Migne Patrologia Latina Tomus 71
GreTur.DeMiSMa 71 Gregorius Turonensisc.538–594 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
SANCTI GREGORII EPISCOPI TURONENSIS EPISTOLA IN QUATUOR LIBROS DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI.
993-994 Dominis sanctis, et in Christi amore dulcissimis fratribus ac filiis Ecclesiae Turonicae mihi a Deo commissae, Gregorius peccator.
Miracula illa quae Dominus Deus noster per beatum Martinum antistitem suum in corpore positum operari dignatus est, quotidie ad corroborandam fidem credentium confirmare dignatur. Ille nunc exornans [Al., exornat] virtutibus ejus tumulum, qui in eo operatus est cum esset in mundo; et ille praebet per eum beneficia Christianis, qui misit tunc praesulem gentibus perituris. Nemo ergo de anteactis virtutibus dubitet, cum praesentium signorum cernit munera dispensari, cum videt claudos erigi, caecos illuminari, daemones effugari, et alia quaeque morborum genera ipso medicante curari. Ego vero fidem ingerens libri illius qui de ejus Vita ab anterioribus est scriptus, praesentes virtutes, quantum [Al., de quanto] ad memoriam recolo, memoriae in posterum, Domino jubente, mandabo. Quod non praesumerem, nisi bis et tertio admonitus fuissem per visum. Tamen omnipotentem Deum testem invoco, quia vidi quadam vice per somnium media die in 995-996 basilica domni Martini debiles multos, ac diversis morbis oppressos sanari, et videbam eos, spectante matre mea, quae ait mihi: Quare segnis es ad haec scribenda quae prospicis? Cui aio: Non te latet, quod sim inscius litterarum, et tam admirandas virtutes stultus et idiota non audeam promulgare? Utinam Severus, aut Paulinus viverent, aut certe Fortunatus adesset, qui ista describerent. Nam ego ad haec iners notam incurro, si haec adnotare tentavero. Et ait mihi: Et nescis quia nobiscum propter intelligentiam populorum si quis loquitur, sicut tu loqui potens es, eo habetur magis praeclarum? Itaque ne dubites, et haec agere non desistas: quia crimen tibi erit si ea tacueris. Ego autem haec agere cupiens, duplicis taedii affligor cruciatione, moeroris pariter et terroris. Moeroris, cur tantae virtutes, quae sub antecessoribus nostris factae sunt, non sunt scriptae; terroris, ut aggrediar opus egregium rusticanus. Sed spe divinae pietatis illectus, aggrediar quod monetur. Potest enim, ut credo, per meae linguae sterilitatem [Al., officium] proferre ista qui ex arida cote [Al., petra] in eremo producens aquas, populi sitientis exstinxit ardorem; aut certe constabit eum rursum os asinae reserare, si labia mea aperiens, per me indoctum [Ed., indignum] ista dignetur expandere. Sed quid timeo rusticitatem meam, cum Dominus Redemptor et Deus noster, ad destruendam mundanae sapientiae vanitatem, non oratores, sed piscatores; nec philosophos, sed rusticos praeelegit? Confido ergo orantibus vobis, quia etsi non potest paginam sermo incultus ornare, faciet eam tamen gloriosus Antistes praeclaris virtutibus elucere.
SANCTI GEORGII FLORENTII GREGORII EPISCOPI TURONENSIS DE MIRACULIS SANCTI MARTINI EPISCOPI LIBRI QUATUOR.
LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM. Quod Severus Vitam sancti Martini conscripsit.
999 Multi sunt, qui virtutes sancti Martini, vel stante versu, vel stylo prosaico consripserunt. De quibus primus ille Severus Sulpicius, cui tantus fervor amoris fuit in Sanctum Dei, ut eo adhuc degente in saeculo, unum librum de Mirabilibus vitae ejus scriberet, exinde post transitum beati viri duos libros scripsit, quos Dialogos voluit vocitari. In quibus nonnulla de virtutibus eremitarum, anachoretarumve, referente Posthumiano, inseruit. Sed in nullo inferiorem nostrum 1000 potuit reperire Martinum, quem apostolis sanctisque prioribus exaequavit, ita ut etiam diceret, « felicem quidem Graeciam, quae meruit audire Apostolum praedicantem; sed nec Gallias a Christo derelictas, quibus donavit Dominus habere Martinum. »
CAPUT II. Quod eamdem vitam beatus Paulinus versu composuit. Paulinus quoque beatus, Nolanae urbis episcopus, post scriptos 1001 versus [Al., versu] de virtutibus ejus, quas Severus prosa complexus est, quinque libros, illa comprehendit miracula quae post ejus gesta sunt transitum, id est, in sexto operis sui libro. Ait enim: Cum energumeni per cancellos basilicae veherentur volatu aereo, et saepe in puteum qui in ipsa habetur basilica, impulsu daemonis jactarentur abstracti, exinde illaesi, populis spectantibus, sunt resumpti. Idque in eodem puteo, et nostris temporibus vidimus gestum. Alius quoque daemon acquisitum vasculum praecipitem duxit ad amnem, quasi praedam, quam ceperat, demersurus [Ed., dimissurus]. Sed non defuit perituro beati Confessoris auxilium. Nam ingressus in flumen, et ulteriorem ripam petens, nihil nocumenti accepit, sed siccis est etiam vestimentis egressus: cumque ad cellulam Majoris monasterii pervenisset, mundatus apparuit. Hunc etiam testatur multas voces emittere solitum, ac lingua gentium incognitarum saepissime loqui, venturaque fateri, et crimina confiteri. Sed, ut diximus, postquam limen Sancti attigit, sanus abscessit. Egidius quoque cum obsideretur ab hostibus, et excluso a se solatio, turbatus impugnaretur, per invocationem beati Viri, fugatis hostibus liberatus est. Idque daemoniacus in medio basilicae, ipsa hora qua gestum fuerat, est professus sancti Martini obtentu hoc fuisse concessum. Puella quaedam paralysis humore gravata, et, quod pejus est, errore cultus fanatici involuta, Beati sepulcrum expetiit, vigiliisque celebratis, sanitati est reddita. 1002 Rursum autem ad idololatriae vomitum revocata, languorem, quo obtentu beati Pontificis caruerat, iterato incurrit. Chunus quidam rabidus, instinctu daemonis actus, coronam sepulcri quae Sancti meritum declarabat, violenter arripuit. Mox lumine privatus, praedam, cogente dolore, restituit, lumenque quod perdiderat recepit. Quidam vero a tentatore commotus, prolato gladio, cum quemdam ferire conaretur in atrio Confessoris, protinus ira in se retorta, veloci judicio Dei prosequente, ipso se mucrone perfodit. Denique cum populus ad Beati templi ornatum columnas deferre cuperet gaudens, quidam vir, qui operi huic invidus et contrarius fuit, in alveum exclusum multa minabatur, pro eo quod solatium aliquod ad plaustra petentibus non praeberet. Cumque superbus equum feriret, in parvo fluviolo praecipitatus, in sinu aquarum gurgitis, ictibus suis suffocatus interiit. Tunc juvene praecedente, columnae usque ad beatum templum delatae sunt. Quoties etiam ad beatum sepulcrum oleum fuisset positum, referunt illud vidisse adauctum. Sanctus vero Perpetuus episcopus, merito Beati discipulus praeconandus, ampullam cum oleo ad sanctum tumulum detulit, ut eum [Id est, id; Ed., eam] virtus justi infusa sanctificaret. Et eraso a marmore, quo sancta membra teguntur, pulvere, ac liquori permixto, ex quo in tantum oleum redundavit, ut vestimentum sacerdotis nectareo effragrans odore, oleagina unda perfunderetur. Multique 1003 ex hoc infirmi experiere salutem. Sed et procellae ab agris hoc liquore purificatis saepe prohibitae sunt. Cum autem ad templum sanctum quidam devotus fide plenus accessisset, et gratiam Sancti sitiens, cogitaret quid de beata aede raperet ad salutem, prope sepulcrum accedens, aedituum supplicat, ut sibi parumper benedictae cerae largiretur e tumulo. Quam accipiens laetus abscessit; et agro, cui frugem severat, confisus imposuit. Adveniens autem tempestas saevissima, quae viciniam in annis praecedentibus saepe vastaverat, ab hac est prohibita benedictione, nec ibidem ultra, uti consueverat, nocuit. Magnifica vero atque desiderabili paschali festivitate adveniente, populus ad Beati cellulam, in qua commoratus saepe frequentaverat cum angelis, devotus advenit. Et singula loca allambens osculis, vel irrigans lacrymis, in qua vir beatus ante sederat, aut oraverat, sive ubi cibum sumpserat, vel corpori quietem post multos labores indulserat, classe navium praeparata, amnem transire parat, ut beatum sepulcrum adeat, et cum fletu veniam deprecans, coram Confessore se prosternat. Navigantibus autem illis, tentatoris impulsu commoto vento, classis in profundo demergitur, et sexus uterque ab amne diripitur. Cumque inter procellas fluctuum rotarentur, et spes omnis evadendi deperisset, una omnium vox in clamore profertur, dicens: Miserator Martine, eripe a praesenti interitu famulos famulasque tuas! His dictis, ecce afflatus aurae placidus artus submersorum subvehens ab undis illaesos, omnes littori, quod desiderabant, unda famulante, restituit: nec ullus deperiit; sed cuncti salvati, paschalia festa summa cum exsultatione perfuncti sunt. Non enim defuit illa virtus, quae Jordanem scindens, populum sub aquarum molibus margine arente traduxit, cum de fundo fluvii duodecim lapides ablatos signa apostolica gestientes Josue littori cui advenerat consecravit; vel illa quae Petrum pereuntem pia 1004 amplectens dextera, ne periret, eripuit; vel quae nautam submersurum, Martini Dominum invocantem , de profundo pelagi ad littus quod optabat elicuit. Quidam pro benedictione aliquid de sancta aede assumere flagitans, aliquid [Ed., parum] cerae de sepulcro Sancti accepit, et infra penetralia, domus tanquam thesaurum coelestem reposuit. Factum est autem, ut invidia tentatoris immissum incendium domus voraci flamma circumureretur, et sparsum per aridas tabulas cuncta vastaret. Interea clamor ad coelum tollitur, et beati Martini auxilium imploratur. Meminit ille etiam cerae particulae a Sancti templo delatae. Quae reperta, et igni injecta, protinus cunctum restinxit incendium, novoque miraculo cera, quae ignem alere erat solita, violentiam ignis vi sanctitatis oppressit. Haec Paulinus in sexto operis sui libro versu conscripsit, accepto a sancto Perpetuo episcopo de his indiculo. Verum cum ad eum hujus indiculi charta venisset, nepos ejus gravi tenebatur incommodo. At ille confisus in virtute Sancti: Si tibi, inquit, placet, beate Martine, ut aliquid in tua laude conscribam, appareat super hunc infirmum. Impositaque charta pectori ejus, extemplo recedente febre sanatus est, qui erat aegrotus. Sed et Fortunatus presbyter omne opus Vitae ejus in quatuor libris versu conscripsit. His nos exemplis illecti, etsi imperiti, tentabimus tamen aliqua de virtutibus sancti et beatissimi Martini, quae post ejus obitum actae sunt, quantum invenire possumus, memoriae replicare: quia hoc erit scribendi studium, quod in illo Severi aut Paulini opere non invenitur insertum.
CAPUT III. De ordinatione et transitu beati Martini. Lucidus, et toto orbe renitens gloriosus domnus Martinus, decedente jam mundo, sol novus exoriens, sicut anterior narrat Historia, 1005 apud Sabariam Pannoniae ortus, ad salvationem Galliarum, opitulante Deo, dirigitur. Quas virtutibus ac signis illustrans, in urbe Turonica episcopatus honorem invitus, populo cogente, suscepit: in quo gloriosam, et pene inimitabilem agens vitam, per quinquennia quinque bis insuper geminis mensibus cum decem diebus, octogesimo primo aetatis suae anno, Caesario et Attico consulibus, nocte media quievit in pace. Gloriosum ergo, et toti mundo laudabilem ejus transitum in die Dominica fuisse manifestissimum est, idque in sequenti certis testimoniis comprobabimus. Quod non parvi meriti fuisse censetur, ut illa die eum Dominus in paradiso susciperet, qua idem Dominus et Redemptor, victor ab inferis surrexisset; et, ut qui Dominica solemnia semper celebraverat impollute, post mundi pressuras Dominica die locaretur in requie.
CAPUT IV. Qualiter sancto Severino episcopo psallentium de ejus transitu revelatum est. Beatus autem Severinus Coloniensis civitatis episcopus, vir honestae vitae, et per cuncta laudabilis, dum die Dominica loca sancta ex consuetudine post matutinos hymnos cum suis clericis circumiret, illa hora qua Beatus obiit, audivit chorum canentium in sublimi. Vocatumque archidiaconum interrogavit si aures ejus percuterent voces quas ille attentus audiret. Respondit: Nequaquam. Tunc ille: Diligentius, inquit, ausculta. Archidiaconus autem coepit sursum collum extendere, aures erigere, et super summos articulos, baculo sustentante, stare. Sed credo eum non fuisse aequalis meriti, a quo haec non merebantur audiri. Tunc prostrati terrae, ipse pariter et beatus episcopus, Dominum 1006 deprecantur, ut hoc ei divina pietas audire permitteret. Erectis autem, rursum interrogat senex: Quid audis? Qui ait: Voces psallentium tanquam in coelo audio, sed quid sit prorsus ignoro. Cui ille: Ego tibi quid sit narrabo. Dominus meus Martinus episcopus migravit ex hoc mundo; et nunc Angeli canendo eum deferunt in excelsum. Et ut parumper morae esset, ut haec audirentur, diabolus eum cum iniquis angelis retinere tentavit, nihilque suum in eodem reperiens, confusus abscessit. Quid ergo de nobis peccatoribus erit, si tanto sacerdoti voluit pars inimica [Al., iniqua] nocere? Haec sacerdote loquente notavit tempus archidiaconus, et Turonos misit velociter, qui haec diligenter inquireret. Qui veniens, eo die et hora manifestissime cognovit transisse beatum Martinum, quo sanctus Severinus audivit psallentium chorum. Sed et si ad Severi recurramus Historiam, ipsa hora eum sibi scripsit in [Al., cum] libro vitae suae fuisse revelatum.
CAPUT V. Qualiter beato Ambrosio idem transitus est ostensus. Eo namque tempore beatus Ambrosius, cujus hodie flores eloquii per totam Ecclesiam redolent, Mediolanensi civitati praeerat episcopus. Cui celebrandi festa Dominicae diei ista erat consuetudo, ut veniens lector cum libro suo non antea legere praesumeret quam Sanctus nutu jussisset. Factum est autem ut illa die Dominica, prophetica lectione recitata, jam lectore ante altare stante, qui lectionem beati Pauli proferret, beatissimus antistes Ambrosius super sanctum altare obdormiret. Quod videntes multi, cum nullus eum penitus excitare praesumeret, transactis fere duarum aut trium horarum spatiis, excitaverunt eum, 1007 dicentes: Jam hora praeterit. Jubeat domnus lectori lectionem legere; exspectat enim populus valde jam lassus. Respondens autem beatus Ambrosius: Nolite, inquit, turbari. Multum enim mihi valet sic obdormisse, cui tale miraculum Dominus ostendere dignatus est. Nam noveritis fratrem meum Martinum sacerdotem egressum fuisse de corpore, me autem ejus funeri obsequium praebuisse, peractoque ex more servitio, capitellum tantum, vobis excitantibus, non explevi. Tunc illi stupefacti, pariterque admirantes, diem et tempus notant, sollicite requirentes. Qui ipsam diem tempusque transitus Sancti repererunt, quod beatus Confessor dixerat se ejus exsequiis deservisse. O beatum virum, in cujus transitu sanctorum canit numerus, angelorum exsultat chorus, omniumque coelestium virtutum occurrit exercitus: diabolus praesumptione confunditur, Ecclesia virtute roboratur, sacerdotes revelatione glorificantur; quem Michael assumpsit cum angelis, Maria suscepit cum virginum choris, paradisus retinet laetum cum sanctis! Sed quid nos in laudem ejus tentamus, quod non sufficimus adimplere? Ipse est enim laus illius, cujus laus ab ejus ore nunquam recessit. Nam nos utinam vel simplicem possimus historiam explicare.
CAPUT VI. De translatione beati corporis sancti Martini. Operae pretium est enim etiam illud inserere lectioni, qualiter sanctum ejus corpusculum in locum ubi nunc adoratur fuerit, angelo annuente, translatum. Anno sexagesimo quarto post transitum gloriosi domni Martini, beatus Perpetuus Turonicae sedis cathedram sortitus est dignitatis. Adeptusque hunc apicem, cum magno 1008 devotorum consensu, fundamenta templi, ampliora quam fuerant, super beata membra locare disposuit; quod sagaci insistens studio, mirifice mancipavit effectui. De qua fabrica multum quod loqueremur erat; sed quia praesens est, conticere exinde melius putavimus. Adveniente ergo optato tempore Sacerdoti ut templum dedicaretur, et sanctum corpusculum a loco ubi sepultum fuerat transferretur, convocavit beatus Perpetuus ad diem festum vicinos pontifices, sed et abbatum ac diversorum clericorum non minimam multitudinem. Et quia hoc in Kalendis Julii agere volebat, vigilata una nocte, facto mane, accepto sarculo, terram quae super sanctum erat tumulum coeperunt effodere. Quo detecto, manus, ut eum commoverent, injiciunt, ibique multitudo tota laborans, nihil prorsus per totam diem profecit. Vigilata denique alia nocte, mane tentantes, nihil omnino agere potuerunt. Tunc conturbati atque exterriti, quid facerent nesciebant. Dicit eis unus ex clericis: Sciatis [Al., scitis] quia post hoc triduum natalis episcopatus ejus esse consueverat: et forsitan in hac die se transferri debere vos admonet. Tunc jejuniis, ac orationibus, et jugi psallentio [Ed., silentio] die noctuque insistentes, triduum illud continuatim duxerunt. Quarta autem die accedentes, ponentesque manus, non valebant penitus movere sepulcrum. Pavore autem omnes exterriti, jam in hoc stantes, ut terra vasculum quod detexerant operirent, apparuit eis veneranda canitie senex, ad instar nivis candorem efferens, dicens se esse abbatem, et ait eis: Usquequo conturbamini, et tardatis? Non videtis domnum Martinum stantem vos juvare paratum, si manus apponitis? Tunc jactans pallium, quo utebatur, posuit manum ad sarcophagum cum reliquis sacerdotibus, crucibus paratis, ac cereis, impositaque antiphona, dederunt cuncti 1009 voces psallentium in excelso. Tum ad senis conatum protinus sarcophagum cum summa levitate commotum, in loco, ubi nunc adoratur, Domino annuente, perducitur. Quo ad voluntatem [Al., votum] sacerdotis composito, dictis etiam missis, ut ventum est ad convivium, requirentes sollicite senem, nequaquam reperiunt. Sed nec homo quidem exstitit, qui eum de basilica exire vidisset. Credo aliquam fuisse virtutem angelicam, quae et beatum virum se vidisse pronuntiavit, et deinceps nulli comparuit. In quo loco ex illa die multae virtutes factae sunt, quae per negligentiam non sunt scriptae. Nos vero quantum tempore nostro aut fieri vidimus, aut factum certe cognovimus, silere nequivimus.
CAPUT VII. De Theodemundo muto. Adveniens juvenis quidam, Theodemundus nomine, audiendi loquendique obstructo aditu, quotidianis diebus ad sanctam basilicam recurrebat, et inclinans se ad orationem, labia tantum movebat. Nam nullam poterat vocem emittere sensu integro, sed erat multatus vocis officio. Qui tam prompte videbatur orare, ut flere cerneretur inter ipsa tacita verba plerumque. Cui si quis pro mercedis respectu aliquid eleemosynae contulisset, continuo hoc similibus pauperibus erogabat, et stipem ab aliis nutu postulans, stipendia indigentibus porrigebat. Cumque in loco illo sancto in hac devotione per trium annorum spatia commoratus fuisset [Bel., horarum], quadam die a divina pietate commonitus, venit ante sanctum altare; et stans oculis ad coelum elevatis et manibus, erupit ab ore illius rivus sanguinis cum putredine. Et conspuens in terram, coepit graviter gemere, et excreare partes nescio quas cum sanguine, ita ut putaretur quod 1010 aliquis ferramento guttur ejus incideret. Sed et tabes ex ore illius tanquam fila sanguinea dependebat. Tunc disruptis aurium ac faucium ligaturis, elevans se, et erigens iterum [Gat., interim] oculos et manus ad coelum, ore adhuc cruento in hanc primum vocem prorupit: Gratias tibi magnas refero, beatissime domne Martine, quod aperiens os meum, fecisti me post longum tempus in tuas laudes verba laxare. Admirante autem omni populo, et stupente de tali miraculo, interrogant si et auditum pariter recepisset. Qui libere omnia audire, populo testante respondit. Sanitati ergo sic redditus, a Chrodechilde regina pro virtute reverentiaque sancti Martini collectus est, et ad scholam positus, omnem psalmorum seriem memoriae commendavit. Quem Deus perfectum efficiens clericum, per multos in posterum annos in servitio Ecclesiae commorari permisit.
CAPUT VIII. De Chainemunda muliere caeca. Mulier quaedam, nomine Chainemunda, oculorum luce privata, nesciens visu tenere viam, nisi alio ducente, devota valde et fide plena, venit ad venerabile templum beati Martini antistitis. Erat autem non solum, ut diximus, caeca, sed etiam toto corpore ulceribus [Al., vulneribus] plena. Obsederat enim omnia membra ejus putredo cum pustulis, et erat miserabili facie, et horribilis ad videndum, ut tamquam leprosa putaretur a populo. Cumque palpando diebus singulis ad aedem gloriosi Praesulis cursitaret, post tres fere annos, stante ea ante sepulcrum, aperti sunt oculi ejus, ita ut cuncta clare prospiceret. Amotoque omni languore membrorum, atque siccato humore qui fluebat a corpore, nova cute superveniente, taliter est 1011 pristinae reddita sanitati, ut nec indicium quidem infirmitatis in ejus corpore resedisset. Quae multos in posterum vivens annos, gratias omnipotenti Deo referebat assidue, quod eam per beatum Confessorem suum sic instaurasset incolumem.
CAPUT IX. De beato Baudino episcopo. Quam praesens invocatio nominis ejus mare procellosum compescuerit, non omittam. Cum beatus Baudinus episcopus Turonicae civitatis in villam navigio subvehente transiret, subito adveniente cum violentia venti nimbo teterrimo, mare placidum commovetur impulsu flaminis, navisque undarum mole turbatur. Tollitur caput primum in fluctus, secundum declinatur inter undarum hiatus. Hi in scena montis aquosi dependent, hi apertis undis in ima debiscunt: sed nec antenna residet, quae beatae crucis signaculum praeferebat. Tunc resolutis timore membris, et omnibus sine spe vitae jam mori paratis, prosternitur senior in oratione cum lacrymis, et geminas tendens palmas ad astra, beati Martini auxilium precabatur, et ut sibi dignaretur adesse velociter proclamat. Unus autem ex perfidis dixit: Martinus ille, quem invocas, jam te dereliquit, nec tibi in hac necessitate succurrit [Al., succurret]. Vere credo hanc vocem ab insidiatore fuisse prolatam, ut beatum sacerdotem ab oratione turbaret. Sed ille hoc jaculum fidei lorica repellens, magis ac magis sancti viri praesidium flagitabat, simulque cohortabatur, ut omnes orarent. Cumque haec agerentur, subito supervenit odor suavissimus quasi balsamum in navi, et tanquam si cum thuribulo aliquis circuiret, odor thimiamatis effragravit. Quo odore 1012 advenientes cessit violentia saeva ventorum, elisisque aquarum astantium molibus, redditur mare tranquillum. Mirantur omnes morti jam dediti fluctuum pacem, et protinus data serenitate redduntur in littore. Quod nullus ambigat, beati viri adventu hanc tempestatem fuisse sedatam. Tunc omnes in commune Domino gratias referunt, quod eos per invocationem Antistitis sui dignatus sit de hoc periculo liberare.
CAPUT X. De eo, qui Sancti reliquias Camaracum detulit. Hujus tempore quidam de Camaracense ecclesia reliquias beati Martini expetiit. Quibus jam vespere acceptis, cum psallendo proficisceretur, et dum Ligerim fluvium transisset, sero factum est, et subito contenebratum est coelum; et ecce fulgura magna ac tonitrua magna descendebant. Dum haec agerentur, duae puerorum lanceae, emissas flammeas pharos, lumen euntibus praebuerunt. Ibantque fulgurantes hastae, non minus miraculi quam beneficii viatoribus praeferentes, virtutemque beati Antistitis ostendentes.
CAPUT XI. De rege Galliciae populoque conversis, sive, De Suevis. Deficit lingua sterilis tantas cupiens enarrare virtutes. Charrarici cujusdam regis Galliciensis filius graviter aegrotabat, qui tale taedium incurrerat, ut solo spiritu palpitaret. Pater autem ejus foetidae se illi Arianae sectae una cum incolis loci illius subdiderat. Sed et regio illa plus 1013 solito quam aliae provinciae lepra sordebat. Cumque rex videret urgeri filium in extremis, dicit suis: Martinus ille, quem in Galliis dicunt multis virtutibus effulgere, cujus, quaeso, religionis vir fuerit, enarrate? Cui aiunt: Catholicae fidei populum pastorali cura in corpore positus gubernavit, asserens Filium cum Patre et Spiritu sancto aequali substantia vel omnipotentia venerari debere: sed et nunc coeli sede locatus, assiduis beneficiis non cessat plebi propriae providere. Qui ait: Si haec vera sunt quae profertis, discurrant usque ad ejus templum fideles amici mei, multa munera deportantes; et si obtineant mei infantuli medicinam, inquisita fide catholica, quae ille credidit credam. Pensato ergo auro argentoque ad filii sui pondus, transmisit ad venerabilem locum sepulcri. Quo perlati, oblatis muneribus exorant ad Beati tumulum pro aegroto. Sed insidente adhuc in patris ejus pectore secta, non continuo integram recipere meruit medicinam. Reversi autem nuntii narraverunt regi se multas virtutes ad Beati tumulum vidisse, dicentes: Cur non sanatus fuerit filius tuus, ignoramus. At ille intelligens, non ante sanari posse filium suum, nisi aequalem cum Patre crederet Christum, in honorem beati Martini fabricavit ecclesiam; miroque opere ea expedita, proclamat: Si suscipere mereor viri justi reliquias, quodcunque sacerdotes praedicaverint, credam. Et sic iterum suos dirigit majore cum munere: qui venientes ad beatum locum, reliquias postulabant. Cumque eis offerrentur ex consuetudine, dixerunt: Non ita faciemus, sed nobis quaesumus licentia tribuatur ponendi, quae exinde iterum assumamus. Tunc partem pallii serici pensatam super beatum sepulcrum posuerunt, dicentes: Si invenimus gratiam coram expetito patrono, quae posuimus 1014 plus insequenti pensabunt, eruntque nobis in benedictionem posita, quaesita per fidem. Vigilata ergo una nocte, facto mane, quae posuerant pensitabant. In quibus tanta beati viri infusa est gratia, ut tandiu elevarent in sublime aeream libram, quantum habere poterat quo ascenderet momentana. Cumque elevatae fuissent reliquiae cum magno triumpho, audierunt voces psallentium qui erant in civitate detrusi in carcerem, et admirantes suavitatem sonorum, interrogant custodes quid hoc esset? Qui dixerunt: Reliquiae domni Martini in Galliciam transmittuntur, et ideo sic psallitur. Tunc illi flentes invocabant sanctum Martinum, ut eos sua visitatione de ergastulo carceris liberaret. Exterritisque custodibus, et in fugam versis, disruptis obicibus retinaculorum, liber populus surgit a vinculo, et sic usque ad sancta pignora, plebe inspectante, venerunt, osculantes flendo beatas reliquias, simulque et gratias beato Martino pro sui absolutione reddentes, quod eos dignatus fuerit sua pietate salvare. Tunc obtentis per sacerdotem a judice culpis, incolumes dimissi sunt. Quod videntes gestatores reliquiarum, gavisi sunt valde, dicentes: Nunc cognovimus quod dignatur beatus Antistes nobis peccatoribus propitium se praebere. Et sic gratias agentes, navigio prospero, prosequente patroni praesidio, undis lenibus, temperatis flatibus, velo pendulo, mari tranquillo, velociter ad portum Galliciae pervenerunt. Tunc commonitus a Deo quidam, nomine Martinus, de regione longinqua, qui ibidem nunc sacerdos habetur, advenit. Sed nec hoc credo sine divina fuisse providentia, quod eo die se commoveret de patria quo beatae reliquiae de loco levatae sunt, et sic simul cum ipsis pignoribus Galliciae portum ingressus sit. Quae pignora cum summa veneratione suscipientes, fidem 1015 miraculis firmant. Nam filius regis, dimissa omni aegritudine, sanus properat ad occursum. Beatus autem Martinus sacerdotalis gratiae accepit principatum, Rex unitatem Patris et Filii, et Spiritus sancti confessus, cum omni domo sua chrismatus est. Squalor leprae a populo pellitur, et omnes infirmi salvantur, nec unquam ibi postea usque nunc super aliquem leprae morbus apparuit. Talemque gratiam ibi in adventu pignorum beati patroni Dominus tribuit, ut virtutes, quae ibidem illa die factae sunt, enarrare perlongum sit. Nam tantum in Christi amore nunc populus ille promptus est, ut omnes martyrium libentissime susciperent, si tempus persecutionis adesset.
