De moribus Ecclesiae (ed. Migne)

This is the stable version, checked on 19 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De moribus Ecclesiae
(ed. Migne) XXXII
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 32

AugHip.DeMoEc 32 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ADMONITIO DE DUOBUS SEQUENTIBUS LIBRIS.

Subsequuntur de Moribus Catholicae Ecclesiae et de Moribus Manichaeorum libri duo, quos tametsi Augustinus in libro primo Retractationum, caeteris Romae a se paulo post baptismum suum elaboratis praemittat, hoc tamen ordine editos fuisse nonnemo fortasse refragetur: primum quia in libri primi exordio commemorat se in aliis libris satis egisse quemadmodum impiis imperitisque Manichaeorum adversus Vetus Testamentum invectionibus occurrere liceret. Huc vero spectat praemissum opus de Genesi contra Manichaeos, quod videlicet opus apertissime contra eosdem haereticos ab ipso primum editum fuit post ejus reditum in Africam, uti in libro primo Retractationum, capite decimo significat: deinde sub finem libri secundi sic ipse loquitur, videri ut possit ab Romana urbe jam tum abfuisse; denique in ejusdem libri capite duodecimo quidpiam a se nuper apud Carthaginem auditum refert. Verum haec non efficient ut dubia sit fides Augustini dicentis se jam baptizatum, cum Romae esset, sequentes libros scripsisse, adeoque sub finem anni Christi 387, quo ad illam urbem se recepit, aut certe initio anni insequentis, cujus magnam partem ibi est commoratus. Ista vero hoc pacto conciliari possunt, ut eorum librorum scriptio Romae facta dicatur, publicatio vel perfectio in aliquod tempus dilata. Quidquid ea de re sit, ad horum librorum intelligentiam juvabit Manichaeorum errores ex praemissis didicisse.

In libro primo de Moribus Catholicae Ecclesiae dicturus Augustinus, statuit summum bonum, quo mores nostros referri oportet, non aliud esse praeter Deum. Ad ipsum porro summo amore contendendum esse, uti in catholica Ecclesia Testamenti Veteris aeque ac Novi auctoritate docetur. Perstringit deinde officia charitatis in proximum: ac postremo refert exempla continentiae et morum vere christianorum, quae in catholicae Ecclesiae alumnis eluxerunt.

In secundo quem de Manichaeorum Moribus inscripsit, refellit in primis horum haereticorum errorem de mali origine et natura. Tum excutit tria illa oris, manuum, et sinus, ut appellabant signacula, quibus impios mores suos obvelabant. Superstitiosam eorumdem abstinentiam redarguit. Tandemque deprehensa quaedam in iis flagitia commemorat.

LIBER PRIMUS. DE MORIBUS ECCLESIAE CATHOLICAE. Principio constituit Augustinus mores illos quibus in Ecclesia sancte vivitur, ad summum hominis bonum, hoc est Deum, referri oportere. Tum summo in eum amore contendendum, idque dogma esse in catholica Ecclesia utriusque Testamenti auctoritate confirmatum. Quatuor virtutes ex vario quodam amoris Dei affectu dictas ostendit. Agit de officiis charitatis erga proximum; ac refert demum exempla continentiae et morum vere christianorum, quae in Ecclesiae catholica alumnis eluxerunt. CAPUT PRIMUM.-- Quomodo detecturus sit fucos Manichaeorum. Duo quibus fallunt Manichaei. 1. In aliis libris satis opinor egisse nos quemadmodum Manichaeorum invectionibus, quibus in Legem, quod Vetus Testamentum vocatur, imperite atque impie feruntur, seseque inter imperitorum plausus, inani jactatione ventilant, possimus occurrere: quod breviter etiam hic commemorari a me potest. Quis enim mediocriter sanus non facile intelligat, Scripturarum expositionem ab iis petendam esse, qui earum doctores se esse profitentur; fierique posse, imo id semper accidere, ut multa indoctis videantur absurda, quae cum a doctioribus exponuntur, eo laudanda videantur, et eo accipiantur aperta dulcius, quo clausa difficilius aperiebantur? Hoc fere in sanctis Veteris Testamenti libris evenit, si modo ille qui eis offenditur, doctorem potius eorum pium, quam impium laceratorem requirat, priusque studio quaerentis, quam temeritate reprehendentis imbuatur. Nec, si ea discere cupiens, in aliquos forte inciderit vel episcopos vel presbyteros, vel cujuscemodi Ecclesiae catholicae antistites et ministros, qui aut passim caveant nudare mysteria, aut contenti simplici fide, altiora cognoscere non curarint, desperet ibi scientiam esse veritatis, ubi neque omnes a quibus quaeritur docere possunt, neque omnes qui quaerunt discere digni sunt. Et diligentia igitur et pietas adhibenda est: altero fiet ut scientes inveniamus; altero, ut scire mereamur. 2. Sed quoniam duae maxime sunt illecebrae Manichaeorum, quibus decipiuntur incauti, ut eos velint habere doctores; una, cum Scripturas reprehendunt, vel quas male intelligunt vel quas male intelligi volunt; altera, cum vitae castae et memorabilis continentiae imaginem praeferunt: hic liber congruentem catholicae disciplinae sententiam nostram de vita et moribus continebit, in quo fortasse intelligetur et quam sit facile simulare, et quam difficile habere virtutem. Eum sane modum tenebo, si potero, ut neque in illorum morbos, qui mihi sunt notissimi, tam graviter invehar, quam illi in ea quae ignorant; sanari enim eos potius, si fieri potest, quam oppugnari volo. Et ea de Scripturis assumam testimonia, quibus eos necesse sit credere, de Novo scilicet Testamento, de quo tamen nihil proferam eorum quae solent immissa esse dicere, cum magnis angustiis coarctantur; sed ea dicam, quae et approbare et laudare coguntur. Nec omnino ullam relinquam testem sententiam productam de apostolica disciplina, cui non de Veteri Testamento similem comparem; ut si evigilare tandem, deposita pertinacia somniorum suorum, et in christianae fidei lucem aspirare voluerint, animadvertant et quam non sit christiana vita quam ostentant, et quam sit Christi Scriptura quam lacerant. CAPUT II.-- Rationibus prius agit, obsequens vitiosae Manichaeorum consuetudini. 3. Unde igitur exordiar? ab auctoritate, an a ratione? Naturae quidem ordo ita se habet, ut cum aliquid discimus, rationem praecedat auctoritas. Nam infirma ratio videri potest, quae cum reddita fuerit, auctoritatem postea, per quam firmetur, assumit. Sed quia caligantes hominum mentes consuetudine tenebrarum, quibus in nocte peccatorum vitiorumque velantur, perspicuitati sinceritatique rationis aspectum idoneum intendere nequeunt; saluberrime comparatum est, ut in lucem veritatis aciem titubantem veluti ramis humanitatis opacata inducat auctoritas. Sed quoniam cum iis nobis res est, qui omnia contra ordinem et sentiunt, et loquuntur, et gerunt, nihilque aliud maxime dicunt, nisi rationem prius esse reddendam, morem illis geram; quod fateor in disputando vitiosum esse, suscipiam. Delectat enim me imitari, quantum valeo, mansuetudinem Domini mei Jesu Christi, qui etiam ipsius mortis malo, quo nos exuere vellet, indutus est. CAPUT III.-- Beatus qui eo fruitur quod hominis optimum est. Hominis optimum quid. Duae conditiones summi boni: 1a ut nihil eo melius sit; 2a ut tale sit, quod non amittat invitus. 4. Ratione igitur quaeramus quemadmodum sit homini vivendum. Beate certe omnes vivere volumus; neque quisquam est in hominum genere, qui non huic sententiae, antequam plene sit emissa, consentiat. Beatus autem, quantum existimo, neque ille dici potest, qui non habet quod amat, qualecumque sit; neque qui habet quod amat, si noxium sit; neque qui non amat quod habet, etiamsi optimum sit. Nam et qui appetit quod adipisci non potest, cruciatur; et qui adeptus est quod appetendum non est, fallitur; et qui non appetit quod adipiscendum esset, aegrotat. Nihil autem istorum animo contingit sine miseria; nec miseria et beatitudo in homine uno simul habitare consueverunt: nullus igitur illorum beatus est. Quartum restat, ut video, ubi beata vita inveniri queat; cum id quod est hominis optimum, et amatur, et habetur. Quid enim est aliud quod dicimus frui, nisi praesto habere quod diligis? Neque quisquam beatus est, qui non fruitur eo quod est hominis optimum; nec quisquam, qui eo fruitur, non est beatus. Praesto ergo esse nobis debet optimum nostrum, si beate vivere cogitamus. 5. Sequitur ut quaeramus quid sit hominis optimum, quod profecto deterius esse quam ipse homo non potest. Quisquis enim quod seipso est deterius, sequitur, fit et ipse deterior. Oportet autem omnem hominem id quod optimum est sequi. Non est igitur homine deterius hominis optimum. Fortasse tale aliquid erit, quale ipse homo est? Ita sit sane, si nihil est homine melius, quo perfrui possit. Si autem invenimus aliquid quod et homine sit excellentius, et praesto esse amanti sese homini possit; quis dubitaverit homini ad id nitendum esse ut beatus sit, quod eo ipso qui nititur, manifestum est esse praestantius? Nam si id est beatum esse, ad tale bonum pervenisse quo amplius non potest, id est autem quod dicimus optimum; quo tandem pacto potest in ea definitione includi, qui ad summum bonum suum nondum pervenerit? aut quomodo summum est, si est aliquid melius quo pervenire possimus? Hoc igitur si est, tale esse debet quod non amittat invitus. Quippe nemo potest confidere de tali bono, quod sibi eripi posse sentit, etiamsi retinere id amplectique voluerit. Quisquis autem de bono quo fruitur non confidit, in tanto timore amittendi beatus esse qui potest? CAPUT IV.-- Homo quid. 6. Quaeramus igitur quid sit homine melius. Quod profecto invenire difficile est, nisi prius considerato atque discusso quid sit ipse homo. Nec nunc definitionem hominis a me postulandam puto. Illud est magis quod mihi hoc loco quaerendum videtur, cum inter omnes pene constet, aut certe, id quod satis est, inter me atque illos cum quibus nunc agitur hoc conveniat, ex anima et corpore nos esse compositos, quid est ipse homo, utrumque horum quae nominavi, an corpus tantummodo, an tantummodo anima. Quanquam enim duo sint, anima et corpus, et neutrum vocaretur homo, si non esset alterum (nam neque corpus homo esset, si anima non esset; nec rursus anima homo, si ea corpus non animaretur); fieri tamen potest ut unum horum et habeatur homo et vocetur. Quid ergo hominem dicimus? animam et corpus, tanquam bigas vel centaurum? an corpus tantum, quod sit in usu animae se regentis; tanquam lucernam, non ignem simul et testam, sed testam solam, tamen propter ignem appellamus? an nihil aliud hominem quam animam dicimus, sed propter corpus quod regit, veluti equitem non simul equum et hominem, sed hominem solum, ex eo tamen quod regendo equo sit accommodatus, vocamus? Difficile est istam controversiam dijudicare; aut si ratione facile, oratione longum est: quem laborem ac moram suscipere ac subire non opus est. Sive enim utrumque, sive anima sola nomen hominis teneat, non est hominis optimum quod optimum est corporis; sed quod aut corpori simul et animae, aut soli animae optimum est, id est optimum hominis. CAPUT V.-- Hominis optimum non quod solius corporis, sed quod animae optimum est. 7. Corporis autem si quaerimus quid optimum sit, id certa ratio cogit fateri, per quod fit ut sese corpus quam optime habeat. Nihil est autem omnium quae vegetant corpus, anima melius atque praestantius. Est ergo summum corporis bonum, non voluptas ejus, non indoloria, non vires, non pulchritudo, non velocitas, et si quid aliud in bonis corporis numerari solet, sed omnino anima. Nam et ista quae commemorata sunt, praesentia sui exhibet corpori, et quod antecellit omnibus, vitam. Quamobrem non videtur mihi anima esse summum hominis bonum, sive animam simul et corpus, sive animam solam hominem dicimus. Ut enim corporis summum bonum id invenit ratio, quod est corpore melius, et quo ei vigor et vita praebetur: ita sive corpus et anima, sive anima ipsa per se homo sit, inveniendum est, si quid animam praecedit ipsam, quod cum anima sequitur, fit in suo genere quam potest optima. Quod si reperire potuerimus, id erit profecto quod ambagibus remotis omnibus, summum hominis bonum jure meritoque nominandum est. 8. Aut si corpus est homo, quin hominis optimum anima ipsa sit, recusare non possum. Sed certe cum de moribus agitur, cum quaerimus quinam vitae modus tenendus sit ut beatitudinem possimus adipisci, non corpori praecepta dantur, non corporis investiganda est disciplina. Postremo bonos mores ea nostra pars actura est, quae inquirit, et discit; et haec animae sunt propria: non igitur de corpore, cum de virtute obtinenda satagimus, quaestio est. Quod si est consequens, sicuti est, ut ipsum corpus cum ab anima regitur, quae virtutis compos est, multo et melius regatur et honestius, eoque optime sese habeat, quo est optima illa, quae sibi justa lege dominatur: id erit hominis optimum quod animam optimam facit, etiamsi hominem corpus vocemus. An vero, si mihi auriga obtemperans, equos, quibus praeest, alit ac regit commodissime, atque ipse quo mihi est obedientior, mea liberalitate perfruitur, negare quisquam potest non solum quod auriga, verum etiam quod equi sese optime habent, mihi deberi? Itaque sive tantum corpus, sive tantum anima, sive utrumque homo sit, non mihi maxime quaerendum videtur, nisi quid animam faciat optimam: nam eo percepto, non potest homo non aut optime, aut certe multo melius sese habere, quam si hoc unum defuisset. CAPUT VI.-- Virtus animam optimam efficit; virtutem anima comparat sequendo Deum; Dei autem consecutio vita beata. 9. Nemo autem dubitaverit quin virtus animam faciat optimam. Sed rectissime quaeri potest utrum ista virtus etiam per sese, an nisi in anima esse non possit. Oboritur iterum altissima et longissimi sermonis indigens quaestio: sed hoc bene utar fortasse compendio; spero Deum adfuturum, ut quantum imbecillitas nostra patitur, de tantis rebus non modo dilucide, sed etiam breviter doceamus. Quodlibet enim eorum sit, sive etiam per sese esse possit virtus sine anima, sive nisi animae inesse non possit, procul dubio aliquid anima sequitur ut virtutem assequatur: id erit aut ipsa anima, aut virtus, aut aliquid tertium. At si seipsam sequitur ut virtutem adipiscatur, stultum nescio quid sequitur: stulta est enim ante adeptam virtutem. Summa sunt autem vota sequentium, ut id quod quisque sequitur, assequatur. Aut igitur optabit non assequi quod sequitur anima, quo nihil absurdius et perversius dici potest: aut cum se sequitur stulta, eamdem stultitiam quam vitat assequitur. Si autem virtutem sequitur, hanc assequi cupiens, quomodo sequitur id quod non est? aut quomodo assequi cupit quod habet? Aut igitur virtus est praeter animam; aut si non placet vocare virtutem, nisi habitum ipsum et quasi sapientis animae qualitatem, quae nisi in anima esse non potest, oportet ut aliquid aliud sequatur anima, ut ei virtus possit innasci: quia neque nihil sequendo, neque stultitiam sequendo potest, quantum ratio mea fert, ad sapientiam pervenire. 10. Hoc igitur aliud, quod sequendo anima virtutis atque sapientiae compos fit, aut homo sapiens est, aut Deus. Sed supra dictum est, tale quiddam esse debere quod inviti amittere nequeamus. Quis vero cunctandum putet, hominem sapientem, si eum sequi satis putaverimus, auferri nobis non modo recusantibus, sed etiam repugnantibus posse? Deus igitur restat quem si sequimur, bene; si assequimur, non tantum bene, sed etiam beate vivimus. Quem si qui esse negant, quid ego cogitem quo illis sermone suadendum sit, cum quibus utrum omnino sermocinandum sit, nescio? Quod tamen si videbitur, longe aliud principium, alia ratio, alius ingressus ineundus est, quam impraesentiarum suscepimus. Nunc itaque cum illis mihi res est, qui Deum esse non negant: neque id tantum, sed etiam no ab eo negligi res humanas fatentur. Nullum enim arbitror aliquo religionis nomine teneri, qui non saltem animis nostris divina providentia consuli existimet. CAPUT VII.-- Deus auctoritate Scripturarum vestigandus. Oeconomiae divinae erga nostram salutem ratio et praecipua mysteria. Summa fidei. 11. Sed quo pacto sequimur quem non videmus; aut quomodo videmus, qui non solum homines, sed etiam insipientes homines sumus? Quanquam enim non oculis, sed mente cernatur, quae tandem mens idonea reperiri potest, quae cum stultitiae nube obtegatur, valeat illam lucem vel etiam conetur haurire? Confugiendum est igitur ad eorum praecepta, quos sapientes fuisse probabile est. Hactenus potuit ratio perduci. Versabatur namque, non veritate certior, sed consuetudine securior, in rebus humanis. At ubi ad divina perventum est, avertit sese: intueri non potest, palpitat, aestuat, inhiat amore, reverberatur luce veritatis, et ad familiaritatem tenebrarum suarum, non electione, sed fatigatione convertitur. Quam hic formidandum est, quam tremendum, ne majorem inde concipiat anima imbecillitatem, ubi quietem fessa conquirit. Ergo refugere in tenebrosa cupientibus per dispensationem ineffabilis Sapientiae, nobis illa opacitas auctoritatis occurrat, et mirabilibus rerum, vocibusque librorum veluti signis temperatioribus veritatis, umbrisque blandiatur. 12. Quid potuit pro salute nostra fieri amplius? Quid beneficentius, quid liberalius divina providentia dici potest, quae a legibus suis hominem lapsum, et propter cupiditatem rerum mortalium jure ac merito mortalem sobolem propagantem, non omnino deseruit? Habet enim potestas illa justissima, miris et incomprehensibilibus modis, per quasdam secretissimas successiones rerum sibi servientium quas creavit, et severitatem vindicandi, et clementiam liberandi. Quod quidem quam sit pulchrum, quam magnum, quam Deo dignum, quam postremo id quod quaeritur verum, nequaquam intelligere poterimus, nisi ab humanis et proximis incipientes, verae religionis fide, praeceptisque servatis, non deseruerimus viam quam nobi Deus, et Patriarcharum segregatione, et Legis vinculo, et Prophetarum praesagio, et suscepti Hominis sacramento, et Apostolorum testimonio, et Martyrum sanguine, et Gentium occupatione munivit. Quare deinceps nemo ex me quaerat sententiam meam, sed potius audiamus oracula, nostrasque ratiunculas divinis submittamus affatibus. CAPUT VIII.-- Deus summum bonum, quo summo amore tendere jubemur. 13. Videamus quemadmodum ipse Dominus in Evangelio nobis praeceperit esse vivendum; quomodo etiam Paulus apostolus: has enim Scripturas illi condemnare non audent. Audiamus ergo quem finem bonorum nobis, Christe, praescribas; nec dubium est quin is erit finis, quo nos summo amore tendere jubes: Diliges, inquit, Dominum Deum tuum. Dic mihi etiam, quaeso te, qui sit diligendi modus: vereor enim ne plus minusve quam oportet, inflammer desiderio et amore Domini mei. Ex toto, inquit, corde tuo. Non est satis. Ex tota anima tua. Ne id quidem satis est. Ex tota mente tua (Matth. XXII, 37). Quid vis amplius? Vellem fortasse, si viderem quid posset esse amplius. Quid ad haec Paulus? Scimus, inquit, quoniam diligentibus Deum omnia procedunt in bonum. Dicat etiam ipse dilectionis modum. Quis ergo, inquit, nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? (Rom. VIII, 28). Audivimus quid diligere, et quantum diligere debeamus: eo est omnino tendendum, ad id omnia consilia nostra referenda. Bonorum summa, Deus nobis est. Deus est nobis summum bonum. Neque infra remanendum nobis est, neque ultra quaerendum: alterum enim periculosum, alterum nullum est. CAPUT IX.-- Concentus Veteris et Novi Testamenti de praeceptis charitatis. 14. Age, nunc investigemus, vel potius attendamus, praesto enim est et facillime videtur, utrum his sententiis ex Evangelio atque Apostolo prolatis, etiam Testamenti Veteris auctoritas congruat. Quid dicam de superiore sententia, cum manifestum sit omnibus, eam de lege quae per Moysen data est, esse depromptam? Ibi enim scriptum est, Diliges Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua (Deut. VI, 5). Quid autem illi quod ab Apostolo dictum est, comparare de Veteri Testamento possim, ne diutius quaererem ipse subjecit. Cum enim dixisset nulla tribulatione, nulla angustia, nulla persecutione, nulla necessitate inopiae corporalis, nullo periculo, nullo gladio nos a charitate Christi separari; statim subjunxit: Sicut scriptum est, Quia propter te afficimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis (Rom. VIII, 38; Psal. XLIII, 22). Haec illisolent a corruptoribus Scripturarum immissa esse dicere, usque adeo nihil habent quod contradicant, ut haec miseri respondere cogantur. Sed quis non intelligat convictorum hominum aliam non esse potuisse ultimam vocem? 15. A quibus tamen quaero, utrum istam sententiam in Veteri Testamento esse negent, an non congruere sententiae apostolicae affirment? At illud primum libris docebo: in hoc autem altero tergiversantes homines, et per abrupta fugientes, aut in pacem revocabo, si voluerint respicere aliquantum, et considerare quid dictum sit; aut eos intelligentia caeterorum, qui sine cupiditate judicant, insectabor. Quid enim potest amicius quam istae sibi consonare sententiae? Nam tribulatio, angustia, persecutio, fames, nuditas, periculum, hominem in hac vita constitutum graviter afficiunt. Haec itaque omnia verba illo uno concluduntur testimonio veteris Legis, quo dictum est, Propter te afficimur. Gladius restabat, qui non aerumnosam vitam affert, sed quam invenerit adimit. Huic ergo respondet, Aestimati sumus ut oves occisionis. Charitas vero ipsa non potuit significari expressius, quam quo dictum est, Propter te. Fac ergo non in Paulo apostolo compertum istud testimonium, sed a me esse prolatum. Numquidnam tibi demonstrandum est, haeretice, nisi aut scriptum in vetere Lege non esse, aut Apostolo non convenire? Quorum si nihl dicere audes (urgeris enim cum et codex legitur, quo planum sit scriptum esse, et homines intelligunt ad id quod Apostolus dixit, nihil posse aptius convenire), cur ergo valere aliquid putas, quod Scripturas corruptas esse insimulare audes? Postremo quid responsurus es ei qui tibi dicat: Ego sic intelligo, Ego sic accipio, sic credo; nec ob aliud lego illos Libros, nisi quod ibi omnia christianae fidei concinere video. Illud potius dic, si audes et adversus me dicere cogitas, non esse credendum quod Apostoli et martyres propter Christum affecti gravibus aerumnis dicuntur, quod a persecutoribus ut oves occisionis aestimati sunt. Quod si non potes dicere, quid calumniaris in quo libro inveniam, quod me oportere credere confiteris? CAPUT X.-- De Deo quid doceat Ecclesia. Duo dii Manichaeorum. 16. An illud dicis, concedere te quidem Deum esse diligendum, sed non illum Deum quem colunt ii qui Testamenti Veteris auctoritatem recipiunt? Non ergo illum Deum colendum esse dicitis, qui fecit coelum et terram. Iste namque per omnes partes illorum voluminum praedicatur: vos autem fatemini universum istum mundum, qui nomine coeli et terrae significatur, habere auctorem et fabricatorem Deum, et Deum bonum. Cum exceptione quippe vobiscum loquendum est, quando Deus nominatur. Duos enim deos, unum bonum, alterum malum esse perhibetis. Quod si dicitis colere vos et colendum arbitrari Deum a quo factus est mundus, non tamen eum esse quem Veteris Testamenti commendat auctoritas; impudenter facitis, qui alienum animum atque sententiam quam bene atque utiliter acceperimus, male interpretari conamini, frustra omnino. Neque enim vestrae stultae atque impiae disputationes ullo modo cum piorum doctissimorumque hominum sermonibus, per quos in Ecclesia catholica Scripturae illae volentibus dignisque aperiuntur, comparari queunt. Longe prorsus aliter quam putatis Lex et Prophetae intelliguntur a nobis. Desinite errare; non colimus poenitentem Deum, non invidum, non indigum, non crudelem, non quaerentem de hominum vel pecorum sanguine voluptatem, non cui flagitia et scelera placeant, non possessionem suam terrae quadam particula terminantem. In has enim atque hujusmodi nugas graviter copioseque invehi soletis. Quare nos invectio vestra non tangit; sed aniles quasdam, vel etiam pueriles opiniones, eo ineptiore, quo vehementiore oratione pervellitis. Qua quisquis movetur et ad vos transit, non Ecclesiae nostrae damnat disciplinam, sed eam se ignorare demonstrat. 