De miraculis S. Othmari (Iso Sangallensis)

This is the stable version, checked on 2 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De miraculis S. Othmari
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121


De miraculis S. Othmari

De miraculis S. Othmari (Iso Sangallensis), J. P. Migne 121.0794C

PRAEFATIO AUCTORIS. 121.0779B| Hucusque virtutes et miracula ob sanctitatem beati Othmari abbatis coelitus declarata Walafridus abbas vir doctus et sapiens, qui in litterarum scientia apud nostrates illustris ante alios habebatur, seniorum in coenobio S. Galli conversantium relationibus seu etiam scriptis veritatis ratione plenissimis fidem accommodans, luculento satis sermone et veraci assertione conscripsit. Sed quia nos fratres, in eodem coenobio Deo militantes, post harum descriptionem virtutum multa miraculorum insignia circa corpus ejusdem viri divinitus manifestata esse cognovimus, 121.0780B| aliqua ex his ad laudem et gloriam omnipotentis Dei styli officio memoriae commendare curavimus: quatenus hinc liquido ab omnibus sanum sapientibus colligatur, quam digne ab hominibus honorificetur in terris, qui tam manifesta signorum attestatione quotidie glorificatur in coelis. Non tamen ejus amore ducti aliqua in dubium venientia vel etiam falsitati obnoxia; sed ea tantum litteris titulare disposuimus, quae et luce clarius constant actitata, et multorum narrationibus veraciter noscuntur esse probata.


LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM. Quibus miraculis B. Othmari sanctitas in basilica S. Petri claruerit.

121.0781A| Cum beati viri corpusculum, ab accessu popularis turbae remotum, in oratorio principis apostolorum per multa annorum spatia quiesceret, plurimis signorum ostensionibus manifesta sanctitatis ejus indicia circa ejus tumulum frequenter ostensa apparuerunt. Nam multi ex nostrae congregationis fratribus, qui nocturnae celebrationis vigilias praevenire solebant, causa orationis idem oratorium ingressi, cereos ardentes vitreasque lucernas sponte sua incensas frequenter se ibidem invenisse affirmabant. Angelorum etiam inter se choros ducentium suavissimus ibi concentus audiebatur: quorum praesentiam 121.0781B| tanta luminis claritas prosecuta est, ut fenestrae ipsius ecclesiae maxima splendoris illustratione clarescerent, locaque in vicino posita fulgoris sui immensitate perfunderent. Dulcissima quoque odoris fragrantia saepius ibi narratur aspersa, quae et naribus odorantium incognita, et sui jucunditate satis odorifera habebatur. Quibus profecto omnibus patet vir iste quanti apud Deum sit meriti, juxta cujus sepulcrum cereis atque lucernis sponte sua irradiatis angelicae modulationis dulcedinem immensa luminis magnitudo consequitur, et incognita odoris fragrantia mortalium olfactu sentitur.

CAPUT II. Quomodo Salomon episcopus ejus sanctimoniam in synodo perstringens triduanum jejunium induxerit.

121.0781C| Talibus igitur miraculorum indiciis vir Dei Othmarus post altarium S. Petri honorifice sepultus, annis triginta quatuor et centum nonaginta quatuor diebus in pace quievit. Sed cum jam omnipotens Deus lucernam lucis operibus accensam hominumque negligentia diu in occulto positam ad exemplum atque illustrationem fidelium super candelabrum ponere, ac splendore sanctitatis ejus omnibus in domo Dei manentibus luminis sui gratiam vellet administrare; coetus fratrum in coenobio S. Galli sub regulari censura Christo devote famulantium, assiduas colloquiorum sermocinationes de meritorum ejus excellentia facere coepit. Hujuscemodi vero 121.0781D| colloquiis iidem fratres sese invicem cohortantes, divino, ut credimus, nutu pariter omnes desiderare 121.0782A| coeperunt, ut sancti viri corpusculum ad beati Galli ecclesiam, quae jam, Deo opitulante, decenter adornata refulsit, iterato reduceretur. Dictante autem aequitatis ratione, cum hoc suo tantum consilio facere non praesumerent, vitae ejus libellum qui nostrorum solertia antecessorum multiplici testium adnotatione olim conscriptus ad nos pervenerat, venerabili episcopo Salomoni legendum contradunt, suaeque voluntatis affectum, quo omnis ejusdem loci congregatio fervebat, aperiunt, ejus per omnia judiciis ejusque obedire parati consiliis. Benivolus autem pontifex, perspectis vitae ejus exemplis, multimodas gratiarum actiones bonorum omnium auctori persolvit, quod bellatorem suum pro zelo justitiae fortiter dimicantem tam apertis miraculorum ostensionibus 121.0782B| declaravit. Remoto etiam dubietatis scrupulo, de sanctitate illius, quamvis certus exstiterit, nihil tamen temere nihilque de seipso inordinate sua sola auctoritate voluit diffinire: sed morte suo prudenti usus consilio, causa ecclesiasticorum dogmatum annualem synodum solemniter indicit, et presbyteros ac diaconos diversique ordinis clericos apud Constantiense oppidum convenire praecipit. Quibus in unum collectis, venerandus pontifex in medium surgit, factoque silentio, vitae ipsius sancti moniam, quae jam multos ibidem residentes dulce rumore aliquantulum permulserat, sparsim pro tempore coram omnibus recitavit. Quo facto cum maxima clericorum copia in viri Dei laudibus acclamaret, primo Augiensis coenobii abbatem, qui etiam 121.0782C| tunc temporis cum quibusdam fratribus nobis valde charissimis illo confluxerat, ac deinde omnem illius consilii clerum episcopus commonuit, ut triduani jejunii abstinentiam facientes, totius boni fontem in commune precarentur, quatenus pietatis suae munere his in rebus suae voluntatis dispositionem dignaretur perficere. Quibus dictis episcopi sententiam synodus collaudat, seque libenter ita facturam esse conclamat.

