De miraculis S. Hieronymi

This is the stable version, checked on 15 Decembris 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De miraculis S. Hieronymi
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum


Migne Patrologia Latina Tomus 22

CyrJer.DeMiSHi 22 Cyrillus Jerosolymitanus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De miraculis S. Hieronymi

Venerabili viro, Episcoporum eximio, Augustino Hipponensi praesuli, Cyrillus Jerosolymitanus Pontifex, et omnium sacerdotum infimus.

CAP. I. Illius sequi vestigia, cujus in terra sanctitas radiare non cessat, illius scilicet Hieronymi gloriosi, cujus memoria erit in benedictione in saeculum saeculi: qui quantus sit, et tu similiter bene nosti: ejus usus maxime colloquiis et doctrinis: de quo me velle disserere, cum sim reprobus in toto, et indignus, quasi reputo audaciam. Sed tamen quia tua me cogit dilectio, ut alia tibi scribam de prodigiis hominibus insuetis, quae per illum in diebus nostris fecit Dominus, ut eum celebrem mundo faceret, et cunctis hominibus gloriosum: tuis confisus orationibus opus aggrediar, ut tua poscit devotio, et breviloquio perstringam de multis pauca. Gloriosum hujus viri obitum, visionemque meam, necnon et mirifica tunc temporis peracta, te nosse non ambigo. Nam vir utique reverendus, et memoriae oblivioni non dandus, Eusebius nobilis Cremonensis ejus discipulus, in quo magistri refulsit sanctitas et doctrina, cujus sapientiam, probitatem et excellentiam non ignoras: qui post biennium a nostrae mortalitatis miseria ereptus, suum praedilectissimum magistrum Hieronymum in coeli patriam est secutus, ut nobis indicant ejus crebra miracula, de quibus etiam inferius aliqualiter pertractabo: Reverendo Patri Damaso Portuensi Episcopo, et Theodosio Romanorum Senatori, ejus fratri Severo probissimo viro, Eustochio sanctissimae mulieri, et tibi et multis aliis, quos singillatim nominari non eget, tunc temporis per suas litteras totius ejus obitus seriem intimavit. Unde amplius ea quae nosti, reiterare esset superfluum, et dicendorum impedimentum. His ergo omissis, ad ejusdem quae non cessant continue clarere miracula, noster se stylus vertat: ut tua poscit devotio. Et primo ab Eusebio viro sanctissimo, ejusdem Hieronymi sanctissimi discipulo sumat initium.

CAP. II. Post obitum gloriosissimi Hieronymi, quaedam haeresis inter Graecos, id est, secta surrexit, quae ad Latinos usque devenit: quae suis nefandis nitebatur rationibus probare, quod animae Beatorum usque ad universalis judicii diem, in quo eorum corporibus erant iterum conjungendae, visione et cognitione divina, in qua tota consistit beatitudo Sanctorum, privabuntur: et damnatorum animae similiter usque ad diem illum, nullis cruciabuntur poenis. Quorum ratio talis erat: Sicut anima cum corpore meruit, vel peccavit: ita cum corpore praemia recipit, sive poenas. Asserebant etiam illius sectae nequissimi, nullum fore purgatorii locum: in quo animae quae nondum de suis peccatis in mundo plenam egissent poenitentiam, purgarentur. Qua quidem secta pestifera crebrescente, tantus in nos dolor irruit, ut nos amplius pigeret vivere. Quocirca meis cunctis suffraganeis Episcopis, et aliis viris Catholicis convocatis, eis jejunia et orationes indixi: ut suam sic agitari fidem, divina non permitteret bonitas. Mira res, et forte huic similis nunquam visa. Tribus expletis diebus jejuniorum et orationum, subsequenti nocte gloriosus Hieronymus, suo praedilectissimo filio Eusebio orationibus incumbenti manifeste apparens, benignaque cum allocutione confortans, ei dixit, In hac secta pestifera minime formidandum, cum sibi finis jam ponendus erat. Quem Eusebius nimio fulgentem splendore, ita ut eum oculus humanus aspicere non valeret, intuitus, quasi de gravi somno evigilans, dulces per oculos fundens lacrymas, ita ut pene vocem formare non posset: quantum poterat, clamare coepit: Pater meus Hieronymus es? Quare meam societatem spernis? Certe teneam te, nec dimittam: nec sine tuo quem dilexisti filio, gradieris. Ad quem gloriosus Hieronymus: Non te, fili dilectissime, deseram. Confortare, vicesimo namque die me sequeris, et simul in gaudio permanebimus sine fine. Sed Cyrillo cunctisque fratribus nuntia, ut crastina die juxta praesepe Domini, ubi meum quiescit corpus, omnes in unum conveniant, tam Catholici, quam etiam illius sectae viri. Et tu trium hominum, qui in hac sunt urbe, hac nocte defuncti cadavera inhumata, in locum in quo meum est humatum corpus facies deportari: super quibus saccum quo utebar pones, et statim vitae pristinae redditi, hanc radicitus haeresim extirpabunt. Cui valedicens gloriosus Hieronymus, disparuit. Mane autem facto, ad me, qui Bethleem tunc eram, venerabilis Eusebius veniens, cuncta quae viderat, enarravit. Quo immensas creatori gratias agens, et glorioso Hieronymo omnibus in praedicto loco, in quo pro nobis de intemerata Virgine Salvator natus est, et ubi etiam sacratissimum Hieronymi cadaver humatum est congregatis, praedictorum defunctorum cadavera deferri fecit. O mira erga homines Dei miseratio et dispensatio! Quot modis in se sperantes scit juvare: quantis et quot honoribus suos exaltat Sanctos! Fiebat interea ab illius sectae cultoribus derisio: credentibus quod foret exinanita manus Domini. Laetetur itaque, omnis fidelium coetus: et Deo in voce exultationis psallant, quando suscipimus misericordiam in medio templi sui. Accedens namque vir venerabilis Eusebius ad singulorum cadavera: flexis genibus manibusque in coelum extensis, cunctis audientibus sic oravit: Deus, cui nihil est impossibile, nihil grave invictae fortitudinis et virtutis: qui facis mirabilia magna solus, et nullum in te sperantium spernis: nunc preces tuorum exaudi fidelium, et ut tua, quam dedisti, fides intemerata inviolataque per saecula maneat, ac etiam ut horum error appareat, per merita et intercessiones gloriosi tui Hieronymi dilecti, introduc in haec cadavera animas quas de ipsis egredi voluisti. Qua quidem oratione finita, singula sacco quo supra carnem gloriosus Hieronymus utebatur tangens cadavera, protinus in ea vitae spiritum introduxit. Qui homines apertis oculis, omnibusque vitae signis ostensis, sunt perfecte resuscitati: et coeperunt beatarum animarum gloriam, et peccatorum poenas, tam Purgatorii, quam Inferni clara voce omnibus intimare. Nam, ut mihi postmodum interroganti dixerunt, beatus Hieronymus eos conduxerat secum in Paradisum, Purgatorium, et Infernum, ut quae ibi agebantur, patefaceret universis. Sibique dixerat quod ad corpora redirent, et de perpetratis peccatis ibi agerent poenitentiam: quia eo die et hora qua venerabilis Eusebius moriturus erat, et ipsi morituri erant: ac etiam si bene agerent poenitentiam, cum eo gloriam adepturi: quod et factum est, ut inferius declarabo. His igitur peractis, multitudo maxima populorum tam fidelium, quam etiam illius sectae defensorum, qui ad grande concurrerant spectaculum, tam certum indicium et veritatis experimentum: necnon beati Hieronymi merita egregia cernentes, magnis vocibus immensas gratias referunt creatori, qui suos in se sperantes non deserit. Et sic, Augustine carissime, pius Dominus naviculam suae fidei sacratissimae, in hujus mundi mari eructantibus malorum hominum fluctibus agitari permittit, sed minime naufragari. Quo quidem forti quaeso esto animo: viriliter age: non formides contra fidei persecutores magnanimus dimicare, sub umbra alarum tam pii patris: qui suorum fidelium preces inefficaces non sinit, dummodo tota spe et puro fiant animo. Non enim nostrae nequeunt exaudiri preces, nisi cum in Deo nostra non perfecte spes consistit: vel quia petimus non petenda. Ad ipsum ergo Dominum non tantum ore, sed toto corde clamemus dum affligimur: et ipse qui dominatur in virtute sua, et nos quotidie oculo respicit pietatis, non permittet nos tentari supra id quod possumus. Sed ne nimis devius a proposito modo gradiar, ad incoepta redeam, et venerabilis Eusebii obitum explens primo, et virorum illorum trium similiter, quos resuscitatos nosti, migrationem scribens: quia eadem hora sunt et die, qua Eusebius, de hujus mundi et valle miseriae exempti, aliqua Hieronymi miracula de multis introducam.