17. Quamobrem si quid humani corde geritis, si curae vobis vosmetipsi estis, quaerite potius diligenter et pie quomodo illa dicantur. Quaerite, miseri: nam talem fidem, qua Deo inconveniens aliquid creditur, nos vehementius et uberius accusamus; nam et in illis quae dicta sunt, cum sic intelliguntur ut littera sonat, et simplicitatem corrigimus, et pertinaciam deridemus. Et alia multa, quae vos intelligere non potestis, vetat eos credere catholica disciplina, qui non annis, sed studio atque intellectu excedentes quamdam mentis pueritiam, in canos sapientiae promoventur. Nam et credere Deum loco aliquo quamvis infinito, per quantitatis quaecumque spatia contineri, quam sit stultum docetur: et de loco in locum, vel ipsum, vel aliquam ejus partem moveri atque transire, arbitrari nefas habetur. Jam vero aliquid ejus substantiae atque naturae commutationem vel conversionem quolibet modo pati posse si quis opinetur, mirae dementiae impietatisque damnabitur: ita fit ut apud nos inveniantur pueri quidam, qui humana forma Deum cogitent, atque ita se habere suspicentur; qua opinione nihil est abjectius: sed inveniantur item multi senes, qui ejus majestatem, non solum super humanum corpus, sed etiam super ipsam mentem manere inviolabilem atque incommutabilem, eadem ipsa mente conspiciant. Quas aetates, non tempore, sed virtute atque prudentia discernendas esse jam dictum est. Apud vos autem nemo quidem reperitur qui Dei substantiam humani corporis figuratione describat: sed rursus, nemo qui ab humani erroris labe sejungat. Itaque illi quos quasi vagientes Ecclesiae catholicae ubera sustentant, si ab haereticis non fuerint depraedati, pro suo quisque captu viribusque nutriuntur, perducunturque alius sic, alius autem sic, primum in virum perfectum; deinde ad maturitatem canitiemque sapientiae perveniunt, ut eis quantum volunt, vivere ac beatissime vivere liceat. CAPUT XI.-- Deus unice diligendus; ideoque summum hominis bonum. Deo nil melius; Deum nemo amittit invitus: quae sunt duae conditiones summi boni, supradictae, cap. 3. 18. Secutio igitur Dei, beatitatis appetitus est: consecutio autem, ipsa beatitas. At eum sequimur diligendo, consequimur vero, non cum hoc omnino efficimur quod est ipse, sed ei proximi, eumque mirifico et intelligibili modo contingentes, ejusque veritate et sanctitate penitus illustrati atque comprehensi. Ille namque ipsum lumen est; nobis autem ab eodem illuminari licet. Maximum ergo quod ad beatam vitam ducit, primumque mandatum est, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et anima et mente. Diligentibus enim Deum omnia procedunt in bonum. Quamobrem paulo post idem Paulus: Certus sum, inquit, quod neque mors, neque vita, neque Angeli, neque virtus, neque instantia, neque futura, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 28, 38, 39). Si igitur diligentibus Deum omnia procedunt in bonum; et summum bonum, quod etiam optimum dicitur, non modo diligendum esse nemo ambigit, sed ita diligendum ut nihil amplius diligere debeamus; idque significatur et exprimitur quod dictum est, Ex tota anima, et ex toto corde, et ex tota mente: quis, quaeso, dubitaverit, his omnibus constitutis, et firmissime creditis, nihil nobis aliud esse optimum, ad quod adipiscendum postpositis caeteris festinare oporteat, quam Deum? Item si nulla res ab ejus charitate nos separat, quid esse non solum melius, sed etiam certius hoc bono potest? 19. Sed singula breviter attendamus. Nemo nos inde separat, minando mortem. Id ipsum enim quo diligimus Deum, mori non potest, nisi dum non diligit Deum; cum mors ipsa sit non diligere Deum, quod nihil est aliud quam ei quidquam in diligendo atque sequendo praeponere. Nemo inde separat pollicendo vitam: nemo enim ab ipso fonte separat pollicendo aquam. Non separat angelus: non enim est angelus, cum inhaeremus Deo, nostra mente potentior. Non separat virtus: nam si virtus hic illa nominata est, quae aliquam potestatem in hoc mundo habet, toto mundo est omnino sublimior mens inhaerens Deo. Sin virtus illa dicta est, quae ipsius animi nostri rectissima affectio est: si in alio est, favet ut conjungamur Deo; si in nobis est, ipsa conjungit. Non separant instantes molestiae: hoc enim leviores eas sentimus, quo ei unde nos separare moliuntur, arctius inhaeremus. Non separat promissio futurorum: nam et quidquid boni futurum est, certius promittit Deus; et nihil est ipso Deo melius, qui jam profecto bene sibi inhaerentibus praesens est. Non separat altitudo neque profundum: etenim si haec verba scientiae forte altitudinem vel profundum significant, non ero curiosus, ne sejungar a Deo; nec cujusquam doctrina me ab eo separat, ut quasi depellat errorem, a quo nemo prorsus nisi separatus erraret. Si vero altitudine et profundo superna et inferna hujus mundi significantur, quis mihi coelum polliceatur, ut a coeli fabricatore sejungar? Aut quis terreat infernus, ut Deum deseram, quem si nunquam deseruissem, inferna nescirem? Postremo, quis me locus ab ejus charitate divellet, qui non ubique totus esset, si ullo contineretur loco? CAPUT XII.-- Charitate Deo connectimur, dum illi subjicimur. 20. Non, inquit, separat alia creatura. O altissimorum mysteriorum virum! Non fuit contentus dicere, creatura; sed, alia, inquit, creatura, admonens etiam idipsum quo diligimus Deum, et quo inhaeremus Deo, id est animum atque mentem creaturam esse. Alia ergo creatura corpus est: et si animus res quaedam est intelligibilis, id est quae tantum intelligendo innotescit, alia creatura est omne sensibile, id est quod per oculos, vel aures, vel olfactum, vel gustum, vel tactum, quasi quamdam notitiam sui praebet; atque id deterius sit necesse est, quam quod intelligentia sola capitur. Ergo cum etiam Deus dignis animis notus non nisi per intelligentiam possit esse, cum tamen sit ipsa qua intelligitur mente praestantior; quippe qui creator ejus atque auctor est; verendum erat ne animus humanus, eo quod inter invisibilia et intelligibilia numeratur, ejusdem se naturae arbitraretur esse, cujus est ipse qui creavit; et sic ab eo superbia decideret, cui charitate jungendus est. Fit enim Deo similis quantum datum est, dum illustrandum illi atque illuminandum se subjicit. Et si maxime ei propinquat subjectione ista qua similis fit, longe ab eo fiat necesse est audacia qua vult esse similior. Ipsa est qua legibus Dei obtemperare detrectat, dum suae potestatis esse cupit ut Deus est. 21. Quanto ergo magis longe discedit a Deo, non loco, sed affectione atque cupiditate ad inferiora quam est ipse, tanto magis stultitia miseriaque completur. Dilectione igitur redit in Deum, qua se illi non componere, sed supponere affectat. Quod quanto fecerit instantius ac studiosius, tanto erit beatior atque sublimior, et illo solo dominante liberrimus. Quamobrem nosse debet se esse creaturam. Debet enim creatorem suum credere sicuti est, inviolabili et incommutabili semper manere natura veritatis atque sapientiae: in se autem cadere posse stultitiam atque fallaciam, vel propter errores quibus exui desiderat, confiteri. Sed rursus cavere debet, ne ab ipsius Dei charitate, qua sanctificatur ut beatissimus maneat, alterius creaturae, id est hujus sensibilis mundi amore separetur. Non igitur separat nos alia creatura, siquidem et nos ipsi creatura sumus, a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro. CAPUT XIII.-- Per Christum et ejus Spiritum jungimur inseparabiliter Deo. 22. Dicat nobis idem Paulus, quis iste sit Christus Jesus Dominus noster: Vocatis, inquit, praedicamus Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam (I Cor. I, 23, 24). Quid? ipse Christus nonne inquit, Ego sum Veritas? Si ergo quaerimus quid sit bene vivere, id est ad beatitudinem bene vivendo tendere, id erit profecto amare Virtutem, amare Sapientiam, amare Veritatem, et amare ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente; Virtutem quae inviolabilis et invicta est, Sapientiam cui stultitia non succedit, Veritatem quae converti atque aliter quam semper est sese habere non novit. Per hanc ipse cernitur Pater; dictum est enim: Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV, 6). Huic haeremus per sanctificationem. Sanctificati enim plena et integra charitate flagramus, qua sola efficitur ut a Deo non avertamur, eique potius quam huic mundo conformemur: Praedestinavit enim, ut ait idem Apostolus, conformes nos fieri imaginis Filii ejus (Rom. VIII, 29). 23. Fit ergo per charitatem ut conformemur Deo, et ex eo conformati atque configurati, et circumcisi ab hoc mundo, non confundamur cum iis quae nobis debent esse subjecta. Fit autem hoc per Spiritum sanctum. Spes enim, inquit, non confundit; quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). Nullo modo autem redintegrari possemus per Spiritum sanctum, nisi et ipse semper et integer et incommutabilis permaneret. Quod profecto non posset, nisi Dei naturae esset ac ipsius substantiae, cui soli incommutabilitas atque ut ita dicam, invertibilitas semper est. Creatura enim neque hoc ego, sed idem Paulus clamat, vanitati subjecta est (Id. VIII, 20). Neque nos potest a vanitate separare, veritatique connectere, quod subjectum est vanitati. Et hoc nobis Spiritus sanctus praestat: creatura igitur non est. Quia omne quod est, aut Deus, aut creatura est. CAPUT XIV.-- Trinitati summo bono dilectione haeremus. 24. Deum ergo diligere debemus trinam quamdam unitatem, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, quod nihil aliud dicam esse, nisi idipsum esse. Est enim vere summeque Deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia: haec verba Pauli sunt. Quid deinde subjicit? Ipsi gloria (Rom. XI, 36). Sincerissime omnino. Neque enim ait, ipsis: nam unus est Deus. Quid est autem, ipsi gloria, nisi ipsi optima et summa et late patens fama? Quanto enim melius atque diffusius diffamatur, tanto diligitur et amatur ardentius. Quod cum fit, nihil aliud ab humano genere quam certo et constanti gradu in optimam vitam et beatissimam pergitur. Non arbitror cum de moribus et vita fit quaestio, amplius esse requirendum, quod sit hominis summum bonum, quo referenda sunt omnia. Id enim esse patuit, et ratione quantum valuimus, et ea quae nostrae rationi antecellit auctoritate divina, nihil aliud quam ipsum Deum. Nam quid erit aliud optimum hominis, nisi cui inhaerere est beatissimum? Id autem est solus Deus, cui haerere certe non valemus, nisi dilectione, amore, charitate. CAPUT XV.-- Quatuor virtutes definit christiane. 25. Quod si virtus ad beatam vitam nos ducit, nihil omnino esse virtutem affirmaverim, nisi summum amorem Dei. Namque illud quod quadripartita dicitur virtus, ex ipsius amoris vario quodam affectu, quantum intelligo, dicitur. Itaque illas quatuor virtutes, quarum utinam ita sit in mentibus vis, ut nomina in ore sunt omnium, sic etiam definire non dubitem, ut temperantia sit amor integrum se praebens ei quod amatur; fortitudo, amor facile tolerans omnia propter quod amatur; justitia, amor soli amato serviens, et propterea recte dominans; prudentia, amor ea quibus adjuvatur ab eis quibus impeditur, sagaciter seligens. Sed hunc amorem non cujuslibet, sed Dei esse diximus, id est summi boni, summae sapientiae, summaeque concordiae. Quare definire etiam sic licet, ut temperantiam dicamus esse amorem Deo sese integrum incorruptumque servantem; fortitudinem, amorem omnia propter Deum facile perferentem; justitiam, amorem Deo tantum servientem, et ob hoc bene imperantem caeteris quae homini subjecta sunt; prudentiam, amorem bene discernentem ea quibus adjuvetur in Deum, ab iis quibus impediri potest. CAPUT XVI.-- Testamenti Veteris et Novi concentus. 26. His de singulis virtutibus quinam vivendi modus ducatur, paucis explicabo, si prius testimoniis Novi Testamenti, quibus utor jam diu, de Veteri etiam paria, ut pollicitus sum, comparavero. Num enim Paulus tantum dicit, Deo nos esse debere subjunctos, ita ut in medio quod separet nihil sit? Nonne et propheta commodissime hoc et brevissime significat, cum dicit: Mihi autem adhaerere Deo bonum est? (Psal. LXXII, 28.) Nonne quod ibi latissime de charitate dictum est, hic uno verbo continetur quod ait, inhaerere? item quod addidit, bonum est, nonne ad illud respicit, quod ibi positum est, Diligentibus Deum omnia procedunt in bonum (Rom. VIII, 35, 28)? ita ut una sententiola duobusque verbis propheta et vim et fructum charitatis ostendat. 27. Cumque ibi dictum sit, Dei Filium, Dei Virtutem esse atque Sapientiam (I Cor. I, 24); cumque virtus ad operationem, sapientia vero ad disciplinam pertinere intelligatur (unde in Evangelio duo ipsa signantur, cum dicitur, Omnia per ipsum facta sunt; nam hoc operationis atque virtutis est: deinde quod ad disciplinam verique cognitionem attinet, Et vita, inquit, erat lux hominum [Joan. I, 3, 4] ): potuitne quidquam magis concinere his testimoniis Novi Testamenti, quam illud quod in Vetere dictum est de sapientia, Attingit autem a fine usque in finem fortiter, et disponit omnia suaviter? Namque attingere fortiter magis virtutem significat: disponere autem suaviter, quasi artem ipsam atque rationem. Sed si hoc videtur obscurum, vide quae sequuntur: Et omnium, inquit, Dominus dilexit illam: doctrix est enim disciplinae Dei, et electrix operum illius. Videtur hic nihil aliud de operatione dictum; non enim hoc est eligere opera, quod operari: ergo haec ad disciplinam pertinent; opus virtuti debetur, ut sit plena, quam volumus demonstrare, sententia. Lege igitur deinceps quod annexum est. Quod si honesta est, inquit, possessio quae concupiscitur in vita, quid sapientia est honestius, quae omnia operatur? Potestne quidquam praeclarius aut manifestius, aut vero etiam uberius proferri? Audi aliud, si parum putas, quod idem sonet: Sobrietatem enim sapientia docet, inquit, et justitiam et virtutem. Sobrietas mihi ad ipsam cognitionem veri videtur pertinere, id est ad disciplinam: justitia vero et virtus ad actionem atque ad operationem. Quibus duobus, id est agendi efficacia, et sobrietate contemplandi, quae Dei Virtus et Dei Sapientia, id est Dei Filius, dilectoribus suis donat, quid comparandum sit nescio, cum idem propheta statim dicat quanti sint ista pendenda: nam ita positum est, Sobrietatem enim sapientia docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. 28. Haec fortasse quispiam non de Filio Dei dicta esse arbitretur. Quid ergo aliud ostendit quod dictum est, Generositatem magnificat, contubernium habens Dei? (Sap. VIII, 3). An vero generositas solet significare aliud quam parentes? Contubernium vero nonne cum ipso patre aequalitatem clamat atque asserit? Deinde, cum Paulus dicat Filium Dei esse Dei Sapientiam (I Cor. 1, 24); et ipse Dominus, Nemo novit Patrem, nisi unigenitus Filius (Matth. XI, 27); quid potuit a propheta congruentius dici, quam illud quod dictum est, Et tecum Sapientia quae novit opera tua, quae adfuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid placiturum esset oculis tuis? (Sap. IX, 9.) Quod autem Christus est veritas, quod idem ostenditur cum splendor Patris nuncupatur (Hebr. I, 3); non est enim quidquam in circuitu solis, nisi splendor ipse quem gignit: quid ergo potuit apertius et clarius ex Vetere Testamento huic sententiae consonare, quam illud quod dictum est, Veritas tua in circuitu tuo? (Psal. LXXXVIII, 9.) Postremo dicit ipsa Sapientia in Evangelio, Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV, 6): dicit propheta, Sensum tuum ergo quis scit, nisi tu dederis sapientiam? et paulo post, Et quae tibi placent, didicerunt homines, et per sapientiam sanati sunt (Sap. IX, 17-19). 29. Dicit Paulus, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5): dicit propheta, Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet dolum (Sap. I, 5). Ubi enim dolus, charitas nulla est. Dicit Paulus, Conformes fieri nos imaginis Filii Dei (Rom. VIII, 29): dicit propheta, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7). Ostendit Paulus Deum esse Spiritum sanctum, et ideo non esse creaturam: dicit propheta, Et miseris Spiritum sanctum de altissimis (Sap. IX, 17). Solus enim Deus altissimus, quo nihil est altius. Ostendit Paulus Trinitatem istam unum Deum esse, cum dicit, Ipsi gloria (Rom. XI, 36): dicitur in Veteri Testamento, Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4). CAPUT XVII.-- Apostrophe ad Manichaeos, ut resipiscant. 30. Quid vultis amplius? quid imperite atque impie saevitis? quid indoctas animas noxia suasione pervertitis? Utriusque Testamenti Deus unus est. Nam ut ista sibi congruunt, quae de utroque posuimus; ita etiam caetera, si diligenter et aequo judicio velitis attendere. Sed quia multa dicuntur submissius, et humi repentibus animis accommodatius, ut per humana in divina consurgant; multa etiam figurate ut studiosa mens, et quaesitis exerceatur utilius, et uberius laetetur inventis; vos mirifica dispositione Spiritus sancti, ad decipiendos vestros auditores et illaqueandos abutimini. Quod ipsum cur divina providentia vos facere sinat, quamque verissime Apostolus dixerit, Oportet multas haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19); et longum est disputare, et, quod dicendum est vobis, non est vestrum ista intelligere. Non parum mihi cogniti estis. Crassas omnino mentes et corporeorum simulacrorum pestifero pastu morbidas ad divina judicanda defertis, quae multo altiora sunt quam putatis. 31. Quare vobiscum modo sic agendum est, non ut ea jam intelligatis, quod fieri non potest; sed ut intelligere aliquando cupiatis. Facit enim hoc simplex et pura charitas Dei, quae maxime spectatur in moribus, de qua multa jam diximus: quae inspirata Spiritu sancto perducit ad Filium, id est, ad Sapientiam Dei, per quam Pater ipse cognoscitur. Nam si sapientia et veritas non totis animi viribus concupiscatur, inveniri nullo pacto potest. At si ita quaeratur, ut dignum est, subtrahere sese atque abscondere a suis dilectoribus non potest. Hinc est illud, quod in ore habere etiam vos soletis, quod ait: Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Nil est occultum, quod non revelabitur (Id. X, 26). Amore petitur, amore quaeritur, amore pulsatur, amore revelatur, amore denique in eo quod revelatum fuerit permanetur. Ab hoc amore sapientiae diligentiaque quaerendi, non deterremur Veteri Testamento, quod semper mendacissime dicitis, sed ad haec vehementissime concitamur. 32. Audite itaque aliquando, et advertite, quaeso, sine pertinacia quid per prophetam dicatur: Clara est, inquit, et quae nunquam marcescat sapientia, et facile videtur ab iis qui diligunt illam, et invenitur ab iis qui quaerunt illam: praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis se ostendat. Qui vigilaverit ad illam, non laborabit: assidentem enim illam inveniet foribus suis. Cogitare enim de illa, sensus est consummatus; et qui vigilaverit propter illam, cito erit securus: quia dignos seipsa circuit quaerens, et in viis ostendit se illis hilariter, et omni providentia occurrit illis. Initium enim illius verissimum disciplinae concupiscentia est. Cura ergo disciplinae dilectio est; et dilectio custoditio legum illius est: custoditio autem legum, confirmatio incorruptionis est; incorruptio autem facit proximum Deo. Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum (Sap. VI, 13-21). Itane tandem adhuc adversum ista latrabitis? Nonne ita posita et nondum intellecta, cuivis significant altum se quiddam et ineffabile continere? O utinam possetis intelligere quae dicta sunt! Confestim abjiceretis omnes ineptias fabellarum, et vanissimas imaginationes corporum, totosque vos magna alacritate, sincero amore, firmissima fide, sanctissimo Ecclesiae catholicae gremio conderetis. CAPUT XVIII.-- In Catholica sola perfecta veritas ex utriusque Testamenti consensu. 33. Poteram pro mea mediocritate discutere singula, et eruere ac demonstrare quae accepi, in quorum excellentia et altitudine plerumque verba deficiunt: sed quamdiu latratis, non est faciendum. Non enim frustra dictum est, Nolite sanctum dare canibus (Matth. VII, 6). Ne succenseatis. Et ego latravi et canis fui, quando mecum jure non docendi cibo, sed refellendi fustibus agebatur. Si autem in vobis esset charitas, de qua nunc agitur, vel etiam si fuerit aliquando, quantam cognoscendae veritatis magnitudo desiderat, aderit Deus qui ostendat vobis neque apud Manichaeos esse christianam fidem, quae ad summum apicem sapientiae veritatisque perducit, qua perfrui, nihil est aliud nisi beate vivere; neque esse uspiam, nisi in catholica disciplina. Quid enim aliud videtur apostolus Paulus optare, cum dicit: Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, a quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae fortitudinem, corroborari per spiritum in interiori homine, habitare Christum per fidem in cordibus vestris: ut in charitate radicati et fundati, possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit altitudo, et longitudo, et latitudo, et profundum; cognoscere etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei? (Ephes. III, 14-19.) Potestne quidquam dici manifestius? 34. Obsecro, vigilate paululum, videte Testamenti utriusque concordiam, qui sit in moribus vitae modus, et quo sint referenda omnia, satis aperientem et docentem. Amorem Dei concitant Evangelia, cum dicitur, Petite, quaerite, pulsate (Matth. VII, 7): concitat Paulus, dicendo, Ut in charitate radicati et fundati possitis comprehendere (Ephes. III, 17): concitat etiam propheta, cum dicit, facile sapientiam ab iis qui eam diligunt, quaerunt, concupiscunt, vigilant, cogitant, curant, posse cognosci. Salus animi et via beatitudinis utrarumque Scripturarum pace monstratur, et vos latrare potius adversus haec, quam his obtemperare diligitis. Brevi dicam quod sentio: audite doctos Ecclesiae catholicae viros tanta pace animi, et eo voto quo vos ego audivi; nihil opus erit novem annis quibus me ludificastis. Longe omnino, longe breviore tempore, quid intersit inter veritatem vanitatemque cernetis. CAPUT XIX.-- Temperantiae officia ex sacris Litteris describit. 35. Sed tempus est ad illas virtutes quatuor reverti, et ex his singulis eruere ac ducere vivendi modum. Itaque prius temperantiam videamus, quae nobis amoris illius quo innectimur Deo, integritatem quamdam et incorruptionem pollicetur. Munus enim ejus est in coercendis sedandisque cupiditatibus, quibus inhiamus in ea quae nos avertunt a legibus Dei et a fructu bonitatis ejus: quod est, ut brevi explicem, beata vita. Ibi enim est sedes veritatis, cujus contemplatione perfruentes, eique penitus adhaerentes, procul dubio beati sumus: inde autem decidentes, magnis erroribus doloribusque implicantur. Namque, ut ait Apostolus, radix omnium malorum cupiditas, quam quidam sequentes, naufragaverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI, 10). Quod peccatum animae in Veteri Testamento satis aperte, bene intelligentibus, in ipsius hominis qui erat in paradiso, praevaricatione signatur. In Adam quippe omnes morimur, ut ait idem, et in Christo omnes resurgemus (I Cor. XV, 22). O alta mysteria! Sed reprimam me: non enim modo suscepi docere vos recta, sed dedocere prava, si potero, id est, si Deus annuerit proposito in vos meo. 36. Dicit ergo Paulus radicem omnium malorum esse cupiditatem, per quam etiam Lex vetus primum hominem lapsum esse significat. Monet Paulus ut exuamus nos veterem hominem, et induamus novum (Coloss. III, 9, 10). Vult autem intelligi, Adam qui peccavit, veterem hominem; illum autem quem suscepit in sacramento Dei Filius ad nos liberandos, novum. Dicit namque alio loco, Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis (I Cor. XV, 47-49): hoc est, exuite veterem, et induite novum. Omne igitur officium temperantiae, est exuere veterem hominem, et in Deo renovari; id est, contemnere omnes corporeas illecebras, laudemque popularem, totumque amorem ad invisibilia et divina conferre. Unde illud sequitur quod mirifice dictum est, Si et exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Audi et prophetam canentem, Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis (Psal. L, 12). Quid contra istam convenientiam dici, nisi a caecis latratoribus potest? CAPUT XX.