De miraculis S. Stephani

This is the stable version, checked on 19 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De miraculis S. Stephani
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 41


AucInc.DeMiSSt 41 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ADMONITIO IN SUBSEQUENTES LIBROS.

Incerti auctoris sunt de Miraculis sancti Stephani martyris libri duo, neque Evodii episcopi Uzalensis nomen, cui inscripti a Lovaniensibus fuerunt, praeferebant in ante edito Joannis Ulimmerii codice, neque in vetere libro Floriacensi. Evodii jussu compositos testatur auctor in prologo, seque etiam ipse ab eodem Evodio episcopo diversum indicat in sexto ac decimo tertio capite libri primi et in fine libri secundi. Proinde in argumento quod libro primo a scriptore praefigitur, quando miracula haec dicuntur mandata quoque notitiae fidelium ab Evodio in Ecclesia Uzali; his verbis non auctor scriptorque operis, sed suasor et approbator qui scribi legique jusserit, Evodius significatur. Nescimus autem an opus istud habuerit prae oculis Augustinus, quando descriptum hic in libri primi fine miraculum narraturus in Sermone 323, n. 3, dicebat: Apud Uzalim, ubi est episcopus frater meus Evodius, quanta miracula ibi fiant quaerite, et invenietis. Praetermissis autem aliis, indico vobis unum quod ibi factum est, ut videatis quanta sit ibi praesentia majestatis.

LIBER PRIMUS. Textus divinorum operum, quae ostensa sunt per beati protomartyris Stephani venerabile meritum, mandata quoque notitiae fidelium ab Evodio in Ecclesia Uzali, cujus urbis pontificatum administrabat sacerdos dignissimus; Aurelio tunc temporis Augustino apud Hipponem dominicae sationis dispensatore constituto.

PROLOGUS.

Quoniam sanctus Raphael angelus nos adhortari dignatur, ut opera Dei non tam in abscondito collocemus, quam potius pro Dei gloria in aperto pandamus, monens et dicens, Sacramentum regis bonum est abscondere, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est (Tob. XII, 7); quia sicut cognitis fidem non adhibere infidelitatis est, ita invidentiae est in aedificationem aliorum nolle cognita praedicare: propterea, beatissime papa Evodi, jussis Paternitatis tuae studiose obtemperare curavi, non tam fisus viribus meis, quam adjutus gratia Dei et sanctis orationibus tuis; ut ea quae per patronum nostrum Stephanum primum martyrem suum operatus est apud nos Christus, et adhuc operari dignatur, non malivola taciturnitate supprimere, quo caeteri fraudarentur; sed magis pia devotione narrare, quo Amici Dei gloria fraternis auribus intimetur: nec ingenio et lingua aliqua quasi exaggerare praevalentes; sed ipsarum rerum veritatem, prout Deus donaverit, fideliter explicare cupientes, ut ipsa nostra narratio non tam verborum pompam audeat quaerere, sed potius mendaciorum fucum studeat declinare; ita ut ubicumque res postulaverit, ipsorum quoque hominum verba, sicut ab eis dicta sunt, simpliciter ponere non debeamus erubescere. Magis enim placent bonis ac religiosis quaecumque dicuntur vera, etiam vitiosis verbis, quam falsa politis et ornatis verbis. Sane non ob hoc nos quispiam arbitretur voluisse ista narrare, quasi aliquid nos gloriae beato Martyri videamur praestare: quandoquidem illi nec tacendo demere, nec loquendo quidquam possumus conferre. Ipsa quippe virtutum miracula nullo humanae linguae praeconio indigent; jam ubique personantem exserunt tubam: sed tantum nostram devotionem ad fratrum aedificationem pro recipienda obedientiae mercede cum humilitate volumus demonstrare, metuentes quoque quod ab ipso Domino legimus terribiliter dictum esse, Si vos tacebitis, lapides clamabunt (Luc. XIX, 40). Quaeso autem vos omnes, quotquot haec audire vel legere pie ac religiose volueritis, ut hujus peccatoris ultimi, qui hoc in nomine Domini scripsi, semper in sanctis orationibus vestris meminisse dignemini: et si quid a nobis rusticiter profertur, non indignemini; sed tantum, quia veraciter dicitur, delectemini.

CAPUT PRIMUM.-- De ampulla sanguinis famulae Dei per somnium ostensa.

Cum igitur adhuc nullus saltem rumor esse potuisset, quo ad nos indignos Domini sancti Stephani, in martyrio primi confessoris Christi, reliquiae venturae essent (non enim hoc fieri posse aut in cogitatione habebamus, aut suspicari poteramus): ecce ex anteriori tempore coepit idem gloriosus quibusdam apud nos sanctis animis se ipsum revelare. Nam cum quodam loco vel die sermo supradictarum reliquiarum ab his servis Dei fieret, qui easdem sibimet de Orientis partibus missas nobis nescientibus habebant, adfuit in sermone quaedam etiam mulier, sacra famula Dei; quae ubi hoc audivit, ut evenire assolet, non facile credidit, et apud semetipsam tacite dicere coepit: Et quis scit si vere martyrum sunt reliquiae? Statim autem sequenti nocte per somnium ampulla quaedam eidem demonstratur intra se habens sanguinis quamdam aspersionem et aristarum quasi ossium significationem: quam presbyter quidam manu tenens germano ejus monacho illa praesente locutus est dicens: Vis scire quomodo martyrum probentur reliquiae? Quo dicto ampullam ejus ori injecit, et mox flamma ignis per aures ejus atque oculos evomi coepit. Hoc quomodo res ipsa manifestata sit dignanter accipite. Ampullam sicut oculis suis vidit ancilla Dei in somnii revelatione, sic inter manus suas accepit postea sacerdos Dei in ipsius rei manifestatione; et quod illa quamdam dubitationem prius in se habuit, eamdem nunc in quibusdam res ipsa declaravit. Quod deinde ignis per ampullam aures atque oculos comprehendit, quid aliud tunc praesignavit, nisi quod praedicatio sanctarum reliquiarum perveniens ad os monachorum, unum corpus Ecclesiae per auditum atque visum claritatis Dei igne succendit, ut omnes merito dicerent, Sicut audivimus, ita et vidimus (Psal. XLVII, 9)? Nec quod ille presbyter apparuit, qui ad os monachi ampullam applicuit, quae ignem emisit, inane fuit. Is enim erat qui nuper ex Oriente rediens, et de sanctis reliquiis quas illic viderat, in ore servorum Dei verbum ponens, quasi ampullam admovit, et sancto igne succendit. Sed jam vellem ad evidentiora et manifestiora patroni Stephani transire miracula, nisi ad rem pertinere existimarem, alteram adhuc Sanctitati vestrae proferre visionem. Quam peto ut patienter, et sicut arbitror, non infructuose, audire dignemini.

CAPUT II.-- Ubi virgini sanctus Stephanus apparuit.

Alia autem virgo sacra ad locum antiquorum martyrum in suburbio civitatis constitutorum, qui Felix et Gennadius nuncupantur, videbatur sibi iter facere per somnium, non ea via qua de civitate compendio pergi assolet, sed aliquantulum devia et flexuosa. Per hanc videt adventare innumeros populos gaudentes sane atque psallentes, et cereos et luminaria cum grandi celebritate gestantes, et quasi quemdam candidatum parvulum comitantes, eique iteratis vocibus inclamantes: Confessor Christi, confessor Christi. Quem cum ad ecclesiam perduxissent, atque supra pulpitum elevassent, videt eumdem parvulum subito manus extendisse, et ore proximo populis dixisse: Ecce habetis martyrem. Mirabile dictu est, quanta hujus quoque visionis veritas consecuta est: nec immerito olim per prophetam divina voce praedictum est: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et dabo de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et juvenes visiones videbunt, et senes somnia somniabunt: et super servos meos et ancillas meas effundam de Spiritu meo: et dabo signa in coelo sursum et in terra deorsum (Joel II, 28-30). Unde etiam stella ad locum supradictorum martyrum, ab his qui tunc in agro fuerunt, occurrisse refertur. Nam si placet, secundae visionis fructum incipiamus ostendere. Igitur post quadraginta ferme dies ex quo ista revelata sunt, in loco memoratorum martyrum nostrorum, quo illa pergentem se viderat, susceptis ibi reliquiis, atque sacramentis fidelium celebratis, exinde cantantes atque psallentes cum immensae multitudinis choris ad civitatem regredi coepimus, per illam vero viam quae puellae monstrata est, portabantur sancti episcopi gremio residentis vehiculo sanctae reliquiae, velut ille parvulus candidatus qui ab illa fuerat visus. In sui quippe corporis portione parvulus ille cognoscitur confessor Christi. Dubitas an martyr parvulus sit? nonne propter innocentiam infantulus, propter humilitatem pusillus est? Ipse denique hymnus qui ore universi populi cantabatur, id est, Benedictus qui venit in nomine Domini (Psal. CXVII, 26), quid aliud, dum repetita voce cantaretur, significasse intelligitur, nisi quod illa audiente dicebatur, Confessor Christi, confessor Christi? Jam vero sicut ostensum erat puellae, ita cereis luminaribusque fulgebant. Eamdem quoque, quam illa per visionem viderat, nos etiam intravimus ecclesiam. Unum aliquid ultimum de omni visione jam restat, quod puella confessorem illum in pulpitum levatum esse conspexerat, et extensis manibus dicentem populis audierat, Ecce habetis martyrem. Hoc quoque qualiter impletum sit divina procuratione ad tempus dignamini accipere. Eodem namque die in quo ingressae sunt ecclesiam beati Stephani reliquiae, in ipso principio canonicarum lectionum, epistola ad nos quoque delata cujusdam sancti episcopi, Severi nomine, Minoricensis insulae, de pulpito in aures Ecclesiae cum ingenti favore recitata est: quae continebat gloriosi Stephani virtutes, quas in insula memorata per praesentiam reliquiarum suarum in salutem omnium illic credentium perfecerat Judaeorum. Unde ex hac recitatione talium factorum suorum tanquam extensione manuum suarum acclamantibus et exsultantibus fidelibus ipse dicere videretur, Ecce habetis martyrem. Verum haec dicta sint, ut commendare fratribus aliquo modo possemus, quam non utcumque et temere, sed divina dignatione ad nos quantumlibet homines peccatores, sancti Stephani reliquiae videantur pervenisse.