CAPUT III. Qualiter idem episcopus sanctum corpus de sepulcro sustulerit, et oblatas ibi illaesas repererit.

Inito itaque hujus synodi consilio ac peracto trium dierum jejunio, venerabilis praesul ad idem monasterium 121.0782D| cum suis perveniens, seniorem nostrum Grimaldum rectorem ipsius monasterii ac Ludovici 121.0783A| regis archicapellanum de hac re tractaturus aggreditur. Post amicae vero salutationis officia cum mutuis inter se colloquiis vitae illius rigorem ac miracula ob indicium sanctitatis ejus frequenter ostensa commemorarent, monachos ejusdem coenobii in unum convenire praecipiunt: simulque cum eis residentes, sanctum corpus de tumulo, in quo catenus jacebat, auferendum atque in sancti Galli ecclesia collocandum pari voto ac communi consilio omnes unanimiter decernunt. Venerabilis etiam abbas Grimaldus, quorumdam animos metu ac formidine sentiens esse permotos, confidentior caeteris effectus, infirmantium mentes consolando roborat, et paternae affectionis studio trepidantium corda informat, astruens ex divinae voluntatis dispositione procedere, quod tam 121.0783B| multi de eodem tumulo sancti viri corpusculum desiderarent auferre. Praesul autem praeclarus cum abbatem tam fiducialiter in his rebus gerere conspiceret, Harmotum [ al., Harmodum] decanum una cum caeteris fratribus secum assumpsit: et ad sepulcrum accedens, lapidem superpositum removere, ipsumque sarcophagum in quo thesaurus pretiosi corporis jacebat, praecepit aperire. Quo facto membra sanctitate plena inspiciens, monachos litaniam cantare, precibusque devotis hortatur insistere. Deinde venerandas sancti Patris exuvias humiliter deosculans, cum omni reverentia de tumulo sublevavit, et in lectica, quae illarum receptui paulo ante compacta fuerat, reposuit. Sub capite autem et circa pectus viri Dei quaedam panis rotulae, quae vulgo 121.0783C| oblatae dicuntur, ita illaesae atque ab omni corruptione extraneae ab eodem episcopo inveniebantur, ut in nulla omnino parte colorem vel speciem sui amittentes, aspicientium oculis infra spatium ipsius hebdomadae viderentur esse confectae. Quo vero ordine quove in tempore eo loci pervenerint, nobis quidem incognitum, Deo autem novimus esse manifestum. Hoc tamen omnes pro certo scimus, quod per triginta quinque annos nullus mortalium ejus sepulcrum aperuit, antequam praesens episcopus ministerii sui fretus auctoritate, ejusdem congregationis fratribus hoc faciendum injunxit. Idem tamen episcopus venerabiliter eas assumens sacro corpori apposuit, ipsumque corpus cum summa cautela obvolutum in lectica superius dicta honorifice commendavit.

CAPUT IV. Beati Othmari translatio, et festivitatis ejus indicta celebratio.

121.0783D| Post haec igitur facto intervallo quasi horae unius, praesul devotus hortatu Grimaldi abbatis debito cum 121.0784A| honore sanctum virum ex eodem oratio jubet transferri. Tunc vero omnis illa monachorum congregatio albis continuo vestibus induta, dulci modulatione in Dei laudibus prorumpens, beati viri corpus laetabunda prosequitur. Sicque per numerosae multitudinis populos quos amor translationis ejus attraxerat, magno cum honore deductus ecclesiam S. Galli ingreditur, ac juxta ejus altare in dextera parte deponitur. Episcopus autem animadvertens frequentiam populorum, qui diversis ex partibus illo convenerant, aliquid de sanctitate ejus velle audire, cum propter frigoris subreptionem faucium raucedine impeditus ipse ad eos loqui non potuisse, quemdam archipresbyterum ambonem conscendere, ac vice sui sermonem ad populum facere jussit: ita videlicet 121.0784B| ut presbyter ipse altiori paululum loco consistens ea tantum proferret, quae sibi episcopus in vicino positus dicenda insinuaret. Aliquantis ergo vitae ejus exemplis ac virtutibus coram populo breviter recitatis, missarum solemnia peraguntur, populusque ad sua cum gaudio revertitur: episcopus vero ipsa nocte mansit in monasterio. Mane autem facto, fratres in unum colligit, atque inter alia sacrae institutionis documenta de sancti viri meritis certus existens, confidenter praecipit, ut superveniente depositionis ejus die vigilias ac missarum solemnia honorifice perficiant, diemque illum tam ipsi quam omnis familia infra monasterium instituta in honore B. Othmari feriando cum gaudio spiritalis laetitiae festivum possideant. His omnibus ita, ut retulimus, 121.0784C| peractis, praesul benignus orationibus fratrum, ac benedictione munitus, monasterium laetus egreditur.