-- Sensibilia omnia contemnere, et solum Deum amare jubemur. 37. Illecebrae autem corporis sitae sunt in his omnibus quae corporeus sensus attingit, quae a nonnullis etiam sensibilia nominantur: in quibus maxime lux ista vulgaris excellit, quia et in ipsis sensibus nostris, quibus anima per corpus utitur, nihil est oculis praeferendum; et ideo in Scripturis sanctis, visibilium nomine sensibilia cuncta significantur. Itaque in Novo Testamento sic ab istorum amore prohibemur: Non respicientes, inquit, quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18). Ex quo intelligi potest, quam christiani non sint qui solem et lunam non modo diligendos, sed etiam colendos putant. Quid enim videmus, si solem et lunam non videmus? Vetiti autem sumus converti ad ea quae videntur. Non sunt igitur etiam ista diligenda ei qui amorem illum incorruptum Deo cogitat exhibere. Sed erit mihi alius locus quo de istis diligentius requiretur. Non enim nunc de fide, sed de vita dicere institui, per quam meremur scire quod credimus. Amandus igitur solus Deus est: omnis vero iste mundus, id est, omnia sensibilia contemnenda; utendum autem his ad hujus vitae necessitatem. CAPUT XXI.-- Gloria popularis et curiositas sacris Litteris damnata. 38. Gloria vero popularis sic in Novo Testamento abjicitur atque contemnitur: Si hominibus, inquit, placere vellem, Christi servus non essem (Galat. I, 10). Est item aliud quod de corporibus per imaginationes quasdam concipit anima, et eam vocat rerum scientiam. Quamobrem recte etiam curiosi esse prohibemur, quod magnum temperantiae munus est. Hinc illud est: Cavete ne quis vos seducat per philosophiam. Et quia ipsum nomen philosophiae si consideretur, rem magnam totoque animo appetendam significat, siquidem philosophia est amor studiumque sapientiae, cautissime Apostolus, ne ab amore sapientiae deterrere videretur, subjecit, et elementa hujus mundi (Coloss. II, 8). Sunt enim qui desertis virtutibus, et nescientes quid sit Deus, et quanta majestas semper eodem modo manentis naturae, magnum aliquid se agere putant, si universam istam corporis molem, quam mundum nuncupamus, curiosissime intentissimeque perquirant. Unde tanta etiam superbia gignitur, ut in ipso coelo, de quo saepe disputant, sibimet habitare videantur. Reprimat igitur se anima ab hujusmodi vanae cognitionis cupiditate, si se castam Deo servare disposuit. Tali enim amore plerumque decipitur, ut aut nihil putet esse, nisi corpus; aut etiamsi auctoritate commota, fateatur aliquid esse incorporeum, de illo tamen nisi per imagines corporeas cogitare non possit, et tale aliquid esse credere, quale fallax corporis sensus infligit. Ad hoc etiam valet quod praecipitur cavendum esse a simulacris. 39. Huic ergo auctoritati Novi Testamenti, qua jubemur nihil mundi hujus diligere (I Joan. II, 15), illa maxime sententia qua dictum est, Nolite conformari huic mundo (Rom. XII, 2): simul enim demonstrandum est ei rei quemque conformari quam diligit: huic ergo auctoritati, si de Veteri Testamento quaeram quid comparem, plura quidem invenio: sed unus Salomonis liber, Ecclesiastes qui dicitur, copiosissime in summum contemptum omnia ista perducit. Incipit enim sic: Vanitas vanitantium, dixit Ecclesiastes, vanitas vanitantium, et omnia vanitas. Quae abundantia homini in omni labore suo, quem ipse laborat sub sole? (Eccle. I, 2, 3.) Haec verba omnia si attendantur, si perpendantur, si discutiantur, multa inveniuntur pernecessaria iis qui hunc mundum fugere, et refugere in Deum desiderant: sed longum est, et alio festinat oratio. Tali tamen principio constituto, exsequitur omnia, vanitantes esse eos qui rebus hujusmodi falluntur; idipsum autem quo falluntur vanitatem vocans, non quod Deus ista non creaverit, sed quia subjicere se homines volunt iis rebus per peccata, quae illis per recte facta divina lege subjectae sunt. Quid est enim aliud, falsis bonis illudi atque decipi, quam teipso inferiora, miranda et appetenda arbitrari? Habet igitur vir temperans in hujuscemodi rebus mortalibus et fluentibus, vitae regulam utroque Testamento firmatam; ut eorum nihil diligat, nihil per se appetendum putet, sed ad vitae hujus atque officiorum necessitatem quantum sat est, usurpet, utentis modestia, non amantis affectu. Haec dicta sint de temperantia, pro rerum magnitudine breviter; pro instituto tamen opere fortasse copiosius quam oportebat. CAPUT XXII.-- Fortitudinem praestat amor Dei. 40. De fortitudine vero non multa dicenda sunt. Amor namque ille de quo loquimur, quem tota sanctitate inflammatum esse oportet in Deum, in non appetendis istis temperans, in amittendis fortis vocatur. Sed inter omnia quae in hac vita possidentur, corpus homini gravissimum vinculum est, justissimis Dei legibus, propter antiquum peccatum, quo nihil est ad praedicandum notius, nihil ad intelligendum secretius. Hoc ergo vinculum ne concutiatur atque vexetur, laboris et doloris; ne auferatur atque perimatur, mortis terrore animam quatit. Amat enim illud vi consuetudinis, non intelligens, si eo bene atque scienter utatur, resurrectionem reformationemque ejus ope ac lege divina sine ulla molestia juri suo subditam fore: sed cum se hoc amore tota in Deum converterit, his cognitis mortem non modo contemnet, verum etiam desiderabit. 41. Sed restat cum dolore magna conflictio. Nihil est tamen tam durum atque ferreum, quod non amoris igne vincatur. Quo cum se anima rapiet in Deum, super omnem carnificinam libera, et admiranda volitabit pennis pulcherrimis et integerrimis, quibus ad Dei amplexum amor castus innititur. Nisi vero amatores auri, amatores laudis, amatores feminarum, amatoribus suis Deus sinet esse fortiores; cum ille non amor, sed congruentius cupiditas vel libido nominetur. In qua tamen apparet quantus sit impetus animi ad ea quae diliguntur indefesso cursu per immania quaeque tendentis, argumentoque nobis est, quam sint omnia perferenda, ne deseramus Deum, si tanta illi ut deserant, perferunt. CAPUT XXIII.-- Fortitudinis monita et exempla ex Scripturis. 42. Quid ergo hic Novi Testamenti auctoritates colligam, ubi dictum est, Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem (Rom. V, 3, 4); et non solum dictum, sed etiam exemplis eorum qui dixerunt, probatum atque firmatum, de Veteri potius Testamento, in quod illi rabide saeviunt, excitabo exemplum patientiae. Neque illum memorabo virum, a quo in magnis cruciatibus corporis et horribili tabe membrorum, non modo sustinentur humana, sed divina etiam disputantur. In cujus singulis vocibus satis elucet, si quis aequo animo attendat, quanti pendenda sint ista, quae cum volunt homines per dominationem tenere, ab his ipsis potius per cupiditatem tenentur, et rerum mortalium servi fiunt, dum imperite domini esse desiderant. Amisit namque ille omnes divitias, et factus repente pauperrimus, tam inconcussum animum tenuit et infixum Deo, ut satis demonstraret, non illas sibi fuisse magnas, sed se illis, sibi autem Deum (Job I, II). Quo animo si esse possent nostri temporis homines, non magnopere in Novo Testamento ab istorum possessione prohiberemur, ut perfecti esse possemus. Multo enim mirabilius est non inhaerere istis, quamvis possideas, quam omnino ea non possidere. 43. Sed quoniam de dolore atque cruciatibus corporis tolerandis nunc agitur, relinquo istum virum, licet magnum, licet invictum, virum tamen. Offerunt enim mihi Scripturae illae stupendae fortitudinis feminam, et ad eam jam me transire compellunt. Quae cum septem liberis tyranno atque carnifici prius viscera omnia, quam unum verbum sacrilegum impendit: cum ejus hortatione filii roborarentur, in quorum membris ipsa torquebatur, latura tamen etiam proprio munere, quod eos ferre praeceperat (II Machab. VII). Quid ad tantam patientiam, quaeso, addi potest? Quid tamen mirum si omnibus medullis conceptus Dei amor, et tyranno, et carnifici, et dolori, et corpori, et sexui, et affectui resistebat? An non audierat: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15)? non audierat: Melior vir patiens fortissimo (Prov. XVI, 32)? non audierat: Omne quod tibi applicitum fuerit, accipe; et in dolore sustine; et in humilitate tua habe patientiam: quoniam in igne probatur aurum et argentum (Eccli. II, 4, 5)? non audierat: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis? (Id. XXVII, 6.) Imo vero et haec, et alia plura perceperat, quae uno sancto Dei Spiritu, ut in istis Novi Testamenti, sic in illis, qui soli adhuc erant, Libris divina praecepta fortitudinis conscripta sunt. CAPUT XXIV.-- De justitia et prudentia. 44. Quid de justitia quae ad Deum pertinet? Nonne, cum et Dominus dicat, Non potestis duobus dominis servire (Matth. VI, 24), et Apostolus redarguat eos qui creaturae potius quam Creatori serviunt (Rom. I, 25); in Veteri Testamento prius dictum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies? (Deut. VI, 13.) Sed quid opus est hinc plura dicere, cum sententiis talibus ibi plena sint omnia? Hanc ergo justitia vitae regulam dabit huic amatori de quo sermo est, ut Deo quem diligit, id est summo bono, summae sapientiae, summae paci, libentissime serviat; caeteraque omnia partim subjecta sibi regat, partim subjicienda praesumat. Quae norma vivendi, ut docuimus, utriusque Testamenti auctoritate roboratur. 45. Nec de prudentia diutius disserendum est, ad quam dignoscentia pertinet appetendorum et vitandorum. Quae si desit, nihil eorum de quibus jam dictum est, effici potest. Hujus autem sunt excubiae atque diligentissima vigilantia, ne subrepente paulatim mala suasione fallamur: unde saepe Dominus, Vigilate (Matth. XXIV, 42), clamat; et, Ambulate, inquit, dum lumen habetis, ne vos tenebrae comprehendant (Joan. XII, 35). Itemque dicitur: Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? (I Cor. V, 6.) Quid autem proferri manifestius de Veteri Testamento contra istam dormitationem animi potest, per quam fit ut non sentiamus quasi minutatim serpentem perniciem, quam illud quod a propheta dictum est: Qui spernit modica, paulatim decidet? (Eccli. XIX, 1.) De qua sententia, si opportunum esset festinantibus, copiosissime disputarem; atque id si a nobis nunc susceptum munus flagitaret, fortasse demonstraremus quam sint alta mysteria, quae imperitissimi et sacrilegi homines deridendo, non illi quidem paulatim jam decidunt, sed magno lapsu praecipites eunt. CAPUT XXV.-- Officia quatuor virtutum circa Dei amorem, cujus amoris praemium est aeterna vita et cognitio veritatis. 46. Quid amplius de moribus disputem? Si enim Deus est summum hominis bonum, quod negare non potestis, sequitur profecto, quoniam summum bonum appetere, est bene vivere, ut nihil sit aliud bene vivere, quam toto corde, tota anima, tota mente Deum diligere: a quo existit, ut incorruptus in eo amor atque integer custodiatur, quod est temperantiae; et nullis frangatur incommodis, quod est fortitudinis; nulli alii serviat, quod est justitiae; vigilet in discernendis rebus, ne fallacia paulatim dolusve subrepat, quod est prudentiae. Haec est hominis una perfectio, qua sola impetrat ut veritatis sinceritate perfruatur: haec nobis Testamento utroque concinitur, haec nobis hinc atque inde suadetur. Quid adhuc Scripturis, quas ignoratis, calumniamini? Nescitis quanta imperitia lacessatis Libros, quos et soli reprehendunt qui non intelligunt, et soli intelligere nequeunt qui reprehendunt? Non enim eos aut ullus inimicus cognoscere sinitur, aut esse nisi amicus cognitis potest. 47. Diligamus igitur Deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, quicumque ad vitam aeternam pervenire proposuimus. Vita enim aeterna est totum praemium, cujus promissione gaudemus: nec praemium potest praecedere merita, priusque homini dari quam dignus est. Quid enim hoc injustius, et quid justius Deo? Non ergo debemus poscere praemium antequam mereamur accipere. Hic fortasse non incongrue quaeritur, aeterna ipsa vita quid sit. Sed ejus largitorem potius audiamus: Haec est, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Aeterna igitur vita est ipsa cognitio veritatis. Quamobrem videte quam sint perversi atque praeposteri, qui sese arbitrantur Dei cognitionem tradere, ut perfecti simus, cum perfectorum ipsa sit praemium. Quid ergo agendum est, quid quaeso, nisi ut eum ipsum quem cognoscere volumus, prius plena charitate diligamus? Unde illud exoritur, quod ab initio satagimus, nihil in Ecclesia catholica salubrius fieri, quam ut rationem praecedat auctoritas. CAPUT XXVI.-- Dilectio sui et proximi. 48. Sed caetera videamus: videtur enim de homine ipso, id est, de amatore ipso nihil actum; sed parum dilucide qui hoc arbitratur intelligit. Non enim fieri potest ut seipsum, qui Deum diligit, non diligat: imo vero solus se novit diligere, qui Deum diligit. Siquidem ille se satis diligit, qui sedulo agit, ut summo et vero perfruatur bono: quod si nihil est aliud quam Deus, sicut ea quae dicta sunt docuerunt, quis cunctari potest, quin sese amet, qui amator est Dei? Quid inter ipsos homines nullumne esse amoris vinculum debet? Imo vero ita debet, ut nullus certior gradus ad amorem Dei fieri posse credatur, quam hominis erga hominem charitas. 49. Promat nobis ergo alterum praeceptum ipse Dominus, de vitae praeceptis interrogatus: non enim contentus fuit uno, qui sciret aliud Deum esse, aliud hominem; atque interesse tantum, quantum inter eum qui creavit, et id quod ad Creatoris similitudinem creatum est. Dicit ergo secundum praeceptum esse: Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Matth. XXII, 39). Te autem ipsum salubriter diligis, si plus quam te diligis Deum. Quod ergo agis tecum, id agendum cum proximo est; hoc est, ut ipse etiam perfecto amore diligat Deum. Non enim eum diligis tanquam teipsum, si non ad id bonum ad quod ipse tendis, adducere satagis. Illud est enim unum bonum, quod omnibus tecum tendentibus non fit angustum. Ex hoc praecepto nascuntur officia societatis humanae, in quibus non errare difficile est. Agendum autem in primis est, ut benevoli simus, id est, ut nulla malitia, nullo dolo malo adversus hominem utamur. Quid enim homini homine propinquius? 50. Accipe etiam quid Paulus dicat: Dilectio, inquit, proximi, malum non operatur (Rom. XIII, 10). Brevissimis utor testimoniis, sed, nisi fallor, idoneis, et quibus susceptae rei satis fiat: nam quis ignorat quam multa, et quanti ponderis, verba in illis Libris de charitate proximi usquequaque diffusa sint? Sed cum duobus modis peccetur in homine, uno si laedatur, alio si cum potest non adjuvetur; eaque ipsa sint quibus mali homines esse dicantur, quorum neutrum, qui diligit, facit: satis, opinor, quod volumus demonstrat ista sententia, Dilectio proximi malum non operatur. Et si ad bona pervenire non possumus, nisi mala operari destiterimus, ista sunt quasi cunabula charitatis Dei, quibus diligimus proximum; ut quoniam dilectio proximi malum non operatur, hinc ad illud ascendamus quod dictum est, Scimus quoniam diligentibus Deum omnia procedunt in bonum (Ibid. VIII, 28). 51. Sed nescio quomodo aut pariter ista in plenitudinem perfectionemque consurgunt, aut inchoatur prius Dei amor, et prius perficitur proximi. Ad incipiendum enim citius nos fortasse in se divina charitas rapit, sed facilius minora perficimus. Quoquo modo autem res se habeat, illud maxime tenendum est, ne se quisquam credat, contempto proximo, ad beatitudinem et ad Deum quem diligit esse venturum. Atque utinam, ut facile est bene instituto et benigno diligere proximum, ita facile esset vel consulere, vel nihil nocere. Non enim ad haec satis est voluntas bona, sed opus est magna quadam ratione atque prudentia, qua nemo uti potest, nisi Deus ille fons omnium bonorum id tribuerit. De qua re, quantum arbitror, difficillima, tentabimus dicere pro suscepto opere pauca quaedam, spem totam constituentes in eo cujus solius ista dona sunt. CAPUT XXVII.-- Beneficentia in corpus proximi. 52. Homo igitur, ut homini apparet, anima rationalis est mortali atque terreno utens corpore. Partim ergo corpori, partim vero animae hominis benefacit qui proximum diligit. Ad corpus quod pertinet, medicina nominata est; ad animam autem, disciplina. Sed medicinam nunc voco, quidquid omnino corporis vel tuetur vel instaurat salutem. Ad hanc itaque pertinent, non ea tantum quae ars eorum exhibet, qui proprie medici nominantur; sed etiam cibus et porus, tegmen et tectum, defensio denique omnis atque munitio, qua nostrum corpus adversus etiam externos ictus casusque servatur: nam et fames, et sitis, et frigus, et aestus, et quidquid extrinsecus graviter infligitur, salutem, de qua nunc agitur, manere non sinunt. 53. Quare illa omnia, quibus hujuscemodi malis incommodisve resistitur, qui officiose atque humaniter praebent, misericordes vocantur, etiamsi sapientes usque adeo sint, ut jam nullo animi dolore turbentur. Nam quis ignoret ex eo appellatam esse misericordiam, quod miserum cor faciat condolentis alieno malo? et quis non concedat ab omni miseria liberum esse debere sapientem, cum subvenit inopi, cum esurienti cibum praestat potumque sitienti, cum vestit nudum, cum peregrinum tecto recipit, cum oppressum liberat, cum denique humanitatem suam usque ad sepulturam porrigit mortuorum? Etiamsi id faciat mente tranquilla, nullis aculeis doloris instinctus, sed adductus officio bonitatis, misericors tamen vocandus est. Huic enim nihil obest nomen, cum absit miseria. 54. Stulti vero cum misericordiam quasi vitium devitant, quia officio satis moveri nequeunt, si nec perturbatione commoventur, congelascunt potius rigore inhumanitatis, quam rationis tranquillitate serenantur. Itaque multo prudentius Deus etiam ipse misericors dicitur: qui quemadmodum dicatur, restat intelligere iis qui sese idoneos religione studioque praestiterint; ne cum verbis doctorum inepte utimur, indoctorum animas prius durescere vitando misericordiam, quam benignitatem appetendo mitescere faciamus. Atque ut misericordia jubet, ista nos ab homine pellere incommoda, sic innocentia prohibet inferre. CAPUT XXVIII.-- Beneficentia in animam proximi. Disciplinae partes duae; coercitio, et instructio. Per bonos mores nobis provenit agnitio veritatis. 55. Quod autem attinet ad disciplinam, per quam ipsi animo sanitas instauratur, quae si absit, nihil ad depellendas miserias salus illa corporis valet, difficillima omnino res est. Atque ut in corpore dicebamus aliud esse morbos et vulnera curare, quod pauci homines bene facere possunt; aliud autem famem sitimque sopire, et caetera in quibus subvenire hominem homini vulgo passimque conceditur: sic in animo sunt quaedam, in quibus excellentia illa et rara magisteria non admodum desiderantur; ut cum hortamur et monemus, ut haec ipsa indigentibus exhibeantur quae corpori exhibenda esse diximus. Cum enim haec facimus, ope corpori; cum autem docemus ut fiant, disciplina animo subvenimus. Sunt vero alia, quibus multimodi variique morbi animorum, magna quadam et prorsus ineffabili ratione sanantur: quae medicina nisi divinitus populis mitteretur, nulla spes salutis esset, tam immoderata progressione peccantibus; quanquam et illa corporis, si altius rerum originem repetas, non invenitur unde ad homines manare potuerit, nisi a Deo, cui rerum omnium status salusque tribuenda est. 56. Haec tamen disciplina de qua nunc agimus, quae animi medicina est, quantum Scripturis ipsis divinis colligi licet, in duo distribuitur; coercitionem, et instructionem. Coercitio timore, instructio vero amore perficitur, ejus dico cui per disciplinam subvenitur: nam qui subvenit, nihil horum duorum habet, nisi amare. In his duobus Deus ipse, cujus bonitate atque clementia fit omnino ut aliquid simus, duobus Testamentis, Vetere et Novo, disciplinae nobis regulam dedit. Quanquam enim utrumque in utroque sit, praevalet tamen in Vetere timor, amor in Novo: quae ibi servitus, hic libertas ab Apostolis praedicatur. De quorum Testamentorum admirabili quodam ordine divinoque concentu, longissimum est dicere, et multi religiosi doctique dixerunt. Multos libros res ista flagitat, ut pro merito, quantum ab homine potest, explicari et praedicari queat. Qui ergo diligit proximum, agit quantum potest ut salvus corpore salvusque animo sit: sed cura corporis ad sanitatem animi referenda est. Agit ergo his gradibus, quod ad animum pertinet, ut primo timeat, deinde diligat Deum. Hi mores sunt optimi, per quos nobis etiam ipsa provenit, ad quam omni studio rapimur, agnitio veritatis. 57. Atque in his duobus convenit mihi cum Manichaeis, id est, ut Deum et proximum diligamus: sed hoc Veteri Testamento negant contineri; in quo quantum errent, satis, ut opinor, apparet ex iis, quas superius protulimus, de utroque sententiis. Verumtamen ut breve aliquid dicam, sed tale cui resistere sit merae dementiae, nonne animadvertunt haec ipsa duo, quae laudare coguntur, quam importunissime a Domino in Evangelio de Vetere Testamento esse prolata negent, ubi scriptum est, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; vel illud alterum, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum? (Deut. VI, 5; Levit. XIX, 18; Matth. XXII, 37, 39.) Aut si haec negare non audent; premuntur enim luce veritatis; illud negare audeant, salubria esse ista praecepta, his mores optimos contineri negent si possunt, et dicant non oportere Deum diligi, non oportere proximum diligi; neque diligentibus Deum omnia procedere in bonum (Rom. VIII, 28), neque dilectionem proximi malum non operari (Ibid. XIII, 10); quibus duobus saluberrime atque optime humana vita disponitur. Quae si dicunt, non solum illis cum Christianis, sed nec cum hominibus quidem ratio est. Sin haec dicere non audent, cogunturque confiteri esse divina; quid eos Libros unde ista prolata sunt impietate nefaria lacessere atque improbare non desinunt? 58. An illud dicturi sunt, non esse consequens ut omnia ibi, bona sint, ubi haec invenire potuimus? nam hoc solent dicere. Cui ego tergiversationi quid respondeam, et quemadmodum occurram, non facile video. Discutiamne verba singula Veteris Testamenti, ut in his summam cum Evangelio esse concordiam pervicacibus indoctisque demonstrem? Sed quando istud erit? quando aut ego sufficiam, aut ipsi patientur? Quid ergo faciam? Deseramne causam, et eos in sententia quamvis improba et falsa, tamen difficili ad dissolvendum delitescere sinam? Non faciam: aderit de proximo Deus ipse, cujus illa praecepta sunt; nec me in tantis angustiis inopem ac desertum esse patietur. CAPUT XXIX.-- De Scripturarum auctoritate. 59. Quamobrem adestote animis, Manichaei, si qui forte illa superstitione ita tenemini, ut evadere aliquando possitis. Adestote, inquam, sine pertinacia, sine studio resistendi: nam aliter vobis perniciosissimum est judicare. Certe enim nemini dubium est, nec aversi vos ita estis a vero, ut non intelligatis, si diligere Deum et proximum, bonum est, quod negare nemo potest; quidquid in his duobus praeceptis pendet, vituperari jure non posse. Quid ergo in iis pendeat, ridiculum est si a me quaerendum esse putas; ipsum Christum audi, audi, inquam, Christum, audi Dei Sapientiam: In his, inquit, duobus praeceptis tota Lex pendet, et omnes Prophetae (Matth. XXII, 40). 