CAPUT III.-- De muliere caeca, quae pallam cum reliquiis contigit, et visum recepit.

Nunc ergo, sicut promisimus, ad notiora miracula veniamus. Cum igitur ejusdem diei vespere in loco absidae super cathedram velatam essent reliquiae constitutae, mulier quaedam nomine Hilara, oculis capta, civibus nota panaria, excitata tantae gloriae Martyris fide, et nulla incredulitatis fluctuans dubitatione ( Qui enim haesitat, inquit apostolus Jacobus, aestimabitur tempestati maris, quae a vento movetur et circumfertur [Jacobi, I 6]): haec itaque in fide roborata, et in spe percipiendi luminis confirmata, ac divinae gratiae amore inflammata, ad locum ubi erant reliquiae, quo ipsa per se impedientibus carnis oculis corpore appropinquare non poterat, sed lucentibus oculis cordis spiritu jam pervenerat; rogavit quamdam feminam religiosam, ut sibi manum daret, et se illuc duceret, unde lucem se recepturam esse confideret. Quo cum alienae manus auxilio deducta fuisset, pallam super reliquias positam manu errabunda comprehendit, statimque suis utrisque luminibus applicavit; atque exinde nondum quidem corpore illuminata, sed jam luce fidei irradiata discessit. Nam gloriosi Martyris nomen nunc ore, nunc corde precando, etiam Christum Dominum non reticebat. Quae cum domum suam fuisset reducta, intra ipsos quoque domesticos parietes ad evincendas caecitatis tenebras, quasi adversus Amalec hostem Jesu, continuata oratione pugnabat (Exod. XVII). Parum aliquid noctis transierat, cum ecce mulier, ostii sui limen egressa, paulatim coepit lumen recipere, ita ut parietes contra positos aspiceret, et silices plateae visu discerneret. Statimque filium suum appellavit, atque his verbis alloqui coepit: Fili, nonne isti parietes de domo infantis villici sunt? Ecce et silices de platea. Et dixit ei filius suus: Utquid mentiris? putans quod illa tentando id diceret, non videndo. Iterum levans oculos ad coelum: Ecce video, inquit, et lunam super theatrum adhuc dimidiam. Dixitque ei filius suus: Quare te faciebas non videre? quasi nunquam antea mater ejus caeca fuisset, sed potius caecitatem finxisset. Nec mirum si animalis homo nondum perciperet quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14), ignorans quod olim praedictum esset: Tunc aperientur oculi caecorum (Isai. XXXV, 5). Verum illa non simulatae pristinae caecitatis, ut filius putabat; sed conscia perceptae novae lucis, ut veritas habebat, Amico Christi gratias agebat: quoniam non frustra Deo cantaverat, Tu illuminabis lucernam meam, Domine, Deus meus, illuminabis tenebras meas (Psal. XVII, 32); et, Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis (Psal. LXXV, 5): quae sic de montibus aeternis exaudita sit et illuminata. Altera die mane ad ecclesiam sola, nullo alio comitante, sed proprio lumine deducente, perrexit, laudes Dei et Amici Dei non abscondit, quid in se mirabiliter gestum fuisset, congratulantibus et admirantibus fidelibus enarravit. Hoc ergo primum notum est apud nos in adventu sanctarum reliquiarum.

CAPUT IV.-- De homine qui cadens pedem fregerat, et salvus factus est; et de multis qui a variis morbis curati sunt.

Per idem tempus quidam civitatis tonsor, qui Concordius vocabatur, pedem cadendo fregerat. Is diu lecto decumbens, variis doloribus cruciabatur. Cum hinc eum paupertatis cogitatio, inde parvulorum filiorum sollicitudo in tanto casus sui moerore positum maceraret, ecce quadam nocte, ipso quidem dormiente, sed non illo dormitante neque obdormiente qui custodit Israel (Psal. CXX, 4), qui pusillum et magnum fecit, et aequaliter est illi cura pro omnibus (Sap. VI, 8), videt per somnium perductum se in arduum quemdam et angustum cujusdam montis ascensum, unde nulla sibi esset facultas remeandi, nullus exitus evadendi. Ex quo quid aliud demonstrabatur, quam ut sciret atque intelligeret in angustiis pressurarum suarum non humanum, sed solius Dei deberi quaerere auxilium? Namque apparuisse sibi ait quamdam reverendi visus feminam, quae sibi sic afflicto et dolorum amaritudine repleto, speciem fici traderet, per cujus dulcedinis significationem spiritualis gratiae perciperet suavitatem. Unde etiam fiduciam impetrandi accipiens precibus insistebat, et sanitatem ab ea petebat. At illa, quae typum procul dubio gestabat Ecclesiae, Modo, inquit, accede ad sanctum Stephanum, et faciet te sanum. Quod dictum facti fides est subsecuta. Nam cum illa discederet, et ipse post eam relinqui se dolens diceret, Dimittis me, et ducis te? ecce videt illam, sicut illi promiserat, ad sanctum Stephanum accedentem et pro se rogantem ac dicentem his verbis: Rogo te per sanctitatem tuam, cura illum; miserere illi, miserere filiorum ejus, libera hominem innocentem de tribulatione. Tum illum qui rogabatur vidit ad se atque ad cubiculum in quo jacebat, ingredientem amictum veste candida, specie decora. Quem mox ut agnovit, ut aegrotus medicum, egenus copiosum, supplex patronum, his verbis cum lacrymis rogabat dicens: Chare Christi amice, cura me, libera me de tribulatione, miserere mihi, miserere filiis meis. Vix precator verba finierat, et jam precum exauditor precibus respondebat, dicens: Surge, salvus factus es. At ille statim in sermone jubentis, tanquam qui obdormiens corpore, sed vigilans spiritu audisset, continuo de lecto exsilivit, et ante lectum suum firmis gressibus incedere coepit, ac sic verbum illud prophetiae implevit, Et claudus saliet sicut cervus (Isai. XXXV, 6). Deinde mane surgit, votaque sua Martyribus, ubi eaedem reliquiae susceptae sunt, reddere properavit. Quo propter itineris longitudinem baculo adhuc innitendum esse putavit. Ubi postquam diu oravit, cereos accendit, baculum dereliquit, atque exinde filium parvulum collo sustinens repedavit: in ecclesiam venit, et gloriam Dei atque Amici Dei sanitatis attestatione praedicavit. Post haec reliquiis in ecclesia cum ingenti celebritate collocatis, tanquam proposita statione medicinae (unde cantavimus, Suscepimus, Deus misericordiam tuam in medio templi tui [Psal. XLVII, 10] ), quanti ex illo die multitudinis undique concursus fieri coepere, quanta beneficia fuerint collata, et quotidie conferantur, quanta miracula demonstrata, quot caeci illuminati paralytici sanati, quanti variis morbis passionibusque curati, sed et mortui suscitati, longum est nobis et pene impossibile universa vel memoria retinere, vel sermone digerere, vel stilo mandare; cum unumquodque miraculum sui generis quamdam historiam habere noscatur. De quibus tamen omnibus, quae neque explicare possumus, neque penitus reticere debemus, pauciora quaeque et notiora eligimus, ut neque fastidientium aures inundemus, neque diligentium studia defraudemus.

CAPUT V.-- De muliere quae pro marito suo sanctum Stephanum invocavit, et exaudita est.

Igitur Memplonitani loci mulier quaedam diu peregrinantis mariti nec de morte certa, nec de vita secura, cum triennii ferme tempus emensum esset, quo illa diversis opinionibus de conjuge exagitata in ancipiti et dubio vitae suae statu fuisset collocata, fluctuabat ex incerto pendens muliebris animus, et in quod se latus aegra projiceret ignorabat, dum hinc nuptiae suaderentur, paupertas proponeretur, sollicitudo ingereretur, fragilitas carnis insidiaretur; rursum ex alia parte castitas, maritus, fama, religio ante oculos ponerentur: tandem inter hujuscemodi sibimet repugnantium cogitationum aestus, potentissimi advocati Stephani implorare debere patrocinia, non sine divina providentia est a quibusdam instigata atque cohortata. Nam ad ejus Memoriam supplex advolavit, ibique se cum lacrymis stravit. Et dum orat, audire meruit, Maritus tuus venit. Propere illa domum rediit, et maritum incolumem invenit. Ita et conjugi castitas custodita, et Amico Dei quanta fuerit animae periclitantis cura, cognitum factum est in Dei mirabili gratia.

CAPUT VI.-- De homine quem collapsa domus oppresserat, cujus conjuge orante sanctum Stephanum, vivus inventus est.

