut quem diligit, semper videre vellet. Nimius et stultus est talis amor: ignorat siquidem justitiam et veritatem, ratione caret, modum nescit, neque aliud cogitare potest, quam quod diligit. Amor iste non accipit de impossibilitate solatium, neque ex difficultate remedium. Impossibile est hominem, qui talem habet amorem, Deo posse acceptabiles orationes facere, aut placere. Hic amor non est caritas, sed stultitia. Omnes nostros debemus diligere fratres, sicut nosmetipsos; ita tamen ut vitia non diligantur. Punire malum, caritas est; plus meliorem diligere, justum est. Sic diligendi sunt homines, ut bonitas exaltetur, et vitium deturpetur. Vera caritas exigit, ut Deum diligamus ex toto corde, et ex tota mente, et ex totis viribus nostris, et ita singulariter, quod cum Deo nihil aliud diligamus, et proximum nostrum sicut nos. In istis duobus mandatis tota pendet lex, et Prophetae. Quae sine caritate est, sine Deo est: quia Deus caritas est, et caritas Deus est. Qui manet in caritate, in coelo jam coepit habitare. In coelo nata est caritas omnium beatorum. Ubi caritas vera est, ibi invidia nulla est, ibi ambitio nulla cognoscitur, nec murmuratio, nec detrectatio, nec irrisio, sed est omnibus una et eadem voluntas. Hoc scitote, fratres, quia si non habetis caritatem perfectam, sub diabolica potestate estis, nec ultra vobiscum Deus habitet, et qui sine Deo est, in inferno est.

CAP. XXXIII. Idcirco, praedilectissimi mei filii, hortor vos dum tempus habetis, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis: gratia Dei data est omnibus, per mortem Filii ejus. Dum tempore isto brevissimo vivimus, seminemus, quod postmodum suo tempore metemus. Breves dies hominis sunt. Praeciditur velut a texente vita vestra: tanquam fur, mors venit. Cum mortuus fuerit homo, non simul descendit cum eo gloria domus ejus. Divites in bonis quamvis minimis, ducunt dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Opera cujuslibet sequuntur illum. Perrarum est, ut hominis, cujus semper mala fuit vita, bona sit mors. Sive malum, sive bonum, quod tempore isto fecerimus, illud idem post finem mortis inveniemus. Non exspectetis: quia tempus istud acceptabile est. Dum lucem habetis, non ambuletis in tenebris. Qui ambulat in tenebris nescit quo vadat. Lux vestra Christus est, quae lucet in tenebris, et illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ut ergo filii lucis sitis, et tenebrae vos non comprehendant: ad ipsum accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et glorificatum: et ipsi tanquam lapides vivi superaedificabimini: et in omnibus exhibeatis vosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei. Non sit inter vos mendacium. Omnis vir mendax, abominabilis est Deo. Est enim Deus veritas, et veritati obstat mendacium. Omne fugiatis verbum otiosum; de quolibet enim verbo otioso et vano reddemus Deo rationem. Silentium diligite. Ubi est multiloquium, ibi frequenter mendacium: ubi mendacium est, ibi peccatum. Sermo indicat qualis est homo. In ore sacerdotis vel monachi, nullum unquam sit verbum, in quo non sonet Christi nomen: semper divinam ruminet legem. Etenim qui in lege Domini meditatur die ac nocte, non abiens in concilio impiorum, neque in via stans peccatorum, erit tanquam lignum plantatum secus decursus aquarum, cujus folia non decident, sed dabit fructum in tempore suo: et omnia quaecumque fecerit, semper prosperabuntur. Certe nil tam nocet homini, quam mala societas. Talis enim efficitur homo, qualium societate fruitur. Nunquam cum agno lupus habitat. Vir certe castus luxuriosi societatem fugit. Plusquam impossibile puto, virum diutius in bonis permanere operibus, qui malorum assidua conversatione utitur. Cum sancto, Psalmista vociferat, sanctus eris: et cum viro innocente, innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris. Sicut enim mala nocet conversatio, ita bona prodest. Nihil potest huic comparari thesauro. Qui bonam invenit societatem, vitam invenit, divitiis affluit. Certe vere dicam: Perraro homo vel bonus, vel malus efficitur, nisi ob societatis causam. Pueri cor tanquam tabula, in qua nihil pictum est, fore dicitur. Illud ergo quod a societate recipit, usque ad senectam retinet, sive bonum sive malum sit. Raro cum juvene juvenis habitet. Nam ignis si apponatur igni, calorem non extinguit, sed enutrit. Semper vir quem delectat sapientia, se majori aetate et sapientia socius existat. Alioquin si sibi simili societur, assidua societate, de stultitia in stultitiam dilabetur.

CAP. XXXIV. Ante omnia autem, filii mei, nolite jurare omnino, neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester, est, est: non, non. Cujus in ore frequens sonat juramentum, in ipso homine parva est Dei cognitio et dilectio. Si non est quod juro, Deum esse nego. Praeceptum enim Dei prohibet, dicens: Non assumatis nomen Dei in vanum. Orationibus instate continuis. Multum valet frequens oratio et devota. Oratio hominem a terra sublevat, ad coelestia vehit et facit hominem cum Deo loqui. Gratias ab eodem obtinet, dummodo sit devota et mixta lacrymis. Multum valet oratio frequens conspersa lacrymis ad promerendam divinam clementiam, ad exauditionis beneficium. Obtinuit Ezechias statim gratiam a Domino suis lacrymis et orationibus, ut mutaret sententiam quam sibi indixerat. Liberavit Dominus Susannam a judicio dirae mortis, propter orationem et lacrymas. Orationibus Eliae coelum dedit pluviam, quod clausum fuerat tribus annis et sex mensibus. Si quo egetis, petatis a Domino orationibus et lacrymis in fide nil dubitantes. Quia qui fidem habet, ut granum sinapis, quicquid petierit fiet statim illi. Idem Dominus est dives in omnibus: qui tunc erat et nunc est. Spes vestra, gaudium vestrum, cogitatio vestra, et omne desiderium vestrum sit semper Deus. Quoniam ex ipso, et in ipso, et per ipsum sunt omnia, in quo vivimus, per quem movemur et sumus, sine quo nihil penitus sumus.

CAP. XXXV. Jam, filii mei, non multa loquar vobiscum; venit enim hora, ad quam natus sum. Hac conditione huc veni, ut exirem. Nunquam natus fuissem, si mori non debuissem. Suo proprio non pepercit Dominus Filio: sed pro nobis omnibus fecit eum mori in crucis stipite, per cujus mortem mors nostra mortua est. Nemo enim nostrum sibi vivit, vel moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. In hoc enim vocatus Christus vivorum Dominus et mortuorum. Si enim Christus mortuus est (certe non est servus major Domino suo) idcirco et nos moriemur. Si enim resurrexit, habemus spem firmissimam quod et nos resurgemus. Et si Christus sic resurrexit, ut amplius non moreretur: certe et nos post resurrectionem nostram nunquam moriemur, sed semper cum ipso in gloria stabimus. Cum enim mortuus fuit Christus, vetus homo noster simul mortuus est, ut destrueretur corpus peccati, et fieremus unum corpus cum illo. Idcirco si resurrexit Christus, et nos resurgemus cum illo: quia sumus membra ejus. Si autem et Christus non plus morietur, et nos similiter. Quo quidem, dilectissimi filii mei, si nunc morior, credo quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: et rursum circumdabor hac pelle mea, et in ista propria carne mea videbo ipsum Salvatorem: quem visurus sum ego ipse qui nunc loquor, quem hic nunc cernitis morientem, et non certe alius loco mei: et isti proprii mei oculi, quibus vos video, conspecturi sunt. Unde, dilectissimi filii mei, videte quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes, sed ut sapientes. Et nolite secundum carnem ambulare; quia si secundum carnem ambuletis, moriemini. Sed spiritu ambulantes, et facta carnis mortificantes, nunc mecum exsultate, cantate et psallite. Abjicite vestimenta luctus et tristitiae: Spargite cinerem de capite vestro. Jubilate Deo, psalmum dicite nomini ejus: date gloriam laudi ejus, quoniam hucusque transivi per ignem et aquam, et ecce nunc inducit me in refrigerium. Introibo in domum Domini, et reddam vota mea de die in diem.

