EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De moribus Brachmanorum
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17


AucInc.DeMoBr 17 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De moribus Brachmanorum

Habetur hic tractatus ms. in tribus celeberrimis Italiae bibliothecis, Vaticana, Mediolanensi, et Medicaea, sub nomine B. Ambrosii Mediolanensis episcopi: cujus tamen non esse, tum ex aliis dubitari potest, tum ex differentia styli, qui a gravitate Ambrosii, ab elegantia et acumine verborum cum venustate conjuncto longe distare videtur. Sed cum in vetustis libris nomen ipsius, nescio qua occasione, sortitus jam sit, a nobis in hac editione additus est inter alia opuscula incerta, quae huic sancto doctori tribuenda sint, necne, sinceri lectoris judicio relinquimus. Opus certe ipsum non admodum expolitum fatemur. Vel fortasse Ambrosius (si illius dicendus est auctor) Palladio Graeco homini scribens, linguae Latinae parum erudito, et adhuc juveni (is enim est, ut conjicitur, qui postea Hibernorum episcopus fuit ordinatus), ut ejus capacitati se accommodaret, magis aperto et communiore sermone usus est.

Desiderium mentis tuae, Palladi, quae, immenso sapientiae amore incensa, nova semper discere optat, novum etiam arduumque opus efficere nos compellit, id vero est Brachmanorum patriam consuetudinem, vitamque recensere. Ego quippe cum neque ipsos, neque ipsorum viderim loca (longo enim terrarum spatio a nostra Europa sunt sejuncti), ea tibi dumtaxat quae ab aliis audivi, et quae a scriptoribus desumpsi, enarrare tentabo. Brachmani a nonnullis gymnosophistae, a quibusdam philosophi seu sapientes Indorum appellantur (Strabo, l. XV Geographiae). Habitant autem juxta Gangem, fluvium totius Indiae maximum (Q. Curtius, lib. VIII). Hic vero Ganges ille est quem Scripturae sanctae Phison appellant, et unus de quatuor qui e paradiso exire perhibentur (Genes. II). Primum igitur Musaeus frater noster Dolenorum episcopus, mihi retulit, quod ipse aliquot ante annos ad Indias, Brachmanos visendi studio profecturus, Sericam fere universam regionem peragravit: in qua refert arbores esse quae non solum folia, sed lanam quoque proferunt tenuissimam, ex qua vestimenta conficiuntur, quae serica nuncupantur, et ibi insignem quamdam conspici lapideam columnam Alexandri nomine hoc titulo sculptam: Ego Alexander huc perveni; et quod plurimis populorum nationibus regionibusque perlustratis, in Arianam tandem devenit provinciam prope Indum amnem: quam desertis circumdatam cernens, fervoribusque ambustam, eo quod sol omnia incenderet (unde maxima aquae laborabatur penuria, et si illa aliunde advehebatur, quod confestim in suis etiam vasis fervere cerneretur), et cum solis aestum, locorumque incendium sufferre nequiret, protinus inchoatum iter deserere, pedem efferre, et in Europam remeare coactus est (Plinius, lib. VI Nat. Hist. cap. 23). Quaedam ergo nova, non autem Brachmanos se vidisse affirmat. Refert nihilominus de Brachmanis aliqua se audisse a scholastico quodam Thebaeo, qui, ut ait, ob id ipsum, nempe ut ipsos Brachmanos et videret et alloqueretur, in Indias peregrinari proposuit, et quod tandem miser in captivitatem incurrit. Hic ergo, ut mihi episcopus retulit, cum lenioris esset ingenii, in forensis advocationis officio incongruae sibi artis taedio fatigatus, Indiam videre, et Brachmanorum patriam ac mores cognoscere deliberavit. Quocirca cum quibusdam mercatoribus in Erythraeo, sive Rubro mari, navim conscendens, navigavit primo sinum Adulicum, et Adulitarum oppidum vidit, mox Aromata promontorium, et Troglodytarum emporium penetravit, hinc et Assumitarum loca attigit, unde solvens prosperis flantibus ventis, licet plurimum navigatione dierum, Muzirim totius Indiae citra Gangem emporium tandem pervenit: ubi quemdam Indorum regulum dominari asserebat. Immoratus igitur ibi aliquamdiu, observataque diligenter aeris et loci qualitate, ac hominum consuetudine, per plures dies, venit ei in mentem ad insulam quae Taprobane vocatur transfretare: in qua illi, quibus beatorum nomen est, longissimam aetatem vivere asseruntur (nam vitam hominum centum annis modicam putant) propter miram aeris temperiem, et incomprehensibilem divini dispositionem judicii (Plinius, lib. VI, cap. 22). Huic quatuor moderantur reges seu satrapae, inter quos unus est maximus, cui caeteri subjacent, obediuntque, ut ille scholasticus referebat (Ptolemaeus, lib. VII Geographiae c. 4). Narrabat quoque, si credere facile est, mille insulas Arabici et Persici matis, et quas Mammolas vocant, illi obtemperare. Hic ille, quem magnetem appellant, reperitur lapis, qui ferri naturam ad se vi sua trahere dicitur. Cum ergo navis aliqua clavos habens ferreos illic applicuerit, illico retinetur, nec quoquam ire permittitur, vi nescio quadam lapidis occulta impediente, ob id naves ibi ligneis clavis construi dicebat. Quod insula quinque habet flumina, et quidem maxima, quibus tota irrigatur, fertiliorque redditur. Unde et ob maximam coeli clementiam poma nullo umquam tempore arboribus desunt: immo eodem tempore ejusdem arboris dum ramus alter florescit, alter fructus gignit, caeteri maturos ostendunt fructus. Insuper habet insula haec dactylos, nuces quas Indicas dicimus, grandes et minutas, odoriferas tamen, item et nuces quas corylos dicimus. Homines illius terrae aluntur pomorum, oryzae, et lactis cibo; nobiles vescuntur certis quibusdam diebus, etiam solemnibus, ovium, caprarumque carnibus. Sues a Thebaide usque ad Indiae Aethiopiaeque fines aiunt non inveniri ob maximos aestus. Induunt gentes insulae ovium pelles, non spernenda laboratas arte, oves item non lanae, sed setarum teguntur vellere, nec lanae, nec lini habetur ibi usus, ut narrabat scholasticus, et quod de Aethiopiae et Persiae finibus, et Assumitarum