Per idem tempus, in nostra civitate quaedam domus ruina collapsa hominem oppresserat, cui nomen Dativus est. Cujus exinde erutum corpus et ad vicinam domum translatum, funeris obsequio plangebatur. Proinde jugalis ejusdem, mariti sui tanto luctu perculsa, ad Memoriam gloriosi Stephani pro vita mariti cum lacrymis se prostratura perrexit. Ibidem dum illa aliquandiu ad aures Amici Dei fide pulsaret, precibus insisteret, ecce repente in conspectu plangentium funeri circumstantium et nomen venerandi Martyris invocantium, vir ejus in quo jacebat loco, aperire oculos, et corpus movere, videntibus et mirantibus omnibus qui aderant, coepit: ac deinde post aliquantum ejusdem diei spatium emensum ad vivos rediens, et in se residens, ad illum cujus domus erat, dixit: Beatus es, frater, quoniam hodie angelus Dei domum tuam intravit. Et narrare coepit quae animae suae revelata fuissent. Dixit enim multitudine mortuorum se fuisse circumdatum, quorum alios agnovisset, alios ignorasset. Deinde quodam ingresso juvene, candida veste nitente, habitum diaconi praeferente, et pietatis imperio jubente ac dicente illis mortuis, Recedite; statim illas mortuorum turbas non comparuisse. Tum illum ad se accessisse, ac sibi dixisse, Redde quod accepisti. Et se non intelligente, iterum illum repetisse, Redde quod accepisti. Sed et tertio ut redderet similiter imperatum sibi ab eo fuisse, seque respondisse, Num Symbolum jubes ut reddam? Et illo dicente, Redde; se ex ordine Symbolum reddidisse, et adjecisse, Si jubes, et Orationem dominicam reddo: atque illo annuente reddidit. Tunc ille signo salutari cor jacentis signavit, eique dixit: Surge jam salvus. Et surgens, sicut dictum est, salvus effectus est.

CAPUT VII.-- Ubi prohibuit sanctus episcopum, ne reliquias suas transferre praesumeret.

Eodem tempore venerabilis episcopus noster de ejusdem sancti reliquiis aliquam partem disposuerat in Promontoriensi ecclesia collocare: dies etiam quo id fieret statutus erat. Ecce ante diem fere tertium quidam Ecclesiae nostrae presbyteri duo, quorum unus maturioris aetatis, Zumurus nomine, admonetur, quod ipse postmodum retulit, ut ad episcopum mane pergeret, eique diceret, ne perficeret quod de parte reliquiarum facere disposuisset. Quod cum memoratus presbyter negligenter habuisset, nec ad episcopum pertulisset, secunda vice et graviter arguitur, et alapa illisa in faciem verberatur. Alium autem presbyterum, Donatum nomine, retulisse quod in ipso loco Memoriae eumdem episcopum nostrum viderit sibimet e diverso astantem, et sacramenta nivei candoris in palla manibus et collo gestantem. Quem protinus appellans, constanter dixit: Pone hic quod portas. Cumque ab alio in sinistra episcopi stante presbytero sibimet diceretur, Et quis alius portabit? ipse respondit, Quid ad te, modo hic quod ab episcopo portatur, loco suo reponatur? Quod sicut revelatum est, ita post diem tertium impletum est. Namque cum jam praecedente die vehiculum pararetur, ut cum parte reliquiarum episcopus proficisceretur, repente hujusce rei fama per civitatem divulgata, immensa ad ecclesiam multitudo confluxit. Tumultus et clamor magnus fieri coepit, zelus fidei et amor Amici Dei omnes accendit. Circumdatur episcopus stipantibus turbis, rogatur, et tenetur, nec ante dimittitur, quam sacramento etiam interposito nihil se reliquiarum de civitate ablaturum esse polliceretur: quo ita demum illa populi pro zelo fidei tempestas placaretur, simulque reliquiae in unum congregarentur, in eodem Memoriae loco, ubi jam pars fuerat reliquiarum primitus collocata, ibi et alia pars similiter reponeretur. Donatus presbyter per somnium sacramenta portantem episcopum, hoc est sacratarum reliquiarum portionem gestantem, compellere, sicut dictum est, videbatur, ut in loco suo reponeretur quod ab eodem reportabatur. Ideo factum credo, ne ullus divisionis locus daretur, maxime quia in Ecclesia hoc agebatur, quae primitus a Donatistarum divisione usurpata, postea usque in hodiernum unitati Catholicae est restituta. Unde etiam vocabulum sumpsit, ut ecclesia Restituta appellari meruerit.

CAPUT VIII.-- De caeco qui capsellam reliquiarum tetigit, et visum recepit.

Sane eodem quo haec agebantur die, cum pars ipsa reliquiarum de monasterii habitaculo prolata cum ingenti celebritatis exsultatione et hymnorum choris resonantibus dulci modulatione manibus sacerdotis ad ecclesiam portaretur; ecce quidam caecus apprehendens capsellam argenteam, in qua erat reliquiarum portio memorata, coepit fortissima fide regno coelorum vim facere. Et quia qui vim faciunt, diripiunt illud (Matth. XI, 12), continuo lumen recepit. Unde universae Ecclesiae suae Christus non modicum gaudium cumulavit.

CAPUT IX.-- De duobus catenatis per gloriosum Stephanum liberatis.

Item cum quidam in custodia publica catenarum nexibus vincti districtius haberentur, eorum unus cruciatu poenae ac dolore compunctus, sanctum Stephanum Christi charum in auxilium invocabat. Ecce vero inter lacrymas vocesque ejulantis, subito de manibus ejus corruere catenae. Quo facto, cum praeposito custodiae solutus ultro se ipsum ingessisset, et rem tanti miraculi confessus fuisset, non est ausus custos rursum ei vincula injicere, sed plane ex hoc quasi cautior et sollicitior effectus alium pariter vinctum arctius fortiusque constrinxit: quasi divinae potentiae possit esse quidquam insolubile, ignorans quia sermo Dei non est alligatus (II Tim. II, 9). Verum cum ille simili vinculorum asperitate compulsus ad eumdem tanti miraculi auctorem talibus, sicut socius ejus, vocibus et fletibus suppliciter exclamaret, ipse quoque exaudiri meruit, et similiter catenis resolutis opera Dei confitendo narravit.

CAPUT. X.-- De reo soluto, et per meritum sancti Stephani sanato.

Alio item vincto cum in thermis publicis vapore caloris catenarum vulnera intumescerent, et gravissimum dolorem eidem concitarent, adfuit fides, ut Amici Dei opem imploraret. Qui cum ad piscinalem egressus esset, subito etiam ipsi catenae ceciderunt, et omnes quotquot viderunt, Christum atque ejus primum confessorem Stephanum magnificare coeperunt.

CAPUT XI.-- Ubi paralyticus meruit sanitatem.

Paralyticus territorii Hipponensis Zaritorum, vocabulo Restitutus, faber ferrarius, per plurimum tempus lecto decumbens, non pedibus poterat incedere, non linguam in verba resolvere: tandem beati Stephani ad se fama perlata, parentes proprios nutu quo poterat hortabatur, ut ad Memoriam gloriosi Martyris portaretur. Quo facto, dum ibidem hiemis multo tempore in tanta frigoris asperitate super pavimentum tessellae jaceret in oratione (quod utique contrarium hujusmodi infirmitatibus esse solet), fere vigesima die per somnium noctu apparuisse sibimet indicavit quemdam juvenili forma praeditum, speciosa etiam veste et habitu decorum, seque tunc ab illo accersitum, sibique esse jussum ut ad locum Memoriae suis pedibus accederet: et ex illo coepisse paulatim gressum et linguam ad propria officia aliquantulum revocare. Cumque quartus mensis fuisset emensus, eo quod nondum adhuc plenam receperat sanitatem, cogitare coepit ad propria remeare; seque tunc admonitum fuisse ait sibique dictum esse, ne festinare vellet, sed adhuc quatuor menses exspectare deberet, quo tunc domum suam propriis pedibus repedaret. Quod omnino sicut promissum est, ita die et tempore denuntiato adimpletum est. Nam sicut et nostra conscientia testis est, et ipse in gloriam Dei confessus est, et pedibus suis ad propria remeavit, et ore proprio verba distinctius pronuntiare coepit.

CAPUT XII.-- Ubi quidam paralysi linguae et pedum liberatus est.

Quidam de civitate Uticensi paralysi pedibus et lingua implicatus lecto detinebatur. Cujus mater ad sancti Stephani Memoriam fide firmissima convolavit, secumque, postquam filii sui causam optimo advocato commisit, exinde aliquid pulveris pro sanctificatione abstulit, et reverteas domum filio jacenti adhibuit. Ex quo mox ille sanitatis beneficium sentiens, de lecto surrexit, et non solum pedibus suis ambulare coepit, sed etiam per duodecim millia passuum proprio gressu ad beati Martyris Memoriam pervenit, gratias in corde suo agens de pedum sanitate percepta, sed adhuc preces fundens de propria lingua solvenda. Proinde exuens sibi manicam tunicae suae, eo quod orarium non haberet, per fenestellam Memoriae ad interiora loca sanctarum reliquiarum manu injecta mittebat, atque inde rursum dexteram reducens ori suo admovebat, et linguam contingendo paulatim nodos loquendi gratia fidei resolvebat. Hoc enim saepius faciendo, tanquam salutares cibos de coelesti assumens cellario, aegrotanti suo adhibuit membro: unde arentem linguam refecit, et loquendi officium adjutus Dei gratia idoneum recepit: ac sic in utrisque illa suppleta est prophetia, per quam olim dictum est, Et plana erit lingua mutorum (Isai. XXXV, 6).

CAPUT XIII.-- Ubi caecus Pisitanus lumen recepit oculorum.

Caecus etiam quidam Pisitanae civitatis, cui vocabulum est Donatianus, ad stationem potentissimi medici Stephani advenit. Ibi denique pulsans fidei pietate, die octavo, tanquam dominicae resurrectionis sacramento, quae facta est a die quidem passionis tertio, sed in dierum numero post sabbatum octavo, eo die, ut dixi, per fidem lumen oculorum recepit, quando lucem mentium universus mundus per Domini Resurrectionem excepit. Qui cum vota sua cupiens sancto Martyri reddere, argenteam offerret pro sua dovotione candelam (nec immerito candelam offerebat, qui lumen receperat); is accersitus a venerabili episcopo, atque interrogatus ut ei diceret quid sibi praestitum esset, quare illud donum offerret, astante universa Ecclesia, etiam ore confessus est, quod et corde et corpore, spirituali archiatro curante, illuminatus redditus est.

CAPUT XIV.-- Ubi cuidam sanctus Stephanus apparuit, qui audierat filium suum a latronibus interfectum.