60. Quid hoc loco potest dicere impudentissima pertinacia? Non hoc Christum dixisse? At in Evangelio verba ejus ista conscripta sunt. Falsum esse scriptum? Quid hoc sacrilegio magis impium reperiri potest? quid ista voce impudentius? quid audacius? quid sceleratius? Simulacrorum cultores, qui Christi etiam nomen oderunt, nunquam hoc adversus Scripturas illas ausi sunt dicere. Consequetur namque omnium litterarum summa perversio, et omnium qui memoriae mandati sunt librorum abolitio, si quod tanta populorum religione roboratum est, tanta hominum et temporum consensione firmatum, in hanc dubitationem adducitur, ut ne historiae quidem vulgaris fidem possit gravitatemque obtinere. Postremo quid de scripturis ullis proferre poteris, ubi mihi uti hac voce non liceat, si contra meam ratiocinationem intentionemque proferatur? 61. Illud vero quis ferre possit, quod nos notissimis ac jam in manibus omnium Libris constitutis credere vetant, et iis quae ipsi proferunt, imperant ut credamus? Si de scriptura dubitandum est, de qua magis quam quae diffamari non meruit, quaeve potuit sub nomine alio tota mentiri? Si istam obdis invito, et auctoritatis exaggeratione cogis in fidem; egone de illa, quam constanter latissime divulgatam video, et Ecclesiarum per totum orbem dispersarum contestatione munitam, dubitabo miser, et, quod est miserius, te auctore dubitabo? Cum si exemplaria proferres altera, tenere non deberem, nisi ea quae plurium consensione commendarentur; nunc nihil te proferente quod conferas, praeter inanissimam vocem temeritatisque plenissimam, putabis usque adeo genus humanum esse perversum, et divinae providentiae ope desertum, ut illis Scripturis, non a te prolatas alias quibus redarguantur, sed tua tantum verba praeponat? Proferendus est namque tibi alius codex eadem continens, sed tamen incorruptus et verior, ubi sola desint ea quae hic immissa esse criminaris. Ut si, verbi causa, Pauli Epistolam, quae ad Romanos scripta est, corruptam esse contendis, aliam proferas incorruptam, vel alium codicem potius, in quo ejusdem Apostoli eadem Epistola sincera et incorrupta conscripta sit. Non faciam, inquis, ne ipse corrupisse credar: hoc enim soletis dicere; et verum dicitis: nihil prorsus aliud suspicabuntur vel mediocriter cordati homines, si hoc feceris. Vide ergo tu ipse quid de auctoritate tua judicaveris; et intellige utrum tuis verbis contra illas Scripturas credere debeant, si codici, ob hoc solum quod abs te profertur, magnae temeritatis est credere. CAPUT XXX.-- Apostrophe ad Ecclesiam totius sapientiae magistram. Doctrina catholicae Ecclesiae. 62. Sed quid hinc plura? Quis enim non videat eos qui contra Scripturas christianas haec audent dicere, ut illud non sint quod homines suspicantur, certe tamen non esse christianos? Nam Christianis haec data est forma vivendi, ut diligamus Dominum Deum nostrum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente, deinde proximum nostrum tanquam nosmetipsos: in his enim duobus praeceptis tota Lex pendet, et omnes Prophetae (Deut. VI, 5; Matth. XXII, 37). Merito, Ecclesia catholica mater Christianorum verissima, non solum ipsum Deum, cujus adeptio vita est beatissima, purissime atque castissime co endum praedicas; nullam nobis aderandam creaturam inducens, cui servire jubeamur; et ab illa incorrupta et inviolabili aeternitate, cui soli homo subjiciendus est, cui soli rationalis anima cohaerendo non misera est, excludens omne quod factum est, quod obnoxium commutationi, quod subditum tempori; neque confundens quod aeternitas, quod veritas, quod denique pax ipsa distinguit, nec rursum separans quod majestas una conjungit: sed etiam proximi dilectionem atque charitatem ita complecteris, ut variorum morborum, quibus pro peccatis suis animae aegrotant, omnis apud te medicina praepolleat. 63. Tu pueriliter pueros, fortiter juvenes, quiete senes, prout cujusque non corporis tantum, sed et animi aetas est, exerces ac doces. Tu feminas viris suis, non ad explendam libidinem, sed ad propagandam prolem, et ad rei familiaris societatem, casta et fideli obedientia subjicis. Tu viros conjugibus, non ad illudendum imbecilliorem sexum, sed sinceri amoris legibus praeficis. Tu parentibus filios libera quadam servitute subjungis, parentes filiis pia dominatione praeponis. Tu fratribus fratres religionis vinculo firmiore atque arctiore quam sanguinis nectis. Tu omnem generis propinquitatem et affinitatis necessitudinem, servatis naturae voluntatisque nexibus, mutua charitate constringis. Tu dominis servos, non tam conditionis necessitate, quam officii delectatione doces adhaerere. Tu dominos servis, summi Dei communis Domini consideratione placabiles, et ad consulendum quam coercendum propensiores facis. Tu cives civibus, gentes gentibus, et prorsus homines primorum parentum recordatione, non societate tantum, sed quadam etiam fraternitate conjungis. Doces reges prospicere populis; mones populos se subdere regibus. Quibus honor debeatur, quibus affectus, quibus reverentia, quibus timor, quibus consolatio, quibus admonitio, quibus cohortatio, quibus disciplina, quibus objurgatio, quibus supplicium, sedulo doces; ostendens quemadmodum et non omnibus omnia, et omnibus charitas, et nulli debeatur injuria. 64. Jam vero cum haec humana dilectio inhaerentem uberibus tuis nutriverit, et roboraverit animum, sequendo Deo factum idoneum; ubi ejus majestas ex tanta parte quanta homini, dum terrae hujus inhabitator est, sufficit, aperire se coeperit; tantus charitatis ardor innascitur, et tantum divini amoris consurgit incendium, ut exustis omnibus vitiis, et homine purgato atque sanctificato, satis appareat quam divine dictum sit: Ego sum ignis consumens (Deut. IV, 24); et, Ignem veni mittere in mundum (Luc. XII, 49). Quae duae voces unius Dei in duobus Testamentis signatae, sanctificationem animae concordi attestatione declarant, ut fiat aliquando illud quod item in Novam Scripturam de Veteri assumptum est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua (I Cor. XV, 54, 55)? Quod unum isti haeretici intelligere si valerent, nusquam profecto Deum nisi apud te atque in tuo gremio, minime superbi et bene pacati venerarentur. Merito apud te divina praecepta late diffuseque servantur. Merito apud te bene intelligitur, quam sit gravius cognita, quam incognita lege peccare. Aculeus enim mortis peccatum, virtus autem peccati lex (Ibid. 56), qua gravius feriat et interimat contempti praecepti conscientia. Merito apud te visum est, quam sit sub lege operatio vana, cum libido animum vastat, et cohibetur poenae metu, non amore virtutis obruitur. Merito tibi tam multi hospitales, multi officiosi, multi misericordes, multi docti, multi casti, multi sancti, multi usque adeo Dei amore flagrantes, ut eos in summa continentia atque mundi hujus incredibili contemptu etiam solitudo delectet. CAPUT XXXI.-- Manichaeorum continentiae opponit anachoretarum et coenobitarum vitam. 65. Quid est, quaeso, quod vident qui non possunt hominem non diligere, et tamen possunt hominem non videre? Profecto illud, quidquid est, praestantius est rebus humanis, cujus contemplatione potest homo sine homine vivere. Jam enim accipite, Manichaei, perfectorum Christianorum, quibus summa castitas, non laudanda tantum, sed etiam capessenda visa est, mores et continentiam singularem; ne vos impudenter jactare apud animos imperitorum, quasi difficillima rerum abstinentia, si quid in vobis pudoris est, audeatis. Nec ea dicam quae vos ignoratis, sed quae nobis occultatis. Quis enim nescit summae continentiae hominum christianorum multitudinem per totum orbem in dies magis magisque diffundi, et in Oriente maxime atque Aegypto, quod vos nullo modo potest latere? 66. Nihil de iis dicam quos paulo ante commemoravi, qui secretissimi penitus ab omni hominum conspectu, pane solo, qui eis per certa intervalla temporum affertur, et aqua contenti, desertissimas terras incolunt; perfruentes colloquio Dei, cui puris mentibus inhaeserunt, et ejus pulchritudinis contemplatione beatissimi, quae nisi sanctorum intellectu percipi non potest. Nihil, inquam, de his loquar: videntur enim nonnullis res humanas plus quam oporteret deseruisse, non intelligentibus quantum nobis eorum animus in orationibus prosit, et vita ad exemplum, quorum corpora videre non sinimur. Sed hinc disputare longum et supervacaneum puto: nam hoc tam excellens fastigium sanctitatis, cui non sua sponte mirandum et honorandum videtur, oratione nostra videri qui potest? Tantum isti admonendi sunt, qui sese inaniter jactant, in tantum processisse temperantiam et continentiam sanctissimorum catholicae fidei christianorum, ut restringenda nonnullis, et quasi ad humanos fines revocanda videatur: usque adeo supra homines illorum animos evasisse, ab iis etiam quibus id displicet, judicatur. 67. Sed si hoc excedit nostram tolerantiam, quis non illos miretur et praedicet, qui contemptis atque desertis mundi hujus illecebris, in communem vitam castissimam sanctissimamque congregati, simul aetatem agunt, viventes in orationibus, in lectionibus, in disputationibus; nulla superbia tumidi, nulla pervicacia turbulenti, nulla invidentia lividi: sed modesti, verecundi, pacati, concordissimam vitam et intentissimam in Deum, gratissimum munus ipsi offerunt, a quo ista posse meruerunt? Nemo quidquam possidet proprium, nemo cuiquam onerosus est. Operantur manibus ea quibus et corpus pasci possit, et a Deo mens impediri non possit. Opus autem suum tradunt eis quos decanos vocant, eo quod sint denis praepositi, ut neminem illorum cura sui corporis tangat, neque in cibo, neque in vestimento, neque si quid aliud opus est, vel quotidianae necessitati, vel mutatae, ut assolet, valetudini. Illi autem decani cum magna sollicitudine omnia disponentes, et praesto facientes quidquid illa vita propter imbecillitatem corporis postulat, rationem tamen etiam ipsi reddunt uni, quem patrem appellant. Hi vero patres non solum sanctissimi moribus, sed etiam divina doctrina excellentissimi, omnibus rebus excelsi, nulla superbia consulunt iis quos filios vocant, magna sua in jubendo auctoritate, magna illorum in obtemperando voluntate. Conveniunt autem diei tempore extremo de suis quisque habitaculis, dum adhuc jejuni sunt, ad audiendum illum patrem, et conveniunt ad singulos patres terna, ut minimum, hominum millia: nam etiam multo numerosiores sub uno agunt. Audiunt autem incredibili studio, summo silentio; affectiones animorum suorum, prout eos pepulerit disserentis oratio, vel gemitu, vel fletu, vel modesto et omni clamore vacuo gaudio significantes. Corpus deinde reficitur, quantum saluti et salubritati satis est, coercente unoquoque concupiscentiam, ne se profundat vel in ea ipsa quae praesto sunt parca et vilissima. Ita non solum a carnibus et vino abstinent pro sufficientia domandarum libidinum, sed ab iis etiam quae tanto concitatius ventris et gutturis provocant appetitum, quanto quasi mundiora nonnullis videntur: quo nomine solet turpe desiderium exquisitorum ciborum, quod a carnibus alienum est, ridicule turpiterque defendi. Sane quidquid necessario victui redundat (nam redundat plurimum ex operibus manuum, et epularum restrictione), tanta cura egentibus distribuitur, quanta non ab ipsis qui distribuunt comparatum est. Nullo modo namque satagunt, ut haec sibi abundent, sed omni modo agunt ut non apud se remaneat quod abundaverit, usque adeo ut oneratas etiam naves in ea loca mittant, quae inopes incolunt. Non opus est plura de re notissima dicere. 68. Haec est etiam vita feminarum Deo sollicite casteque servientium, quae habitaculis segregatae ac remotae a viris quam longissime decet, pia tantum illis charitate junguntur et imitatione virtutis: ad quas juvenum nullus accessus est, neque ipsorum quamvis gravissimorum et probatissimorum senum, nisi usque ad vestibulum necessaria praebendi quibus indigent gratia. Lanificio namque corpus exercent atque sustentant, vestesque ipsas fratribus tradunt, ab iis invicem quod victui opus est resumentes. Hos mores, hanc vitam, hunc ordinem, hoc institutum si laudare velim, neque digne valeo, et vereor ne judicare videar per seipsum tantummodo expositum placere non posse, si super narratoris simplicitatem cothurnum etiam laudatoris addendum putavero. Haec, Manichaei, reprehendite, si potestis. Nolite caecis hominibus et discernere invalidis ostentare nostra zizania. CAPUT XXXII.-- Clericorum laus. 69. Neque tamen ita sese anguste habent Ecclesiae catholicae mores optimi, ut eorum tantum vita, quos commemoravi, arbitrer esse laudandos. Quam enim multos episcopos optimos viros, sanctissimosque cognovi, quam multos presbyteros, quam multos diaconos, et cujuscemodi ministros divinorum Sacramentorum, quorum virtus eo mihi mirabilior et majore praedicatione dignior videtur, quo difficilius est eam in multiplici hominum genere, et in ista vita turbulentiore servare! Non enim sanatis magis quam sanandis hominibus praesunt. Perpetienda sunt vitia multitudinis ut curentur, et prius toleranda quam sedanda est pestilentia. Difficillimum est hic tenere optimum vitae modum, et animum pacatum atque tranquillum. Quippe, ut breviter explicem, hi agunt ubi vivere discitur, illi ubi vivitur. CAPUT XXXIII.-- Aliud genus in civitate simul viventium. Jejunia triduana. 70. Nec ideo tamen laudabile christianorum genus contempserim, eorum scilicet qui in civitatibus degunt, a vulgari vita remotissimi. Vidi ego diversorium sanctorum Mediolani, non paucorum hominum, quibus unus presbyter praeerat vir optimus et doctissimus. Romae etiam plura cognovi, in quibus singuli gravitate atque prudentia et divina scientia praepollentes, caeteris secum habitantibus praesunt, christiana charitate, sanctitate et libertate viventibus: ne ipsi quidem cuiquam onerosi sunt, sed Orientis more, et Pauli apostoli auctoritate manibus suis se transigunt. Jejunia etiam prorsus incredibilia multos exercere didici, non quotidie semel sub noctem reficiendo corpus, quod est usquequaque usitatissimum, sed continuum triduum vel amplius saepissime sine cibo ac potu ducere. Neque hoc in viris tantum, sed etiam in feminis; quibus item multis viduis et virginibus simul habitantibus, et lana ac tela victum quaeritantibus, praesunt singulae gravissimae probatissimaeque non tantum in instituendis componendisque moribus, sed etiam instruendis mentibus peritae ac paratae. 71. Atque inter haec nemo urgetur in aspera quae ferre non potest, nulli quod recusat imponitur, nec ideo condemnatur a caeteris, quod in eis se imitandis fatetur invalidum: meminerunt enim quantopere Scripturis omnibus commendata sit charitas; meminerunt, Omnia munda mundis (Tit. I, 15); et, Non quod intrat in os vestrum vos coinquinat, sed quod exit (Matth. XV, 11). Itaque non rejiciendis generibus ciborum quasi pollutis, sed concupiscentiae perdomandae, et dilectioni fratrum retinendae invigilat omnis industria. Meminerunt: Esca ventri, et venter escis; Deus autem et hunc et illas destruet (I Cor. VI, 13); et alibi, Neque si manducaverimus, abundabimus; neque si non manducaverimus, egebimus (Id. VIII, 8); et illud prae caeteris, Bonum est, fratres, non manducare carnes, neque bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur. Hic enim ostendit quam sint ad finem charitatis haec omnia dirigenda. Alius enim credit manducare omnia; qui autem infirmus est, olus, inquit, manducet. Qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet; Deus enim illum assumit. Tu quis es, qui judices alienum servum? Suo Domino stat aut cadit: stabit autem; potens est enim Deus statuere eum. Et paulo post: Qui manducat, Domino manducat, et gratias agit Deo: et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Et item in consequentibus: Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet. Non ergo amplius judicemus invicem; sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. Scio et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. Potuitne magis ostendere, non in ipsis rebus quibus vescimur, sed in animo esse vim quamdam, quae ad eum valeat maculandum; et propterea iis etiam qui ad haec contemnenda sunt idonei, certoque sciunt non se pollui, si quid ciborum sine turpi cupiditate altitudine mentis assumpserint, charitatem tamen esse intuendam? Vide quid sequatur: Nam si propter escam frater tuus contristatur, jam non secundum charitatem ambulas (Rom. XIV, 2-21). 72. Lege caetera; nam longum est omnia interponere; et invenies praeceptum iis qui possunt ista contemnere, id est firmioribus et securioribus, ideo tamen esse temperandum, ne offendantur illi quibus adhuc pro sua imbecillitate hujuscemodi opus est temperantia. Haec illi de quibus agebam norunt et tenent: christiani sunt enim, non haeretici; intelligunt Scripturas secundum apostolicam disciplinam, non secundum superbum et commentitium nomen Apostoli. Non manducantem nemo spernit, manducantem nemo judicat: qui infirmus est, olus manducat. Multi tamen firmi propter infirmos idem faciunt: multis non est causa ista faciendi, sed quod viliore victu vivere placet, minimeque sumptuoso corporis sustentaculo aetatem tranquillissimam ducere. Omnia enim mihi licita sunt, inquit, sed ego non redigar sub potestate ullius (I Cor. VI, 12). Ita multi neque vescuntur carnibus, neque tamen eas immundas superstitiose putant. Itaque iidem ipsi qui sani temperant, si ratio valetudinis cogat, aegroti sine ulla formidine accipiunt. Multi vinum non bibunt, nec tamen eo se coinquinari arbitrantur: nam et quibusdam languidioribus, et prorsus omnibus qui sine illo nequeunt salutem corporis obtinere, humanissime ac modestissime praeberi faciunt. Et stulte nonnullos recusantes, fraterne admonent, ne vana superstitione debiliores citius quam sanctiores fiant. Legunt eis Apostolum discipulo praecipientem, ut aliquantum vini sumat propter frequentes infirmitates suas (I Tim. V, 23). Ita pietatem sedulo exercent: corporis vero exercitationem, ut ait idem Apostolus, ad exiguum tempus pertinere noverunt (Id. IV, 8). 73. Continent se igitur ii qui possunt, qui tamen sunt innumerabiles, et a carnibus et a vino duas ob causas: vel propter fratrum imbecillitatem, vel propter suam libertatem. Charitas praecipue custoditur; charitati victus, charitati sermo, charitati habitus, charitati vultus aptatur; coitur in unam conspiraturque charitatem: hanc violare tanquam Deum nefas ducitur; huic si quid resistit, expugnatur atque ejicitur; hanc si quid offendit, unum diem durare non sinitur. Sciunt ita commendatam esse a Christo et Apostolis, ut si haec una desit, inania; si haec adsit, plena sint omnia. CAPUT XXXIV.-- Ex malorum christianorum moribus non vituperandam Ecclesiam. Sepulcrorum et picturarum adoratores. 74. Istis, Manichaei, si potestis, obsistite; istos intuemini, istos sine mendacio, si audetis, et cum contumelia nominate: istorum jejuniis vestra jejunia, castitati castitatem, vestitum vestitui, epulas epulis, modestiam modestiae, charitatem denique charitati, et, quod res maxime postulat, praeceptis praecepta conferte. Jam videbitis quid inter ostentationem et sinceritatem, inter viam rectam et errorem, inter fidem atque fallaciam, inter robur et tumorem, inter beatitudinem et miseriam, inter unitatem et conscissionem, postremo quid inter superstitionis sirenas et portum religionis intersit. 75. Nolite mihi colligere professores nominis christiani, nec professionis suae vim aut scientes aut exhibentes. Nolite consectari turbas imperitorum, qui vel in ipsa vera religione superstitiosi sunt, vel ita libidinibus dediti, ut obliti sint quid promiserint Deo. Novi multos esse sepulcrorum et picturarum adoratores: novi multos esse qui luxuriosissime super mortuos bibant, et epulas cadaveribus exhibentes, super sepultos seipsos sepeliant, et voracitates ebrietatesque suas deputent religioni. Novi multos esse qui renuntiaverunt verbis huic saeculo, et se omnibus hujus saeculi molibus opprimi velint, oppressique laetentur. Nec mirum est in tanta copia populorum, quod non vobis desint, quorum vita vituperata decipiatis incautos, et a catholica salute avertatis, cum in vestra paucitate magnas patiamini angustias, dum a vobis exigitur, vel unus ex iis quos electos vocatis, qui praecepta illa ipsa custodiat, quae irrationabili superstitione defenditis. Sed et illa quam vana sint, quam noxia, quam sacrilega, et quemadmodum a magna parte vestrum, atque adeo pene ab omnibus vobis non observentur, alio volumine ostendere institui. 76. Nunc vos illud admoneo, ut aliquando Ecclesiae catholicae maledicere desinatis, vituperando mores hominum quos et ipsa condemnat, et quos quotidie tanquam malos filios corrigere studet. Sed quicumque illorum bona voluntate Deique auxilio corriguntur, quod amiserant peccando, poenitendo recuperant. Qui autem voluntate mala in pristinis vitiis perseverant, aut etiam addunt graviora prioribus, in agro quidem Domini sinuntur esse, et cum bonis seminibus crescere, sed veniet tempus quo zizania separentur. Aut si jam propter ipsum christianum nomen magis in palea quam in spinis esse arbitrandi sunt, veniet etiam qui aream purget, et a frumentis paleam separet, et singulis partibus pro suo cujusque merito, quod oportet, summa aequitate distribuat (Matth. III, 13, et XIII, 24-43). CAPUT XXXV.-- Conjugium et possessiones baptizatis etiam concessa per Apostolum. 77. Vos interea quid saevitis, quid excaecammi studio partium? Quid tanti erroris longa defensione implicamini? Fruges in agro, frumenta in area quaerite: apparebunt facile, seseque offerent ipsa quaerentibus. Quid nimis in purgamenta oculos intenditis? quid ab opimi horti ubertate imperitos homines sepium asperitate terretis? Est certus aditus, quamvis paucioribus notus, qua possit intrari, quem vos aut esse non creditis, aut invenire non vultis. Sunt in Ecclesia catholica innumerabiles fideles qui hoc mundo non utantur, sunt qui utantur tanquam non utentes (I Cor. VII, 31), ut ab Apostolo dicitur; quod illis temporibus jam probatum est, quibus ad idolorum cultum Christiani cogebantur. Quot enim tunc pecuniosi homines, quot patresfamilias rusticani, quot negotiatores, quot militares, quot primates urbium suarum, quot denique senatores, utriusque sexus, haec omnia vana et temporalia relinquentes, quibus utique quamvis uterentur, non detinebantur, mortem pro salubri fide ac religione subierunt, demonstraveruntque infidelibus a se potius illa omnia, quam se ab eis esse possessos. 78. Quid calumniamini, quod fideles jam Baptismate renovati, procreare filios, et agros ac domos pecuniamque ullam possidere non debeant? Permittit hoc Paulus. Nam quod negari non potest, fidelibus scripsit, post multorum quippe vitiosorum enumerationem, qui regnum Dei non possidebunt, Et haec quidem fuistis, inquit, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. Ablutos procul dubio, et sanctificatos nemo nisi fideles, et eos qui huic mundo renuntiaverint, intelligere audebit. Sed quoniam ostendit quibus scripserit, videamus utrum his illa permittat. Ita enim sequitur: Omnia mihi licita sunt, sed non omnia expediunt: omnia mihi licita sunt, sed ego sub nullius redigar potestate. Esca ventri, et venter escis; Deus autem et has et hunc destruet. Corpus autem non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori. Deus vero suscitavit Dominum, et nos quoque suscitabit per virtutem suam. An nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi, efficiam membra meretricis? Absit. An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim, inquit, duo in carne una. Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. An nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 11-20). De quibus autem scripsistis mihi, Bonum est homini mulierem non tangere: propter incontinentiam autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque virum suum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir: similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne vos tentet satana propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius quidem sic, alius vero sic (Ibid. VII, 1-7). 79. Satisne vobis videtur Apostolus, et fortibus demonstrasse quid summum sit, et imbecillioribus permisisse quod proximum est? Nam non attingere mulierem, summum ostendit esse, cum ait, Vellem omnes homines esse sicut meipsum. Huic autem summo conjugalis castitas proxima est, ne homo fornicatione vastetur. Numquid propterea istos dixit adhuc fideles non esse, quia conjugibus utuntur? Quandoquidem hac castitate conjugii, et ex se invicem ipsos qui conjuncti sunt, si alter eorum fuerit infidelis, et eam quae inde nascitur prolem sanctificari dixit: Sanctificatus est enim, inquit, vir infidelis in muliere fideli, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem: alioquin filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt (Ibid. 14). Quid obstrepitis pertinacia tantae veritati? quid lucem Scripturarum vanis umbris obnubilare conamini? 80. Nolite jam dicere, catechumenis licere uti conjugibus, fidelibus autem non licere; catechumenis licere habere pecuniam, fidelibus autem non licere. Nam et multi sunt qui utuntur tanquam non utentes. Et illo sacrosancto lavacro inchoatur innovatio novi hominis, ut proficiendo perficiatur, in aliis citius, in aliis tardius: a multis tamen proceditur in novam vitam, si quisquam non inimice, sed diligenter intendat. Ipse quippe, sicut ait Apostolus, etsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Apostolus de die in diem interiorem hominem renovari dicit ut perficiatur, et vos a perfectione vultis incipiat. Quod utinam velitis: sed quaeritis potius, non unde erigatis invalidos, sed unde fallatis incautos. Hoc enim non debuistis tanta dicere audacia, nec si vos in eis ipsis nugatoriis mandatis vestris perfectos esse constaret. Cum vero noverit vestra conscientia eos quos in sectam vestram introducitis, cum vobis familiarius jungi coeperint, multa inventuros quae in vobis esse, cum alios accusaretis, nemo suspicabatur; quae tanta impudentia est, perfectionem in catholicis imbecillioribus quaerere, ut inde imperitos avertas, et eam nullo modo apud te iis quos averteris exhibere? Sed ne quid in vos temere jam videamur effundere, iste sit hujus voluminis modus, ut ad demonstranda praecepta vitae vestrae, moresque memorabiles aliquando veniamus. LIBER SECUNDUS. DE MORIBUS MANICHAEORUM. In quo refutata diligenter horum haereticorum doctrina de origine et natura mali, excutiuntur tria illa oris, manuum et sinus, quae ipsi in impiis suis moribus praedicabant signacula, et superstitiosa eorum abstinentia mysteriaque nefanda suggillantur. Postmodum nonnulla in iis deprehensa flagitia referuntur. CAPUT PRIMUM.-- Summum bonum est id cui competit summe esse. 1. Nulli esse dubium arbitror, cum de bonis et malis quaeritur, hoc genus quaestionis ad moralem pertinere disciplinam, in qua isto sermone versamur. Quamobrem vellem quidem, ut tam serenam mentis aciem homines ad haec investiganda deferrent, ut possent videre illud summum bonum, quo non est quidquam melius aut superius, cui rationalis anima pura et perfecta subjungitur. Hoc enim intellecto atque perfecto, simul viderent id esse quod summe ac primitus esse rectissime dicitur. Hoc enim maxime esse dicendum est, quod semper eodem modo sese habet, quod omnimodo sui simile est, quod nulla ex parte corrumpi ac mutari potest, quod non subjacet tempori, quod aliter nunc se habere quam habebat antea, non potest. Id enim est quod esse verissime dicitur. Subest enim huic verbo manentis in se atque incommutabiliter sese habentis naturae significatio. Hanc nihil aliud quam Deum possumus dicere, cui si contrarium recte quaeras, nihil omnino est. Esse enim contrarium non habet, nisi non esse. Nulla est ergo Deo natura contraria. Sed quoniam ad haec contemplanda sauciam et hebetem nugatoriis opinionibus et pravitate voluntatis aciem mentis afferimus; conemur, quantum possumus, ad qualemcumque tantae rei notitiam pervenire pedetentim atque caute, non ut videntes, sed ut palpantes solent quaerere. CAPUT II.-- Malum quid sit. Malum esse id quod est contra naturam dicunt verissime Manichaei, sed hinc subvertitur eorum haeresis. 2. Saepe atque adeo pene semper, Manichaei, ab iis quibus haeresim vestram persuadere molimini, requiritis unde sit malum. Putate me nunc primitus in vos incidisse; impetrem aliquid a vobis, si placet, ut etiam vos deposita paulisper opinione, qua vos ista scir opinamini, rem tantam mecum tanquam rudes indagare tentetis. Percunctamini me unde sit malum; at ego vicissim percunctor vos quid sit malum. Cujus est justior inquisitio? eorumne qui quaerunt unde sit, quod quid sit ignorant; an ejus qui prius putat esse quaerendum quid sit, ut non ignotae rei (quod absurdissimum est) origo quaeratur? Verissime dicitis. Quis enim ita est mente caecus, qui non videat id cuique generi malum esse, quod contra ejus naturam est? Sed hoc constituto, evertitur haeresis vestra: nulla enim natura malum, si quod contra naturam est, id erit malum. Vos autem asseritis quamdam naturam atque substantiam malum esse. Accedit etiam illud, quod contra naturam quidquid est, utique naturae adversatur, et eam perimere nititur. Tendit ergo id quod est, facere ut non sit. Nam et ipsa natura nihil est aliud, quam id quod intelligitur in suo genere aliquid esse. Itaque ut nos jam novo nomine ab eo quod est esse, vocamus essentiam, quam plerumque substantiam etiam nominamus: ita veteres qui haec nomina non habebant, pro essentia et substantia naturam vocabant. Idipsum ergo malum est, si praeter pertinaciam velitis attendere, deficere ab essentia et ad id tendere ut non sit. 3. Quocirca cum in Catholica dicitur, omnium naturarum atque substantiarum esse auctorem Deum, simul intelligitur ab eis qui hoc possunt intelligere, non esse Deum auctorem mali. Quomodo enim potest ille, qui omnium quae sunt, causa est ut sint, causa esse rursus ut non sint, id est, ut ab essentia deficiant et ad non esse tendant? quod malum generale esse clamat verissima ratio. At vero illa vestra gens mali, quam vultis esse summum malum, quomodo erit contra naturam, id est contra substantiam, cum eam naturam atque substantiam esse dicatis? Si enim contra se facit, ipsum esse sibi adimit: quod si perfecerit, tunc demum perveniet ad summum malum. Non autem perficiet, quia eam non modo esse, verum etiam sempiternam esse vultis. Non potest igitur esse summum malum, quod perhibetur esse substantia. 4. Sed quid faciam? Scio plures esse in vobis, qu haec intelligere omnino nequeant. Scio rursus esse quosdam, qui quanquam bono ingenio utcumque ista videant, mala tamen voluntate, qua ipsum quoque ingenium sunt amissuri, pertinaciter agant, et quaerant potius quid adversus ista dicant, quod tardis et imbecillis facile persuadeatur, quam vera esse consentiant. Non me tamen scripsisse poenitebit quod aut quis quam in vobis tandem non iniquo judicio consideret, vestrumque relinquat errorem; aut quod ingeniosi et Deo subditi, atque adhuc ab studio vestro integri cum legerint, non possint vestris sermonibus decipi. CAPUT III.-- Malum si definitur id esse quod nocet, ex hoc rursus Manichaei revincuntur. 5. Quaeramus ergo ista diligentius, et quantum fieri potest, planius. Percunctor vos iterum quid sit malum? Si dixeritis, Id quod nocet; neque hic mentiemini. Sed, quaeso, animadvertite; quaeso, vigilate; quaeso, deponite studia partium, et verum, non vincendi, sed inveniendi gratia quaerite. Quidquid enim nocet, bono aliquo privat eam rem cui nocet: nam si nullum bonum adimit, nihil prorsus nocet. Quid hoc apertius, obsecro vos? quid planius? quid tam expositum cuivis mediocri intellectori, modo non pertinaci? Hoc autem posito, videtur jam, ut opinor, quid sequatur. In illa quippe gente quam summum malum esse suspicamini, noceri cuiquam rei non potest, ubi nihil est boni. Quod si duae naturae sunt, ut affirmatis, regnum lucis, et regnum tenebrarum; quoniam regnum lucis, Deum esse fatemini, cui simplicem quamdam naturam conceditis, ita ut ibi non sit aliud alio deterius: confiteamini necesse est, quod vehementer quidem est adversum vos, sed tamen necesse est confiteamini, istam naturam, quam summum bonum non modo non negatis, sed etiam vehementer persuadere conamini, esse incommutabilem, et impenetrabilem, et incorruptibilem, et inviolabilem: non enim erit aliter summum bonum; id est enim quo nihil est meiius: tali autem naturae noceri nullo pacto potest. At si nocere, bono privare est, sicut ostendi; noceri non potest regno tenebrarum, quia nihil ibi boni est; noceri non potest regno lucis, quia inviolabile est: cui igitur nocebit quod dicitis malum? CAPUT IV.-- Boni per se et participatione differentia. 6. Quamobrem, cum vos expedire nequeatis, videte quam expedita sit sententia catholicae disciplinae, quae aliud dicit bonum quod summe ac per se bonum est, et non participatione alicujus boni, sed propria natura et essentia; aliud quod participando bonum et habendo; habet autem de illo summo bono ut bonum sit, in se tamen manente illo, nihilque amittente. Hoc autem bonum quod postea diximus, creaturam vocat, cui noceri per defectum potest: cujus defectus Deus auctor non est, quia existendi, et ut ita dicam essendi, auctor est. Ita et malum ostenditur quomodo dicatur; non enim secundum essentiam, sed secundum privationem verissime dicitur: et natura cui noceri possit apparet. Non enim ipsa est summum malum, cui bonum adimitur cum nocetur; neque summum bonum, quae propterea deficere a bono potest, quia non existendo bonum, sed bonum habendo dicitur bona. Neque naturaliter bona res est, quae cum facta dicitur, utique ut bona esset accepit. Ita et Deus summum bonum est, et ea quae fecit, bona sunt omnia, quamvis non sint tam bona, quam est ille ipse qui fecit. Quis enim hoc tam insanus audet exigere, ut aequalia sint artifici opera, et condita conditori? Quid amplius desideratis? An etiam vultis aliquid planius? CAPUT V.-- Malum si definitur esse corruptio, inde etiam funditus evertitur illorum haeresis. 7. Quaeram ergo tertio quid sit malum. Respondebitis fortasse, Corruptio. Quis et hoc negaverit, generale malum esse? Nam hoc est contra naturam, hoc est quod nocet. Sed corruptio non est in seipsa, sed in aliqua substantia quam corrumpit: non enim substantia est ipsa corruptio. Ea igitur res quam corrumpit, corruptio non est, malum non est. Quod enim corrumpitur, integritate et sinceritate privatur. Quod ergo non habet ullam sinceritatem qua privetur, corrumpi non potest; quod autem habet, profecto bonum est participatione sinceritatis. Item quod corrumpitur, profecto pervertitur; quod autem pervertitur, ordine privatur: ordo autem bonum est. Non igitur quod corrumpitur, bono caret: eo namque ipso quo non caret, viduari dum corrumpitur potest. Gens ergo illa tenebrarum, si omni bono carebat, ut dicitis, corrumpi non poterat: non enim habebat quod ei posset auferre corruptio, quae si nihil auferat, non corrumpit. Audete jam dicere, si potestis, Deum et Dei regnum potuisse corrumpi, si diaboli regnum quale describitis, quomodo corrumpi posset non invenitis. CAPUT VI.-- Corruptio quam rem afficiat, et quid sit. 8. Quid ergo hinc lux catholica dicit? Quid putatis, nisi id quod habet veritas, corrumpi posse factam substantiam: nam et illam non factam, quae summum bonum est, esse incorruptibilem, et ipsam corruptionem, quae summum malum est, non posse corrumpi, sed hanc non esse substantiam? Si autem quaeritis quid sit, videte quo conetur perducere quae corrumpit? ex seipsa enim afficit ea quae corrumpuntur. Deficiunt autem omnia per corruptionem ab eo quod erant, et non permanere coguntur, non esse coguntur. Esse enim ad manendum refertur. Itaque quod summe et maxime esse dicitur, permanendo in se dicitur. Nam quod mutatur in melius, non quia manebat mutatur, sed quia pervertebatur in pejus, id est ab essentia deficiebat: cujus defectionis auctor non est qui est auctor essentiae. Mutantur ergo quaedam in meliora, et propterea tendunt esse: nec dicuntur ista mutatione perverti, sed reverti atque converti. Perversio enim contraria est ordinationi. Haec vero quae tendunt esse, ad ordinem tendunt: quem cum fuerint consecuta, ipsum esse consequuntur, quantum id creatura consequi potest. Ordo enim ad convenientiam quamdam quod ordinat redigit. Nihil est autem esse, quam unum esse. Itaque in quantum quidque unitatem adipiscitur, in tantum est. Unitatis est enim operatio, convenientia et concordia, qua sunt in quantum sunt, ea quae composita sunt: nam simplicia per se sunt, quia una sunt; quae autem non sunt simplicia, concordia partium imitantur unitatem, et in tantum sunt in quantum assequuntur. Quare ordinatio esse cogit, inordinatio vero non esse; quae perversio etiam nominatur atque corruptio. Quidquid igitur corrumpitur, eo tendit ut non sit. Jam vestrum est considerare quo cogat corruptio, ut possitis invenire summum malum: nam id est quo corruptio perducere nititur. CAPUT VII.-- Dei bonitas non sinit rem ullam corruptione eo perduci ut non sit. Creare et condere quo differant. 9. Sed Dei bonitas eo rem perduci non sinit, et omnia deficientia sic ordinat, ut ibi sint ubi congruentissime possint esse, donec ordinatis motibus ad id recurrant unde defecerunt. Itaque etiam animas rationales, in quibus est potentissimum liberum arbitrium, deficientes a se, in inferioribus creaturae gradibus ordinat, ubi tales esse decet. Fiunt ergo miserae divino judicio, dum convenienter pro meritis ordinantur. Ex quo illud optime dictum est, quod insectari maxime soletis: Ego facio bona, et creo mala (Isai. XLV, 7). Creare namque dicitur condere et ordinare. Itaque in plerisque exemplaribus sic scriptum est, Ego facio bona et condo mala. Facere enim est, quod omnino non erat; condere autem, ordinare quod utcumque jam erat, ut melius magisque sit. Ea namque condit Deus, id est ordinat, cum dicit, Condo mala, quae deficiunt, id est non esse tendunt; non ea quae ad id quo tendunt, pervenerunt. Dictum est enim: Nihil per divinam providentiam, ad id ut non sit pervenire permittitur. 10. Tractantur haec latius et uberius, sed dum vobiscum agitur, satis est. Ostendenda enim vobis janua fuit, quam desperatis, et desperandam facitis imperitis. Nam vos introducit nemo nisi voluntas bona; quam pacatam efficit divina clementia, sicut in Evangelio canitur: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Satis est, inquam, ut videatis nullum esse de bono et malo religiosae disputationis exitum, nisi quidquid est, in quantum est, ex Deo sit: in quantum autem ab essentia deficit, non sit ex Deo, sed tamen divina providentia semper, sicut universitati congruit, ordinetur. Quod si nondum videtis, quid amplius nunc faciam nescio, nisi ut minutius etiam tractem ista quae dicta sunt. Non enim ad majora mentem nisi pietas puritasque perducit. CAPUT VIII.-- Malum est, non substantia ulla, sed substantiae inimica inconvenientia. 11. Quid enim aliud, cum quaero quid sit malum, responsuri estis, nisi aut quod contra naturam est, aut quod noceat, aut corruptionem, aut aliquid hujusmodi? At in his ostendi vestra naufragia, nisi forte, ut soletis cum pueris pueriliter agere, respondebitis malum esse ignem, venenum, feram, et caetera hujusmodi. Nam etiam de quodam dicente, nullam substantiam malum esse, unus de primatibus hujus haeresis, quem familiarius crebriusque audiebamus, dicebat: Vellem scorpionem in manu hominis ponere, ac videre utrum non subtraheret manum; quod si faceret, non verbis, sed re ipsa convinceretur aliquam substantiam malum esse, quandoquidem illud animal esse substantiam non negaret. Et dicebat hoc non coram illo, sed cum ad eum nos commoti referremus quod ille dixisset: respondebat ergo, ut dixi, pueriliter pueris. Quis enim meliuscule imbutus et eruditus, non videat per inconvenientiam corporalis temperationis haec laedere, ac rursus per convenientiam non laedere, saepe etiam commodanon parva conferre? Nam si illud venenum per seipsum malum esset, eumdem scorpionem magis priusque perimeret. At contra, si ei penitus aliquo pacto detrahatur, sine dubitatione interiret. Ergo illius corpori malum est amittere quod nostro recipere: item illi bonum est habere id quo nobis bonum est carere. Erit ergo eadem res et bonum et malum? Nullo modo; sed malum est quod contra naturam est: hoc enim et bestiae illi et nobis malum est, id est ipsa inconvenientia, quae sine dubio non est substantia, imo est inimica substantiae. Unde est igitur? Attende quo cogat, et disces; si tamen in te aliquid interioris luminis vivit. Non esse enim cogit omne quod perimit. Deus vero auctor essentiae est: nec aliqua essentia potest videri esse, quod in qua fuerit cogit non esse. Dicitur ergo aliquid unde non sit inconvenientia; nam unde sit nihil dici potest. 12. Quaedam facinorosa mulier Atheniensis, ut prodit historia, venenum quod certo modulo damnati ut morerentur hauriebant, paulatim bibendo sine ullo vel levi incommodo valetudinis effecit ut biberet. Itaque, cum esset aliquando damnata, legitimam illam quantitatem veneni, quam consuetudine vicerat, accepit ut caeteri, nec ut caeteri exstincta est. Quod cum esset magno miraculo, missa est in exsilium. Quid putamus, si venenum malum est, istam fecisse ut sibi malum non esset? Quid hoc absurdius? Sed quia inconvenientia malum est, fecit potius ut per moderatam consuetudinem illud corpus suo corpori conveniret. Nam quando illa qualibet calliditate posset efficere, ut sibi inconvenientia non noceret? Quid ita? Quia quod vere et generaliter malum est, et semper et omnibus nocet. Oleum nostris corporibus commodum est, animalium autem multis, quae sex pedes habent, vehementer adversum. Elleborum, nonne alio modo cibus est, alio medicamentum, alio venenum? Salem immoderatius acceptum, quis non venenum esse clamaverit? quot autem et quantae corporis commoditates ex eo sint, quis potest numerare? Aqua maris terrenis animalibus cum bibitur, noxia est: multorum autem corporibus, dum illa humectantur, accommodatissima et utilis: in utroque autem piscibus saluti et voluptati est. Panis hominem alit, accipitrem necat. Coenum ipsum, quod et haustum et olfactum graviter offendit et laedit, nonne et aestate tactum refrigerat, et vulneribus quae ab igne acciderunt, medicamentum est? Quid stercore aspernabilius? quid cinere abjectius? At haec tantas agris utilitates afferunt, ut eorum inventori, a quo etiam stercus nomen accepit, Stercutio divinos honores Romani deferendos putarent. 13. Sed quid parva colligam, quae sunt innumerabilia? Quatuor ipsa quae in promptu sunt elementa, quis dubitet prodesse per convenientiam, inconvenienter autem adhibita, vehementer adversa esse naturae? Nos qui aere vivimus, et terra et aqua obrutos necant: innumerabilia vero animantia per arenam laxioremque terram repunt vitaliter: pisces autem in hoc aere moriuntur. Ignis corpora nostra corrumpit, sed convenienter adhibitus, et resumit a frigore, et morbos innumerabiles pellit. Sol iste cui genu flectitis, quo vere nihil inter visibilia pulchrius invenitur, aquilarum oculos vegetat, nostros sauciat inspectus et tenebrat: sed fit per consuetudinem ut nos quoque in eo sine incommodo aciem figamus. Num ergo sinitis ut illi veneno eum comparemus, quod mulieri Atheniensi consuetudo fecit innoxium? Respicite ergo aliquando et advertite, si substantia ulla malum est, ideo quod laedit aliquem, lucem quam colitis ab hoc crimine non posse defendi. Considerate potius hanc inconvenientiam universale malum esse, per quam solis radius tenebrascere oculos facit, cum eis nihil sit luce jucundius. CAPUT IX.-- Ne consistere quidem Manichaeorum fabulas de bonis et malis. 14. Haec dixi, ut, si fieri potest, tandem dicere desinatis malum esse terram per immensum profundam et longam; malum esse mentem per terram vagantem; malum esse quinque antra elementorum, aliud tenebris, aliud aquis, aliud ventis, aliud igni, aliud fumo plenum; malum esse animalia in illis singulis nata elementis, serpentia in tenebris, natantia in aquis, volatilia in ventis, quadrupedia in igne, bipedia in fumo. Haec enim sicut a vobis describuntur, nullo modo esse poterunt; quoniam quidquid tale est, in quantum est, a summo Deo sit necesse est, quoniam in quantum est, utique bonum est. Si enim dolor et imbecillitas malum est, erant ibi animalia in tanta corporis firmitate, ut eorum abortivos fetus, postquam de his secundum vestram sectam fabricatus est mundus, de coelo in terram cecidisse et mori non potuisse dicatis. Si caecitas malum est, videbant: si surditas, audiebant. Si obmutescere aut mutum esse malum est, usque adeo signatae atque distinctae ibi voces erant, ut adversus Deum bellum gerere, sicut asseritis, eis in concione uno persuadente placuerit. Si sterilitas malum est, erat ibi filios procreandi magna fecunditas. Si exsilium malum est, in sua terra erant, suasque regiones incolebant. Si servitus malum est, erant ibi etiam qui regnabant. Si mors malum est, vivebant, et ita vivebant, ut mentem ipsam prorsus, nec post victoriam Dei, ullo modo unquam mori posse praedicetis. 15. Cur, quaeso, in summo malo invenio tanta bona iis malis, quae commemoravi, contraria? Aut si haec non sunt mala, ullane tandem substantia, in quantum substantia est, malum erit? Si malum imbecillitas non est, malumne erit corpus infirmum? Si malum caecitas non est, malumne erunt tenebrae? Si malum surditas non est, malumne erit surdus? Si malum non est mutum esse, malumne erit piscis? Si sterilitas malum non est, quomodo malum est animal sterile? Si exsilium malum non est, quomodo malum est animal exsulans, vel animal in exsilium aliquem mittens? Si servitus malum non est, quomodo malum est animal serviens, vel servire quempiam cogens? Si mors malum non est, quomodo malum est animal mortale, vel inferens mortem? Si vero haec mala sunt, quomodo non erunt bona firmitas corporis, visus, auditus, locutio persuadens, fecunditas, solum genitale, libertas, vita, quae omnia in illo mali regno fuisse perhibetis, et summum malum audetis asserere? 16. Postremo si (quod omnino nemo unquam negavit) inconvenientia malum est, quid convenientius quam illa suis quibusque animalibus elementa; tenebrae serpentibus, aquae natantibus, venti volantibus, ignis edacioribus, fumus elatioribus? Tanta enim a vobis in discordiae gente concordia, et tantus in perversitatis sede ordo describitur. Si quod nocet, malum est, omitto illud valentissimum quod supra dictum est, noceri non potuisse, ubi nullum erat bonum: sed si hoc obscurum est, illud certe omnibus eminet et apparet, quia, sicut dixi, et ut omnes consentiunt, quod nocet est malum: fumus in illa gente bipedibus animalibus non nocebat; genuit ea, et aluit atque sustinuit sine labe nascentia, crescentia, regnantia. Nunc vero postquam mixtum est malo bonum, nocentior fumus effectus est; ita ut a nobis qui certe bipedes sumus, sustineri non possit, excaecat, opprimit, necat. Tantane malis elementis commixtione boni accessit immanitas? tanta Deo regnante perversitas? 