locis ibi mercatores emendi, vendendi, permutandique rei gratia conveniunt: et quod piper ibi nascitur, in magnaque colligitur copia. Ipsa autem admodum parva atque inutilis gens est, quae intra speluncas saxeas vivit, et per praecipitia magna discurrere natura patriae edocta consuevit. Piper autem cum ramusculis suis colligitur: ipsas autem arbores quasi quasdam humiles ac parvulas stirpes esse dicebat. Nam et ipsos exiguos homunculos esse, et grandia quaedam capita asserit habere cum levibus et detonsis capillis. Reliquum vero Aethiopum atque Indorum genus comis naturaliter crispatis horret. In quo loco (adjecit) ab eo qui illic plurimum poterat, ego illico abreptus atque detentus sum, qui statim coeperat mihi etiam acerbe conviciari, eo quod eorum patriam solumque contingere ausus fuerim. Et illi neque excusationem, nec defensionem meam aequis animis audiebant, non enim poterant linguae meae intelligere sermonem, nec ego criminis causam, quod mihi objiciebatur, sciebam, quia illorum verba non noveram, ex solis tantum nutibus nos mutuos intelligere videbamur. Ego quidem ex aspectu torvo luminum, et ex saevo dentium stridore poteram verborum significata noscere: illi vero ex pallore meo atque pavore sensus meos misericordia magis dignos suspicabantur. Sic itaque ab eis detentum, per sexennium me in pristinum opus facere jusserunt, expensa autem ex palatio regis ipsorum unius tantum modii frumenti quolibet anno. Post sex vero annos, dum paulatim ediscerem eorumdem loquelam, potui multa de vicinis nationibus, locisque cognoscere. Tandem Deo propitio de captivitate hoc modo ereptus sum: Rex alius supradicto huic regi inimicatus, eum apud majorem illius regionis imperatorem accusavit, quod nobilem virum, civemque Romanum in teterrimam captivitatem atque extremum servitium redegisset. Quo imperator audito, confestim illuc cognitorem causae transmisit, ac deinceps, rei veritate perspecta, protinus eum qui convictus in memorato crimine videbatur, exui tota sui corporis pelle praecepit, eo quod civi Romano fecisset injuriam (Plinius, lib. VI, cap. 22). Dicuntur autem non solum impensius honorare Romanorum imperatorem, sed incredibiliter timere, tamquam qui praeclaro polleat ingenio, ac virtute magnifica, et Romanos eo quod armis atque viribus adeo potentes sint, ut (si velint) ad regionis ipsorum excidium valeant pervenire. Ipse ergo ille qui ista dicebat, adjiciebat quod genus Brachmanorum non ex propria tantum voluntate saecularibus rebus renuntiat, sed potius ut ex judicio Dei pendens, ac Divinitatis ope suffultum. Naturaliter enim nudi in finitimis fluvii regionibus vivunt. Nulli apud eos quadrupedes, nullus terrae cultus, nullus ferri usus, nullum instrumenti genus, quo fieri aliquod opus possit. Habent autem illic deliciosas atque optimas auras, et saluberrime temperatas (Q. Curtius, lib. VIII). Colunt semper Deum, cujus veram quidem ac distinctam notitiam se habere profitentur, omnemque providentiae ejus ac divinitatis rationem discernere. Jugiter orant, orantes vero non orientalem partem unde oritur sol, aspiciunt, sed coelum potius intuentur. Edunt autem ea quae super terram pecudum more potuerint invenire, hoc est, arborum folia, et olera silvestria. Abundat enim apud illos plurimum herba, quam inulam nomine vocamus, sicut et apud Persas. Item est ibi arbor quae acanthus nominatur. Habent et patrias arbores quasdam, nescio quos fructus ferentes, quibus vesci semper solent. Viri trans ripam fluminis Gangis in partibus Oceani, in quem fluvius memoratus ingreditur, degunt: feminae vero citra Gangem juxta mediterraneas partes morantur, ad quas earumdem mariti Julio et Augusto mense transvadere consuescunt. Isti enim menses apud eos frigidiores videntur, eo quod tunc ad nos sol convertitur, et supra Aquilonem quem Boream vocamus vis solis erigitur, quo tempore temperati aeres magis, et ad concubitum magis apti esse dicuntur. Ubi ergo quadraginta cum feminis suis fecerint dies, mox ad propria revertuntur. At cum enixa fuerit uxor alicujus, edideritque unum vel alterum partum, non transit ulterius ad eam ejus maritus, nec ulterius cum propria concumbit uxore. Singulis enim filiis in locum patrum substitutis, per totam de reliquo vitam a propriis se uxoribus abstinent. Si autem acciderit ut quispiam sterilem sortiatur uxorem, usque ad quinque annos maritus ipsius ad eam transit, et ei maritale praestat obsequium. Quae si gravida per tempus illud reddita non fuerit, mox ab eadem penitus separatur: ob quod non in multos populos eorum diffunditur genus, tum propter locorum difficultatem, tum propter consuetudinem continendi. Haec est ergo vita et conversatio Brachmanorum. Fluvium autem ipsum cum maxima dicunt difficultate vadari (Q. Curtius, lib. VIII), tum propter Ondoniton tyrannum loca illa infestantem, tum etiam timore cujusdam animalis in supradicto fluvio morantis, quod tantae magnitudinis esse dicunt, ut integrum possit elephantem devorare. Eo vero tempore quo Brachmani flumen transire consueverunt, divino asserunt judicio dictum animal non videri in fluvio. Maximi etiam dracones illic esse dicuntur, habentes septuaginta per longitudinem cubitos, unde ego unius pellem vidisse me memini quadraginta duos in latitudine habentem pedes. Formicas etiam illic esse ad modum palmae hominis, scorpiones vero ad cubiti humani mensuram adesse loquuntur: propter quae monstra periculosus est ipsorum transitus locorum. Non tamen ubique animalia ista nascuntur, sed in illis partibus tantum quae ab hominibus non inhabitantur. Plurimique illic elephantum greges esse dicuntur. Haec sunt quae a Thebaeo scholastico de Brachmanis audivisse se affirmat Musaeus: quae vero ex historiis de Alexandri Vita legi, et quae ex plerisque auctoribus ad hoc facientia de illis desumpsi, nunc subnectam.