CAP. III. Adveniente autem die quo venerabilis Eusebius a beato Hieronymo in visione, de qua supra fatus sum, se migraturum scierat, die tertia praeeunte, languore febrium concussus valide, se super terram (magistri non immemor) nudum deferri fecit a fratribus et singulum fratrem benigna consolatione confortavit, et ut in sancto manerent proposito, admonuit. Deinde saccum quo gloriosus induebatur Hieronymus, deferri fecit, et supra se poni jussit, ordinavitque se nudum instar gloriosi magistri extra Ecclesiam in qua jacebat sanctum Hieronymi cadaver sepeliri. Post haec communione sacratissimi corporis Jesu Christi se muniens, Domino se, et beato Hieronymo commendavit, et sic per triduum locutione corporalique visione privatus, circumstantibus fratribus alternatim psalterium, passiones Domini et alia sacra continue legentibus, jacuit. Durum quippe et cunctis recte in mundo degentibus formidabile hoc quod narro. Die autem quo moriturus erat, per duas horas ante animae beatae exitum, venerabilis Eusebius tam terribiles actus coepit peragere, quod circumstantes monachi pavore perterriti, velut amentes in terra jacerent. Nam quandoque transversis oculis, manibus junctis, facie terribili, voceque dira quasi saeviens clamabat: Non faciam, non faciam: mentiris, mentiris. Post haec ad terram rediens, faciem firmabat in terram quantum potuit, clamans: Adjuvate me, fratres, ne peream. Quod monachi videntes, lacrymantes et trementes, eum interrogaverunt: Quid habes, pater? Ad quos ille: Non videtis daemonum agmina, quae me debellare cupiunt? Et illi: Quid te facturum volebant, cum dicebas: Non faciam? Et ille: Conantur namque, ut divini nominis blasphemus inveniar, et ideo hoc me non facere clamabam. Et illi: Quare, pater, faciem abscondebas in terram? Et ille: Ne ejus aspectum cernerem, qui tam turpis et terribilis est, quod omnes pene formidines quae in mundo sunt, respectu ejus nihil sunt. Inter haec verba actus priores reiterans, sic ad extremam horam usque devenit. Fratres autem qui astabant, pavore et dolore perterriti, velut mortui stabant, quid facerent, nescientes. Gloriosus Deus in Sanctis suis, mirabilis in majestate sua, benignus, et se amantibus misericors, Sanctos suos non derelinquit in tempore necessitatis. Ad extremam namque horam venerabili Eusebio praeveniente, gloriosus Hieronymus apparuit, eum benigne confortans. Cujus adventu omnis illa daemonum turba quasi infinita, ejus timore perterrita, ab eo velut fumus evanuit, ut plures testantur monachi, qui propriis oculis dispensatione divina se hoc vidisse dicunt. Sed hoc magis approbatur: nam omnes circumstantes audierunt has ab Eusebio voces: Unde venis, pater? Quare tantum moratus es? Cui subito, cunctis audientibus, alia vox respondit: Exspecta, fili, ne formides, quia te non deseram, quem tantum diligo. Qua audita voce, brevi inde decursa morula, venerabilis Eusebius exspiravit. Qua quidem hora et illi tres qui resuscitati sunt, migravere: et (ut puto) cum Eusebio ad aeterna gaudia pervenerunt. Nam per illos omnes viginti dies, quibus postquam (ut nosti) resuscitati sunt, se in tanta poenitentia tradiderunt, quod sine dubio aeterna beatitudine potiantur et praemiantur. Silentio praetermittendum nequaquam puto, quae ab eisdem tribus viris per illos dies, quibus vixerunt, didici. Continue toto hoc tempore cum aliquo eorum secreta vitae illius, quam post hanc brevem et momentaneam exspectamus, rimari cupiens, alternam diem ducens ad vesperam. Sed quamvis multa ab eisdem didicerem: tamen ad praesens brevitatis causa quaedam tantum referam, caetera vero alias ea dicturus omittam. Quadam vice ad unum eorum me ivisse contigit: quem dure lacrymantem, nec meis verbis consolationem aliquam admittentem comperiens, tanti fletus causam ab eo coepi inquirere. Qui pluries de hoc a me interrogatus, nec tamen ad interrogata respondens: tandem meis coactus importunitatibus, sic respondit: Si quae pridie sum expertus, non ignorares, tibi inesset semper causa fletus. Ad quem ego: Quaeso ut quae vidisti, edisseras. Tunc ille paulisper tacens, dixit: Quales credis poenas et tormenta, non solum damnatis, sed etiam in Purgatorio existentibus praeparari? Ad quem ego: De incertis quae vera potest proferri sententia? Ut enim puto, nostris quibus affligimur poenis, aequari non possunt. Ad quod ille: « Si omnes quae in mundo cogitari possunt poenae, tormenta, afflictiones, minori quae illic habentur poenae et tormento comparentur, solatia erunt. Mallet enim quilibet viventium (si illas experientia nosceret poenas) usque ad finem mundi, omnibus his simul sine remedio cruciari poenis, quas omnes homines ab Adam hucusque sigillatim pertulerunt, quam uno die in Inferno, sive Purgatorio minori quae illic habetur poena, torqueri. Et ideo si causam mei fletus interrogas, timor poenarum est, quae peccatoribus juste dantur. Scio namque me erga Deum meum peccasse et ipsum justum fore non dubito. Qua de re non mireris, si plango, cum potius si non plangerem, vehementer admirari deberes; sed potius admirare, quare homines qui se mori non dubitant (saltem aliorum experimento) tanta hic securitate vivunt, nec tantas cogitant evadere poenas. » Ad haec dolore tactus intrinsecus, ita ut vix verba formare possem, dixi: Heu quid audio? Sed quaeso, in quo tormenta differunt infernalia ab his quae sunt in Purgatorio, dicas. Et ille: « Nihil inter sedifferunt: quia eadem sunt magnitudine, poenae Purgatorii et Inferni. Sed unum est quo differre possunt: quia infernales finem non exspectant, sed augmentum: scilicet in judicii universalis die, quando corpora ibidem cruciabuntur cum animabus, et Purgatorii poenae sunt cum fine. Nam post expletam poenitentiam inde exempti, gaudiis beatissimis perfruentur. » Ad haec ego: Sunt omnibus in Purgatorio existentibus, aequalia tormenta, vel diversa? Ad haec ille: « Diversa quidem. In aliquibus majora, aliquibusve leviora, juxta magnitudinem peccatorum. Nam in patria etiam Beatorum omnes animae gloriosae divinam contemplantur speciem: in quo omnis consistit gloria. Quae quamvis singulae tanta habeant gaudia, quanta velle vel cogitare possunt: tamen gaudiis non sunt pares, quia majora haec possidet, minora illa, juxta opera quae fecerunt. Se si tibi aliqua ex hoc oriretur admiratio, ut Sanctis possit inesse diversitas gaudiorum, quorum causa est solus ipse Deus: in quo nulla potuit unquam esse diversitas: solutio satis patet. Nam eum divina contemplatio et cognitio, sive intelligentia, sit tota merces et gloria, in aliquo potest esse Sanctorum minor, in aliquo vero major. Idcirco cum omnes simul animae Deum sicuti est, videant et cognoscant, aliqua minus videt et intelligit, et sic minor inest sibi gloria. Aliqua vero clarius videt, et subtilius intelligit: et sic majorem possidet gloriam. Sic etiam de illorum miserorum damnatorum poenis dici potest; nam cum omnes animae damnatorum in uno consistant poenarum loco: tamen diversis cruciantur poenis, juxta vitiorum qualitates. Tantum siquidem differt inter Christianorum, qui ibi torquentur, poenas et paganorunt, ut paganorum cruciamenta respecta eorum quae falsi Christiani peccatores sustinent, sint quasi nulla: quanquam ineffabilia sunt, nec a viventibus cogitabilia. Et dignum est. Nam illi gratiam Dei in vanum receperunt, nec voluerunt a peccatis corrigi dum vixerunt, sacris continue vociferantibus Scripturis, quas pro nihilo putavere. » Tum ego: horribile est, inquam, quod dicis, et utinam sedulo mortalium insisteret mentibus, ut vel tantarum poenarum terrore a pravis cessarent, si nollent amore gloriae. Sed quaeso quid erga te pridie exeunte anima peractum est, breviter innotesce. Ad quod ille: « Adveniente, inquit, mortis meae hora, tanta in loco quo migraturus jacebam, nefandorum affuit spirituum multitudo. quo prae multitudine dinumerari omnino non possent, quorum species talis erat, quod ea nil poenisus, nilve horribilius excogitari potest. Potius enim quilibet hominum flammis ardentibus arsurem se exponeret, quam earum formarum ictu oculi visione potiri. Quid ad me venientes? omnia quaecumque perpetravi opera contra Deum, ad meam memoriam revocabant, suadentes mihi, ut amplius divinam misericordiam, quam tam graviter offenderam, non sperarem. Et certe noveris quod nisi divina miseratio me adjuvisset, eis resistere non valuissem. Nam dum omni vigore spiritus destitutus, eorum verbis paulum assentirem: gloriosus affuit Hieronymus magno vallatus agmine Angelorum, species sole splendidior, me confortans. Qui ubi illos spiritus immundos fuit intuitus, me tam dure exacerbantes, valde commotus erga eos, voce terribili eis dixit: Quid ad hunc nequitiae et omnis maledictionis spiritus venistis? nesciebatis hunc meis fore fovendum auxiliis? Protinus hunc relinquentes, abite, et vestras ab eo elongate nequitias, quantum distat ortus ab occasu. His illa maledictorum spirituum societas perterrita, diris ululatibus et clamoribus, limen loci in quo jacebam, excessit Tunc gloriosus Hieronymus aliquibus imperans Angelis ne a me discederent, sed quousque reverteretur, exspectarent, cum caeteris Angelis festinanter abscessit. Eodem quoque abeunte, Angeli qui ad me custodiendum remanserant, me confortare coepere, blanda et dulcia promittentes, si forti animo perdurarem. Inter haec autem consolationis colloquia, hora quasi decursa, secundo beatus Hieronymus veniens, stansque in limine, velociter, inquit, venite. Tunc subito anima corpus reliquit, tam graviter et acerbe, quod certe quantae fuerint pressurae et angustiae, intellectu non caperet mens humana, nisi, ut ego, experientia didicisset. Si enim omnis humanorum intelligentia, quas vellet angustias et dolores aestimaret, respectu animae dissolutionis a corpore tanquam pro nihilo computaret. » Haec et alia non minus ardua et valde mortalibus formidanda, quae pro longitudine, praesenti operi non inscribam, eo loquente, incipiebat claudi dies, occasu solis, quo necesse fuit, quid ei post mortem contigerit, non explere. Sed quia prae caeteris affectabam, sequenti die, duobus aliis cum eo insimul convocatis ad narrationis illius seriem redii, hoc cupiens ab illis etiam duobus aliis peraudire, ut trium testimonio solidius edocerer. Itaque cum hi jam dictare inciperent, sic respondi. Quanquam haec utilia sint, nec taederet in vacuum saepius ipsa fari, tamen his quae jam audivi omissis, quaeso ut quid vobis post dissolutionem corporis evenerit, meo hianti detegatis animo. Ad hoc ille qui mihi, quae audisti, transacto narraverat die: « Quod, Cyrille, » inquit, « interrogas, non est possibile plene fari: quoniam spiritualia nostris minime sensibus comprehenduntur. Scis namque non te exanimem fore, et tamen quid aut qualis sit anima, non agnoscis. Deum certe scis omnium esse principium et linem, a quo incipiunt omnia atque tendunt: et tamen quid sit Deus aut qualis, dum carnis istius gravissimae corruptibile portas onus, non intelligis, nisi per speculum et in aenigmate: sic etiam de angelis et caeteris incorporeis idem liquet. Cum enim multa quae sunt notissima in natura, nostrae parvae intelligentiae defectu, intelligere non possumus: supercaelestia et spiritualia omnino aliena a naturae cognitione, quomodo intelligemus? » Ut dicis, inquam, est: sed uti potes, quaeso dieas. At ille: « Circumloquar, inquit, id quod optas: et dicam paulominus quod non possum. At hi qui mecum ea quae pridie dixi, sunt experti, si ita est, testificabuntur. Mea pridie anima a corpore tot (ut supra fatus sum) pressuris et doloribus dissoluta, subito in ictu oculi ineffabiliter fuit ante Dei judicantis praesentiam deportata. Sed a quibus, et quomodo, non agnosco. Nec certe mirum: nam nunc carnis mole aggravor: tunc autem erit anima sine carne. Fuerunt etiam ibidem istorum animae, terroribus inexcogitabilibus quid judex ageret formidantes. Heu cur mortales nesciunt, quibus hoc eveniet quod tunc nobis! Certe si illius non foret ignorantia, toties non peccarent. Nullum, quae toto tempore gessimus peccatorum, judicem latere potuit: imo cuncta quae fecimus tanquam si forent praesentia, cunctis astantibus clara erant: ita ut minimum nostrorum cogitaminum, sicuti fuerat, apparebat. Considera namque quibus et quot agitabamur terroribus: hinc daemonum multitudo stabat, mala testificantes quae fecimus, locum, modum, et tempora declarantes. Hinc nosmetipsi ad ea quae objicienbantur, nullatenus contradicere poteramus: tum quia judicem cuncta scientem, tum quia ipsum quilibet nostrum justissimum cognoscebat. Hen quid dicam? Quam sententiam praestolabamur, ob ejus memoriam nunc formido. Hinc inde mala undique, vindictam judici acclamabant: nec ullum pene apparebat bonum quo quid misericordiae sperarentus. Hinc nos dignos supplicio omnes qui aderant, exclamabant. Cumque jam nihil deesset nisi sententiam publicari, quae peccatoribus digna datur: ecce gloriosus Hieronymus cunctis splendidior astris, beato Joanne Baptista, summoque Apostolorum principe Petro, nec non Angelorum ingenti multitudine comitatus, ad praesidentis judicis thronum veniens, nostram sententiam suspendi modico temporis, nosque sibi dari ob reverentiam et devotionem quam sibi contuleramus, et propter erroris destruendi necessitatem, ut voluit, impetravit. Deinde nos secum ducens, omni illa beata vallatus societate, ubi fidelium animae inestimabili gloria perpetuo perfruuntur, quae ibi gerebantur, ut redderemus testimonium, declaravit. Post haec ad Purgatorium et Infernum nos deducens, non solum quae ibi erant, indicavit: sed voluit ut poenarum experientiam probaremus. His igitur omnibus sic peractis, hora qua nostra cadavera sacco, quo beatus usus fuit Hieronymus, tetigit venerabilis Eusebius, idem gloriosus Hieronymus nobis imperavit, ut ad corpora rediremus: mandans ut de his quae vidimus, testaremur: promittensque nobis vicesimo die, si de perpetratis peccatis nos contingeret debitam poenitentiam exercere, cum beato Eusebio, qui tunc erat ex hoc saeculo migraturus, gloriam finis nesciam adipisci; sicque corporibus nostrae animae sunt conjunctae. » Multa siquidem Augustine carissime, formidanda, quae mortalium impressa mentibus, ab eisdem labentium omnium terrenorum amorem, et curam pervigilem, qua tot aberrant homines, ut puto funditus exstirparent, patenter didici: quae si his chartis imprimerem, plus cogitato opus procederet, nec essem compos subscribere jam promissa. Itaque cum de proximo te exspectem, visitaturum gloriosi Hieronymi reliquias, ut quae quas pridie recepi, litterae fatebantur: caetera quae tunc ad meam reducere potero memoriam, declarabo. Haec omnia hoc fine claudam, tangens venerabilis Eusebii sepulturam, ut ad miracula redeam enarranda, quae superius sum pollicitus enarrare. Obitus namque Eusebii venerabilis et trium hominum praedictorum seriem, in praecedentibus quam brevius potui inserui: quaedam tibi, ut puto, affectuosa interponens. Sed praedictorum sepulturae series ita patet. Mortuo namque venerabili Eusebio, plura sunt miracula cunctis visa, quae praecedentis vitae sanctitatem testantur: quorum ad praesens duo solum dicam. Monachus quidam cujusdam coenobii, prae lacrymis et vigiliis privatus corporali lumine oculorum, statim ut Eusebii corpus venerandum facie tetigit, pristinae lucis gratiam est adeptus. Daemoniacus autem quidam dum sacrum corpus ad Ecclesiam duceremus, eidem obvians, est protinus liberatus. Juxta Ecclesiam, in qua gloriosi Hieronymi cadaver sanctissimum est humatum, venerabilis Eusebii corpus honore debito nudum, magistri instar sepelivimus. In cujus etiam Ecclesiae coemeterio, hominum illorum trium qui eadem sunt hora mortui, fuere corpora tumulata. His ergo dictis, venerabilis Eusebii cuncta sileant, ut praegrandia et ineffabilia locum teneant prodigia eximii beati Hieronymi jam promissa.