17. Certe cur in caeteris videmus istam congruentiam, quae auctorem vestrum decepit atque illexit ad componenda mendacia? Cur, inquam, tenebrae serpentibus, aquae natantibus, venti volantibus congruunt; quadrupedem vero ignis incendit, et nos fumus offocat? Quid quod etiam serpentes acutissime vident, et praesentia solis exsultant, ibique sunt abundantiores, ubi aer serenior difficilius et rarius nubem contrahit? Quid absurdius, quam ibi esse accommodatius et aptius incolas amatoresque tenebrarum, ubi lucis perspicuitate gaudetur? Quod si eos dicitis delectari potius calore quam lumine, multo congruentius in igne serpentes alacres natos, quam tardum asinum diceretis: et tamen luci huic amicam aspidem quis neget, cum ejus oculi aquilae oculis comparentur? Sed de bestiis videro. Nos ipsos, obsecro, consideremus sine pertinacia, et tandem fabulis vanis et perniciosis animum exuamus. Quis enim tantam perversitatem ferat, qua dicitur in tenebrarum gente, cui nihil admixtum erat luminis, animalia bipedia tam firmam, tam vegetam, tam denique incredibilem vim habuisse in oculorum acie, ut et in tenebris suis viderent purissimam, quae a vobis commendatur, regnorum Dei lucem (siquidem illam etiam talibus visibilem fuisse vultis), et aspicerent, et considerarent, et delectarentur, et appeterent: nostros autem oculos commixtione lucis, commixtione summi boni, commixtione denique Dei tam infirmos, tam imbecillos esse redditos, ut neque quidquam videamus in tenebris, et solis aspectum nullo modo ferre possimus, atque inde conversi, etiam quae a nobis videbantur, quaeramus? 18. Haec dici possunt, etiam si corruptio malum est, quod aeque nemo ambigit: non enim tunc fumus corrumpebat genus animalium, quod modo corrumpit. Et ne pergam per singula, quod longum est et non necessarium, usque adeo minus erant corruptioni obnoxia, quae ibi animantia fuisse confingitis, ut abortivi eorum fetus nondum ad nascendum idonei, de coelo in terram praecipitati, et vivere, et gignere, et rursus conjurare potuerint, habentes utique pristinam firmitatem, quia jam erant concepti ante commixtionem boni et mali: nam post istam concretionem quae de iis nata sunt, ea dicitis esse animalia, quae nunc infirmissima et facile corruptioni cedentia videmus: quis hunc diutius tolerare possit errorem, nisi qui aut ista non videt, aut nescio qua incredibili consuetudine ac familiaritate vobiscum contra omnes moles rationis obduruit? CAPUT X.-- Tria signacula morum a Manichaeis perperam excogitata. 19. Sed quoniam ostendi, ut arbitror, de bonis et malis generalibus, in quantis tenebris et in quanta falsitate versemini; nunc videamus tria illa signacula, quae in vestris moribus magna laude ac praedicatione jactatis. Quae sunt tandem ista signacula? Oris certe, et manuum, et sinus. Quid est hoc? Ut ore, inquit, et manibus, et sinu castus et innocens sit homo. Quid, si oculis, auribus, naribus peccet? quid, si calcibus hominem affligat, vel etiam necet? Quomodo istum tenebimus reum, qui nec ore, nec manibus, nec sinu peccavit? Sed cum os, inquit, nomino, omnes sensus qui sunt in capite, intelligi volo; cum autem manum, omnem operationem; cum sinum, omnem libidinem seminalem. Quo ergo vultis pertinere blasphemias? ad os, an ad manum? Est enim operatio ista per linguam. Itaque si uno genere operationem omnem concluditis, cur operationem pedum conjungitis manibus, linguae separatis? An, quia lingua verbis significat aliquid, eam vultis sejungere ab ea operatione quae non significandi gratia fit; ita ut definiatur signaculum manuum, ab operatione mala, quae non significandi causa est, continentia? Sed quid facturi estis, si quis peccet significando aliquid manibus, ut fit cum scribimus, vel gestu aliquid quod intelligatur ostendimus? hoc enim ori atque linguae tribuere non potestis, quia manibus fit. Quid enim absurdius, quam ut cum tria dicantur signacula, oris, manuum, et sinus, quaedam peccata deprehensa in manibus tribuantur ori? Si autem operatio generalis manibus datur, quae tandem ratio est pedum operationem huic addere, linguae non addere? Videtisne quomodo novitatis appetitio comite errore in magnas deducatur angustias? Tribus namque istis signaculis, quae nova quadam divisione praedicatis, quomodo includatis omnium peccatorum purgationem non invenitis CAPUT XI.-- Signaculum oris quale apud Manichaeos, qui blasphemiae in Deum rei esse convincuntur. 20. Sed dividite ut vultis, praetermittite quidquid vultis: ea quae maxime soletis commendare, tractemus. Ad oris enim signaculum dicitis pertinere, ab omni continere blasphemia. Est autem blasphemia, cum aliqua mala dicuntur de bonis. Itaque jam vulgo blasphemia non accipitur, nisi mala verba de Deo dicere: de hominibus namque dubitari potest; Deus vero sine controversia bonus est. Si ergo ratio convicerit, neminem de Deo pejora quam vos dicere, ubi erit memorabile oris signaculum? Docet enim ratio, nec sane recondita, sed in promptu sita et exposita omnium intellectui, sed invicta et eo invictior quod eam nemo ignorare permittitur, Deum esse incorruptibilem, incommutabilem, inviolabilem, in quem nulla indigentia, nulla imbecillitas, nulla miseria cadere possit. Usque adeo autem ista omnis anima rationalis communiter sentit, ut etiam vos cum dicuntur, annuatis. 21. Sed cum fabulas vestras narrare coeperitis, et corruptibilem, et commutabilem, et violabilem, et indigentiae obnoxium, et imbecillitatem admittentem, et a miseria non tutum Deum mira caecitate possessi suadetis, et mira caecitate possessis etiam persuadetis. Atque hoc parum est: non enim corruptibilem tantum Deum dicitis, sed corruptum; nec et commutabilem, sed commutatum; nec violabilem, sed violatum; nec qui possit indigentiam pati, sed indigentem; nec in quem casura sit, sed in quem ceciderit imbecillitas; nec qui miser esse possit, sed miserum. Animam quippe Deum esse dicitis vel partem Dei. Nec video quomodo Deus non sit, quae pars Dei dicitur: nam et auri pars aurum, et argenti argentum, et lapidis lapis; et, ut ad haec majora veniamus, pars terrae terra est, et aquae pars aqua, et aeris aer, et si quid de igne detraxeris, ignem esse non negabis, et quaelibet pars lucis nihil potest esse aliud quam lux. Cur ergo pars Dei non erit Deus? An articulata Dei forma est, sicut hominis, reliquorumque animantium? nam pars hominis non est homo. 22. Sed ad quamlibet istarum opinionum descendo, et singillatim utramque considero. Nam si Deum ita esse vultis ut lucem, recusare non potestis Deum esse aliquam partem Dei. Quamobrem, cum partem Dei esse animam dicitis, quam non negatis et corruptam esse, quae stulta est; et commutatam, quae sapiens fuit; et violatam, quae propriam perfectionem non habet; et indigentem, quae poscit auxilium; et imbecillam, quae medicina eget; et miseram, quae beata esse desiderat: haec omnia in Deum sacrilega opinione confertis. Aut si non conceditis haec de anima, nec Spiritus est necessarius, qui animam in veritatem inducat, quia stulta non est; nec renovatur anima per veram religionem, quia inveterata non est; nec signaculis vestris perficitur, quia perfecta est; nec ei Deus opem fert, quia non indiget; nec medicus est Christus, quia sana est; nec beata ei vita recte promittitur. Quid quod liberator dicitur Jesus, quod et ipse in Evangelio clamat: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis? (Joan. VIII, 36.) Et apostolus Paulus ait: Vos in libertatem vocati estis (Galat. V, 13). Servit ergo anima quae istam libertatem nondum est assecuta. Deus igitur vobis auctoribus, siquidem pars Dei est Deus, et stultitia corrumpitur, et cadendo mutatus est, et amissa perfectione violatus, et opis indiget, et debilis morbo, et oppressus miseria, et servitute turpatus est. 23. Quod si Dei pars Deus non est; nec incorruptus potest esse, in cujus parte corruptio est; nec incommutatus, qui ex aliqua parte mutatus est; nec inviolatus, qui non ex omni parte perfectus; neque non indigens, qui sedulo agit ut sibi restituat partem suam; nec omnino sanus, qui aliqua parte imbecillus est; nec beatissimus, qui habet aliquam partem subjectam miseriae; nec omnino liber, cujus pars aliqua premitur servitute. Haec omnia cogimini dicere, cum animam, quam tantis obrutam calamitatibus cernitis, partem Dei esse perhibetis. Haec et multa hujuscemodi de secta vestra si potestis auferre, tunc demum dicite os vestrum carere blasphemiis. Imo sectam illam deserite: nam si hoc quod ille scripsit destiteritis credere ac dicere, manichaei utique non eritis. 24. Summum bonum omnino, et quo esse aut cogitari melius nihil possit, aut intelligendus, aut credendus Deus est, si blasphemiis carere cogitamus. Ratio aliqua numerorum violari et commutari nullo pacto potest, nec ulla natura qualibet violentia effecerit ut post unum qui sequitur numerus, non duplo ei concinat. Hoc commutari nullo pacto potest, et Deus a vobis commutabilis dicitur! Tenet ista ratio inviolabilem integritatem suam, et ei saltem parem Deum esse non vultis! Faciat quaelibet gens tenebrarum, ut ternarius intelligibilis numerus, in quo ita unum est, quod unum est, ut partibus careat; faciat ergo gens ista tenebrarum, ut numerus iste ternarius in duas partes aequales dividatur. Videt certe mens vestra nullius id malevolentia posse contingere. Quae ergo rationem numeri violare non poterat, poterat Deum? Si autem non poterat, quae, obsecro, necessitas fuit ut pars ejus misceretur malo, et in tantas miserias truderetur? CAPUT XII.-- Excludit Manichaeorum suffugia. 25. Hinc enim illud exortum est, quod etiam cum studiose vos audiremus, nos magnis premebat angustiis; nec ullum exitum reperiebamus, quaerentes quid factura erat Deo gens tenebrarum, si cum ea nollet cum tanta partis suae calamitate pugnare. Si enim non erat nocitura quiescenti, crudeliter nobiscum actum querebamur, qui ad istas aerumnas missi sumus: si autem nocitura erat, non esse illam naturam incorruptibilem, qualis natura Dei esse debebat. In hac quaestione non defuit qui diceret, non Deum malo carere voluisse, aut ne sibi noceretur cavisse, sed propter naturalem bonitatem suam inquietae perversaeque naturae, ut ordinata esset prodesse voluisse. Non hoc sonant libri manichaei; cavisse Deum ne invaderetur ab hostibus, saepissime ibi significatur, saepissime dicitur. Sed concedamus ista Manichaeum sensisse, ut ille dicebat, qui non inveniebat aliud quod diceret; num ista ratione Deus a crudelitate aut infirmitate defenditur? Haec enim ejus in adversam gentem bonitas, in suos exstitit magna pernicies. Huc accedit, quia si natura illius corrumpi commutarique non posset, nec nos ulla pestis commutaret atque corrumperet; et ille ordo qui naturae alienae praestandus fuit, posset sine nostra perversitate praestari. 26. Illud vero nondum dictum erat, quod nuper apud Carthaginem audivi. Cum enim quidam, quem maxime illo errore cupio liberari, hac quaestione in easdem compingeretur angustias, ausus est dicere, scilicet regnum habuisse quosdam fines suos, qui possent invadi a gente contraria; nam ipsum Deum nullo modo potuisse violari. Sed dixit quod neque auctor ille vester ullo modo dicere cogeretur: videret enim fortasse consequentes ruinas suae sectae multo per hanc sententiam, quam per aliam faciliores. Et revera ita se hoc habet, ut si quisquam mediocris cordis audierit in natura illa fuisse aliud violabile, aliud inviolabile, facile intelligat non jam duas, sed tres esse naturas, unam inviolabilem, alteram violabilem, tertiam violatricem. CAPUT XIII.-- Non ex rebus sed ex intentione facta aestimantur: hinc de Manichaeorum abstinentia ferendum judicium. 27. Hae igitur blasphemiae, cum a corde profectae, quotidie in ore vestro habitent, desinite aliquando signaculum oris vestri, ad imperitorum illecebram, quasi magnum aliquid praedicare. Nisi forte quod non vescimini carnibus, et vinum non bibitis, signaculum oris mirandum et laudandum putatis. Quod quaero a vobis quo fine faciatis. Finis enim quo referuntur ea quae facimus, id est propter quem facimus quidquid facimus, si non solum inculpabilis, sed etiam laudabilis fuerit, tunc demum etiam facta nostra laude aliqua digna sunt: sin ille jure meritoque culpatur, quem spectamus et intuemur, cum in aliquo versamur officio, id quoque officium nemo improbandum vituperandumque dubitaverit. 28. De Catilina memoriae proditum est quod frigus sitim, famem ferre poterat (Sallustius, in prolog. Catilin., cap. 3). Haec erant illi spurco sacrilegoque etiam cum Apostolis nostris communia. Unde ergo discernitur parricida iste ab Apostolis nostris, nisi fine illo quem diversissimum sequebatur? Namque ille ista tolerabat, ut immoderatissimas et immanissimas expleret cupiditates: illi e contra, ut eas premerent, et dominanti rationi servire cogerent. Soletis et vos, cum catholicarum vobis virginum multitudo praedicatur, dicere: Etiam mula virgo est. Temere id quidem, propter imperitiam catholicae disciplinae; sed tamen significantes vanam esse continentiam istam, nisi ad aliquem rectissimum finem certa ratione referatur. Possunt et Catholici christiani vestram a vino et carnibus abstinentiam, jumentis et multis passeribus, postremo etiam innumerabilibus generibus vermium comparare. Sed ne in vestram incidam temeritatem, non id praepropere faciam, sed discutiam primo quo ista fine faciatis. Jam enim constat inter nos, ut opinor, hujuscemodi moribus nihil aliud esse quaerendum. Si ergo parcimoniae gratia et coercendae libidinis, qua escis talibus et potu delectamur et capimur, audio et probo: sed non ita est. 29. Nam quaero a vobis, si quis existat, quod fieri potest, ita homo parcus et frugi, ut appetitum ventris et gutturis moderans, non epuletur bis per unum diem; et huic coenanti oluscula cum exiguo lardo apponantur, eodem lardo uncta atque condita, quantum comprimendae fami sat est; sitimque irriget propter diligentiam valetudinis, duabus aut tribus vini meracis potionibus, isque illi victus sit quotidianus: alius vero ex alia parte nihil gustans carnium, nihil vini, exquisitas et peregrinas fruges multis ferculis variatas et largo pipere aspersas nona hora libenter assumat, noctis etiam principio talia coenaturus; bibat autem mulsum, caroenum passum, et nonnullorum pomorum expressos succos, vini speciem satis imitantes, atque id etiam suavitate vincentes; et bibat non quantum sitit, sed quantum libet; idque sibi exhibendum curet quotidie, talique victu deliciisque perfruatur, nulla ne cessitate, magna voluptate: quem tandem horum duorum, quod ad cibandum potandumque attinet, abstinentius vitam ducere judicatis? Non opinor usque adeo vos esse caecos, quin illum de parco lardo et vino, huic gurgiti praeferatis. 30. Ita quidem veritas cogit; sed vester error longe aliter canit. Electus enim vester tribus signaculis praedicatus, si quotidie ita vivat, ut hic quem posterius descripsimus, ab uno, et fortasse duobus gravioribus reprehendi potest, damnari autem tanquam signaculi dissignator omnino non potest. Si autem semel cum illo priore coenaverit, frustoque pernae vel rancido labra unxerit, et vappa udaverit, solutor signaculi et gehennae illico destinatus, vestri auctoris sententia, mirantibus vobis, sed tamen consentientibus, judicabitur. Quaeso, relinquite errorem; quaeso, advertite rationem; quaeso, aliquantulum consuetudini obsistite. Quid enim est ista pravitate perversius? quid magis delirum? Quid porro insanius dici aut cogitari potest, hominem boletos, orizam, tubera, placentas, caroenum, piper, laser, distento ventre cum gratulatione ructantem, et quotidie talia requirentem, non inveniri quemadmodum a tribus signaculis, id est a regula sanctitatis excidisse videatur; alium vero fruges vilissimas fumoso obsonio condientem, tantum que hinc assumentem, quantum refectioni corporis sufficit, et tres cyathos vini sustentandae valetudinis gratia sorbentem, et ab illo victu ad istum transeuntem, certo supplicio praeparari? CAPUT XIV.-- Tribus causis abstinetur laudabiliter a certis ciborum generibus. 31. At enim ait Apostolus, Bonum est, fratres, non manducare carnem, neque bibere vinum (Rom. XIV, 21). Quasi veroquisquam nostrum id bonum neget: sed aut eo fine quem superius commemoravi, secundum quem dicitur, Et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Ib., XIII, 14): aut eis quos rursus idem Paulus ostendit; id est, aut refrenandae gulae causa, quae his rebus solet rabidius immoderatiusque raptari; aut ne frater offendatur, aut ab infirmis idolio communicetur. Eo enim tempore, quo haec scribebat Apostolus, multa immolatitia caro in macello vendebatur. Et quia vino etiam libabatur diis Gentium, multi fratres infirmiores, qui etiam rebus his venalibus utebantur, penitus a carnibus se et vino cohibere maluerunt, quam vel nescientes incidere in eam quam putabant cum idolis communicationem. Propter hos autem etiam ii qui firmiores erant, et haec majori fide contemnenda judicarant, scientes nihil immundum esse nisi per malam conscientiam, tenentesque illam Domini sententiam, Non quod intrat in os vestrum, vos coinquinat, sed quod exit (Matth. XV, 11); tamen propter hos infirmiores, ne offenderentur, ab his rebus abstinere debebant. Neque hoc suspicione colligitur, sed in ipsis Apostoli Epistolis manifeste invenitur. Vos enim hoc solum nobis dicere soletis, Bonum est, fratres, non manducare carnem, neque bibere vinum; non autem subjungere illud quod sequitur, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. Hinc enim elucet quo fine Apostolus haec praecipiebat. 32. Planius hoc indicant superiora et sequentia, quae commemorare longum est quidem, sed propter eos, qui ad divinas Scripturas legendas et pertractandas pigri sunt, totum istum locum retexere cogimur. Infirmum autem in fide assumite, inquit, non in disceptationibus cogitationum. Alius enim credit manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet. Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet; Deus enim illum assumpsit. Tu quis es, qui judicas alienum servum? Suo Domino stat, aut cadit: stabit autem; potens est enim Deus statuere illum. Nam alius judicat diem inter diem, alius judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet. Qui sapit diem, Domino sapit: et qui manducat; Domino manducat; gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur. Sive enim vivimus, sive morimur, Domini sumus. In hoc enim Christus et vixit, et mortuus est, et re surrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur. Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei. Scriptum est enim (Isa. XLV, 23, 24): Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu, et confitebitur omnis lingua Deo. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. Non ergo amplius invicem dijudicemus, sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. Scio et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. Si enim propter cibum frater tuus contristatur, non jam secundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo perdere illum, pro quo Christus mortuus est. Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax et gaudium in Spiritu sancto. Qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. Itaque quae pacis sunt sectemur, et quae aedificationis sunt in invicem. Noli propter escam destruere opus Dei. Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini qui per offensionem manducat. Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. Tu fidem habes penes temetipsum, habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. Qui autem discernit, si manducaverit damnatus est, quia non ex fide. Omne autem quod non est ex fide, peccatum est. Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque nostrum proximo suo placeat in bonum, ad aedificationem. Etenim Christus non sibi placuit (Rom. XIV, et XV, 1-3). 33. Satisne apparet Apostolum eis praecepisse ut carnes non manducarent, neque vinum biberent quicumque firmiores essent, quia infirmos offendebant non eis congruendo, et faciebant ut putarent eos qui fide omnia munda judicabant, in obsequium idolorum a talibus epulis et potu nolle abstinere? Hoc significat et ad Corinthios hoc modo scribens: De escis autem sacrificiorum quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus Deus nisi unus. Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra; nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illo, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem in conscientia sua usque adhuc in idolio quasi idolothytum manducant, et conscientia eorum cum sit infirma, inquinatur. Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus; neque si non manducaverimus, deficiemus. Videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Si enim quis viderit eum qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia ejus cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta, et peribit infirmus in tua conscientia frater, propter quem Christus mortuus est? Sic autem peccantes in fratres, et perculientes conscientiam ipsorum infirmam, in Christum peccatis. Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum ne fratrem scandalizem (I Cor. VIII, 4 etc.). 34. Item alio loco: Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum sit aliquid? Sed quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri daemoniorum. Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum: non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum. An aemulamur Dominum? Numquid illo fortiores sumus? Omnia mihi licita sunt, sed non omnia expediunt: omnia mihi licita sunt, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Omne quod in macello venit, manducate; nihil interrogantes propter conscientiam. Si quis autem dixerit, Hoc immolatum est idolis; nolite manducare, propter illum qui indicat, et propter conscientiam: conscientiam autem dico, non tuam, sed alterius. Utquid enim libertas mea judicatur ab alia conscientia? Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro quo gratias ago? Sive ergo manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Sine offensione estote Judaeis et Graecis et Ecclesiae Dei, sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. X, 19-33, et XI, 1). 35. Apparet igitur, ut opinor, quo fine a carnibus et a vino sit abstinendum. Is finis est triplex. Ad comprimendam delectationem, quae in his maxime cibis haberi solet, atque in tali potu usque ad ebrietatem pervenire. Ad tuendam infirmitatem, propter illa quae sacrificantur atque libantur. Et quod maxime commendandum est, propter charitatem, ne imbecilliorum ab his continentium offendatur infirmitas. Vos autem immunda esse obsonia dicitis, cum dicat Apostolus omnia munda esse, sed ei malum esse qui per offensionem manducat. Et prorsus credo vos istis epulis inquinari, eo ipso quo immunda esse arbitramini. Ait enim: Credo et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum; sed ei qui existimat aliquid commune esse, illi commune est. Cui autem dubium est, commune illum immundum et inquinatum vocasse? Sed stultum est vobiscum agere de Scripturis, cum et rationem pollicendo decipiatis, et eos Libros, in quibus magna est religionis auctoritas, falsis capitibus immissis corruptos esse dicatis. Ratione igitur mihi persuadete quomodo vescentem carnes coinquinent, si sine ulla offensione, sine ulla infirma opinione, sine ulla libidine sumuntur? CAPUT XV.-- Esum carnium cur interdicant Manichaei. 36. Operae pretium est totam superstitiosae hujus abstinentiae rationem cognoscere, quae ita redditur: Quoniam, inquit, membrum Dei malorum substantiae commixtum est, ut eam refrenaret, atque a summo furore comprimeret (sic enim dicitis), de commixta utraque natura, id est boni et mali, mundus est fabricatus. Pars autem illa divina ex omni parte mundi quotidie purgatur, et in sua regna resumitur: sed haec per terram exhalans, et ad coelum tendens, incurrit in stirpes, quoniam radicibus terrae affiguntur, atque ita omnes herbas, et arbusta omnia fecundat et vegetat. Hinc animalia cibum capiunt, quae si concumbunt, ligant in carne divinum illud membrum, et a certo suo itinere aversum atque impeditum, erroribus aerumnisque implicant. Itaque cibi qui de frugibus et pomis parantur, si ad sanctos, id est ad Manichaeos veniant, per eorum castitatem, et orationes, et psalmos, quidquid in eis est luculentum et divinum purgatur, id est ex omni parte perficitur, ut ad regna propria sine ulla sordium difficultate referatur. Hinc est quod mendicanti homini, qui manichaeus non sit, panem vel aliquid frugum, vel aquam ipsam, quae omnibus vilis est, dari prohibetis; ne membrum Dei, quod his rebus admixtum est, suis peccatis sordidatum a reditu impediat. 