Alexander imperator, cum ei Macedoniae solius imperium non sufficeret, neque Philippo patre tantum posset esse contentus, Jovis Hammonis filium semet esse dicebat. Et quamvis originem ipsius facile ipsa rei veritas comprobaret, falsis quibusdam tamen, et, ut ei videbatur, invictis modis aliam sui esse naturam generis astruebat. Itaque solemni bellorum apparatu, ac instructis equitum peditumque militum copiis, e Macedoniae regione consurgens, totum pene peragravit mundum: et antequam in provinciam Babylonis accederet, Europam quidem et Asiam veluti quaedam parva loca transcurrit: venit tandem in partes nostri quoque orbis, ut eas inspiceret, quasque cum reperisset suis conformes sensibus, ipse dicebat: Sapientia, providentiae mater, habens cum virtute ipsa, quae omnium virtutum caput est, quamdam communionem, in sola veritate consistens, alens omnem faciensque naturam, cujus donum est nostrorum sermo verborum, notitiam scientiamque communem scrutans et perspiciens, injustis quidem tribuens quae merentur, justis autem parcens: da mihi, quaeso, te placidam, ut possim ad illa quae cupio, his precibus pervenire, Brachmanos vero bonitate ac sapientia praeditos viros hic praesentes cernere. Veni enim ut aliqua cognoscerem a Calano, incola horum locorum, qui ad me festinus accessit, quo nunc persuadente desidero ediscere cuncta plenius et videre. Brachmani vero econtra Alexandro ista dicebant: Venisti ad nos, inquiunt, cognoscere sapientiam cupiens: nos autem Brachmani libenter statim talem suscepimus voluntatem. Hujusmodi enim desiderium in vita ac moribus nostris regnum judicatur: quod nunc discere imperator ipse voluisti. Philosophus enim non dominio alterius obtemperat, sed ipse dominatur: homo enim in eum non habet potestatem. Sed quoniam nihil nobis hactenus credens (eo quod usque ad praesens tempus male de nobis apud te quidem locuti sunt), nunc ad nos vera degustans venisti. Calanus enim vir apud nos pessimus fuit, per quem vos Graeci homines Brachmanos agnovistis quidem, bene tamen non potuistis agnoscere. Ille enim non fuit noster, qui ad divitias sine aliqua sui excusatione transfugit, cui non suffecit de Taberunco fluvio aquam castitatis haurire, neque pressi lactis cibum sumere, quibus Deo digna mens crescit, quam ille Deo semper habuit inimicam, qua male succensus in iram exarsit, quamque de sapientiae bonis transtulit ad vitia voluptatis. Ex nobis autem nullus in prunis ardentibus volutatur, neque ulli dolores corpora nostra consumunt, sed vita nostra medicamentum aliquod sanitatis est. Naturali autem beneficio alieni a divitiis omnibus sumus: aequo etiam vitam nostram mors fine comitatur. Et si interdum nonnulli forte mortalium, ad quos falsorum venit doctrina verborum, percutere nos vanis tentant sagittis, ingenuitatem tamen nostram laedere ac vitiare non possunt. Unum atque idem est mentiri et credere mentienti. Nocet enim quis et cui falsa persuadet, nocet et sibi, quia dum mendacio credit, non facile ad ipsam veritatem pervenire valet. Insimulatio autem mala inimicitiarum quaedam et certaminum mater est, quae ex se iracundiam parit, ex quibus rursus jurgia et bella nascuntur. Nulla tamen virtus est occidere hominem: latronum enim iste, ut novimus, mos est. Sed nos virtutem veram vocamus contra aurarum mutationes nudo corpore dimicare, desideria ventris abscindere, et varias ipsius pugnas abstinentia patientiaque superare. Igitur prius vince hos inimicos ante omnia tuos, si fortis videris tibi, et exinde opus tibi non erit adversum quempiam certamina externa committere. Idcirco enim contra eos qui foris sunt, commoves bella, ut istis quos intrinsecus habes, alimenta et fomenta suppedites: sed tu vides quod eos quidem, cum quibus foris dimicas, vincis, ab iis autem quos nosti, qui intra te sunt, superaris. Considera igitur quanti tyranni in stultorum cordibus degunt: oculi, aures, nares, venter, virilia, totumque corpus humanum, quam multa etiam desideria nascuntur intrinsecus, quibus omnibus genus mortale succumbit et servit, propter quae cuncta et jugulantur et jugulant. Nos autem Brachmani, quia omnia quae intrinsecus habemus bella superamus, jam de reliquo incolumes atque securi in summa pace requiescimus, silvas videmus, coelumque suspicimus, aquilarum diversarumque avium gratissimas voces semper audimus, nudo sub acre arborum foliis nostra corpora contegimus, eorumque fructibus vescimur, aquam bibimus, hymnos Deo canimus, et futuri saeculi vitam desideramus, nullumque quod prodesse nobis non possit, audimus. His ergo nos Brachmani moribus contenti vivimus, paucisque sermonibus agitatis mox tacemus. Vos autem dicitis quidem quae debeant fieri, nec tamen facitis; philosophum vos nullum putatis, nisi eum qui noverit loqui: vester enim est omnis sensus in lingua, vobisque in oris vestri labiis tota sapientia est. Aurum argentumque colligitis, plurimis servis et magnis domibus indigetis: affectatis honores, et sectamini dignitates, editis tantum atque potatis quantum juvat expleri, utimini aeque et vestibus delicatis semper ac mollibus , eaque facitis quorum poenitentiam mox geratis: contra vos ipsos veluti contra inimicos vestros soletis loqui, cum tamen habere vos linguae propriae potestatem sciatis. Longe profecto meliores sunt illi qui tacere consueverunt, non enim se ipsos loquendo