CAP. IV. In amoeno et jucundissimo siquidem mirabilium gestorum sanctissimi Hieronymi prato positus: uti sertum faciens, praecipuos et decoros miraculorum flores, ad hujus opusculi venustatem, et nostrae, posteriorumve saluti utiles pro posse legam. Quorum omnium quid pridie erga Sabinianum haeresiarcham pestiferum (quem agnoscis) peractum est, primo dicam. Sabinianus namque haeresiarcha, haereticorum fautor, duas in Christo asserens voluntates, et quod pejus est, inter se quandoque discordes: ad cujus tam inopinabilis falsitatis probationem, introducebat illud quod in Evangelio Christus dixit: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste, eliciens ex hoc rationes gravissimas et pene inextricabiles, quod passionem voluerit una fugere voluntate, et altera eamdem coacte subire oportuerit passionem: et ex his dicebat, quod multa Christus voluit, quae obtinere non potuit: tantum in nos doloris exercuit, quod magnitudinem explicare nequimus. Pervertebat namque idem pestifer anguis, et lupus rapax, se vestimento ovium induens, nobis commissum gregem. Et ut saevitiam diri pectoris efficacius exerceret-opusculum quoddam compilaverat, falsis probans rationibus hoc sic esse. Quod quidem opusculum, ut fidem ei daremus, glorioso Hieronymo, totius veritatis speculo intitulaverat. Cujus falsitatis notitiam comperiens, sciens tibi gloriosum Hieronymum Epistolam super hujus erroris destructione, non multum ante sui obitum edidisse: praedictum haeresiarcham cum suis discipulis, et ejusdem nequitiae ministris, invitavi quodam dominico die in Ecclesiam Jerosolymitanam ad disputandum, et suum errorem nequissimum comprobandum. Quo namque die universis meis suffraganeis Episcopis, et aliis quampluribus orthodoxis, necnon et ipso haeresiarcha cum suis nefandis discipulis in praedicta Ecclesia adunatis, disputatio a nona incepta, ad vesperas usque tenditur. Cum autem idem haeresiarcha contra nos opusculum ab ipso falso compositum, quod glorioso intitulabatur Hieronymo, allegaret, has tantas beati Hieronymi injurias ferre non valens bonae memoriae Sylvanus, sanctae Nazareth Ecclesiae Archiepiscopus, qui tanta beatum Hieronymum affectione animi et devotione colebat, ut si quid faceret, divinum nomen et beati Hieronymi praemittebat, unde quasi ab omnibus Hieronymus dicebatur: praedicto haeresiarchae protinus assurrexit, dire eum increpans, quot tot et tantas exercuisset nequitias. Dum autem inter eos longa oriretur contentio, et uterque opprobria sibi invicem pro posse diceret, in fine sic ambo pariter statuerunt, quod si usque in subsequentis diei horam nonam, beatus Hieronymus hoc opus falso compositum evidenter ostenderet, praedictus haeresiarcha capite puniretur: sin autem, Archiepiscopus. Quibus finitis, singuli ad propria remearunt. Per totam autem noctem quisque nostrum orationibus vacabat, ut nobis in opportunitatibus auxilium eveniret a Domino, qui neminem unquam in se sperantium sprevit. Magnus Dominus et laudabilis nimis: cujus certe sapientiae non est numerus. Statuto autem die et hora laetus haeresiarcha in Ecclesiam cum suis nequitiae filiis veniens, huc illucque discurrens, quaerebat Dei servum, tanquam leo rugiens paratus cum devorare, veluti si foret Deus non intelligens, nec suorum servorum preces exaudiens. Sed tamen cum solidius se fatuus stare crederet, miserabilius cecidit. Stabat autem omnis fidelium concio in Ecclesia, quilibet sancti Hieronymi clamans nomen. Clauserat siquidem gloriosus Hieronymus aures: fingens se dormire, orationem supplicantium non intendens ut mirabilior appareret. At ego totus perfusus lacrymis, stupens et admirans, cur Hieronymus sic abesset, quid deinceps accideret, exspectabam. Denique cum nil miraculi appareret, saevire coepit haeresiarcha canina rabie, ut Sylvanus quod promiserat jam expleret. Ad locum autem quo decollandus erat Sylvanus sanctissimus, gaudens et intrepidus, tanquam ad nuptias veniens, lacrymantes Episcopos et omnes alios Catholicos qui ad hoc concurrerant, his confortabat verbis: Exsultate mecum, carissimi, gaudete et nolite contristari, quoniam non derelinquit Deus sperantes in se. Si non exaudiar, plus meis jam perpetratis merui peccatis. Post haec genua flectens, Sancte (inquit) Hieronyme, adesto mihi se placet: quanquam et hoc majore sim dignus supplicio, tamen ne falsitas locum teneat, veritati succurre. Quod si fas non est, ut adjuver, propitius mihi esto in hora mortis, ut gloriae finis nesciae non sim expers. Haec dicens, spiculatori collum praebuit, ut feriat, ipsum rogat. Elevat autem spiculator ensem, antistitis venerandi caput uno ictu cupiens amputare. Adest subito Hieronymus gloriosus cunctis cernentibus, manu extensa tenens ensem, Sylvano imperans, ut exsurgat. Deinde haeresiarcham increpans, scripturas falso compositas innuens, eique minans ab omnium evanuit oculis. Quod huic ejusque similibus utinam eveniret, confestim ut gloriosus Hieronymus disparuit, haeresiarchae caput terram petiit a corpore detruncatum: tanquam si ense spiculatoris manus amputasset ictu uno.