37. Carnes autem jam de ipsis sordibus dicitis esse concretas. Fugit enim aliquid partis illius divinae, ut perhibetis, dum fruges et poma carpuntur; fugit cum affliguntur vel terendo vel molendo vel coquendo, vel etiam mordendo atque mandendo. Fugit etiam in omnibus motibus animalium, vel cum gestiunt, vel cum exercentur, vel cum laborant, vel cum omnino aliquid operantur. Fugit etiam in ipsa quiete nostra, dum in corpore, illa quae appellatur digestio, interiore calore conficitur. Atque ita tot occasionibus divina fugiente natura, quiddam sordidissimum remanet, unde per concubitum caro formetur; cum anima tamen boni generis, quoniam quamvis plurimum, non tamen totum bonum, memoratis illis motibus evolat. Quocirca, cum anima etiam carnem deseruerit, nimias sordes reliquas fieri, et ideo eorum qui vescuntur carnibus, animam coinquinari. CAPUT XVI.-- Aperit portentosa Manichaeorum mysteria. 38. O rerum naturae obscuritas, quantum tegmen est falsitatis? Quis non, haec audiens, qui rerum causas non didicit, qui nondum veritatis quantulocumque lumine aspersus corporeis imaginibus fallitur, eo ipso quo haec minime apparent, et per quaedam simulacra rerum visibilium cogitantur, et diserte dici possunt, vera esse arbitretur? Talium autem hominum magnae turbae atque greges vocantur, quos religiosus timor ab his fallaciis potius quam ratio tutos facit. Quamobrem ita ego ista conabor refellere, quantum me Deus adjuvare dignabitur, ut non solum prudentium judicio, quo simul ac dicta fuerint improbentur, sed ipsi etiam vulgari intelligentiae, quam sint falsa et absurda satis eluceat. 39. Primo enim quaero, unde doceatis in frumentis, ac legumine, et oleribus, et floribus, et pomis inesse istam nescio quam partem Dei. Ex ipso coloris nitore, inquiunt, et odoris jucunditate, et saporis suavitate manifestum est: quae dum non habent putria, eodem bono sese deserta esse significant. Non pudet Deum naso et palato inventum putare? sed haec omitto. Latine enim vobis dicam, et, ut dici assolet, multum est ad vos. Illud potius qualicumque mente intelligendum fuit, si colore apparet in corporibus boni praesentia, fimum animalium, quod ipsarum etiam carnium purgamentum est, diversis nitere coloribus, alias candido, plerumque aureolo, et aliis hujusmodi, quos in pomis et floribus velut testes Dei praesentis atque inhaerentis accipitis. Quid tandem causae est, quod ruborem in rosa indicem abundantis boni esse perhibetis, et eumdem damnatis in sanguine? Cur in viola eumdem colorem amplectimini, quem in choleribus, in morbo ictericorum, in infantis denique fimo aspernamini? Cur nitorem atque fulgorem olei, clamare copiam coadmixti boni arbitramini, et ad id purgandum fauces et ventrem paratis; de pingui autem carne simillimi fulgoris destillantibus guttis labra contingere formidatis? Cur de thesauris Dei melonem putatis aureum esse; et pernae adipem rancidam, vel ovi medium non putatis? Cur vobis candor in lactucis praedicat Deum, in lacte non praedicat? De coloribus enim adhuc loquor, in quibus (ut omittam caetera), unius pavonis pennis et plumis, quae certe de concubitu et carne nascuntur, nulla potestis vestita floribus prata conferre. 40. Nam si et odore invenitur hoc bonum, nonnullorum animalium carnibus miri odoris conficiuntur unguenta. Cibi denique ipsi, qui cum carnibus meliusculis concoqui solent, multo jucundius olent quam si eis caro defuisset. Postremo si suavius olentia mundiora judicatis, quodam luto vesci avidius, quam cisterninam aquam bibere debuistis; quia perfusa imbri terra siccior, nares miro odore permulcet, meliusque olet tale lutum, quam si exciperetur pluvia purior. Quod si saporem opus est attestari, ut cognoscamus habitare in corpore aliquid Dei, magis habitat in dactylis et melle quam in carne porcina, sed magis in carne porcina quam in faba; magis in fico quam in ficato, ecce concedo; sed et vos concedite, magis in ficato quam in beta. Quid quod ista ratione cogimini confiteri, quasdam stirpes, quas certe omnes mundiores vultis quam carnem, ex ipsa carne accipere Deum, si sapore Deus immixtus agnoscitur? Nam et olera sapidiora fiunt cocta cum carnibus: et herbas quibus pecora pascuntur, gustare non possumus; conversas autem in succum lactis, et colore praestantiores, et sapore commodissimas judicamus. 41. An bona tria simul ubi fuerint, id est color bonus et odor et sapor, ibi esse majorem boni partem putatis? Nolite ergo flores tantopere mirari atque laudare, quos judicandos ad tribunal palati non potestis admittere. Nolite portulacam saltem carnibus anteponere, quae ab his coctis et colore et sapore et odore superatur. Porcellus assus (hoc enim cogitis, ut de bono et de malo, non scriptoribus et librariis, sed coquis et dulciariis ministris vobiscum potius disseramus): porcellus ergo assus et colore nitidus, et odore blandus, et sapore jucundus est: habetis perfectum divinae substantiae inhabitantis indicium; trino testimonio vos invitat, et purgari vestra sanctitate desiderat. Invadite, quid cunctamini? quid contradicere paratis? Colore solo lenticulam fimus vincit infantis, odore solo assa offella superat mitem ac viridem ficum, sapore solo haedus occisus herbam, quam vivus pascitur, vincit: inventa est etiam caro, cujus causa his simul tribus testibus adjuvetur. Quid quaeritis amplius? aut quid dicturi estis? Cur vos epulantes immundos faciant pulpamenta, et disputantes haec portenta non faciant: praesertim cum solis istius radius, quem vos certe et carnibus omnibus et frugibus anteponitis, nec oleat, nec sapiat, sed tantummodo inter caetera corpora, praestantia fulgentissimi coloris, emineat; qui vos magnopere hortatur, atque adeo cogit invitos, ut inter documenta commixti boni, nihil coloris nitori praeferatis? 42. Ad illas ergo reducimini angustias, ut magis in sanguine, et in iis quae animalium carnibus foetidissima, sed nitide colorata in vicis egeruntur, quam in olivae foliis pallentibus partem Dei habitare fateamini. Quod si dicitis, nam etiam hoc dicitis, olivae folia, cum incenduntur, ignem emittere, in quo praesentia lucis apparet; carnes autem, cum incenduntur, non idem facere: quid de adipe respondebitis, qui prope omnes Italas lucernas illuminat? Quid de fimo bubulo, qui est certe bovis carne sordidior, quo siccato rustici sic utuntur ad focum, ut ejus igne facilius nihil sit fumoque purgatius? Quid quod, si nitor et fulgor majorem praesentiam divinae partis ostendit, eam vos non purgatis, non consignatis, non liberatis? Siquidem est maxime in floribus, ut omittam sanguinem, et innumerabilia in carne, vel ex carne simillima, quos certe flores habere in epulis non potestis: qui si etiam carnibus vesceremini, squamas certe piscium, et quosdam vermiculos atque muscas, quae omnia etiam in tenebris luce propria coruscant, pulmentis vestris non adhiberetis. 43. Quid igitur restat, nisi ut dicere desinatis, habere vos idoneos judices oculos, nares, palatum, quibus divinae partis praesentiam in corporibus approbetis? His autem remotis, unde docebitis non modo majorem partem Dei in stirpibus esse quam in carnibus, sed omnino esse aliquid ejus in stirpibus? An pulchritudo vos movet, non quae in suavitate coloris est, sed quae in partium congruentia? Utinam hoc esset Quando enim corporibus animantium, in quorum forma paribus paria membra respondeant, auderetis distorta ligna conferre? Sed si corporalium sensuum testimoniis delectamini, quod necesse est iis qui vim essentiae mente videre non possunt, quomodo probatis per moram temporis, et per obtritiones quasdam, fugere de corporibus substantiam boni, nisi quia inde discedit Deus, ut asseritis, et de loco in locum migrat? Plenum est dementiae. Verumtamen signa vos ad istam sententiam et indicia, quantum existimare possum, nulla duxerunt. Multa enim carpta de arboribus vel evulsa de terra, antequam ad cibum nostrum veniant, interpositione aliqua temporis meliora redduntur; ut porri et intiba, lactucae, uvae, mala, ficus, et quaedam pira: et multa praeterea quae et colorantur melius, dum non statim ut decerpta fuerint, absumuntur, et corpore capiuntur salubrius, et sapiunt in ore conditius: quae tanta commoditas et suavitas inesse his rebus minime deberet, si secundum vestram sententiam, tanto desertiora bono fierent, quanto diuturnius reponuntur, postquam a terra quasi a matre separata sunt. Caro ipsa pridie occisorum animalium profecto est jucundior atque commodior: non autem ita esse oportebat, si, ut asseritis, plus haberet boni, eo die recens animante interempto, quam postridie cum divinae substantiae major fuga facta esset. 44. Vinum vero vetustate purius meliusque fieri quis ignoret? nec ad pervertendos sensus redolentius, ut putatis, sed ad vegetandum corpus utilius: tantum adsit modus, quem in omni re dominari decet. Nam musto recentiore perversitas sensuum citius solet accidere: ita ut si aliquando in lacu remanserit, aliquantumque ferbuerit, intuentes desuper percusso cerebro praecipites agat, et nisi aliquo modo subveniatur, exstinguat. Jam quod ad valetudinem attinet, inflari eo corpora pernicioseque distendi, quis abnuat? Num ideo tanta incommoda insunt, quia plus habet boni; propterea ista in vini vetustate non sunt, quia divinae substantiae pars magna discessit? Absurdum est dicere; vobis praesertim qui praesentiam partis Dei, oculis, naribus, palato, cum hi sensus bene afficiuntur, judicatis. Jam vero quae tanta perversio est, vinum putare fel principum tenebrarum, et uvis comedendis non parcere? Magisne inerit illud fel cum in cupa, quam cum in acinis fuerit? Quod si bono discedente quasi meracius remanet malum, et id temporis mora contingit; non oportebat easdem uvas suspensas atque servatas fieri mitiores, dulciores, salubriores: neque ipsum vinum quod supra dictum est, et amissa luce liquidius atque luculentius, et salutifera substantia discedente salubrius. 45. Quid dicam de lignis et frondibus, quae tempore arescunt, nec ex eo a vobis dici possunt deteriora fieri? Id enim amittunt quo fumus gignitur, id autem retinent unde lucida flamma consurgit, et ea claritate quam multum diligitis, purius bonum in aridioribus, quam in viridioribus esse testatur. Ex quo fit ut aut negetis Dei partem in luce pura quam in fumosa esse majorem, et ita omnia documenta vestra turbetis; aut fateamini fieri posse ut de stirpibus amputatis vel evulsis, si diuturniore tempore reponantur, copiosius fugiat mali natura quam boni. Quo concesso, tenebimus de frugibus carptis majus malum posse abire, atque ita in carnibus majus bonum posse remanere. Et hoc quidem de tempore dictum sit. 46. Nam si commotione et subactione et attritione harum rerum, fugae occasionem invenit divina illa natura, multa vos similia redarguunt, quae fiunt movendo meliora. Hordei quidam succo vinum imitantur, quod movendo fit optimum. Sane, quod minime praetereundum est, hoc genus potus citissime inebriat: nec tamen unquam succum hordei, fel principum esse dixistis. Farina parciore aqua perite contrahitur paulo durius, ut subigendo fiat melior, et quo dici perversius nihil potest, luce fugiente candidior. Pastillarius mella diu subigit, ut ad illum candorem perveniant, et minus noxiam mitioremque dulcedinem: hoc quomodo eveniat bono discedente, disserite. Quod si non visu et odoratu et gustu, sed auditu etiam delectato praesentiam Dei placet probare, caro citharis nervos, et tibiis ossa largitur; quae siccata et attrita et torta sonora redduntur. Ita dulcedo musica, quam de divinis regnis venisse contenditis, nobis mortuarum carnium sordibus exhibetur, et tempore arefactis, et attritione tenuatis, et tortione distentis: quibus afflictationibus etiam de rebus viventibus divinam substantiam fugere praedicatis; quod etiam decoctione earum accidere dicitis. Cur ergo elixati cardui minime obsunt valetudini? Utrum ab eis dum ita coquuntur, Deum an partem Dei discedere existimandum est? 47. Quid caetera persequar, quae omnia dici nec facile est, nec necessarium? Cui enim non occurrit, quam multa cocta suaviora et salubriora sint? Quod non deberent, si, ut opinamini, hujuscemodi commotionibus deseruntur bono. Nihil vos prorsus invenire arbitror, unde istis corporis sensibus approbetis, ideo carnes immundas esse, atque animas inquinare vescentium, quod carptae fruges post multas commotiones vertantur in carnem; praesertim cum et vetustatem corruptionemque aceti, putetis vino esse mundiorem, et caroenum quod bibitis, nihil aliud quam coctum vinum esse videamus, quod vino deberet esse sordidius, si motibus et coctionibus de rebus corporeis membra divina discedunt. Si autem non ita est, non est cur arbitremini fruges, cum carpuntur, reponuntur, tractantur, coquuntur, digeruntur, fugiente bono deseri, et propterea sordidissimam creandis corporibus praebere materiam. 48. Quod si non colore et forma et odore et sapore ducimini, ut bonum his rebus inesse judicetis, quid aliud potestis afferre? An argumento vobis est firmitas quaedam atque valentia, quae istis rebus detrahi videtur, dum a terra separantur atque tractantur? Sed si hoc vos moveret (quanquam falsum id esse cito animadverti potest, propter nonnullorum auctam postquam terrae detracta sunt, firmitatem, ut jam de vino commemoratum est, quod fit robustius vetustate): tamen si haec firmitas vos moveret, ut dixi, in nullo magis cibo quam in carnibus, copiosiorem partem Dei probaretis esse. Non enim athletae, quibus illud robur et valentia maxime necessaria est, olere ac pomis, et non carne vescuntur. 49. An quia carnes aluntur arboribus, arbores autem carnibus non aluntur, idcirco arbitramini illarum quam nostra corpora esse meliora? Non consideratis rem tam in promptu sitam, arbusta laetiora et fecundiora, segetesque pinguiores alimento stercorum fieri, cum vos in accusatione carnis nihil gravius vobis dicere videamini, quam cum dicitis esse stercorum domum. Hinc ergo aluntur ea quae vobis munda sunt, quod in ea re quae vobis immunda est, multo esse immundius praedicatis. Quod si carnem ob hoc aspernamini, quod post concubitum nascitur, vermium vos caro delectet, qui in pomis, lignis, in terra ipsa denique sine ullo concubitu tam multi magnique nascuntur. Sed nescio quae ista simulatio est. Nam si vobis propterea displiceret caro, quod patris atque matris commixtione formatur, non illos principes tenebrarum de fructibus arborum suarum natos fuisse diceretis, quos certe amplius aspernamini quam carnes, quas gustare non vultis. 50. Nam quod opinamini omnes quidem animas animalium de parentum cibis venire, a quibus carceribus vos liberare gloriamini divinam substantiam, quae in vestris tenetur alimentis, nimium contra vos, et ad carnes edendas vos instantissime impellit. Cur enim animas, quas illigaturi sunt corpori qui carnibus epulantur, non praeoccupando et vescendo liberatis? Sed, inquit, non de carnibus aliquid ab eis bonae partis illigatur, sed de frugibus quas cum carnibus sumunt. Quid ergo de animis leonum, quorum cibus sola caro est, respondendum videtur? Bibunt, inquit, et ideo anima illa de aqua tracta carnique implicata est. Quid de innumerabilibus avibus? quid de ipsis aquilis dici potest, quae non nisi carne pascuntur, nec ullo potu indigent? Certe hic deficitur, et quid responderi possit non invenitur. Si enim anima de cibis venit, et sunt animalia fetum gignentia, quorum et nullus potus, et cibus sola sit caro, est in carne anima, cui purgandae more vestro subvenire deberetis vescendo carnem. Nisi forte porcum, quod et frugibus alitur, et aquam bibit, animam lucis habere arbitramini; aquilae vero, cui sol maxime congruit, tenebrarum animam, quia sola carne vivit, inesse defenditis. 51. O rerum angustias, o incredibiles absurditates in quas profecto non incidissetis, si a vanissimis fabulis alieni, hoc ad continentiam ciborum sequeremini quod veritas probat; ut concupiscentiae coercendae gratia, non vitandae immunditiae quae nulla est, deliciosas escas respuendas judicaretis. Nam si quis etiam rerum naturam vimque animae et corporis minus intuens, vobis concedat animam coinquinari de obsonio, multo magis eam tamen immundam fieri cupiditate conceditis. Quae ergo ratio est, vel potius amentia, de numero electorum hominem pellere, qui forte carnem valetudinis causa, nulla cupiditate gustaverit: si autem piperata tubera voraciter edere concupierit, immodestiae tantum forte possitis reprehendere, non autem ut corruptorem damnare signaculi? Ita fit ut in electis vestris esse non possit, qui proditus fuerit, non concupiscendo, sed medendo partem aliquam coenasse gallinae: esse autem in iis possit qui vehementer cumiphas, et alia placenta carne carentia desiderasse se ipse prodiderit. Tenetis ergo eum quem cupiditas sordibus mergit, quem vero ipse cibus, ut arbitramini, maculat, non tenetis, cum inquinationem de concupiscentia quam de obsonio longe majorem fieri fateamini, complectentes tamen eum qui conditis suavissime frugibus imminet inhians, seseque non tenet: excludentes eum qui quaslibet epulas hominum comprimendae famis causa sine ulla cupiditate paratus sumere, et paratus amittere, indifferenter capit. En miri mores, en egregia disciplina, en memorabilis temperantia! 52. Jam quod ea quae vobis quasi purganda offeruntur ad epulas, nefas putatis si quis alius praeter electos ad cibandum tetigerit, quantae turpitudinis et aliquando sceleris plenum est? Siquidem saepe tam multa dantur, ut consumi facile a paucis non possint. Et quoniam sacrilegium putatur, vel aliis dare quod redundat, vel certe abjicere, in magnas contrudimini cruditates, totum quod datum est quasi purgare cupientes. Jam vero distenti, et prope crepantes, eos qui sub vestra disciplina sunt, pueros ad devoranda reliqua crudeli dominatione compellitis: ita ut cuidam sit Romae objectum, quod miseros parvulos cogendo ad vescendum tali superstitione necaverit. Quod non crederem, nisi scirem quantum nefas esse arbitremini, vel aliis haec dare qui electi non sunt, vel certe projicienda curare. Unde illa vescendi necessitas restat, quae ad turpissimam cruditatem pene quotidie, aliquando tamen potest et usque ad homicidium pervenire. 53. Quae cum ita sint, etiam panem mendicanti dare prohibetis: censetis tamen propter misericordiam, vel potius propter invidiam nummos dari. Quid hic prius arguam, crudelitatem, an vecordiam? Quid enim si eo loco res agatur, ubi venalis cibus inveniri non potest? Homo egens ille fame moriturus est, dum tu vir sapiens et benignus magis cucumerem quam hominem miseraris. Haec est profecto (quid enim dicam congruentius et planius?) falsa misericordia et vera crudelitas. Nunc vecordiam videamus. Quid enim si nummis illis, quos dederis, sibi panem emat? Nonne hoc in illo pars illa vestra divina, qui hanc sumit a venditore, passura est, quod passura erat, si te dante sumpsisset? Involvit igitur sordibus peccator ille mendicus partem Dei revolare cupientem, tuis nummis ad tantum soclus adjutus: et tamen vos homines prudentissimi interesse arbitramini, si homicidium facturo non detis hominem quem occidat, sed scientes pecuniam unde occidendum comparet, detis. Quid ad hanc insaniam addi potest? Ita enim fit ut aut homo moriatur, si venalem non invenerit cibum, aut cibus ipse, si invenerit: quorum alterum est verum homicidium; alterum vestrum, vobis tamen ita tribuendum, tanquam utrumque sit verum. Nam quod auditores vestros non prohibetis carnibus vesci, sed occidere animalia prohibetis, quid stultius et perversius fieri potest? Nam si talis non contaminat cibus, vos quoque sumite: si contaminat, quae tandem dementia est majus nefas putare, animam porcinam de corpore solvere, quam humanam porcino corpore maculare? CAPUT XVII.-- Manuum signaculum apud Manichaeos quale sit aperitur. 54. Sed jam ad manuum signaculum considerandum tractandumque veniamus. Ac primum quidem quod ab animalium nece, et ab stirpium laceratione vos temperatis, superstitiosissimum Christus ostendit: qui nullam nobis cum belluis et arboribus societatem juris esse judicans, et in gregem porcorum daemones misit (Matth. VIII, 32), et arborem in qua fructum non invenerat, maledicto aridam fecit (Id. XXI, 19). Nihil certe porci, nihil arbor illa peccaverat. Neque enim usque eo dementes sumus, ut arbitremur sua sponte arborem vel frugiferam esse vel sterilem. Neque illud hic vobis dicendum est, his factis Dominum nostrum alia quaedam significare voluisse: quis enim nesciat? Sed certe Filio Dei non per homicidium signum dandum fuit, si arborem necare, ut vos dicitis, homicidium est, aut necare animalia. Nam et de hominibus, cum quibus utique sumus juris societate conjuncti, signa quaedam dedit; sed sanando homines, non necando. Quod et de belluis et de arboribus faceret, si eadem nos cum illis societate, qua vos opinamini, conjunctos esse judicaret. 55. Quo loco mihi auctoritas interponenda visa est, propterea quia de pecorum anima, et de quadam vita qua dicuntur arbores vivere, non potest vobiscum subtiliter disputari. Sed quoniam privilegio quodam vos tuemini, ut de Scripturis opprimi nequeatis, dicendo eas esse falsatas; quanquam ea quae commemoravi de arbore, et de grege porcorum, nunquam a corruptoribus immissa esse dixistis: tamen, ne considerantes quantum vobis adversentur, hoc idem etiam de his aliquando dicere velitis; teneam propositum meum, ut a vobis, magnis omnino pollicitatoribus rationis atque veritatis, quaeram primum quid obsit arbori, non dico si pomum inde foliumve decerpas, quod quidem apud vos, si quis non imprudentia, sed sciens fecerit, signaculi corruptor sine ulla dubitatione damnabitur, sed omnino si eam radicitus eruas. Anima namque illa quam rationalem inesse arboribus arbitramini, arbore excisa vinculo solvitur, vos enim hoc dicitis, et eo quidem vinculo in quo magna miseria, nulla utilitate tenebatur. Nam et revolutionem hominis in arborem, notum est vos, id est auctorem ipsum vestrum, pro ingenti poena, non tamen pro summa, solere minitari: et num potest in arbore anima fieri, ut in homine, sapientior? Non necandi hominis quippe certissima ratio est, ne aut eum neces cujus sapientia et virtus aliis plurimum prodest, aut eum qui forte poterat ad sapientiam pervenire, sive extrinsecus ab aliquo admonitus, sive interioribus cogitationibus divinitus illustratus. Animam autem hominis, quanto sapientior corpore excesserit, tanto utilius excedere veritas docet, et ratione subtilissima, et auctoritate latissime pervagata. Quamobrem qui arborem dejicit, animam nihil in sapientia proficientem de illo corpore liberat. Itaque vos homines sancti, vos, inquam, potissimum excidere arbores deberetis, et earum animas ab illo vinculo exutas orationibus et psalmis ad meliora perducere. An de his animis hoc fieri potest, non quas mente adjuveritis, sed quas ventre receperitis? 56. Quamvis idipsum animas arborum, quamdiu sunt in arboribus, ad sapientiam non proficere, summae angustiae, quantum arbitror, vos compellunt fateri, cum a vobis quaeritur cur et arboribus non mittatur praeceptor apostolus, aut cur ille qui hominibus mittitur, non et arboribus praedicet veritatem. Hic cogimini respondere, illas animas percipere in talibus corporibus praecepta divina non posse. Sed vehementius ab alio latere urgemini; quandoquidem illas perhibetis et audire voces nostras, et verba intelligere, et corpora motusque corporum intueri, cogitationes denique ipsas perspicere. Quae si vera sunt, cur nihil possunt a lucis apostolo discere? vel cur etiam multo facilius non possunt quam nos, cum interiora etiam mentis aspiciant? Ita enim magister ille, qui vos loquendo vix docet, ut dicitis, cogitando eas posset erudire, quae sententias ejus ante sermonem in animo cernerent. Si vero haec falsa sunt, videte tandem in quo errore jaceatis. 