revincunt. Mutuam mercedem ab omnibus accipitis, gloriosum, ut putatis, ornamentum digitis vestris imponitis aurum: vos quoque reminas videmus ornatos, cum sciatis quod idipsum, in quo magnopere creditis, quantum ad rem pertinet veram, vobis prodesse nihil possit. Auro enim non extolluntur animae, neque corpora nutriuntur, sed econtra per illud utraque ista vitiantur. Nos autem qui cognoscimus veritatem, ipsamque naturam, si coeperimus sitire, ibimus ad fluvium, aurumque calcantes, aquam bibemus. Auro enim nequit sedari fames, ac sitis nescit exstingui. Non ex auro venit vulnerum cura, non aegrotorum medicina membrorum, non ulla refrenatio cupiditatis immensae, sed hortatus magis ac provocatio major ad novam nescio quam concupiscendi libidinem. Et sitis quidem illa naturalis cum fuerit, cum aquam, quam desideravit, acceperit, sitire mox cessat; similiter etiam naturalis fames quando escam quam quaerit, acceperit, conquiescit. Si igitur eodem modo, eademque natura aurum quoque humanus animus desideraret, ubi primum accepisset quod optabat accipere, sine dubio cupiditas et ipsa cessaret: sed nedum ista non cessat, immo semper nova, et sine aliqua intermissione desiderat, quia non ex commonitione naturae desiderium tale procedit. Postremo in quo apud vos homines et ornantur et gloriantur, in eodem apud nos spernuntur. Calanus amicus est vester, sed spernitur et calcatur a vobis. Qui ergo multorum malorum auctor apud vos fuerit, a vobis honoratur et colitur: qui vero est inutilis, projicitur a nobis: et illa quae nos omnino non quaerimus, Calano pro ea quam habuit erga pecuniam cupiditate, placuerunt. Sed non erat noster hic talis, qui animam suam miserabiliter laesit, ac perdidit, ob quod neque Dei neque nostri amicus esse visus est dignus, neque in hoc saeculo inter silvas habere meruit securitatem, neque illam sperare gloriam potuit, quae promittitur in futuro.

Alexander imperator ubi venit ad silvas, Dandamim quidem ipsum in transitu videre non potuit (Plutarch., in Vita Alexandri): in silva enim jacebat, recumbens super arborum folia in securitate et pace, proximus fonti, quem quasi uber terrae matris incorruptum atque integrum in os suum emulgere consueverat. Misit autem ei Alexander amicum quemdam nomine Onesicritum (Q. Curt., lib. IX de Gestis Alexandri), dicens ei: Onesicrite, memoratum virum Dandamim ad me venire festina, aut causam propter quam venire noluerit, nuntia, ut ego ipse ad videndum eum pergam. Cui ille respondit: Faciam cum celeritate quod praecipis. Nam sicut jubere tuum est, ita meum esse cognosco tuis jussis obtemperare. Ubi igitur supradictus ad Dandamim nuntius venit, his eum allocutus est verbis: Dixit filius dei Jovis magni, Alexander imperator, qui est dominus generis humani, ut properes ad illum venire, quia tibi, si veneris, plurima dabit munera: si vero venire nolueris, veluti contemptorem te capite puniet. Quae cum ad Dandamis aures dicta venissent, non surrexit ex foliis, quibus fultus jacebat, sed tale responsum ridens reddidit, ac recumbens: Deus, inquit, maximus parare cuiquam nescit injuriam, sed lumen vitae rursus iis praestat animis, quae suo solverit fato. Meus ergo ille solus est dominus, qui homicidia vetat, et qui bella non concitat. Alexander vero non est deus, quia et ipse moriturus est. Quemadmodum igitur potest esse omnium dominus, qui nondum Tyberoboam fluvium transfretavit, neque per totum mundum sedem suam locavit, non zonae Gadem transiit, non in medio orbis cursum solis aspexit? quare gentes plurimae nec ejus quidem nomen adhuc nosse potuerunt. Si autem non capit eum illa quam possidet terra, fluvium transeat nostrum, et inveniet solum tale, quod norit homines sustinere. Quaecumque mihi Alexander pollicetur, si ea praestiterit, cuncta inutilia mihi erunt. Ego enim habeo domum folia, herbis quoque quae adjacent mihi, vescor, et aquam poto: posthabeo alia quaecumque cum sollicitudine colliguntur ac pereunt, nihilque aliud praeter tristitiam quaerentibus ea atque habentibus praebent. Nunc igitur securus quiesco, clausisque oculis nil omnino custodio. Si aurum voluero servare, somnum meum dissipo: terra mihi omnia, ut lac mater infanti, ministrat. Ad quemcumque accedere voluero locum, vado, quocumque autem ire noluero, nullius sollicitudinis necessitate compellor. Et si caput meum voluerit abscindere, animam auferre non poterit: sed caput tantummodo jacens tollet, anima vero discedens, caput suum veluti partem vestis alicujus relinquet, ac reddet ei, a quo id susceperat, nempe terrae. Cum autem factus spiritus fuero, ad Deum qui eum intra hanc carnem inclusit, ascendam. Qui cum hoc fecerit, tentare nos voluit, ut videret quemadmodum discedentes ab eo, in hoc saeculo viveremus. Et postmodum cum ad eum fuerimus reversi, rationem vitae hujus a nobis exposcit. Cui assistens ego videbo injuriam meam, ejusque judicium in illos qui injuriosi mihi fuerunt, intuebor; suspiria enim gemitusque laesorum incipient laedentium esse supplicia. Hoc Alexander illis minetur, qui opes desiderant, qui timent mortem, quia nos utrumque contemnimus. Nam Brachmani neque aurum diligunt, neque mortem verentur. Vade igitur, et hoc Alexandro referas: Nihil tuorum Dandamis quaerit, verum si aliquid ex ipsius rebus tu necessarium tibi esse credis, ad eum venire non dedigneris.