CAP. V. Quod tam mirabile cuncti videntes qui aderant, illico stupefacti, Deo gratias egerunt et Hieronymo glorioso, et ad veritatis tramitem haeresiarchae discipuli rediere. Ecce quantum venerabilis antistitis fiducia in Domino et beato Hieronymo fuit efficax, qui pro veritate mori minime formidavit. Exemplar certe factus est venerandus antistes caeteris Christianis. Non enim Christianus ille est, qui pro veritate mori timet. Si enim Christus pro nobis animam suam posuit, ut nos ab omni redimeret servitute: et nos pro ipso dum tempus est animas ponere minime timeamus: quia nemo nisi legitime certans, potest coronam gloriae obtinere. Verum quia de Sylvano aliquid dictum nosti, aliud quoddam non minus (ut puto) mirabile erga eum factum narro: cujus tot fuerunt testes, quod Nazareth urbs et Bethleem tenent, qui propriis oculis hoc viderunt. Serpens ille antiquus diabolus, ob suam dejectus superbiam in inferni profundum, venerandi antistitis Sylvani nimiae invidens sanctitati, in eum dolis, ut callidior cunctis animantibus graviter est commotus. Qui ut virum Dei infamem redderet, quatenus qui suae sanctitatis exemplo relevabantur ad rectae conversationis semitas, suo casu deciderent ad pejora. Nocte quadam formam sancti viri sumens, cuidam mulieri nobilissimae jam in stratu quiescenti apparuit: et se ad illam illicite accedere fingens, consensum sui corporis inquirebat. Ad quod perterrita mulier, viri ignorans speciem, dum se cum homine solam in thalamo cerneret, nec quid faceret, sciret: diras coepit voces emittere, ita ut clamoribus assiduis omnes excitarentur dormientes, et non solum de illa domo, sed etiam convicini. Qui omnes ad praedictae mulieris thalamum accurrentes, quid hoc esset, interrogavere pavidam mulierem. Interea callidus serpens sub thoro se ponens, coepit latere: qui autem occurrerant haec audientes, quis hic homo fuerit, ubique perquirere incoeperunt. Verum illi diu perscrutantes, tandem ad locum venientes, ubi pestifer latebat anguis, aliena specie occultatum hominem invenerunt. Qui eumdem candelis accensis intuentes, Sylvanum Archiepiscopum crediderunt. Ad quod omnes qui aderant, stupefacti et velut amentes effecti, quasi quid agerent, quidve dicerent, ignorabant, scientes ejusdem sanctitatis nomen. Et quia hoc tam detestabile inopinabileque cernebant, eum interrogaverunt: cur tantas neguitias perpetrasset. At ille: Quid (inquit) male feci, si mulier haec me ad hujusmodi negotium invitavit? Quod mulier audiens, eum fore mendacem lacrymans, respondit. Tunc ille ut homines illos erga Dei virum ad majus odium incitaret, quatenus illum citius diffamarent, talia coepit et tam abhorrenda verba fari, quod nullus prae turbatione auribus poterat sustinere. Quocirca eum contumeliis et opprobriis exacerbantes, coacte extra domicilium expulerunt. Mane autem facto, quae gesta fuerant enarrantes, Sylvanum Archiepiscopum hypocritam, et dignum incendio acclamabant. Qua de re quasi tota est Nazareth commota adversus Archiepiscopum, ita ut audiendo ejus nomen, quilibet blasphemaret. Mira hujus viri patientia, et magnae sanctitatis indicium. Volat ad innoxii antistitis aures tanti fama discriminis: os tamen non movetur ad injurias. Inter tot adversa, cor manet immobile, ad nullam se vertens impatientiam, gratias divino semper agens nomini, sua hoc confitetur noxa meruisse. Heu quid dicam, Augustine? Non solum injurias et opprobria, ut possum, fugio: sed etiam quibusque verbulis frangor, praemia opto, nec de laboribus curo, quanquam sciam ad regna coelorum non aliter quempiam nisi laborum et afflictionum tramite pervenire. Quid enim aliud debeo judicare, cum me a Sanctis in moribus et vita discordem invenio, nisi et discordem in morte et praemio reperiri? Flebilia et gravia mihi adsunt, si Sanctorum vitam et meam recordor. Miro quippe auditu Sanctorum gesta revolvunt homines uti ego, et tamen nil ipsi volunt peragere. Porro hoc ad meam detegendam insipientiam est quod dicam: pluries me ab ejusdem Sylvani ore audisse scio, nunquam tantum se felicem fuisse, quantum cum se ab hominibus despici et conculcari cernebat. Crevit in tantum ejus infamia, quod ejus opinio usque ad Alexandriam, Cyprum, et per civitates affines pene ore omnium est delata. Atqui limen domus innoxii antistitis, calx alicujus tangere non audebat. Manens vero in supernis Dominus spectator omnium, suos sinit labi Sanctos in tribulationum aerumnas, ut tunc fideles patientia eos reddat, sed eos exigente necessitate in pressuris minime derelinquit. Revoluto itaque anno, quod diaboli astutia talia erga Dei hominem perpetraverat; civitatem Nazareth (ut illarum gentium aliqualiter scandalum mitigaret) vir Dei occulte deserens, ad Ecclesiam in qua gloriosi Hieronymi humatum quiescit corpus, tanquam ad refugii portum veniens, se in sepulturae loco posuit oraturus. Quo per duarum horarum spatium sic manente, vir quidam nequitiae spiritu inflammatus in praedictam Ecclesiam intrans, sanctumque reperiens super sepulcrum in oratione positum, ad eum velut draco cucurrit, et improperans quod mulierum mentes, ac libidinosas suas voluptates continue incitaret. Cui agnus innocens Sylvanus, se despici gaudens, humilitate solita, ut ista saepe ei diceret, blandis colloquiis invitabat, quod pessimus ille latro audiens, gladium ex vagina suo pendentem lateri, impudica trahens dextera, ipsum ut in Sylvani antitistis guttur immergeret, elevavit. Cui cum hoc verbum, Succurre, Hieronyme gloriose, venerandus antistes opponeret, in guttur proprium elevatum gladium immersit viri illius dextera retroversa. Et sic, ut decebat, seipsum vir nequissimus interemit, ut in lacum caderet, quem effodit. Admirabile hoc, sed non minus est mirabile id quod restat. Casu itaque alius superveniens vir nequissimus, hoc quod ultione divina perpetratum fuerat ut vidit, protinus gladium arripiens, a Dei viro hominem illum existimans interemptum, Sylvanum interficere conabatur. Ne nimia verba loquar, id quod primo acciderat, huic evenit. Quin nondum vir iste secundus in terram ceciderat, duo alii viri Ecclesiam intravere. Qui id videntes, divini ignari judicii, hoc tantum fuisse peractum scelus a Dei homine putaverunt, quorum unus id prae alio grave ferens, furia vesaniae undique inflammatus latro, coepit quantum poterat exclamare, usquequo tua viget malitia? Tu mulieres ad tuas libidinosas cogis voluptates, et homines interficis in occulto, certe tuae hodie nequitiae finis erit. Et subito pro posse cucurrit, ut eum extingueret vibrato et denudato ense. At ubi Sylvanus more solito, Succurre, gloriose Hieronyme, exclamavit, vir ille ut duo primi se manu et ense proprio interfecit. Vir autem alius, qui cum ipso venerat, hoc intuens, tremebundus ob visionem, ad Ecclesiae fores cucurrit. Qui id quidem maleficiis factum putans, quantum poterat, exclamare coepit: Huc omnes accurrite, ecce maleficus Sylvanus Archiepiscopus, non solum mulierem vituperat, sed suis etiam incantationibus necat homines toto pro posse. Fit his auditis nimius virorum et mulierum concursus, verberant acra voces: combustione dignum Sylvanum Archiepiscopum nequissimum acclamantes. Haec ad meas sonant aures: tristis ego et lacrymans, ad tantum pergo monstrum. Stabat agnus inter lupos atrocissimos, saevientes ut canes famelici, rabie non minima, mitissimus et laetus tanquam fungens prosperis, nil dicens aliud, nisi hoc, juste patior, quia in Deum meum peccavi graviter. Verberatur vir innocens, capitur ab omnibus, ut ad supplicia laetior, quanto poena gravior, deducatur. At dum ego manu silentium populo, ejus optans furorem nimium mitigare, insinuo, eo amplius iracundia et furore populus inflammatur. Cumque jam captus Sylvanus extra Ecclesiam duceretur: subito gloriosus Hieronymus, ut visum est, de loco in quo jacebat surgens, tanto circumfusus lumine, quod radiis in eum intuentium oculi vibrarentur, cunctis apparuit, suo devotissimo antistiti auxilia donaturus, qui sua dextera Sylvani venerandi capiens dexteram, his qui eumdem captum retinebant antistitem, voce terribili, ut eumdem dimitterent imperavit. Tantae siquidem fuit virtutis haec visio, ut antequam finiretur vox talis, omnes repente tantus timor invaserit, quod omni vigore corporis destituti, in terram velut mortui cecidere. Inter haec mulier quaedam a nefando spiritu obumbrata, catenis vincta, compedibus, manicisque ferreis alligata, plurium hominum manibus liberationis obtinendae causa ad Ecclesiam deportatur. At ubi mulieris pes tangit limen, ululatus et voces terribiles: Miserere mei, gloriose Hieronyme, nam per te crucior ante, tempus, diabolus emittere non cessabat. Cui Hieronymus gloriosus: Nefande, inquit, spiritus ab hac exi famula Dei, et tuas detege quas erga Sylvanum egisti fallacias, in Sylvani forma omnibus te demonstrans. Tunc diabolus, ut gloriosus Hieronymus jusserat, in Sylvani forma, ita ut ab omnibus Sylvanus Archiepiscopus putaretur, apparuit, et rem quam fecerat, ut infamem redderet Dei famulum, enarravit. His dictis diris clamoribus et ululatibus, nefandus spiritus de templo disparuit. Quod ubi tam mirabile negotium est peractum, gloriosus Hieronymus antistitis sui dexteram non relinquens: Quid optas, inquit voce leni, Sylvane carissime, tibi placitum me facturum? At ille: Mi domine: ut me hic amplius non relinquas. Ad quem gloriosus Hieronymus correspondit: Quod postulas, ita fiat. Post me velociter ergo veni. Haec dicens, cunctorum visui se negavit. Intervallo autem horae unius facto, Sylvanus Archiepiscopus exspiravit. Fit ob hoc cunctis stupor et admiratio inaudita. Undique mulierum et virorum, necnon et puerorum confluit multitudo. Lacrymarum terra effusione madet, voces, lamentationes, ululatus, gemitus, et suspiria in Rama sonant: quilibet se reum, eo quod in Sylvanum commisisset, veniam petens clamabat. Per totam autem sequentem noctem, gentium multitudo ab Ecclesia non recedit. Itaque mane facto, clero ad antistitis funus praeparato, corpus ejusdem ad Nazareth Ecclesiam deportatur, tam istius civitatis, quam illius, scilicet Bethleem, populi multitudine comitatum. In qua quidem Ecclesia Nazareth, corpus illud venerandum humavimus ut decebat. Longa certe adhuc verba, ac etiam admiranda miracula Sylvani venerandi praesulis merita plene promerent, sed quia dicendorum praegrandis area, ejusdem venerandi praesulis actus finiam, quaedam alia non minus grandia, brevi verborum schemate narraturus.