CAPUT V. Abbreviatio temporum in quibus commemoratae gerebantur res.

Quo vero temporum statu, vel sub quibus regni principibus haec gesta fuerint, si quis pie quaerendo cognoscere cupit, in hac nostrae conscriptionis serie facile poterit invenire quod quaerit. Ipsa enim temporum statuta hoc in loco ideo conscripsimus, ut et legentium fidem custodiant, et majorem apud posteros vigorem sui adnotatione scriptis exhibeant. Igitur beatus Othmarus, primis temporibus Caroli patris Carlomanni et Pippini a Waltramno nobili ac 121.0784D| potente viro ad ejusdem Caroli praesentiam adductus, cellulam S. Galli gubernandam ab illo suscepit, ejusque possessiones per multa annorum spatia in diversis rebus nobiliter augmentando dilatavit. Defuncto autem Carolo, non post multos annos filius ejus Carlomannus divino (ut putatur) amore omissis saecularis pompae deliciis, germano suo Pippino regni 121.0785A| gubernacula reliquit, et primo Romae, in monte Soracte, apud ecclesiam sancti Silvestri constructo monasterio regularis vitae institutis libera colla subdidit, ac deinde in Samniam provinciam ob secretioris vitae amorem secedens, in monasterio sancti Benedicti, quod est situm in castro Casino, reliquum vitae tempus religiose conversando complevit. At vero Pippinus pater Caroli imperatoris per auctoritatem Stephani Romani pontificis deposito ac detonso rege Hildrico, anno ab Incarnatione Domini septingentesimo quinquagesimo quarto, indictione septima, ex praefecto palatii rex constitutus, solus Francis imperare coepit. His ita gestis, praefatus vir Waltramnus, ad cujus possessionem cellula sancti Galli quasi haereditario jure pertinere videbatur, 121.0785B| comperto quod Pippinus ex Francorum consensu in regni sede fuerit collocatus, virum Dei Othmarum, sicut vitae ejus superior libellus (cap. 1) edocet, iterato assumens ad palatium perduxit, atque ejusdem loci titulum ipsi Othmaro a rege commendari postulavit. Quo facto sanctus vir, multis regiae largitatis muneribus pro ejusdem loci instructione susceptis, gaudens et tripudians ad monasterium rediit. Septimo autem anno regnante Pippino, Warini et Ruadhardi potentia injuste opressus, plenus dierum, plenus etiam sanctitate meritorum de angustiis hujus vitae eripitur, et pro bonorum studiis operum ad aeternae beatitudinis gaudia perducitur. Evolutis post haec decem annis, a suis monachis ad monasterium translatus inter aram S. Joannis Baptistae et parietem 121.0785C| Ecclesiae, in dextera altaris parte, honorifice commendatur: ac deinde interpositis non minus sexaginta annis, decimo septimo Kalendas Maii, in die sancto parasceve Paschae, ad oratorium S. Petri deducitur. Post haec autem tricesimo quinto anno, Incarnationis autem Domini octingentesimo sexagesimo quarto, indictione decima tertia, sub piissimo rege Ludovico, translationem quam supra descripsimus, Grimaldus regis archicapellanus atque ipsius abbas monasterii cum Salomone Constantiensis Ecclesiae praesule, quarta feria sub octavo Kalendarum Novembrium die peregit. Et, ut nos solerti studio indagare potuimus, a septimo Pippini anno, quo vir sanctus de hujus saeculi angustiis commigravit, usque ad translationem, centum et quatuor anni computantur.

CAPUT VI. Incognita odoris fragrantia circa ejus corpus aspersa.

121.0785D| Descriptis temporibus in quibus res superius memoratae gerebantur, nunc ad miracula veniamus, quae post translationem quam retulimus, circa reliquias S. Othmari omnipotentis Dei virtute manifestata esse cognovimus. Venerandis sancti Patris exuviis ad basilicam S. Galli praefato ordine deportatis, 121.0786A| continuo in ipsa nocte episcopo adhuc infra monasterium posito magna odoris suavitas in basilica S. Galli circumquaque diffusa, maxime juxta B. Othmari corpus quasi in modum nebulae volitando redundare comperta est. Cujus odoris fragrantia cum continuatis tribus diebus ac notibus ibidem duraret, non tamen ab omnibus potuit sentiri: sed quidam nostrae congregationis fratres, qui etiam religiosiores esse videbantur, suavitatem illius degustabant, et religionis suae auctoritate hujus rei veritatem apud caeteros commendabant. Quibus etiam odor ipse, quamvis incognitus atque eatenus inexpertus exstiterit, dulcedinem tamen balsami partim, ut asserunt, poterat imitari.

