Migne Patrologia Latina Tomus 76
GreI.DeMor3 76 Gregorius I540-604 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
De mortalitate
1660 Oportet, fratres charissimi, ut flagella Dei quae metuere ventura debuimus, saltem praesentia et experta timeamus. Conversionis nobis aditum dolor aperiat, et cordis nostri duritiam ipsa jam quam patimur poena dissolvat. Ut enim propheta teste praedictum est: Pervenit gladius usque ad animam (Jer. IV, 10). 1661 Ecce enim cuncta plebs coelestis irae mucrone percutitur, et repentina singuli caede vastantur. Nec languor mortem praevenit, sed et languoris moras, ut cernitis, mors ipsa praecurrit. Percussus quisque ante rapitur quam ad lamenta poenitentiae convertatur. Pensate ergo qualis ad conspectum districti judicis 1662 pervenit, cui non vacat flere quod fecit. Habitatores quippe non ex parte subtrahuntur, sed pariter corruunt. Domus vacuae relinquuntur, filiorum funera parentes aspiciunt, et sui eos ad interitum haeredes praecedunt. Unusquisque ergo nostrum ad poenitentiae lamenta confugiat, dum flere ante percussionem vacat. Revocemus ante oculos mentis quidquid errando commisimus, et quod nequiter egimus, flendo puniamus. Praeveniamus faciem ejus in confessione (Psal. XCII, 2), et sicut propheta admonet: Levemus corda nostra cum manibus ad Deum (Thren. III, 41). Ad Deum quippe corda cum manibus levare, est orationis nostrae studium cum merito bonae operationis erigere. Dat profecto, dat tremori nostro fiduciam, qui per prophetam clamat: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Nullus autem de iniquitatum suarum immanitate desperet. Veternosas namque Ninivitarum culpas triduana poenitentia abstersit (Jon. III), et conversus latro vitae praemia etiam in ipsa sententia suae mortis emeruit (Luc. XXIII). Mutemus igitur corda, et praesumamus nos jam percepisse quod petimus. Citius ad precem judex flectitur, si a pravitate sua petitor corrigatur. Imminente ergo tantae animadversionis gladio, nos importunis precibus insistamus. Ea namque quae ingrata esse hominibus importunitas solet, judicio veritatis placet, quia pius ac misericors Deus 1663 a se vult veniam precibus exigi, qui quantum meremur, non vult irasci. Hinc etenim per Psalmistam dicitur: Invoca me in die tribulationis tuae, eripiam te, et magnificabis me (Psal. XLIX, 15). Ipse ergo sibi testis est quia invocantibus misereri desiderat, qui monet ut invocetur. Proinde, fratres charissimi, contrito corde, et correctis operibus, crastina die ab ipso feriae quartae diluculo, ad litaniam septiformem, juxta distributionem inferius designatam, devota mente cum lacrymis veniamus. Nullus vestrum ad terrena opera in agros exeat, nullus quodlibet negotium agere praesumat, quatenus ad sanctae genitricis Domini ecclesiam convenientes, qui simul omnes peccavimus, simul omnes mala quae fecimus deploremus, ut districtus judex dum culpas nostras nos punire considerat, ipse a sententia propositae damnationis parcat. Litania clericorum exeat ab ecclesia beati Joannis Baptistae, litania virorum ab ecclesia beati martyris Marcelli, litania monachorum ab ecclesia martyrum Joannis et Pauli, litania ancillarum Dei ab ecclesia beatorum martyrum Cosmae et Damiani, litania feminarum conjugatarum ab ecclesia beati primi martyris Stephani, litania viduarum ab ecclesia beati martyris Vitalis, litania pauperum et infantium ab ecclesia beatae martyris Caeciliae.