CAP. VI. Narrandum puto quoddam satis mirabile, quod partim relatione veridicorum testium didici, partim oculorum visu. Duo viri nobilissimi, et rebus transitoriis locupletes, licet Catholicae fidei veritatis inscii, tamen ut in gentili ritu geniti satis boni, gloriosi Hieronymi mirabilia audientes, ex civitate Alexandrina, multis adunatis opibus devotione ejusdem fervidi, coeperunt iter, ut ejusdem gloriosi Hieronymi reliquias visitarent. Cumque jam incoepto itinere quoddam a tramite devii introissent nemus, ubi nulla hominum, aut equorum vestigia videbantur: beati Hieronymi invocantes nomen, ejusdem se custodiae tradiderunt. In eodem siquidem nemore, quidam latronum habens sub se plures quingentis latronibus habitabat princeps, hos et illos ad aliquod praedestinans iter, ut transeuntes interficerent, et ad eumdem et caeteros spolia reportarent. Is itaque princeps hos transeuntes intuens tribus convocatis latronibus, ut ad eos interficiendum accederent, imperavit. Qui sui principis implere jussa cupientes, assumptis armis illorsum qua gradiebantur Alexandrini, concito cursu tendunt. Magna siquidem gloriosi Hieronymi merita, magna et prodigia, forte ut puto, a Sanctis modicis non talia unquam visa. Accelerant latrones, ut transeuntes mactent: sed dum prope fiunt, quos prius solum duos cernebant, paulominus innumerabiles esse vident, inter quos vir praeibat tanto lumine circumfusus, ut intuendi in eum aliqualiter fas non esset. Apprehendit timor, stupor et admiratio hos latrones: quid aliud possint facere nesciunt, nisi ad latrones alios remeare. At ubi jam forent a longe redeuntes retroversi, solum duos ut prius homines reviderunt. Mirantur nimis latrones: et se illusos arbitrantes, coeperunt ad transeuntes homines retrogredi. At ubi appropinquarunt, uti prius viderant, nunc viderunt. Magis ac magis stupefacti latrones, cernentes in vacuum se redisse, terga verterunt: et velociter ad suum quid hi fecissent exspectantem principem devenerunt. Increpat eos princeps quid tandiu peregissent. Sed cum rem gestam audisset, eos insipientes et fatuos existimans, duodecim aliis latronibus convocatis, cum eisdem versus homines transeuntes meat. Rursum a longe duos cernunt; sed propinqui, uti primi viderant, sic et isti. Eorumdem protinus tremunt bases, trepidat cor, fiunt velut amentes, omni vigore animi destituti. Tandem in se redeuntes, eos latenter sequuntur, cupientes quid deinceps accidat edoceri. Trepidant vero hujus nescii transeuntes hos videntes homines, et inter se qui hi sint avide percunctantur. Denique jam occasu solis inclinata die, cum quid in nocte faciant nesciant, illos duodecim latrones, viatores existimantes, ad eosdem consulendum statuunt declinare. At ubi ad latrones veniendi iter carpunt, eosdem ipsi latrones solum duos cernunt. Quo vigorem latrones adepti, transeuntibus et ipsi protinus obviaverunt. Qui omnes invicem juncti, se simul salutarunt. Interim interrogant latrones qui sint: unde veniant: et quo pergant. At illi inquiunt: Sumus de Alexandria, inde venientes, Bethleem petimus, ut gloriosi Hieronymi reliquias visitemus. Ad haec latronum princeps: Qui, inquit, fuerunt viri, qui hucusque vobiscum tantummodo veniebant. Mirantur hos talia fari viatores: et se postquam nemus intraverunt, neminem nisi ipsos et tres alios vidisse velle audisse dicunt. Quae gesta fuerant tunc latronum narrat princeps: illos obsecrans, ut ipsis ob quam causam hoc acciderit, si noscant, debeant indicare. Quibus illi, non ob aliam causam, nisi quia gloriosi Hieronymi custodiae se dederunt, hoc evenisse, se nescire dicunt. Ad hoc latrones Spiritu Sancto, qui ubi vult spirat, subito inspirante, omni quam prius habebant ferocitate deposita, in terram eorum pedibus provoluti, pro excogitatis flagitiis veniam postulantes, illos ad latrones alios perduxerunt. Sed quod dico non minus patet ad contuendum. Hora prima noctis ad latrones exspectantes deveniunt, post hoc quid acciderat declarant: eosdem suppliciter exorantes, ut his flagitiis solitis jam expulsis, ad gloriosum visitandum cadaver Hieronymi secum irent. Fit his verbis caeteris latronibus irrisio. Promittunt siquidem suo principi, et illis aliis necem durissimam, si audeant amplius ista fari. Non cessantibus illis priora iterum loqui verba, latronum quamplurimi canis rabie furibundi, mox in eos insurgunt ensibus denudatis. Potuerunt nempe romphaeas elevare: sed ipsis gloriosi Hieronymi auxilia postulantibus, enses deponere nullatenus valuerunt: donec illi qui fuerant occidendi, ab Hieronymo postularunt. O ineffabilis clementia Salvatoris, quot modis quos vult facit ad agnitionem sui nominis devenire? Repente haec tam insueta omnis illa latronum videns concio, altis Deo et glorioso Hieronymo vocibus debitas agunt laudes: ejusdem se voventes reliquias visitare. Facto igitur mane, plures trecentis hominibus qui tunc temporis ibi erant talia perpetrantes, cum eisdem Alexandrinis ex illo exeuntes nemore, ad gloriosi Hieronymi tumulum devenerunt, cunctis tam insueta prodigia enarrantes. Baptizantur itaque gentiles Alexandrini: et cunctis mundi vanitatibus conculcatis, religiosam in quodam coenobio vitam ducunt. Latrones autem illi similiter ad lucem veritatis sanctaeque et laudabilis vitae, divina gratia et gloriosi Hieronymi meritis pervenerunt.

CAP. VII. Sicut Constantinopolitanis litteris hac de re mihi specialiter directis, transacto non longo dierum spatio intellexi, simile pene miraculum illi quod supra fatus sum, duobus accidit Romanis juvenibus a Romana urbe Bethleem venientibus, pro gloriosi Hieronymi visitando corpore. Quod tractabo sicuti brevius potero. Cum igitur duo illi juvenes cuidam appropinquarent ruri, a Constantinopoli per duodecim forte distante milliariorum spatium, antequam rus a duobus milliaribus introirent, eadem fere hora duos contigerat homines interimi. Quorum mortis rumore praedicto resonante ruri, loci ejusdem viri congregati circumquaque, quis horum fuerit interfector, coeperunt inquirere vehementer. Cumque diligenter perquirerent usquequaque, adesse cernunt neminem nisi praedictos juvenes, qui jam prope venerant reperientes eosdem, protinus tenuerunt: ab eisdem credentes fuisse homines interfectos. Mirantur itaque hujus ignari juvenes: et horum se nihil scire, totis nisibus conjurabant. At illi eorum pro nihilo computantes verba, captos eosdem ad rus conantur ducere festinanter. Post hoc de rure quia ad eosdem viros justitia non spectabat: cum accusationibus ad Constantinopolitanum dominium capti juvenes destinantur. Quin (ne nimis longus fiam verbis) quod non fecerant tormentorum rigore juvenibus jam confessis: adjicitur more solito sententia decollandi. Heu quale cor audiendo tot lamenta innocentium (quos et juventutis et pulchritudinis maxima venustas, et ortus nobilissimus decorabant) posset se a lacrymis continere? Flentes itaque juvenes gravibus lacrymis, pallidas facies irrigantes, ululatus gemitusque et suspiria promere non cessantes: Gloriose, dicebant, Hieronyme, hoc tale ne est praemium quod obsequentibus tibi praestas? est tale quod labore tui meruimus itineris? Heu Romana urbs nostri praescia ortus non sic te credebamus nesciam nostri finis. Ad locum itaque tanti supplicii, ibidem gentium multitudine maxima exspectante, innoxii juvenes conducuntur. O ineffabilis misericordia Dei nostri qua coelum redundat et terra, nec ulli ad se currenti obliviscitur misereri. Flexis in loco quo plectendi erant genibus, in coelum uterque juvenis manibus elevatis: Gloriose, magna voce inquiunt, Hieronyme, nostrae salutis et auxilii portus, nostraeque spei anchora saluberrima et vitalis, hac inclina hora nostris indignis supplicationibus pias aures tuas: ut si hoc quo punimur scelus non gessimus, tuas liberationis opes pietate solita sentiamus. Quod si fecimus, exigente justitia condemnemur. Haec ubi dixerunt: colla extenderunt carnificibus ferienda, nil dicentes aliud quam, succurre, succurre, Hieronyme gloriose. Quid mirum, si tot lacrymis cunctorum ad se currentium misericors opifer Hieronymus, se a miserando non potuit abstinere: cum circumstantium omnium, et carnificum etiam corda ad compassionem moverentur? Elevatis siquidem ensibus, juvenum carnifices colla feriunt: ac colla percussionum signa uti porphyretici lapides forent, recipiunt Mirantur carnifices, credentes se ictus fefellisse: denuo elevant, ut plus possunt, enses, feriunt: sed tunc uti prius insensibilia juvenum colla manent. At iterum et iterum feriunt: sed enses uti essent paleae, juvenes nunquam laedunt. Oritur ex hoc inter astantes admiratio, et stupor vehementissimus omnes capit. Hinc inde gentium ad tam insuetam visionem confluit multitudo. Audit hoc et ipse sententiae lator, et currit: Jubet iterum carnificibus, ut, se vidente, denuo feriant: et tamen omnimode illaesa juvenum colla manent. Stupens magis ac magis judex, tantique ignarus miraculi, nil scit aliud cur haec fiant, quam veneficia cogitare. Praecepit itaque ministris, omni mora postposita, nudos tradi arsuros juvenes rogi flammis. Circa illos mox copiosus ignis accenditur: infunditur lignis oleum et pix: ut vita eorum citius destruatur. Quid mirandum, si compos protegendi ab ensibus gloriosus Hieronymus, a flammis etiam suos se invocantes sedulis vocibus juvenes potuit liberare? Sursum ignium flammae in immensum scandunt. At juvenes sub alis consistentes Hieronymi gloriosi, salubriter permanent, veluti in amoeno si quiescerent viridario et jucundo. Post haec judex utrum hoc sit adscribendum miraculis an veneficiis, certius cupiens experiri, ut si hi diebus octo suspensi viverent, quo vellent abirent soluti et liberi, censuit. Suspensis itaque illis mox, Hieronymi gloriosi praesentia minime defuit: qui plantas manibus tenenspedum, illaesos et vivaces, statutis diebus miserabiliter observavit. Currunt igitur octavo die totius civitatis et circumadjacentium villarum viri, currit et judex, cernunt clare gloriosum miraculum, patefacientibus quae viderunt, qui ad custodiendos juvenes fuerant deputati. Mirantur omnes, in vocibus excelsis laudes peragunt creatori et Hieronymo glorioso. Mox de eculeo innoxii juvenes deponuntur, et maximis honorum obsequiis ab omni populo venerantur. Verum qui in urbem Constantinopolitanam capti, et dolore vehementissimo intraverant, liberi honorifice et cum gaudio ineffabili exierunt. Et tandem, annuente Deo, a multis Constantinopolitani populi comitati, Bethleem attingentes, veneratione debita gloriosi Hieronymi reliquias visitaverunt. Statimque deposita saecularium omni cura, coenobium in quo vixit gloriosus Hieronymus intraverunt, et vacantes die noctuque poenitentiae et orationibus, celebri vita sanctitatis perspicuae in praedicto coenobio adhuc manent.