CAPUT VII. Lucerna vitrea coram eo coelitus incensa. 121.0786B| In proximo quoque sabbato, id est quarto die a beati viri translatione, sanctum corpus post aram S. Joannis Baptistae interim collocatur, donec nova basilica sub ejus honore dedicandi ipsius habitationi aedificaretur. Eadem ergo nocte Dominica, ecclesiae custos cum nocturnae celebritatis vigilias consurgendo praeveniret, more solito basilicam ingressus, cuncta ejus luminaria bene exstincta reperit. Cujus vestigia presbyter quidam nostrae congregationis latenter subsecutus, cancellos basilicae egreditur, ibique coram sacro corpore oraturus prosternitur. Consurgens vero ab oratione lucernam vitream sponte sua inibi aspexit incensam. Quo viso attentius orationi incubuit, egressusque de oratorio, nemini 121.0786C| luminis illius administrationem tam cito indicare decrevit. De custodibus quoque ecclesiae nullus eamdem lucernam exstinxit, quia alius ab alio eam incensam esse existimavit. Illa vero clarius caeteris resplendens, tota Dominica die quasi per singula horarum spatia majori semper luminis perfundebatur abundantia. Presbyter autem cui illa coelestis administratio luminis primitus manifestabatur, tanti signi miraculum metuens silentio opprimere, finita jam vespertina synaxi caeteris hoc fratribus indicavit. Tum multi nostrorum lumen ipsum cupientes videre propius accedunt, et prout illis visum fuerat, ignem ipsum qui quasi a medio noctis tempore ardere non destitit, nihil omnino ex liquore olei consumpsisse deprehendunt. Deinde cum ipsa lucerna quasi vehementius 121.0786D| ardere coepisset, oleo paulatim decrescente lux eadem semper se ipsa major existens, ac tota sequenti nocte universam S. Galli basilicam fulgoris sui immensitate perfundens, incensionem sui quasi ad octavam diei horam in secundam feriam protraxit. Tunc enim custos ecclesiae cernens eam aliquantulum minorari, finita jam missa funem quo lucerna dependebat incaute laxando submittit, sicque lux ipsa decessit. Tum vero mirum in modum sub 121.0787A| plumbo cui papyrus imponebatur, cerneres ignem ejus unius digiti mensuram ex oleo consumpsisse, et eidem plumbo super se posito nihil omnino dispendii vel laesionis intulisse. Ubi quid stupendum, quidve potius sit admirandum non facile intelligere possum: hoc videlicet quod lux ipsa per se irradiata exstitit, an illud quod tam diu ardens nihil ex liquore olei minoravit, vel etiam id quod ignis ipse plumbi mollitiem super se positam caloris sui potentia non resolvit.

CAPUT VIII. In vigilia festivitatis ejus alia itidem lucerna sponte sua irradiata.

Post hujus ostensionem miraculi, adveniente depositionis ejus festivitate, vespertinae celebritatis 121.0787B| vigilias solemniter peragere studuimus. Quibus rite peractis, quidam de ministris ecclesiae coronam, quae ob ejus festivitatis gaudia coram sancto corpore incendebatur, exstinxit. Et cum lucernam quae in medio ipsius coronae pendebat iterato vellet incendere, sponte sua subito eam aspexit esse irradiatam. Quod multi non solum ex nostra familia, verum etiam ex scholasticis atque hospitibus qui tunc temporis monasterium adierunt, se vidisse testati sunt. Cujus incensionem luminis in hoc etiam coelitus administrari apparuit, quia cum nullus mortalium eam reficeret, tamen ante alterius noctis medietatem acceptae lucis gratiam moderate ardendo non amisit.

CAPUT IX. Opificum labor in ejus solemnitate frustratus.

121.0787C| Devota quoque fratrum congregatio, jussionibus episcopi obtemperans, cum Dei laudibus insistendo nocturnalis officii solemnia decenter perageret, diemque ipsum omnes infra monasterium constitutos in honore S. Othmari feriari decerneret, ex ministerio cellarii tres lignorum opifices qui in artis hujus peritia caeteris etiam videbantur esse praestantiores, ex praeceptoris sui jussu in cellam quae est supra monasterium constructa laboraturi succedunt, ibique dolium quoddam vetustate et incuria dissolutum conjungere incipiunt. Collectis vero in unum tabulis cum primo fundum illius satis difficile coadunarent, easdem tabulas diligenter assignatas in circuitu erigere coeperunt, nec ullo penitus ingenio 121.0787D| per totam fere diem laborantes eas constabilire praevaluerunt: mirumque in modum semper a stationis suae loco resilire, omnemque artificiosae manus copulationem videbantur respuere. Tunc ipsi opifices, inclinata jam die, videntes laborem suum in nullo 121.0788A| proficere, injuste se egisse cognoscunt; et post vesperam ad monasterium redeuntes, prostrati in ecclesia suam sibi stultitiam non imputari, veniam precando, deposcunt.