CAPUT XII. De Ultrogotha Regina. Nam et Ultrogotha regina, auditis miraculis quae ad locum fiunt quo sancta membra quiescunt, tanquam si sapientiam Salomonis veniret audire, expetiit ea corde devoto prospicere. Abstinens ergo se a cibis et somno, praecurrentibus etiam largissimis eleemosynis, pervenit ad locum sanctum, ingressaque basilicam, timens et tremens, nequaquam audebat beatum adire sepulcrum, indignam se esse proclamans, nec ibidem posse, obsistentibus culpis accedere. Tamen deducta in vigiliis et orationibus ac profluis lacrymis una nocte, mane oblatis muneribus multis, in honorem beati Confessoris missas expetiit revocari. Quae dum celebrarentur, subito tres caeci, qui ad pedes beati Antistitis longo tempore privati lumine residebant, 1016 fulgore nimio circumdati, lumen, quod olim perdiderant, receperunt. Quo facto, clamor in coelum attollitur magnificantium Deum. Ad istud miraculum currit regina, concurrit et populus, mirantur omnes fidem mulieris, mirantur gloriam Confessoris: sed super omnia collaudatur Deus noster, qui tantam virtutem praestat sanctis suis, ut per eos talia operari dignetur, tale inter reliqua luminaria huic mundo beatum Martinum immensum sidus attribuens, per quem ejus tenebrae refulgerent [Al. refulgeant]: qui vere sicut oliva fructifera, per singulos dies fructus exhibet Domino de conversionibus miserorum.
CAPUT XIII. De eo qui a pustula in extremis positus laborabat. Sed nec praetereundum est, quod venerabilem conservum meum Fortunatum presbyterum retulisse commemoro. Quidam in Italia, dum veneno pustulae pervasus in discrimine sic ageretur, ut vivere desperaret, aliquos interrogat ad templum beati Martini quis fuerit. Tunc quidam ex astantibus asserit se fuisse. Requirit aegrotus quid inde pro benedictione detulerit. Qui negat se aliquid praesumpsisse. Quem iterum interrogat qua tunc veste indutus sit, cum ad templum Sancti occurrerit. Respondit, quod ea qua super se ipso tempore utebatur. Tunc abscissam fideliter indumenti particulam imposuit super pustulam. Mox ut aegri membra tetigit, vulnus pustulae veneni vim perdidit: quae tali medicamine et virtutem 1017 Sancti protulit, et infirmum refert incolumem. Hanc apud Italos asserens specialem vigere medelam, ut si quis pustulae percutiatur vulnere, ad propinquum quod fuerit beati Martini oratorium habeatur [Al., abeatur] perfugium, et aut ex velo januae, aut palliolis, quae pendent de parietibus, quidquid primum raptum fuerit, si aegro superpositum adhaeserit, fit salubre. Haec medela genitorem suum carnalem ab interitu pustulae, ut ipse patris sui testis asserit, liberavit.
CAPUT XIV. De castello Italiae, Tertio nomine. Idem his verbis retulit, in cacumine castelli regionis Italiae, quod dicitur Tertium, oratorium beati Martini fundatum est; ibique turri vicinae, quoties incursione barbarorum per fraudem hostis accederet nocturnis insidiis, quisquis de vigilantibus habuisset in turre lanceam, aut spatam, vel cultellum, seu grafium protulisset ex theca, fere per horae spatium tale lumen reddebatur ex universo gladio, tanquam si illud ferrum verteretur in cereum. Et mox ex ipso signo custodes admoniti, magis intenti vigiliis, hostes latebrantes lapidibus exturbabant. Quod ope sancti Martini recto judicio reputatur, qui vicinitate sua sibi devotis populis sedulam exhibuit praesentemque custodiam. Et hanc virtutem a supra dicto cognovimus Fortunato.
CAPUT XV. De oleo cicendilis super pictura Beati. 1018 Sibi quoque in Ravenna atque in rhetorica socio suo Felici, ex oleo, quod sub imagine picturae beati Martini in cicendili ardebat, dum tetigerunt oculos, lumen rediisse [Forsan, reddidisse] confessus est.
CAPUT XVI. De Placido procuratore. Similiter in praedicta urbe dum Placidus procurator, desperatus a medicis, ad aliud puellarum oratorium sibi vicinum confugeret, et in atrio recubaret, venit noctu ad abbatissam beatus Martinus per somnium, quam requirens quid faceret, ait, se requiescere. Dicit Sanctus ad illam: In Gallias habui jam redire, sed propter istum, qui foris jacet in atrio, me remoratum profiteor. Tunc surgens abbatissa, et referens visionem, fidem fecit homini quia de periculo liberaretur, quod certe meruit obtinere. Sed ut [Forsan, et] praedictus presbyter asserit, multum desiderabilius in locis Italicis Martini gloriam venerari quam, si licet dici, quo propria membra recubant tumulata: in tantum ut frequentia miracula nec sparsa colligantur in verbis, nec tam infinita recondantur in paginis.
CAPUT XVII. De his quae Ambianis gesta sunt. 1019 In porta Ambianensi, in qua quondam vir beatus pauperem algentem chlamyde decisa contexit, oratorium a fidelibus est aedificatum, in quo nunc puellae religiosae deserviunt ob honorem sancti Antistitis, parumper habentes facultatis, nisi quod eas devotorum alit saepe devotio. Erant tamen eis quodam tempore pauca apium alvearia, quae eis fuerant data, quae cum quidam invidus conspexisset, ait intra se: Utinam aliquid de his vasis possem auferre. Secuta autem nocte instigatus a daemone, ablatis tribus vasis, navim onerat, ut scilicet transito amne sibi facilius quae abstulerat vindicaret. Sed, credo, ei impedimentum fuisse hoc furtum, sicut postea manifeste probatum est. Igitur cum sole oriente ad portum fluminis causa transmeandi homines properarent, navim ad littus aspiciunt, apesque ex alveariis catervatim emergere, hominemque seorsum jacere prostratum. Sed putantes eum a somno occupatum, sicut didicerant jam a puellis furtum factum, quantocius properant ad alligandum eum, sed accedentes mortuum reperiunt. Statimque puellis notum faciunt factum, et quod furto raptum [Al., furatum] fuerat cellulae restituunt, admirantes tam velociter in homine divinae ultionis accessisse sententiam.
CAPUT XVIII. De Siroialense oratorio. Sic et apud Siroialense oratorium, cujus altarium sancti Confessoris manus alma sacravit, dum plerique beneficia expetita mererentur, quidam paralyticus adveniens, et cereum 1020 in status sui altitudinem nocte tota vigilans retinuisset, mane facto, ut lux reddita est mundo, ipse absolutis gressibus, populo teste, incolumis exsilivit.
CAPUT XIX. De Bella caeca. Nec hoc silebo, quid caecitati contulerit, cum beati sepulcrum devota mulier expetisset. Quaedam de Turonico territorio femina, Bella nomine, amisso oculorum lumine graviter laborabat. Et cum die noctuque incessabilibus doloribus urgeretur, dicit suis: Si ad basilicam domni Martini ducta fuissem, continuo sanitatem recepissem. Confido etenim, quod possit oculis meis lumen infundere, qui potuit pauperis lepram osculo libante sanare. Deinde, adminiculo deducente, venit ad sanctum locum, ibique jejuniis et orationibus crebris insistens, visum quem amiserat recipere meruit. Et ita sanata est, ut quae caeca venerat alio perducente, caecis affatim dux futura regressa sit. Quae postea virum accipiens, et filios generans, recuperatori gratias rependit incolumis.
CAPUT XX. De Ammonio praecipitato. Et quia bis aut tertio de sola gloriosi nominis invocatione, et virtutes factas, et pericula sedata narravimus, qualiter cuidam pereunti in ipso mortis praecipitio beatus Pontifex invocatus sustentaculum praebuisset, evolvam. Ammonius quidam agens sanctae basilicae, dum de coena madefactus vino veniret, de rupe excelsa, quae viae conjungitur, inimico impingente, praecipitatur. Erat autem profundum loci illius fere ducentorum pedum. Cumque per profunditatem 1021 praecipitii illius rotaretur, et deorsum sine alarum remigio volitaret, sancti Martini auxilium per singula descensionis suae momenta clamabat. Tunc quasi manibus aliorum de jumento suo excussus, super arbores, quae valli inerant, dejicitur. Et sic paulatim per singulos ramos descendens, sine mortis periculo ad terram usque pervenit. Tamen ut opus insidiatoris non usquequaque videretur cassatum, quod fuerat inchoatum, unum pedem ejus leviter laedit. Sed veniens ad gloriosi domni Martini templum, orationi incumbens, omnem vim doloris amisit.
CAPUT XXI. De alio appenso. Non credo haberi superfluum, si inseratur lectioni qualiter invocatio nominis ejus vitam praestiterit morituro. Quodam loco unus propter furti scelera comprehensus, atque gravibus verberibus actus, ductus est ad patibulum, ut condemnaretur suspendio. Cumque in hunc exitum, morte jam appropinquante, venisset, orandi spatium petiit. Tunc sicut erat ligatis post tergum manibus, jactavit se pronus in terram, et coepit cum lacrymis iuvocare nomen beati Martini, ut etsi in hac necessitate ei non succurreret, vel a culpis eum in posterum excusaret. Cumque completa oratione suspensus fuisset, recesserunt milites [Gat. ministri] a loco illo: ipse autem ore semiaperto parumper labia movens, sancti Martini semper nitebatur auxilium implorare. Discedentibus tamen illis, statim solutae sunt manus et pedes ejus. Et sic per biduum pendente eo, revelatum est cuidam religiosae ut eum tolleret. Quae veniens invenit eum adhuc viventem. Tunc adjutorio beati Martini de patibulo depositum, incolumem adduxit ad ecclesiam: ibique eum videntes stupescebant, et admirabantur, dicentes: Quomodo vivit? Et interrogabant eum qualiter liberatus esset. Ille autem dicebat: Beatus Martinus me de praesenti morte liberavit, et hucusque perduxit. Vere hanc ego virtutem 1022 in hoc homine ostensam, juxta sensus mei intelligentiam, non inferiorem censeo, quam mortuum suscitatum: quem sic beatus Confessor, confracto, ut ita dicam, mortis hiatu, et ejus ab ore retractum vitae restituit. Qui usque hodie ad testimonium virtutis beati viri vivus habetur in saeculo.
CAPUT XXII. De Leomere contracto. Quid etiam in Condatensi dioecesi actum sit, non praeteribo. Locus autem ille crebris virtutibus illustratur. Ab hoc enim vir beatus, sarcina carnis abjecta, migravit ad Dominum. Leomeris ergo quidam nomine, servus cujusdam hominis Andecavini a sanguine percussus, contracta manu, ligataque lingua rigebat; multoque tempore in hac debilitate detentus, neque sibi, neque domino aliquid operis exercebat. Hic fide commonitus, cum ad beati basilicam vigilasset, directa manu, deliberataque ab omni impedimento lingua, beati Martini miraculum populis testabatur, dicens: Ecce quid in hac nocte sanctus Dei operatus est, me teste, probate. Reversus autem ad dominum suum narravit ei omnia quae acta fuerant. Sed ille minime virtutem gloriosi Pontificis credens, ad solitum eum adaptat servitium. Qui cum operari coepisset, rursum in debilitatem redigitur. Intelligens autem dominus ejus Dei hoc esse mysterium, transmisit eum iterum ad locum sanctum, ad quem prius abierat, in quo ille cum maxima devotione pernoctans, dato die, sanitati quam prius meruerat instauratur.
CAPUT XXIII. De Wiliachario soluto a catenis. Dignum existimavi et illud non omittere in relatu, quid Wiliacharium presbyterum referentem audivi Tempore quo idem Wiliacharius per perfidiam Chramni Chlotarium 1023 regem iratum incurrerat, ad basilicam sancti Martini confugit, atque ibidem in catenis positus custodiebatur, sed virtute beati Praesulis comminutae catenae stare non potuerunt. Nescio autem qua imminente negligentia foris atrium comprehensus est. Quem oneratum ferro, vinctisque post tergum manibus, ducebant ad regem. At ille voce magna clamare coepit, et ut sibi beatus Martinus misereretur orare, nec eum sineret abire captivum, cujus devotus expetierat templum. Statimque in ejus vocibus, orante beato Euphronio episcopo de muro civitatis contra basilicam, dissolutae sunt manus ejus, et omnes baccae catenarum confractae ceciderunt. Perductus autem usque ad regem, ibi iterum in compedibus et catenis constrictus retinebatur. Sed invocato nomine saepe dicti patroni, ita omne ferrum super eum comminutum est ut putares illud fuisse quasi lutum figuli. Hoc tantum erat in spatiis, ut non solveretur a vinculo, quoadusque nomen illud sacratissimum invocasset; invocato autem, omnia solvebantur. Tunc rex altioris ingenii, videns virtutem sancti Martini ibidem operari, et ab onere vinculorum absolvit eum, et pristinae restituit libertati. Haec ab ipsius Wiliacharii presbyteri ore coram multis testibus fac um esse cognovi. Utinam se mihi in tali virtute dignaretur manifestare beatus Confessor, ut sic absolveret meorum ligamina peccaminum, sicut super eum contrivit vasta pondera catenarum.
CAPUT XXIV. De Alpino comite debili. Alpinus quoque comes Turonicae civitatis cum per totum annum graviter ab unius pedis dolore consumeretur, et die noctuque requiem non haberet, atque inter ipsas torturae 1024 suae voces beati Martini jugiter auxilium imploraret, apparuit ei beatus Confessor in visu nocte, hilari vultu arridens, et consueta deferens arma; ut beatum signaculum sanctae crucis super pedem infirmum imposuit, mox omni dolore fugato, sanus surrexit de lectulo.
CAPUT XXV. De Charigisilo contracto. His expertis Charigisilus referendarius regis Clotarii, cui manus et pedes ab humore contracti erant, venit ad sanctam basilicam, et orationi incumbens per duos aut tres menses, a beato Antistite visitatus, membris debilibus sanitatem obtinere promeruit: qui postea antedicti regis domesticus fuit, multaque beneficia populo Turonico vel servientibus beatae basilicae ministravit.
CAPUT XXVI. De Aquilino amente. Narrabo et illud, qualiter diabolicae artis insaniae ad ejus basilicam denudentur. Quidam, Aquilinus nomine, dum venationem cum patre suo in silvis Franciae exerceret, pavorem pessimum, inimico insidiante, incurrit. Erat enim ei tremor cordis, et interea videbatur exsensus. Parentes vero ejus intelligentes eum diaboli immissione turbari, ut mos rusticorum habet, a sortilegis et ariolis ligamenta ei et potiones deferebant. Sed cum nihil valerent ex more, illi sancti Martini auxilia prompti, dolore cogente, requirunt, dicentes: Potest hic insidiarum nudare malitiam, qui detexit umbram multam, ut audivimus, falso religionis nomine adoratam. Quem de regione commotum miserunt ad 1025 sanctam basilicam, ibique in oratione cum summa parcitate se continens, opem Sancti poscebat assidue. Cumque in hac fide diutius commoratus ibi fuisset, omni pavore dempto, sensum ut habuerat ante, recepit, oblitisque parentibus in eo loco usque hodie pro beneficio accepto deservit.
CAPUT XXVII. De Charivaldo debili. Sed et Charivaldus quidam per venationem similes incurrens insidias, latus unum, debilitata manu ac pede, perdiderat. Qui ad gloriosum templum famulorum manibus deportatus, jejuniis et orationibus se subdens assiduis, per totum ferre annum. Quod cum fecisset, omnium membrorum sanitate recepta, gaudens remeavit ad propria. Et ideo monemus ut nullus sollicitetur ab ariolis, quia nihil unquam proderunt infirmis. Plus enim valet parumper de pulvere basilicae, quam illi [Al., mille] cum medicamentis insaniae.
CAPUT XXVIII. De fune abscisso. De pulvere, aut cera loci illius, vel quidquid rapere quis potuit de sepulcro, quantae virtutes aut assidue fiant, aut factae sint, quis unquam poterit investigare aut scire? Unum tamen manifestum miraculum, quod a fidelibus comperi, putavi crimen ducere taceri. Unus fide plenus expetiit ut aliquid pignoris de Sancti basilica secretius deportaret; et multis conatus vicibus, nunquam potuit, dum publice non praesumpsit. Reverti autem cupiens, nocte ad funem illum de quo signum commovetur advenit; ex quo fune decisam cultro particulam, secum detulit. Regressusque ad domum, multis exinde infirmis sanitatem accommodavit, ita ut non dubium esset aegrotum evadere, qui pignus illud meruisset fideliter osculari. Ecce quid, Sancte, praestas fidelibus qui tua moenia expetunt pie. Per te salvantur, qui pignora votive detulerint, et 1026 subsequente tuo auxilio, liberantur. Sed haec omnia fides strenua operatur, dicente Domino: Fides tua te salvum fecit (Luc. XVIII, 42).
CAPUT XXIX. De Chariberto rege, qui res ecclesiasticas pervasit. Videtur nec illud sileri, qualiter vir beatus praesidia famulis ad res suas defendendas quaqua jubet accommodet. Charibertus rex, cum, exosis clericis, ecclesias Dei negligeret, despectisque sacerdotibus, magis in luxuriam declinasset, ingestum est ejus auribus locum quemdam, quem basilica sancti Martini diuturno tempore retinebat, fisci sui juribus redhiberi. Loco autem illi Navicellis nomen prisca vetustas indiderat. Qui accepto iniquo consilio, pueros velociter misit, qui reiculam illam in suo dominio subjugarent. Cumque haec recte non possidens, videretur habere, jussit in locum illum stabularios cum equitibus [ Idest, equis] dirigi, ibique sine aequitatis ordine praecepit equos ali. Accedentes ergo pueri fenum quod coacervatum fuerat accipiunt in equorum expensas. Cumque injunctum studiose ageretur servitium, atque equites appositum fenum coepissent expendere, corripiuntur a rabie. Et frementes ad invicem, disruptis loris, per plana prosiliunt, et in fugam vertuntur; et sic male dispersi, alii excaecantur [Bec., exnecantur], alii rupibus praecipitantur, alii se sepibus ingerentes, palorum acuminibus ultro transfodiuntur. Tandem stabularii iram Dei intelligentes, paucos extra terminum loci, quos assequi potuerunt, expellunt, sanosque recipiunt, nuntiantes regi rem illam injustissime retineri. Et ideo haec cum fuissent perpessi, dixerunt: Dimitte eam, et erit pax tibi. Qui furore repletus sic dixisse fertur: Sive juste, sive injuste reddi debeat, regnante me, hanc basilica non habebit. Qui protinus divina jussione transitum accipiens requievit. Adveniente autem gloriosissimo Sigiberto rege in ejus regnum, ad suggestionem beati Eufronii episcopi hoc in dominio 1027 sancti Martini restituit, quod usque hodie ab ejus basilica possidetur. Audite haec omnes potestatem habentes. Sic vestite alios, ut alios non spolietis: hoc adjungite vestris divitiis, unde damnum [Al., ut damna] non inferatis ecclesiis. Vindex est enim Deus velociter servorum suorum. Et ideo monemus ut qui de Potestatibus haec legerit, non irascatur. Nam si irascitur, de se confitebitur dictum.
CAPUT XXX. De Eustochio Pictavensi. Simili conditione beatus Confessor in rebus sibi injuste ablatis apparuit. Eustochius quidam cum plerumque contra injustitiam sanctum Eufronium episcopum de haereditate Baudulfi cognati sui pulsaret, qui haeredem basilicam sancti Martini instituerat, commotus ab eo per assiduas injurias beatus pontifex aliquid ei de rebus illis reddidit. Portante autem illo hoc ad domum suam, protinus filius ejus unicus in febrem corruit, unaque die et nocte graviter exaestuans, exspiravit. Cui tam praesens fuit mortis occursus, quam velociter pater ejus de rebus sibi non debitis effectus est dominus. Qui in exemplum Giezi possedit aurum, et argentum, sed, quod illi erat pretiosius, acquisita animae lepra, amisit et filium: nec unquam meruit deinceps alium adipisci.
CAPUT XXXI. De eo qui in sancta porticu perjuravit. Quam praesens et super alium ultio divina processerit, qui in sancta porticu perjuraverat, ad comprimendam perfidorum audaciam non silebo. Cum ad matraculam illam quam Sanctus suo beneficio de devotorum eleemosynis pascit quotidie a fidelibus necessaria tribuantur, consuetudinem benedicti pauperes habent, ut cum multi ex his per loca discesserint, custodem inibi derelinquant, qui quod fuerit oblatum accipiat. Quidam ergo 1028 devotus unum triantem mercedis intuitu detulit, quem custos loci collectum fratribus occultare non metuit. Convenientes autem pauperes ad sextam, sciscitati sunt antedictum custodem quid sibi beatus pastor solita pietate respiciens transmisisset, audierant enim ibidem aliquid fuisse largitum. Qui ait cum sacramento: Per hunc sanctum locum, et virtutes domni Martini, quia hic amplius non venit, quam unus argenteus. Necdum enim verba compleverat, sed adhuc in ore sermo pendebat, cum statim tremens corruit in terram, suoque lectulo aliorum manibus redditus, coepit graviter singultire. Interrogatus autem a circumstantibus quid sibi esset, respondit: Triantem illum quem pauperes requirebant, perjuravi, et ideo me praesens vindicta flagellat: sed rogo ut eum accipientes reddatis matriculae. Quo reddito, statim emisit spiritum. O infelix , qui sic ab iniqua cupiditate praeventus periit, ut et lucrum vitae perderet, nec damna adeptae pecuniae possideret. Sed ad quid non mortalia pectora cogit exsecranda cupiditas? Quae invida quondam viduae duobus minutis coeleste regnum mercanti fueras, modo hunc per unum triantem ad ima praecipitas. Et quae Judam appendisti laqueo in Magistri pretio, hunc per parvum numisma demergis in tartara. Satis ergo haec ad comprimendam malorum temeritatem dicta sufficiant.
CAPUT XXXII. Qualiter me virtus ejus ab infirmitate restauravit incolumem. Ergo his exactis, quae circa alios gesta sunt, aggrediar quae circa me indignum virtus praesentis est operata patroni. Anno 163 post assumptionem sancti ac praedicabilis viri beati Martini antistitis, regente ecclesiam Turonicam sancto Eufronio episcopo anno 7, anno 2 Sigiberti gloriosissimi regis, irrui in valetudinem cum pustulis 1029 malis et febre, negatoque usu potus atque cibi, ita angebar, ut amissa omni spe vitae praesentis, de solis sepulturae necessariis cogitarem. Obsidebat enim membra febris assidua cum ardore, animam cupiens expugnare de corpore. Tunc jam valde exanimis, invocato nomine beati Martini antistitis, parumper convalui, et lento adhuc conamine iter incipio praeparare; insederat enim animis ut locum venerabilis sepulcri visitare deberem. Unde tanto desiderio affectus sum, ut nec vivere me optarem, si tardius direxissem. Et qui vix evaseram ex ardore incommodi, coepi iterum desiderii febre succendi. Nec mora, adhuc parum fortis iter cum meis arripio, actisque vel duabus vel tribus mansionibus ingressus silvas, corrui rursus in febrem, et tam graviter agere coepi, ut omnes me autumarent vitam amittere. Tunc accedentes amici, et videntes me valde lassum, dicebant: Revertamur ad propria; et si te Deus vocare voluerit, in domo tua morere; si autem evaseris, votivum iter facilius explicabis. Satius est enim reverti ad domum quam mori in eremo. Ego vero haec audiens, vehementer lacrymabar; et plangens infelicitatem meam, locutus sum cum eis, dicens: Adjuro vos per omnipotentem Deum, et reis omnibus metuendum judicii diem, ut ad ea quae rogo consentiatis. De coepto itinere non desistite; et si mereor sancti Martini videre basilicam, gratias ago Deo meo; sin aliud, vel exanime corpus deferentes ibidem sepelite, quia deliberatio mea est, non reverti domum, si non ejus sepulcro meruero praesentari. Tunc una pariter flentes, iter quod coeperamus aggredimur. Praecedente ergo praesidio gloriosi domni, ad basilicam ejus advenimus.
CAPUT XXXIII. De clerico nostro amente. Eo tempore unus ex clericis meis, Armentarius nomine, bene eruditus 1030 in spiritualibus Scripturis, cui tam facile erat sonorum modulationes apprehendere, ut eum non putares hoc meditari, sed scribere, in servitio valde strenuus, et in commisso fidelis. Hic vero, inficiente veneno, a pustulis malis omnem sensum perdiderat, et ita redactus fuerat, ut nihil penitus aut intelligere posset, aut agere. Tertia autem nocte postquam advenimus ad sanctam basilicam, vigilare disposuimus, quod et implevimus. Mane autem facto, signo ad matutinas commoto, reversi sumus ad metatum [Ed., dormitum]: qui lectulis quiescentes, usque ad horam prope secundam dormivimus. Expergefactus ergo, amota omni languoris et cordis amaritudine, sentio me pristinam recepisse sanitatem, et, gaudens, puerum familiarem, qui mihi serviret, evoco. Exsurgens autem Armentarius velociter coram me stetit, et ait: Domine ego parabo quod jusseris. At ego existimans adhuc esse eum exsensum: Vade, aio, si potes, voca puerum. Et ait: Ego quaecunque praeceperis adimplebo. Obstupefactus interrogo quid hoc esset. Qui ait: Intelligo me valde sanum, sed unus error est animo, quod nescio de qua parte huc advenerim. Et incipiens ita mihi impendit servitium, sicut erat solitus ante taedium. Tunc ego exsultans et flens prae gaudio, gratias omnipotenti Deo tam pro me, quam pro ipso refero, quod intercedente patrono incolumem me corpore, illum mente reddiderit, et unus occursus ex fide etiam alteri amenti, qui nec petere noverat, salutem praestitisset. Sed nec hoc praeteribo, quod post dies quadraginta eodem die primo vinum delectatus sum bibere, cum illud, faciente incommodo, usque tunc exosum habuerim.
CAPUT XXXIV. Quod virtus ejus ab agro nostro tempestatem prohibuit. Nos vero revertentes tres cereolos pro benedictione beati sepulcri 1031 portavimus: de qua cera quam multae virtutes factae sunt super frigoriticis et aliis infirmis, longum est enarrare. Sed unum e multis miraculum proferam. Agrum quemdam possessionis nostrae grando annis singulis vastare consueverat, et tam graviter saeviebat, ut nihil ibidem cum venisset relinqueret. Tunc ego in vineis illis arborem unam, quae erat excelsior caeteris, eligens, de sancta cera super eam posui. Post illam autem diem usque in praesens tempus nunquam ibidem tempestas cecidit, sed veniens, locum illum tanquam timens praeteriit.
CAPUT XXXV. De ligno beati cancelli ad nos delato. Fide commonente, quidam ex nostris lignum venerabile de cancello lectuli, quod est ad monasterium sancti Domni, me nesciente, detulerat, quod in hospitiolo suo pro salvatione retinebat. Sed, credo, quia non sic honorabatur, aut diligebatur, ut sibi decuerat, coepit familia ejus graviter aegrotare. Et cum penitus nesciretur quid hoc esset, nec emendaretur aliquid, sed quotidie ageretur deterius, vidit in visu noctis personam terribilem, dicentem sibi: Cur sic tecum agitur? Qui ait: Ignoro prorsus unde hoc evenerit. Dicit ei persona. Lignum, quod de lectulo domni Martini tulisti, negligenter tecum hic retines, ideo haec incurristi. Sed vade nunc, et defer illud Gregorio diacono, et ipse illud secum retineat. At ille nihil moratus mihi exhibuit. Quod ego cum summa veneratione collectum loco digno reposui. Et sic omnis familia in domo ejus sanata est, ita ut nemo ibidem deinceps aliquid mali perferret.