CAP. XXXVI. O quantum lucrum mihi est mori, quoniam vivere deinceps meum Christus erit. Ecce terrestris domus hujus habitationis dissolvitur, ut alia succedat non manufacta, habitatio aeterna in coelis. Ecce mortale vestimentum exuor, ut aeternum induar. Hucusque peregrinatus sum: jam redeo ad patriam. Ecce bravium capio, pro quo in agone cucurri. Ecce portum attingo, quem tanto desideravi desiderio. Ecce de tenebris ad lucem, de periculis ad securitatem, de inopia ad divitias, de praelio ad victoriam, de tristitia ad gaudium, de temporali vita ad perpetuam, de foetore ad odorem suavissimum vehor. Hic caecus sum, et illuminor: undique vulneratus, et sanor. Hic semper contristatus sum: et ecce jam laetificor. Vere hic vivens mortuus sum, et jam vere vivificor. Vita mundi non vita, sed mors: vita fallax, vita onusta tristitiis, imbecillis et umbratica, vita mendax. Nunc flores, et statim arescis, vita privans vita cui ines, vita fragilis, vita momentanea et caduca: quae quanto magis crescis, tanto magis decrescis. Cum plus procedis, plus ad mortem propinquas. O vita plena laqueis, quot in mundo homines illaqueas, quot per te jam sustinent tormenta infernalia? Quam beatus qui tuas agnoscit fallacias, quam beatior qui de tuis non curat vanis blanditiis: quam beatissimus qui te bene privatus est! Melior est negotiatio mortis argento et auro, primi et purissimi ejus fructus. O mors dulcis et jucunda. Non certe mors, quae vitam veram largiris, quae fugas febres et vulnera, fames extinguis et sitim. O mors justissima et pia bonis, et malis aspera: humilias superbum, divitem et potentem, et exaltas humilem. Per te pauperes satiantur cum avarum projicis. Tu malis das supplicium, et justis aeternum praemium. Veni, soror mea, sponsa mea, amica mea, dilecta mea, indica mihi quem diligit anima mea. Ostende mihi ubi pascat Dominus meus: ubi cubet Christus meus. Ne dimittas me amplius vagari per invium hujus incolatus mei. Exsurge gloria mea. Porrige mihi manum, trahe me post te. Apertum est cor meum, ut exsurgam, et post te curram in odore unguentorum tuorum, donec introduxeris me in cellaria domus Domini mei, ut exultem et gaudeam, cum apparebo ante faciem suam. Tunc cantabo et psalmum dicam Domino. Ecce tu pulchra es amica mea: jam noli morari amplius. Ecce omnes dies mei defecerunt, et anni mei transierunt velut umbra. Convertere aliquantulum super me: quia te invenire exultavi, et in te delectatus sum omnibus diebus vitae meae. Suscipe me, nam cum suscepisti Dominum meum, me salvasti, me vivificasti. Jam respice in me, salvum me fac, et libera me de aquis multis, et de manu filiorum alienorum. Erue de carcere animam: et reduc eam per gratiam, quam operata fuisti suscipiendo Dominum meum, unde exsulavi per culpam, quam perpetravit meus genitor Adam. Veniam per te in hortum dilecti mei, ut comedam fructum pomorum suorum.

CAP. XXXVII. Defecerunt sicut fumus dies mei, et caro jam sicut foenum aruit. Ecce jam venit tempus miserendi mei, noli tardare, accelera ut eripias me, quia amore langueo. Per te bona mors, fructum recipimus bonorum quae facimus, cognoscimus praemia quae speramus. Antequam venias, Deum ex parte cognoscimus: dum veneris, perfecte videbimus eum sicuti est. Nigra es, sed formosa, pulchra es et decora, favus distillans labia tua. Terribilis es, et quis resistet tibi? Terribilis quidem apud reges terrae, aufers spiritum principum, notam facis humilibus virtutem tuam, tu confringis cornua peccatorum, et exaltas cornua justorum. Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae, vidit et commota est terra. Aperi mihi, dulcis soror, et amica mea, januas vitae, quas aperire mihi promisisti cum fuisti cum Domino meo, ut jam sit in pace locus meus, et habitatio mea in Sion. Exspolia me ista mortali tunica mea, quam fero, ut induam me vestimentis laetitiae. Anima mea liquefacta est, ut invenire possim dilectum meum, quem in mundo quaesivi, et non inveni. Invenerunt me in hac solitudine custodes, qui circumeunt civitatem, percusserunt me, et vulneraverunt me, et tulerunt pallium meum custodes murorum. Percussus sum et humiliatus sum a voce malorum et dolorum. Tota die exprobrabant mihi inimici mei: loquentes adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdantes me, et expugnantes me gratis, posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. Ergo jam, bona mors, propera, confringe arcum, cornu, scutum, gladium et bellum. Si moraris, jam deficit paulisper spiritus meus propter multitudinem dolorum meorum: jam consolationes tuae laetificent animam meam. Hodie vocem meam audiens noli obdurare cor tuum. Quando veniam et apparebo ante faciem Dei, ut inhabitem in domo sua in longitudinem dierum? Fuerunt mihi in miseria hujus vitae lacrymae panes die ac nocte, labores, contumeliae, afflictiones, aerumnae, fames, sitis, jejunia, vigiliae, tentationes, et pestilentiae. Audi gemitus vinculati, solve colligationes meas. Accipe filium hic famelicum in regione aliena, et redde eum patri suo: suscipe ulceribus plenum, et colloca eum in sinum Abrahae Patriarchae. Fac me intrare in vineam Domini sabaoth, ut non stem hic otiosus. Suscipe me de manu iniquitatis, et deduc me in vitam aeternam. Educ me de tenebris et umbra mortis. Disrumpe vincula, solve compeditum, illumina caecum, erige elisum, custodi advenam et pupillum. Sedenti in tenebris, et habitanti in regione umbrae mortis, ostende lumen tuum, illumina nunc me, ut nunquam amplius obdormiam in morte.

CAP. XXXVIII. Haec et his similia prosequente sanctissimo viro, omnium astantium crevit moeror et tristitia: nec quis nostrum poterat se a lacrymis continere, sed omnium una erat vox plangentium: quid sine te faciemus, pater? quo pergemus? Vineam istam ex Aegypto transtulisti et plantasti eam, ut quid avertis faciem tuam ab ea? In lumine vultus tui ambulabamus, gloria virtutis nostrae tu eras. Heu quid sine te amplius faciemus? Tu pater, tu doctor et refugium, tu exemplar innocentiae: utinam nobis tecum mori liceat! Jam ad nihilum deveniemus, sicut oves erimus sine pastore, ad nihilum deveniemus velut aqua decurrens: non erit qui consoletur nos. Fient filii tui orphani, et famem patientur ut canes, circumeuntes undique te non invenient. Heu quantus super nos cecidit ignis. Non te deinceps videbimus solem. Congregatio quid faciet fidelium sine te? Tu dispersio haereticorum eras: tu interfector eorum gladio oris tui: tu eorum malleus et securis, conterens eorum dentes in ore ipsorum, molas leonum confringens, et deducens eos in puteum interitus. Gaudebunt nunc, et exsultabunt, et humiliabunt populum tuum, et haereditatem tuam vexabunt. Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt. Incendent igni sanctuarium Dei, et veritatem fidei lacerabunt.

CAP. XXXIX. Tunc ille motus his verbis, aliquantulum lacrymatus est, ut totus semper in Domino misericordiae visceribus affluebat: conversusque ad eos, hac eis flentibus voce respondit: Eia, boni milites Christi, confidatis in Domino, et in potentia virtutis ejus. Nolite timere, consequemini a Domino misericordiam, si sperabitis in eum. Est enim ipse pius et misericors, et nullum deserit sperantium in se. Quis confisus est in Domino et derelictus est? Si autem nunc vos derelinquo, Dominus nonne vos recipiet? Ipse enim legem vobis constituet in via sua, diriget vos in semitam rectam, et non tradet vos in animas persequentium vos. Viriliter ergo agite, et confortetur cor vestrum, et sustinete Dominum. Est enim Deus in coelo pius et misericors, qui suos mille modis scit juvare famulos. Non turbetur cor vestrum neque formidet. Sperate in Domino, et effundite coram illo corda vestra, quia ipse adjutor erit vester. Si enim abeo nunc, iterum me videbitis, et gaudebimus simul. Quia non multos post dies quo ego vado, et vos poteritis venire: et ubi ego ero, et vos eritis in gaudio, quod nemo tollet a vobis. Mementote, filii carissimi, quomodo post mortem Moysi Deus elegit Josue in ducem et protectorem populo suo: Et elevato Elia per turbinem curru igneo in coelum, fecit Eliseum in populo esse Prophetam, in quo duplex requievit spiritus Eliae. Numquid nunc exinanita est manus Domini? An oblitus est Deus misereri, aut continebit in ira misericordiam suam? Dominus erit pars haereditatis vestrae et calicis vestri, et ipse restituet vobis haereditatem vestram.