Quae ubi Alexander per internuntium audivit, desiderare plus coepit ut talem virum videret, utque se, qui multas vicerat gentes, unus et nudus vinceret senex. Pergit igitur cum quinque vel decem amicis ad eas, quas supra diximus, silvas, et cum venisset ad proximum, atque ex equo, quo vehebatur, exsiliisset, coronam de capite deposuit, omnemque qui circa ipsum erat, superbiae tumorem relinquens, ad memoratum senem ingressus est solus, et ad pedes ipsius se dedit, hoc dicens: Salve, Dandami, ego ad te veni, quia tu ad me noluisti venire. Cui ille respondit: Ad quid ad nos venisti? aut quid de nostris sollicitudinibus auferre desideras? Quod cupis ipse, nos habere non possumus: quod iterum nos habemus, necessarium tibi non est. Nos honoramus Deum, et amamus hominem; negligimus aurum, contemnimus mortem: vos autem mortem timetis, honoratis aurum, oditis hominem, Deum contemnitis. Ad quem Alexander: Doce, inquit, nos aliquid sapientiae: plenum aiunt te divinitate, et cum ipso colloqui saepius Deo; ego vero scire desidero in qua re praestantiores Graecis vos ipsos esse dicatis, et in quo aut melius videas quam alii homines, aut amplius sapias. At ille respondit: Ego, inquit, vellem deferre ad te acceptum a Deo sensum, sed ipse locum non habes ubi donum tale suscipias. Impleverunt enim animam tuam avidae atque immodicae cupiditates, quas nunc mecum certare considero, quia te ab ipsis conor avellere, quamquam hodie plurimum moerent, eo quod morte nullius gentis vel sanguine polluaris, et quia vident adhuc homines in civitatibus commorantes. Tu ad Oceanum usque vis accedere, post quem aliam iterum partem orbis cupis occupare: et tunc tristitia afficeris, cum non potueris habere quod vincas. Quomodo ergo satisfacere desiderio tuo poteris, cum totus tibi serviens mundus animum tuum explere ac satiare non possit? Minor mundo longe tu factus es, et si omnia simul velis vincere, atque universa quaecumque tenent homines possidere, tandem necesse est ut solum habeas quantum aut tu jacentem tenere me cernis, aut ego occupare video te sedentem. Ex quo iterum si ad alia transeamus, et in aliis quoque tibi similes invenimur. Eodem enim modo quo ipse, omnibus utor elementis, aere, aqua, et terra, nec quidquam ultra habere desidero, et omnia juste habeo quaecumque possideo, et si solus omnes fluvios obtineas, plus tamen aquae quam ego, ex ipsis haurire non poteris. Hanc ergo si a me sapientiam discas, nihil tibi deerit: totumque habebis, si nihil desideraveris. Cupiditas enim paupertatis est mater, quae medicamento malo, hoc est, sollicitudine nequit curari: quae ita semper omnia quaerit, quasi invenire nil possit: quia non in iis, ad quae jam potuit pervenire, requiescit, sed ex illis quae necdum tenere se cernit, magis magisque cruciatur. Habebis autem maximas cum voluptate opes, si ita mecum vivere voles: et si meis acquieveris verbis, meas divitias possidebis. Amicus mihi est omnium Deus, et de ipsis cum eodem rebus loquor, malorum hominum verba non audio. Coelum habeo pro tecto, terra mihi tota pro lecto est. Fluvii mihi potum ministrant, mensam silva suppeditat. Non vescor animalium visceribus, ut leones, neque intra pectora mea inclusae quadrupedum aut volatilium carnes putrescunt, nec sum mortuorum sepulcrum, sed providentia naturalis omnes mihi fructus ut lac mater infundit. Intelligo ipse quid quaeras. Sapientem me vides, talis et factus sum, itaque vivo ut procreatus sum, et quae Deus faciat agnosco, et quid fieri debeat scio. Vos autem vanitate magna repleti, praesagire vos creditis, cum tamen haec ipsa quae per singulos videtis dies, Dei opera intelligere nesciatis. Ego cuncta cognosco, et unde, et quando, et quomodo fiant. Pluvias, siccitates, fulmina, tempestatesque praesagio: et hoc est quod me delectat ac reficit, quia Deus habere me communionem quamdam atque consilium cum operibus suis fecit. Ad me quemadmodum angelus venit, et si quando aliquid timuerit imperator, tunc ego deprecor Deum ut boni aliquid ei, cum ad me venerit, praestet, ut eum metu quo laborat, absolvat, utque ei fiduciam quamdam mentis inspiret. Quid esse rectius dicis, laedere homines, an tueri atque servare, et quid magis convenit facere filiis Dei, aut evertere cuncta pugnando, an expugnata, et diruta instaurare pacando? Non tibi proderit, imperator, enorme pondus auri, neque elephantorum, quos sustulisti aliis, multitudo: sed haec vox mea, et is meus sermo. Tu vero etiamsi me interficere volueris, non timebo, ibo enim ad Deum citius, qui et causam et vitam meam novit. Nihil est quod Deum latere possit, cujus oculi sunt omnes stellae, sol, et luna, quae omnia tu effugere non potes, neque in te judicium ejus evadere. Noli igitur tu destruere quae ille construxit: noli tu cupere dissipare ea quae ille, qui ea fecit, ornare desiderat: noli immolare sanguinem civitatum, neque transire supra gentium mortuarum cadavera. Longe enim rectius feceris si tuam curaveris vitam, quam si alienam desideraveris mortem: et si, contemptis iis quae prosequeris damnis, vera elegeris lucra. Cur cum unam persequeris animam, tot simul vis exstinguere nationes? Quid delectaris totius saeculi malis? quid, aliis flentibus, rides? Hoc ipso tamen, quod memor mei, qui in solitudinibus his vivo, esse voluisti, temetipsum lucratus es. Neque nunc aut certamina pertimescis, aut laedere quemquam cupis, aut virtutem tuam in aliorum malis, quod fecisti semper, exerces. Projice igitur a corpore tuo vellera ovium mortuarum, neque defunctis volueris te operire tegminibus; magis enim ipse cum talem te feceris, honorabis, quia temperatur anima in desertis vivens locis. Hoc igitur vitae nostrae propositum magis elige, cujus beatitudine plus quam apud Macedones frui poteris. Qui quidem te per singulos exspectant dies, ut reliquas tecum diruant civitates, et quaecumque in ipsis valuerint invenire diripiant: quosque in praesenti die tristari arbitror ac dolere, quod incolumes adhuc quasdam videant nationes, occasionem nanciscentes cupiditatum ac rapinarum suarum auctoritatem nominis tui. Quam ergo securam in Deo vitam poteris obtinere, et ut tibi ipse jam vivas, qui nunc adhuc multa cogitas rapere, multos trucidare desideras: ex quibus jam aliqua fecisti, alia in praesenti facis, alia facturum te esse promittis? Ego vero cum ex hoc mundo recessero, in acre positum te videbo: et tunc quidem sermonem praedicabis meum, quia te multitudo equitum vel peditum nulla comitabitur, et cum maximo mentis tuae dolore deflebis, hoc dicens: Sine causa perdidi totius retroacti temporis vitam, quam in honoribus istius mundi, bellisque consumpsi. Ex quibus intelliges nihil tibi aliud te reliquisse, nisi memoriam solam malorum. Novi enim ego quae Divinitas intra se habeat, cum tamen ipse sim apud homines constitutus, mihique tunc ista dices: Bona consilia, Dandamis, mihi aliquando praebebas. Tunc enim ante conspectum tuum venient omnes quas sine causa expugnaveris animas, apud quas quomodo excusare te poteris?