CAPUT XXXVI. Quod virtus ejus nobis inimicos inhibuit. Factum est autem quodam tempore, ut visitationis studio ad venerabilem 1032 matrem meam in Burgundiam ambularem. Cum autem silvas illas quae trans Berberem fluvium sitae sunt praeterirem, latrones incurrimus. Qui circumdantes nos, volebant spoliare et interficere. Tunc ego ad auxilia consueta confugiens, sancti Martini praesidium flagitabam. Quod mihi protinus dignanter assistens, ita eos conterruit, ut nihil contra nos agere possent. Sed versa vice qui venerant ut timerentur, timere coeperunt, et cursu velocissimo fugere. Sed ego non immemor Apostoli dicentis, inimicos nostros potu ciboque debere satiari (Rom. XII, 20), potum eis offerri praecipio. Qui nequaquam exspectantes, quantum poterant, fugiebant. Crederes eos fustibus agi, aut invitos contra possibilitatem caballorum suorum currere cogi; et sic, tribuente Domino, et juvante patrono, quo dirigebamus advenimus. De quantis me tribulationibus et aerumnis eripuit, in quantis mihi necessitatibus sua pietas astitit, vel quantas in me amaritudines sua virtute compescuit, non dicam ad scribendum, sed etiam ad referendum perlongum est.
CAPUT XXXVII. De dysentericis. Quid de dysentiricis dicam, ubi tam velociter invenitur medela, quam fideliter fuerit inquisita? Nam vidi mulierem a dysenteria per quinque menses graviter laborantem, ita ut cum necessitas commoveret, inter manus ad loca necessaria transferretur, quae simul et confortationem cibi, et virtutem corpusculi superflue digerendo perdiderat; me indice novi hanc ad basilicam vigilasse. Reddito autem post nocturnas tenebras die, abraso beati tumuli pulvere, et remedium hausisse simul et poculum; eamque domi propriis gressibus fuisse redditam, quae veniens ab aliis fuerat sustentata.
CAPUT XXXVIII. De energumenis et frigoriticis. 1033 Vel quid ego de energumenis vel frigoriticis referam, quibus si vere fuerint parcitas et fides conjunctae, mox adminiculante patrono, cunctae [Ed., mente] submoventur insidiae? Sic multi ex frigoriticis, dum vi febris pessime quatiuntur, tota die inter altarium et sanctum tumulum decubantes [Al. debacchantes], ad vesperum autem hausto ex beati sepulcri pulvere, continuo promerentur accipere sanitatem. Nam Paulus energumenus, qui legionem daemoniorum dicebatur habere, insistente inimico, machinam, quae sanctae camerae erat propinqua, conscendens, dixisse fertur: Pereat vasculum, quod exustus inhabito. Et exaestuans, et praecipitans se deorsum, ita beati virtute leviter in pavimentum depositus est, ut nullum membrorum damnati corpusculi collideret.
CAPUT XXXIX. De Leomeria caeca. Leomeria [Bec., Deomena] quaedam caeca atque contracta, longo tempore miserabiliter vivens, dum iter illud per manus aliorum crebris occursibus utitur, quo ad Beati basilicam itur, tandem ab ejus pietate respecta, jacens ad sanctum ostium, lumen pariter gressumque recepit. O si totum proderetur in publicum, quod singuli quique, dum fideliter poscunt, latenter accipiunt, et retinet occultum multorum conscientia, quod fideliter poscendo clam quaesita sanitas est adepta! Quod si haec, ut diximus, cuncta publicarentur, non solum 1034 libros, sed nec ipsum mundum, ut ait evangelista de Domino, arbitror potuisse recipere (Joan. XXI, 35).
CAPUT XL. De Securo contracto. Et quoniam sermo clausulam petit, unum vobis adhuc praeclarum miraculum priusquam liber finem accipiat, enarrabo. Adolescens quidam, nomine Securus, ex utero matris egrediens, manum aridam pedemque protulerat, et ita omnium membrorum siccata compage diriguerat, ut monstrum aliquod simularet: erat autem et jugo servitutis innexus. Quem cum viderent domini sui jam per septem annos nihil omnino posse proficere, manibus deportantes posuerunt eum ante beatum sepulcrum, ut vel a praetereuntibus pasceretur, qui labore proprio ali non poterat. Jacente autem eo in loco illo per multos dies, directus est pes ejus qui fuerat debilis, manusque ejus sicca, infectis sanguine venis, sanata est: et ita omni corpore, accepta beati Confessoris ope, formatus est [Ed., sanatus], ut putares eum denuo fuisse renatum. Qui puerulus a Justino comite redemptus, et ingenuus dimissus est: et postea baptismum consecutus, usque hodie sub patrocinio sanctae ecclesiae persistit incolumis. Quis unquam ista sic ex ordine inquirere, aut referre poterit, ut ex aequo laudare sufficiat? Tamen nos, quantum investigare potuimus, scribere fideliter studuimus, hanc sperantes retributionem mercedis accipere, ut dum haec leguntur in laudem sanctissimi Sacerdotis, nobis fortasse tribuatur refrigerium pro delictis, dicente poeta: Forsan et haec olim meminisse juvabit.
Explicit liber primus.
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. Prologus. 1037 Quoniam perscriptis virtutibus sancti Martini, quas vidimus, vel a fidelibus viris de anteacto tempore reperire potuimus, ardentes valde in hac siti, ut non traderetur oblivioni quod Dominus exercere dignatus est in laudem Antistitis sui, libellum primum explicuimus; narrare etiam ea cupimus quae nostro tempore agi miramur, relinquentes non parvam materiam eloquentioribus, sumentes autem magnalia virtutum in nostris operibus, ut quod peritia non dilatat in paginis, numerositas virtutum extendat in cumulis. CAPUT PRIMUM. Qualiter a febre et dysenteria erutus sum. Anno 572 post transitum beati Martini 1038 antistitis, Sigiberto gloriosissimo rege duodecimo anno regnante, post excessum sancti Eufronii episcopi, non meo merito, cum sim conscientia teterrimus, et peccatis obvolutus, sed tribuente fideli Deo, qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt, onus episcopatus indignus accepi. Mense autem secundo ordinationis meae, cum essem in villa, incurri dysenteriam cum febre valida, et taliter agi coepi, ut imminente morte vivere omnimodis desperarem. Emittebam autem assidue digestionum officia, quae accipere non poterant inexpensa, et erat horror cibi; cumque ab inedia deficeret virtus stomachi, febris tantum erat victus corpori. Nam nullatenus accedebat confortatio sumptuosa: erat autem et dolor gravis totam alvum penetrans, et descendens ad ilia, non me minus consumens tortura sua quam febris exegerat. Cumque sic ageretur mecum, ut non remansisset spes vitae, 1039 sed cuncta deputarentur in funere, nec valeret penitus medici antidotum, quem mors mancipaverat ad perdendum, ego ipse de me desperans, vocavi Armentarium archiatrum, et dico ei: Omne ingenium artificii tui impendisti, pigmentorum omnium vim jam probasti, sed nihil proficit perituro res saeculi. Unum restat quod faciam, magnam tibi theriacam ostendam. Pulverem de sacratissimo domni Martini sepulcro exhibe, et exinde mihi facito potionem. Quod si hoc non valuerit, amissa sunt omnia evadendi perfugia. Tunc misso diacono ad antedictum beati Praesulis tumulum, de sacrosancto pulvere exhibuit, dilutumque mihi porrigunt ad bibendum. Quo hausto, mox omni dolore sedato, sanitatem recepi de tumulo. In quo tam praesens fuit beneficium, ut cum id actum fuerit hora tertia, incolumis procederem ad convivium ipsa die hora sexta.
Visum est et hoc insererelectioni, qualiter me Deus arguerit, ne ante me permitterem stultos et faciles de beatis solemnibus obtrectare. In crastino autem postquam convalui, die Dominico ad missam veniens, nolensque me fatigare, uni presbyterorum gloriosa solemnia celebrare praecepi. Sed cum presbyter ille nescio quae rustice festiva verba depromeret, multi eum de nostris irridere [Ed., increpare] coeperunt, dicentes: Melius fuisset tacere, quam sic inculte loqui. Nocte autem insecuta, vidi virum dicentem mihi: De mysteriis Dei nequaquam disputandum. Testor enim Deum, quia hoc a me non est compositum, sed ipsa verba quae audivi, vobis exposui. Unde, dilectissimi, nullus de hoc mysterio [Mart., ministerio], etiam si rustice videatur dici, disputare praesumat, quia apud Dei majestatem magis simplicitas pura quam philosophorum valet argutia.
CAPUT II. De infirmitate Justini. Gratum arbitratus sum et illud non omittere, quod mihi in libro anteriore excidit. Nam eum retulerim 1040 de cereolis illis quos de sepulcro beati Antistitis sustuli, a quibus et tempestates sedatas, et alias infirmitates prohibitas dixi, hos cum mecum detinerem, Justinus vir sorotis meae in valetudinem irruit. Nam, invalescente febre, cum doloribus membrorum omnium, valde ad extremum agi coepit. Nuntius haec ad me delatus retulit, efflagitans ut si quid medicamenti reperire possem, morituro transmitterem, ne obiret. At ego in virtute beati Antistitis confisus, unum ex cereolis transmitto per puerum, dicens: Accendite illum coram eo, et in contemplatione luminis orationem fundat ad Dominum, et deprecetur omnipotentiam [Rom., potentiam] Antistitis, ut ei succurrat. Missus autem puer quod dederam deportavit. Quo accenso ante lectum aegroti, favillam scirpi, quem jam ignis consumpserat, cultro eradunt, dilutumque aqua aegroto porrigunt ad bibendum. At ille ut hausit, sanitatem protinus recepit, incolumisque redditus est. Nobis postea qualiter sibi virtus beati Antistitis subvenit, exposuit. Nam referre erat solitus, quod ubi primum oculis ejus jubar luminis progressum a cereo pepulit tenebras noctis, protinus in contemplatione flammae febris recessit a corpore, ac stomachus qui diu languerat inedia, cibum consolationis efflagitat, et qui tantum aquam puram ad restinguendum febris ardorem haurire consueverat, nunc vinum desiderat. Facit haec virtus Antistitis, quae saepe miseris opem proflua miseratione tribuit, et infirmis medicamenta largitur.
CAPUT III. De Maurusa chiragrica. Vereor ne nimium progredi praesumens, obsoleat paginam sermo rusticior. Maurusam quamdam graviter chiragrici humoris dolor affecerat, ita ut retortis ad crura pedibus, nullatenus se erigere posset. Erat enim et oculorum luce mulctata; quae longo tempore graviter agens, tanquam mortua putabatur superstes, nec erat ei 1041 spes alimoniae, nisi aliquis ei manum misericordiae porrexisset. Quotidie autem respectum intuens devotorum, victus necessaria deposcebat. Factum est autem ut quodam tempore extra solitum gravius ageret, nec poterat quemquam judicare membrorum, nisi tantum in pectore flatus spiraminis discurrebat. Quae jam valde exanimis rogavit ut eam ad pedes sancti Martini deferrent. Ad quem locum eum manibus fidelium fuisset illata, dolore cogente, vociferans beati Viri auxilium, ut sibi misereretur orabat. Tandem pietas illa respiciens, quae pauperes dimittere nunquam consuevit inanes, in festivitate sua laxata sunt fila nervorum arentium, et sic de dextera, quam per sex annos non judicaverat, signum beatae crucis ad os faciens, in pedibus restituta est, ita ut ad hospitiolum suum nullius usa adjutorio remearet, oculorum lumine non recepto. Post annos autem duos iterum veniens ad beati patroni tumulum, coepit attentius, sicut erat opportunum, orare: mox apertis oculis, in rediviva luce surrexit. Hanc virtutem ideo hic scripsimus, quia postquam huc advenimus, illuminata est. Nam antea a debilitate sanata fuerat.
CAPUT IV. De servo Simonis presbyteri. Simonis fidelissimi compresbyteri nostri servus, Veranus nomine, qui erat ei in commissis promptuariis probatus, dum ad custodiam sibi dispositam resideret, superveniente humore podagrico, pedum gressu mulctatur. Qui cum per totum annum talibus doloribus vexaretur, ut etiam viciniam in proximo positam commoveret, contractis subito nervis, ad plenum debilitatur. Quod videns dominus ejus, dolens exitum fidelis vernaculi, jussit eum ad pedes beati Antistitis deportari, promittens votum, et dicens: Si eum reddideris sanitati, piissime 1042 domne Martine, in illa die absolutus a mei servitii vinculo, humiliatis [Ed., incisis] capillis tuo servitio delegetur. Positus ergo ad pedes pretiosissimi Domni, cum per quinque dies ibidem jaceret immobilis, sexta die sopore comprimitur; et obdormienti visum est ei, tanquam si in lectulo solitus sit homo pedem extendere. Expergefactus autem sanus ab omni debilitate surrexit. Qui tonsurato capite, et accepta libertate, ibidem beati Domni usibus nunc deservit. O admirabilem beati viri redemptionem! Quis unquam de mille talentis sic redemit, sicut praesens nostrorum criminum suffragator? qui uno ictu, unoque momento, sine numismate auri, et corpus a debilitate, et conditionem absolvit ab onere.
CAPUT V. De paralytico Autisioderensi. Quidam ex Austisiodorensi oppido, Manlulfus nomine, deferentium manibus ad beati Martini sepulcrum jactatus est. Qui jugi oratione et jejunio incumbens, pedes quos intortos exhibuerat, reddita subito sanitate retulit in usum consuetum directos; et ita Sancti virtute, quodammodo reformatus est, ut qui aliorum manibus deportabatur, propriis firmatus vestigiis, praesentibus nobis, consurgeret sospes.
CAPUT VI. De paralytico Aurelianensi. Alius autem paralyticus ex Aurelianensi territorio carruca devectus, venit ad sanctam basilicam: qui diebus multis jacens ad ostium illud, quod secus baptisterium ad medium diem [Al., meridiem] pandit egressum, beati Antistitis implorabat auxilium. Factum est autem, ut una die jacens gravius extra solitum torqueretur, ita ut vicini de proximo ad ejus voces concurrerent. 1043 Dissolvebantur autem ligaturae nervorum ejus, et dirigebantur, propterea erat dolor intolerabilis; et sic, tribuente patrono, erectus super plantas, flens prae gaudio, populo teste surrexit. Qui continuo clericus factus, et in sospitate firmatus, ad domum regressus est.
CAPUT VII. De paralytico ex Biturigo. Sed et alius gressu debilis, nomine Leuboveus, jam clericus adveniens, super terram se trahens, quia paupertate faciente non habebat qui eum ferret, de die in diem beati Martini limina requirebat. Qui dum quadam die a foris ad Sancti pedes fleret, directis genibus atque pedibus, spectante populo sanitatem recepit. Tres virtutes istas ipsa die factas fuisse constat quo Sigibertus gloriosissimus rex, Sequanam transiens, sine collisione exercitus pacem cum fratribus fecit (An. 574). Quod nullus ambigat hanc etiam [Ed., tertiam] beati Antistitis fuisse victoriam.
CAPUT VIII. De caeco illuminato. Eo quoque tempore caecus quidam ab eleemosynariis postulans stipem, cui non erat aliud in victu, nisi aliquis ei manum porrexisset pietatis intuitu, nec erat domi praesidium, nisi miseratio devotorum, die una, dum ante sanctum sepulcrum fixis staret vestigiis, subito corripuit eum dolor in oculis; et cum graviter ab hoc dolore consumeretur, coeperunt ejus oculi spumam emittere. Et sic erumpente a palpebris ejus sanguine, in redivivam lucem renascens, lumen, quod olim perdiderat, videre promeruit.
CAPUT IX. De alia caeca. 1044 Gunthedrudis quaedam, de Viromandense territorio, oculorum lumen perdiderat: quae relinquens domum et patriam, fide commonente, venit ad sanctam basilicam, ibique diebus multis deserviens, unius oculi meruit recipere visum. Quae mox oblita virum et filios, vesteque mutata, ad religionem ecclesiasticam, Domino inspirante, transivit.
CAPUT X. De muliere a profluvio sanguinis liberata. Sed nec hoc silebo, qualiter velut ex veste Redemptoris nostri, ad beatum sepulcrum fluxus sanguinis sit siccatus. Mulier quaedam ex Arverno veniens cum viro suo, de pago Transaliensi, profluvio sanguinis aegrotabat, secus autem atrium basilicae mansionem habebat. Quae diebus singulis ad sancti Confessoris limina jacens, prostrata opem sanitatis poscebat. Factum est autem ut quadam die accedens ad sanctum sepulcrum, orans, et osculans, de palla quae super est posita, aures et oculos sibi tangeret. Protinus siccato rivo sanguinis, ita sanata est, ut putaret se Redemptoris fimbriam contigisse. Cujus vir in valetudinem irruens, ad ostium basilicae manibus depositus aliorum, fideliter exorans, restincta febre, convaluit. Et sic pariter hic ab incommodo, haec a profluvio sanata, magnificantes Deum ad propriam domum regressi sunt.
CAPUT XI. De muliere clauda. Conjux Animi tribuni, nomine Mummola, nocte conterrita a 1045 pavore, usum unius pedis perdiderat; et ita in debilitatem corruerat, ut aliorum manibus sustentaretur erecta, sicubi disponeret progressura. Quae ad beati Martini pedes deposita, nocte tota cereum manu pro voto detinuit, nobis in basilica vigilantibus. Mane autem facto, moto ad matutinos signo, super pedem debilem constitit, ita ut omni debilitate sedata, ad metatum suum propriis gressibus, nullo sustentante, libera remearet.
CAPUT XII. De dysenterico sanato. Quodam autem tempore cum beatus Germanus, Parisiacae urbis pontifex, ad festivitatem Antistitis gloriosi accederet, Ragnimodus tunc diaconus, nunc episcopus, in servitium ejus accessit, graviter a dysenteria laborans. Sed beatus Germanus prius ad villam ecclesiae suae, quae in hoc territorio sita est, venit. Igitur cum ante noctem vigiliarum solemnitatis ejus Turonis advenire coepisset, diacouem in villa residere jubet, dicens: Ne forte fatigeris eundo, et aliquid tibi deterius contingat. At ille: Potestas, inquit, Dei est, quae nos jubeat juxta meritum pati: nam ego non exeo aliter, nisi ad basilicam beati Antistitis eam; confido enim quod si tumulum ejus attigero, salvus ero. Et statim, ascenso equite [ id est, equo], ad basilicam venit. Mane autem accepta potione de pulvere sepulcri, sedata protinus infirmitate, convaluit.
CAPUT XIII. De caeco illuminato. Ursulfus autem quidam ex Turonica civitate, de pago trans Ligerim, caecus, beati Martini suffragia devotus expetiit. Qui duobus assidue mensibus ad ejus templum deserviens, in jejuniis orationibusque perdurabat. Factum est autem in una 1046 die resurrectionis dominicae dum esset ad pedes Domni, et cum reliquo populo missarum solemnia spectaret, subito apertis oculis cuncta clare cernere coepit, ita ut ad sanctum altare communicandi gratia, nemine ducente, veniret. Quae autem fuerit causa caecitatis, edicam. Primo die Paschae jussus est a domino suo ut agrum circuiret, inventumque aditum unde pecora introibant obseraret. Dum eum claudere conatur, excaecatus est. Tunc, ut diximus, ad sepulcrum veniens, flens et ejulans, visum, quem perdiderat, flagitabat. Die autem illa dum populo gratia dominici corporis traderetur, et ei beatus Antistes lumen reddere dignatus est, ac elucente sole luminum suorum refulserunt stellae. Quis unquam, rogo, talis medicus poterit inveniri, qui in una infirmitate duas contulerit medicinas? Ecce in uno caeco duae virtutes ostensae, cui corporales oculos ad contemplanda terrena prius aperuit, et nunc cordis oculos ut ea non concupiscat illuminavit; et ad suum dignatus est dicare servitium, quem, ut ita dicam, renasci denuo fecit in mundum.
CAPUT XIV. De puella paralytica. Sed neque hoc reticebo quid in sua festivitate operatus sit hic patronus. Palatina quaedam puella, paralysis humore percussa, usum gressuum male redacta perdiderat, ita ut contractis in poplitibus nervis, calcaneos ad crura conjungeret. Quam pater Turonis deferens, ante pedes beati Martini devotus exposuit, ibique tribus mensibus jacens, stipem a praetereuntibus postulabat. Factum est autem in die insignis solemnitatis beati Viri, ut illa, nobis missam dicentibus, in loco quem superius nominavimus fideliter exoraret. Cumque nos rite sacrosancta solemnia celebrantes, 1047 contestationem de sancti domni virtutibus narraremus, subito illa vociferari coepit, et flere, indicans se torqueri. At ubi, expedita contestatione, omnis populus Sanctus in laudem Domini proclamavit, statim dissoluti sunt nervi qui ligati erant, et stetit super pedes suos, cuncto populo spectante, et sic, propitiante Domino, usque ad altare sanctum ad communicandum propriis gressibus nullo sustentante, pervenit: quae usque hodie incolumis perseverat.
CAPUT XV. De caeco illuminato. Merobaudus quidam ex pago Pictavensi, dum esset laborans in opere, caecitate pessima, insidiatore immittente, percussus est. Qui cum per sex annos male agens in hac infirmitate duraret, advenit ad sanctum templum beati Martini, ibique assidue orationi incumbens, in crastina die de sancta festivitate, dum ad pedes beati Martini staret, subito visum est ei, circa se tanquam coruscatio resplenderet; et statim, apertis oculis, cuncta prospexit. Qui continuo clericus factus in eodem loco, sanus abscessit.
CAPUT XVI. De his quae nauta retulit. Fuit et illud insigne miraculum, cum Dominus in die Epiphaniorum obtentu beati Antistitis ex aquis Falerna produxit, ac de alvei fundo vinum elicuit pauperi, qui quondam latices in vina mutavit. Igitur cum quodam tempore iter ageremus in pago Balbiacensi ad Ligerim usque fluvium pervenimus. Cumque a nauta, qui nos ripae alteri transponere debebat, sollicite requireremus loca in quae piscaturi procederemus, locum indicat, 1048 dicens: Sit vobis beatus Martinus in adjutorium. At nostri ingrate haec susceperunt, dicentes quod in ejus nomine nunquam visa est evenisse captura. Ille autem: Haud dubium sit, quia praestat hoc virtus ejus. Nam referam, inquit, vobis quae mihi hoc anno contigerunt, vel qualiter per invocationem nominis ejus, opitulante Domino, quod optavi promerui. Denique dies erat Epiphaniorum, et ingressus in promptuario, nihil potus quod haurirem inveni, egressusque oravi, dicens: Sanctissime Martine, transmitte mihi in hac sacra solemnitate aliquid vini, ne epulantibus aliis, ego jejunus remaneam. Dum autem haec tacitus orarem, vocem in ulteriori ripa audivi me vocantem, ut navim homini qui iter agebat adducerem. Verum ubi, acceptis contis, eo versus impetum fluminis sulcare coepi, et ut in medio amne perveni, subito excussus magnus ex gurgite piscis in navim cecidit: quo confestim oppresso, transpositis hominibus, domum regressus sum, venditoque pisce uno vini modio, cum caeteris sum refectus. Ergo noveritis quam velociter in illud quod invocatus fuerit, si petatur fideliter, apparebit. Testor autem Deum quia haec ab ipsius nautae ore cognovi.
CAPUT XVII. De Gunthramno duce. Quodam die dum Gunthramnus Boso contra vicum Ambasiacensem Ligerim fluvium transmearet, ac irruentibus jam tenebris mundum nox horribilis retineret, subito adversante vento nautae turbantur in pelago, separatisque navibus quae pontem illum sustinebant, et aqua usque ad summum repletis, descendunt cuncti usque ad cingulum cum ipsis navibus in profundum, nequaquam tamen navibus subductis 1049 a pedibus. Exterritis autem omnibus, Boso non rauce vociferans beati Martini auxilium proclamabat, et ut eis ad liberandum festinus occurreret, precabatur, dicens fidenter suis: Nolite timere, scio enim quod dextera sancti Viri ad auxilium porrigendum maxime in necessitatibus sit parata. Haec eo dicente, directis a Deo navibus, mutatoque vento contrario in secundum, nullo pereunte, pervenerunt in littus, ubi tam praesens occurrit beati Confessoris suffragium, ut etiam argentum quod rapiente fluvio perdiderant, ipso denique fluvio in littus restituente, reciperent.
CAPUT XVIII. De Landulfo lunatico. Quidam ex Viennensi territorio Landulfus nomine, graviter a lunatici daemonii infestatione vexabatur, ita ut plerumque ab hoste se vallari putans in terram corrueret, cruentasque ex ore spumas emittens, tanquam mortuus habebatur. Quod genus morbi epilepticum peritorum medicorum vocitavit auctoritas; rustici vero cadivum dixere, pro eo quod caderet. Cumque se antedictus in hoc exitu videret affligi, audita beati Praesulis fama, sanctam ejus adiit basilicam, ut sibi praesentia cunctis suffragia subvenirent. Sed cum eodem in loco plenus fide venisset, ardentius eum saevi daemonis pulsat audacia: nec ei licebat atrium egredi propter publicam daemonum infestationem: in atrio tamen nihil nocebatur. Nam visibiliter cum magno armorum strepitu venientes, conabantur eum cassistelorum acuminibus perfodere. Quod si se subderet terrae, ranarum super eum multitudo horribilis desilire videbatur. Sed et voces publice ab eo audiebantur exprobrantium, et dicentium: Martinus, quem expetisti, nihil poterit tibi subvenire, quia nostris es ditionibus mancipatus. Sed ille ad haec fidenter et immobilis 1050 signum crucis opponens, terribiliter eos per aerem tenuem effugabat. Post has autem vacuas et inanes immissiones, cum videret inimicus eum sibi vindicare non posse, dolis eum tentavit illudere. Componens namque se in specie veterani venit ad eum, dicens: Ego sum Martinus, quem invocas; surge, et adora coram me, si vis recipere sanitatem. Cui ait ille: Si tu es domnus Martinus, fac super me signum crucis, et credam. At ille audito nomine signi sibi semper contrarii, tanquam fumus evanuit. Post haec autem stans ad pedes gloriosi Domni factus est in stupore mentis, et vidit beatam basilicam novo lumine effulgere; ex qua egrediens Sanctus dixit ad eum: Exaudita est oratio tua, et ecce eris sanus ab infirmitate quam pateris. Et sic beatae crucis signaculum super caput ejus faciens abscessit. Ille vero in se reversus, amotis omnibus insidiis, salutem se sensit integram recepisse. Tamen post receptam sanitatem, cum coepisset vino uti superflue, corpusque ejus diu abstentum imbre maduisset latus ei cum uno pede manuque contrabitur. Sed parcimoniae se iterum deputans, caputque tonsurans, rursum Beati virtute redditur sanitati.
CAPUT XIX. De Theudomere diacono caeco. Dum singula quaeque miracula beati Viri succincte scribimus, nec ea in ampliorem sermonem expandimus, verendo valde, atque timendo iter carpimus inchoatum, ne forte dicatur a prudentioribus: Multum haec poterat peritus extendere. Sed nobis in ecclesiastico dogmate versantibus videtur ut historia quae ad aedificationem Ecclesiae pertinet, postposita verbositate, brevi atque simplici sermone texatur, ut et virtutem beati Antistitis prodat, et sapientibus fastidium non imponat. Quo facto et lector provocetur in lectione, et Sanctus prodatur 1051 in opere. Theudomeris diaconus cum prae humore capitis, decidentibus [Al., claudentibus] cataractis, oculorum aditus haberet per quatuor annos graviter obseratos, venit ad cellulam Condatensem, in qua vir beatus transiit. Prostratusque ad ejus lectulum, nocte tota lacrymis et orationibus deducta, immobilis madefecit terram fletibus, tepuitque suspiriis ejus venerabile lignum cancelli; lucescente autem die, reseratis cataractis luminum, lumen videre promeruit. Quid unquam tale fecere cum ferramentis medici, cum plus doloris negotium exerant quam medelae, cum distento transfixoque spiculis oculo, prius mortis tormenta figurent quam lumen aperiant? In quo si cautela fefellerit, aeternam misero praeparat caecitatem. Huic autem beato Cofessori voluntas ferramentum est, et sola virtus unguentum.
CAPUT XX. De Desiderio energumeno. In qua cellula cum Desiderius energumenus ex Arveruo veniens, nocte integra debacchasset, mane facto, coepit declamare quod eum beatus Martinus incenderet. In his vocibus evomens purulentum nescio quid cum sanguine, daemone ejecto, purgatus est; infectumque sanie pulverem derelinquens, cellulam egressus est sanus.
CAPUT XXI. De homine manum contractam habente. Quidam in eodem loco manum debilem contractis digitis detulit, ita ut ungues in palma ejus affixi, decurrente interdum sanguine, dolorem ei nimium generarent. Hic projiciens se ad antedictum gloriosi domni lectulum, flens et deprecans, tam dolore instigante quam fide, postera die directis digitis, manum recepit incolumem.