CAP. XL. Suscitabit namque ex vobis alium pastorem, cui dabit verbum evangelizandi: et ille ingredietur sine macula, et operabitur justitiam. Et rogo Deum meum, qui eduxit et reduxit me secundum voluntatem suam, ut si quis in me fuit spiritus ad obediendum praeceptis suis, quod in isto, quem vobis mittet, paracleto et pastore fiat duplex. En Eusebium filium meum dilectissimum habebitis vobiscum, et ipsum tanquam me audietis. Ipse enim erit vobis in patrem, et vos ei tanquam filii obedietis in caritate, cum omni humilitate et mansuetudine, et cum omni patientia. Si quid vobis fuerit necessitatis, referetis ad eum. Obsecro vos ut solliciti sitis servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus et unus spiritus sitis, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus est Deus et pater omnium Jesus Christus: cui soli in una simul viventes fraternitate placere cupiatis. Ergo ejus estote imitatores sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et ipse dilexit vos, et tradidit semetipsum pro vobis, ut vos redimeret, et faceret vos sibi acceptabiles sectatores bonorum operum. Unicuique vestrum det ipse gratiam secundum mensuram donationis suae. Det vobis de rore Spiritus Sancti abunde, ut habeatis cor ad colendum eum. Adaperiat cor vestrum in lege sua, et in praeceptis suis, ut cognoscatis eum, et faciatis ejus voluntatem, nec vos unquam deserat.

CAP. XLI. Tu autem, mi fili Eusebi, consurge, induere fortitudinem, semper subditus esto Domino, nec aemuleris eum, ut nequiter facias. Salus tua Deus in sempiternum erit, et justitia tua non deficiat: humilior sis omnibus: leva in coelum oculos tuos, lex Dei semper sit in corde tuo. Noli timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuas, Si sperabis in Domino, assumes fortitudinem, et venient tibi pennae ut aquilae, et volabis, et non deficies. Universa legis Domini secure loqueris omnibus. Ne timeas a facie hominum, quia cum illis semper est Dominus cum quibus est veritas, descenditque cum illis in foveam, et in vinculis non dereliquit eos, sed a seductoribus tutatur eos, et est illis adjutor et protector in tempore tribulationis. Certe non facile timet mortem hanc, imo ut plus dico, odit hanc vitam, qui se bene agere cernit. Ecce constituo te super societatem istam, ut evellas, et destruas, et dissipes, et disperdas, reaedifices, et plantes. Oportet te enim esse irreprehensibilem. Potest male alios corrigere, cui potest is quem corrigit dicere: Et tu similiter facis. Tibi amodo major erit labor, sed majus praemium. Esto sobrius, prudens, et pudicus, hospitalis et doctor. Nemini violentiam facito, sed omnes aequaliter dilige: et tanto plus quanto melior es. Non sis persequutor, sed modestus, non litigiosus, nec cupidus. Tu autem praedica opportune verbum Dei. Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum. Acquire verba quae praedices orationibus. Valet enim hujusmodi praedicatio et doctrina ad illuminandum et arguendum, ad corripiendum et erudiendum in justitia, ut perfectus sit audiens, et in omni bono opere instructus. Est enim Christus Jesus in coelo sedens ad dexteram virtutis Dei, revelans mysteria, et docens omnem scientiam. In omnibus, fili dilectissime, teipsum praebe exemplum bonorum operum, in omni sanctitate et bonitate. Nam capite patiente, totum debilitatur corpus. Ut ergo breviter te doceam: facies omnia bona, si timueris Deum.

CAP. XLII. Patri meo Reverendissimo Damaso Portuensi Episcopo scribens, facies mei memoriam, ut habeat me in orationibus suis, nec corrumpi dimittat opera, quae tanto labore contexui, ab hominibus iniquis et dolosis, a quibus saepe expugnatus sum a juventute mea. Ecclesiam prudenter custodiat, sciens quoniam mali erigent se, illaqueantes animas simplicium, quos conatus sum educere in viam rectam, loquentes in ore suo, et gladium habentes in labiis suis. Quoniam obmutui et silui a bonis, et projectus sum in monumento dormiens. Spero enim in Domino quod benignus est, et non derelinquet fideles suos. Gaudium enim habeo magnum et consolationem, praesumens de misericordia Domini, quod virum mirabilem et multae scientiae et bonitatis Augustinum Hipponensem Episcopum post me relinquo. Propter quem multam habeo fiduciam in Christo Jesu sustentandi fidem vestram. Cui de me scribens hoc ipsum rogato, ut tanquam fidelis pugnet miles, ne veniant (quod absit) mala genti nostrae. Theodosio Senatori, et omnibus in Christo fratribus me recommendes.

CAP. XLIII. Finitis his verbis, vir sanctissimus jucunda voce versus ad fratres, inquit: Accedite huc ut tangam vos, filii mei, antequam a vobis recedam. Ad quem appropinquantibus illis, singulos brachiis, ut melius poterat, amplectens, cuilibet pacis osculum tribuit. Deinde vocem mediocriter elevans, vultu placido et jucundo, extensis in coelum manibus, conversisque ad Dominum oculis, gaudii lacrymis inundantibus, dixit: Pie Jesu, virtus mea, refrigerium meum, susceptor meus et liberator meus, laus mea, in quem speravi, cui credidi, et quem dilexi: summa dulcedo, turris fortitudinis, et spes mea a juventute mea: voca me, dux vitae meae, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum, quod tu de limo terrae creator omnium formasti, quod ossibus et nervis compegisti, cui vitam et misericordiam moriens tribuisti, tuae clementiae porrige dexteram. Jube, Domine, ne moreris: quia tempus est ut pulvis in pulverem revertatur, et spiritus redeat ad te Salvatorem, qui huc misisti illum. Aperi illi januas vitae. Nam cum pro me in ligno crucis tanquam latro pependisti, tu promisisti mihi, quod eum reciperes. Veni, dilecte mi, teneam te, nec dimittam te: introduc me in domum tuam. Tu susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum: salus mea et benedictio mea. Suscipe me, misericors Deus, secundum multitudinem miserationum tuarum. Nam latronem ad te currentem in cruce moriens suscepisti. Possideam te, beatitudo sempiterna. Caecum juxta viam clamantem: Jesu fili David miserere mei, lumine tuae visionis aeternae illumina. O lux invisibilis, qua carens Tobias clamabat: Quale mihi gaudium est cum in tenebris sedeo, et lumen coeli non video? O lux sine qua non est veritas, non est discretio, non est sapientia neque bonitas: Illumina oculos meos ne unquam obdormiam in morte, ne quando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. Taedet animam meam vitae meae, loquar in amaritudine animae meae, aegrotus sum. Infirmata est in paupertate vita mea, et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt. Et ideo ad te, Domine, curro medicum. Sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero. Et quoniam in te confido non erubescam. At quis ego sum, piissime Deus, ut tam audacter loquar ad te? Peccator sum, et in peccatis totus natus, et genitus et educatus, cadaver putridum, vas foetidum, esca vermium.