CAP. VIII. Magnae admirationis, gaudii, devotionisque causa praecedens juvenum miraculum exstitit; sed multae formidini exstat sequens, in sacris ordinibus maxime constitutis. Apud superiorem Thebaidem quoddam Dominarum fuisse ante duos annos dicitur eximium et dives monasterium, omni pulchritudine ac excellentia decoratum: in quo pene ducentae Dominae, vita honestae, religionis reclusione continua, decorisque moribus permanebant. Ad haec, quibus insunt, figant aures, ne quod una hauserit auricula, fundat altera. Navis quantocumque sana sit et integra, modicum imo nihil prodest, si alta volens secare maria, parvum quod fundo inest foramen relinquat, ut dira naufragia non admittat. Cur haec sim fatus, proesentis narrationis historia reserabit. Multis itaque pollens praedictum monasterium virtutibus, unum pessimum, quo ruit, simoniae vitium retinebat. Nam instigante diabolo in eisdem Dominabus haec observabatur abusio, ut si quam vellent in monialem recipere, non tantum intuitu caritatis et misericordiae recipiendaeque monialis bonitate, quantum recipiebant respectu pecuniae. Nulla enim monasterium intrare mansura poterat, nisi certa pecuniae quantitas secum iret. In hoc siquidem erat monasterio sanctimonialis quaedam Domina, aetate grandaeva, quae ab infantia sua jejuniis et orationibus omni terreno resoluta coeno, Deo vixerat: quae vitium illud quamplurimum abhorrebat. Cui nocte quadam, ut erat solita, in oratione positae, gloriosus Hieronymus apparens, locum illum immenso illustrans lumine, eidem praecepit, ut ad Abbatissam caeterasque illius coenobii moniales mane pergeret: nuntians quod nisi a peccato jam inveterato manum retraherent, ultionem divinam subito exspectarent. His dictis disparuit. Perterrita visione insueta sanctimonialis Domina, quis hic fuerit, jubens talia nuntiari, in seipsa avide pertractans, totam illam noctem peregit insomnem. Crepusculo diei adveniente, omnes in Capitulo moniales, pulsato tintinnabulo, congregavit. Quibus admirantibus, ad quae forent tanta festinatione in Capitulo convocatae, sanctimonialis Domina ex earum assurgens medio, quae viderat et audierat, omnibus patefecit. Fit illico ex hoc monialibus cunctis irrisio: hanc exclamant fatuam, multisque garriunt derisionibus, hanc forte illa nimia ebrietate somniasse. Illa vero accepta contumelia, patientiae se scuto muniens, de earum siquidem pertinacia nimium dolens, sed de sua despectione gaudens, ad solitas rediit orationes: supplicans continuo, ne suis monialibus quod audierat eveniret. Transactis igitur diebus decem, nocte media praedictae sanctimoniali Dominae, hac de re devotis orationibus incumbenti, gloriosus iterum apparuit Hieronymus idem, ut quae prius nuntiaverat monialibus, denuo intrepide nuntiaret, allocutione mandavit benigna. Ad quem illa: Quis, inquit, es Domine, talia mihi mandans? Hieronymus, inquit, sum: et ab ejusdem evanuit oculis. Illa vero sciens earum duritiem, quid ageret, quidve diceret, nesciebat. Tamen malens a monialibus insana et ebria reputari, quam divinis contraire praeceptis, congregatis iterum monialibus, quae viderat et audierat voluit intimare. Ast ut eam assurgere moniales pestiferae conspexerunt, divini nesciae judicii sibi de proximo futuri, antequam verba inciperet, e Capitulo cum magnis cachinnationibus exierunt. Quin transactis insuper diebus tribus dormienti praedictae sanctimoniali Dominae gloriosus Hieronymus ineffabili quadam societate vallatus Angelorum, nocte apparens media, eam excitavit, eique jussit protinus, ut de illo exiret monasterio: nec subito futuram sententiam exspectaret. Cum illa vero multis lacrymis supplicaret ne hoc fieret: gloriosus inquit Hieronymus, Ad Abatissam et caeteras pergito omni mora postposita, eisdem nuntians, quod nisi poeniteant, hac nocte divinam sentient ultionem. Si autem in sua permanebunt duritia statim exiens, amplius in monasterio ne moreris. His finitis abscessit. Haec igitur audiens sanctimonialis, anxia, plenaque tristitiis, Capitulum adiit, et campanam cepit vehementer, ut ad Capitulum accederent moniales, resonare. Quo Abbatissa de somno evigilans, cognoscensque ab hac fore campanam pulsatam, cum iracundia ad Capitulum properavit. At ubi illam vidit, diris eam minis increpans, nullum voluit audire verbum, promittens quod nisi cessaret hoc agere, secum amplius in monasterio non maneret. Cui sanctimonialis Domina, Ne tardes, quaeso, agere quae promittis. Profecto me noscas hoc in loco amplius non mansuram: gloriosus equidem Hieronymus apparens mihi tantummodo hoc statim monasterio futurum judicium patefecit. Haec audiens Abbatissa, deridere coepit, hanc aestimans vesano capite ista fari. Et Ostiariam convocans, jussit ut hanc de monasterio protinus effugaret: mandans eidem, ut aliqua hora sic extra dimissam, postmodum faceret introire, ut sic ab incoeptis operibus jam cessaret. Hac de re laeta sanctimonialis Domina, quam citius potuit e monasterio est egressa, lacrymis transfusa, doloribusque repleta, pro his quae monasterio noverat evenire. Terribilis siquidem Deus, fortis atque potens: et quis resistet ei? Heu cur homines eum non formidant, scientes se nullatenus posse ab ejus effugere manibus, ut ejus eos magnum et inenarrabile judicium non comprehendat: saltem his miseri terreantur exemplis. Audiant qui in suis confidunt divitiis, quique in iram concitant excelsum Dominum, suae avaritiae siccitate, quale huic monasterio a Deo propter pecunias faciem avertenti, de coelo est judicium jaculatum. Pene limen ostii sanctimonialis Domina excesserat: et subito totum corruit monasterium, omnes opprimens moniales, ita ut ex eis viva aliqua non remansit. Sanctimonialis vero illa in quodam venerabili Dominarum monasterio, quod est apud inferiorem Thebaidem, hactenus sanctitate praecipua viva manet. CAP. IX. Dignum censui praemissis miraculis aliqua alia divini contra peccantes manifesti judicii declarativa jungere: ut si forte prae indiciorum multitudine, peccatorum corda tenacia et plus quam lapidea in carnea verterentur, quatenus cum se ob peccata cernerent fieri belluas, ratione et cognitione sui conarentur ut fierent homines, adipisci. Abjecta etenim ratione, qua sunt homines, infra bruta animalia rediguntur. Graecorum quidam haereticus, die quadam cum sacerdote quodam in Jerosolymitana Ecclesia publice disputabat. Cumque sacerdos ob suae partis defensionem auctoritatem quamdam gloriosi Hieronymi allegaret, ut Graeci destrueret rationes, temerario pestifer Graecus ore gloriosum fuisse Hieronymum (totius veritatis lumen) mentitum non erubuit voce fari. At quia voce talem nequitiam perpetraverat, vocem deinceps ullatenus non formavit.

CAP. X. Quidam insuper alius haereticus pestifer Arianorum, in quadam disputatione cuidam gloriosi Hieronymi auctoritatem contra eum inducenti, ut mentitur, sua temeritate respondit: subito fuit divina ultione percussus. Nam nondum verbum voce finiens, clamare per totum diem sine aliqua cessatione non desiit: Miserere mei, Hieronyme gloriose, qui a te poenis durissimis torqueor. Et hoc per totum illum diem quantis poterat vocibus clamans, hora completorii miserabiliter cunctis qui ad haec concurrerant cernentibus, exspiravit.

CAP. XI. Haereticus quidam alius pestiferae haeresis Arianae, cui ante meum obitum, finem pius imponat Dominus: in Ecclesia Sion gloriosi Hieronymi imaginem cernens: Utinam, inquit, sic te cum vivebas meis manibus tenuissem, quia te meo gladio jugulassem. Haec ut ita dixit, gladium evaginans, tota vi ipsum in imaginis illius guttur infixit. Quam magnus iste Hieronymus, tot faciens mirabilia, cui secundum sua opera similis non apparet, potuit equidem imbecillis in imaginis gutture gladium figere dextera; sed de imagine gladium, et a gladio manum quousque res innotuit, extrahere nullatenus fuit compos. Mox quoque ex percussionis loco, tanquam ex hominis corpore vivi, sanguinis unda fluxit, quae usque modo pro miraculo declarando fluere nunquam cessat. Eadem insuper hora, qua res sic acta est, judici in atrio existenti, idem gloriosus Hieronymus cum gladio gutturi infixo apparens, pro offensione hujusmodi vindictam fieri postulavit, narrans equidem sibi factum. Et haec dicens abiit. Stupefactus itaque judex cum caeteris qui adstabant, ad Ecclesiam properans, haereticum manu gladium imaginis gutturi infixum tenentem reperit, qui protinus, ut hi viderunt, manum fuit compos a gladio removendi. Captus itaque haereticus in sua permanens duritia, ob aliud se non dolere, nisi quod vivum non teneret Hieronymum garriens, a populi multitudine lapidibus, lignis, ensibus, et lanceis jugulatur.

CAP. XII. Nepos meus Joannes, quem agnoscis, omni fulgens pulchritudine, quem mihi in locum filii adoptavi, ut puto, tibi pridie quid ei evenerit enarravi. Sed tamen, ut praestantius memoriae commendetur, silentio non transibo. Captus itaque idem Joannes ante duos annos a Persis, et Persarum regis ministris venditus, propter eminentem suam pulchritudinem ad regis exercenda obsequia deputatur. Cumque per annum in curia regis, non parvo dolore et taedio permansisset, eodem revolutionis anni die prandenti regi serviens, prae tristitia se a lacrymis non potuit continere. Hoc rex intuens, lacrymarum ab eo avide quaerit causam. Qua comperta, in quodam eum castro a quibusdam praecepit militibus custodiri. Sequenti namque nocte, eodem in castro existente diris lacrymis undique madefacto in somnis eidem gloriosus Hieronymus veniens, manumque ejus, ut sibi videbatur, capiens, ad civitatem Jerusalem secum duxit. Expergefactus mane, in domo, in castro a militibus retineri putans se, qua maneo, se invenit. Qui admiratione velut amens factus, utrum in castro vel in domicilio meo staret, nullatenus discernebat. In se postremo rediens, emissa voce, dormientem familiam excitavit. Currunt igitur ad me famuli adesse Joannem ineffabili gaudio nuntiantes. Quare dubius accurrens, quem a Persis vinctum putabam, praesentem cerno. Quo quidem quid ei acciderit enarrante, Deo et glorioso Hieronymo laudes maximae persolvuntur.