CAPUT XXII. De Remigia matrona. 1052 Similem infirmitatem Remigia matrona incurrens, ad beatam cellulam valde devota pervenit. Quae vigiliis et orationibus insistens, cum matriculam, quae ibidem congregata est, pasceret, aridum brachium cum contractis digitis sanum extulit ad miscendum. Et sic tota die benedictis pauperibus deserviens, sospes remeavit ad propria. Haec in posterum annis singulis antedictis fratribus alimentum sufficiens exhibebat. Factum est autem, ut quadam vice una puellarum suarum male a quartani typi febre quateretur. Dum autem secundum consuetudinem veniens, pauperibus illis exhibebat victum, sancti Viri implorat auxilium. Et per quatuor dies ad beatam cellulam continuatione orationis atque jejuniis decubans, ab omni febre sanata puella, cum familia magnificans Deum domum regressa est.
CAPUT XXIII. De Vinaste caeco. Talia exercens quidam, Vinastis nomine, lumen recepit, dum scilicet pauperibus illis victus necessaria ministravit. Hic autem caecitate maxima per annos plurimos aggravatus, habebat in consuetudine, ut veniens de regione sua ad antedictam Sancti cellulam, pauperibus illis amplissimum alimentum exhiberet, vigiliisque devotissime celebratis, eos in satietate reficeret: quibus ipse, juxta possibilitatem, tanquam famulus serviebat. Dum igitur haec per multos, ut diximus, annos impenderet, quadam vice impleto voto, servitioque simul, prosternitur ad cancellum sancti lectuli, et orans ac valedicens, regredi cupiebat. Post completam autem orationem exsurgens, apertis parumper oculis, intuetur cortinam sericam de cancello pendere; et ait: Video tanquam pallium sericum hic appensum. 1053 Cui aiunt sui: Veritatem te videre cognoscimus. Ipse autem coepit iterum flere atque orare, ut beatus Confessor opus coeptum dignanter expleret. Qui dum orat attentius, obdormivit; apparuitque ei vir per visum, dicens: Vade ad basilicam domni Martini, et ibi plenam obtinebis sanitatem. Qui nihil moratus, famulorum manibus deductus, ut limina beati Confessoris attigit, lumen integrum, opitulante fide, recepit.
CAPUT XXIV. De homine omnibus membris contracto. In Biturigo quoque fuit quaedam mulier, quae concipiens peperit filium, cujus poplites ad stomachum, calcanei ad crura contraxerant: manus vero ejus erant adhaerentes pectori, sed et oculi clausi erant. Qui magis monstrum aliquod quam hominis speciem similabat. Qui cum non sine derisione multorum aspiceretur, et mater argueretur cur talis ex illa processerit filius, confitebatur cum lacrymis, nocte illum Dominica generatum. Quem interimere non audens, ut mos matrum est, tanquam sanum puerum nutriebat. Adultum vero tradidit mendicis, qui eum accipientes posuerunt in carrucam, et trahentes ostendebant populis, multum per eum stipendii accipientes. Dum haec per longa tempora gererentur, anno aetatis suae undecimo [Bec., quadragesimo] advenit ad festivitatem beati Martini, projectusque a foris ante sepulcrum miserabiliter decubabat. Transacta autem festivitate, visum auditumque recepit. Inde reductus ad solitam consuetudinem, postulabat stipem. Post annum fere aut eo amplius venit iterum ad solemnitatem, positusque est in loco in quo prius jacuerat, decursisque solemnitatis festis, directis omnibus membris, plenissimam obtinuit sanitatem. Quae ne incredibilia fortasse videantur, ego eum sospitem vidi: nec audita ab aliquo, sed ab ejus ore narrata cognovi. 1054 Sed quia dixi, parentibus ejus hoc ob peccatum evenisse per violationem noctis Dominicae; cavete, o viri, quibus sunt conjuncta conjugia. Satis est aliis diebus voluptati operam dare; hanc autem diem in laudibus Dei impolluti deducite. Quia qui in ea conjuges simul convenerint, exinde aut contracti, aut epileptici, aut leprosi filii nascuntur. Sitque hoc quod diximus, documentum, ne malum quod una nocte committitur, per multorum spatia annorum perferatur .
CAPUT XXV. De Paralytico sanato. Illud prae caeteris admirandum miraculum, vobis orantibus, explicabo, quod post immensum moeroris cumulum magnum nobis gaudium patefecit, dum et virtutem Beati protulit, et quod titubabat erexit, cordaque nutantia populorum larga stabilitatis firmitate munivit. Nam cum in venerabili dominicae Nativitatis nocte sacrosanctis deducta excubiis, procedentes de ecclesia, ad basilicam Sancti ire disponeremus, quidam ex energumenis, atrocior caeteris, coepit nimium debacchari, et discerpens se, atque collidens, clamabat: Frustra appetitis limina Martini, casso ejusdem aedem aditis, quia vos propter multa crimina dereliquit, et ecce vos abhorrens, Romae mirabilia facit. Ibi caecorum oculis lumen infundit, ibi paralyticorum gressus dirigit; sed et aliis quoque morbis sua virtute finem imponit. Ad hanc diaboli vocem omnis populus exturbatur, et non solum obruta membrorum minorum corda, sed etiam nos ipsi pavore concutimur. Ingredientibus autem nobis cum fletu magno basilicam, omnes pavimento prosternimur orantes, ut sancti Viri praesentiam mereamur. Et ecce unus, Bonulfus nomine, cui ante tres annos prae nimia multitudine febris, manus ambae cum 1055 uno pede contraxerant, et ad festivitatem beati Viri manibus directis, pede adhuc debili claudicabat, ante sanctum altare sternitur, orans ut qui sibi manus aridas restituerat, pedem quoque contractum simili virtute dirigeret. In hac autem oratione a febre nimia circumdatur, et tanquam extensus in eculeum nervorum dolore torquetur. Interea de supplice dolor excitat contumacem, et qui venerat inquirere medicinam, coepit inferre calumniam. Aiebat enim: O domne Martine, sanitatem a te, non tormenta quaesivi. Quam si non mereor, vel doloribus non affligar. Cumque nos cum fletibus circumstantes beati praestolaremur adventum, et inter haec dum sancta solemnia agerentur, oblatis super altare sacris muneribus, mysterioque corporis et sanguinis Christi palla ex more cooperto, molliuntur contracturae nervorum, et disrupto post infirmi poplitis corio, defluente sanguinis rivo, pedem extendit incolumem. Quod videns ego, Deo omnipotenti gratias agens, liminaque fletibus madefaciens, in hac ad populum voce prorupi: Timor a cordibus vestris omnis abscedat, quia beatus Confessor nobiscum inhabitat, nec omnino credite diabolo, qui nihil unquam protulit verum. Ille ab initio mendax est, et in veritate non stetit (Joan. VIII, 44). Me autem ita dicente, omnium luctus laxatur in gaudium. Ipse etiam infirmus coram nobis assurgens, in pedes constitit absolutus. Videns autem haec omnis populus, in coelum clamore prolato, plaudebat dicens: Gloria in excelsis Deo, qui sicut quondam pastores angelico lumine, ita nos hodie praesentia Confessoris beati clarificavit, et eum nobis adesse praesenti virtute monstravit. Et sic a timore inimici omnes erepti, Christi praesidio roborati sunt.
CAPUT XXVI. De Piolo muto. Nec dissimili in virtute per sanctum Epiphaniorum diem vir beatus apparuit, cum os muti cujusdam obstrusum coram populo reseravit. Piolus quidam Condatensis clericus, a 1056 nativitate procedens manus clausas laborioso mundo protulit, in usu laboris inertes. Et hoc cur acciderit, utrum hic, aut parentes ejus peccaverint (Joan. IX, 2), ut sic mancus nasceretur, non est nostrae discretionis exsolvere. Unum tantum scimus, quod in eo, sicut et in reliquis infirmis, est ostensa gratia Sacerdotis. Nam cum factus esset decem annorum, accrescentibusque unguibus graves dolores manuum pateretur, eosdemque ferre non toleraret, limina beati Confessoris adivit. Ibique diebus multis cum summa parcimonia demoratus, digitos directos, manusque retulit sanas. Post annos autem fere quinque pessimum incurrit incommodum, et dum vi nimiae febris atteritur, vocis elocutione mulctatur, ereptusque a febre sine loquelae officio permanebat: sed taliter fuerat aditus oris ejus obstructus, ut nec qualemcunque mugitum posset emittere; sed annectens cum corrigia tres tabulas manu ferebat, easdem inter se collidens, sonumque, quem ab ore non dabat, tabulis proferebat. Hoc opus vinitoribus utile est, cum vineta ab infestantium avium catervis defensare conantur. Cum autem venisset antedictus ad Sancti basilicam in ea nocte in qua Dominus noster Jesus Christus fluenta laticum hauriens Falerna porrexit, ad Beati pedes vigilare disposuit. Transacto autem tempore mediae noctis, obdormivit. Qui cum nescio quid per visum periculi cerneret, pavore conterritus, in hanc vocem primum obseratum aperuit os: Domne Martine, libera me. Et sic erumpens ab ore et faucibus ejus sanguis, auditum pariter et eloquium recepit.
CAPUT XXVII. De muliere paralytica. Cum vero interempto Sigiberto rege (An. 575), Chilpericus regnum, exemptus ab imminenti morte, cepisset, Ruccolenus cum Cenomanicis graviter civitatem Turonensem opprimebat, ita ut cuncta devastans, nullam spem alimoniae in domibus ecclesiae, vel pauperum hospitiolis relinqueret. Postera autem die legatos ad civitatem mittit, 1057 ut homines qui propter culpam minime nobis incognitam ad Sancti basilicam residebant extraherentur a clericis: quod si differretur fieri, universa promittit incendio concremare. Et nos haec audientes, moesti valde basilicam sanctam adimus, et Beati auxilia flagitamus. Statimque paralytica, quae per duodecim annos fuerat contracta, dirigitur. Ipse vero Ruccolenus ulteriorem ripam aggressus, morbo confestim regio sauciatur, atque ab infirmitatibus Herodianis, quas enarrare longum videtur, allisus, et sicut cera a facie ignis guttatim defluens, quinquagesima die ab hydrope inflatus interiit. Sed nec hoc silebo, quod illo tempore alveus fluvii nutu Dei, vel [ Id est, et] virtute beati Viri, absque pluviarum inundationibus repletus, hostem, ne civitatem laederet, transire prohibuit.
CAPUT XXVIII. De muliere caeca. In die autem illa recurrentis solemnitatis, qua Dominus pro salute mundi mox passurus, confuso proditore discipulo, epulum apostolis ministravit, cum omnes ad ecclesiam properarent desiderabilia Domino vota dissolvere, quaedam mulier diuturna caecitate gravata, cum esset in villa, flere coepit, et dicere: Vae mihi, quia caecata pro peccatis non mereor hanc festivitatem cum reliquo populo spectare. Tunc cum fletu magno solo prostrata, nomen beati invocat Confessoris: completa autem oratione luci pristinae restituitur. Porro recepto lumine, ob reddendas Deo gratias ad beatam basilicam cum admirabili oculorum claritate pervenit. Sed et unus ex energumenis die illa Sancti virtute curatus est.
CAPUT XXIX. De duobus caecis. Duo caeci ex Biturigo venientes, arefactis palpebris, et glutino conjunctis, ad pedes beati Domni orantes decubabant. Factum est autem in die festivitatis suae astante populo, 1058 dum virtutes de vita illius legerentur (Vid. infra, cap. 49), factus est super illos splendor corusco similis, et confractis ligaturis quae palpebras obseraverant, defluente ex oculis sanguine, lateque visu patente, cuncta cernere meruerunt.
CAPUT XXX. De muliere muta. Mulier quaedam, cujus os patulum humor [Ed., dolor] nimius cum febre ligaverat, ut nec linguam regere posset, sed tantum mugitum ut animal, non vocem ut homo poterat emittere, fide instigante, cum magna animi confidentia, atria beati Confessoris aggreditur; ibique multis diebus residens, et stipem simul atque oris apertionem postulans, tandem a Sancti virtute respicitur. Nam quadam die Dominica dum missarum solemnia celebrarentur, haec in sancta basilica cum reliquo populo stabat. Factum est autem cum Dominica oratio diceretur, et haec aperto ore coepit sanctam orationem cum reliquis decantare. Ipsa autem cum jugo servitutis haberetur vincta, de rebus beati Confessoris redempta est: et nunc cum vocis officio ingenua perseverat.
CAPUT XXXI. De alia muliere debili. Nec minori miraculo se beatus Vir adesse invocatum ostendit. Apra [Al., Abra] quaedam religiosa, vifebrium oppressa, omnem usum membrorum, sola tantum lingua famulante, perdiderat. Nam cum manibus simul ac pedibus contractis jaceret, et die noctuque Beati flagitaret auxilium, visum est ei quadam nocte venisse ad se senem, qui molli tactu membra ejus cuncta attractaret. Expergefacta mane sentit pedes cum una manu redditos sanitati, et stupens ignorabat qui casus haec fecerit. Alia vero die admonita per soporem, ad beatam basilicam nihil retardans proficiscitur. Nox autem illa erat vigilia de transitu Confessoris. Mediae autem noctis tempore jam transacto, 1059 vigilans nescio quo terrore concutitur, et subito manus ejus contracta dirigitur. Stupente autem populo, cuncta quae prius pertulerat enarrabat: cognoscens ipsius eamdem fuisse virtutem prius in illa erectione pedum, quae nunc in manus suae directione clarebat.
CAPUT XXXII. De oleo ad sepulcrum Sancti crescente. Cum talia miracula, quae scripsimus, quotidie cernamus, quid illi miseri sunt dicturi qui Severum in Vita sancti Antistitis mentitum esse pronuntiant? Nam audivi quemdam, nequam, ut credo, spiritu repletum, proloquentem non potuisse fieri ut oleum sub Martini benedictione crevisset. Sed nec hoc, quod elapsa ampulla super stratum marmoris corruens, perstitisset illaesa. Quod ergo nuper actum est, multos in testimonium exhibens, declarabo. Quidam de diaconibus nostris male a quartani typi febre cruciabatur, quem cum plerumque arguerem, cur segnis ad basilicam Sancti non profisceretur, nec ex corde oraret, ut ei virtus Pontificis subveniret; tandem a nobis compunctus, ad beatum tumulum provolvitur tremens. Dehinc cum paulisper ignis febrium quievisset, rogat sibi exhiberi ampullam cum rosaceo oleo semiplenam. Jam enim ad ipsam febrem, exinde licet parum profecisset, multum tamen expenderat, et erat valde media. Perungensque ab hoc liquore frontem et tempora, postulat ut et vasculum secus Beati tumulum poneretur. Quarta vero die eum eum febris urgeret, basilicam petit, provolutusque diutissime oravit. Apprehensam autem ampullam, quam reliquerat mediam, invenit plenam, admiransque virtutem beati Antistitis, eam domum cum timore et veneratione reportat. Ex qua rursus cum esset perunctus, protinus omnis ardor quievit incommodi, nec ab eodem ultra confractus est. Quid etiam de eadem ampulla post haec actum sit, non sine gravi suspirio atque miraculo memoramus. Nam cum in antedicti diaconis hospitiolo de pariete penderet, incursantibus insidiis inimici, percussa est, atque 1060 in frusta decidit comminuta, effusumque oleum velociter terra absorbuit. Tamen puer qui aderat, cum vidisset factum, accepto vasculo, ipsam terram exprimens parumper olei elicuit, rosamque quae effusa fuerat, cum effracto vitro colligens, nobis exhibuit. Quod ego accipiens, diligenter in vasculum alterum transmutavi. Erat enim mensura olei quasi dimidii calicis parvuli: et tamen in vasculo duorum digitorum tantum altitudinem fecit. In crastino autem prospiciens, erat altitudo olei quasi quatuor digitorum. Obstupefactus ego ob virtutem sancti liquoris, hoc signaculo meo munitum atque coopertum reliqui. Post dies autem septem iterum prospiciens, plus ibi quam unum sextarium reperi. Advocans autem diaconem, et hoc ei ostendens admirabar. Ille vero affirmabat cum juramento, tantum tunc in effracta periisse ampulla, quantum tunc in ista cerneretur. Quae usque hodie in Dei nomine beneficium petentibus praestat. Ipse quoque postea ab hoc unguento similem infirmum perungens, oleo crescente, sanavit, et multos deinceps per illud sanitati restituit.
CAPUT XXXIII. De Allomere contracto. Proferat et Andegava regio miraculum suum, de qua Altomeris quidam procedens cum contractis pedibus ac manibus, lingua etiam debilis, beati Confessoris templum expetiit. Ubi cum tota Quadragesima resedisset, assidue orans ac deprecans, ut eum virtus sancti Antistitis visitaret, advenit dies illa Dominica ante sanctum Pascha, in qua Dominus noster Jesus stratas ab arborum spoliis [Ed., foliis] vias incedens, Hierosolymis venit, turba prosequente, ac clamante: Hosanna, Benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, 9). Illa ergo die cum sero jam factum esset, et ipse solus a foris ante tumulum decubaret, subito factus est in ecstasi, et pavore perterritus jacebat ut mortuus. Qui cum, ut ipse refert, per duarum horarum spatium aut amplius fuisset oppressus, tanquam de somno evigilans, subito ad sensum suum revertitur: 1061 elevatusque sursum, sanum se esse miratur; ibique tota nocte vigilans, mane nobis quae acta sunt ore proprio reseravit: clericusque factus, incolumis ad hospitiolum suum rediit.
CAPUT XXXIV. De clerico caeco. Denique eodem anno, cum festivitas, quae in aestivo celebratur, desiderabilis populis advenisset, clericus quidam, cujus oculum nubes tetra contexerat, ac ne lumen videre posset arcebat, aedem beati Confessoris adivit. Vigilata cum reliquis nocte, illucescente coelo, dum de basilica procedit, visum, quem olim perdiderat, recipere meruit. In eadem vero festivitate tres energumeni multum se collidentes, ac beatum Antistitem declamantes, fatentes crimina, et ut sibi Sanctus pacem redderet deprecantes, tandem purulentum nescio quid ex ore projiciunt, et sic virtute Sancti mundati sunt.
CAPUT XXXV. De carcerariis dimissis. In proximo autem, id est post tertium de festivitate diem, erant quatuor vincti in carcere. Cumque eos saevitia judicis ita constringeret, ut nec victus necessaria ulli praebere liceret, Antistitis beati praesidia corde puro precantur. Dum haec igitur devote agerent, medio die subito scinditur trabs, qua pedes eorum conclusi coarctabantur, confractisque catenis liberatos se sentiunt. Nec mora ostium petunt, quo aperto, ecclesiam Sancti nemine prohibente, ingressi sunt. Custodes autem in tantum obstupefacti fuerunt, ut nec verbis eos quidem increpare praesumerent: qui etiam sequentes eos, cum eisdem in ecclesia se abdiderunt. Illi autem admirantes maximas gratias Deo referunt, quod eos 1062 obtentu Pontificis dignatus fuerit liberare.
CAPUT XXXVI. De pignoribus, quae Leodovaldus episcopus detulit. Multi etiam fide pleni reliquias beati Viri portantes, virtutes multas experiuntur. Nam Leodovaldus Abrincatinae civitatis episcopus, sancti Domni reliquias per presbyterum suum devotus expetiit. Quibus acceptis, cum terminum antedictae civitatis ingressus fuisset, occurrit ei adhuc inter deserta posito paralyticus deferentium illatus manibus; osculatus autem fideliter velum quo capsa sanctorum pignorum cooperta erat, mox in pedes constitit, ac propriis gressibus domum regressus est. Haec enim agis, beatissime Confessor, nec tibi sat est propriam aedem exornare prodigiis, nisi etiam diversos saltus quos pedibus non adiisti virtutibus tremendis illustres. Sed et deinceps caecus quidam, adminiculo deducente, in occursum earum velociter properat. Adveniens autem quando Beati pignora in sanctum locabantur altare, expedita solemnitate, visum recipere meruit oculorum. Sed et alia nihilominus mulier, quae diu muta fuerat, sermonis usum recepit.
CAPUT XXXVII. De energumeno sanato. His etenim diebus ad beati Viri basilicam quidam ex energumenis, cum multos se cruciatus daemonum perferre declamaret, et vi se ejici de acquisito vasculo per beatum Antistitem fateretur, dejectus in terram sanguinem fetidum per os coepit ejicere. Qui duarum fere horarum spatio jacens, expulso daemone, purgatus ac erectus est.
CAPUT XXXVIII. De puella muta. 1063 Puella quaedam parvula, indigena Turonicae civitatis, ab utero matris suae muta processit. Cujus os in tantum obseratum fuit, ut nec illas, quae cunabulorum tempore eduntur voces posset emittere. Mater vero de tam tristi fetu anxia, cum lugeret assidue, commonetur per visum, ut beati Praesulis sepulcrum adiret. Quae excitata ad templum sancti cum puellula pergit intrepida; expositaque ante sepulcrum Sancti, cum diutissime orasset, iterum eam secum assumit. Accenso vero thymiamate, cum eam desuper retineret, interrogat eam, si bonum ei odorem faceret? Illa respondit: Bonum. Hanc primam vocem filiae mater moesta cognovit. Imposita vero ori ejus aqua, quam quondam de fontibus acceperat benedictis, interrogat iterum qualem ei saporem praeberet. Illa respondit: Bonum. Tunc mater cum gaudio sospitem domum filiam refert, quam tristis ad Beati tumulum fide fida detulerat (Vid. lib. II de Gloria Mart. c. 26).
CAPUT XXXIX. De eo quod Aredius presbyter pro benedictione portavit. Aredius vir religiosus ex Lemovicino causa tantum devotionis Turonis advenit, et beatum sepulcrum orando deosculans, ad monasterium sanctum amne transito pervenit. Qui dum singula loca visitat, quae Vir beatus aut orando depresserat, aut psallendo sanctificaverat, ac ubi vel fesso corpori somnum, vel inedia deficienti cibum praebuerat; dumque cuncta circuit, cuncta peragrat, venit ad puteum, quem Sanctus Dei proprio labore patefecit, fusaque oratione aquam haurit, impositamque in ampullula, domum regrediens deportavit. Cumque exinde 1064 infirmis multis tribueret sanitates, quadam vice Renosindus frater ejus vi febrium impulsus, decubuit lectulo. Octava vero die cum jam oculis clausis in hoc jaceret, ut spiritum exhalaret, atque omnis familia perstreperet mortem condolens patroni, vel funeri necessaria praepararet, venit in mentem presbytero, ut de aqua beati putei in ore defuncturo guttam inferret. Qua illata, ubi primum os ejus attigit, mox oculos aegrotus aperuit, absolutaque etiam lingua, rogat sibi adhuc exinde ministrari: acceptoque calice, ut bibit, statim omnis febris effugit; et sic, admirante familia, sanus a lectulo in quo jacebat erectus est.
CAPUT XL. De Sisulfo manco. Quid autem de istis miraculis mea parvitas poterit enarrare, cum assumptus Sanctus Dei de mundo adhuc praedicator habeatur in mundo? Et cum se palam populis ostentare nequeat, jugiter se patefactis virtutibus manifestat, dum caecos illuminat, dum paralyticos sanat, dumque et reliquos aegrotos pristinae sospitati reformat. Sed ego, ut saepe testatus sum, indignum me censeo tanti viri signa depromere. Tamen quia audax audeo, veniam peto a legente. Quia enim me impellit amor patroni, et quia esse adhuc eum denuntiavi praedicatorem, dicam quid contigerit nuper. Sisulfus ex Cenomanicis pauperculus, dum in hortulo suo meridie obdormisset, nescio quid nequitiae perpessus est. E somno autem exsiliens, contractis in volam digitis, cum magno dolore manus debiles elevavit, ipso quoque dolore premente, rursum solvitur in soporem: et vidit per visum, et ecce vir stabat ante eum nigris vestibus, cano autem capite. Qui conversus: Quid sic, inquit, tu fletibus commoveris? Et ille: Ecce, venerabilis domine, dum parumper obdormivi, cum dolore expergefactus opus manuum 1065 mearum perdidi, et nescio quid sceleris commisissem. Tunc vir ille, tanquam discipulis Dominus de caeco nato, quia neque ille peccaverat, neque parentes ejus, sed ut manifestaretur opus Dei in illo (Joan. IX, 2), ait: Debilitas tua tormentum indicat populi delinquentis. Vade ergo nunc per vicos et castella, et ad civitatem usque pertende; et praedica, ut se omnis homo a rapinis, perjuriis et usuris abstineat, et in die Dominico nullum opus, absque solemnitatibus mysticis, agat. Ecce enim coram Domino in lacrymis decumbemus veniam pro populo deprecantes, et adhuc spes est obtinendi, si emendatio subsequatur in plebe. Nam hostilitates, et infirmitates, et alia multa mala, quae perfert populus, indignatio Domini commovet. Et ideo annuntia velociter, ut se emendare studeant, ne crudeliter in scelere suo depereant. Tu vero his peractis quae imperavi, Turonis ad basilicam meam propera; ibique te visitans, obtinebo apud Dominum ut saneris. Cui ille: Dic, quaeso, domine, quis es, vel quod est nomen tuum? Cui vir: Ego sum, inquit, Martinus Turonorum sacerdos. In his Sancti verbis pauper surrexit a somno, apprehensoque bacello, iter imperatum aggreditur, et quae sibi fuerant imperata populis nuntiavit. Mense autem septimo postquam haec acta sunt, beatam basilicam adiit, ibique prostratus per triduum, quarta die a Sancti virtute visitatus est. Jam enim computruerat in eo caro palmarum ejus, quae clausa detinebatur. Et cum digiti ejus directi fuissent, sanguis ab eisdem erupit. Sed eis omnibus medicatis, ore proprio quae retulimus enarravit.
CAPUT XLI. De caeco illuminato. Facis ergo, beatissime Confessor, tuo more, propitiaris iniquitatibus populi, et sanas languores omnium, cunctosque te fideliter invocantes tuis medicamentis illustras; nec fraudas extraneos, quod propriis libenter indulges. Homo ergo incola territorii Turonici, annorum quasi viginti quinque, 1066 cum a febre lippitudinis gravaretur, decidentibus cataractis, obstrictisque palpebris valde caecatus est. Super quod malum adjiciebatur et illud, quod a fuste percussus, disrupto visu, unus ei crepuit oculus. Jam enim per viginti quinque annos in hac caecitate degebat. Admonitus ergo per visum, ad Beati tumulum venit, ubi orationi incumbens, die tertia unius oculi lumen recepit. Dehinc animatus hoc medicamine, attentius coepit orare. Quarto autem die oculus qui crepuerat, reformato visu, aperitur. Qui licet non tam clarus cernatur [Al. clare cernat] quam alter, luminis tamen beneficium praebet.
CAPUT XLII. De manu hominis contracta. Debilis quidam, cujus manus contracta diriguerat, dum in atrio, quod ante Beati sepulcrum habetur, oraret attente, in sancta ejus vigilia visitatus est, directisque digitis, manus ejus ad usum pristinum restituta convaluit.
CAPUT XLIII. De puerulo suscitato. O quoties hic prophetarum, et sublimium virtutes virorum, quas olim gestas legimus, renovari miramur? Sed quid inquam? Quod hi multi fecerunt viventes in saeculo, hic solus renovat quotidie, etiam post sepulcrum. Quid ergo agimus? quid silemus? quid occultamus pauci quod populi declamant multi? Non diutius in hac statione moremur. Proferamus novum Elisaeum saeculo nostro, qui cadaver defuncti vivum remisit a monumento (IV Reg. XIII, 21): id quoque beatus Confessor nobis praesentibus operatus est. Quae enim causa fuerit, adjutorium individuae Trinitatis efflagitans, explicabo. Puer genitus, lacte materno deficiente, nutrici ad alendum datur. Quae hoc liquore sterilis dum non copiose, ut illi aetatulae opportunum est, lactis alimentum ministrat, coepit qui proficere debuerat, die praetereunte, decrescere, et ita minui, 1067 ut nihil in eo amplius quam pellis tenuis, quae ejus ossula sola contegeret, remaneret. Qui, matre mortua, unum prope in hoc exitu duxerat annum. Erat enim unicus patri, et de uxoria dilectione quoddam memoriale. Cui, victu, ut diximus, minuente, jam deficienti ex inedia febris accessit. Ut autem hic eum fervor attigit, concurrit pater ad ecclesiam, ne proles absque baptismi regeneratione moreretur. Qui baptizatus, nec confortatus corpore praeter illud spiritale remedium, jam suffossis oculis, palpebrisque laxatis atque demissis, nullum jam flatum spiraminis habens, super beatum sepulcrum, patre ejulante deponitur. Nec defuit virtus illa coelestis, quae quondam parvulum inter manus Confessoris beati vivificavit. At ubi primum ejus vestimentum coopertorium tumuli attigit, illico parvulus respiravit. Mirum miraculum! videres pallentes genas gradatim, virtute divina insistente, rubescere, et sopitos oculos in lumine redivivo laxari. Tunc a Sancto vivificatus, et a patre receptus, sospes usque hodie in testimonium virtutis habetur.