CAPUT X. Quemadmodum panis odio afflictus ejus desiderio fuerit invasus.

Adolescens quidam de pago qui vocatur Elisazia progenitus, qui a nativitatis exortu, sive (ut cautius loquar) a recordationis suae tempore nusquam se panem manducasse asseruit, ad monasterium deveniens, neque panem manducans, neque aliquid ex eo unquam degustans, dimidium fere annum ibidem permansit. In cibo quoque vel potu si quidpiam panis etiam nescius deglutivit, statim cum admistione 121.0788B| sanguinis, quod acceperat, invitus evomuit. Hic ergo a B. Othmari festivitate octava die basilicam S. Galli ingressus, cum orando altaria circumiret, ad S. Othmarum perveniens ejus suffragiis sese adjuvari tota intentione precatur. Tum primo nimietate frigoris in pectore concutitur, ac deinde in modum ebrii capitis gravitate nimioque stupore circumdatur. Et cum ad gradus sacro corpori continguos per quos crypta intratur deveniret, tanto panis desiderio anxiari coepit, ut continuo de crypta rediens, presbyterum quemdam in ipso monasterio commorantem panem sibi dare deposceret. Idem vero presbyter, cum pro certo sciret eum antea panem non manducasse, basilicam parvulam in honorem sanctae Dei Genitricis dedicatam ingressus, panem benedicit, 121.0788C| illique primo parvam frustulam, quasi pro benedictione manducandam porrigit. Quam cum ille stans juxta altare deglutiret, confestim cruentata de ore ejus exsiliens post ostium basilicae in pavimentum cecidit. Stupefactus vero presbyter quid strueret, vel cur panem eatenus sibi denegatum manducare vellet interrogat. Et cum primitus illum juxta corpus beati Othmari ejus desiderio invasum perdisceret, porrecto sibi pane festinanter ait: Ad eum locum tendito, in quo primum panis coepisti habere desiderium, fortassis enim Deus illo in loco suae pietatis tibi conferre dignabitur auxilium. Cujus praeceptis pauperculus obediens ad ecclesiam rediit, et antequam illo perveniret, panem quem a presbytero acceperat, manducando consumpsit. Ingressus vero 121.0788D| ecclesiam, celeriter miraculo divulgato, a multis nostrorum panem accepit, et coram sancti viri corpore sedens satis avide comedit. Qui hucusque apud nos constitutus, consueto hominum more panem sine taedio manducat: atque hoc miraculum 121.0789A| divina pietate in se esse peractum viva voce proclamat.

CAPUT XI. Quidam debilis sanitatis restitutus

Quidam pauperculus ex Gallorum provincia genitus, qui sinistrum genu cum pede flaccido et in sinistram partem detorto contractum atque a terra sublevatum a nativitatis suae exordio, ponderi potius quam subsidio deportabat, duobus sustentaculis inter ascellas suffultus, domus fidelium eleemosynam quaeritando circumire solebat. Hic itaque eodem anno, transactis Nativitatis Dominicae solemniis, in pago qui dicitur Linzgowe constitutus, virum quemdam venerabilem sacerdotali stola indutum et vultus honestate praeclarum sibi in somnis assistere, hisque 121.0789B| se vocibus affari asseruit: Si meam, o paupercule, mansionem adires, baculum tibi donarem, cujus adminiculo sustentatus, per inepta viarum discrimina melius incedere praevaleres. Cui ille: Domine, ait, mansionem tuam nescio, et in quibus eam partibus quaerere debeam penitus ignoro. Ipse vero: Ad eum lacum, inquit, stagni hujus transfretare, illisque in locis solerter eam investigare curato, pro certo sciens, si illo perveneris, quod pro baculi receptione gaudebis. Et ut facilius eam invenire valeas, noveris me in domo alterius adhuc positum esse, ac propriae mansionis habitaculum nondum habere. Hac visione pauper ille commotus, transgresso lacu ad cujusdam presbyteri domum quadam die sero pervenit, eademque nocte praedicti habitus virum iterato sibi assistentem, 121.0789C| et cur tandiu in veniendo tardaret interrogantem aspexit. Ad cujus interrogationem cum idem debilis ob ejusdem loci ignorantiam suaeque debilitatis incommoda antea se non potuisse venire fateretur, ille pedem ejus nisi celeriter ad eumdem locum adiret, sese abscisurum comminabatur. Hujuscemodi ergo jussionibus idem pauper obedire paratus, reddita mortalibus die, presbytero viam dictante ad monasterium properat, ibique nocte ipsa, quae etiam tunc Dominica habebatur, in vigiliarum celebrationibus devote pernoctat. Facto autem mane, post recitatum in publica missa Evangelium, cum ad gradus quos sacro corpori contiguos esse memoravimus deveniret, nervorum atque venarum juncturae rupta cute, ac mox subsequente sanguine 121.0789D| franguntur, et membra diu contracta divinae operationis effectu subito corriguntur. Quorum tensionem atque fracturam aeger ipse ferre non praevalens, in ipsis gradibus corruit, horrendisque vocibus perstrepens omnes in ecclesia stantes perterruit. Quorum plurimi concurrentes eum continuo sustulerunt, cognitoque miraculo omnipotenti Deo debitas gratiarum actiones retulerunt. Pauper autem ipse eductus de ecclesia, per temporum momenta convaluit, et post aliquot dies sanus monasterio discessit.