Libenter haec et sine ulla iracundia Alexander audiebat: erat enim in Dandami spiritus Dei: sed, instigante daemone malo, inter ipsa principia mutabatur Alexander. Unde his alloquebatur Dandamim verbis: Scio vera te dicere, de divino enim genere descendens, in his constitutus es locis, ubi nunc tibi sine ulla molestia, sed cum maxima voluptate vivere licet, et ubi naturalibus divitiis frueris et quiete secura. Ego vero inter tumultus varios ac formidines vivo, plurimosque ex ipsis qui me custodiunt timeo, et major mihi plerumque ab amicis metus quam ab hostibus venit, quorumque amplius quotidie quam inimicorum meorum insidias per timesco: et neque sine ipsis degere queo, neque illis me possum credere: vivo igitur in afflictione; quos enim vereor, eorum constipatione custodior. Diebus quidem totis varias gentes prosequor ac fatigo, noctibus vero me somnus turbat ac vexat, ne quis in me inopinatus hostis impetum faciat: et si occidero quos formido, tristis efficior; si rursum lenis ac mitis voluero esse, contemnor. Et quemadmodum a tantis rerum periculis me eripiam ignoro. Nam et si voluero in his desertis, in quibus vos degitis, vivere, id mihi penitus non licebit ob quod apud Deum nunc excusare me possum, quia ipse me in hujusmodi vitae statu, et in tali ordine hominum collocavit. Tu vero pro istis quas ego fudi querelis, quia me per omnia recreasti, ac sensus paulisper meos a conflictationibus et praeliis liberasti: dona mea suscipe, neque ea quae tibi offero, in contumeliam mei volueris recusare. Mihi enim, quando sapientiam honorare fecisti, non modicum profuisti. Hisque finitis, innuit servis Alexander ut munera quae spoponderat, exhiberent. Qui mox auri argentique optimas species, diversasque vestes cum oleo ac panibus obtulerunt. Quibus visis Dandamis risit, hoc dicens: Num quid suadere avibus istis potes, qui in locis silvestribus vivunt, ut aurum argentumque suscipiant, et melius quam consuerunt, canant? Quod cum fieri omnino non possit, me illis vis esse pejorem? Cur illud accipiam, quod neque edi a me, neque potari potest? Cur accipiam quod mihi nullatenus prosit? Aut quam ob rem id custodiam, quo uti nequeam, nisi forte ut animam meam per omnia liberam hujusmodi nexibus ligem? Cur ingenuitatem ipsius frustra jugo turpissimae servitutis addicam? Quod ego numquam prorsus efficiam. Sed neque emere quidquam volo, qui in solitudinibus ubi nihil venditur, vivo. Munera mihi Deus, hoc est, fructus istorum locorum, praebet. Nihil enim auro homini vendit Deus, sed sapientiam bonam ei qui noverit eam accipere, largitur. Veste velatus sum cum qua me matris meae edidit partus. Aere hoc ut cibo vescor, libenter video me talem, dum nullis corpus meum nexibus gravo: omnique mihi melle dulcior est, ubi naturalis venerit sitis, aquae potus exfluvio. Si autem et panes istos dices habere aliquam voluptatem, cur eos incendisti fiammis? Reliquias ego ignis escam facere meam nolo; neque in cibos convertere meos cupio quod de alieno ore sustulerim. Hos ergo panes ipse qui coxit ignis absumat. Sed ne aliquam tibi, qui sapientiam honoras, injuriam a me aestimes irrogari, oleum tantummodo istud accipio. Quae ubi Dandamis dixit, continuo surrexit, ac silvam peragrans, et colligens ligna, molem ex iis maximam fecit, quam igne succendens, his locutus est verbis: Brachmanus, inquit, omnia habet, et abunde ex omnibus, ut cupit, pascitur. Infusoque oleo mox, pyraque vehementer incensa, talem cecinit hymnum Deo: Immortalis, inquit, Deus, tibi ego in omnibus gratias ago. Quae ubi Alexander vidit, abscessit, cuncta secum, praeter oleum, quae exhibuerat, reportans, summopere stupens. Dandamis vero hoc etiam sermonibus suis addidit, dicens: Tales universi nos sumus. Calanus vero pessimus vir judicatus est a nobis, eo quod vestrae se exhibuit praesentiae, et nostram non imitatus est vitam: et quia cum amator Dei esse non posset, fugit a nobis, et migravit ad Graecos, contemptisque moribus nostris, se ipsum damnavit immortalibus flammis. Tu vero Macedonum malae gentis dominum esse te dicis, Brachmanos vituperas, et interfici omnes jubes, credens eorum mendacibus verbis, quod bonum virum facere non oportet. Nos vero rationem vitae propriae Deo novimus reddituros tunc, cum ad eum fuerimus profecti. Omnes enim ipsius sumus, gloriam vanam contemnimus, quod stulti facere non possunt. Quemadmodum vos transire ad consuetudinem nostram valetis, qui tam male vivitis, et qui semper illa quae bona sunt, datis oblivioni? Nos vero Brachmani, memores quemadmodum procreati aliquando fuerimus, et videntes propter quae vivere debeamus, irreprehensibilem vivendi cursum tenemus, unumquemque enim Deus certo propositi ejus, cui deputatus est, fine formavit. Laetamur in desertis locis, et in mediis silvis sedentes, et in his tantum sensibus nostris occupati sumus, ne umquam sermones hominum animas nostras ab institutis talibus valeant separare. Beatus est ille qui nullius indiget, et qui non alienam gloriam cupit, et qui placere vult