CAP. XLIV. Heu mihi, Domine, parce mihi. Quae victoria si pugnando mecum me viceris, qui sum minus quam stipula ante faciem venti? Dimitte omnia peccata mea, et erige de stercore pauperem. Certe, Domine, si placet, dicam, non debes me ad te currentem fugere: quia tu es Deus meus. Caro tua de carne mea, et ossa tua de ossibus meis. Propter hoc namque non relinquens patris dexteram, adhaesisti meae humanitati, factus Deus et homo, quod prius eras permanens in una eademque persona. Et hoc quare tam arduum et inopinabile perpetrasti, nisi ut confidenter ad te recurrerem quasi ad fratrem, et ut mihi tuam misericorditer condonares divinitatem? Quapropter exsurge et adjuva me, Domine: exsurge, et ne repellas me in finem. Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita sitiens anima mea petit te fontem vivum, ut hauriat aquas in gaudio de fontibus Salvatoris, ne sitiat amplius. Quando veniet et apparebit ante faciem tuam? Domine mi, quando respiciens restitues animam meam? a malefactis eorum, et a leonibus unicam meam? Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas, quam patior, in statera: quasi arena maris gravior haec appareret. Unde et si amplius exspectes, tribulationem et dolorem inveniam. Veni, gaudium spiritus mei, ut delecter in te. Revela mihi misericordiam tuam, laetitia cordis mei, inveniam te, desiderium meum. Sicut servus praestolatur finem operis sui, sic et ego exspecto te. Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine, et flat manus tua, ut salvum me faciat. Ecce virum qui descendens a Jericho, captus a latronibus vulneratus sum, semivivus relictus sum, tu, pie Samaritane, recipe me. Peccavi nimis in vita mea, et malum coram te feci. Non te cognovi, ingratus fui tot beneficiorum tuorum, non ut decebat, te laudavi. Forte multoties veritatem tacui. In corde meo cum pulsabas ad ostium cordis mei, piger fui, ut te reciperem reverenter. Corpus putridum quod velut umbra declinatur, nimio dilexi affectu. Verbis vanis os inquinavi: mens mea non semper fuit in testamento legis tuae. Non averti oculos meos, ut non aliquando viderem vanitatem. Aures meas quandoque verbis inutilibus inquinavi. Manus meas ad proximi necessitatem multoties non extendi. Pedibus ad iniquitatem cucurri. Quid plura dicam? A planta pedis usque ad verticem capitis non est in me sanitas. Certe nisi in ligno crucis moriens me adjuvisses, digna erat habitare in inferno anima mea. Ego, pie Jesu, sum pars tanti pretii: pro me fudisti sanguinem tuum pretiosum: non me refutes. Ego sum ovis quae erravi: require eam, bone pastor, et appone eam ovili tuo, ut justificeris in sermonibus tuis. Nam promisisti mihi, quod quacumque hora peccator ingemuerit, salvus erit. Dolens factus sum, iniquitates meas ego cognosco, et delicta mea coram me sunt. Vere non sum dignus vocari filius tuus, quia peccavi in coelum et coram te. Auditui meo dabis gaudium et laetitiam. Averte faciem tuam a peccatis meis. Dele iniquitates meas secundum magnam misericordiam tuam. Ne projicias me a facie tua. Non secundum peccata mea facias mihi, neque secundum iniquitates meas retribuas mihi. Sed adjuva me, Deus salutaris meus, et propter honorem nominis tui libera me. Benigne fac in bona voluntate tua, ut inhabitem in domo tua omnibus diebus vitae meae, ut in saeculum saeculi cum habitantibus in ea laudem te. Surge, propera, sponse dilectissime animae meae, et noli considerare quod fusca et nigra est peccatis. Ostende illi faciem tuam. Sonet vox tua in auribus suis: vox tua dulcis, et facies tua decora. Ne avertas eam a me, et ne declines in hac hora a servo tuo. Ne tradas me in animas persequentium me: exspecto te, Domine. Credo videre bona Domini in terra viventium. Veni ergo, dilecte mi, egrediamur in agrum, videamus si floruit vinea. Converte planctum meum in gaudium mihi. Inclina ad me aurem tuam, accelera, ut de hac lacrymarum et miseriarum valle eripias me.

CAP. XLV. Haec ubi vir sanctissimus continuatis lacrymis, et manibus in coelum erectis dixit, parumper siluit. Deinde fratres intuens dixit: Praecipio vobis, filii mei dilectissimi, per virtutem et nomen Domini Jesu, ut corpus meum cum dissolutum fuerit, in terra juxta praesepe Domini nostri nudum sepeliatis, ut illud ferat secum rediens, quod veniens apportavit. Nudus inde egressus sum, nudus revertar illuc. Societur terra terrae: non licet terram sociari lapidibus. Appetit enim naturaliter suum simile quodlibet. Iterum rogo vos, ut Domini mei afferatis corpus, quatenus in suo lumine videam lumen, ut firmans super me oculos suos det mihi intellectum et instruat me in via qua gradior. Tunc quidam frater ad locum accedens, sacratissimum corpus Jesu Christi obtulit. Quod ubi vir Domini videre potuit, nobis ei auxiliantibus, prostravit se in terram pronus, et voce et lacrymis quantum poterat clamans: Domine, quis ego sum, ut sim dignus quod sub tectum meum intres? Meruit hoc peccator homo? Certe, Domine, non sum dignus. Numquid ego melior sum quam omnes patres mei? Tu noluisti Moysi uno ictu oculi te monstrare. Cur nunc tantum te humilias, ut patiaris ad hominem descendere publicanum et peccatorem? Et non solum cum illo manducare vis, sed teipsum manducari ab illo jubes.

CAP. XLVI. Cumque prope illum esset sacerdos, erigens se vir gloriosus genibus flexis, eum cunctis tenentibus, magnis lacrymis et suspiriis, et quampluries percutiens pectus suum dixit: Tu es Deus meus, et Dominus meus, qui pro me passus es, an forte alius? Certe tu es ille, qui cum Deus esses solus ante omnia tempora et sine principio genitus a Deo Patre aeterna et ininvestigabili generatione, qui cum ipso Patre et Spiritu Sancto unus Deus es, permanens illud idem quod eras et es, intra unius puellae corpusculum te clausisti, factus homo sicut ego sum. Vere et Deus et homo es. Sic enim in virginali utero hominem suscepisti, quod nec sine homine Deus es, nec sine Deo homo: quamvis neque humanitas sit divinitas, nec divinitas humanitas. Non sunt confusae naturae, quamvis sit una et eadem in te persona. Nonne es caro et frater meus? Vere sic. Famem habuisti, sitisti, flevisti, meas infirmitates habuisti ut ego. Sed tamen in te peccandi infirmitas et defectus non fuit ut in me, non enim peccare potuisti ut ego. In te fuit corporaliter et est omnis plenitudo gratiae, non enim data fuit tibi gratia ad mensuram. Tua enim anima statim cum unita inseparabiliter fuit divinitati, omnia perfecte scivit et potuit, quae ipsa scit et potest divinitas. Quantum ad divinam naturam, quae in te est, aeterno Patri Deo aequalis es. Sed ob illam, quam pro nostra redemptione assumpsisti humanitatem, minor es: nec tamen ex eo aliquod incurris vituperium. Tu nempe es ille quem in Jordanis alveo baptizante Joanne, vox subito paterna coelitus intonuit: Hic (inquiens) est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui, ipsum audite. Et Spiritus Sanctus in te, ut columba descendens, te unum esse cum Patre et eumdem in substantia declaravit. Tu, bone Jesu, pro me crucis tam grande in tuo isto, quod praesens cerno, corpore subisti supplicium, ut mortem, quam meis incurreram flagitiis, interimeres: animas antiquorum, quas dudum diabolica potestas miseras in infernalibus mansionibus retinebat, recuperares, et totam humanam naturam, quae corruerat in mortem perpetuam, tuo cum ipsa pacificato Patre ad vitam interminabilem, tuo quem pro ipsa fudisti pretioso sanguine, revocares. Cujus quidem vitae, die resurgens tertia, de illo in quo mortuus jacuisti barathro, certitudinem firmissimam comprobasti. Quo quidem nostra est solidata fides et aucta spes, ut sicut incorruptibilis et impassibilis et immortalis resurrexisti, ita similiter et nos resurgamus. Tu certe, bone et pie Domine, post tuam mirabilem et singularem resurrectionem quadraginta expletis diebus, quibus experientia lucida indiciorum multiplicium, te ab inferis vivum resurrexisse declarasti, et ut nulla dubitationis oriretur caligo, ad coelos cunctis cernentibus discipulis tua propria virtute ascendisti, mihique januas reserans paradisi, ad Dei Patris omnipotentis dexteram consedisti, ubi sine fine sedes.