Ubi lanius nostrae civitatis nomine Rusticanus, filium suum cum alio homine suo porcos mercatum, connumeratis solidis, miserat fere ad ducenta millia passuum: cumque complures transacti essent dies, neque illi adhuc reversi fuissent, a quodam amico suo argui et increpari coepit, eo quod filium suum et hominem suum in tam longinquam regionem mittere voluisset, quos jam a latronibus occisos se dixit audisse. Quo audito, ille quasi miserabili luctu perculsus domum flens lugensque regressus est. Lacrymis pro cibo tota pastus est die. Interea cum sic nox eum oppressum moeroris tenebris invenisset, ecce per somnium videt sibi apparere quemdam decorum juvenem. cujusdam honorati et primarii civitatis viri nomine Uzalensis vultum habitumque praeferentem, eumque hilari facie sibi dixisse: Quid ploras? Respondisse autem se, ut ipsius utar simplicibus verbis: Domine meus, per bonitatem tuam ideo ploro, quia audivi quod homo meus et filius meus occisi sunt. At ille consolans eum ait illi: Non sunt occisi. Tamen qui sum ego, ait? Ille respondit: Domnus meus Uzalensis. Bene: ait ipse, dixisti, quia Uzalensis sum, sed non sum ipse quem putas: ego enim sum Stephanus. Sane unde tristis es de filio tuo et homine tuo, scias quod jam huc habent redeuntes faciem. Nam dedisti illis solidos viginti quinque, insuper autem acceperunt creditam pecuniam prope viginti millia folles, et adducunt secum porcos numero quadraginta quatuor, omnes electos. Venient autem die Romanorum civitatis, hora prima. Haec itaque omnia sicut per somnium revelata sunt, ita postea re ipsa completa sunt. Namque et homines incolumes reversi sunt, et porci tot numero adducti, et summa pecuniae creditae eadem inventa, et dies horaque adventus illorum praedicta sine ullo prorsus errore est consecuta.

CAPUT XV.-- De parvulo qui catechumenus mortuus est, et meritis sancti Stephani matri vivus restitutus est

1. Cujusdam mulieris filius parvulus mortuus catechumenus erat. Qui matris portatus manibus cum ingenti ejulatu et miserabili vociferatione ante ipsam Memoriam gloriosi Stephani fuit projectus, tradente illa mortuum, ut ab eo reciperet vivum. Cumque ad aures Amici Dei pulsaret fide pietatis, percussa duplici luctu orbitatis, quod et in praesenti vita filium perdidisset, et in futura, utpote sine gratia Baptismi, salvum habere non posset, ecce inter diu lamentantis et vociferantis dolorem et clamorem miserae matris, repente parvulo spiritus redditur, vita tribuitur, vox viventi conceditur. Continuo presbyter accersitur, Baptismus parvulo traditur, sacramenta complentur, atque ita a peccatorum lethali catena anima liberata, statim etiam mortalis carnis vinculo exuitur, et ad Dei spirituales amplexus summa celeritate liberata dimittitur. Ita et matri non modica consolatione concessa gaudere de redditio filio datur, et parvulo salus vera conceditur. Qui profecto ob hoc ad modicum vitam recepit, ne in aeternum moreretur; ob hoc ad tempus mori meruit, ut vita perpetua frueretur.

2. Haec interim de multis et pene infinitis miraculis pauciora decerpsimus, ne in praesenti auditoribus propter festivitatem Martyris de longinquo advenientibus forsitan oneri esse possemus. Caeterum quod nobis difficillimum est, si omnia recordari ac recensere, ut superius dictum est, vellemus, librum prolixum faceremus. Ipsas enim notissimas clarissimasque virtutes ad praedicationem sui sibimet sufficere existimamus, quae non indigent humanae linguae facultate, quoniam praevalent divinae potentiae perspicua veritate. Verumtamen devotionem nostram ad aedificationem fratrum in nomine Christi ex aliqua parte exhibere voluimus, ut paternae obedientiae mercedem orationibus vestris recipere et gloriosi Stephani, primi testis Christi, benedictionem favente divina misericordia possimus impetrare: per Christum Dominum nostrum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM.-- Allocutio de libro altero ad praecedentem adjungendo.

Bene mecum recolit Sanctitas vestra, sanctissimi patres et fratres, quod cum in conventu nostrae hujus Uzalensis Ecclesiae cum domini Stephani primi martyris Christi miracula fideliter descripta, et publica attestatione comprobata, ante hoc tempus vobis qui adfuistis de publico recitarentur, hoc quoque plenissimae gratulationis munus, ipso Amico Dei, ut credimus, procurante, Dilectioni vestrae exhibitum, ut post recitationem divinorum operum atque gestorum, ipsarum etiam personarum in quibus illa mirabilia facta, quaecumque in praesenti reperiri potuerunt, demonstratio perspicua et professio propria, non solum scriptis nostris testimonium perhiberent, verum etiam oculis aspectibusque vestris fidem veritatis ingererent. Unde factum est ut, dum ipsae virtutes Dei vestris auribus primitus per lectionem intimarentur, etiam visibus vestris oculata fide praesentarentur, ut illud in vobis quod in Psalmo scriptum est, compleretur, Sicut audivimus, ita et vidimus (Psal. XLVII, 9). Erat namque in tanta re coelestis gloriae spectaculum grande. Ubi enim pronuntiaverat lector quamlibet historiam, verbi gratia primitus de quadam caeca, postea illuminata, statim terminato sermone haec eadem persona requisita in populo, et inventa, et in medium omnis Ecclesiae producta, admirantibus et congratulantibus, videbatur sola jam sine ullo comite ac duce, sicut prius solebat, incedere, ipsaque etiam per se gradus absidae conscendens, universis eminus conspicienda astabat, et testimonium in se divinae gratiae, ipsorum suorum illuminatione oculorum veluti fidelium testium tacita quadam praedicatione proclamabat. Item cum de paralytico sanato multis antea cognito praecessit lectio, continuo idem qui ab ejusmodi infirmitate fuerat curatus, similiter productus e populo propriis gradiens passibus, cum totius Ecclesiae magno gaudio cernebatur, praeconia divinae laudis quibusdam contestans palpabilibus documentis, ipsis sanatis sui corporis integris membris. Dum haec itaque gererentur, dumque uno eodemque tempore singulis quoque conscriptis etiam ipsae res mirabiliter concordi unitate coirent; profecto putares non tam praeterita narrari, quam potius praesentia demonstrari. Ita enim, quod sermone proferebatur, statim etiam ipso praesenti opere cernebatur, ut alio quodam majori miraculo mirabiliora ipsa miracula redderentur. Quis tam durus ac ferreus non in lacrymas erupit? non ad pietatem humilitatemque defluxit? Quis unquam digno praeconio loqui possit? Fiebat clamor gratulationis in auditu lectionis: rursum quoque major exsultatio excitabatur in aspectu visionis; ac sic per auditum et visum penetrabat flamma divini amoris omnis tunc cor hominis. Haec autem quia sine silentio praeterire non potui, propter eorum qui illo tempore adfuerant memoriam renovandam, sive eorum quos ista latebant nequaquam scientiam defraudandam; et quia illa ipsa continuo quae recitata sunt, statim etiam a religiosis plurimis cum clausula sua capta sunt atque descripta: idcirco ad alia quae consecuta sunt narranda, hinc adjuvante Domino, quasi libelli secundi exordium sumpsimus. Referam igitur vobis, charissimi, adjutorio Domini nostri Jesu Christi, adhuc Stephani patroni communis mirabilia gestae rei multisque bene notissimam in laudem et gloriam Dei memorabilem historiam.

CAPUT II.-- De Megetia quae paralysi fuerat percussa, quae inter medicorum manus defecerat, et currens ad sanctum Stephanum a duplici infirmitate curataest.

1. Carthaginensis civitatis quaedam fuit, nobilis genere, nobilior Christi fide, Megetia nomine, dives in saeculo, ditior ni Deo: cui christiana mater erat nomine Vitula: pagani autem erant maritus, et socer, et pater. Haec cum in utero haberet, quarto mense conceptus sui, nescio unde nauseando prius ac rejiciendo, dum frequentius pateretur stomachi concussionem orisque distensionem et vomitus provocationem, in pravitatem pestemque paralysis causa perducta est, ita ut exclusis a locis suis ipsis cardinibus dentium et arteriarum, nequaquam posset dilapsa ora constringere, neque pervios atque integros palati motus ac linguae ad aliquid vel ore emittendum, vel in os recipiendum habere. Remanserat in femina pia et pudorata deformis quidam et aversandus aspectus, et ibi vitii macula corpori erat infixa, ubi utique nequaquam posset esse celata: facies quippe erat, de qua quidam dixerat, Frons hominem praefert, quae tegi sine dedecore non potest. Caeterorum namque membrorum cum aliquo vitio officia praepediuntur, nonnulla industria rubori subtrahuntur. At vero cum ipse vultus aliqua fuerit foeditate turpatus, quidquid propter verecundiam tegminis adhibetur, ipsa verecundia magis augetur. Quid ergo faceret nobilis matrona, velamento abscondens ora vitiata, dum venientibus salutatum ad se aeque aliis nobilibus feminis, aut osculum dare, aut sermonem conferre, ipsius vitae societas atque humanitas compulisset, ut taceam de cibo et potu, quod vix aegre poterat manducare vel haurire? Namque ingenium industriaque medicorum diu moltumque circa eam laborantium frustra, non solum nihil salutis ei conferre poterat, verum etiam in deterius causa pergebat. Nec immerito: ab illo enim conditore et redemptore omnis naturae Deo nondum in illa reformabatur, quod nonnisi ejus virtute formatur, cujus censura omne hominis corpus et disciplina constringitur, et medicina laxatur. Tali igitur confecta moerore ac dolore, nec quorumcumque remediorum aut medicamentorum ullo adjuta levamine, fere jam sexto mense, tabefactum fuerat delicatae corpus animusque puellae. Ob quam rem etiam illud quod gestabat a vitali spiritu jam destitutum, intra septa viscerum retinebat emortuum. Ita cum prius sub uno paralysis vitio jam ipsa vita horreret, accessit aliud gravius et periculosius, unde nec ipsa quidem vivendi possibilitas remaneret. Nam si puella sic defecerat sub vitiosi oris labore, quomodo posset vivere cum mortuorum viscerum collapsione? Septimus mensis incesserat, non vultus pestifer a pravitate exuebatur, non alvus onere mortuo exuebatur. Pontius vero, Megetiae pater, socer autem Avitianus, et maritus Adventius, utpote adhuc gentilitatis erroribus adstricti, quidquid non solum per industriam medicorum, verum etiam per artes daemoniorum ac superstitiosarum figmenta vanitatum, quasi pro vita intermorientis Megetiae poterant attentare, frustra omnino atque inaniter desudabant. Sed error infelix, quid saluti humanae te crederes posse conferre, quam studuisti semper auferre? Refellit te vox veritatis in sacratissimis Psalmis, contestans generaliter et breviter, a quo vere sit omnis Salus animae corporisque, dicens: Domini est salus (Psal. III, 9). Soli enim Deo recte cantatur, Homines et jumenta salvos facies, Domine (Psal. XXXV, 7). Qui dignatus est creare, ipse prorsus dignatus est et sanare.