CAPUT XLIV. De alio caeco illuminato. Sed et de Pictavo quidam caecus, per sex annos lumine viduatus, triduana prostratione ad beatum tumulum orans, lumen quo diu caruerat, operante solita virtute, recepit. Actum est autem hoc per festivitatem sancti patroni, in qua Maroveus Pictavis antistes aderat, non immerito Hilarii beatissimi discipulus praeconandus. Qui, solemnitate explicita, cum illuminato concive gaudens remeavit ad propriam urbem.
CAPUT XLV. De duobus puerulis sanatis. Apud Vultaconnum quoque vicum Pictavensem, dum duo pueruli 1068 nocte Dominica in uno stratu quiescerent, visum est eis quasi signum quod matutinis commoveri solet sonantem audissent; et surgentes de cubili suo, direxerunt ad ecclesiam. Cumque in atrium ecclesiae pervenissent, invenerunt ibidem choros mulierum canentium. Exterritique valde, cognoscentes catervam esse daemoniorum, dum ad terram corruunt, nec se, ut est aetatis infirmitas, signo salutari praemuniunt, unus lumine, alius et lumine et gressu mulctatur. Cumque per multorum annorum curricula in his infirmitatibus gravarentur; unus, qui tantum lumine caruerat, ad beati Martini basilicam devote veniens, ut orationem explevit, statim visum recepit. Alius, in eodem sancto loco lumine recepto, ad propria rediens, adhuc debilis claudicabat. Veniensque ad cellulam Condatensem, in qua lectum beati Viri habetur, dum ibidem nocte Dominica vigiliae celebrarentur, subito, orante populo, sensit divinam virtutem adesse. Et spectante plebe se per terram trahens, contra parietem se erexit, in quo fenestra retinetur, quae fuit quondam Beati corporis porta. Et orans, atque prae gaudio lacrymans, integrae sanitati restituitur, nec ulterius pertulit de malis infirmitatibus gravitatem.
CAPUT XLVI. De claudo directo. Puerulus quidam, Leodulfus nomine, pede sinistro debilis, dum cum reliquis petentibus stipendia quaerendo circuiret, Turonis advenit. Et cum parumper moratus, iter quod agere coeperat conatur explere. Et progressus claudicando cum satellitibus, decimo ab urbe milliario vi doloris opprimitur. Relictus vero a sociis, solus super ripam alvei ejulabat, multis ad festivitatem concurrentibus proclamans, et dicens: Vae mihi quia solemnitatem gloriosi Viri spectare nolui, ideo me virtus ejus allidit. Qua de re 1069 rogo vos, fidelissimi Christiani, qui Deum timetis, subvenite ignorantiae meae, subvenite oppresso et debili; et, si timor Dei manet [Al., movet], me usque ad sanctum locum deportate. Igitur cum haec a multis praetereuntibus imploraret, quidam plaustro suo superpositum usque ad sanctam basilicam duxit. Ubi triduanam orationem continuans, redintegratis pedibus, incolumis abscessit.
CAPUT XLVII. De contracto, quem bos trahebat. Erat quidam contractus, qui in similitudinem eremitae, cui bos quondam solatium fuit, bovem unum habebat. Quo bove plaustro conjuncto per domos tranebatur, stipem postulans devotorum. Igitur cum imminente festivitate Pontificis Turonis advenisset, prostratus coram sepulcro, et orationi incumbens, devotissime beati Antistitis auxilium flagitavit, deportatusque iterum a suis ante sanctam absidam tumuli ponitur. Cumque expletis missis, populus coepisset sacrosanctum corpus Redemptoris accipere, illico dissolutis nodis qui genua nexa tenebant, in pedes erigitur. Admirantibus cunctis, gratias agens, proprio gressu usque ad beatum altare, nemine sustentante, processit, sanus deinceps degens.
CAPUT XLVIII. De eo qui manus ac pedes contractos habebat. Ex pago autem Carnonensi, qui in Andegavo territorio habetur insitus, vir quidam, nomine Floridus, manibus pedibusque contractis, ad sanctam cellulam Condatensem, de qua beatus Confessor ad Christum migravit, allatus est. Ubi dum in vigiliis et oratione paucis diebus vacare studuit, omnis aegritudo a corpore ejus fugata discessit. Sicque directis membris, incolumis ad propria remeavit.
CAPUT XLIX. De eo qui contractum brachium detulit. 1070 Venerat dies festus solemnitatis, in qua catervae populorum multae convenerant, et ecce debilis quidam contracto brachio adfuit. Dumque beatum sepulcrum labiis osculatur, lacrymis rigat, voce beati Confessoris auxilium implorat, fide non diffisus solitum praestolabatur auxilium. Denique sacerdotibus qui advenerant, ad agenda solemnia procedentibus, cum lector, cui legendi erat officium, advenisset, et arrepto libro, vitam sancti coepisset legere Confessoris (Vid. supra, cap. 29), protinus hic directo brachio sanus erigitur, et spectantibus cunctis, praesidia quae fideliter petiit impetravit.
CAPUT L. De caeco illuminato. Sic et caecus in eadem festivitate supplex implorans receptionem visionis, ut pallulam attigit, quae a foris ad pedes Sancti de pariete dependet, mox erumpente a palpebris sanguine, testo populo, visum recepit.
CAPUT LI. De dysentericis. Cum autem morbus ille dysentericus cum occultis pustulis multas attereret civitates, ac inter reliqua loca urbs Turonica gravius laboraret, multi abraso a beato tumulo pulvere et hausto, sanabantur. Plerique, de oleo quod inibi habetur delibuti, liberabantur; fuitque nonnullis remedium aqua illa unde sepulcrum ablutum est ante Pascha. Igitur, cum multis multa tribuerentur beneficia, vidi unum in desperatione a dysenteria jacentem, huncque ad basilicam ductum, aliis vigilias celebrantibus, noctem inquietam 1071 duxisset; diluculo vero accedens ad tumulum, potato cum vino pulvere, sanus rediit e sepulcro.
CAPUT LII. De alio ab humore gravi sanato. Alter quoque arreptus a febre valida, dejiciens ore venenum, et per inferiorem partem extra modum solutus, lectulo decubabat. Igitur grassante veneno, laboranti oritur vulnus in inguine, et incredibili modo movet se visibiliter usque ad plantam. Erat enim in magnitudine ovi anserini. Deinde sursum repetens, cum nimio dolore discurrit per latera, per brachia, et usque ad cervicem progreditur: deinde per aliud latus ad plantam usque deducitur; exinde retrorsum revertens, ad eum locum unde primo ortum fuerat venit. Cumque taliter per membra vagaretur aegroti, quo miser tenderet, quid ageret nesciebat, nisi tantum voces cum fletibus dabat. Exigebat enim dolor gemitum, cum in uno corpusculo tanti dolores irruerent. Tandem cum haec nobis nuntiata fuissent, indico solitam theriacam a vero requiri medico, ex quo vitam moriturus haberet: suadeo fidenter pulverem assumi de tumulo. At satellites cum magna festinatione currentes, elevatum pulverem monumenti deferunt ad aegrotum, delibutumque cum vino bibendum porrigunt. Quo hausto, ita omnis dolor fugatus est, ut ipsa hora redderetur incolumis.
CAPUT LIII. De exsense redintegrato. Sine numero populi talia audientes, de longinquis regionibus beati expetunt praesidia Confessoris. In quo illud est prae caeteris admirandum, qualiter sensus hominum diaboli arte fraudati restituantur. Quidam ergo Bajocassensis civis, dum vino nimium hausto 1072 turbatus per viam incederet, subito diversis flantibus ventis pulvis campi commovetur, et mixtus, ut solet, cum stipulis in sublime levatur, fitque totus aer una nubes pulveris, de qua hic opertus, amisso sensu, equo dejicitur. Igitur post paululum a suis inventus domum turbulentus adducitur. Hinc effrenis factus conabatur fugere, nemine persequente. Quid plura? Arctatur vinculis, constipatur catenis, et in custodia detinetur. Qui dentibus fremens ob negatam sibi fugae libertatem, propriis se morsibus lacerabat. Dum autem haec agerentur, admoniti parentes ad Beati eum basilicam perduxerunt: ibique oratione per longum tempus facta sanus abscessit, vovens ut singulis annis veniens, vota sancto redderet Confessori. Deinde ad monasterium sibi proximum, humiliatis capillis, ac presbyter ordinatus, coepit Deo strenue deservire, non tamen reddens quae promiserat beato Pontifici. Quarto igitur anno data, ut credo, iterum inimico in eum potestate, rursum ruit in redivivam amentiam, et constrictus, ut fuerat prius, catenis, ad sanctam reducitur aedem: ubi per sex dies, et eo amplius, degens in vigiliis et orationibus, et reddens quae prius ignave fraudaverat, sanus domum regreditur. Sed peccatis facientibus, iterum vino saepius madefactus, in eadem tribulatione obiit.
CAPUT LIV. De puella Lixoviensi caeca. Si singula quaeque vel quae aguntur, vel quae acta sunt prosequamur, magnum cumulum congeremus de mirabilibus Confessoris. Puella vero ex Lexoensi jam adulta, lumen amiserat oculorum: quae Sancti limina devote adiens, per omne tempus festivitatis orabat humo prostrata. Tertia autem die post sanctam festivitatem, cum sui eam redire urgerent, rogat se ad sepulcrum Beati deduci. Ibique iterum 1073 atque iterum prostrata, de palla, quae sanctum tegit tumulum, oculos abstergens, et valedicens discessit. Cumque jam in navi ascenderet, ait: Gratias tibi ago, beate Confessor, quod etsi videre non merui tua sancta limina, vel tactu praesensi. Cum igitur haec cum lacrymis edidisset, dum detergit oculos, lumen recepit, et conversa ait: Forsitan haec est Beati basilica? Cui, qui propinqui erant, ita esse aiunt. Tunc illa: Non revertar, inquit, nisi gratias pro accepta sanitate referam patrono. Redeuntem autem, et in laudem Antistitis declamantem multi viderunt. Quae completa oratione gaudens discessit.
CAPUT LV. De puerulo manum contractam habente. In eadem vero festivitate alius de Senonico puer manum aridam detulit. Post quartam autem diem solemnitatis beatae, dum stans ad pedes oraret, spectante populo directi sunt digiti ejus; viditque omnis conventus plebis magnalia Dei, qualiter inficiebatur manus a sanguine, ascendebatque gradatim per arentes venas, et ita erat manus bibula, ut putares spongiam diu aridam lymphis injectam, sitienter haurire liquorem. Repletis ergo venis, roboratisque nervis, ac rubescente cute pallidam manum extulit sanatam.
CAPUT LVI. De muliere quae contractis in palma digitis venit. Pari quodammodo ordine Pictavensis mulier meruit obtinere medelam. Nam haec contractis in volam digitis, unguibusque defixis in ipsis, ut ita dicam, ossibus, tota jam manu putrefacta, venit ad Sancti festivitatem devota, optabilem expetens medicinam. Igitur, spectatis ex more solemnibus, dicit suis: Integro quidem corde ad deposcendum Beati praesidium venimus, sed obsistentibus peccatis, non meruimus quod petebamus accipere. Consummata ergo nunc oratione, revertamur ad patriam, fidentes de bonitate 1074 Praesulis, quod corpore imbecillo prosit animae fidelis oratio. Haec et his similia aiens, et quasi Sancto valedicens, discessit. Vergente quoque in vesperam die, prope amnis Caris ripam accepit mansionem. Ad medium autem fere noctis expergefacta, gratias Deo refert, quod esset, quod viveret, quod vigeret, vel quod beati Pontificis tumulum attigisset: quae cum maximo fletu proferret, iterum obdormivit. Et ecce vir crine cycneo, indumento purpureo, crucem gestans manu, stans ante eam ait: Nunc sana eris in nomine Christi Redemptoris nostri. Et apprehensa manu ejus, misit digitum suum inter digitos illius, qui clauserant palmam, et parumper movens, direxit eos. Dum haec in visu videret evigilans, defluente adhuc sanguine, sanam elevavit manum in Dei laudibus. Diluculo autem regressa ad basilicam, et impleta gratiarum actione, laeta redivit.
CAPUT LVII. De ea quae dum in festivitate sancti Joannis operabatur, debilitata est. In festivitate vero beati Joannis cum populus ad missarum solemnia conveniret, mulier quaedam accepto sarculo, agrum adiit, ut scilicet evulsa mali seminis zizania, messem sola purgaret; nec enim poterat esse vallata divino solatio ob reverentiam dominici Praecursoris. Cumque operari coepisset, protinus manus ejus divino igne sunt apprehensae, facies quoque ejus quasi emittens flammas, tota vesicis ac pusulis ebullivit. Urebatur misera non minus pudoris dolore, quam corporis, quando ea quae clam gesserat, invita prodebat. Dehinc vociferando atque ejulando, beati Martini basilicam velociter expetivit; ante cujus sepulcrum in hoc tormento per quatuor mensium spatia prostrata, restincto omni vapore, in integritatem corporis solidata est. Erat enim ancilla cujusdam civis Turonici, qui medietate pretii concessa, aliam requisivit.
CAPUT LVIII. De caeco et contracto. 1075 Puer Parisiacus, cujus artis erat vestimenta componere, increscente melancholia, id est decocti sanguinis fece, quartanarius efficitur, atque effervescente humore, ita omne corpus ejus minutis pustulis coarctabatur, ut a quibusdam leprosus putaretur. Sed et per omnia membra dolores pessimos sustinebat, amborum oculorum luce mulctatus. Igitur auditam beati Antistitis famam, et virtutes ubique vulgatas, Turonicam expetivit civitatem; accedensque ad basilicam Sancti, per dies multos jejunans et orans, recepto lumine, pristinae restituitur sospitati. Erat enim ingenuus genere. Audiens autem Leodastis, qui tum Turonicum gerebat comitatum, quod talis esset artifex, calumniari coepit, dicens: Refuga es tu dominorum, nec tibi licebit ultra per diversa vagari. Et vinctum in domum suam custodiendum dirigit. Sed nec ibidem defuit virtus angelici Confessoris. Nam cum apprehensus fuisset, statim ab infirmitate qua caruerat coarctatur; et cum pessime ageret, videns comes nihil se in eum praevalere posse, relaxatum a vinculis liberum abscedere jubet. Ille vero ad basilicam regressus, sanatus est denuo.
CAPUT LIX. De alia muliere, quae post ingenuitatem est vendita. Simile est huic et illud, quod mulier post emeritam libertatem rursum a patroni filiis barbaris venundatur. Sed virtute Sancti, quo facilius defensaretur, contractis ad plenum debilitatur 1076 membris. Nam et poplitum nervi ita retorsi sunt, ut surae [Al., subtus] crura contingerent. Tunc relicta a dominis, quibus fuerat inique distracta, patrocinia beati expetit Confessoris. Ad cujus aedem non multo tempore commorata, libertati simul ac sospitati donatur.
CAPUT LX. De oculorum et capitis mei dolore. Et quia prior libellus ab eo tempore initiatus est quo Paulinus reliquit, et sub quadraginta capitulis constabat impletus, destinavi hunc incoeptum sub sexaginta complere. Scilicet ut beatus Martinus, qui viduatus ab hoc mundo virginitatis custodivit integrum decus, martyrium quoque vel in occultis insidiis, vel in publicis injuriis triumphaliter adimplevit, cui etiam aderat corona trigesimi et sexagesimi, vel centesimi fructus in his centum virtutibus augeretur. Spes autem mihi erat me non frustrari a voto, quod in octo annis Domino jubente complevi, ipso scilicet libro a virtute super me facta coepto, ad me iterum sum regressus. Quod non sine providentia Divinitatis esse arbitror factum, ut ad eum finiretur, a quo legitur coeptus. In quo cum quinquaginta novem virtutes descripsissem, et sexagesimam adhuc attentius praestolarer, subito mihi sinistrum capitis tempus arctatur doloribus, et pulsantibus venis, defluentibusque lacrymis, tantus imminebat cruciatus, ut oculum vi comprimerem ne creparet. Quod dum per unam diem ac noctem graviter ferrem, mane adveniens ad basilicam Sancti, orationi prosternor. Qua expleta, doloris locum velo, quod ante beatum dependebat sepulcrum, attigi. Quo tacto, 1077 protinus et pulsus venarum, et lacrymarum fluxus stetit. Post triduum vero dextram capitis partem similis attigit dolor. Pulsabant venae, atque ubertim lacrymae defluebant. Iterum mane consurgens, pari ut prius modo contacto velo, capite sanus abscessi. Transactis vero decem diebus, visum est mihi minuere sanguinem: tertia autem die post sanguinis diminutionem, subiit mihi cogitatio, et, ut credo, per insidiatorem injecta, quod haec quae pertuleram a sanguine evenissent, et si vena protinus fuisset incisa, confestim ista cessassent. Dum haec cogito, ac revolvo, amborum temporum venae prosiluere, renovatur dolor qui prius fuerat, et jam non unam partem capitis, sed totum arripuit caput. Commotus ergo doloribus, ad basilicam propero, ac pro cogitatione prava deprecans veniam, pallaque, quae beatum operit sepulcrum, caput tetigi; mox, dolore sedato, sanus recessi de tumulo.
Multa quidem sunt et alia quae vir beatus quotidie operatur, quae insequi longum est. Tamen si adhuc meremur videre miracula, placet ea alteri conjungi libello. Nam, ut diximus, hi duo libelli in hoc numero teneantur. Ego quoque pietati dominicae maximas refero 1078 gratias, quod mihi per suffragium Antistitis gloriosi concessum est, ut quod in initio tractavi, potuerim usque ad finem perducere; deprecans, ut quod saepe Confessor tribuit populis, mihi peccatori largius indulgeat, purgetque me ab erroribus, quos saepe conspicit et intendit, restituatque mihi lumen veritatis, eruat me ab infidelitatis lapsu, mundet cor et mentem a lurida lepra luxuriae, purget cogitationes a concupiscentiis pravis, atque omnem a me facinorum molem diluat, atque prosternat; ut cum in judicio in sinistra parte fuero locatus, ille me de medio haedorum sacrosancta dextra dignetur abstrahere, reservatumque me tenens post tergum, sententiam Judicis praestoletur. Cumque eo judicante fuero flammis infernalibus deputatus, sacrosancto pallio, quo ille tegitur in gloria, me contectum excuset a poena, dicentibus Regi angelis, quod quondam de monacho resuscitato dixerunt: Iste est pro quo Martinus rogat. Fiatque, ut quia non mereor illa claritate vestiri, vel ab irruentibus tartarorum ministris merear liberari: nec tantum mihi noxa praevaleat, ut separer ab ejus regno quem fideliter sum confessus in saeculo.
Explicit liber secundus.
LIBER TERTIUS. Prologus. 1081 Tertium, ordinante Christo, libellum de virtutibus beati Martini scribere incipientes, gratias agimus omnipotenti Deo, qui nobis talem medicum tribuere dignatus est, qui infirmitates nostras purgaret, vulnera dilueret, ac salubria medicamenta conferret. Nam si ad ejus beatum tumulum humilietur animus, et oratio sublimetur, si defluant lacrymae, et compunctio vera succedat; si ab imo corde emittantur suspiria, et pectora facinorosa tundantur; invenit ploratus laetitiam, culpa veniam, dolor pectoris pervenit ad medelam. Nam saepius tactus beati sepulcri profluviis imperavit sistere, caecis videre, paralyticis surgere, et ipsam quoque pectoris amaritudinem longe discedere. Quod ego plerumque expertus indignum me judico, ut inter tantorum miraculorum moles etiam illa hic inseram, quae super me operari dignatus est. Sed iterum timeo ne noxialis appaream, si ea tanquam fraudulentus abscondam. Testor enim Deum, et spem illam, quam in ejus virtute posui, credens me ab illius misericordia non frustrari: quia quotiescunque aut dolor capitis irruit, aut tempora pulsus impulit, aut aures auditus gravavit, 1082 aut oculorum aciem caligo suffudit, aut aliis membris dolor insedit, statim ut locum dolentem, vel tumulo vel velo pendente attigi, protinus sanitatem recepi, mirans tacitus in ipso tactu dolorem recessisse cum cursu.
CAPUT PRIMUM De dolore faucium mearum. Quid autem nuper pertulerim, primum inseram huic libello miraculum. Dum ad convivium residentes post jejunium oderemus, piscis infertur in ferculo: quem dominica cruce signatum dum edimus, una mihi ex aristis ipsius piscis injuriosissime adhaesit in gutture. Quae dolores commovens graves, incidedebat fauces acumine, et ipsam gulam longitudine obserabat: impediebat vocis sonitum, et neque ipsum salivae liquorem, qui saepe a palato defluit, transire sinebat. Tertia autem die cum neque tussiens, neque excreans eam valerem projicere, recurri ad nota praesidia. Accedo ad tumulum, provolvor in pavimento, profusisque cum gemitu lacrymis, auxilium deprecor Confessoris. Dehinc erectus, velo, quod dependebat, gulam, faucesque et reliquum capitis attigi. Nec mora, sanitatem recepi; et priusquam 1083 limina sancta egrederer, nullam fatigationem sensi. Quid tamen aculeus malus devenerit, ignoro. Non eum rejeci per vomitum, non discessisse sensi in alvum. Unum tantum scio, quod ita me in velocitate sensi sanatum, ut putarem quod injecta aliquis manu, illa quae injuriam faucibus intulerant abstulisset.
CAPUT II. De puella debili sanata. Puella vero annorum duodecim, omnibus membris debilis, per sex annos tanquam mortua in domo parentum lectulo decubabat, non gressum faciens, non opus manuum implens, non lucem cernens, non sermonem eloquens, non audieus elocutum. Ad Beati tumulum fundunt parentes pro filia preces, offerunt munera, et adhuc vota promittunt. Convenit autem populus ad solemnia, celebratur cum gaudio sacra festivitas. Tertia vero de festivitate die, vocat patrem puella, dicens: Sitio. Qui gaudens quod filiae vocem, quam nunquam audierat, meruisset audire, cucurrit velocius, et assumptum paululum aquae puellae detulit ad bibendum. Qua hausta, ait: Porrige mihi manum. Apprehensa quoque pater ejus dextera, levavit eam. Quae stans super pedes suos, elevatis ad coelum manibus oculisque: Gratias, inquit, tibi ago, omnipotens Deus, qui respiciens humilitatem meam, me per sanctum Antistitem tuum salvare dignatus es. Et sic redintegratis membris, visum auditumque recepit, ac domum laeta regressa est.
CAPUT III. De homine in cujus manu fustis adhaesit. Ante duos autem annos quam haec agerentur, quidam non metuens, neque honorans diem sanctum dominicae resurrectionis, accepta annona, ad molam vadit, impositoque tritico, molam manu vertere coepit. Expleto autem opere non poterat volam aperire, sed cum gravi dolore fustem quem apprehenderat tenebat invitus. Posthaec videns se non laxari, inciso ab utraque parte fuste, ad Sancti basilicam 1084 venit, factaque oratione, et vigiliis celebratis, laxatis digitis, manus ejus ad opus pristinum restituta est. Alio vero anno, III hac die sancta, operam propter quam prius increpitus a Deo fuerat, apprehendit, rursumque ei lignum in manu ejus adhaesit. Ille autem cum dolore plorans ad basilicam sancti Confessoris repetiit, sed non protinus meruit exaudiri. Post duos vero annos ad eamdem festivitatem, qua puellam sanatam retulimus, et iste liberatus est ab onere ligni.
CAPUT IV. De contracto sanato. Ex Lemovicino autem adveniens contractus, qui nec gressum facere poterat, nec lumen oculorum habebat, deportatus manibus devotorum ante sanctum sepulcrum deponitur; deprecatusque misericordiam beati Antistitis, directis membris debilibus, sanitati donatur.
CAPUT V. De caeco illuminato. Quidam caecus, qui longo tempore lumine caruerat oculorum, ad eamdem festivitatem venit. Et facta oratione, dum ante sanctum sepulcrum staret, subito apertis oculis, recepto lumine jucundatur.
CAPUT VI. De debili sanato. Puer autem incola civitatis Turonicae, dum valetudine nimia ac diuturna consumitur, omnibus membris debilitatur, et sine spe gressuum a febre relinquitur, cui tibiae, ceu funes, intortae, separari non poterant. Post discessum vero febris, expetiit a parentibus, ut eum ad sanctam basilicam deportarent. Quem exhibitum deponentes ad pedes Sancti, orationem faciunt, ut ei virtus solita subveniret. Tertia vero die cum ille vel parentes ejus in oratione ac jejunio perdurarent, exorto misericordiae lumine, distortis tibiis, a parentibus incolumis est receptus.
CAPUT VII. De eo qui clavem die Dominico faciebat. 1085 Sic et alius, Senator nomine, de Cracatonno Andegavensi vico, dum die Dominico clavem facit, digiti ambarum manuum ejus contraxerunt, unguibus in palmam defixis. Sic qui ostium pandere voluit, manus reserare non poterat. Dehinc quatuor mensibus exactis, jam unguibus in carne defixis, computrescente palma, auxilia expetiit Confessoris, et per quatuor dies orationi ac jejunio vacans, manus sanas elevans, incolumis est regressus, collaudans virtutem Antistitis, et ut nullus aggrederetur quod ipse praesumpserat praedicabat.
CAPUT VIII. De mortuo suscitato. Eo tempore quo talia apud urbem Turonicam gerebantur, legati de Hispaniis, id est Florentius et Exsuperius, ad Chilpericum regem veniebant. Quos cum ad convivium ecclesiae recepissem, epulantibus nobis, eo quod se assererent esse catholicos, Florentius, qui erat aetate senior, sollicite flagitat aliqua de beati Viri virtute cognoscere. At ego Deo gratias agens, interrogo si vel nomen ejus in illis regionibus audiretur, vel Vita illius legeretur ab aliquo. Haec me interrogante, ait in illis locis magnifice honorari nomen ejus; sed et se peculiarem alumnum Antistitis narrat, dicens super se magnam ejus virtutem ostensam fuisse. Avus, inquit, meus ante multorum curricula annorum basilicam construxit in honore beati Martini antistitis: perfectaque, ac eleganti opere exornata, Turonis clericos religiosos destinavit, expetens Pontificis reliquias, ut scilicet locum, quem in ejus nomine aedificaverat, ejus reliquiis consecraret. Quod cum fecisset, per singulos dies veniebat, et prostratus solo cum conjuge, sancti Pontificis auxilium implorabat. Post multum vero 1086 tempus infans his nascitur. Cum autem trium mensium esset a febre pulsatus, in tantum exinanitur, ut neque papillam sugere, neque ullum alimentum valeret accipere. Interea perdurante morbo, cibo abnegato, palpitante tantum spiritu, solus transitus praestolabatur. Nec mora, ipse quoque exhalatur spiritus. Tum mater moesta, vel avia, de unicae ac primogenitae sobolis morte, apprehensum inter brachia ante altare beati Martini jam exanime corpusculum spe non incerta deposuerunt: et tanquam si Sanctum visibilibus cernerent oculis, anus [Al., avus] alloquitur, dicens: Spes nobis erat maxima, beatissime Confessor, tua huc pignora deportasse, per quae morbi depellerentur, febres exstinguerentur, fugarentur caecitatis tenebrae, et aliae quoque infirmitates emundarentur, pro eo quod de te legantur plurima, quae vel vivens feceris, vel post transitum operaris. Nam audivimus te oratione mortuos suscitasse, lepram osculo depulisse, energumenos curasse verbo, venenum digito compressisse, et alia multa fecisse: hic apparebit virtus tua, si et nunc juxta fidem nostram hunc resuscitaveris parvulum. Quod si non feceris, non hic ultra colla curvabimus, luminaria accendemus, aut alicujus honoris gratiam exhibebimus. Et haec dicens, relicto ante altare infantulo, ipsa, et qui cum ea erant, abierunt. Mane autem facto venientes, invenerunt eum ad altare conversum, et dum admirarentur, suscepit eum mater in ulnis, et cognoscens eum resumpsisse flatum, applicat ad papillam, qui protinus, hausto lacte, confortatus est. Tunc mater cum patre et omni domo, elevata in coelum voce, benedixerunt Deum, dicentes: Nunc cognovimus quia magnus Deus es, et facis mirabilia, solus, qui nobis parvulum Confessoris tui oratione restituisti. Loco autem illi majorem deinceps quam prius fecerant, reverentiam exhibebant. Haec ab ipsius Florentii ore ita gesta cognovi.
CAPUT IX. De eo qui pedem debilem habuit. 1087 Clericus erat ab urbe Pictava in agro illius regionis, qui ad sanctam basilicam pertinebat, unius usu pedis debilis, quem, ut ipse asserebat, per incursum daemonii meridiani (Vid. infra, lib. IV, c. 36) perdiderat. Qui inciso fuste ad mensuram geniculi, et pelle superposita ad ipsum geniculum, extenso retrorsum vestigio, gressum, quem pede nitebatur agere, fuste adminiculante perficiebat. Ad antedictam basilicam novem post annos advenit, fusaque oratione per triduum, ante tertium festivitatis diem poplite directo surrexit. Adveniente autem ad Sancti solemnia populo, qualiter per virtutem ejus sanatus esset, edocuit.