CAP. XLVII. Tu insuper, bone Jesu, a Deo constitutus judex vivorum et mortuorum, sicut in illa die ascendisti, ita in tremendo et horribili universalis judicii die descendes reddere singulis secundum opera quae fecerunt. Coram te certe tunc procident reges, omnis strata erit dominatio. Te tunc omnes timebunt, qui te nunc contemnunt. Quid tunc tibi infelices, qui nunc cum malefecerint gloriantur, dicent: qui te omnia scientem cernent, quibus nullum amplius erit remedium misericordiae? Quid in conspectu potentis omnia, cernentis omnia, et solum quod justum est judicantis, facient miseri, qui totum suum in mundi vanitatibus et flagitiis amiserunt tempus, plus divitiis fallacibus, quam tibi insistentes, plus filios, et filias, et mundi gloriam momentaneam quam te diligentes: quid tunc facient cum tuum erga eos iratum cernent vultum, cum tam severam exspectabunt sententiam, cum eos de minimo quoque cogitamine et propria accusabit conscientia, et daemonum caterva, et simul quaelibet creatura, quam te Deum offendendo offenderunt: cum videbunt statim cum fuerit sententia divulgata, se adepturos tormenta, quibus et corpus et anima simul cruciabuntur cum diabolis sine fine, nullum inde in perpetuum refrigerium exspectantes? Vae vae miseris, qui in isto tam brevi tempore vilissimis bonis temporalibus ebrii, quae non solum inopiam non auferunt suis possessoribus, sed et ipsa suam faciunt indigentiam, negligentes in belluam rediguntur. Vae, vae qui saltem tanto hoc timore peccare, et tuam provocare iracundiam non desinunt, si tuo nolunt amore, ut tenentur. Sed quomodo, pie Jesu, tu cujus tanta est magnificentia, ut nulla queat explicare creatura: quem coeli, mare, et omnia quae ejus ambitu continentur, capere non possunt: qui idem totus ubique locorum praesens es, nec intus inclusus, nec extra exclusus: idem in coelo ad Patris dexteram omnium supernorum civium beatitudo et gloria, qui tuae celsitudinis speciem contemplantur: idem in terra pugillo ipsam continens et concludens: idem in mari et in abyssis ad nutum regens omnia et conservans: idem in inferno potenter dominans, sub tanta panis brevitate contineris, non particulariter, sed integre et perfecte ac inseparabiliter.

CAP. XLVIII. O ineffabilis admiratio, o omnium novitatum novitas. Oculi in te vident albedinem, saporem sentit gustus, odorem olfactus, tactusque subtilitatem reperit. Sed auditus cordi repraesentat in te illa non fore accidentia. Hinc certe per se sola existunt accidentia sine subjecto: quia non, ut humanis videtur sensibus, panis es, sed Jesus Christus integer, sicut in coelo ad Patris dexteram resides Deus et homo. Ave panis vitae, qui de coelo descendisti, dans te sumentibus digne vitam, non sicut manna quod in deserto nostris pluit patribus, de quo omnes qui manducaverunt mortui sunt. Certe qui te digne sumit, quanquam morte corporali anima a corpore separetur, non morietur in aeternum: quia non illa separatio mors est, sed de morte ad vitam transitus. Unde qui te digne manducat in mundo, moriens tecum aeterne vivere incipit. O quam pretiosa mors illa est, antequam homines mortui sunt, postquam incipiunt vivere. Tu panis Angelorum, tua visione Angelos reficis et glorificas. Tu esca es animae, non corporis: impinguans mentem, non ventrem. Qui in te non impinguatur in virtutibus, nimis aeger jacet in flagitiis. Tu te manducantem, ut condecet in te transmutas, ut tui participatione efficiatur Deus: nec tamen in illum transmutaris, velut alia corporea facit esca. Sed vae te indigne sumentibus. Certe ad sui poenam et reatum iterum te crucifigunt, non quod te dijudicet illa manducatio, quoniam impassibilis et immortalis omnino es.

CAP. XLIX. Heu! domine mi, quid dicam? Quod hodie te sacerdotes comedunt in altari, ut carnes pecudum et volucrum, imo pejus. Nocte mulierum fruuntur actu turpissimo, et te mane masticando comedunt. Ubi, Domine, latitas? dormis ne, an vigilas? Est tibi hoc acceptum sacrificium? Est haec oblatio quam eligis? Exaudis preces eorum de coelo, et de sede majestatis tuae? Vere si hoc velles sacrificium et libamen, mendax fieres et peccatorum socius. Certe, Domine, si vera sunt quae per os loquutus es Prophetarum, si justis solum supplicationibus praesto es: et si tibi placet aequitas, hoc tale est impediendum sacrificium ne fiat, quanquam in se et natura sui sacrificium bonum sit, nec possit violari malis sacerdotibus: quia malitia non judicat sacrificium. Unde hujusmodi sacrificium fit ad sacerdotis praejudicium et damnationem, nec pro quibus fit, prodest: imo (ut verissime dicam) qui vitam sacerdotis agnoscit, et eum pro se celebrare facit, fit in ejusdem peccato conscius, nec non et poenae particeps. O magnum et inscrutabile mysterium. Panis accidentia franguntur per partes, et tamen in qualibet permanes particula totus et integer Christus sicut eras antea. O humanorum illusio sensuum. Franguntur illa quae humanis sensibus in te videntur accidentia, et tamen nec frangeris, nec corrumperis. Te dentes videntur masticare veluti materialem panem, et tamen nunquam masticaris. O nobile convivium, in quo sub panis et vini specie, totus Christus Deus et homo sumitur, et ita totus in specie panis, et qualibet ejus particula, et in vini specie cum qualibet gutta, sicut in panis totius et vini specie simul. Nam totus perfectus et integer Christus, sub panis specie, et sub qualibet quantumcumque minima continetur particula, et idem totus in vini specie et in qualicumque gutta permanet. O esca sacratissima, quam vere comedens, Deus efficitur, juxta illud: Ego dixi dii estis, et filii excelsi omnes. Liberatur a malis, impletur bonis, et immortalis indubitanter efficitur. O sacrum peregrinationis nostrae viaticum, quo de hoc nequam saeculo pervenitur ad coelestis Jerusalem consortium. Patres nostri in deserto manna comedentes, non pervenerunt ad terram promissionis. Qui vero te comedit, in fortitudine tui ambulabit usque ad montem Dei Oreb. O comestio delicatissima, in qua omnis saporis et odoris est suavitas, omne delectamentum, omnis medicina, omnis sustentatio, et omnis requies a labore, nec non et omne quod desiderari potest. Tu certe vita es, qua omnis vivit creatura, et sine qua moritur. Tu es vita vitalis, dulcis, et amabilis, atque jucunda. Odoris tui suavitas aegros recreat et debiles, quos tuus facit sapor salubres et fortissimos. Tu lux illa incomprehensibilis, quae omnem illuminas hominem venientem in hunc mundum.

CAP. L. Tua, mi Domine, est omnis potentia, tuum omne regnum, ante te curvabitur omne genu. Omnia quaecumque vis, facis in coelo, et in terra, et in mari, et abyssis. Tuae nihil est quod possit resistere voluntati. In te, et ex te, et per te sunt omnia, et sine te nihil. Eia ergo fidelis anima gaude, epulare, ne moreris his pasci deliciis, ne pigriteris hoc frui convivio, in quo non carnes hircorum aut taurorum, ut olim in lege, sed Salvatoris tui corpus sumendum proponitur. O signum dilectionis inopinabilis, ut idem sit dator quod datur, et donator idem sit quod ipsum donum. Quam magna dulcedo tua, Domine, quam abscondisti timentibus te, et perfecisti eam sperantibus in te. O ferculum excellentissimum, venerandum, colendum, adorandum, glorificaudum, et amplectendum, omnibus extollendum laudibus, exaltandum cunctis praeconiis, firmiter in cordis visceribus retinendum, et perpetuis temporibus alligandum animo. Cecidit homo per cibum ligni vetiti ad miseriam, per te relevatur ad aeternam gloriam. Tu certe in rectis et eruditis habitas cogitationibus. Tu miserrimum, arrogantem, et superbum detestaris divitem, eum dimittis inanem et vacuum, ac de te famelicum. Tu pauperem justum, pium et humilem, omnibus eum implens divitiis, tuae domus ubertate satias. In te et per te est rectum judicium et aequitas, tecum prudentia, et fortitudo, et omnis victoria. Per te sancti regnant in coelestibus. Per te doctores praedicant. Per te justus viriliter contra hostes dimicat. Tu superbum potentem deponis de sede exaltando humilem. Tecum sunt omnes divitiae et gloria. Tu diligentes diligis. Qui ad te puro corde vigilant, te inveniunt, quoniam cum simplicibus et rectis corde gradieris. Tu solus ante omne principium, omnium eras et finis et principium. Tu solus sine tempore aeterne a Deo Patre genitus. Quam beati qui te diligunt, qui aliud quam te non desiderant, qui de te assidue cogitant, qui te digne comedunt, qui tecum manentes omnes vias tuas omni tempore custodiunt. Certe qui te inveniunt, inveniunt vitam, quoniam et hauriunt vitam interminabilem. O esca mirabilis ac stupenda, delectabilis ac jucunda, tutissima ac super omnia peroptanda! In qua tot sunt innovata signa, et mirabilia immutata. In qua omne habetur delectamentum, et ad omnium gratiarum proficimus incrementum. Quam singularis et inaudita tua liberalitas. Quam superabundantissima ac prodiga largitas, ut tui neminem exsortem facias, nisi ad te venire contemnat. Si quis ergo parvulus est, secure ad te veniat, et te comedens fiat magnus, et relinquens semitas infantiae, per vias ambulabit prudentiae. Si quis debilis est, ad te declinet, et protinus fiet fortis. Si quis infirmus, sanabitur. Si quis mortuus est, si audire te voluerit, vitam interminabilem apprehendet. Sed qui magnus est et fortis, nec hic te deserat: nam superabundanter in te inveniet quo pascatur. Nemo certe sine te potest vivere ad momentum.