omnibus, necesse est ut sit omnium servus. Nobis necessariae non sunt civitates, in quibus latronum multitudo colligitur: magnas vero domos nobis exstruxit Deus, ac praestitit, montes pariter, ac silvas: ex quibus simplices sumimus fructus, et purae dona naturae aquas bibimus: libenterque nosmetipsos reficientes post laborem, iis foliis incubamus. Quomodo potestis ingenuis hominibus imperare, cum sciatis vos in potestate multorum esse? Vos enim vestris in omnibus quae concupiscunt, servitis animabus. Nam si multas habere vestes desideratis, non ut paucos greges ovium pascatis, non ut paucos qui ipsas tondeant oves, et a quibus ipsae lanae intexantur, necesse habetis artifices. Quid excusaris quod mollia vestimenta non habeas? Aequalis enim servitus esse probatur in minoribus et majoribus rebus. Nam qui exiguum miratur aurum, et multum desiderabit: et qui parvae civitatis fuerit imperator, et majori cupiet imperare. Praeterea etiam ex modica perpetuae portione, quae in vestris splendet vestibus, superbitis: et cum vestris famulis fuerint indumenta purpurea, vos pulchrius esse aliquid existimantes, vestra colore altero splendere curatis. Si autem hoc apud vos bonum non videtur, pauperes judicamini, dum parva miramini. Animalia libenter occiditis quae terra progenuit: quae tamen ipsi plurimum vobis prodesse cognoscitis; quaedam enim ex ipsis tondentur, alia mulgentur: cum quibusdam agrum colitis, cum aliis dimicatis: quorum postea eo quod funditis cruorem, gaudetis, talemque mercedem ipsis, quae perutilia vobis fuerint, redditis vicem: et quorum vellera vos extrinsecus velant eorumdem vos carnes intrinsecus onerant, et incipitis esse corporum mortuorum sepulcra viventia. Tantis ergo tamque inconvenientibus rebus, tamque contrariis mens gravata, potest in se recipere Dei sensum? Dimitte paulisper memoratorum animalium carnes, quae occidis, sic jacere, et quid ex ipsis fiat intellige. Numquid poteris fetorem ipsarum ferre non fugiens? Quantae sordes, quantae impuritates animabus atque corporibus inferuntur humanis, quas cum ipse tolerare non possis, includuntur intra illos, atque ab illis inferuntur, a quibus cibi tales desiderantur. Anima iracundiam parit, ista concreant vomitum: terra vero fructus et flores, qui foras emissis bonis odoribus placent. Tales epulas nobis plantavit Deus, ac praestitit: humanos sensus vos penitus perdidistis. Corpora vestra feras male olent: receptacula enim estis pecudum mortuarum: leonibus lupisque pejores esse coepistis. Lupi enim, si uti terrenis pabulis possent, numquam profecto carnibus vescerentur. Tauri, equi, cervi justis herbarum pastibus vivunt, unde et validioribus membris, et nervis fortioribus roborantur. Cur haec animalia magis non vultis imitari? Cur non editis silvestria, et aquam bibitis? Sed causa ignis hujusmodi epulas vobis praeparatis quas cum non esse cernitis bestias fortiores, ideo vestris non urgentur insidiis; vos enim quaeritis cives plures, expensas plurimas facitis, et in parvis rebus plurimum laboratis propter exiguam voluptatem: ubi nihil est nisi eorum aperta perditio, in quibus fuerit labor vanus. Ergo nihil est vestra infelicius vita. Nos numquam bibimus inviti, sed necessarium siti ex fontibus naturae implemus officium; qui etiam non bibentibus nobis defluunt semper: vos vero propter ventris voluptatem, et non esurientes quaeritis juges cibos, et quibusdam artibus vobis multas atque diversas epulas praeparatis: excurritis omne retibus mare, in aere volitantium, in montibus bestiarum venatione gaudetis, canumque vestrorum velocitatem mirantes, ferarum reprehenditis tarditatem, atque habitatrices eas malarum solitudinum nominatis. Istis igitur rebus insistitis haec animantia investigare, haec investigata festinatis occidere, aut viventia caveis clausa defertis ad spectacula civitatum: non ut fruges seratis, ex quibus famem, neque ut exinde necessarium aliquod officium hominibus praebeatis, sed ut proximum ac sanguinis vestri, et opus (quod est majus) Dei, cum summo dedecore trucidetis, vel ut violenter vinculis illigatum ferarum morsibus ingeratis. Et hoc ipsum libenter aspicitis, quod cum hominibus ferae pugnent, et quod illae partem naturae, vestrae ac similitudinis devorent: postea vero illas prorsus feras occiditis, ut crudeles easdem, eo quod occiderint hominem, esse dicatis: et, quod adhuc scelestius videtur ac pejus, humano sanguine saturati, necdum tot tantisque malis expleti, vestrorum cupitis civium ventres replere. Ad haec, tam dedecorosis, tamque pravis moribus vivitis, ut et vobis calidas superaedificetis domos, quibus ad vestram explendam voracitatem comesta digeri citius compellantur. Insuper et ut proprii corporis intestina nimia ciborum repletione distendantur: lautiores eligitis epulas, unde peritos quosque procuratis artifices condiendis atque ordinandis epulis. Nos autem precamur Deum, ne aliquando sitiamus: nam hoc interdum modo a regula veritatis abstrahimur, hoc est, tunc cum necessarium potum nostro