2. Proinde illis memoratis personis diu in talibus frustra laborantibus, et non corpore, sed corde dormitantibus, ecce Deus ille magister qui non dormit neque dormitat, qui custodit Israel (Psal. CXX, 4); ipse Deus, inquam, cui cura est pro omnibus (Sap. VI, 8), religiosam Vitulam, Megetiae matrem, fideli calore succendit, atque ut ad domini Amici sui Stephani suffragium accurreret, inspiravit. Quam, ubi benedicta femina in sacratarum reliquiarum loco de Carthaginensi urbe ad Uzalensem profecta est, misericordissimus Dominus et miserator excepit, exaudivit, adjuvit, atque de filia compotem fecit, ac de diabolo adversario superato victricem triumphare permisit. Diei non potest quibus illa pia femina Amicum Dei flebilibus vocibus fuerit aggressa, et quanta cum miseratione ante limina gloriosi Martyris prostrata effusos sui cordis dolores expresserit, in haec verba prorumpens: Domine Stephane, Christi amice, subveni matri miserae, ad te confugienti pro salute periclitantis filiae. Hic te ergo planctibus oro, illic te ancilla tua praesentem medicum sentiat imploro. Scis ipse qualibus causis laboret Megetia, et in quo vitae discrimine sit constituta. Ecce enim ex quanto tempore jacet, misera toto corpore, et paralysi dissoluta, et visceribus tabefacta. Proximum est autem, ut septimo mense completo, comprehendatur ab octavo. Omnes desperant de salute Megetiae: ego quae ad Christum et te, Amicum ejus, confugi, credo quia talis luctus de filia non imponetur capiti meo. Peto autem et rogo, ut, cum hinc a corona tua revertens festinanter ad ancillam tuam proficisci coepero, recreetur anima mea de filia aliquo nuntio bono. His et horum similibus multis affatibus ubi satis visa est sibi idoneum instruxisse advocatum sanctum Stephanum apud judicem Christum, propere ad revisendam filiam, unam et solam suam maximam curam, mater parturibunda revertitur. Oleum tamen sanctificatum, et orarium vel sudarium orationum suarum sudorumque pro salute filiae laborantis testimonium, a beati Martyris Memoria secum pariter reportabat. Ecce igitur in via, cum declinandorum aestuum gratia (nam aestivum tempus erat, quo igneus sol terras urebat) secessisset, subito adveniente nuntio accepit litteras a viro suo de Carthagine directas, sicut precibus suis postulaverat, in quibus proxime futura liberatio filiae significata erat. Nam mensem octavum altera die ingressura filia dicebatur, aliquantulum tamen vegetior esse, et sui jam partus signa praecedere, et bono animo illam de filia esse debere. Quod totum religiosae Vitulae matri, non ore humano, sed divino oraculo nuntiabatur. His igitur primis votorum suorum relevata mater auspiciis, perniciter advolavit. Quae ubi pervenit Carthaginem, suamque natam in ipso vitae suae articulo positam invenit, statim sacrato oleo filiae membra perunxit, sudarium quoque amplexandum pectori tradidit. Quo facto, rediviva Megetia uteri sui partu exonerata, octavi mensis ingressa praegnantibus mulieribus tremenda lumina, ab ipsa mortis regia, rursus auris est vitalibus restituta. Sic itaque una lethali causa dispuncta, archiatro coelesti protinus altera curanda restabat. Quod ut jamjamque fieret, fida mater Vitula filiam liberatam ad vitalis fontis venam, unde aegrae suae haustum coeleste poculum attulerat, salubriterque infuderat, secum reducere cupiebat. Sed nondum recuperatae vires Megetiae, post laborem periculosae enixionis suae, alterum itineris subire laborem minime permittebant. 3. Interea vir, socer et pater puellae nihilo adhuc permoti in laudem Dei verique ejus Martyris primi de tam miserabili causa uteri, rursum coepere ob ejusdem curandam reliquam valetudinem, id est, vitiosi oris pravitatem, illa hominum remedia erroresque consulere, et longas moras temporum frustra conterere. Namque annus integer et aliquot fere menses evoluti sic erant. Tandem fidelis mater Vitula, archiatrum quemdam, Felicem nomine, Carthaginensis civitatis, fidelissimum prae caeteris atque amicum domus suae, corrogavit ad se ipsam, ac super salutem ipsius unicae obtestando constrinxit, dicens: Sic unica filia tua vivat; potestne curari Megetia de paralysi ista, an non? Tum ille: Fideliter dico, filiam tuam de hac causa penitus curari non posse, quia sic me voluisti constringere. Ipsa, inquit, junctura quasi carri, ubi oris et maxillarum retinacula quaedam continentur, exclusa est a locis suis. Cui respondens mater Vitula, fidei suae stabilitate fundata, continuo retulit dicens: Ego non sic credo in Christo meo, quia sic relinquetur filia mea in hoc tanto paralysis malo. At ille fidei firmitatem valde admirans in femina: Hoc, inquit, omnipotenti Deo licet facere, cui credis; nam nihil speres ex nobis. Quibus religiosa Vitula auditis, dimisso a se archiatro, assumens secum Megetiam suam, adiit virum suum et virum filiae suae, ac pio inflammata dolore, sic fari exorsa est: Acquievimus, inquit, vobis misere usque nunc, nec resistere viris mulieres valuimus: diu vestras pertulimus voluntates, ex quibus nullus fructus salutis filiae, nullus cessit effectus, ita ut ecce per annum et quot excurrunt amplius menses inter manus medicorum corpus filiae meae tantummodo fatigetur, nec omnino, sicut videtis, aliquid perficiendo sanetur. Rogo, aliquando permittite et nobis, ut faciamus et nos quae expediunt nobis: eamus et nos ad medicum nostrum. Credo in illum, quia qui noluit Megetiam cum suo partu mortuo mori, ipse etiam eam faciet sano vultu suo inter homines conversari. His atque hujuscemodi querimoniis deploratis justis ac veris, nequaquam illi viri tali feminae virili animo indutae valuerunt resistere. Maluerunt sponte cedere, quam quolibet alio judicante victi discedere. 4. Flexis itaque illis in hanc sententiam matris Vitulae, marito scilicet simulque patre Megetiae, sed marito quidem adhuc pagano, patre vero christiano catechumeno effecto nomine Pontio, senatoriae dignitatis viro (dignum est ut cujus fidem in Christo coepimus pronuntiare, ejus quoque vocabulum jam incipiamus cum debito honore pariter nominare: qui sane quemadmodum initiatus christiano nomine fuerit, quoniam locus videtur exigere, minime nos pigebit aperire. Quando enim religiosa Vitula, nondum de partus periculo liberata Megetia, ad Amicum Dei fuerat profecta, ibi in suis precibus etiam de hujus viri sui venerabilis credulitate instruxerat, ut ille imbueretur fide ac nomine christiano. Quod sane eidem illa ipsa nocte tali est visione revelatum. Visa est quippe sibimet videre juxta ipsam beati Martyris Memoriam duo cerofaria luminosa, pariter igne flammantia, ibidemque assistente secum atque apparente memerato Pontio viro suo, sibimet dictum fuisse: Vitula, melius lucet cerofarium nostrum; unde volo scias me posuisse jam jugulos. Quo viso auditoque, religiosa Vitula somno expergefacta, et mane facta oratione suppleta, hoc ipsum quod in somnis viderat quibusdam ancillis Dei enarrare coepit. Et prior ipsa somnium suum interpretata respondit, dicens ad memoratas circumstantes virgines: Noverit Sanctitas vestra, quia cito Pontius credet in Christo, sicut confido de Christo meo. Nam hoc est quod per somnium mihi significavit dicens: Volo scias, Vitula, quia posui jam jugulos, non utique nisi sub jugo Christi. Sic ergo honorabilis Pontius effectus, ut dixi, primum catechumenus christianus sequenti anno, iisdem diebus quibus a religiosa Vitula beatus Stephanus pro salute mariti aeterna fuerat exoratus). 5. Sed, ut dicere coeperam, consentientibus sibimet viris suis, mater Vitula cum Megetia sua pariter de Carthagine profectae, pariter ad Memoriam beati Martyris pervenerunt, ac deinde ante sacrata ipsius limina prostratae, die noctuque flentes et ejulantes, cinere et cilicio squallentes, inde nobiles feminae homines non erubescentes, ut Deo essent placentes, susceperunt illud quod dictum in Psalmis audierant: Fuerunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 4.)? Etenim neque ista de ipsa nostra religione christiana piis et nobilibus feminis deerant ab incredulis improperia, unde ante Dominum flebilibus vocibus, et amaris, ut scriptum est, verbis memorabant, et effundebant super se animam suam. Dicebatur namque ab inimicis fidei nostrae: Ubi est Deus vester? Inclamabat ergo Vitula mater auribus Amici Dei: Domine Stephane, ecce adduxi Megetiam tuam ad te, quam tu ipse liberasti de morte. Nec nos in gaudium inimici fecisti venire, non tradens nos in animas tribulantium nos, qui detrahunt et desperant de Christo Domino nostro, et de te, ejus tanto Amico. Fac, rogo, fac iterum erubescere eos de tota et de plena Megetiae tuae salute, sicut jam fecisti erubescere eos de ejus uteri periculosissimo labore. Non omnino deficies ad minora, qui praestitisti majora. Quod promisi ejus viro pagano de te, imple propter te. Non confundatur mater in filia, quae praesumpsit in te, quae confugit ad te. Certe ut oculus cordis nondum credentium nobisque insultantium sanetur, os filiae curetur: et ut acquiratur sanitas animae illorum, praestetur puellae sanitas membrorum suorum. 