CAP. LI. Tu solus vitam das omnibus creaturis. Idcirco defecit cor meum, et caro mea: Deus cordis mei, et pars mea Deus in saecula. In te solum delectatur cor meum. In te exsultat anima mea. Tibi soli adhaerere cupit mens mea: quoniam qui elongant se a te, peribunt. Tu autem, Domine, ne longe facias auxilium tuum a me, sed tuam ad me inclina aurem misericordiae. Te edat pauper, et inops, et satietur: et tunc vivens cor laudabit te. O lux invisibilis, inextinguibilis, et omnia vere illuminans, sedenti caeco huic secus viam miserere mihi, fili David, clamanti, visum tribue, quaeso, quo te videat. Propitius quaeso, Domine, huic esto peccatori, ut sis mihi in adjutorium et in locum refugii, ut salvum me facias. Et tunc si ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala: quoniam tu mecum es. Mortuus en, pie Jesu, jaceo, exsurge, et resuscita me, et confitebor tibi. Aeger et infirmus sum, cui nulla est amplius in carne sanitas: medicus es, sana me. Nudus affligor frigore: dives es, indue me. Fame in hac solitudine pereo: cibus es, satia me: Sitio: salubre poculum es, inebria me. Infixus sum in limo profundo, et non est substantia. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae. Jam intraverunt aquae usque ad animam meam. Educ me de laqueo isto, protector meus, gubernator meus, firmamentum meum, refugium meum, dux meus, et rex meus, et Deus meus. In cujus commendo manibus spiritum meum, quem in crucis stipite redemisti, cui vitam et misericordiam tribuisti. Respice, Domine, humilitatem meam, nec concludas me in manus inimici. Hodie tecum ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, ut inhabitem in domo tua, in longitudine dierum in saeculum saeculi.

CAP. LII. His finitis, vir Domini gloriosum sacrum Domini Corpus suscipiens, ad terram supinus rediit. Deinde manus in modum crucis supra pectus tenens, Simeonis Prophetae vaticinium decantavit. Quo finito, subito cunctis qui aderant cernentibus, tanta in loco in quo jacebat divinitus lux effulsit, ut instar solis radii splendor quorumlibet vibraret oculos, ne possent morientem virum gloriosum aliqualiter intueri. Qua quidem luce ad horam permanente, circumstantium quidem agmen angelicum ibidem viderunt undique discurrentium, uti scintillae in arundineto solent. Quidam vero Angelos non viderunt, sed vocem lapsam coelitus audierunt sic dicentem: Veni, dilecte mi: tempus est enim, ut mercedem accipias pro laboribus, quos mei causa viriliter supportasti. Quidam nec viderunt Angelos, nec hanc audierunt vocem: sed tantum cum his a beato Hieronymo illa finita voce, haec audierunt verba: Ecce ad te venio, pie Jesu, suscipe animam quam tuo recuperasti sanguine. Tunc subito illa lux disparuit, et illa anima sanctissima tanquam sidus omnibus virtutibus radians, carnis resoluta coeno, coelorum regna adiit gloriosa. In quibus jam certe tanquam luminare conspicuum renitet, et splendore beatitudinis, et multorum coruscatione prodigiorum. Quoniam non potest abscondi civitas supra montem posita. Nec voluit Deus, ut in morte ipsius lateret sanctitas, cujus vita sanctitatis causa fuerat, et salutis totius Ecclesiae militantis. Tantus denique illa recedente sanctissima anima odor subsequutus est per dies non modicos, ut nulla forte vetustatis recordetur aetas. Sed certe dignum erat, ut illius merita, odoris praecipue clarerent indicio, qui ad unitatem fidei intemeratae membra foetida suorum verborum odore evocaverat. Hora namque, carissimi Patres et Domini, hujus transitus gloriosae diei erat ultima. In qua quidem, ut sui athletae pius Dominus gloriam demonstraret, et omnibus qui in Ecclesiae domo habitant proferret clarum lumen: hoc modo Cyrillo Episcopo transitum gloriosi Hieronymi ipse Dominus revelavit.

CAP. LIII. Cumque dicta jam hora Cyrillus Episcopus devotis in sua cellula orationibus inhaereret, sursum in spiritu raptus, velut in extasi factus, subito quoddam a monasterio, a quo vir sanctissimus migraverat, usque ad coelum, mirabile et speciosissimum vidit iter. Cujus tanta erat pulchritudo et admiratio, ut (sicut eodem postmodum testante cognovimus) stupore velut amens effectus, huc illucque admirans, sui paulisper credebat oblivisci. In hac siquidem mentis positus anxietate, elevavit oculos: et ecce Angelorum maxima a monasterio societas veniebat, alternatim melodiarum et mellifluorum cantuum vocibus concinentium, quorum videbantur vocibus coelum et terra, et omnia quae continentur eorum ambitu, undique resonare. Ferebant etiam singuli Angelorum singulos manibus accensos cereos, quorum claritas solis repellebat lumen. Sed quid additur admirationi admiratio? Ad coelos vertens Cyrillus oculos, non minorem Angelorum cernit numerum, modo simili istis obviam venientium: qui rei hujus anxius exspectans eventum, interrogasset quidem quid hoc esset: sed ita eum stupor oppresserat, quod quid diceret, nesciebat. Ast illo diutius exspectante, gloriosam vidit Hieronymi animam prae cunctis qui praeibant Angelis, et sequebantur, mira decoratam pulchritudine venientem. Ad cujus erat dexteram Salvator, cum illa pariter veniendo. Quae quidem in loco, quo Cyrillus degebat gradum figens et stans, ei taliter est loquuta: Agnoscis ne me? Ad quam ille: Minime quidem. Quis enim es, qui tanto caeteris honore emines? At illa: De Hieronymo unquam fuit aliqua tibi cognitio? At ille: Certe quem nominas, singulari affectu diligo caritatis. Sed quaeso ille es? Et illa, ejus sum anima, quae gloriam jam obtineo quam sperabam. Ad meos pergito filios, et quae vidisti nuntia, ut et a luctu desinant, et meo statui congaudeant quem elegi. Quibus omnibus finitis, omnis illa beata visio ab ejus evanuit oculis, et fuit in semet reversus protinus Cyrillus ineffabili gaudio perabundans: ita tamen quod per totam noctem illam non se potuit a lacrymis prae mentis laetitia continere.