CAPUT XII. Mutus loquendi officio donatus.

121.0790A| Post sanitatis hujus miraculum, exacto trium hebdomadarum spatio, mutus quidam in vicino territorio natus atque nutritus, quem multi nostrorum a primaeva aetate locutionis officio noverant esse privatum, in Dominica itidem die in monasterium aggressus, ad corpus S. Othmari accessit, et quoddam lini globulum piae devotionis intuitu ejus arcae superposuit. Quo facto, subitaneo quodam impulsu cum exstasi mentis terratenus dejectus, dissolutis linguae retinaculis sanguinis copiam ex ore profudit. Quem suis ipse manibus ne in basilicae pavimentum caderet suscipiens, continuo extra ecclesiam projecit. Sicque ingenti formidine atque terrore pervasus, 121.0790B| nemini quod sibi evenerat innotescens, cum omni festinatione monasterio digreditur, et ad mansionem suam cito perveniens, collata sibi loquendi facultate suos ibidem notos cum gaudio alloquitur. Quem ut ipsi loquentem suisque interrogationibus respondentem audierunt, non minima admiratione permoti hoc miraculum caeteris indicando celeriter divulgaverunt. Tum vero ex ejusdem loci incolis plurimos utriusque sexus in unum convenire, et ob concessam muto loquelam obstupescere, ipsumque in illorum medio positum quomodo sibi contigerit, et ubi vel quando lingua ejus soluta fuerit, cerneres enarrare. Sequenti autem die clericus quidam ex eodem loco illum assumens ad monasterium reduxit, et hujus rei veritatem per ordinem nobis indicavit.

CAPUT XIII. Membris omnibus a nativitate contractus meritis sancti corrigitur.

121.0790C| Eodem anno vir quidam, civis Aurelianensium, puerulum omnibus pene membrorum juncturis contractum atque conglobatum, piae devotionis intuitu parvo vehiculo impositum, modo trahendo, modo coram se impellendo, tum etiam propriis humeris gestando, Romam perduxit. Paucis dierum curriculis ibidem exactis inde revertitur, atque (ut ex ejus ore didicimus) Alamanniam petere, et S. Galli monasterium adire noctu in visione commonetur. Cui ille visioni annuere desiderans, laborioso satis conatu juga Alpium superat, et quadam die imminente jam 121.0790D| vespera diu desideratum lassus ingreditur monasterium. Qui etiam in ipso itinere quot molestias quotve incommodorum pertulerit angustias, testes fuerunt humeri, quos vectibus ejusdem vehiculi adeo attritos esse comperimus, ut multi nostrorum callos in eis duratos esse perspicerent. In primo igitur basilicae ingressu ad corpus B. Othmari perveniens, puer ipse tendentibus sese compagum retinaculis vehiculo decidens in pavimentum provolvitur, et vocibus horrendis tecta ecclesiae complens, nimio se dolore urgeri insolito clamoris strepitu protestatur. 121.0791A| Senior autem noster Grimaldus his diebus in monasterio positus cum ipsa hora prae foribus basilicae infra claustrum consisteret, audito hujusmodi strepitu Salomonem episcopum una cum Augiensis coenobii abbate, qui ipso die ibidem convenerant, secum assumens, ecclesiam intrat, causamque tam horrendi atque insoliti clamoris interrogat. Quid plura? Abbates cum episcopo propius accedunt, flebili ululatu puerum huc illucque in pavimento volutari cernunt, seque ipsum propriis unguibus cogente molestia lacerare et quasi discerpere perspiciunt. 121.0792A| Post longam hujuscemodi vexationem sinistra manus in volam contracta extenditur, incurvata cervix erigitur: sinistrum quoque genu cum pede ad tibiam supinato laxatur, et planta pedis dextri ab ipsis natibus quibus impressa fuerat, fracto genu cum sanguinis effusione prosiliens, episcopo etiam astante hymnumque Te Deum laudamus canente, corrigitur. In processu ergo temporis puer ipse ambulare coepit, et modo in monasterio novis utens gressibus, hujus miraculi idoneus testis existit.