CAP. XIII. Sanctimonialis quaedam Domina, omnium pene pulcherrima feminarum, aetate juvencula, sed animi sapientia valde cana, beati Hieronymi devotissima, in quodam coenobio Dominarum multa sanctitate, ut opinor, adhuc vivit, cui quod audies dicitur contigisse. Sit mulier haec aliis in exemplum, quae huc illucque per plateas et vicos discurrere non cessant, sua stultorum hominum illaqueantes animas visione. Nullo tot diabolus animas reti capit, quot laqueo pessimo mulierum. Sanctimonialis haec (ut omnium Dominarum testimonio comprobatur) nunquam nisi eam maxima compellat necessitas, extra suam cellulam gradum figit, neque enim aliud agit opus, quin aut orationibus vacat, aut lectionibus et meditationibus implicatur, aut corpus reficit dormiendo, aut aliqua exercet manibus opera, semper tamen dominicam scripturam ruminando. His durus serpens antiquus, diabolus, operibus invidens, ut eam a sancto proposito revocaret, cujusdam nobilissimi juvenis animum ejusdem sanctimonialis in tantam incitavit concupiscentiam, quod nil poterat die noctuque aliud, nisi quomodo posset eam attingere cogitare. Circa monasterium veri luminis obcaecatus continue pergens, nullum remedium aliud reperire quibat. Tanta namque inscitiae nube caligatus exstitit, ut multoties se suis perniciosis turbatum affectibus cernens, voluerit se aquis tradere suffocandum. Stulti amoris stultum juvenem catena de die in diem stringit. Ut haec ad sanctimonialis aures resonent, ob suam non audet pudicitiam. Qua de re omni ad hoc auxilio destitutus, quemdam inveniens magum, veneficia daemonum et incantationes nefandas artibus exercentem adiit et magnam promittit (si quod optat expertus fuerit) pecuniae quantitatem. Tunc veneficiorum magus, suis carminibus convocatum daemonem, decipiendi causa, nocte media festine ad sanctam destinat monialem. Ad cellulam itaque accedens daemon, transire ultra cellulae Hieronymi imaginis in cella pictae timore nimio nequit limen. Mira res, Augustine (ut multiplicibus patet exemplis) tantus gloriosi Hieronymi timor diabolo inest, ut etiam suae picturae non audeat apparere. Nam si cui obsesso corpori pretiosa demonstratur imago, ab eodem continuo diabolus effugatur. Igitur commissum explendi opus nequam spiritus desperans, ad mittentem revertitur: sibique negari ad monialem introitum pandit, ob gloriosi Hieronymi imaginem in cella pictam, quem deridens magus dimisit. Moxque convocatum alium daemonem, quam potest mittit citius ad hujusmodi opera finienda: fitque secundo id quod primo. At secundus per horam forte manens, coactus excelsas coepit voces emittere: Si me, Hieronyme, hinc sinis recedere, huc ulterius non revertar. Ad haec stupefacta mulier, quae orationibus in cellula inhaerebat, quis istas fundat voces, nimio pavore percunctatur. Non cessante diabolo sic clamare, excitatae illius coenobii moniales, timore percussae grandi tremulae ad illam accurrunt cellulam, cruce Domini praeeunte. At ubi illum nequam spiritum sciunt, eumdem conjurant, ut debeat qua de causa venerit, intimare. Narrans equidem diabolus rei seriem, seque gemitibus et ululatibus pandens catenis igneis vinctum ab Hieronymo retineri, rogat eas, ut suis mereatur precibus abeundi gratiam invenire. At ubi moniales haec audiunt, Deo et glorioso Hieronymo laudes reddunt: suppliciter postulantes, ut daemonem hunc nullatenus reversurum de eodem coenobio effugaret. Vix orationum verbis finitis, diabolus magnis stridoribus ex eodem loco recedens, magum adiit: eumque capiens, tantis verberibus et cruciatibus flagellavit, ut per multa horarum spatia aliquod vitale signum paulominus appareret, diris clamans vocibus: Mei cruciatus causa fuisti, ad illam me destinans monialem. Certe in te eisdem verberibus vindicabor. Inter haec autem verbera tam horrenda, magus cum se pene perniciei propinquum cerneret, suas videns artes nullum sibi auxilium adhibere, ad totius refugii portum, Hieronymum gloriosum jam naufragus se dirigens, Gloriose, inquit, Hieronyme, huic ad tuam clementiam subveni misero accurrenti, solita misericordiae dona praegrandia non denegans. Promitto namque si tuis hac hora adjutus auxiliis perniciei tam horribili non succumbam, quod deinceps cunctis exutus fallaciis, a tuis obsequiis non recedam. His finitis, velut fumus ab eodem nequam spiritus evannit. Per annum autem idem jacuit verberibus magus in tantum sui corporis impos, quod non nisi alieno auxilio potuit se movere. Mox idem accepta poenitentia magus antequam de lecto surgeret, cunctis combustis codicibus, quibus artes illas nequissimas exercebat, venditisque omnibus quae habebat et pauperibus erogatis: completo anno se ob poenitentiam peragendam in quadam spelunca claudens in eremo, in qua per quadriennium gloriosus stetit Hieronymus, multa sanctitate et vitae, et poenitentiae asperitate pollet. Huc quaeso juvenes omnes currant, et insani juvenis exemplo discant, ne quod illi contigit, sibi postmodum doleant contigisse. Insanus itaque juvenis tantis circumligatus luxuriae laqueis, videns se omnimode suae miserrimae voluptatis desiderio nefandissimo defraudari, quadam nocte laqueo se suspendit: et sic se infelix temporali vita potius et perpetua privavit. Ecce quot malorum causam turpissimum luxuriae vitium esse liquet. Nil tam ruinae animae pariter et corporis promptum, quantum istud nequissimum arbitror scelus. Ex ipso namque homicidia, ebrietates, et contentiones, et pene universa oriuntur mala: ut veteris et novi Testamenti infinitis patet exemplis: nec non et continuis manifestisque experientiis declaratur. Ad hoc autem ut major juvenibus detur astutia se tuendi (nam status ullus periculosior non est insipientis juventutis statu) aliud censui exemplum mei nepotis Ruffi, aetate forte annorum decem et octo, quanquam dolore nimio, subrogare.

CAP. XIV. Non est ambiguum ista quae incipio enarrare magnis tribulationibus meae memoriae revocari: sed tamen ut praemissum est, ut omnibus et maxime juvenibus proveniat in exemplum, silentio illa nequeo praeterire. Nepos quidam meus Ruffus nomine, utroque privatus parente anniculus ad meas devenit manus: qui utinam ex matris visceribus non exisset, ne illi quod sustinet contigisset. Quem tanta diligentia suo infortunio enutrivi, ut a pluribus a me genitus putaretur. Crescens itaque in diem puer infelix aetate, sed non sapientia: ingenti pulchritudine corporis, sed non animae, decorisque et probis moribus, honestate, bonitate et multae sapientiae elegantia quanquam vane decoratus, a cunctis dilectione superflua colebatur. Is namque in decimo octavo aetatis suae anno, imbecillis et miserrimus exspiravit. Propter quem tantus ab omnibus sonuit luctus, ut vix per mensem finem potuerit invenire. Sed certe luctus pro eo quod evenerat non suffecit. Ast ego ejus nimiae incumbens dilectioni, pluries gloriosum rogavi Hieronymum, ut mihi quid nepoti meo acciderat revelaret. Igitur meis annuens gloriosus Hieronymus precibus, obtinui quod gliscebam. Oranti enim mihi die quodam hora nona, tantus evenit foetor, quod nullatenus naribus poteram tolerare. Haec dum mecum tacitus reputans, unde hic tantus adesset foetor, admirarer, supra meum verticem elevatis oculis, infelicem nepotem meum vidi terribilis visionis: ita quod in eum visum imprimere non andebam. Nam catenis igneis circumligatus fornacis instar flammas foetidissimas erumpebat. Ad hanc itaque visionem subito me tam vehemens timor arripuit, ut dum pluries loqui vellem, formandi vocem nullatenus compos eram. Postremo aliquantulum in me rediens: si meus esset nepos, voce coepi perquirere tremebunda. Ad haec ille ululatibus et suspiriis: Utinam, inquit, non fuissem; ne tam diris essem cruciatibus deputatus. Nam scias me in tartareis mansionibus perpetuis temporibus permansurum. Heu quid dicam? His dictis, tantus mihi dolor affuit, ut sim pluries admiratus, quomodo e vita protinus non discessi. Longis autem expletis colloquiis, ab eodem sciscitatus fui, cur divinae fuisset misericordiae sic expers, cum in mundo tot virtutibus polleret. Pro nulla, inquit, me scias causa fore damnatum: nisi quia in ludis maxime delectabar. At quia in morte accepta poenitentia quasi stulta ignorantia, ut debebam postposui confiteri, divinam non merui veniam adipisci. Et haec dicens, a meis disparuit oculis. Talis autem eo abeunte remansit foetor, ut in locum illum hactenus nullus audeat introire. Ecce quantum turpissimum ludi scelus divinae abhorrent majestatis oculi. Timeamus ergo ne nos bonorum rapiat inermes tam repentinus interitus: ne non poenitere nos vitiorum contingat, dum tempus inest: quia postmodum poenitentia foret frustra. Ut igitur a Christianis tantae ruinae ludi procul effugiat nefas: imo ut ab omnium memoria deleatur, exempla alia quaedam, quam brevius potero, subrogabo.

CAP. XV. In Samaria quindecim nondum expletis diebus, dum miser quidam ludens, quasi omnia quae habere poterat, consumpsisset, gloriosi coepit Hieronymi nomen ausu temerario blasphemare. Quem nefanda blasphemiae vix finientem verba, videntibus et stupentibus cunctis, mox e coelo fulmen veniens interemit.

CAP. XVI. Tribus aliis, in Tyro ludentibus, hoc accidit quod enarro. Cum enim illi suum vellent incipere ludum, ut hi qui se hoc ab eisdem audisse, et totam rei seriem etiam se vidisse, fantur et referunt, sic dixerunt: Quamcumque potes exerce vim, Hieronyme: quia te invito ludum istum alacriter finiemus. His itaque dictis, suum incoeperunt ludum, quo quidem primordiato, quasi uno elapso instanti, se terra aperiens, illos solum absorbuit, ita ut nil ex eis amplius fuerit visum.