corpori damus, ob quod postea oculos et manus nostras, veluti sacrificium aliquod, ad radios solis agentes extollimus. At vos etiam laeti estis quoties supra modum convivia vestra celebratis, nec ante vestris commessationibus finem imponitis, quam nimia ebrietate furere incipiatis, et donec ipsum quod sapere videbamini, bibendo perdatis: et nimio vini pondere sensus vestri cordis oneratis. Feliciores profecto apud vos esse crediderim eos qui insanire dicuntur. Illi enim semper ebrii sunt, cum tamen vinum non emerint: vos autem pro pretio vini nimiam sollicitudinem geritis: quo empto vosmetipsos ebrietate polluitis, vosque invicem verberatis, ac tandem ad sobrietatem reversi, vix potestis agnoscere quemadmodum ebrietatem vestram custodire valeatis. Audio etiam quod plurima comedentes ea digerere non potestis: et cum tandem a convivii voracitate vix recesseritis, omnia quae vos explere solent evomitis: ipsamque mutantes perverso more naturam, ex eadem parte qua escas capitis, egeratis: capite, non pedibus ambulantes. O stultissimi homines, impletis ingluvie viscera vestra atque distenditis, ut postea iterum arte medicorum corpora vestra vacuetis: turpitudinem per haec vobis maximamque aegritudinem quaerentes, adeoque estis insani, ut ipsam cupiatis evertere tali curatione naturam, quae nullam penitus sentiat voluptatem: finem habentes voracitatis immodicae supplicium, non salutem; insatiabilia enim membra fieri ex morbis continuo solent, tormenta comitantur, ita ut postremum quod honestae ac probae vitae ex tantis deliciis conferatur nihil habeatis. Sed jactare vos audio quia plurima possidetis: qui tamen cum aliis multa donetis, vestris admodum pauca praestatis. Unde vos magis pauperes judicamus, quia ne panem quidem ipsum parentibus datis, innumeras autem habere opes desideratis. Servi ventris vos estis, propterea maxima apud vos turba medicorum est, qui assidua vos purgatione evacuant: faciunt autem id aut jejunio vel media, aut arte medicaminum: ut qui plurima vina solebatis haurire, subito ne aquae quidem modicam quantitatem possitis accipere, quoties aegritudinum necessitate vexamini. Et sicut tunc ultra naturam multum meri bibitis, ita nunc parum quoque aquae, quod exposcit ipsa natura, desideratis. Nos vero vinum quidem omnino non quaerimus, aquam autem habemus quam solam volumus, et qua maxime delectamur, et sapienter curamus sitim. Non furere et insanire properamus, magisque nobis mortem, quam ebrietatem precamur, per quam necesse est homines totis et corporibus et sensibus interire. Ebrius enim videtur quidem vivere, sed quantum ad sapientiam pertinet, mortuus judicatur; perdidit enim sublimem ipsam quam homini dedit Deus mentem. Ecquid ii qui se magnos et gloriosos putant, quam falsa spe et vanis decipiuntur illecebris, qui alternis se invicem manibus laedunt, spoliant, jugulant, cum tandem et ipsi mortem, quae necessario eis debetur, exspectent? Quid denique de illis viris, quasi de magnis quibusdam et aliorum provisoribus loquar, qui more turpium feminarum variis pigmentorum odoribus oleo membra perfusi foris prodire consueverunt, aeris ipsius puritatem dissolutione propria polluentes? Quid de Stoicis philosophis vestris loquar qui cum omnes auri amore teneantur, vobis tamen admiratione vel laude digni videntur? Audimus etiam quod a masculis vestris partem quamdam corporis amputatis, in muliebremque sexum illos convertere gestiatis: et quod sit apud vos talis homo, qui neque generare ut vir, neque parere possit ut mulier, et qui in suum tantum dedecus et in suam tantum vivat injuriam. Quis talem humani generis praevaricationem, et tam miserabilem casum etiam cogitando non doleat? Quorum nos miseratione ducti vobis prodesse quantum possumus affectamus: quia et superbiam exsecramur, et universam humani generis naturam diligimus, ac fovemus: et quasi in alto magnificae cujusdam domus sedentes loco, nudi tam mente quam corpore, quoscumque spectatores novimus veritatis, et docemus. Et hoc est in quo caeteris hominibus ditiores nos esse putamus. Macedonia vim omnibus facit, quam tamen prius ab aliis ipsa sustinuit. Omnes autem ad deteriora conversi, turpes famuli judicantur. Sed horum omnium malorum quae nominamus, Brachmani videntur expertes. A nullo enim debellari atque expugnari queunt, quia nullius rei desiderio vel amore tenentur. Tu vero si vera vis sapere, ad Indiam veni, habita in solitudinibus nudus, omnes quas diligis, et quibus ornari videris, projiciens dignitates: nam aliter non suscipieris a nobis. Et tunc amabis ea, quaecumque paulo ante vidisti, quaeque miratus es: neque ullus contra te ulterius dimicabit, aut quidquam tuorum tibi auferre quis poterit; neque aliena collatione, neque aliorum sudore pasceris; eris enim in omnibus dives. Et quoniam desiderare te scribis, ut in aliquo tibi prosim: non invidemus illis qui vere pium imitantur Deum. Universam enim humanam ubique naturam volumus, quantum per nos fieri potest, meliorem evadere.

( Aliqua deesse videntur. )