LIBER SECUNDUS. 121.0791|

PRAEFATIO. De miraculis quae post iteratam sancti Othmari translationem in ejus basilica sunt ostensa.

121.0791B| Sancti Patris nostri miracula hactenus a nobis vili sermonum schemate prolata, quanquam lectoribus benevolis ad declaranda sanctitatis ejus praeconia sufficere non dubitemus, tamen quia basilicae in ejus honorem aedificandae paulo superius mentio incidit, qualiter peracta ejus constructione sanctus vir in eam translatus fuerit, quibusque miraculum ostensionibus sanctitatem ejus divina clementia ibidem postea manifestaverit, ne oblivione depereant, successoribus nostris breviter contradere libet, non pomposa verborum complexione supervacuam laudantium gloriam aucupantes, sed dictorum tantummodo 121.0791C| simplicitate veritatem rerum quaerentibus ostendere cupientes. Neque enim nostrae, sed illius nos gloriae potius studere condecet, qui electis suis primo bonum velle, deinde tribuit inchoare, tum etiam vires implendi suggerere, ac postremo digna eos mercede remunerans, sanctitatem eorum virtutibus et signis patenter dignatur ostendere. Quapropter ipsum per omnia totius boni fontem bonorumque omnium largitorem in beati patris nostri miraculis laudare desideramus, Davidicum illud dicentes: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII).

CAPUT PRIMUM. De ipsius ecclesiae consecratione, et quomodo in ipsa translatione mutus quidam loquendi munere sit donatus. 121.0791D| Post translationem igitur supra memoratam, evolutis trium pene annorum spatiis, cum beati Othmari basilica studiis devote eam aedificantium decenter jam perfecta fuisset, senior noster Grimaldus Ludovici regis archicapellanus, praefatum Constantiensis Ecclesiae praesulem ad peragenda consecrationis ejus solemnia monasterium itidem venire rogavit. Quod dum fama vulgante populis in vicino 121.0792B| positis compertum fuisset, videlicet quod sanctus, vir de basilica S. Galli in suum deportandus esset oratorium, sacris ejus exsequiis interesse cupientes, monasterium catervatim adire coeperunt. Episcopus autem die statuto superveniens, ecclesiam sub ipsius nomine solemniter dedicavit, ac deinde sacrati corporis membra aggressus, quasdam ex eo particulas pro reliquiis deinceps condonandis seorsum reposuit; caetera autem manu sua honorifice involvens, in sarcophago novo collocavit. Illas quoque oblatas, quas narrationi superiori in ejus tumulo retulimus fuisse repertas, eatenus incorruptas atque omnimodis illaesas perdurasse miratur, et quasdam ex eis involutas sacro itidem corpori superposuit; alias vero pyxide recondens, superventuris temporibus 121.0792C| pro sanctitatis ejus testimonio conservare praecepit. Post haec autem nobis omnibus sacris vestibus solemniter paratis, praesul ipse data in altum oratione presbyteros qui astabant, virum Dei foras deportandum levare commonuit. Nec mora, cum crucibus et cereis atque thuribulis sanctus vir ab ecclesia deportatur, eademque hora mutus quidam ejus, ut credimus, meritis loquendi officio muneratur. Cujus tamen persona, utpote vilis, quia nobis eatenus incognita exstiterat, ideo miraculum quod in se patratum referebat, primo credere dissimulavimus. Sed cum ex pago, qui vocatur Arigewe, se fuisse assereret, a parentibus ejus aliisque qui eum bene noverant, nostrorum postea inquisitione verum hoc esse didicimus. Tum vero omnes nos laudes ac melodias 121.0792D| canendo, comitante numerosa populorum multitudine, debita cum veneratione corpus chari Patris prosequimur. In prato autem Orientem versus constituto paululum presso gradu terratenus prostrati adoravimus, surgentesque pias ejus exuvias singulatim subire, ac superjecta velamina devotione humili coepimus osculari. Quo facto, cum veneratione maxima ad monasterium properantes, sanctasque ejus reliquias in suam basilicam introducentes, gratias Deo, qui tantam nobis laetitiam conferre dignatus 121.0793A| est, debita cum laude retulimus. Quanti ibi jucundantium fletus, quantique exsultantium oborti fuerint singultus, nequaquam enarrare valemus: quippe qui nec ipsas Dei laudes crebris singultibus intercepti absque lacrymis proferre potuimus. Praecipueque venerandus pater noster Grimaldus tripudiantium laetitia motus a lacrymis se continere nequivit, agens Deo gratias quod suis temporibus in loco etiam sibi commendato tantum decus taliaque omnipotentis Dei beneficia videre promeruit. Ad hujus quoque laetitiae cumulum Augiensis coenobii abbas cum quibusdam ipsius loci fratribus eadem hora supervenit; fratresque ex monasterio quod Campidona vocatur, ab abbate suo missi, hujusmodi exsequiis talibusque se interesse gaudiis gratulabantur. Episcopus 121.0793B| autem interea sacras pii patris exuvias in arca saxea recondens, altario supposuit: sicque missarum celebratione solemniter peracta, benedicens populum, abire permisit. Facta sunt autem haec anno Incarnationis Dominicae octingentesimo sexagesimo septimo, sub piissimo rege Ludovico, supra memoratis principibus pastoralis officii functione curam Ecclesiarum Dei strenue agentibus, octavo Kalendarum Octobrium die, quarta feria, indictione prima. Die vero sequenti, ut honor beati viri latius etiam augmentaretur, memoratus praesul ex reliquiis ejus quas pridem hujus rei gratia seorsum eum posuisse retulimus, primo sibi tulit, deinde abbati ex Augia et fratribus de Campidona, caeterisque religiosis utique ac venerabilibus viris aliquas ex eis 121.0793C| particulas, prout sibi visum fuerat, commendavit, nobis praesentibus omnes eos sollicite commonens, ut per omnia honorifice digneque eas tractare curarent. Quibus peractis, beati Michaelis archangeli ecclesiam consecravit: multosque sacro chrismate confirmans, salutatis fratribus laetus cum suis monasterio discessit. Altera autem die abbatem ex Augia fratresque ex Campidona cum laudibus et cantilenis extra monasterium prosequentes, post fraternae dilectionis colloquia, dato pacis osculo ad sua cum gaudio remeare permisimus.