CAP. LIV. Quam ergo mirabilis est Dominus in Sanctis suis: mirabilis in majestate, faciens prodigia. Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit eum, notam faciens in populis virtutem ejus. O divini amoris immensitas, divinae largitatis affluentia. Quid enim isti suo potuit facere filio honoris et gratiae, et non fecit: cum tam copiosa et in vita et in morte erga eum fuerit munificentia? Dedit enim ei Dominus claritatem aeternam, et nomine aeterno haereditavit illum: et fecit eum haeredem gaudiorum supernorum, in quibus permanebit in saecula. Quam singularis honor et admiranda gloria, excedens pene aliorum gloriam Sanctorum et honorem. Ubi non solum illam sanctissimam animam omnes coelestes comitantur cohortes: sed etiam ipse proprius Salvator. Nec enim sola in coelo fulget insignis dignitatum illa beata anima: sed etiam corpus suum non cessat in terris radiare miraculis. Ad cujus narrationem congruum est redire. Defuncto namque (ut dictum est) viro sanctissimo hora Completorii, corpus illud tantis fragrans aromatibus custodientes, totam illam insomnem noctem ducentes circa eum in magnis, siquidem pro damno quod cunctis evenerat, fletibus: et pro sua quam jam obtinuerat gloria, gaudiis vigilavimus. Mane autem facto, divinis peractis (ut condecebat) mysteriis, debitisque obsequiis honore debito consummatis, in Bethleem juxta praesepe, in quo pro nobis Christus de intemerata ibidem natus virgine infans vagiit, corpus illud sacratissimum sacci coopertum linteo, in terram (ut ordinaverat) sepelivimus. Quantis autem ipso die et etiam ad praesens miraculis gloriosis mirificavit Dominus filium suum sanctum Hieronymum, certe non foret enarrare sufficiens lingua carnis. Sed tamen aliqua de multis (ne noster nimis prolongetur sermo) referam.

CAP. LV. Quidam a nativitate caecus, in ipso sepulturae die, videndi beneficium corpus tangens sanctum, obtinuit. Cuidam etiam juveni surdo et muto sanctissimum corpus deosculanti, soluto auris et linguae ligamine, et loquendi et audiendi gratia est concessa. Et certe dignum erat, ut qui caecitatis verae lucis, quae Christus est, tenebris obcaecatos, suis sanctissimis doctrinis et exemplis illuminaverat, surdis quoque et mutis in divinis operibus veram exercuerat medelam, ut et divina intelligerent documenta, et catholicae fidei confiterentur rationes, quas spernebant in die sui obitus gloriosi, et caecis lumen tribueret corporale, et surdis ac mutis concederet sanitatem. Quamplurimi (ut asserunt qui viderunt) a nefandis spiritibus obumbrati, in loco quo sanctum quiescit corpus, clamantibus diris vocibus daemonibus: Sancte Hieronyme, cur nos tam graviter insequeris? tu nostrum semper flagellum fuisti, et vivus et nunc mortuus, per eum sunt mirabiliter liberati. Haereticus quidam dum praedictum beatum Hieronymum blasphemaret, et ejus fore dignum corpus incendio diceret, ultione divina ad aliorum haereticorum formidinem, in ligni speciem est mutatus. Et subito cunctis qui aderant videntibus, ignis coelitus eum invasit, ac eum taliter combussit, quod totus in cinerem est conversus. Ad haec magna haereticorum multitudo, eum tantam suae sanctitatis adverterent experientiam, et ad veritatem sacrae fidei tantis et tot apertis signorum indiciis tanquam quibusdam clamantibus praeconibus vocarentur, ad ipsius sacratissimae et intemeratae fidei lumen redierunt.

CAP. LVI. Quid plura dicam? Certe in generatione et generationem vix annuntiarem quae per illum Deus ostendere voluit, ut magnificaret eum et colendum exhiberet universis. Quam magnus certe est iste tot faciens mirabilia, cui certe non est similis secundum opera sua. Magna magnalia de hoc per mundum resonant universum: sui gloriosi exilit triumphi fama in omnem terram, et in extrema terrarum spatia rutilant sua lucida signa, jam tantorum miraculorum multitudine corroboratur intemerata fides. Quod enim infirmis integram sanitatem concesserit peroptatam, enarrare cederet in immensum. Et tempus et vita, et omnis humanus deficeret sensus, si vellet omnia indagare quae operatus est in diebus nostris, quae auribus audivimus, nec sunt occulta a filiis hominum. Laetetur itaque totus fidelium coetus, et canticum laetitiae et exsultationis Deo concrepent alta voce, quod ex eis prosiliit stella micans, cujus fulgentis lucis radii, eos dirigunt ad coelestem patriam adeundam. Istius certe vita sacratissima est omnibus disciplina. Mores sui sunt omnium fidelium instituta. Adsint hodie sacrae matri Ecclesiae, et pro tanti filii recessu piae lacrymae, et pro tanta ejus gloria, inaestimabile gaudium. Liceat ergo instar piae matris ei pias lamentationes impendere, cum tanto se cernit privatam filio, viduatam viro, destitutam pugile, et capitaneo vitis suae incisam palmite, quam in agro fidei plantavit et coluit. Non mihi, quaeso, imputetur filio tanto orbato patre, si prae dolore damni tam inaestimabilis ea referam quae non decent. Saepe namque nimia cordis abundantia plura homo loquitur quam vellet. Quid heu, carissimi patres et domini, nunc vobis referam? Circumquaque prospiciens et pergens, ut si forte meum, quem dira mors abstulit patrem Hieronymum invenirem, et non invenio quem diligit anima mea, cujus amore langueo.

CAP. LVII. Taedet animam meam vitae meae, quoniam ablata est a me vita mea, et excussus sum sicut locusta, et exaruit virtus mea, et lumen oculorum meorum extinctum est. Quale amplius erit mihi gaudium in mundo, cum lumen meum videre non possim? obscuratus est enim sol meus, et luna non stat in ordine suo. Ovis cum lupis quid faciet, pastoris privata munimine? Quomodo viget arbor radice detruncata? Quid heu dira fecisti mors: cur patrem recipiens, filium tam mendicum et omnibus bonis exulem dimisisti? O mors crudelis, non illi sed mihi, et pene toti Ecclesiae, quem surripuisti athletam? Cur non distulisti eum recipere? Quare aliquantulum non avertisti faciem tuam ab eo? Scis quid fecisti? Numquid non considerasti quem tam velociter a nobis surripuisti, quod non sit in mundo ei similis, in doctrina, in sanctitate? Hic certe princeps pacis, dux justitiae, doctor veritatis et aequitatis, armiger intemeratae fidei, contra haereticos bellator fortis, cujus sagitta nunquam abiit retrorsum, nec declinat clypeus ejus in bello, et ejus nunquam est aversa hasta. Inclyti Christianorum plebis flete, quoniam cecidit dux vester. Vox in Rama sonet. Tanti filii recessum pie ploret Ecclesia. Jam circumdabunt eam canes multi, et concilium malignantium obsidebit eam: quoniam longe factus est ab ea auxiliator ejus. Jam ad suam non aspicit defensionem. Jam tribulatio proxima est, et non est qui adjuvet. Jam in sepulcro jacet protector solitus: non certe exsurget adversus malignantes in ea. Idcirco clama in cilicio et planctu, pia mater: induere viduitatis veste tanto viduata filio. Heu vaticinabuntur pseudoprophetae, et prophetabunt visiones mendaces, et fraudulentas divinationes, et sui cordis in nobis seductiones, et certe non erit qui resistat eis. Siccatus est enim fons vitae, et vena disparuit aquarum viventium.