6. Talibus in ejusmodi sensum dictis lacrymabilibus deploratis, septima transierat dies, cum ecce nocte intempesta visitatur per somnum Megetia; videt apparentem sibi insignem virum visu, diaconi praeferentem habitum. Illa eum rogare coepit, velut quemdam medicum spiritualem, ut os suum inspiceret, et si dignaretur, curaret. Verum ille mox ut os ejus inspexit, vultu eam hilari serenoque intuitu ait: Equidem adhuc os tuum non rectum; sed sursum aspice, et vide quid volitet super caput tuum. Continuo illa super se erigens oculos, vidit serpentem quemdam teterrimum supra se pennarum remigio volitantem, atque huc et illuc tortuosis anfractibus oberrantem. At pavefacta Megetia horribili monstruosoque visu, insignis illius viri exhortatione firmatur, ad ipsam dicentis: Nisi prius istum serpentem occideris, sanari non poteris. Sed noli metuere, forti animo illi congredere, et omnino superabis. Quo audito, Megetia fidei sua: robore et de tanti adjutoris sui armata protectione, arrepta in tempore sibimet velut virga oblata, contra illum draconem teterrimum et tortuosissimum decertavit. Quem, etsi diu exercita diuque ab reluctante adversario delassata, ad extremum tamen, ubi illum in capite percussit, continuo prostravit. Quo trepido gaudio expergefacta, strato exsiliens evigilavit. Cumque somnii sui quid ratio portenderet cogitaret, nec liquido intelligere valuisset, exinde oravit visitari, confirmarique poposcit, ac deinde se quieti permisit. Ecce denuo videt illum decorum habitu juvenem, nivea veste fulgentem, ac statim jacenti sibimet velut manu porrecta, audivit jubentem pariterque dicentem: Surge, sic curaris. At vero Megetia, ut ante medico homini facere consueverat, capite opposito, quasi fovenda ora sua ei offerebat. Sed ille, utpote ignorantis corrigens factum, respondit eidem: Utquid hoc facis? Prius sunt tibi oculi curandi. Illa retulit dicens: Domine meus, oculos sanos habeo, sed ut os meum cures rogo. Et ille: Jam, inquit, tibi dixi, prius sunt in te oculi curandi. Tunc velut coelestis archiatrus, spiritu cordis secreta introspiciens, quasi cutem medicinalem collyrium imposuit, oculos super linivit, atque discessit. Verum cum mane facto hoc ipsum religios a Megetia somnium suum charissimis suis et sanctissimis feminis indicaret, in ipso sermone narrationis suae ultro corde compunta et cujusdam peccati sui recordatione subito stimulata, peccatum suum confiteri non distulit, sed, sicut scriptum est, delictum suum agnovit, et injustitiam suam non operuit (Psal. XXXI, 5). Ecce ergo qui illi erant oculi prius curandi, non utique corporis, sed cordis, quod, ut spiritualis medicus, gloriosus Stephanus pronuntiavit illi dicens: Prius sunt tibi oculi curandi. Sanandum quippe erat quod vitiosum latebat in mente, ut sic demum sanaretur quod depravatum cernebatur in corpore. Hinc ille quoque teterrimus serpens, qui super caput volitabat, quia principalem rationalis animae mentem obtinebat, conterendus fuerat et vincendus. Dum enim reatus cujusque delicti humiliter agnoscitur, caput colubri poenitendo quassatur, cordis oculus confitendo purgatur. Duodecimo igitur die, ex quo cum sua ad Amicum Dei venerat matre, dum orat ad locum sacratae Memoriae pulsans fidei pietate, non solum affectu cordis, verum etiam motu corporis, ipsa ostiola Memoriae impulsa patefecit, ac vim faciens regno Dei, caput suum intromisit interius, et super cubile sanctarum reliquiarum confixit, lacrymisque suis omnia illic lavit, atque rigavit. Verum ecce illo desuper miserante qui appropinquat contritis corde (Psal. CXLVI). Megetia famula Dei quadam sibi visibili et attrectabili manu os suum corrigi et compalpari persensit. Quae posteaquam ab oratione surrexit, circumstantibus choris virginum sanctarum, ibidemque pro illa et cum illa Deo laudes dicentium, tremens et gaudens hoc ipsum indicavit. Quale tunc quantumque in omnibus mentibus fuerit gaudium, et flendi ante ipsum Deum excitaverit affectum, vix poterit explicari. 7. Sed antequam gestae rei ad finem optatissimum veniamus, ubi plenam perfectamque salutem religiosae Megetiae, Amico Dei curante atque auxiliante in nomine Christi, demonstraturi sumus, quod in medio hujus aliud mirabiliter contigerit, nequaquam praeterire debemus. Cum ferme quadraginta diebus circa sancti Martyris locum orando mater filiaque persisterent, ecce repente venientibus litteris, sibimet Carthagine directis, quo pater puellae honorabilis Pontius diceretur corpore aegrotare, ad eumdem visendum de Uzalensi civitate profectae sunt. Verum cum in medio itineris, aestuum causa, fovendi corporis gratia lavacris uti voluissent; adfuit in praesenti quaedam domestica ab infideli cognita Megetia et in obviam missa, non tam ad salutandum, quam potius ad explorandum. Quae cum curiosius cuperet benedictae Megetiae nuda ora vultusque conspicere, intravit cum ea in obsequium, et ubi quantum voluit in faciem famulae Dei intendit, prorsus integrum sibimet apparens os Megetiae sanumque conspexit. Quo viso, obstupefacta atque mirata illa domestica, quae aliud quam sperabat invenit, continuo ad quamdam juxta stantem sacram virginem convertit sese, et nominatim eam compellans ait: Infans Helpidiana, sana est prorsus domina Megetia. Sic enim Dei gratia vigebat in Megetia, ut, licet ejus plenior cura in corpore ex parte aliqua differretur, perfecta tamen sanitatis species reverberandis incredulorum oculis objiceretur. Quod illa ancilla Dei intelligens magnum mysterium Dei, illi mulierculae respondit dicens: Increduli, vel modo credite. 8. Rursus apud Carthaginem cum benedicta Megetia quadam die cum viro suo pagano sermonem conferret, et inter fabulas dum viro suo ore integro vultuque appareret, commotus tali visione vir ejus gratulari coepit ac dicere: Domina Megetia, sanam te prorsus aspicio. Verum illa dissimulando interim tegens quod divina virtus in se demonstrabat, sermonis sui cursum tenebat. Itidemque ille quod videbat tacere non poterat, et sicut prius eidem respondebat: Sana es prorsus, Deo gratias. At illa impleta gaudio, tandem subridens, ait marito: Vel modo jam credes Christo? Et ille: Quid vis, inquit, faciam patri meo? nam et ego christianus fieri volo. 9. Sed ut jam ad terminum quem promisimus veniamus, dies Paschae sanctissimus propinquabat, ecce benedicta Megetia a quadam amica atque nobili femina Rustica rogabatur, ut voto suo solvendo beato martyri Cypriano in Mappalia secum pergeret, et solemnitati pariter interesset. Quod Megetia facere se non posse causabatur, sciens quid in se Dei potentia infidelium oculis ostenderet, quid plene salutis coelestis gratia reservaret. Tamen amicam contristare nolens, non penitus negavit, sed plane ad illum diem quod Deus voluisset facturam se esse promisit. At ubi illa amica discessit, non destitit die noctuque orationi instare Megetia. Buccellam sane omni die in oleo sanctificato tinctam prius accipiebat; et sic caeteros cibos sumebat. Quadam vero nocte visitavit in somnis, ita ut se juxta Memoriam beati Stephani stantem putaret, ibique juvenem illum speciosum cerneret, candida luce perfusum et insigni equo subvectum, lampadesque quamplures lucentes, ac praecedens ei splendidissimum apparatum, sibique ab eodem clara voce dictum: Ad te pertinet ista lux, Megetia, suscipe illam. Post quam visionem expergefacta gaudioque repleta, statim ubi se sanam sensit, manus suas ad os suum faciemque inspiciendam applicavit, et quasi prae nimio gaudio soli sibi non credens, ancillas suas quae circa lectum suum quiescebant, clara voce excitavit, et ut ad se inspiciendam atque contemplandam accurrerent, advocavit. Tum illae, ut viderunt in domina sua donum Dei fuisse impletum, votumque omnium esse perfectum, omnes pariter in laetitiam exclamaverunt, et in laudem Dei eruperunt. Advenit etiam ille ab amica praestitutus sibimet dies, venitur a diversis ad religiosam Megetiam, ut, sicut promiserat, ad destinatum locum charas suas non deserendo pergere dignaretur. Sed Megetia Dei famula velamento adhuc, sicut solebat, ore contecto, ab intimo cubiculo ad amicas suas foras egressa est. Quas ubi de se aliquandiu tristes esse permisit, subito illo a facie velamento ablato, et vultu demonstrato, ait: Ecce vos videte quid in me Deus dignatus est perficere, et una mecum gaudete, et ipsi Domino pro me gratias agite. Quam ubi omnes conspexere, gaudentes et Dominum benedicentes, osculis lambere, et eam complexari coeperunt. Tunc omnes una ad ecclesiam perrexerunt cum ea, et vota sua Domino persolverunt. Peracto autem sancto Pascha Domini, etiam ad Uzalensem civitatem religiosa Vitula una cum Megetia sua aliisque religiosis feminis venit, votaque sua de salute filiae plena et perfecta Christo Domino Christique Amico in conspectu omnis nostrae Ecclesiae congaudentis atque congratulantis hilariter reddidit, ferventer exhibuit, fructuoseque persolvit.