CAPUT X. De tibia matris meae. Matri vero meae hoc ordine virtus Sancti subvenit. Tempore quo transactis parturitionis doloribus me edidit, dolorem in uno tibiae musculo incurrit. Erat autem subitaneus, tanquam si clavus affigens, atque ita fictam gravissimam dabat, ut plerumque eclipsim generaret, nec erat quod eum mitigare posset, nisi cum diutissime contra ignem tentus a vapore foci obstupesceret: sed et si unguentum aliquod parumper fuisset infusum, quiescebat. Quid plura? Post ordinationem meam advenit Turonis vel ad occursum Antistitis sancti, vel causa desiderii mei. Cum hic igitur per duos aut tres menses commorata fuisset, et assidue beati Pontificis auxilium precaretur; tandem respiciente miseratione consueta, discessit dolor a tibia, qui per triginta quatuor annos feminam fatigaverat.
CAPUT XI. De mulieris manu sanata. Sed et alia mulier de Andegavo territorio, digitis in palma defixis, 1088 ut ad locum sanctum preces effudit, digitis directis, sanata manu discessit.
CAPUT XII. De puero a valetudine sanato. Puer familiaris noster correptus a febre graviter urebatur. Ardebant enim extrinsecus membra, intrinsecus vero sitis valida erat; et si potum aliquem recipiebat, mox rejiciebat a stomacho, nihil tamen capiens cibi. Cumque in hoc labore quarto aut quinto die [Al., anno] fatigaretur, petiit ut ei parumper exhiberent pulveris de sepulcro ad bibendum. Quo exhibito, vinoque diluto, ut hausit fideliter, recepta sanitate convaluit.
CAPUT XIII. De Theodanae pede sanato. Theoda vero, Wiliacharii quondam presbyteri filia, dum ab humore pedum frequentius laboraret, unius pedis usum, qui in debilitatem redactus fuerat, perdidit. Post haec ad beatam advenit basilicam, in qua dum crebras effunderet preces, amota debilitate, incolumitati donatur.
CAPUT XIV. De homine inclinato. Erat tunc temporis in villa [Ed., urbe], quae sub tuitione sanctae matris ecclesiae habebatur, homo quidam, qui, tanquam effractis renibus, inclinatus ambulabat. Hic juxta illam Evangelicae seriei mulierem (Luc. XIII, 11) deorsum proclinus nequaquam sursum poterat erigi, sed duobus in ascellis fustibus additis, incurvus agebat gressum. Ad festivitatem autem adveniens, tertia die post acta solemnia erectus, ab omni incursione diabolica mundatus, sanus abscessit.
CAPUT XV. De Gundulfo debili. Gundulfus vero quidam ipsius urbis civis, ab infantia sua cum 1089 Gunthario, Clotarii, regis filio, habitavit. In cujus dum haberetur servitio, et, ordinante rege, ascenderet in arborem, ut matura decerperet poma, effracto ramo corruit; collisoque ad lapidem pede, debilitatus est. Post multos vero annos dum in hac debilitate persisteret, et ascenso equite [ id est, equo] velociter eum impelleret ad eundum, lapsante gressu, praecipitatur, compressumque pedem alium, qui sanuserat, graviter laesit. Dehinc portari se ad sanctam basilicam postulat, projectusque ad pavimentum, orationem fideliter fundit. Nec morata est pietas, quae semper tribulantibus subvenire consuevit, sed protinus, ablato omni dolore, incolumis a pavimento surrexit. Igitur per triginta circiter annos, de alio pede, sicut superius diximus, jugiter claudicabat. Tandem inspeetis propriae conscientiae noxis, converti decrevit, scilicet, ut humiliatis capillis ipsi sancto deserviret Antistiti. Sed prius a rege praeceptum elicuit, ut res suas omnes basilicae traderet vivens. Quo facto, capite tonsurato, impletoque bonae deliberationis voto, pes ejus, qui effractis ossibus fuerat breviatus, est elongatus. Et qui ante a duobus pueris sustentatus ibat, nunc sine ullius hominis adminiculo, quo voluerit, absque aliquo debilitatis impedimento discurrit.
CAPUT XVI. De caeco illuminato Post haec puerulus quidam ex Lemovicino caecus adveniens, lumen recepit oculorum hoc modo. Anno tertio nativitatis suae cum jam gressum incipiens figere, erumpenteque lingua in verbis labra laxaret, dum matri alludit blande, dum oscula libat, dum collo ejus appenditur, duur in ulnis defertur, commota per immissionem diabolicam vi venti, pulvis a terra cum paleis elevatur, et super puerum ac matrem ejus cum magno turbine fertur: sed rustica mulier et incauta, 1090 non tractat se filiumque Salvatoris vexillo munire, ideoque praevalentibus insidiis oculi adolescentis repleti pulvere obserantur. Qui diu vociferans, tandem mitigatus a matre permansit caecus. Adultus autem datus est mendicis, ut vel cum eisdem ambulans stipendii quiddam acciperet. Erant autem parentes ejus valde pauperes. Igitur duodecimo caecitatis suae anno advenit Turonis ante diem solemnitatis, qua Deus Pater Verbum carni glutinans, mundo salutem invexit. Decursa autem festivitatis vigilia [Laud., die], dum recedentibus aliis hic ad pedes Sancti decubaret immobilis, tunc sensit quasi pupugisset aliquis oculos ejus a spiculo, et statim sanguis ab his erumpens coepit defluere per genas ejus, aversaque sursum facie, vidit super se cereum elucere, et exclamans voce magna, ait: Gratias tibi ago, sancte Confessor Dei, quia virtute tua lumen recipere merui. O admirabilis gratia! o virtus immensa! multimodis enim affectibus dona tua spargis in populis. Nam qui stipem petierat, lumen recepit, et diu extera luce, virtutis tuae lumine vultus ornatur. O si te multorum criminum tenebrae a nostris visibus non arcerent, nempe venires visibiliter, et infirmis voce Petri clamares: Aurum et argentum non habeo, sed quod habeo do vobis: in nomine Christi Jesu abite incolumes (Act., III, 6).
CAPUT XVII. De Siggonis Referendarii aure. Fuerat causa quaedam ut Remense oppidum peteremus; cumque ab Aegidio episcopo, qui tunc Ecclesiam regebat, benigne fuissemus excepti, illucescente in crastinum Dominica die, ad ecclesiam accessimus, residentesque in sacrario adventum praestolabamur Antistitis. Eo tempore sancti Martini reliquias, licet temerario ordine, super me tamen habebam. Igitur Siggo referendarius quondam Sigiberti, ad occursum nostrum accedit, osculatumque juxta me sedere deposco. 1091 Sed ille unam habens obturatam aurem, vix de alia poterat quae loquebamur advertere. Verum ubi sufficienter colloquio usi sumus, ille in domum vocatur ecclesiae. Protinus igitur ut a me discessit, disrupta auris surdae claustra, et quasi magnum exinde ventum exire sentiens, auditum recepit: reversusque continuo mihi gratias agere coepit, dicens: Tertia jam dies erat, quod de hac aure auditum amiseram, sed cum tecum loquerer, sensi velociter reseratam. Tunc ego confessus [Al., confusus], ne mihi haec ascriberentur, aio: Noli, dulcissime fili, mihi aliquid gratiarum referre, sed ei cujus tibi virtus auditum restituit. Nam scias beati Martini mecum haberi pignora, cujus tibi potentia auditus gravitas est depulsa.
CAPUT XVIII. De infirmitate pecorum. Quodam vero tempore dum saeva lues taliter desaeviret in pecora, ut nec ad recuperandum genus putaretur aliquod remanere, quidam de nostris basilicam sanctam adiit, oleumque lychnorum, qui camerae dependebant, suscepit cum ipsis aquis in vasculo, deportatumque in domum, pecora quae adhuc hic morbus non attigerat, intinctoque digito in liquore, per frontes et dorsa cruce dominica signat, ipsisque animalibus terrae dejectis, ac resupinatis, ex hoc unguine fide plenus infudit in ore. Mox dicto citius, clandestina peste propulsa, pecora liberata sunt.
CAPUT XIX. De caeco illuminato. Abrincatinus quoque incola, cui per sex annos videndi usus fuerat denegatus, beati Confessoris expetiit salvari praesidio. Ad cujus basilicam accedens, multoque tempore jejuniis et orationibus vacans, auxilium beati implorabat Antistitis. Denique adveniente sacrosancta festivitate, populis missarum solemnia spectantibus, huic visus est redditus; rediitque in patriam 1092 videns, qui ad sanctam basilicam alio deducente pervenerat. Ipse autem pro tantae pietatis gaudio vovit se ibidem tonsurari. Quod postea devotus rediens implevit.
CAPUT XX. De alio caeco illuminato. Nam et quidam de transmarinis partibus veniens, dum operam exerceret in agro, subito orta super se violentia venti cum pulvere, lumine caruit oculorum. Et qui diu caecis via fuerat, ipse domum alio regente deducitur. In hac enim caecitate per trium annorum curriculum detinetur. Post haec basilicam beati confessoris expetiit, atque [Al., ad quam] per quatuor annos orationi incumbens, visitatus virtute divina, patefactis luminibus lucem videre promeruit.
CAPUT XXI. De Juliano contracto. Sed et haec fama, ut saepe diximus, non solum ad propriam urbem, verum etiam in aliis urbibus, et pene in toto mundo vulgata perpatuit. Julianus quidam ab Hispaniis veniens, manus et pedes habens debiles, ad hunc medicum devotus ingressus est, dicens: Credo enim indubitanter, sanctissime Praesul, quod poteris mihi ea medelae adjumenta praebere, quae caeteris in te sperantibus non es solitus denegare. In hac credulitate orationi assidue insistens, et de Domini miseratione non dubitans, directis pedibus manibusque, incolumis est redditus.
CAPUT XXII. De muliere ad sancti lectulum illuminata. Verum quia in superioribus libellis saepius diximus et in loco illo de quo migravit ad coelos plerumque miracula celebrari, quid nuper gestum sit pandam. Mulier indigena urbis Turonicae visus claritate multata, 1093 cellulam Condatensem, in qua lectulus beati Antistitis habetur, expetiit, putans sibi praesidium fore, si cancellos ipsius lectuli tetigisset. Lectulus autem non aliud dicitur, nisi quod in pavimentum illud substrato cinere, et apposito capiti lapide, Israel nostri temporis flexa cervice recubuit. Ergo ad hoc oraculum mulier viro adminiculante deducitur, in quo per multos dies orationem compuncta fundebat. Tandem pietas ad miserandum saepe profusa eam respiciens, visum mulieri amissum restituit. Tantaque deinceps feminam fides accendit, ut usque ad diem sui obitus nunquam a loco illo discederet.
CAPUT XXIII. De muto cui fratres abstulerant facultatem. Incola autem Andegavensis urbis, turbatis membris morbo, caput convertit ad lectulum: dehinc per singulos dies invalescente febre, cunctis artubus destitutus, auditu et locutione pariter privatur. Post paucos vero dies cum de febre convaluisset, et sine voce maneret, ablata sibi a fratribus facultatis parte, de domo paterna projicitur, dicentibus fratribus: Hic amens effectus est. Non patiatur Deus, quod aut facultati nostrae inhaereat, aut partem haereditatis acquirat. Erant autem ingenui et possessionem propriam incolentes: sed nihil cogitantes de his quae Dei erant, ejecerunt mutum et surdum, quem potius fovere debuerant. Ille vero quanquam sine his usibus esset, sensum tamen in corde retinebat. Porro autem apprehensis manu tabulis, et inter se collisis, vocem quaerentis imitabatur. Cum hoc enim artificio ad supradictum vicum advenit, ibique aliis stipem flagitantibus adjungitur. Sextus igitur jam effluxerat annus, quod pauper iste a divitiis sanctae cellulae vescebatur. Factum est autem ut in una Dominicarum nocte, dum in domo hospitis sui decumberet, subito locus ille immenso repleretur lumine, et ecce hic pavore perterritus solo prosternitur. 1094 Et statim visus est ei vir quidam sacerdotali habitu comptus, qui tangens eum, et crucem Christi fronti ejus imponens, ait: Dominus te sanum fecit. Surge, et propera ad ecclesiam, et age gratias Deo tuo. Ipse autem elevata cum gratiarum actione voce, clamoribus viciniam complet. Illico concurrunt omnes ad spectaculum, et mirantur loquentem, quem pridie viderant mutum. Interea signum movetur horis matutinis: aggregatur et populus, vigiliisque celebratis, virtus Sancti clarificata perpatuit. His diebus duo energumeni in hoc loco, ejecto daemone, sunt mundati.
CAPUT XXIV. De oleo crescente. Sed revertamur ad Aredium nostrum, imo etiam peculiarem, ut ita dicam, beati Confessoris alumnum, cui saepius de suis pignoribus cernere miracula praestat. Hic ad festivitatem Sancti cum illa qua solitus est, benignitate, humilitate et charitate pervenit. Regrediens vero ampullam parvulam de oleo sancti sepulcri completam secum detulit, dicens: Forsitan infirmus aliquis in via adest, qui a beati Martini aede benedictionem, corde compunctus, accipere desideret. Denique in quodam loco devota mulier accessit ad eum, exhibens ampullam aliam cum oleo, dicens: Rogo te, serve Christi, ut tua hoc oleum benedictione sanctifices. At ille, ne vanitati subjectus videretur, ait: Parva est virtus mea; sed, si placet, oleum de sepulcro beati Martini habeo, ex quo hoc oleum perfundatur. Tu vero, si credis ejus virtutem magnam, ex hoc salutem hauries. At illa gaudens, petiit expleri quae presbyter loquebatur. Vas etenim illud medium erat. Cumque de hoc liquore, qui a basilica Sancti assumptus fuerat, perfunderetur, protinus ebulliens oleum ampullam usque ad summitatem implevit. Quod matrona cernens, admirans virtutem Confessoris beati, domum regressa est gaudens.
1095 CAPUT XXV. De digitis cujusdam mulieris directis. Alia vero mulier, cujus digiti in ipsam palmam contracti defixi erant, basilicam beati Martini antistitis expetiit. Paucis quoque interpositis diebus orationem fundens, et Sancti auxilium implorans, directis digitis, manum recepit incolumem.
CAPUT XXVI. De muliere contracta. Ante hos annos puella in infirmitatem pessimam ruens, membris omnibus debilitata contrahitur. Haec auditis miraculis quae Antistes gloriosus in singulis operabatur, nomen ejus invocabat devote. Post dies autem paucos rogat se ad ejus basilicam deportari, in cujus atrio diebus multis jacens, fusa saepius oratione cum lacrymis, a virtute Pontificis visitatur; sicque subveniente divina misericordia, sanata discessit.
CAPUT XXVII. De puero contracto. Puer vero ex Andegavo territorio, dum in domo parentum resideret, per immissionem, ut ipse asserebat, artis diabolicae, manuum pedumque perdidit usum, ita ut contractis intrinsecus digitis, ungulae in palmam defigerentur, nexusque [Al., nervique] poplitum arefacti calcaneos ad crura diverterent: sicque per sex annos a parentibus male bajulatus, ad templum sancti Antistitis deportatur. Sed in oratione perdurans, restitutis membris, juxta nominis sui proprietatem quasi novus effloruit Floridus.
CAPUT XXVIII. De caeco illuminato. Clericus ex nativitate servus ipsius sanctae basilicae, per incursum insidiatoris lumine multatus, in hospitiolo proprio, nihil ibi laborare potens, residebat aegrotus. Tribus fere 1096 annis hanc sustinuit caecitatem, aedem beati sacerdotis expetiit; ibique deprecatus consuetam misericordiam, illuminatus rediit ad propria.
CAPUT XXIX. De homine, cui fustis in manu adhaesit. Ex Turonico vero territorio servus cujusdam, dum die Dominico sepem componeret, manus ejus ad lignum ipsum haerere coeperunt. At ille velociter extracta dextera, dum factum admiratur attonitus, manus ipsa cum dolore magno contrahitur, defixae sunt quoque ungulae in palmam: contractisque totis digitis dexterae, ad diversorium regreditur cum moerore. Post quatuor vero annos ad basilicam Sancti advenit, orationeque facta sanatus est, praedicans populis ne factum ejus quis imitaretur, ne tanti diei solemnia avarus agricola macularet, ne resurrectionis sacrae ac redemptionis nostrae coeleste mysterium humanitas infirma, terrena exercens opera, dissolveret.
CAPUT XXX. De puero, cui stomachus infirmabatur. Puerulus quidam ex Albigensi, tabescente diversis morbis stomacho, cibum potumque exhorrebat; ipsum quoque quod accipere videbatur cum gravi rejiciebat amaritudine. Cumque per multos dies in hoc labore [Ed., languore] cruciaretur, fide plenus desiderium habuit veniendi ad basilicam beati Confessoris. In qua per triduum jejunans et orans, die quarta accipiendi cibi desiderium capit, vinumque ore delibans confortatus est: dehinc gratias agens, sanus discessit.
CAPUT XXXI. De dextera mulieris arida. Mulier quaedam, et ipsa, ut aiunt, ex Andegavo veniens, quae omnibus quidem membris arida erat, sed praecipue dexteram cum digitis aridiorem caeteris artubus deferebat, ad sepulcrum Sancti prosternitur. Exinde 1097 egressa, per paucum tempus in atrio commorata est. Succurrente vero interventu Antistitis gloriosi, vena sanguinem, cutis ruborem, corpus reliquum fortitudinem recipiens, solidatum est. Cui haec fuit causa ut ista perferret, quia die sabbati post solis occasum, qui nocti Dominicae adjacebat, panem voluit conformare.
CAPUT XXXII. De muliere cujus manus in se adhaeserunt. Simile huic alia mulier fecit, cujus manus introrsum contractae et ad se invicem conjunctae adhaeserunt. Cumque doloribus maximis vexaretur, viam ingreditur, dicens: Si ad basilicam sancti Martini abiero, protinus haec abscedet infirmitas. Confido enim quod et mihi subveniet, qui saepe talia perferentibus est misertus. Haec cum ita aieret, et incoeptum, ut poterat, carperet iter, manus ejus illico separatae sunt non tamen directis digitis. At vero ubi ad locum sanctum accessit, et orationem fudit, protinus ablato omni dolore, solidatis digitis, manus liberas cum gratiarum retulit actione.
CAPUT XXXIII. De morbo caballorum. In Burdegalensi autem regione hoc anno gravis caballorum exstitit morbus. Apud villam [Ed., urbem] vero Marciacensem, quae in hoc termino continetur, subdita ditionibus beati Martini, oratorium est ipsius et nomine et virtutibus consecratum. Denique adveniente supradicta clade, accedebant ad oratorium, vota facientes pro equis, ut scilicet, si evaderent, ex ipsis decimas loco conferrent. Cumque his haec causa commodum exhiberet, addiderunt ut de clave ferrea, quae ostium oratorii recludebat, characteres caballis imponerent. Quo facto, ita virtus Sancti praevaluit, ut et sanarentur qui aegrotaverant, et qui non incurrerant, nihil ultra perferrent.
CAPUT XXXIV. De lue quae cum vesicis fuit. 1098 Superiore quoque anno gravissime populus Turonorum a lue valetudinaria vastabatur. Erat enim talis languor, ut apprehensus homo a febre valida, totus vesicis ac minutis pustulis scateret. Erant autem vesicae albae cum duritia, nullam habentes mollitiem, nisi tantum dolorem nimium inferentes. Jam si data maturitate crepitantes coepissent defluere, tunc adhaerentibus corpori vestimentis, dolor validius augebatur: in qua aegritudine nihil medicorum poterat ars valere, nisi eum dominicum adfuisset auxilium. Multi enim de basilica sancta benedictionem petentes, opem merebantur. Sed quid de plurimis memorare necesse est, cum id meruerint caeteri, quod unam vidimus meruisse? Uxor ergo Eborini comitis, cum ab hac lue detineretur, ita his operta vesicis est, ut neque manus, neque plantae, neque ulla pars corporis ejus remaneret vacua, sed et ipsi quoque oculi ab his continebantur obtecti. Cumque jam in discrimine mortis haberetur, sancti sepulcri benedictionem expetiit. Tunc transmissum est ei de aqua, qua beati tumulus est in Pascha Domini ablutus (Vid. supra, lib. II, c. 51). Denique delibutis ex ea vulneribus, ipsa exinde potum sumpsit: mox igitur restincta febre, sine dolore decurrentibus vesicis, sanata est.
CAPUT XXXV. De duobus paralyticis, et uno caeco sanato. Sed quoniam multae virtutes sunt, quas orbis totus experitur, de quibus ad nos nec minima, ut opinor, pars attingit, vel illa quae vicinitas experitur indicemus. Invitatus itaque Badegisilus Cenomanorum episcopus, ad quemdam locum dioecesis suae venit, ad basilicam beati Viri et nomine et reliquiis consecrandam. Celebrata solemnia, invocantes sancti Martini 1099 nomen, duo paralytici gressum, caecusque unus visum recepit.
CAPUT XXXVI. De Augusto contracto. Augustus autem quidam civis urbis Turonicae, dum nimio renum dolore laborat, contractis pedibus et prope ad ipsos renes redactis, pessime debilitatur: in qua infirmitate per duorum annorum curricula laboravit. Deinde a suis commonitus basilicam Sancti expetiit, ibique per septem dies jejunans et orans, dempto dolore, directisque pedibus, sanus abscessit.
CAPUT XXXVII. De puella muta. Hoc tempore et mulier quaedam, dum discedentibus paribus, sola tantum remansit ad telam, apparuit ei sedenti umbra teterrima, quae arripiens illam [Al., puellulam] trahere coepit. At illa vociferans et plangens, cum nullum aspiceret auxilium, viriliter tamen resistere conabatur. Post decursa vero duarum aut trium horarum spatia, regressae mulieres reliquae, invenerunt eam semivivam humo jacentem, nihil penitus loqui posse. Innuebat quidem illa manu: sed nihil eis intelligentibus, haec muta permansit. Umbra vero, quae ei apparuerat, in tantum hominibus domi illius insidiata est, ut relinquentes locum, alio commigrarent. Postea vero, duorum aut trium mensium diebus decursis, ad basilicam puella veniens, eloquium meruit recipere. Sicque cuncta quae pertulerat ore proprio enarravit.
CAPUT XXXVIII. De diacono Catalaunensi. Interea Catalaunensis diaconus, ut mos illi genti est, aliis matutinales gratias celebrantibus, cum potum hauriret, oculorum amissione multatur; recognoscensque reatum suum, et se non dignam proposito suo rem gessisse, suspenditur a cibo potuque, pernoctans in vigiliis, orationibusque insistens. 1100 Interea dum haec ageret, fama, quae totum late compleverat orbem, ad ejus aures usque pervenit, esse scilicet apud Turonis Martinum antistitem, ad cujus sepulcrum saepe talium infirmitatum clades depulsa quiesceret. Nec moratur diaconus, sed illico iter institui jubens, ad basilicam sanctam non dubius de virtute beati Viri pervenit, ibique prostratus solo, orationi subnixus, die tertia apertis oculis lumen recepit. Ego vero dum cautius nitor extorquere veritatem, cur ei haec evenissent, haec ab eo didici. Ante hos, inquit, septem menses, dum, commoto matutinis signo, ecclesiam peterem, obviam habui unum amicorum meorum; in cujus amplexus et oscula ruens, sciscitari coepi, si cuncta domi prospera reliquisset. Tunc revocatus a via, potum cum eodem haurire coepi. Postquam autem charitatem per pocula explevisse visum est, vale dicto abscessit. Quo abeunte, tanto oculi mei glutino conjunctis palpebris adhaeserunt, ut eos nullatenus aperire possem. Denique cum in hac infirmitate tristis abirem, desiderium habui sepulcrum beati Antistitis visitare: die autem tertio postquam veni, cum ejus sepulcro assisterem, subito febris magna oculos meos arripuit. At ego ingemere vehementer coepi, et Sancti auxilium fortiter deprecari: illico autem erumpens ex oculis meis sanguis noctem pepulit, diemque reduxit. Haec nobis diaconus effatus, incolumis remeavit ad propria.
CAPUT XXXIX. De muliere contracta et caeca. Erat etiam mulier quaedam caeca, quae contractis retrorsum manibus ac pedibus, cum parentum solatio celebrare beatam festivitatem gloriosi Antistitis expetivit. Quae cum die tertia post decursam festivitatem ad domum redire cuperet, prostrata in sancta basilica orare coepit, ut ei Dominus solitam misericordiae suae opem dignaretur ostendere. Quod dum cum lacrymis peteret, illico directis manibus, ac pedibus stabilitis, ad sanctum adducta sepulcrum, gratias pro accepta sospitate peregit. Post haec rogat se deduci ad ostium, ubi prostrata iterum dicit 1101 suis: Non hinc consurgam, nisi prius mihi oculorum lumen reddat, qui pedum manuumque restituit usum. Haec ea dicente, subito energumeni torqueri se proclamant, et Martini adesse praesentiam confitentur. Sed cum diabolus, qui ab initio mendax est (Joan. VIII, 44), ad eredendum minime admittatur, rebus tamen ipsis beati Viri praesentia declaratur. Nam femina haec, quae paulo ante directa fuerat, nunc illuminata, adesse beatum Antistitem approbavit.
CAPUT XL. De paralytico sanato. Modico autem succedente spatio, jacebat paralyticus unus in grabato, qui ex Biturico plaustro devectus advenerat. Ipse etiam pari modo virtute beati Antistitis visitatus surrexit incolumis, suisque redditus gressibus, parentum spectante caterva, sanus excipitur.
CAPUT XLI. De catenis super puellam confractis. His diebus puella quaedam, jam ex libertis parentibus procreata, a filiis patroni, confracta libertate, ad jugum servitutis addicitur: unde factum est ut illa non acquiescente injustis dominis quidquam operis exercere, catenis et compedibus vinciretur. In qua custodia dum aliis beatam festivitatem expetentibus resideret, flens et ejulans, cur non interesset beatae festivatati, subito trabs in qua pedes ejus arctati erant scinditur; et haec quasi jam libera, nexa quidem catenis, elapsa beatam basilicam expetivit. Verum ubi primum pedes ejus sacra limina contigerunt, statim confractae catenae ceciderunt a collo ejus; et sic incolumitate pariter libertateque donata est.
CAPUT XLII. De libro Vitae ejus inter flammas salvato. 1102 Quid si ad ipsa beatae Vitae scripta recurram? Nunquid non erit admirabile, quod sacer ille hujus historiae liber circumdatus flammis, nec adustus est, nec consumptus? Monachus igitur Majoris monasterii ex jussu abbatis ad cellulam aliam, quasi aliquid operaturus, accessit, ac, pro salute animae ac vitae correctione, librum vitae beati Antistitis detulit secum. Adveniente vero nocte, in lectulo se diuturno oppleto stramine collocat, librum ad caput locans. Cui dormienti apparuit vir per somnum, dicens: Noli dormire in his paleis, sanguine enim aspersae sunt. Credo ego, ut mortalitas habet, aliquod in his facinus perpetratum, et ob hoc non pateretur Vir beatus verba laudis suae inibi volutari. Facilis autem prima visio viro fuit, nec secunda commonitio valuit: tertia autem terribiliter monachum quatit. At ille surgens, et ad operam diluculo progrediens, puero jubet ut paleas a lectulo detractas igne consumeret, nihil de libro commemorans. Puer vero ignarus inter paleas apprehensum librum foras ejecit, et ignem accendit. Quibus in favillam redactis, cum nihil aliud nisi cineres remansissent, apparuit liber illaesus, de quo non littera [Colb. tut., latera], non unum, ut veritas habet, folium est consumptum. Ita virtus divina custodire dignata est alumni quodammodo proprii laudes, ut librum ejus flamma non ureret, quem aculeus concupiscentiae in hoc saeculo non adussit. Sed ne cui incredibile videatur, Codex ipse apud nos usque hodie retinetur.
CAPUT XLIII. De duobus pueris sanatis. Denique cum quadam vice iter ageremus, duo pueri de custodibus 1103 equorum aegrotare coeperunt: et unus quidem eorum valetudine, alter dysenteria laborabat. Utrumque tamen febris valida retinebat, lassatique taliter erant, ut nec super dorsa caballorum possent impositi sustineri. Extractum autem pulverem, quem de sepulcro Sancti abstuleram super capsellam, delutumque aqua ipsis haurire praecipio. Mox compressa febre, restinctoque dolore, uterque convaluit.
CAPUT XLIV. De Malulfo contracto. Inclyta sunt enim miracula quae quotidie Dominus ad laudem Antistitis sui operari dignatur, et, ut saepe testatus sum, haec a me imperito narrari non possunt: tamen, ut ipsa imperitia praestat, elucubrabuntur, ne occuli videantur. Malulfus quidam, Turonici territorii civis, aegritudine saeva compressus, lectulo in suo anhelus occubuit; ex quo tabescens incommodo, manibus pedibusque contrahitur. Quinque vero annorum curricula in hac debilitate sustinuit. Sexto denique anno ad Sancti basilicam se efferri deposcit: in qua orationi decumbens, perdita debilitate, sospitatem meruit adipisci.
