EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De moribus
Migne
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72

De moribus (Martinus Braccarensis), J. P. Migne

De moribus

I. (0029A)Omne peccatum actio est. Actio autem omnis voluntaria est tam honesta quam turpis; ergo voluntarium est omne peccatum. Tolle excusationem; nemo peccat invitus. Educatio et disciplina mores faciunt; et id unusquisque sapit, quod didicit. Itaque bona consuetudo excutere debet quod mala instruxit. Nihil interest quo animo facias quod fecisse vitiosum est, quia facta cernuntur, animus vero non videtur. Nulla autem laus est non facere quod facere non possis. Quid homini est inimicissimum? Homo. Libenter feras quod necesse est; dolor patientia vincitur. Exspecta quo nunquam poeniteas. Non quam multis placeas, sed qualibus stude. In hoc tantum incumbe, ut libentius audias quam loquaris. Multos vitam differentes mors juncta praevenit. Itaque omnis dies (0029B)velut ultimus judicetur. Tristitiam, si potes, ne admiseris; sin minus, ne ostenderis. Amicos secreto admone, palam autem lauda. Verba rebus, non personis aestimanda sunt. Oratorem te puta, si tibi ante omnes quod oportet persuaseris. Ut licentiosa mancipia animi, imperio coerce linguam, ventrem et libidinem. Quod tacitum esse velis, nemini dixeris. Si tibi non imperasti, quomodo ab alio silentium speras? Ridiculum est aliquem odio nocentis innocentiam perdere.

II. Monstro similis est avaritia senilis. Quid enim stultius est, quod dici solet, quam via deficiente viaticum augere? Omnes infantes terra nudos excipit. Non pudet te fortius nasci quam vivere? Quid dulcius quam habere amicum cum quo audeas ut tecum (0029C)omnia loqui? Magnarum virium est negligere laedentem. Quid sis interest, non quid habeas. Nondum es felix si te turba non deriserit. Si vis beatus esse, cogita hoc primum, contemnere et contemni. Prius quam promittas deliberes; et cum promiseris, facias. Id agas, ne quis merito te oderit; et si nullos inimicos tibi faciet injuria, multos facit invidia. Solitudinem quaeret, qui vult cum innocentibus vivere; optimus ergo animus et pulcherrimus cultor Dei est. Abstinebis ab alieno matrimonio. Praestabis parentibus pietatem, cognatis indulgentiam, omnibus aequitatem. Devitabis crudelitatem, et ministram crudelitatis iram. Non aliter vivas in solitudine, aliter in foro. Nihil petas, quod negaturus fuisti: nihil negabis, quod petiturus fuisti. Pacem cum hominibus habebis, (0029D)cum vitiis bellum. Hoc habet omnis affectus, ut in quod ipse insanit, in id putet etiam caeteros furere. Maximum in eo vitium est, qui non melioribus vult placere, sed pluribus. Vis omnibus esse notus? prius effice ut neminem noveris. Bonum est non laudari, et esse laudabilem. Stultum est timere quod vitare non potes.

III. Male opinentur de te homines, sed mali. Malis (0030A)displicere, est laudari. Male de te loquuntur homines, bene autem loqui nesciunt; non quod merearis, sed quod solent ipsi. Homines de te mala loquuntur? Si merito, non quod loquuntur molestum est, sed quod non mentiuntur. Si immerito? Innocentia mea nunc maxime gaudeo; apparet enim illos vera objecturos, si possent. Non es in patria tua? Patria tua est, ubicunque bene es; illud enim per quod bene est, non est in loco, sed in homine. Nihil magnum, nisi magno animo despicias. Quae sunt maximae divitiae? Non desiderare divitias. Quis plurimum habet? Is qui minimum cupit. Quid est dare beneficium? Deum imitari. Honestius est cum judicaveris amare, quam cum amaveris judicare. Dissensio ab alio incipiat, a te autem reconciliatio. Succurre paupertati (0030B)amicorum, imo occurre. Amicos secundae res parant, adversae certissime probant. Pejora sunt tecta odia quam aperta. Itaque te minus loquax inimicus offendit quam tacitus. Mira ratio est, quae non vult praedicari quod gaudet intellegi. Ignosci amat, qui quod odit ostendit. Eleemosyna non tam accipientibus quam dantibus prodest. Et spes praemii solatium sit laboris. Quae est maxima egestas? Avaritia. Pecuniae imperare oportet, non servire. Nullum conscium peccatorum tuorum magis timueris quam temetipsum. Alium potes effugere, te autem nunquam. Quis est pauper? Qui sibi videtur. Qui a multis timetur, multos timet. Infelicem erige, submitte felicitatem. Vera felicitas innocentia est. Nequitia ipsa sui poena est. Mala conscientia saepe tuta (0030C)est, secura qui exitum cogitabit. Beneficii accepti nunquam oportet oblivisci; dati, protinus.