CAPUT III.-- Donatus quidam apothecam habens, fere ducenta vasa vini corrupta reperit, cujus jussu minister lagenam ex omnibus vasis impletam attulerat, et ad sanctum Stephanum currens, ibique ponens oravit, et reversus cum lagena, in omnibus vasis ex eadem infudit, et reparatum est vinum.

Donatus quidam dicitur homo, sane honestissimi quoque filii, nomine Rustici, praefectorum numerarii cunctis bene notissimi, pater. Hic in fundo suo suburbano cum loco et nomine vocitato probi generis vina quotannis condere et conservare consueverat. Interea, ut possessoribus mos est, commodorum quaestuum causa, quoslibet terrae repositos fructus tunc malle venales emptoribus publicare, cum votis exoptatorum lucrorum avariora concurrunt pretia temporum, visum est memorato domino praedii, cum quodam homine suo, vini scilicet gustatore peritissimo, apothecam suam primitus intrare, ac per singula vasa examinando vina approbare. Quo facto, mox ut degustator haustum vasis merum applicuit judicio labiorum, continuo stupefacta in homine ora vultusque palluere. Nam praeter quod vini teterrimus color aversandum oculis ex se offerebat aspectum, etiam tristissimus sapor labiis moerendum ingerebat gustum. Verum cum hoc malum in uno tantum vase consistere putaretur, non tam molestante damnum jactura patrisfamilias habebatur. At ubi per singula vasa coeptum est circuiri, omniumque vasorum, id est ferme ducentorum, numerus examinatus similiter degenerasse ac deperisse repertus est; quis tunc ibidem fuerit possessoris animus, quis ipsius apothecarii luctus, puto quod ignorare non possit omnis compatiens animus humanus. Non enim revera minimum et contemnendum detrimentum damnumve contigerat, sed ducenta, ut dixi, fere quae putabantur vasa vino suavissimo plenissima, eadem e contrario reperiebantur nec aceti, sed cujusdam corruptissimi et faeculentissimi liquoris squalore adimpleta. Quid ageret ita rei labefactae suae dominus, vindemiae suae interitum non adhuc in vitibus, sed, quod est gravius, in ipsa perpessus apotheca? quid, inquam, ageret? quid tam corrupto nec jam dicendo vino facere potuisset? An forsitan qualicumque abjectissimo pretio vendidisset? Sed quis tam fatuus emptor ad rem fatuam accessisset? An saltem effunderet atque projiceret? Sed quis ita oblitus laborum suorum esset, ut qualescumque anni fructus proculcandos hominibus belluisque facile exponeret? Tandem fluctuabunda in talibus moeroribus anima divinae aspirationis aura perflata in portum fidissimum stationemque tutissimam velificante deducta est gratia. Nam multa secum agitanti haec potior sententia animo insedit possessoris, confugiendum esse ad Amicum Dei Stephanum sanctum, primum martyrem Christi. Proinde jubet illi praegustatori vini sui, ut unam lagunculam ex quolibet vasorum suorum adimpleret, eamque ad Beati Memoriam, benedicendam diluculo deportaret, atque exinde sanctificatam continuo referret, tuncque ex illa per omnia vasa parum quid superfunderet atque discederet. O Domine, Domine, cui cura est pro homine, omnia benigne faciens propter hominem, qui per sanctos tuos olim aquas amaras et infecundas, ligno immisso et vase salis injecto sanasti (Exod. XV, 25; IV Reg. II, 21), ac per te ipsum, Domine, aquam in vinum convertisti (Joan. II, 1-11), ipse nunc et per amicum tuum Stephanum sanctum, reparasti in statum pristinum vina perdita, versa amaritudine in suavitatem, nigredine in candorem, moerore in exsultationem! Propere igitur domini sui jussa minister ille fidelis exsequitur: lagenam, ut fuerat praeceptum, hausit, perrexit, apposuit, reportavit, vasisque singulis permodicum quid contribuit, et abiit. Altera die, memor fidei mandatique sui, surgit paterfamilias matutinus, ministerii conscium ministrumque convenit, una secum ad apothecam comitem ducit: inspiciuntur denuo cuncta per ordinem vasa: vinum hauritur, nitor in colore conspicitur, sapor in gustu approbatur, tristitia in gaudium commutatur, et quid quantumque fides in Christo ejusque gloriosissimo Amico valeat reperitur, cunctisque audientibus mirantibusque succeditur: denique illa probatissima vina condigno pretio emptoribus distribuuntur. Ecce qualiter divina providentia utilitatibus hominum deservit: et quid tandem Deo pro tantis ejus beneficiis exhibetur aut redditur?

CAPUT IV.-- Ubi draco de coelo magnificus apparuit, a cujus conspectu universa plebs ad Stephani limina confugit, et ipsis orantibus paulatim inter vellera nubium subtractus non comparuit.

1. Quadam die agebantur nundinae in nostra civitate, et hora jam meridiana coeli facies serena in tetram et caliginosam aeris turbidinem subito est commota. Ecce autem desuper aspicitur igneus quidam et immensae magnitudinis propendens in caput e nubibus draco. Quod non ita insolitum et novum debet videri, non solum propter notitiam popularem, verum etiam Scripturae sanctae auctoritatem, quae de draconibus sic memorat dicens: Laudate Dominum de terrea, dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum ejus (Psal. CXLVIII, 7, 8). Abyssus namque dicitur, non tantum hic deorsum aquarum inaestimabilis profunditas, sed etiam sursum istius caliginosi aeris, quem suspicimus, immensitas, qui maris ac terrae humore videtur pinguescere: cujus impulsu flabiles aurae excitantur, velut lanae vellera nubes agitantur, fulgura ignita emittuntur. Quae omnia ne, sicut insipienter sapientes putant, casu et fortuitu fieri crederentur, sancta Scriptura vigilanter providit: et posteaquam dixit, Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis; continuo subjunxit de ipso universitatis Creatore atque Rectore, et ait, quae faciunt verbum ejus. Proinde pendentem ex hac, ut dixi, providentia dispensationis Dei, et nubibus flammantem draconem tanquam de superiore abysso procedentem atque emicantem, cum aliquandiu huc atque illuc motus aer ferret atque deferret, ac jamjamque praecipitandum super mediam civitatem tremor omnium qui aderant exspectantium et stupentium cerneret, fugere conventu publico popularis turba coepit, et passim quacumque timor egerat, sicut quisque poterat, discurrebat. Totus denique ipse dissolutus perturbatusque mercatus. Relicta namque omni negotiatione terrena, pro sola tantum homines metuebant vita. Quis enim tunc quaereret lucra pecuniae, in tanto discrimine damna deplorans animae? aut quis cogitaret vel corporis victum, formidans vitae suae ultimum occasum? quis porro cuperet vestem, metu mortis amittens mentem? Magnus etiam concursus multitudinis ad gremium Ecclesiae matris, ad misericordiam protinus convolavit Dei Patris. Ad ipsam Amici Dei sacratam Memoriam in facie prostrata jacebat diversa aetas, dispar quoque sexus. Tandem pro cunctorum fletibus opportune ad Christum domini Stephani fusa prece, clementia Dei annuente, horrendus ille draco paulatim coepit a conspectu hominum inter nubium septa subtrahi atque abscondi, et qua venti incubuerant, redeunte coeli serena facie, discuti atque propelli, ac sic revocatis animis, atque a tanta tristitia in laetitiam reductis, reddebantur Deo et Amico ejus uberes gratiae cum ingentibus lacrymis de inopinata gratulatione profusis.