CAPUT II. Quod in plurimis locis circa reliquias ejus miracula multa fiant.

121.0793D| Finita relatione qualiter vir beatus in suam translatus fuerit basilicam, ne fastidioso forte lectori protractus in longum sermo turbata mente rugam frontis ingereret, aliqua ex sanctitatis ejus indiciis quae ipsius clarescentibus meritis ibidem postea manifestata fuisse perspeximus, in calce hujus conscriptionis strictim ac succincte subjungere curavimus: 121.0794A| non utique omnia quae vel ipsi facta vidimus, vel ab aliis veraciter patrata esse comperimus huic opusculo inserentes; sed ex multis pauca, atque a nobis perspecta in unum colligere volentes. Cuncta enim haec facile enarrari posse non credimus, praesertim cum in locis plurimis non ad nos tantum, sed ad alios quoque pertinentibus, quae sacris ejus pignoribus ditabantur, tam multa quotidie miraculorum signa effulserint, ut nec verborum facundia proferri, nec styli instantia absque labore valeant comprehendi. Quapropter his interim omissis, ad ea tantum nos scribenda convertemus, quae et nobiscum omnimodis facta cognovimus, et apud livoris expertes attestationi sanctitatis ejus sufficere posse confidimus.

CAPUT III. Pedem saucius et tumefactus sanitatem indeptus est apud tumulum ejus.

121.0794B| Quidam paterfamilias multorum apud nos cognitione notissimus, servum quemdam habuit, qui operis quidpiam faciens casu pedem vulneravit. Pes vero ipse protinus in tumorem versus, adeo venarum contractione debilitatus est, ut ambulandi facultate penitus privaretur. Hanc ob causam sustentaculum quoddam genuculo supponens, gressum quem pedis infirmitas denegabat, per annum ferme integrum arte fulciendo sublevare curabat. Is cum ad B. Othmari suffragia venisset, ante ejus altare prostratus oravit, confestimque soluto pede relictoque 121.0794C| sustentaculo sanus abscessit.

CAPUT IV. Tibia suspensa protenditur.

Nec multo post alius quidam pedem cum tibia altius a terra levatum, ad posteriora contractum, non ad subsidium itineris, sed ad ponderis potius gravitudinem ferebat. Hic die quadam baculis suffultus monasterium devenit, et B. Othmari oratorium ingressus coram altari ejus stando cum orasset, pes ipse cum tibia solutus protenditur, sonitumque in modum fracti cujusdam ligni crepitando emittens corrigitur. Nec mora suo restitutus loco ferentem se ferebat, portantemque se grata mercede remunerans deportabat.

CAPUT V. Celebre miraculum sanctimonialis illuminatae.

121.0794D| Sub ipsius anni spatio sanctimonialis quaedam de oppido quod Basula [ al., Basilea, Bâle ] dicitur, ante annos quatuor utrisque luminibus orbata, sororis suae ducatu ad monasterium tendendo pervenit, ibique 121.0795A| tribus fere hebdomadibus caecitatis tenebris adhuc involuta permansit. Annuo autem cursu accedente festivitate, qua catholica per orbem Ecclesia sancti Spiritus adventu laetatur, in Sabbato quod praecedens eam ipsi quoque imminet, cum multitudo populi more solito orationis causa monasterium adiret, 121.0796A| sanctimonialis ipsa, inter alios qui venerant, hora diei quasi quarta, ante beati viri tumbam oratura prosternitur, ibique aliquantisper orando lumen quod amiserat recepit, multisque in unum convenientibus perspicuitate hujus miraculi magnae admodum laetitiae causa fuit.