57. Jam quod poma ipsi non decerpitis, herbamque non vellitis, sed tamen ab auditoribus vestris decerpi et evelli atque afferri vobis jubetis, non ut iis qui afferunt tantum, sed ut iis etiam quae afferuntur, prodesse possitis, quis bene considerans ullo modo toleraverit? Primo, quia nihil interest utrum ipse scelus admittas, an propter te ab alio admitti velis. Nolle te dicis. Quomodo ergo subvenitur illi divinae parti, quae in lactucis et in porris jacet, si nemo haec evellat, et ad sanctos purganda deferat? Deinde, tu ipse transiens per eum agrum, in quo tibi jure amicitiae decerpendi quod libet potestas datur, si fico videris corvum imminentem, quid facies? Nonne ex opinione tua, ficus ipsa tecum loqui et deprecari miserabiliter videtur, ut eam ipse decerpas, et sancto ventre purificandam resuscitandamque sepelias patius, quam corvus ille devoratam funesto corpori misceat, atque in alias formas illigandam cruciandamque transmittat? Quid te crudelius, si verum est? quid ineptius, si falsum est? quid magis contrarium disciplinae vestrae, si signaculum solveris? quid te inimicius Dei membro, si custodieris? 58. Sed hoc ex vestra opinione falsa et nugatoria: nam certa et manifesta crudelitas in vobis esse convincitur, ex eodem ipso errore manans. Si quis enim per morbum corpore dissoluto, fessus ab itinere, ac peste semianimis in via jaceat, nihil valens amplius quam utcumque verba proferre, cui prosit ad stringendum corpus pirum dari, teque transeuntem ut subvenias oret, atque obsecret ut de arbore proxima, a qua nullo humano, nullo denique vero jure prohiberis, pomum afferas homini, post paululum nisi feceris morituro; tu vir christianus et sanctus transibis potius, et hominem sic affectum precantemque deseres, ne arbor ploret dum fructus demitur, et tu signaculi dissolutor ad poenas manichaeias destineris. O mores et innocentiam singularem! 59. Sed jam de nece animalium requiram quod movet, et multa quidem hujusmodi etiam in hoc genere dici possunt. Nam quid oberit animae lupi, qui lupum interfecerit: cum et lupus ille, quamdiu vivit, lupus futurus sit, nec ulli obtemperet praedicatori, ut aliquantum ab ovium sanguine temperet; et ex illo vinculo corporis, anima secundum vos rationalis, interfecta bellua liberetur? Et ab hac quidem caede auditores etiam vestros prohibetis: major enim videtur quam in arboribus. Hic vestros sensus, corporeos videlicet, non multum improbo. Videmus enim et vocibus sentimus, cum dolore mori animantia, quod quidem homo contemnit in bestia, cum qua scilicet rationalem animam non habente, nulla legis societate copulatur. Sed eosdem vestros sensus in intuendis arboribus quaero, et vos caecos prorsus invenio. Ut enim omittam quod nullis motibus in ligno sensus doloris apparet, quid manifestius quam tunc se optime habere arborem cum viget, cum frondet, cum floribus laeta, fructibus opulenta est? At hoc ei plerumque ac maxime putatione praestatur. Quod si ferrum sic sentiret, ut vultis, contabesceret potius tot tantisque affecta vulneribus, quam ex illis pullulans locis, tam certa exsultatione reviresceret. 60. Verumtamen cur majus nefas putatis animalia quam stirpes caedere, cum illae vobis puriorem animam quam carnes habere videantur? Fit, inquit, compensatio quaedam, cum eorum, quae de agris auferuntur, pars aliqua datur electis sanctisque purganda. Jam superius ista frustrata sunt, satisque demonstratum est, quantum existimo, nulla ratione dici plus esse in frugibus partis illius bonae quam in carnibus. Sed si vendendis carnibus victum quisque sustentet, atque omne talis negotii lucrum in emendis electorum vestrorum cibis consumat, pluresque istis afferat sanctis escas quam agricola et rusticus; nonne eadem compensatione sibi animantia licere perimere clamitabit? Est, inquit, alia quaedam secretissima ratio. Non enim deest homini callido adversus indoctos in naturae obscuritate perfugium. Coelestes enim, ait, principes, qui de gente tenebrarum capti atque vincti, a Conditore mundi in illis ordinati sunt locis, sua quisque possidet in terra animalia, de suo scilicet genere ac stirpe venientia: qui peremptores eorum reos tenent, nec de hoc mundo exire permittunt, poenisque illos quibus possunt, et cruciatibus atterunt. Quis imperitorum haec non formidet, et qui in tanta obscuritate nihil videt, hoc ita ut dicitur esse non arbitretur? Sed ego institutum non relinquam meum, cui Deus aderit, ut apertissima veritate obscura mendacia refellantur. 61. Quaero enim, si animalia quae in terris sunt et in aquis, de illo genere principum per successionem prolis et operationem concubitus veniunt, cum ad illos abortivos fetus revocatur origo nascentium; quaero, inquam, si ita est, utrum apes, et ranas, et alia multa, quae sine concubitu gignuntur, non sit nefas occidere? Nefas esse dicitis. Non ergo propter cognationem principum nescio quorum, ab animantium nece auditores vestros prohibetis. Aut si generalem cognationem omnium esse corporum dicitis, arbores quoque ad eamdem principum offensionem procul dubio pertinebunt, quibus parcere non est mandatum auditoribus. Reditur ergo ad illud invalidum, ea quae in stirpibus auditores laedunt, expiari per fructus quos ad ecclesiam vestram ferunt. Dictum est enim hoc modo, eos qui in macello laniant animalia carnesque venditant, si vestri auditores sint, suaque lucra comparatis frugibus vobis conferant, caedem illam quotidianam sibi licere contemnere, et quidquid in ea peccati est, vestris epulis aboleri. 62. Quod si dicatis, quemadmodum de pomis et de oleribus, conferendum fuisse ut illa interfectio veniam mereretur; quod quia fieri non potest (electi enim non edunt carnem), temperandum esse auditoribus a nece animalium: quid respondebitis de spinis herbisque inutilibus, quas evellendo in agris purgandis agricolae necant, nec ex his vobis possunt cibos aliquos exhibere? Quomodo ad veniam pertinebit tanta vastatio, unde nulla est esca sanctorum? An forte quidquid peccatum fuerit ut fruges et poma proficiant, et de ipsis frugibus et pomis aliquid comedendo dissolvitis? Quid si ergo agros locustae aut mures et sovices vastant, quod saepe accidere manifestum est? impune ab agricola vestro auditore necabuntur, quia ideo peccat ut fructus proficiant? Hic certe coarctamini. Aut enim conceditis auditoribus interfectionem animalium, quam vester auctor concedere noluit, aut eos ab agricultura etiam prohibebitis, quam ille concessit. Quanquam saepe etiam dicere audeatis feneratorem innocentiorem esse quam rusticum; usque adeo melonibus quam hominibus estis amiciores. Si quidem illi ne laedantur, melius judicatis hominem fenore trucidari. Haeccine est appetenda, et praedicanda justitia, an potius exsecranda et damnanda fallacia? Haeccine est misericordia memorabilis, an exsecranda potius immanitas? 63. Quid quod a nece animalium nec vos ipsi in pediculis et pulicibus et cimicibus temperatis? Magnamque hujus rei defensionem putatis, quod has esse sordes nostrorum corporum dicitis. Quod primo aperte falsum de pulice et cimice dicitur. Cui enim non manifestum est haec animalia non de nostro corpore existere? Deinde si concubitum vehementius exsecramini, quod nimium videri vultis, cur non vobis mundiora videntur animalia, quae sine concubitu de nostra carne nascuntur? quanquam enim postea coeundo pariant, non tamen nobis coeuntibus de nostro corpore primo nascuntur. Jam vero, si quaecumque de viventibus gignuntur corporibus, sordidissima sunt putanda, multo magis quaecumque de mortuis. Impunius ergo occiditur vel sorex, vel anguis, vel scorpio, quos de humanis cadaveribus nasci, a vobis potissimum solemus audire. Sed obscura omitto et incerta. De apibus certe fama est celebrior, quod de boum cadaveribus oriantur. Ergo occiduntur impune. At si hoc quoque dubium est, nemo fere de scarabeis dubitat, quin de fimo in pilam rotundato ab his atque obruto existant. Haec igitur animantia et alia quae persequi longum est, sordidiora certe debetis opinari, quam pediculos vestros; et tamen illa occidere nefas vobis videtur, his autem parcere stultum: nisi forte quod sunt haec animalia parva contemnitis. Sane si ita est, ut animal quo brevius est, eo contemptius esse debeat, necesse est camelum homini praeferatis. 64. Huc accedit illa gradatio, quae cum vos audirem, nos saepe turbavit. Nulla enim causa est cur propter parvum corporis modulum, pulex necandus sit, non etiam musca quae in faba gignitur. Et si haec, cur non etiam ista paulo amplior, cujus certe fetus minor est quam illa. Hoc etiam sequitur, ut apis quoque sine culpa perimatur, cujus pullus huic muscae coaequatur. Inde ad locustae pullum et locustam, inde ad pullum muris et murem. Et ne longum faciam, nonne videtis his gradibus ad elephantum perveniri, ut omnino recusari non possit ingentem illam belluam sine culpa se occidere, quisquis propter parvulum corpus interfectionem pulicis peccatum esse non putat? Sed jam etiam de hujusmodi nugis satis dictum arbitror. CAPUT XVIII.-- De signaculo sinus et nefandis mysteriis Manichaeorum. 65. Restat signaculum sinus, in quo multum incerta est castitas vestra. Non enim concubitum, sed ut longe ante ab Apostolo dictum est, vere nuptias prohibetis (I Tim. IV, 3), quae talis operis una est honesta defensio. Hic non dubito vos esse clamaturos, invidiamque facturos, dicendo, castitatem perfectam vos vehementer commendare atque laudare, non tamen nuptias prohibere; quandoquidem auditores vestri, quorum apud vos secundus est gradus, ducere atque habere non prohibeantur uxores. Quae cum magna voce et magna indignatione dixeritis, ego vos lenius interrogabo ad hunc modum: nonne vos estis qui filios gignere, eo quod animae ligentur in carne, gravius putatis esse peccatum, quam ipsum concubitum? Nonne vos estis qui nos solebatis monere, ut quantum fieri posset, observaremus tempus, quo ad conceptum mulier post genitalium viscerum purgationem apta esset, eoque tempore a concubitu temperaremus, ne carni anima implicaretur? Ex quo illud sequitur, ut non liberorum procreandorum causa, sed satiandae libidinis habere conjugem censeatis. Nuptiae autem, ut ipsae nuptiales tabulae clamant, liberorum procreandorum causa, marem feminamque conjungunt: quisquis ergo procreare liberos quam concumbere gravius dicit esse peccatum, prohibet utique nuptias; et non jam uxorem, sed meretricem feminam facit, quae donatis sibi certis rebus, viro ad explendam ejus libidinem jungitur. Si enim uxor est, matrimonium est. Non autem matrimonium est ubi datur opera ne sit mater: non igitur uxor. Quocirca nuptias prohibetis, nec ab hoc crimine, quod olim a Spiritu sancto de vobis praedictum est, ulla vos ratione defenditis. 66. Jamvero, cum vehementer satagitis ne per concubitum anima ligetur in carne, et vehementer asseritis, per sanctorum cibum animam de seminibus liberari, nonne confirmatis, o miseri, quod de vobis homines suspicantur? Cur enim de tritico, et de faba, et de lenticula aliisque seminibus, cum his vescimini, liberare vos velle animam creditur, de animalium seminibus non credatur? Non enim, ut ipsam carnem mortui animantis immundam esse dicitis, quod animam non habet; hoc ita potestis et de animantis semine dicere, in quo animam, quae apparebit in prole, colligatam esse censetis, et in quo ipsius Manichaei animam implicatam fuisse fatemini. Et quia non possunt ab auditoribus vestris purganda vobis talia semina afferri, quis non suspicetur secretam de vobis ipsis inter vos fieri talem purgationem, et ideo illis, ne vos deserant, occultari? Quae si non facitis, quod utinam ita sit, videtis tamen quantae suspicioni vestra superstitio pateat, et quam non sit hominibus succensendum id opinantibus, quod de vestra professione colligitur, cum vos animas per escam et potum, de corporibus et sensibus liberare praedicatis. Nolo hic diutius immorari; et videtis quantus sit invectionis locus. Sed quia et res talis est, ut eam potius reformidet quam insectetur oratio, et propositum illud meum per totum sermonem animadverti potest, quo statui nihil exaggerare, sed nudis quodammodo rebus et rationibus agere, transeamus ad aliud. CAPUT XIX.-- Flagitia Manichaeorum. 67. Jam enim satis apparet qualia sint tria vestra signacula. Hi sunt vestri mores, hic finis admirabilium praeceptorum, ubi nihil certum, nihil constans, nihil rationabile, nihil inculpabile: sed omnia dubia, imo vero sine dubitatione falsissima, omnia repugnantia, abominabilia, absurda. Denique tam multa et tam gravia peccata in his moribus deprehenduntur, ut si quis accusare velit omnia, homo alicujus facultatis, singula ut minimum, singulis voluminibus possit. Haec igitur si custodiretis, vestramque impleretis professionem, nihil vobis esset ineptius, nihil stultius, nihil imperitius: cum autem laudatis et docetis ista, nec facitis, quid vobis fallacius, quid insidiosius, quid malitiosius dici aut inveniri potest? 68. Novem annos totos magna cura et diligentia vos audivi, nullus mihi electorum innotescere potuit, qui secundum haec praecepta non aut deprehensus in peccato, aut certe suspicioni subditus fuerit. Multi in vino et carnibus, multi lavantes in balneis inventi sunt. Sed haec audiebamus. Nonnulli alienas feminas seduxisse approbati sunt, ita ut hinc plane dubitare non possim. Sed sit et haec magis fama quam verum. Vidi ipse non solus, sed cum iis qui partim jam illa superstitione liberati sunt, partim adhuc opto ut liberentur; vidimus ergo in quadrivio Carthaginis, in platea celeberrima, non unum, sed plures quam tres electos simul post transeuntes nescio quas feminas tam petulanti gestu adhinnire, ut omnium trivialium impudicitiam impudentiamque superarent. Quod de magna venire consuetudine, atque illos inter se ita vivere satis eminebat, quandoquidem nullus socii praesentiam veritus, omnes, aut certe pene omnes eadem teneri peste indicabat. Non enim erant hi ex una domo, sed diverse prorsus habitantes, ex eo loco ubi conventus omnium factus erat, pariter forte descenderant. Nos autem graviter commoti, graviter etiam questi sumus. Quis tandem hoc vindicandum, non dicam separatione ab ecclesia, sed pro magnitudine flagitii vehementi saltem objurgatione arbitratus est? 69. Et haec erat omnis excusatio impunitatis illorum quod eo tempore quo conventicula eorum lege publica prohiberentur, ne quid laesi proderent, metuebatur. Ubi est ergo quod perpetuam sibi persecutionem in hoc mundo futuram praedicant, eoque se commendatiores haberi volunt, hinc interpretantes quod hic mundus eos oderit (Joan. XV, 18); et propterea penes se quaerendam veritatem affirmantes, quia in promissione Spiritus sancti paracleti dictum est quod eum mundus iste accipere non possit (Id. XIV, 17). De qua re non iste locus disserendi est. Sed certe si perpetua vobis persecutio futura est, usque in saeculi finem, perpetua erit et haec dissolutio tantaeque turpitudinis impunita contagio, dum tales laedere formidatis. 70. Id etiam nobis responsum est, cum ad ipsos primates detulissemus conquestam nobis esse mulierem quod in conclavi, ubi cum aliis feminis erat, de illorum scilicet sanctitate secura, ingressis electis pluribus, et ab uno lucerna exstincta, incertum cujus eorum in tenebris appetita esset amplexu, et coacta in flagitium, nisi subsidio clamoris evasisset. Hoc nobis quoque notissimum nefas, de quanta consuetudine venisse arbitrandum est? Et hoc factum est ea nocte qua festae apud vos vigiliae celebrantur. Sed revera etiamsi nullus esset proditionis metus, quis posset damnandum offerre episcopo, qui sic praecaverat ne agnosceretur? Quasi vero non omnes idem crimen involutos tenebat, qui simul ingressi erant. Nam omnibus petulanter jocantibus lucerna exstincta placuerat. 71. Suspicionibus vero januae quantae aperiebantur, cum eos invidos inveniebamus, cum avaros, cum epularum exquisitarum avidissimos, cum in jurgiis frequentissimos, cum de rebus exiguis mobilissimos? Non utique arbitrabamur eos temperare posse, a quibus se temperare profitebantur, quando latibula et tenebras invenirent. Duo quidam erant existimationis satis bonae, facili ingenio, atque in illis suis disputationibus principes, nobis amplius quam caeteri familiariusque conjuncti. Quorum unus qui propter studia etiam liberalia nobis arctius adhaerebat, hic nunc ibi esse presbyter dicitur. Hi sibi graviter invidebant, et objiciebat alter alteri, non accusatione manifesta, sed sermone apud quos poterat et susurris, ab eo violenter attentatam cujusdam auditoris uxorem. Ille autem se purgans, interim apud nos alium ejusdem sceleris electum criminabatur, qui apud eumdem auditorem, quasi amicus fidissimus habitabat: quem quoniam subito ingrediens cum muliere deprehenderat, dicebat mulieri et adultero ab illo inimico atque invido consilium datum, ut illa sibi conflaretur calumnia, ne si quid proderet, crederetur. Angebamur nos, et molestissime ferebamus, quod etiamsi de appetita muliere incertum erat, livor tamen in illis duobus, quibus meliores ibi non inveniebamus, apparebat acerrimus, et alia conjicere cogebat. 72. Postremo in theatris electos, et aetate, et, ut videbantur, moribus graves, cum sene presbytero saepissime invenimus. Omitto juvenes, quos etiam rixantes pro scenicis et aurigis deprehendere solebamus, quae res non mediocri argumento est quomodo se possint continere ab occultis, cum eam cupiditatem superare non possint, quae illos auditorum suorum oculis ostentat, et prodit erubescentes atque fugitantes. An vero illius etiam sancti, ad cujus disputationes in ficariorum vicum ventitabamus, tantum illud flagitium proderetur, si virginem sanctimonialem mulierem tantum, non et praegnantem facere potuisset? Sed occultum et incredibile malum crescens uterus latere non passus est. Quod cum mater fratri juveni prodidisset, acerrime dolens, religionis tamen nomine ab accusatione publica revocatus est; perfecitque ut ille (non enim hoc ferre quisquam posset) de illa ecclesia pelleretur: et ne impunita res omnino esset, cepit consilium, ut adjunctis sibi amicis, hominem pugnis calcibusque concideret. At ille cum graviter caederetur, clamabat, ut sibi ex auctoritate Manichaei parceretur, Adam primum heroem peccavisse, et post peccatum fuisse sanctiorem. 73. Talis est namque apud vos opinio de Adam et Eva: longa fabula est, sed ex ea id attingam quod in praesentia satis est. Adam dicitis sic a parentibus suis genitum, abortivis illis principibus tenebrarum, ut maximam partem lucis haberet in anima, et perexiguam gentis adversae. Qui cum sancte viveret propter exsuperantem copiam boni, commotam tamen in eo fuisse adversam illam partem, ut ad concubitum declinaretur: ita eum lapsum esse atque peccasse, sed vixisse postea sanctiorem. Hic ego non tam de nequam homine conqueror, qui stupro nefario alienam familiam, sub habitu electi et sancti viri ad tantum dedecus infamiamque perduxit. Non hoc vobis objicio. Fuerit hoc hominis perditissimi potius quam consuetudinis vestrae. Non enim tantum flagitium in vobis, sed in illo arguo. Illud tamen in omnibus vobis quemadmodum ferri et tolerari possit ignoro, quod cum animam partem Dei esse dicatis, asseritis tamen etiam exigno admixto malo, majorem ejus copiam ubertatemque superari. Quis enim cum hoc crediderit, et eum libido pulsaverit, non ad talem defensionem potius, quam ejus libidinis refrenationem compressionemque confugiat? CAPUT XX.-- Flagitia eorumdem Romae deprehensa. 74. Quid amplius dicam de moribus vestris? Dixi quae ipse compererim, cum in ea essem civitate ubi ista commissa sunt. Romae autem me absente quid gestum sit, totum longum est explicare. Dicam tamen brevi. Eo enim res erupit, ut occulta esse non posset absentibus: et ego quidem postea Romae cum essem, omnia vera me audisse firmavi; quamvis tam familiaris et mihi probatus, qui praesens erat, ad me rem pertulerat, ut omnino dubitare non possem. Nam quidam vester auditor, in illa memorabili abstinentia nihilo electis cedens, qui et liberaliter institutus esset, et vestram sectam copiose vellet et soleret defendere, molestissime ferebat quod ei vage pessimeque habitantium passimque viventium electorum mores perditissimi saepe disputanti objiciebantur. Cupiebat itaque, si fieri posset, omnes qui secundum illa praecepta vitam degere parati essent, congregare in domum suam, et suis sumptibus sustinere. Erat enim et non mediocris pecuniae contemptor, et non mediocriter pecuniosus. Querebatur autem impediri tantos conatus suos episcoporum dissolutione, quibus adjuvantibus implere debebat. Interea vester episcopus quidam, homo plane, ut ipse expertus sum, rusticanus atque impolitus, sed nescio quomodo ea ipsa duritia severior in custodiendis bonis moribus videbatur. Hunc diutissime desideratum et aliquando praesentem arripit iste, exponit homini voluntatem suam: laudat ille atque consentit, placet ut in domo ejus prior ipse incipiat habitare. Quod ubi factum est, eo congregati sunt electi omnes, qui Romae esse potuerunt. Proposita est vivendi regula de Manichaei epistola: multis intolerabile visum est; abscesserunt: remanserunt tamen pudore non pauci. Coepit ita vivi ut placuerat, et ut tanta praescribebat auctoritas: cum interim auditor ille vehementer omnes ad omnia cogeret, neminem tamen ad id quod non prior ipse susciperet. Interea rixae inter electos oriebantur creberrimae, objiciebantur ab invicem crimina, quae ille omnia gemens audiebat, dabatque operam ut seipsos in jurgando incautissime proderent: prodebant nefanda et immania. Ibi cognitum est quales essent, qui tamen inter caeteros vim praeceptorum illorum subeundam sibi esse putaverunt. Jam de caeteris quid suspicandum erat, aut quid potius judicandum? Quid plura? Coacti aliquando murmuraverunt sustineri illa mandata non posse: inde in seditionem. Agebat auditor causam suam complexione brevissima, aut illa omnia esse servanda, aut illum qui talia sub tali conditione praecepisset, quae nullus posset implere, stultissimum existimandum. Vicit tamen, non enim aliter poterat, unius sententiam effrenatissimus plurium strepitus. Postea etiam ipse cessit episcopus, et cum magno dedecore aufugit: cujus sane cibi praeter regulam clanculo accepti, et saepe inventi ferebantur, cum ei de proprio sacculo diligenter occultato pecunia copiosa suppeteret. 75. Haec si falsa esse dicitis, nimis apertis et pervulgatis rebus obsistitis. Sed utinam hoc dicatis. Cum enim sint ista manifesta, et iis scire voluerint cognitu facillima, intelligitur quam vera dicere soleant qui haec vera esse negaverint. Sed aliis defensionibus utimini, quas ego non improbo. Aut enim dicitis aliquos qui vestra praecepta custodiant, nec eos aliorum criminibus debere perfundi; aut non oportere omnino quaeri quales sint homines, qui vestram sectam profitentur, sed qualis sit ipsa professio. Quorum ego utrumque cum admisero (quanquam nec illos fidos mandatorum observatores demonstrare, nec ipsam haeresim a tot et tantis nugis atque sceleribus purgare possitis), illud tamen a vobis magnopere requiram, cur maledictis insectemini Christianos catholici nominis, quorumdam intuentes perditam vitam; cum de vestris hominibus haberi quaestionem, aut impudenter recusetis, aut impudentius non recusetis, velitisque intelligi in tanta vestra paucitate latere nescio quos, qui sua praecepta custodiunt, et in tanta Catholicae multitudine non velitis?