2. Ad haec accedit etiam aliud quiddam ex hoc ipso miraculo mirabilius: ne ignara in omnibus fragilitas humana, nihil de divinis judiciis et beneficiis evidentius apertiusque edocta, ita ut dignum fuerat, exstitisset grata. Ecce namque altero die, procurante divina dispensatione, quidam negotiator nunquam nostrae cognitus regioni, subdiaconum nostrum nomine Sennodum in loco Memblotutano ultro convenit, et ad se vocavit, et quisnam vel unde esset ab eodem flagitavit. Qui ubi se subdiaconum Uzalensis Ecclesiae memoratus est, respondit continuo idem ille ignotus homo (si tamen solum homo: credendum est enim quia angelus et homo; neque enim hoc vel inauditum atque inexpertum est, sive religioni christianae sive notitiae humanae, sanctos Angelos terreno habitu et visibili specie plerumque hominibus apparuisse). Dedit ergo subdiacono memorato velum variis pictum coloribus, in quo inerat pictura haec: in detera veli parte ipse sanctus Stephanus videbatur astare, et gloriosam crucem propriis repositam humeris bajulare, qua crucis cuspide portam civitatis videbatur pulsare, ex qua profugiens draco teterrimus cernebatur exire, Amico Dei videlicet adventante. Verum ille serpens noxius nec in ipsa fuga tutissimus, sub triumphali pede Martyris Christi contritus aspiciebatur et pressus. Talis itaque pictura veli non omnino absque mysterio Dei ubi a memorato subdiacono allata pariter atque suspensa est ante ipsam Memoriam tanti patroni, omnis aetas omnisque sexus intueri et mirari coepit, tanquam spectaculum grande, quo scilicet auctore quove liberatore draco ille exstinctus est hostisque devictus. Gestae quippe rei fidem praecedentis diei commendabat in animis omnium attestatio sequentis diei. Namque illud quod studiosius cernebatur in velo, hoc jam credibilius tenebatur in vero. Concurrebat enim pictura cum gratia, et tam divinitus pridie gestum salutis beneficium recolebatur, quam postea in veli imagine advertebatur. Denique ex ipsa congruentia diei praecedentis atque sequentis veritatis, et imagine rerum et quorumdam exemplariorum, tantus in multis stupor pariterque amor, admiratio et gratulatio accendebatur, ut a cunctis nihil aliud omnino vel diceretur vel affirmaretur nisi hoc unum, Vere quia per Amicum suum Deus istam liberaverit civitatem, et grandem a nobis depulit pestem. Et revera Dei fuit ad homines quaedam allocutio in velo tacite significantis quodammodo et dicentis: O miseri mortales, quale hesterna die draconis evaseritis incendium, vel cujus pro vobis advocati fuerit acceptum suffragium, isto sequenti die istius veli figuratione intelligite, atque gaudete. Hinc vestram et praecedentem tentationem et subsequentem liberationem apud vosmetipsos conferte, exinde non dubii, sed certi, Deo vestro per Amicum meum gratias agite. Ecce draconem de vestra civitate cernitis fugatum et expulsum, ecce conferentem caput ejus primum Martyrem meum: ecce Crucis tropaeum, per quod vicistis inimicum. Hoc ergo modo civitate nostra a tanto periculo primitus liberata, ac postea tali per congruentem picturam veli admonitione instructa et illuminata, gemino miraculo est omnis pia anima in Dei gloria exhilarata. CAPUT V.-- De dispensatore pecuniae publicae Carthaginis liberato. 1. In supra dictis miraculis domini Stephani patroni communis, virtutes sanitatum et visiones somniorum effectusque eorum mediocritate nostra nos digessisse meminimus: nunc vero evidenter et occultata fide humani habitus corporales apparitiones et demonstrationes in foro, in judiciis, in luce diei, et conventu populorum, ordinum dignitates hominibus vigilantibus et videntibus exhibitas per ipsum Amicum Dei, adjuvante Domino, cupimus enarrare. Igitur dispensator pecuniae publicae Carthaginensis civitatis, Florentius nomine, sicut in talibus functionibus fiscalium actionum evenire assolet actoribus earum, ut motus saepe potestatum sub quibus degunt, et quorum ditioni inserviunt, incurrant; idem usque ad periculum capitis offensam judiciariae indignationis incurrerat. Qua de re ex praecepto nescio unde proconsulis praecipitanter jussus est rapi, et ejus mox obtutibus sisti. Quod cum absque ulla mora officium quod patebat implesset, memoratumque dispensatorem raptum per publicum sedenti proconsuli in secretario obtulisset; continuo pallor ingens coepit discurrere per corda eorum qui aderant, et videbant, atque humana miseratione hominem dolebant, ejusque periculum metuebant. Interea viso protinus quem furialiter quaerebat, exsurgit in voce terribili potestas irata, minaci eumdem dispensatorem interrogatione perturbans. At pavefacti hominis fugata mens metu, nec quid diceret inveniebat. Sed ecce Deus ille magister e coelo prospiciens super filios hominum, miscens severitati lenitatem, minas transferens in benignitatem, castigando amans, amando consolans, judex in flagellis, pater in blandimentis, ubique fidelis, nusquam crudelis; ipse ergo Deus Dominus ad liberandum eum hominem angelum suum misit, de quo dictum est: Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eruet eos (Psal. XXXIII, 8). Nam cum dispensator ille vitae suae incertus ac dubius sub tanto metu terribilis potestatis inter quaestionarios astaret, repente pulsatum se a tergo persensit. Statimque paululum cervice delixa, oculisque furtim retrorsum reductis, videt velut unum de carnificibus circa se astantem, sibique suggerentem quid ageret, quem rogare deberet, dicentem et admonentem: Invoca sanctum Stephanum. Quo viso auditoque Florentius, suae menti ac sensui redditus, et fuga dudum recreato animo confortatus, gloriosum Stephanum intra semetipsum orare atque invocare minime desistebat. Deinde elevata parumper facie ad interrogantem judicem, oculos intendit in judicis assessorem. Quem cum nova facie, novoque vultu micantem, fulgentemque conspiceret, neque illum sibi notissimum, sed alium incognitum atque mirificum judicis consiliarium cerneret, ita ut cum esset assessoris nota antea in omnibus, et marcida aevo in vultu deformitas et senilis aetas; in illo vero qui ei apparebat, juvenili decore vultus et candor effulgebat. Hoc viso memoratus Florentius, diu multumque permotus, non jam dubius, sed firmus et certus, gloriosum Stephanum ibi praesentem credebat adesse, ipsumque occultata sede intendere se, et in sua causa judicem sedere, vel judici assistere. Nam quo plenius perfectiusque de tali visione ac praesentatione Amici Dei fiduciam caperet, videt Florentius eumdem suum suffragatorem, suique judiciis misericordissimum consiliatorem, etiam manu sua sibimet annuentem, et ne quidquam prorsus timeret, per manum dexteram significantem, vultuque hilari sibi arridentem, et spem salutis plenissimam pollicentem. Quid multa? Sensim coepere illi furiales impetus judicis tumentesque animi ad omnem tranquillitatem lenitatemque deduci: ita ut non formidaret judicem, sed agnosceret patrem; nec cujus securim capiti suo pertimesceret, sed cujus favorem propriae salutis speraret. O Domine, Domine, qui veras tuas laudes in sacris tibi psalmis decantari non arroganter, sed misericorditer jubes; non pro tua jactantia, sed pro nostra tutela, cum dicitur, Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum ejus tu mitigas (Psal. LXXXVIII, 10)! Sicut consonat etiam evangelica auctoritas, ubi imperio Christi tui, dum levigarentur turbulenti fluctus ac venti, mirantes dixere discipuli: Qualis est hic, qui imperat ventis et mari, et obediunt ei (Luc. VIII, 25)? Verissimumque quod etiam alibi in sermone Scripturae sacrae dicitur de te: Cor regis in manu Domini, sicut aqua decurrens; quocumque voluerit, illuc detorquet eum (Prov. XXI, 1). Tu enim, Domine, de consulari irata primitus et post tranquillata potestate erga dispensatorem, illud nostris temporibus exhibuisti, quod in antiqua Scripturae auctoritate prius ferociente et rursum blandiente regia potestate, circa Esther feminam sanctam ostendisti, et in memoriam posteris legendum sciendumque dedisti (Esther XV). Proinde dispensatorem Florentium proconsul, non jam ut officialem suum, sed tanquam filium remotis carnificibus, non solum ad sese atque ad gremium suum absque ullo timore vicinius jussit accedere, sed et eum coepit paterna affectione familiarius commonere, ac deinde indulta venia vitaque concessa liberum facit de secretario abscedere. Quo facto, qui astabant et pro hominis periculo pia sollicitudine trepidabant, abeunte absoluto et illaeso dispensatore, mixto cum stupore gaudio, modo haesitabant, modo exsultabant, modo inter se mirantes et disquirentes dicebant: Unde ista tam repentina rerum commutatio atque conversio, quae proconsularem potestatem omni severitate exuta ad tantam humanitatem lenitatemque perduxit, ut hominem ad vitam ab ipso mortis limine reduxerit?

2. Porro autem Florentius, licet transacto periculo adhuc tamen ex priore metu aliquantulum animo saucius domum reversus est. Nulli sane suorum est in tempore confessus quid acciderit, quid viderit, quid evaserit. Verum nocte eadem per somnium videt sibi apparentem illum qui in secretario a se visus fuerat, juvenili specie vestitum, limine, atque ultro nominatim compellatus audivit: Quid est, Florenti? Agnoscis me? Ego sum qui in secretario apparui tibi, teque de morte liberavi. Quem cum Florentius agnovisset, ipsumque esse Stephanum intellexisset, ubi eum adorare voluit, manu mento supposita ab illo elevatus est. Expergefactus autem Florentius surgit matutinus, cupiensque grates Deo persolvere, ejusque Amico vota sua reddere, solus ad Uzalensem urbem proficiscitur. Sed cum viae sibi incognitae essent, viator ignarus orabat tacitus intra semetipsum, et ejusdem gloriosi Martyris Christi implorat ducatum. Verum cum ipse precem funderet, ecce in silentio precantis presbyter nostrae Ecclesiae, Firmus nomine. Florentio aliunde superveniens adjungitur. Quem conspiciens Florentius percunctatus est quo iter ageret. Respondens memoratus presbyter, ad Uzalensem se pergere civitatem, unde etiam se presbyterum esse confessus est. Tunc Florentius animo exhilaratus gratulari plurimum coepit, omne suum gaudium celare non potuit, sed ab ipso rei gestae exordio supradicto presbytero itineris sui comiti adjuncto, quae secum divina misericordia per gloriosum Amicum suum egerit, ordine indicavit. Deinde finito itinere Florentius una cum presbytero ad civitatem venit, beati Martyris limina humili pietate ingressus, et pavimento prostratus omnipotenti Domino Jesu Christo, ejusque beatissimo Amico gratias egit. Monasteria quoque ingressus venerabili episcopo, simulque servorum Dei ad se concurrenti choro, omnia haec enarravit. Et nos quoque secum per multam gratiarum actionem in laudes Dei et coronae martyris Stephani alacriter excitavit ac ferventissime accendit. Haec dicta sunt a nobis pauciora de multis quae valuit stilus indagare, et legenda magis cum desiderio, quam cum fastidio religiosis pectoribus commendare.