CAP. LVIII. Sed et tu quid dices, carissime pater Damase? Ubi quem plus diligebas quam te, Hieronymus? Ubi tui normam itineris? Consiliator, doctor et rector quo abiit tuus? Quando, quaeso, scribes ei: Sine tuo sum, Hieronyme carissime, consilio velut abscissum a corpore membrum? Scribe, scribe, quaeso, ne pigriteris, ut si tua locorum distantia peroptata careo visione, saltem tua mihi adsit memoria frequens tuis assiduis litteris gratiosis. Teste Deo in nullo viventium, ut in te meae spei firmavi anchoram. Plora igitur, plora, deducant oculi tui lacrymas per diem et noctem, quoniam defecit anchora tuae spei. Aruit scribentis manus tanquam flos foeni: jam non tibi erit amplius memoria ejus. Vox certe sua dulcis et jucunda, quae erat in fidelium auribus mel dulcissimum, siluit. Heu qualem amisisti consiliatorem et adjutorem? Certe jam in multitudine consiliorum tuorum defecisti. Non erit qui panem frangat tibi vitae. Extincta est lucerna in medio Ecclesiae micans, ut non nobis, sed sibi luceat: non mundo, sed coelo splendeat. Quid ergo dicam? Cui conquerar? Unde mihi in hoc veniet auxilium, ut consoler? Certe, ut intueor, a Domino factum est istud, et ideo sibi dicam: Cur, bone Jesu, tam velociter a tua sponsa, quam in cruce moriens desponsasti, tantum abstulisti filium protectorem, et contra ejus hostes belligerum? Forte voluisti eum tecum esse. Certe, Domine, non eo egebas, ut ipsa. Bene quidem ei subvenisti, sed nos orphanos reliquisti. Non conqueror, quod aliud quam justum et aequum feceris: quoniam certe jam ipse merebatur finem imponere hujus vitae laboribus, et tecum esse. Sed doleo quod tantum incurrit damnum Ecclesia eo abeunte. Utinam eum redderes, ut tuam regeret, stabiliret, et defenderet Ecclesiam velut prius. Quid bone Domine, ejus deinceps facient filii, jacentes, esurientes, circumeuntes famelici civitatem ut canes, non habentes qui eis panem frangat? Sunt oves errantes non habentes pastorem, discipuli sine doctore, caeci sine ductore.

CAP. LIX. Heu pater pie Hieronyme, nostrae sustentationis baculus ubi es? Quid tuus faciet currus sine te, dulcis auriga? Ubi cubas, indica nobis. Cur es nunc terrae socius, qui in te nihil voluisti esse terrenum? Bethleem, Bethleem civitas Juda, quae non minorem de principibus Ecclesiae retines, quid fecisti? Redde nobis quem retines patrem. Sed et tu terra, quare audes retinere hominem non tuum, qui nihil gessit terrenum, nil carnale certe sua redoluit caro. Suspende et tu, piissime Theodosi, tua in salicibus organa. Non pius cesset fletus, cum tui dilecti Hieronymi recordaris quem amisisti. Tanta denique tibi insit doloris affectio, quanta exstitit dilectio: tanta sit lamentatio, quantum damnum. Sed quae posset mortalium explicare lingua, quanta eo superstite aderat toti Ecclesiae utilitas, quanta Christianorum singulis salubritas, quantum certamen, quantaque haereticis destructio ac dispersio? Hic certe omnibus Christicolis amabilis erat, et decorus in vita sua, et ideo ejus recessu singulis flere licet, nec est qui se abscondere vel excusare possit. Ne igitur noster nimis protrahatur sermo, ut breviter concludam quae pro nostro damno ad dolorem attinent, ut quae ex illo proveniebat omnibus utilitas et exultatio, explicari non potest, ita dolorum est lamentatio. Cesset igitur dolor, abeat tristitia, quibus tamen attingere non possumus quae vellemus, quae non solum nullum remedium adhibet dolori, sed auget. Si patrem nostrum diligimus, de ejus laetitia gaudeamus. Non vere diligit, qui suam tantum utilitatem diligit. Idcirco et si pro ea quae nobis evenit inutilitate dolemus: et pro eis quae recepit gaudiis collaetemur. Adsit ergo hodie nobis causa magnae laetitiae. Cantet quilibet nostrum novum Domino canticum. Sonoris jubilet vocibus mater Ecclesia. In hymnis et confessionibus plaudat hodie plebs Catholica. Undique jucundetur Christiana concio.

CAP. LX. Hodie certe obtinuit Hieronymus quod tanto aestuabat desiderio. Hodie devictis hostibus, securum obtinuit triumphum. Certe omnibus expletis laboribus, requiem possidet sine fine. Jam non esuriet neque sitiet amplius, neque cadet super illum sol, neque ullus aestus. Ablata est ab oculis ejus omnis lacryma: abiit enim luctus. Jam certe sibi dolor deinceps non erit: jam certe mercedem habet, pro qua toto vitae suae tempore laboravit. Consolemur ergo, demus magnificentiam Deo nostro, quoniam Dei perfecta sunt opera, et omnes viae ejus judicia. Confiteamur Domino, et collaudemus Deum Salvatorem nostrum, quoniam non dereliquit Sanctum suum sine adjutorio in tribulationibus, quae in agone hujus vitae miserrimae circumdederunt illum; sed adjutor et protector suus factus, liberavit corpus suum a perditione, a laqueo linguae iniquae, et a labiis operantium mendacium, et eum sublimiter collocavit infra Patris mansiones, ubi omne est gaudium, omnis suavitas, omne quod desiderari potest. Ubi gloriosa et felix est refectio animarum post labores et aerumnas, ubi dulcis solemnitas Angelorum: ubi una societas et caritas omnium civium supernorum. Ibi certe neminem timor aut dolor concutit. Ibi nulla penitus agnoscitur augustia, tribulatio aut diversitas. Nulla ibi infirmitas nominatur. Nemo enim fraudatur suo desiderio. Procul ibi distat mors. Nulla ibi prorsus praesentis gloriae exspectatur minoratio, sed augmentum, scilicet cum omnium universalis erit resurrectio mortuorum: ibi tunc corpus cujuslibet beatorum simul cum anima, praedictam gloriam, quam nunc sola possidet anima, fine interminabili possidebit.

CAP. LXI. Quis autem Angelorum vel hominum, quanta sit minor particula gaudiorum et gloriae quae ibi sunt, esset sufficiens enarrare? Quis esset intellectus ad haec intelligendum idoneus, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt? Certe si haec quanta sint gaudia considerentur, terrena omnia viliora omni stercore apparebunt. Si haec temporalis vita illi comparetur, hanc quilibet hominum extinguere quam citius poterit, ardescet, ut illius capax efficiatur. Haec vita caduca et momentanea, respectu illius mors potius est dicenda quam vita. Omnis mundi fallax et vana laetitia, pondus amarissimum et gravis sarcina est. Hanc quippe sarcinam deponens Hieronymus sacratissimus, optimam illam elegit partem, quae ab eo nullo tempore auferetur. Rogo, gaudete et exsultate, cantate et psallite, quia pater noster gloriosus navim plenam caelestibus divitiis aeternisque mercibus jam concupito in littore collocavit, anchoram spei tranquilla jam in statione firmavit ( Ex Homil. S. Maximi secunda de S. Eusebio ). Jam certe bravium obtinet, pro quo in agone hujus saeculi ab omnibus se illicitis abstinendo cucurrit. Jam victor de suis hostibus triumphavit, cum quibus scuto amoris Domini munitus viriliter dimicavit. Jam denarium accepit, pro quo tanto labore in vinea sanctae Ecclesiae laboravit. Jam talentum Domino reddidit duplicatum, pro cujus mercede in gaudium Domini meruit introire. Propter haec gaudens gaudebo, et cantabo dilecto patri meo canticum novum, ut sit laus ejus in Ecclesia sanctorum. Ecce dilectus pater meus, candidus, speciosissimus, electus ex millibus, in quo nulla est macula, pascitur inter lilia in vinea Domini sabaoth. Ecce flos campi, et rosa nimio fragrans odore, de horto nuper Ecclesiae, in viridarium est Domini transplantatus. Ecce cypressus ad coeli altitudinem se extollit. Ad insulas longe divulgetur nomen suum, ut sit in aeternum ejus memoria in benedictione.

CAP. LXII. Exsultate igitur, carissimi patres et domini, laetamini et laudate: quia decet laudare Dominum, qui mirabilem se in suis declarat Sanctis. Laetetur totus orbis. Erubescant fallaces haeretici, et jam se noscant ad nihilum devenisse. Certe non est mortuus, ut existimant sui hostes, sed certe victor regnat in terra viventium: jam certe ejus refulget claritas per aeterna palatia: jam veteribus depositis armis fragilibus, nova induit ac perpetua. Hodie undique facta sit in populo Christiano laetitia. Exsultet praecipue sacra mater Ecclesia, cujus hodie gloriosus filius et cultor, amator et propugnator praecipuus, omnibus extirpatis haereticis dogmatibus, cum suis fallacibus auctoribus de agro fidei Catholicae, et doctrinis sacratissimis et praefulgidis signis ac prodigiis, ut sol relucet inter agmina Beatorum. Vale igitur Hieronyme gloriose, nostri semper faciens apud Deum memoriam, ut tua valeamus piissima intercessione, et in praesenti ab omnibus protegi nocivis, et in futuro, gaudia (quae jam tu possides) adipisci.