IV. Inhonesta victoria est, suos vincere. Satis est poenarum, potuisse punire. Inimicitias tarde suscipe, amicitias exerce moderate. Simultates depone. Imago animi, sermo est. Qualis vir, talis oratio. Magna res est vocis et silentii temperamentum. Qui aequo animo malis immiscetur, malus est. Neminem laudaveris, neminem cito accusaris: semper puta te cum diis testimonium dicere. Vitium est omnia credere, vitium nihil credere. Utendum est divitiis, non abutendum. Nullum putaveris locum sine teste. Ex cusationem quaerere, vitium. Fortior est qui cupidi tatem vincit quam qui hostem subjicit. Est difficillimum, se ipsum vincere. Inique irascitur, qui suis (0030D)irascitur. Amare sic incipe, tanquam non liceat desinere. Magnarum rerum etiam si successus non fuerit, honestus est ipse conatus. Nobilitas animi est generositas sensus; nobilitas corporis, generosus animus. Honestior est quem senectus ad otium retulit, quam quem in otio invenit, et tunc incipit laborare. Turpe spectaculum praebet animus aeger. Nunquam sit tristis facies tibi in commodo alterius. (0031A)Homo sum: quomodo devitabo secundarum rerum invidiam? Si felicitatem jactaveris, cum multis dives eris. Quomodo optime potentiam tuebor? Impotentia occasionis. Locum tenet innocentiae proximum confessio. Ubi confessio, ibi remissio. Irae severitas in vitio est. Boni judicis est dispensare, non tantum quid damnandum sit, sed quatenus. Proximus justitiae modus, severitas.

V. Quietissimam vitam agerent homines in terris, si haec duo verba a natura omnium rerum tollerent, meum et tuum. Qui paupertatem timet, timendus est. Vires tuas amici magis sentiant beneficiis quam injuriis. Pecunia non satiat avaritiam, sed irritat. Homo semper indigens pecunia, scit cum ejus moribus convenire. Mihi crede, non potes dives esse (0031B)et felix. Auribus frequentius quam lingua utere. Quidquid dicturus es, ante quam aliis, dixeris tibi. Nihil interest inter iratum et insanum, nisi unus dies: alter non semper irascitur, alter semper insanit. Facillime bonus fueris, si ea vitaveris quae vituperaveris. Cum alienos timueris, te ipsum verere: nam saepe sine aliis esse potes, sine te nunquam. Si bene te instruxeris, pudeat deteriora facere. Quod persuaseris erit diuturnum, quod coegeris erit in occasione. Alteri semper ignoscito, tibi ipsi nunquam. Tantum ad virtutem adjicies, quantum ex voluptate abstraxeris. Stultum est somno dejectari, et quasi mortem moliri. Bonis nocet, qui malis parcit. Multi cum aliis maledicunt, sibi ipsis convicium faciunt. Nihil turpius quam qui objicit (0031C)alteri; sibi objiciendum. Ut licentiosa mancipia animi, imperio rege linguam, libidinem, ventrem; cupiditatemque comprime: si non potes, paululum remitte. Saepe ea quae sanari ratione non poterant, sanata sunt tempore. Qui propter pecuniae amorem et libidinum moritur, ostendit se nunquam sui causa vixisse. Turpia ne dixeris, paulatim enim pudor per verba discutitur. Sic habita, ut potius laudetur dominus quam domus: consuetudinaria res est innocentia. Non damnatio, sed causa hominem turpem (0032A)facit. Merito damnari, poena est; damnatio immerita, damnantis est calamitas.

VI. Si aliquid cogitaveris, cito apparebit conversantibus. Videri vis ab omnibus? nunquam bonae honestatis simulatio longa est. Quod de alienis tractas, ex tuis judices. Multi sunt obligandi, pauci offendendi; nam memoria beneficiorum facilis est, injuriarum tenax. Objurgationi semper aliquid blande admisce; facilius enim penetrant verba quae molli vadunt via, quam aspera; nemo enim se mutat, quia mutari se desperet. Quoties scribens aliquid dicturus es, scito morum tuorum te hominibus chirographum dare. Qui in servos irascitur et crudelis est, satis ostendit potestatem adversus alienos sibi defuisse. Qui nescit tacere, nescit loqui. Facilius est (0032B)pauperi contemptum effugere quam diviti invidiam. Bonus fruitur bona conscientia. Malis hominibus tutissimum est cito fugere. Nulla pusilla domus, quae multos amicos capit. Scire uti paupertate, maxima felicitas. Acuit intentio, frangit animum remissio. Nunquam scelus scelere vincendum est. Bonus vir est qui eo perduxit affectu animum, ut non tantum peccare non velit, sed etiam non possit. Regnantibus pejus multo periculum quam his qui judicantur; hi enim singulos timent, illi universos. Nunquid fortis fortem se gloriabitur, quem corporis aegritudo efficit infirmum? Nunquid dives in opibus suis gloriabitur, cujus spem fur vel tyrannus abrupit? Nunquid nobilitas gloriabitur affecta, nonnunquam indignis et miserabilibus serviens? Diabolus aliquando se gloriabatur (0032C)interfectorem tuae misericordiae, nunc intergemiscit socios tuae beatitudinis. Fugienda sunt omnibus modis et abscindenda igni ac ferro, totoque artificio separanda, languor a corpore, imperitia ab animo, luxuria a mente, a civitate seditio, a domo discordia, a cunctis rebus intemperantia. Dixit quidam, amicorum omnia esse communia, et amicum se ipsum esse alterum. Duorum temporum maxime habendam curam, et eorum quae acturi sumus, et eorum quae gessimus. Post Deum veritatem colendam, quae sola homines diis proximos facit.