CAPUT XLV. De alterius manibus directis Et ne ob hoc cuiquam quae referuntur videantur incredibilia, quia singulorum nomina non sunt in paginis praenotata, facit hoc haec causa, quia cum a Sancto Dei incolumitati fuerint redditi statim recedunt: et aliquoties ita clam redeunt, ut, si dici fas est, a nemine videantur. Cumque rumor surrexit beati Antistitis apparuisse virtutem, vocatis ad nos custodibus aedis, quae sunt acta cognoscimus: nomina tamen non semper ab his discimus. Illos vero plerumque nominatim scribimus, quos videre potuerimus, aut quos ipsi discutimus. Venit ad festivitatem vir quidam ex Biturigo manibus debilis, cujus digiti in palma erant defixi in tantum, ut putaretur 1104 vermibus scatere. Sed celebrata solemnitate, directis ambarum manuum digitis, incolumitati donatus est; viditque eum omnis populus sospitem redeuntem. Cui causa debilitatis ex hoc contigit, quod sepem segetis die Dominico componere voluisset.
CAPUT XLVI. De muliere cujus brachium contraxerat. Mulier ex Pictavo territorio erat, cujus brachium contractis nervis emarcuerat. Ad sepulcrum autem beati Viri veniens, ac in oratione vigiliisque pernoctans, brachium suum sanum retulit: sed illico a dominis in servitio mancipata, eadem incurrit. Revertitur iterum, et sanatur. Tunc venientes domini ejus, et eam abducere nitentes, accepto de rebus Sancti pretio, quieverunt, et ita haec libertati donatur.
CAPUT XLVII. De eo qui pro debito tenebatur. Hisce diebus cum quidam pro dissolvendo debito, quod in necessitatibus suis contraxerat, interpellaretur, nec esset virtus atque facultas ad reddendum quae mutuaverat, in carcere coarctatur. Denique cum videret creditor quod ei nihil extorquere posset, quia nihil habebat, nec esset qui ei manum misericordiae porrigeret, arctius eum in vincula constringit, negatoque cibo ac potu dicebat: Ego te faciam ad omnium documentum fame tabescere, donec omnia reddas. Haec autem cum agerentur, sancti Antistitis reliquiae, quae in Suessionicum pagum ferebantur, per plateam praeteribant. Auditis itaque vinctus psallentium vocibus, oravit ut eum virtus Antistitis sancti visitaret: statimque dissolutis ligaminibus, nullo retinente, basilicam sanctam ingreditur. Dehinc a devotis redemptus, a nexu debiti absolutus est.
CAPUT XLVIII. De caeca illuminata. 1105 Factum est etiam in una festivitatum ut mulier quae, perdito lumine, in caecitate durabat, auditis Sancti viri miraculis, alacri devotione basilicam ejus expeteret. Prostrata autem super aridam humum ante sepulcrum, mox ut orationem fudit, lumen recipere meruit.
CAPUT XLIX. De paralytico omni corpore debile. In hac solemnitate advenit puerulus oculorum obtutibus clausis, aurium aditibus oppilatis; oris officiis obstructis, manuum usibus perditis, pedum gressibus condemnatis. Quid plura? ita erat omnium membrorum usu praemortuus, ut solo spiritu palpitaret. Ut autem locum sanctum attigit, omni prorsus debilitate submota, cum gratiarum actione sanus abscessit.
CAPUT L. De presbytero a frigoribus sanato. Lupus Burdegalensis urbis presbyter quodam tempore graviter a quartano typo vexabatur, ita ut accedente febre, neque cibum, neque potum sumere posset. Interea advenit festivitas sancti Martini antistitis. At ille celebratis cum reliquo clero [Ed., populo] vigiliis, mane praecedit omnes, et ad basilicam Sancti festinat. Dum autem properat, obvium habuit Judaeum, et eo inquirente quo pergeret, respondit: Typum quartanum incurri, et nunc ad basilicam Sancti propero, ut me virtus ejus ab infirmitate hac discutiat. Qui ait: Martinus tibi nihil proderit, quem terra opprimens terreum fecit, et tu incassum ejus aedem expetis. Non enim poterit mortuus viventibus tribuere medicinam. At ille despiciens verba serpentis antiqui, abiit quo coeperat, et prostratus coram sanctis pignoribus orationem fudit, reperitque ibi duas candelulas ex cera et papyro formatas. Quibus assumptis, 1106 ad domum exhibet, illuminatisque eis, favillam papyri cum aqua munda hausit, moxque sanitatem recepit. Judaeus vero ab hac infirmitate correptus, per anni spatium ventilatus est; sed mens iniqua neque tormentis mutari potuit unquam.
CAPUT LI. De infantulo Cardegisili filio sanato. Cardegisilus vero Santonicae urbis civis, cognomento Gyso, susceptis nobis ad domum suam, invitat ad oratorium quod mater ejus aedificatum beati Martini reliquiis consecravit. Denique cum expleta oratione solliciti essemus si ibidem virtus sancti Antistitis ostensa fuisset, respondit: Ante annum tertium puerulus iste filius meus, quem coram cernitis, cum adhuc penderet ad matris papillam, incommode agere coepit, ac per triginta dies aut eo amplius, inter manus non sine labore deportabatur, donec ita addictus est, ut nec mamillam valeret sugere, nedum alium capere cibum. Deficiente autem eo, jam die sexto postquam gravius agere coepit, deposuimus eum ante altare flentes, atque ejus obitum praestolantes. Ego autem dolorem non ferens, discessi a domo, mandans mulieri ut cum obiisset, statim sepulturae eum locaret. Flente autem genitrice, jacuit infans usque ad vesperum; cadente autem sole elevat vocem suam, dicens: Dulcissima soror, ubi es? Sic enim genitricem, ut blanditia infantium habet, vocitare solitus erat. At illa accurrit, dicens: Adsum, fili dulcissime. Susceptoque eo in ulnis, et mox porrecta papilla, hausto lacte protinus convaluit.
CAPUT LII. De clerico dysenterico. His diebus quando nobis haec relata sunt, unus clericorum nostrorum ventris fluxum incurrit cum febre, ac nimiam defectionem stomachi; et quae projiciebat per inferiorem partem, pars maxima cruor erat. Et ea causa eum magis affecerat, quia cibum quem accipiebat, invalescente 1107 nausea, statim rejiciebat: sed protinus, ut de sepulcri pulvere bibit, omni infirmitate dempta, firmatus est.
CAPUT LIII. De appenso absoluto. Item de alio. Sed nec hoc silendum putavi, quod saepius in mortem praecipites, extensa pietatis dextera, sublevavit. Denique Genitoris civis nostri [Ed., denique noster] servus a judice pro furti scelere comprehensus, patibulo adjudicatur. Qui dum duceretur, nomen beati Antistitis invocabat, dicens: Libera me, sancte confessor Martine, ab imminenti periculo. Appensus igitur ac solus relictus, commoto subito vento, audivit vocem dicentem: Liberemus eum. Et ecce a quatuor partibus coeli concussus stipes qui hominem sustentabat, cum immenso cespite in modum arboris eradicatae a terra divellitur, et sic homo morti deditus redivivus erigitur. Alius quoque qui multa fecerat scelera, et, compunctus a Deo, poenitentiam pro malis quae gesserat agebat, apprehensus sine causa, simili nece damnatur, invocans semper sancti Confessoris auxilium. Qui cum appensus fuisset, disruptis vinculis illaesus ad terram ruit. Sed mala mens hominum iterum appendit quem Deus eripuit. Quod audiens abbas monasterii a loco proximi, currit ad comitem, rogaturus pro eo; erat enim longe exinde quasi tribus millibus, obtentaque cum eo rei hujus vita, rediit, vivumque reperiit. Quo a suspendio deposito, adduxit ad monasterium profitentem atque dicentem: Quia sensi virtutem sancti Martini qui me eripuit.
CAPUT LIV. De muto sanato. Erat enim homo infra terminum ipsius Turonicae urbis, ex vico montis Laudiacensis, et homo ille erat natura simplex, nexus vinculo conjugali. Cui cum conjuge quiescenti nocte media pavor exoritur, exterritusque ac de lectulo exsiliens, dum per 1108 hospitiolum suum vagatur trepidus, vocis perdidit famulatum. Nec moratus, indicat nutu conjugi ut eum ad Sancti basilicam exhiberet. Qui adveniens, dum ante beatum sepulcrum per sex assidue decubat menses in oratione, absoluta lingua, eloquium sicut antea habuerat, recipere meruit virtute beati Antistitis.
CAPUT LV. De muliere cujus manus contraxerat. Mulier Transligeritana in die Dominico cum operam exerceret, quam in die illo fieri Patrum inhibet auctoritas, manus ejus contracta diriguit, digitique in palmam defixi sunt. Quae dum doloribus cruciaretur, ad sanctam aedem Confessoris accessit; vovitque, ut si ab hac sanaretur infirmitate, nullum opus deinceps in hac dominicae resurrectionis ageret die quod illi diei esset incongruum: statimque amotis digitis a palma, manu directa discessit.
CAPUT LVI. De muliere contracta et caeca. Magna est enim pietas Confessoris, quae sic arguit insipientes, ut ponens vitium ante oculos, reddat in posterum emendatos. Pro hac causa mulier alia debilitatur. Nam cum die Sabbati post solis occasum, quod adjacet resurrectionis dominicae nocti, panem furno collocaret, brachium ejus dolore quatitur. Post injectum alium et tertium panem, manus invita lignum quod tenebat coepit astringere: intelligensque mulier divinae se virtutis judicio condemnari, velociter palam quam tenebat abjecit: nihilominus non effugere potuit poenam. Nam ita manus ejus cum gravi dolore contractae sunt, ut ungulae in ipsa defigerentur palma. Ex hoc nullius medici se credens posse fomento sanari, Beati basilicam expetivit, ibique fideliter orans, directis manibus, sanata discessit; vovitque ut per singulos menses, una hebdomada ad 1109 sanctum templum veniens, debeat Deo et beato Antistiti deservire. Quod per unum annum eam observasse manifestissime cognitum est. Post annum vero intermissa unius mensis hebdomada, non accessit ad sanctam basilicam. Sedenti vero in hospitiolo suo oculus ei a dolore transfigutur: illum autem comprimens perdidit, et alius quoque dolere coepit extemplo. Ita in unius horae momento caeca ab oculis ambobus efficitur. Nec mora, confessa culpam ad praesidia nota confugit; ibique orationem suppliciter fundens, ac poenitentiam pro negligentia compuncte agens, die octava, sanguine ab oculis profluente, illuminata est.
CAPUT LVII. De caeco illuminato. Hominis cujusdam oculi crassa caliginis nube contecti, quodam glutino conjunctis palpebris fuerant obserati, et quod supererat viro, magnis doloribus tenebatur. Quid plura? Festivitatem Sancti cum reliquis devotus expetiit, attente exorans ut a virtute beati Antistitis visitari mereretur in die solemnitatis. Sed sacra solemnia praevenit potentia Confessoris, ostendens se adesse populis, cum tenebras pepulit, lumenque refudit. Igitur ante diem tertium festivitatis, hoc in atrio quod absidam corporis ambit eo orante, subito aperti sunt oculi ejus, et aspiciens lucem videre meruit. Quod cum his qui aderant cum gratiarum actione narraret, dictum est ei ut silens potius orationem funderet, ut coeptam virtutem beatus Antistes celerius adimpleret. Tunc prostratus terrae, cum in lacrymas prorupisset, firmatis oculis, a solo incolumis surrexit.
CAPUT LVIII. De paralytico et duobus caecis sanatis, et duobus energumenis emundatis. Post diem vero tertium hujus solemnitatis, erat quidam paralyticus hoc in loco exorans, cui debilitas hac de causa, ut ipse enarravit, evenerat, quia dum esset puer parvulus, et 1110 cum reliquis pastoribus pecorum in campo custodiam gereret, super fontem quemdam obdormivit; aliis quoque ad meridiem recedentibus, hic solus remansit. Tandemque relictus a somno, dum consurgere nititur, doloribus coarctatur. Mox membris omnibus contractus, ac retortis extrorsum brachiis, contractis in poplite nervis, calcaneis ad crura deductis, cum nulla esset virtus eundi, immensae ab eo lacrymae cum magnis vocibus effluebant. Reversis autem sociis ad visenda pecora, hic ejulans invenitur. Dehinc parentum ulnis ablatus, domui restituitur. Post dies vero paucos cum parumper a doloribus laxaretur, mendicis quibusdam deputatus est, cum quibus per decem aut eo amplius annos regiones urbesque circumiens, ad hanc quoque festivitatem adveniens, membris omnibus solidatus est. Duo eadem die illuminati caeci, duo energumeni ad sepulcrum Antistitis emundati sunt.
CAPUT LIX. De puero febricitante. Adolescens quidam ex nostris, nocturnis febribus vexabatur in tantum, ut ab hora diei octava usque in crastinum secunda diei hora, nullam aestuandi quietem posset accipere. Erat enim ei et horribilis omnis cibus, nec quidquam unde confortaretur, accipiebat. Dolor etiam saevus membra omnia quatiebat, sed et pallor genas obsederat. Dumque sic inter manus ferretur parentum ut aeger, aegre obtinere potui ut ad sepulcrum beati Antistitis deferretur. Tandem allatus, ut de sacrosancto tumuli pulvere diluto potum sumpsit, mox ab hac benedictione, fugato universo dolore, febris exstincta est. Nec mora, secreta digestionum loca puer expetit, deducitur in angulo ventris purgandi gratia. Verum ubi voluntatem alvi, flatu impellente profudit, statim duo vermes ab eo in modum serpentum processerunt: qui ita moveri oculis hominum videbantur, ut vivere putarentur. His ergo ab eo digestis, illico ad plenum sanatus est, et cibum, ut solitus erat, hausit et potum, ruborque genis, fugato pallore, 1111 redditur, membrisque omnibus solidatur.
CAPUT LX. De his quae in meo itinere gesta sunt. Opportunitatis causa nuper exstiterat ut ad visitandam genitricem meam in territorium Cavillonensis urbis adirem. Sed metuens superventuras infirmitates, de hoc pulvere, id est sepulcri beati Antistitis auferre, et mecum deferre praesumpsi, scilicet ut cum quempiam nostrorum morbus aliquis invasisset, virtus Sancti ope consuetudinaria subveniret. Ubi igitur ad matrem accessi, protinus unum puerum febris cum dysenteria arripit, atterit et consumit, ita ut negato usu vescendi, de solis febribus aleretur. Die tertia cum haec agerentur, et ad me perlatum fuisset, delibutum pulverem ad bibendum porrigo moribundo, statimque, fugata febre sedatoque dolore, convaluit. His diebus a Verano antistite audivi, quod quodam tempore dum typi quartani aestu ureretur, expetita beati Martini basilica, quae in loco illo erat, celebrata vigilia sanatus fuit. Nos vero ex hoc itinere Arvernum venientes, reperimus Avitum episcopum a tertiano typo ita graviter concuti, ut etiam si aliquid cibi sumeret, statim rejiceret: sed de hoc pignore potu sumpto, calcata febre roboratus est. Duos ex pueris nostris valetudinaria 1112 febris invaserat, omnesque membrorum juncturas, ut ex hoc contagio plerumque assolet, dolor saevus obsederat: sed ab hac benedictione potati, sanati sunt. Ego ipse in hoc itinere cum dolorem dentium graviter sustinerem [Rom., sentirem], et jam non solum ipsi dentes, sed omne caput venarum pulsibus, ac dolorum spiculis figeretur, ac tempora valide prosilirent, hoc praesidium expetii, et mox dolore compresso convalui. O theriacam inenarrabilem! o pigmentum ineffabile! o antidotum laudabile! o purgatorium, ut ita dicam, coeleste, quod medicorum vincit argutias, aromatum suavitates superat, unguentorumque omnium robora supercrescit! quod mundat ventrem ut agridium, pulmonem ut hyssopus, ipsumque caput purgat, ut peretrum. Etiam non solum membra debilia solidat, sed, quod his omnibus majus est, ipsas illas conscientiarum maculas abstergit ac levigat. Sufficiant ergo haec huic libello quae indita sunt. Tamen si adhuc miracula cernere meremur, placet ea alteri libello inseri, ut ea quae ostenduntur, non occuli, sed magis vocibus debeant propalari. De caetero vero virtutem ejus deposcimus, ut qui talia praestat ex tumulo, nos jam a peccatis Deo mortuos suscitare dignetur mortis istius de sepulcro, ut in illo resurrectionis carnis nostrae tempore nobis obtineat indulgentiam, cum ille provehetur ad coronam.
Explicit liber tertius.
LIBER QUARTUS. Prologus. 1115 Saluberrimo nos hortatu Propheta admonet, dicens: Honorandi sunt amici tui, Deus (Psal. CXXXVIII, 17). Nihilominus et in alio psalmo: Qui timentes Dominum magnificant (Psal. XIV, 4), beatitudini copulantur domus aeternae. Ergo perspicue patet intellectui humano quod admoneantur quique non solum immunes crimine, verumetiam noxialis criminis malo dediti, cultum reverenter reddere amicis Dei: Quae res non solum in praesenti saeculo tribuit beneficium, verumetiam praestat et refrigerium in futuro. Nam cum saepe videamus virtutum insignia prodire de tumulis beatorum, non immerito commonemur, debitam eis honoris reverentiam impendere, a quibus non desistimus infirmitatum remedia flagitare. Quorum precibus et ipsam peccaminum remissionem non dubitamus adipisci: et non modo hanc mereri, verum ab infernalibus suppliciis eorum interventu salvari. Confidimus enim quod sicut hic morborum genera resecant, ita illic saevas tormentorum poenas avertant; et sicut hic mitigant febres corporeas, ita illic restinguant aeternas; et quomodo 1116 hic lurida leprae ulcera sordentia mundant, ita illic delictorum maculas mundari suo interventu obtineant; ac sicut hic mortuorum cadavera ad vitam resuscitant, ita illic peccato sepultos, ex Acheronticis stagnis manu injecta erutos vitae aeternae restituant. Quocirca dum unusquisque laetificatur in gaudio proprio sub patrono, tunc impensius honorem reddit debitum, cum se senserit ab infirmitate qua detinebatur ejus virtute mundatum: sicut nunc de beato ac toto orbi peculiari patrono Martino antistite et nos et innumeri populi sunt experti: et utinam ignavia mentis nostrae permitteret eum sic venerari, sicut decet amicum Dei, qui tantis nos morborum oppressos generibus plerumque restituit sanitati.
CAPUT PRIMUM. De dolore ventris mei. Nuperrimo autem tempore ventris dolorem incurri. Et licet non usquequaque dabat solutionem, tamen doloris malum in illis intraneorum flexuosis recessibus vagabatur. Adhibui, fateor, saepius balneas, atque res calidas 1117 super ipsas alvi torturas ligari faciebam, sed nihil mederi poterant infirmitati. Sexta etenim dies illuxerat, quod magis ac magis dolor invalescebat, cum mihi venit in memoriam, ante paucos annos, sicut in libro secundo hujus operis continetur scriptum (Cap. 1), me ab hoc dolore Sancti virtute fuisse sanatum. Accessi temerarius ad locum sepulcri, projectusque solo orationem fudi, atque secretius a pendentibus velis unum sub vestimento injectum filum, crucis ab hoc signaculum in alvo depinxi: protinus dolore sedato, sanus abscessi.
CAPUT II. De lingua et labiis meis. Quodam vero tempore lingua mihi graviter irriguerat, ita ut plerumque dum loqui vellem, balbutire me faceret, quod non mihi sine improperio erat. Accessi autem ad tumulum Sancti, ac per lignum cancelli linguam impeditam traxi: protinus tumore compresso convalui. Intumuerat enim valde, et totum palati impleverat antrum. Deinde post diem tertium labium mihi exsilire graviter coepit. Accessi iterum quaerere sospitatem ad-tumulum: tactoque labio a dependentibus velis, protinus stetit venae pulsus. Et credo mihi haec ex abundantia sanguinis evenisse: non tamen sanguinem minuere studui propter Sancti virtutem. Nullam tamen mihi ultra molestiam fecit haec causa.
CAPUT III. De puero a febre sanato. Denique puerulus parvulus gravabatur a febre, et exesis membris, cum nullum acciperet cibum, in hoc erat ut spiritum exhalaret. Cucurrit ad me pater cum lacrymis: cui ego indicavi ut, delatum ad basilicam, super eum nocte tota vigilaret. Quod cum fecisset, statim puerum sanum per virtutem sancti Antistitis recepit.
CAPUT IV. De contracto, et caeca, et tribus eneraumenis 1118 Ad festivitatem vero quae mense quinto celebratur, adveniens quidam, cujus digiti in palmam contraxerant, oratione facta digitis directis abscessit. Mulier vero caeca post octo annos, prostrata solo coram Sancti sepulcro, illuminatis oculis, repedavit in locum suum. Tres tunc energumeni Sancti virtute mundati sunt.
CAPUT V. De servo Theodulfi. Eo anno (An. 588), id est Childeberti regis 13, ad festivitatem quae de beato ejus transitu celebratur, venit servus Theodulfi civis Turonici, custos suillae, qui dum nocte circa gregem creditum excubaret, ne quidquam ex eo aut bestia raperet, aut fraus furis auferret, oculis subita caligine interfusis, lumen amisit. Qui per sex annos in caecitate durans ad hanc festivitatem advenit; post tertium vero diem, Sancti virtute illuminatus, a domino est dimissus ingenuus.
CAPUT VI. De multis infirmitatibus sanatis. Anno quoque 14 regis supradicti (An. 589), adveniente solemnitate Sancti, duodecim paralytici directi, tres caeci illuminati, quinque energumeni emundati sunt. Adfuit huic festivitati et Aredius, Lemovicinae urbis abba, cujus in superioribus libellis meminimus, per quem Dominus paralyticam unam, quae per octo annos carrucae superposita in atrio beati Confessoris decubuerat, directis vestigiis, restauravit. Nam asserebat ipse vir Dei sensisse se quasi beati Martini manum, cum infirmae membra, imposito signo crucis, tactu salutari palparet. Advenerat etiam in hac festivitate et Florentianus 1119 major cum Romulfo palatii comite. Quibus non parva admiratio fuit de gloria Confessoris, per quem Dominus talia nunc miracula dignatus est operari.
CAPUT VII. De uva apud Galliciam. Et quia Florentiani majoris memoriam fecimus, quid ab eo didicerim nefas puto taceri. Tempore quodam causa legationis Galliciam adiit, atque ad Mironis regis praesentiam accedens, negotia patefecit injuncta. Erat enim eo tempore Miro rex in civitate illa, in qua decessor ejus basilicam sancti Martini aedificaverat, sicut in libro primo hujus operis exposuimus. Ante hujus aedis porticum, vitium camera extensa per traduces, dependentibus uvis, quasi picta vernabat. Sub hac enim erat semita, quae ad sacrae aedis valvas peditem deducebat. Cumque rex sub hac praeteriens orationis gratia hoc templum adiret, dixit suis: Cavete ne contingatis unum ex his botrionibus, ne forsitan offensam sancti Antistitis incurratis. Omnia enim quae in hoc habentur atrio ipsi sacrata sunt. Hoc audiens unus puerorum, ait intra se: Utrum sint haec huic Sancto sacrata an non, ignoro. Unum scio quod, deliberatio animi mei est ab his vesci. Et statim, injecta manu, caudam botrionis coepit incidere, protinusque dextera ejus adhaerens camerae, arente lacerto, diriguit. Erat enim mimus regis, qui ei per verba jocularia laetitiam erat solitus excitare. Sed non eum adjuvit cachinnus aliquis, neque praetigium artis suae; sed cogente dolore, voces dare coepit ac dicere: Succurrite viri misero, subvenite oppresso, ferte levamen appenso, et sancti antistitis Martini virtutem pro me deprecamini, qui tali exitu crucior, tali plaga affligor, tali incisione disjungor. Egressus quoque rex, cum rem quae acta fuerat didicisset, tanto furore contra puerum est accensus, ut ejus manus vellet abscidere, si a suis 1120 prohibitus non fuisset. Dicentibus tamen praeterea famulis: Noli, o rex, judicio Dei tuam adjungere ultionem, ne forte injuriam quam minaris puero, in te retorqueas. Tunc ille compunctus corde, ingressus basilicam, prostratus coram sancto altari, cum lacrymis preces fudit ad Dominum: nec ante a pavimento surrexit, quam flumen oculorum hujus paginam delicti deleret. Quo a vinculo quo nexus fuerat absoluto, ac in basilicam ingresso, rex elevatur a solo, et sic recipiens incolumem famulum palatium repetivit. Testabatur autem major praefatus haec se ab ipsius regis relatione, sicut actum narravimus, cognovisse. Sic enim gloriosus Pontifex suam illustrat urbem miraculis, ut deesse non sentiatur alienis.
CAPUT VIII. De basilica Sancti apud urbem Santonicam. Praesenti vero anno, Palladius Santonicae urbis episcopus, hujus sancti Confessoris reliquias petiit. Construxerat enim in ejus honorem basilicam, quam his pignoribus consecravit, meruitque ibi suscipere miracula quae saepius urbs propria habet experta. Nam post duorum aut trium mensium curricula, litteras ejus accepi, in quibus indicavit tres paralyticos contractis pedibus advenisse; qui statim ut in basilicam ingressi orationem fuderunt, directis vestigiis, sanitati sunt redditi. Duo caeci in eo loco lumen recipere facta oratione meruerunt, et amplius quam duodecim a febre frigoritica detenti, depulso tremore convaluerunt.
CAPUT IX. De duobus dysentericis. Duo de pueris nostris, clericus scilicet Dagobaldus, et laicus Theodorus, dysenteriam cum febre patiebantur; in tantumque lassati [Gat., laxati] morbo erant, ut non aliter nisi manibus 1121 aliorum, cum digestionis necessitas advenisset, e strato sublevarentur. Sed de sepulcri pulvere hausto, statim convaluerunt.
CAPUT X. De patenis quas Sanctus exhibuit. Est apud nos patena colore sapphirino, quam dicitur Sanctus de Maximi imperatoris thesauro detulisse, de qua super frigoriticos virtus saepe procedit. Nam in accessu febrium quis positus, qui cum tremore fieri solet, si advenerit, et de ea aquam hauserit, mox sanatur. Est et apud Condatensem vicum, alia quoque patena a Sancto exhibita metallocrystallina, simile infirmis beneficium praebens, si fideliter expetatur. Bodillo unus de notariis nostris, cum stomachi lassitudine animo turbatus erat, ita ut nec scribere juxta consuetudinem valeret nec excipere, et quae ei dictabantur vix poterat recensere, tunc cum saepius verbis increparetur, super hanc beati Viri patenam, quam nobiscum esse diximus, aquam fudit, ipsamque ore transponit. Mox sensui suo redditus, opus officii sagacius quam consueverat, expediebat.
CAPUT XI. De Bliderico, cui filii non erant dati. Sed quid mirum, si sensum adversitate turbatum reddat hominibus, qui saepius sterilitatem in fecunditatem convertit? Blidericus quidam, Carnoteni territorii civis, accepta uxore, ut dono Dei procreationis suae prole ditaretur orabat; sed nihil ex ea germinis merebatur accipere. Tricesimus etenim annus curriculum expedierat, uxore sterili permanente, 1122 cum vir saluberrime pro animae commodo tractans, ait uxori: Ecce saeculum quo utimur praeteriens est, et nulla inter nos soboles gignitur, quae, nobis deficientibus, congestum laboris nostri debeat possidere. Accedam, inquit, ad basilicam sancti Martini, et eam faciam haeredem mihi, ut, liberis abnegatis, vel cum eodem quae habere potero possideam in futuro. Consensit mulier sapiens viri prudentis consilio. Nec mora, proceditur ad basilicam Sancti, fusaque oratione invitat abbatem domi secum accedere. Quo accedente, tradidit ei omnem possessionem suam, dicens: Sint haec omnia penes sancti Martini ditionem quae habere videor, et hoc tantum exinde utar, ut de his dum vixero alar. Consignatisque rebus coegit abbatem manere ibi. Mirum dictu! post triginta, ut diximus, annorum curricula, in ipsa qua res suas basilicae tradidit nocte cognovit uxorem suam, quae concipiens peperit filium. Sed et deinceps alios habuit. Quod non ambigitur hoc virtute Sancti praestitum huic viro fuisse. Verumtamen non refragavit acceptis filiis promissionem homo ille, sed eis alia loca tribuens, quae primum Sancto largitus fuerat confirmavit.
CAPUT XII. De caeca apud Turnacensem villam. Apud Turnacensem vero Cenomanici territorii villam, quae nunc in ipsius sanctae basilicae ditionibus retinetur, mulier quaedam diuturna caecitate detenta, et senio praegravata, ad oratorium villae ipsius residens, dum stipem quaereret, ac assidue sancti Martini nomen invocaret, quadam nocte Dominica coeperunt oculi ejus a dolore compungi. Tunc illa prestrata coram sancto altari, erumpente 1123 sanguine, lumen recepit. Verumtamen reliquiae in ipso loco beatissimorum apostolorum, id est Petri et Pauli, habentur: sed haec asserebat virtute sancti Antistitis se fuisse sanatam. Verumtamen fides nostra retinet in multorum sanctorum virtutibus unum Dominum operari; et nec illos disjunctos virtutibus, quos coelo pares, miraculis Dominus aequales reddit in terris.
CAPUT XIII. De manu arida restituta. Ad festivitatem vero illam, cui Aunacharius Antissiodorensis urbis pontifex adfuit, quidam manum aridam contractamque detulit, sed post diem tertium festivitatis, redintegratam domi reportavit.
CAPUT XIV. De Baudegisilo debili. Baudegisilus quidam ex Andegavensis urbis territorio, Baudulfi filius, vici Geinensis incola, dum humoris saevi jaculo sauciatur, debilitatus occubuit. Isque cum a patre paupere sine operis beneficio pasceretur, ut basilicae sancti Martini limina oscularetur , patrem lacrymis obortis efflagitat. Qui nec mora in navi positum, quia vehi altera evectione non poterat, ante pedes Sancti, id est, foris sepulcrum, filium devotus exposuit. Qui per dies aliquot orationi vacans, et Sancti auxilium poscens, amota debilitate sanitati restituitur, sicque cum genitore domi incolumis restitutus est.
CAPUT XV. De homine qui ceram transmisit. In Ausiensi quoque territorio erat homo, Coelestis nomine, cui multa 1124 erant apum alvearia: ex quibus cum examen egressum alta conscendens longe competetet, et ille sequens, nullum prorsus suscipiendi obtineret effectum, prostratus solo sancti Martini invocat nomen, dicens: Si virtus tua, beatissime Confessor, hoc examen retinere voluerit, eumque ditioni meae reddiderit, quae in posterum ex eo procreata fuerint, mel usibus meis sumam, ceram vero ad luminaria basilicae tuae cum omni soliditate dirigam. Haec effatus, cum adhuc terrae decumberet, statim examen apum super unam arbusculam, quae viro erat proxima, decidit et insedit, collectumque et in alveare reconditum domi detulit: de quo infra duos aut tres annos multa congregavit. Ex quibus cum jam amplius quam ducentas cerae libras aggregatas haberet, rumor hostilitatis obortus est. At ille ne votum suum perire cerneret, ceram fossa humo operuit. Pace quoque reddita, diaconum nostrum, ut eam peteret, accersivit. Erat tunc cum eo puer, qui renum gravissimum perferebat dolorem. Qui accedens ad virum, et cognoscens ab ore ejus quae gesta fuerant, ceram quae in terra latebat detegi jubet. Puer vero qui dolorem, quem diximus, patiebatur, accepto sarculo ut terram foderet, ait: Si tu propitius es, sancte Martine, ad hoc munus hominis hujus aspiciendum, contingat virtus tua renes meos, et sit mihi salus cum hanc detexero ceram. Cumque percussisset sarculo terram, sonuit ossiculum renum ejus, et statim omnis dolor ablatus est; sicque incolumis cum hac cera beatae basilicae praesentatus est.
CAPUT XVI. De absolutione vincti. Homo quidam urbis Turonicae judici culpabilis exstitit, quem in vincula compactum custodiri praecepit. 1125 Advenientibus autem diebus sanctis dominicae resurrectionis, jussit eum judex in ulterius Ligeris fluvii littus in alia retrudi custodia. Ducebatur ergo non solum catenis colla revinctus, verum etiam post tergum manibus colligatis: cumque ad ripam nominati amnis advenissent, et navigium quo transire deberent praestolarentur, atque ille sancti Martini auxilium incessabiliter flagitaret, visum est repente custodibus, quasi ab aliquo capite verberati fuissent. Protinusque in terram ruunt, ac catenae quae vinctum tenebant hominem confractae sunt, laxatae vero corrigiae de manibus solvuntur. Ipse autem liberum se sentiens, decumbentibus adhuc solo hominibus, secessit ab eis, et sanctae ecclesiae limen ingressus est, sicque a judice relaxatur. Ferebant enim nonnulli his diebus et apud Pictavensem urbem vinctos ab ergastulo carcerali fuisse resolutos. Quod ambigi non potest, quia unius Confessoris virtus utramque urbem sacris potuit illustrare miraculis.
CAPUT XVII. De puero caeco. Puerulus parvulus, nomine Leudovaldus, servus cujusdam Baudeleifi, de vico Andegavensi, cui Crovio antiquitas nomen indidit; postquam renatus ex aqua et Spiritu sancto cum reliquis infantibus ludum in platea exercens, ut aetas illa patitur, huc illucque discurreret, subito commotus cum impetu ventus, et pulverem elevans, oculos infantis implevit. Qui cum a caecitate percussus doloribus cruciaretur, apparuit aviae ejus vir quidam per somnium, taliter eam instruens: Vade, inquit, ad basilicam sancti Martini, et recipiet visum puer iste. Nec morata mulier, fide plena venit ad festivitatem beati Viri, recepitque illuminatum virtute Pontificis nepotem suum.
CAPUT XVIII. De puella caeca. 1126 Hujus etenim urbis territorii puella, Viliogundis vocabulo, simili conditione caecatur. Dum enim cum reliquis puellulis per stratas villae ludum exercendo discurreret, venti violentia pulvis elevatus opplevit oculos ejus. Quae statim doloribus vexata, petiit parentes suos, ut eam ad basilicam sancti Martini deducerent. Quo facto, protinus ut orationem pro ea fuderunt, illuminata est. Nobis quoque egredientibus de sanctis missarum solemniis occurrerunt simul praefatus puer atque puella, dicentes se ipsa hora lumen virtute beati Antistitis recepisse. Quod nobis magnum praestitit gaudium credentibus, quod nos virtus beati Confessoris visitare dignata sit.
CAPUT XIX. De contracto et caeco. Litoveus autem quidam, ex infantia sua membris debilis, accedente febre caecatus est: sed ad superiorem veniens festivitatem, directis membris, lumine tamen adhuc dempto discessit. Sed cum ad hanc iterum regressus fuisset solemnitatem, exemptis tenebris, lumen ei clarum exoritur
CAPUT XX. Item de alio caeco. In hac etiam festivitate et Leudardus, servus Emnerii Namneticae urbis diaconi, cum per sex annos caecitatis fuisset catena constrictus, ad basilicam accedens, virtute beati Confessoris illuminatus est. Per visionem enim somnii admonitus fuerat ut hujus sancti auxilia flagitaret Antistitis.
CAPUT XXI. De eulogiis quas Motharius civis Turonicus sustulit. 1127 Quidam de civibus Turonicis, dum ad regis properaret occursum, vas cum vino, unumque panem ad sepulcrum una mansurum nocte deposuit, ut scilicet in itinere positus hoc haberet salutis praesidium. Quibus exinde assumptis, iter carpere coepit. Factum est autem ut metatum requirens, hominis cujusdam ingrederetur hospitium, depositisque sarcinis, mulier quae habebat spiritum immundum, beati Martini adventum vocibus immensis annuntiare coepit, et dicere: Quid nos persequeris, Sancte? quid nos crucias, serve Dei? Tunc hospes ille qui venerat, accepto calice, paululumque vini de illo vase auferens, frustum benedicti panis effractum posuit in eo. Quod ubi mulier illa quae debacchabatur accepit, mox, cum sanguine ejecto daemonio, salvata est. Alia in eodem loco mulier quae diu a frigore [Al., a frigoribus] febrium aegrotabat, accepto ab hac benedictione modico, mox ut sumpsit, sanata est.
CAPUT XXII. De contracto directo. Silluvius incola Bajocassinus cum in rure positus operaretur quiddam, commoto vento, pavore perculsus, tremere coepit, ac membris omnibus destitui, vociferari etiam, et sibi mortem imminere testabatur. Interea concurrentibus vicinis ad spectaculum tale, ipse inter voces et ululatus, contractis nervis, debilitatur ad integrum; et non solum ei usus aurium denegatur, verumetiam et ipso lumine caruit oculorum. Post quindecim vero annos dum in hac infelicitate degeret, ad festivitatem sancti Martini adveniens, solidatis membris, oculisque receptis, abscessit.
CAPUT XXIII. De caeca ac debili sanatis. 1128 Nec dissimili virtute mulier Ermegundis, Andecavensis civis, vici incola Croviensis, contracta ac caeca, in hac festivitate directa, illuminataque discessit. Sed et Charimundus, ex Bricilonno debilis veniens, virtute beati Antistitis redintegratus est.
CAPUT XXIV. De plurimis caecis energumenisque sanatis. In hujus etiam solemnitatis die virtutem nonnulli, cooperante Christi gratia, persenserunt. Nam Leodemundus caecus post septem annos ad basilicam praefati Antistitis veniens, visum recepit. Et tres insuper alii caeci in hac festivitate visum per opem Antistitis receperunt, et energumeni plerique mundati sunt.
CAPUT XXV De puella a febre sanata. Leonis presbyteri nostri vernacula, cum ad villulam urbi proximam parentalibus ulnis deportata secessisset, vi febris opprimitur, et die ac nocte valde commota in mortis discrimine cernitur. Quam videns presbyter exanimari violentia morbi, nocte ascenso equite [Ed., equo], ad basilicam sancti Confessoris accessit, pulsansque ostium cellulae, in qua aedituus quiescebat, virum suscitare nequivit. Cumque basilicam sanctam ingredi non valeret, coram absida sepulcri fudit orationem, collegitque parumper de pulvere terreno, quod secum fide plenus evexit, eumque dilutum, ut puellulae ad bibendum protulit, protinus febris abscessit.
CAPUT XXVI. De carcerariis absolutis. 1129 Fuerat nobis causa quaedam Childeberti regis adire praesentiam. Pergentibus quoque nobis, iter per pagum Rhemensem aggressi sumus, reperimusque hominem quemdam, qui nobis relatu suo patefactum carcerem hujus urbis, in quo inter reliquos vinctos hujus famulus tenebatur, Martini virtute fuisse dicebat; vinctosque ab ergastulo absolutos, liberosque abscessisse narravit. Erat enim hujusmodi carcer ita tectus, ut super struem tignorum axes validi superpositi pulpitarentur, ac desuper, qui eosdem opprimerent, insignes fuerant lapides collocati. Nihilominus et ostium carceris sera ferro munita, obducto clave pessulo obserabatur: sed virtus Antistitis, ut ipse relator asseruit, lapides dimovit, disjecit pulpita, catenas confregit, et trabem quae vinctorum coarctabat pedes, aperuit, ac nec reserato ostio homines per aera sublevatos, foris tecto patente produxit, dicens: Ego sum Martinus miles Christi, absolutor vester. Abscedite cum pace, et abite securi. Sed cum nos ad regem accedentes, virtutis hujus diffamaremus miraculum, affirmavit rex quosdam ex his qui absoluti fuerant ad se venisse, atque compositionem fisco debitam, quam illi fredum vocant, a se fuisse reis indultam. Hoc autem factum est ante quatuor festivitatis dies (An. 591), in memorati regis anno 16.
CAPUT XXVII. De servo Nonnichii episcopi a debilitate sanato. Adveniente autem festo beati Martini, Nonnichius Namneticorum 1130 pontifex ad basilicam Sancti advenit, exhibens secum puerum membris dissolutum, nomine Baudegisillum. Celebratis igitur solemniis Sancti, hunc artubus restitutis, secum reduxit incolumem.
CAPUT XXVIII. De Claudii regalis cancellarii febre. Nobis quoque cum rege morantibus, Claudius quidam ex cancellariis regalibus a febre corripitur. Cumque cibum potumque nimia oppressus febre exhorruisset, nobis quae patiebatur questus est, dilutumque pulverem, quem de Sancti ac Beati sepulcro pro salvatione levavimus, ut hausit, mox, compressa febre, sanatus est.
CAPUT XXIX. De eo quod Agnes Pictaviensis abbatissa de nauta quodam retulit. Venerabilis vero Agnes, Pictavarum sanctimonialium abbatissa, relatam sibi ab ipso cui contigit, Treverico scilicet negotiatore, rem miraculi provenisse, sic retulit: Dum, inquit, Mettis accessissem, interrogavit me quidam negotiator unde venirem. Dixi: De Pictavis. Dixit mihi si aliquando ad basilicam beati Martini Turonis occurrissem. Dixi quod quomodo in Austria ambularem, sic ibi me praesentassem. Dixit mihi quale beneficium domni Martini senserat. Dum enim Mettis salem negotiasset, et ad pontem Mettis applicuisset, dixit: Domne Martine, me et puericellos quos habeo, et naviculam meam tibi commendo. Inter haec recubantes in navi, omnes obdormivimus. 1131 Mane excitans me cum puericellis, quos mecum habebam, invenimus nos ante portam Trevericam, nescientes quomodo venissemus, qui nos adhuc Mettis credebamus consistere; qua ratione aut navigatum est, aut volatum; sola commendatione beati Martini, nec fluvium sensissemus, et Mosellae tunc saevientis [Al., tumescentis] undas naufragas evitassemus: et, quod satis est mirabile, quomodo inter saxa nocturno tempore praeteriissemus incolumes, non nauta vigilante, non vento flante, non remo ducente.
CAPUT XXX. De virtutibus Locodiacensis monasterii. Tempore post habito, cum usque Pictavam accessissemus urbem, libuit gratia tantum orationis monasterium Locociagense adire, quo congregatam monachorum catervam locaverat Vir beatus. Ibi enim mortuum primum suscitasse legitur, et ex illo ad episcopatum ductus scribitur. Ergo desideratum ego expetens locum, prosternor ad cancellos anguli, in quo dicitur defuncti spiritum reduxisse. Post effusas vero cum oratione lacrymas, ac celebratas solemniter missas, percunctor abbatem, si aliquod ibi Dominus miraculum ostendisset. Asseruitque ille coram qui aderant fratribus, plerumque ibi illuminari caecos, ac debiles redintegrari. Quid tamen nuper sit gestum, inquit, tibi, domne, quia sollicite inquiris, evolvam. Mulier quaedam vicina loci hujus, paralysis humore perculsa, officium membrorum omnium usquequaque perdiderat. Quae carrucae imposita, a bobus trahentibus ferebatur, circuiens domos divitum, ut inopiae suae expleret necessitatem. Ergo dum delata ad hunc locum pavimento prosternitur, lento conamine accedens, velum quod sanctum tegebat cancellum devote osculatur, dicens: Hic te, beate Confessor, adesse credo, hic te mortuum suscitasse testificor. Confido enim quod si volueris, poteris me salvare, ac sanitati restituere, sicut quondam, disruptis inferni 1132 faucibus, defuncti animam reduxisti. Haec effata, genas lacrymis rigabat ubertim: ac statim, impleta oratione, quidquid aridum, quidquid contractum, quidquid dissolutum fuit, redintegratum est mulieri in corpore a beati Antistitis virtute. Simili sorte et alius paralyticus ad hoc accedens monasterium, ut velum ipsius cancelli attigit, amota omni debilitate, sanus abscessit. Distat autem ab urbe Pictava quasi stadiis quadraginta.
CAPUT XXXI. De fonte quem oratione Sanctus ut oriretur obtinuit. Exinde egressi, Santonicum territorium ingressi sumus. Cumque in quodam convivio de beati Martini virtutibus fabularemur, haec mihi unus ex civibus, affirmantibus aliis vera esse, fideliter retulit. Najogialo villa est in hoc territorio sita, ad quam cum sanctus Martinus adhuc superstes in corpore adiret, obvium habuit virum exhibentem aquam cum vasculo. Erat enim puteus ille, de quo hanc exhibebat, situs in valle quasi mille passus a villa, et ex eo incolae haustam deferebant aquam. Tunc ait Vir Dei homini aquam ferenti: Quaeso, dilectissime, contine manum tuam, et huic asello cui sedeo, paululum aquae ad bibendum indulge. Qui ait: Si necessarium ducis animal tuum adaquare, accede ad puteum, et hauriens dabis ei. Nam ego quod cum labore detuli non praebebo; et haec dicens praeteriit. Quo discedente venit protinus mulier, et ipsa deferens aquam in urnam [Mss., in ulna]; dixitque ei similiter Vir Dei. Quae illico ei, ac si Rebecca quondam audiens nuntium Dei (Gen. XXIV): Et tibi praebeo, ait, et asino tuo potum; nec mihi labor est ut iterum hauriam. Tantum voluntas tua fiat, qui iter pergens necessitatem pateris. Et deposito de ulnis vasculo dedit asino illius bibere. Quo facto, iterum hausta aqua, impletoque vasculo revertebatur ad villam. Quam prosequens Sanctus ait: Reddam tibi pro mercede beneficium, quia adaquasti asinum meum. Et positis genibus 1133 in terra oravit ad Dominum, ut in loco illo fontis ostenderet venam. Ac statim consummata oratione, disrupta terra fontem immensum populis admirantibus patefecit. Qui usque hodie beneficium praebet hominibus commanentibus in agro illo. In illius enim fontis ore est lapis in testimonium, qui vestigium retinet aselli hujus super quem sanctus sedit Antistes.
CAPUT XXXII. De incendio urbis Pictavae. Nec illud silendum puto, quod illo tempore cum Plato episcopatum Pictavae urbis adeptus est, virtus Sancti fuit ostensa. Domus adjuncta ecclesiasticae domui incendio maximo cremabatur, ac scintillae cum carbonibus super domum ecclesiae, impellente vento, cadebant. Sed ille de pulvere beati sepulcri secum habens, elevato chrismario contra ignem, exortus subito ventus vento illi contrarius, flammas a tecto ecclesiastico defendens, aliam pepulit in partem, et sic domus ecclesiae liberata est.
CAPUT XXXIII. De puero a febre sanato. Cum autem puer ejus in valetudine acerbissima febre exustus jaceret in lectulo, et jam quasi exanimis haberetur; ut de hoc pulvere diluto porrexit infirmo, protinus fugata febre puer convaluit de labore. Sed ad basilicam Sancti redeamus.
CAPUT XXXIV. De Leodulfo amente et debili. Cum autem ante hos annos terrae motus magnus terram concuteret, cunctaque valde moverentur, quasi 1134 in uno momento casura, Leodulfus quidam ab eo vehementer excussus, non solum sensu mulctatur, sed etiam omnibus membris debilis est effectus. Qui veniens ad basilicam Sancti Turonis, et orationi paucis diebus incumbens, et voci redditur et sensui, et membris omnibus quasi redivivus sospes est redditus.
CAPUT XXXV. De homine innocente per calumniam accusato, et liberato. Nec illud praetermittendum puto, quod innocenter homo accusatus per calumnias malorum, adducebatur ad urbem vinctus loro, ut truderetur ergastulo. Cumque ante basilicam sancti Petri apostoli in publicum adductus aggerem devenisset, solutae sunt manus ejus, dixitque custodibus: In hoc apparet me a culpa quam dicitis esse immunem, cum meae manus divinitus sunt solutae. Tunc illi indignantes arctius eum revinxerunt, et insuper adhuc alio loro ligamini adjecto, ut ita dicam, vincula ipsa vinxerunt. Contigit autem eo tempore, ut nos de basilica sancti Martini per plateam veniremus. Hi autem cum nobis in obviam venientes appropinquarent, ut primum basilicam Sancti homo vinctus aspexit, statim solutae sunt manus ejus: exsiliensque de caballo in quo sedebat, pedes nostros arripuit, exponens se injuste damnari. Sicque nobis cum judice colloquentibus, absque fatigatione discessit.
CAPUT XXXVI. De muliere obmutescente sanata. Conjux Serenati hominis nostri, cum de cultura, viro praemisso rediret, subito inter manus dilapsa comitantium terrae corruit, ligataque 1135 lingua, nullum verbum ex ore potens proferre, obmutuit. Interea accedentibus ariolis, ac dicentibus eam meridiani daemonii incursum pati, ligamina herbarum atque incantationum verba proferebant; sed nil medicaminis juxta morem conferre poterant periturae. Cumque familia mixto ululatu perstreperet, filius ejus ad neptem nostram Eusteniam anhelus accurrit, nuntians matrem suam extremae vitae terminum attigisse. Quae adveniens ad aegrotam, eamque visitans, amotisque ligaminibus quae stulti indiderant, oleum beati sepulcri ori ejus infudit, ceraque sofivit. Mox sermone reddito, nequitiae dolo dirempto, aegra convaluit.
CAPUT XXXVII. De frigoriticis sanatis. Tempore autem quo post obitum gloriosissimi regis Guntchramni Childebertus rex Aurelianensium urbem adivit (An. 593), puerorum unus aulicorum graviter a typo tertiano, accedentibus discedentibusque febribus, tremore superveniente quatiebatur. Id cum nobis fuisset questus, de pulvere sancti sepulcri potum ei porreximus: quem hauriens, compresso tremore convaluit. In sequenti vero nocte cum dies ille, quo frangi consueverat, advenisset, vidit per visum advenientem personam teterrimam, dicentemque sibi: Ecce jam tempus tui tremoris advenit, quid dissimulas? Age quod consuevisti. Haec eo dicente, advenit vir quidam vultu splendidus, caesarie niveus, aspectu decorus, dicens ei: Ne tremueris, sed facito super frontem tuam signum venerandae crucis, statimque sanaberis. In hac visione expergefactus, munitusque hoc signaculo quo fuerat jussus, nunquam ulterius quae pati soleret passus est. Ab hoc typo reginae puella fatigata, potu hujus sancti medicaminis 1136 sumpto, sanata est.
CAPUT XXXVIII. De caecis, energumenis et paralyticis. Non post multos dies, cum solemnitatis sanctae dies annuus recurrisset, nos a rege regressi, festivitati ejus adfuimus, in qua quatuor caeci lumine recepto regressi sunt, duo energumeni mundati, duo paralytici contracti, restitutis gressibus, incolumes redierunt.
CAPUT XXXIX. De carceratis laxatis. Post paucos vero dies cum culpabiles quosdam urbis Turonicae, judicis sententia carcerali ergastulo conclusisset, lamentantibus vinctis, virtus beati Confessoris apparuit, quae diruptis vinculis compeditorum, liberos in basilicam abire permisit. Sicque et hi a judice relaxati, ad propria recesserunt.
CAPUT XL. De Maurano muto. Quidam in regione Cantabriae, Mauranus nomine, mane a lectulo consurgens, dum de domo egreditur, visum est ei quasi ab aliquo percussus fuerit in cervicem. Qui protinus ruens in terram, factus est tanquam mortuus, ac per triduum solo spiritu vivens, tanquam mortuus putabatur. Quarta autem die apertis oculis nihil poterat loqui. Ablata enim ei fuerat fandi facultas. Auditis autem beati Martini miraculis, unum triantem nautis porrexit, innuens cum supplicatione ut eum ad beati Antistitis templum deferrent. Quibus abeuntibus, ille ad domum suam reversus, vidit 1137 ante pedes suos aureum in similitudinem triantis. Quo assumpto, pensatoque, unius solidi appensus est pondere. Quod ille cernens, dixit intra se: Reddidit mihi virtus beati Martini meritum pro fenore quod ejus templo direxi. Et accensus desiderio voluit in unam atque aliam navim conscendere, sed a parentibus est retentus. Reperta autem tertia navi, retineri penitus non potuit. Qua ascensa, cum impellente vento altum mare ingressi fuissent, os ejus virtus sancti Antistitis reseravit. Qui extensis ad coelum manibus locutus est, dicens: Gratias tibi ago, omnipotens Deus, qui me hoc iter sulcare jussisti. Jam enim priusquam templum Sancti tui videam, ejus refertus sum beneficiis. Quibus navigantibus Burdegalae urbi appulsi sunt: egressusque hinc de navi, ad basilicam sancti Dei accedens, ac votum suum exsolvens, quae scripsimus, ab ipsius ore relata cognovimus.
CAPUT XLI [Al., XL]. De contracto et vinculatis liberatis. Alia vero festivitate adveniente, quae in hieme celebratur, Maurellus quidam ex domo Ponticonensi ( Pontion ), servus Agini ducis, qui mense Martio per incursionem nescio quam unius poplitis perdiderat usum, et gressum figere non valens, adhibito sibi ad geniculum fuste, ut mos est claudorum, adfuit. Is cum per triduum orationem fudisset ad Dominum, quarta die quae est in crastinum de festivitate, genu directo sanus abscessit. Post paucos autem dies homines, qui carceris vinculis tenebantur, divinitus absoluti, Sancti basilicam sunt ingressi, et per judicem immunes a damno laxati sunt.
CAPUT XLII [Al., XLI]. De alio contracto. Puer quidam pedibus manibusque contractus, de villa Themello in pago Turonicae urbis, vici Ambiacensis , adveniens ad basilicam Sancti, dum inter reliquos petentes postularet victus stipem, visitatus a Sancti virtute directus abscessit.
CAPUT XLIII [Al., XLII]. De pueris febricitantibus sanatis. 1138 Alius quoque puerulus Euthymi [Gat., Euchenii] presbyteri nostri, cum in valetudinem febris nimiae incidisset, ac exanimari ab eadem putaretur, de pulvere sancti sepulcri presbyter levans, ac fimbrias pallae superpositae disrumpens secum detulit, pulveremque puero hauriendum dedit, fimbrias vero collo ejus alligavit. Mox febre restincta sanatus est. Non dispari modo et Ulfaricus presbyter alteri puero febricitanti studium adhibens subvenit, et ille protinus per virtutem Sancti febre carens convaluit.
CAPUT XLIV [Al., XLIII]. De Principio amente. Principius quidam vir bonus, Petrocoricae urbis civis, amentiam nescio quam incurrisse putabatur, et tam graviter agebatur interdum, ut de sensu videretur excidere. Quod cum multis mensibus perferret, beati Antistitis basilicam expetivit; ibique, ut arbitror, quatuor residens menses, abstinens se a cibo carnium ac vino, adjutus Confessoris beati praesidio, incolumis domui suae restitutus est.
CAPUT XLV [Al., XLIV]. De Leodulfo caeco sanato. Et quia rusticitas hominum, dum parum praedicationem sacerdotalem sequitur, ipsa se praeparat ad Dei offensam, quod nuper gestum fuit edicam. Leodulfus quidam, Biturigae urbis homo, cum fenum secuisset, metuens ne adventu pluviae venientis infunderetur et laborem suum perderet, die Dominico mane junctis bobus ad pratum direxit, ac super plaustrum fenum agglomerare coepit: statimque pes ejus unus quasi ardens ei visus est, regressusque ad hospitium suum, quievit ab opere. Post missarum vero solemnia celebrata, 1139 iterum junctis bobus opus coeptum pergit explere: completumque cum esset plaustrum feno, statim oculi ejus quasi a quibusdam aculeis puncti, dolorem maximum intulerunt. Quibus conclusis nunquam deinceps eos aperire potuit. Sicque per annum integrum in caecitate permanens, ad festivitatem sancti Antistitis devotus advenit: cujus post diem tertiam, beneficio lucis quam perdiderat restauratus est.
CAPUT XLVI [Al., XLV]. De duobus aliis contractis. Eo tempore, et alius contractus adveniens, virtute Sancti directus, propriis gressibus ad urbem suam regressus est. Advenerat quidam ex Britannia, nomine Paternianus, qui caecus, mutus, ac surdus, et manibus contractus per quoddam contagium fuerat, et confectis omnibus membris a morbo, soli tantum pedes praebebant homini sustentaculum. Patroni praepotentis hic expetiit basilicam, orationem fudit, apertis oculis lucem perditam aspexit, manus ad usum pristinum recepit, et se salvatum beati Antistitis virtute demirans, sospitatis 1140 suae gratiam populis declaravit. Ob hujus miraculi gratiam a multis munera capit, de quibus jam nonnullos a jugo captivitatis exemit.
CAPUT XLVII [Al., XLVI]. De incendio ope ejus exstincto. Praesenti quoque tempore, apud Burdegalensem urbem domus una ignibus comprehensa vehementer coepit exuri. Cumque flammis hinc et inde spatiantibus aliae domus huic discrimini subjacerent, nec esset dubium easdem hujus fomitis calore, depasci, congregatus in circuitu populus nomen beati Martini coepit attentius invocare, et ne vicinas domos virtus ejus exuri permitteret, cum lacrymis deprecari: sicque ad elevatam vocem deflentium coepit crepitus flammae decidere. Atque illis clamantibus ad coelum, advenit subito, Antistite impartiente, praesidium; collisumque supplici oratione incendium, restinxit plebs per lacrymas quod nequiverat superare per undas. Eo tempore puer noster Laudovaldus cum graviter a dysenteria fatigaretur, ut de pulvere sepulcri accepit, protinus morbo caruit.
Explicit liber quartus de virtutibus et miraculis sancti Martini confessoris.