CAP. XVII. Quod visu noscitur, verissimo testimonio comprobatur. Idcirco quae dico quammultis possent comprobari testibus: tamen meipso teste, qui ea visione propria didici comprobabo. Juxta meam in qua Jerusalem habito aedem, nobilissimus quidam miles fuit, transitoriis nimium locuples, qui unicum habens filium, ejusdem stultissimi amoris caecitate perculsus, non solum a pravis eum non corrigere, sed etiam eum ipsemet prava instruere conabatur. Parentes fatui et isti similes, mentis quaeso oculos huc inclinent, ut quis finis eveniat, non ignorent. Multi enim homines, magnas animae et corporis inciderunt ruinas, ob pravorum parentum insipientiam. Crescens namque illius militis filius, cunctis bonis moribus destitutus, de die in diem pejerando, totum suum tempus amittens, in ludis et blasphemiis cunctisque immunditiis, patre causante, annum attigit duodenum. Qui quodam advesperascente die, solitis cum patre ludis insistens, ludum eodem, ut gliscebat, non habente, primo prorupit in haec verba: Si quid ille potest Hieronymus, qui ludos prohibet exerceri, jam exerceat, nam se invito hinc non nisi victor exurgam. Verum haec dumtaxat ipso prosequente, nequam spiritus teterrimi hominis specie, cunctis videntibus locum in quo ludebat, veloci gradu adiens, eumdem puerum infelicem rapuit: sed quo eum detulit, nulli hactenus hominum est compertum. Verum ut puto, eum detulit in Infernum. Eadem namque hora casu ad quamdam meae domus fenestram, quae in loco, in quo ludentes degebant pater et filius ex opposito sita est, me posueram: quo me videre fuit necesse veritate perspicua seriem tam formidandae rei gestae. Discant ergo juvenes in juventutis tempore, quod caeteris est praestantius, expetendis moribus se fulcire, ne vilibus caducisque moribus juvenilis animus informatus, statum in canitie nequeat permutare. Quod enim novae chartae inscribitur, de facili non deletur. Discant etiam parentes fatui, filios correctionibus et verberibus erudire: nec vitiorum sinant vepres radices figere non faciliter evellendas, ne flendi et hic et in futuro eis succedat eventus. Nam nisi fallor, ad aeternorum gaudiorum patriam deveniendi, arctissima et sine ambiguitate aliqua, a paucissimis certe cognita exstat via. Eundi ad perditionem, et multis, imo pene infinitis limitibus plenam fore constat. Quodlibet enim mortalium peccatorum ad perditionem suam tramitem struit: quorumdam hominum non solum Paganorum, sed etiam illorum quos sacri Baptismatis unda lavit (nam de Paganis nulla oritur quaestio, quod non damnentur) majorem fore liquet numerum multiplicibus insistentium flagitiis, quorum nulla pene unquam cognoscitur emendatio. Quin imo respective quidem dico, pariter bonis et malis hominibus consideratis, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, sed omnes post suas improbas et pessimas ambulant voluptates. Consequenter concludi debet, quod ad aeternae beatitudinis gaudia rarissimi gradiantur. Infinitae, quinimo omnes pene sacrae Scripturae auctoritates hoc testantur, infinita quoque exempla possemus perspicaciter intueri, ad hujusmodi veritatem sufficientius demonstrandam. Hoc ex omnibus unum censeri debet, nec ab hoc discrepari potest, nullum scilicet ad aeterna modo aliquo pervenire posse gaudia, nisi omnibus non particulariter, sed totaliter vitiis exstirpatis, virtutum studeat itinere festinare. His jam fine dato, exempla et prodigia quaedam jam hujus operis fini propinquus breviter introducam. Et duo praecipue admiranda, quae a venerabili viro Nicolao Cretensis Insulae Archiepiscopo referente didici, primo dicam. CAP. XVIII. Venerabilis idem Archiepiscopus pridie gloriosi Hieronymi devotione nimia Bethleem veniens, ut ejusdem cunctis honoribus colendas reliquias visitaret, et totus caritate fervidus redire noluit, donec me sua gratissima visitatione eximiis laetitiis adimpleret. Qui uti donorum praecipuis, ut gratissima mihi donaria superabundantissime more solito impertiret, me visitare minime contentus, mecum dignatus est jam diebus pluribus commorari, et etiam adhuc manet, quod utinam tempore longo duret. In Christo namque, Augustine carissime, venerabilis idem pontifex te salutat. Quampluries igitur mihi suorum verborum avido, venerabilis idem pontifex enarravit, hoc tale in civitate Candia contigisse. Sacerdos quidam suos, suae majoris Ecclesiae custos, impudicus, luxuriae et ebrietati deditus, nondum completo anno de hoc saeculo migravit. Cujus corpore in caeterorum sepulto atrio sacerdotum, ut ejus punitio cunctis innotesceret ad exemplum, subsequenti nocte tantus in Ecclesia ejusque coemeterio fuit strepitus, quod rumore nimio in urbe illa commorantes excitati pavore ingenti velut amentes ad Ecclesiam cucurrerunt. Stant itaque omnes circa Ecclesiam, strepitus vehementes campanarumque sonitus audientes, divinam quidam exorant clementiam, quatenus cur ista fiant debeat revelare: sed nullum exauditionis sentiunt adjuvamen. Diluculo hoc cessante, cuncta quae fuerant in Ecclesia reperiunt revoluta, et quasi undique flammis ignium violata. Ad haec memoratus pontifex orationes indicens populo, quid sequenti eveniat nocte praecepit exspectari. Ne nimis succumbam verbis, sequenti nocte duplex strepitus et pavoris tribulatio est secuta. Qua de re repletus populus amaritudine et dolore, cernens nullum sibi a Domino adjutorium evenire, sicut vulnerati, qui in monumentis projecti dormiunt, existebat. Die autem clucescente, omnibus in Ecclesia pro orationibus congregatis, gloriosus Hieronymus subito septies sole splendidior in Ecclesiam veniens, de altareque gradiens, cunctis videntibus et mirantibus, per horam forte sub silentio manens: obstupenti populo, hoc propter sacerdotis illius miserrimi cadaver, sacris indigne locis conditum, ad terrorem peccantium contigisse intimavit: eidemque mandans, ut cadaver miserum, tartareis post resurrectionem omnium mansionibus deputandum, dissepultum flammis traderent protinus concremandum, alioquin incoepta pestilentia non abiret: et sic ab intuentium oculis est invisus. Quod ut ordinaverat, laetabundus populus protinus adimplevit, Deo et beato Hieronymo laudes praecipuas persolvendo, et sic pestis ista cessavit. Qui deinceps beatissimum Hieronymum omnes unanimiter devotione maxima incoeperunt colere.

CAP. XIX. In eadem insuper civitate quidam pul cherrimus exstitit juvenis, Titus nomine, honestus moribus, ingenio luculentus, carnali non ignobiliori natus progenie, praedives valde, totam pene devotionem et fiduciam habens in beato Hieronymo. Hic siquidem juvenis virgineo nitens candore, in ejusdem sanctae virginitatis proposito usque ad vicesimum annum probis vitae moribus perduravit. Quo itaque tempore, sui fratris nefando consilio incitatus, spretis tam nobilissimis virginitatis gemmis, auri pretiosissimum metallum calcans, ad carnis spurcitias et lutum ac foetorem luxuriae vehementer declinans, puellam quamdam omni pulchritudine corporis renitentem, sibi in matrimonium copulavit, in cujus amoris retibus ita se capiens, quod aliud praeter ipsam poterat minime cogitare, de die in diem coepit divina obsequia oblivisci. At quia miser dereliquit justitiam, et oblitus fuit Deum alentem se, oblitus fuit sibi Dominus misereri. Completo namque anno, quo cum puella juvenis insensatus steterat, non ut in matrimonio, sed causa explendae libidinis copulatus, suggerente diabolica astutia juvenis frater, puellae illaqueatus amore, avide diu quaerens ejus amplexibus frui, tandem quod optaverat est adeptus. Huc accurrant juvenes, et exemplo juvenis sint astuti. Fiunt nota juveni, puellae viro, jam peracta. Tacens idem cogitat avide, quo valeat modo certitudinem reperire. Expectat diebus aliquot, se simulans hoc nescire. Ast die quadam ordinat, urbem deserens, peregre proficisci, et latens per diem in civitate, nocte media domum veniens, reseratis seris a puella servitrice, clam ut prius simul ordinaverant, ambo usque ad thalamum, in quo ejus frater et uxor in lecto stabant, procedens, sibi postulabat aperiri. Mirantur illi, et timore perterriti vehementi, pulsanti negligunt ostium reserare. Tandem confractis seris thalami, juvenis ira et furore nimio, fornacis instar ardentis undique inflammatus, uxorem primo evaginato gladio interfecit. Deinde sub thoro proprium latitantem fratrem inveniens interemit. His itaque gestis, ex civitate exiens, multo tempore per mundum huc illucque errans, cum quibusdam aliis coepit quosdam transeuntes in itinere depraedari, ac etiam jugulare. Permanente itaque eodem Tito per decem annos talibus negotiis implicato, gloriosissimus Hieronymus salubre refugium et vitale, die quadam jam advesperascente luce, in modum mercatoris se monstravit: ne ille solummodo habitae devotionis praemiis privaretur. Nam ille quanquam tot et tanta vitia abhorrenda continue exerceret: tamen in beato Hieronymo devotionem aliquam retinebat, ita ut eidem quotidie se commendans, boni aliquid diebus singulis ad ejus honorem facere nullatenus postponebat. Cernens itaque Titus mercatorem, nefandis sociis ad solita nequitiae opera convocatis, concito cum eisdem pergens cursu, vibratis lanceis, Hieronymo mercatoris instar obviant venienti. Moxque in eum insurgens a sociis, eumdem praecepit retineri, donec ejus lateri gladius infigatur. Deinde manum elevat interficiendi gladium retinentem, ut scelus tantum valeat jam explere. Ad haec Hieronymus gloriosus: « Amore, » inquit, « Hieronymi, quem tu diligis, aliqua loquendi brevis licentia mihi detur: postmodum si volueris, facito id quod optas. » Ad haec Titus, « Amore, » inquit, « ejus quem nominasti, et loquendi et vivendi licentia tibi, ut postulas, concedatur: tantum quae portas mercimonia, jam depone. » At gloriosus Hieronymus: « Ego ipse sum Hieronymus, qui huc propter tuam liberationem veni, ne mihi a te impensa obsequia in vanum praeterirent. Te tot quae gessisti peccaminum, jam poeniteat: ad teipsum redeas, ne formides: hucusque me noveris propter tuam salutem, et animae et corporis, supplicem apud Deum et erga te iratam divinam justitiam exstitisse, ne in te dignas tibi saevitias exerceret. Ad poenitentiae igitur quamcitius perge callem, et peccatorum opera jam depone: alioquin me tui custodem et supplicem non habebis. » His dictis, Hieronymus gloriosus ab illorum oculis disparuit. Ad haec stupefactus Titus, et qui cum illo erant, timore et admiratione tam ingenti ad terram procidens, per horam non potuit elevari. Tunc subito in Titum, et qui cum illo erant, Spiritus Sancti gratia est effusa, et lux eos coelitus illustravit. Qui protinus in viros alteros jam mutati, spretis cunctis spurcitiis vitiorum, ad poenitentiae tramitem rediere. Deinde ad eremorum antra devia et ignota properantes, magnis se corporum asperitatibus et vitae sanctissimae tradiderunt.

CAP. XX. Miraculum aliud quod veridicorum testimonio solidissime in superioribus Aegypti partibus peractum intellexi: quatenus hominibus et maxime juvenibus, quantumcumque castis, proveniat in exemplum ad evitandum periculum mulierum, praecedenti miraculo addere cogito fore ratum. Monachus quidam juvenis et decorus, honestate praecipuus, morum maturus, quasi senex virginalis pudicitiae custos, cuntisque illius monasterii monachis speculum sanctitatis, et gloriosissimi Hieronymi amator devotissimus fuit: duodecim degens annis in monasterio, continue orationibus vacans, et studio Scripturarum. Hic amore castitatis timens, ne cor aliqualiter violaret, mulierum visus ineffabiliter abhorrebat, ita ut earum memoriam formidaret. Huic proposito diabolus antiquus serpens et hominum inimicus invidens, suae nequitiae inveteratae contra eum dolos et artes multiplices incitavit, continue cogitationum stimulis, juvenem pessimus tentator affligens, die noctuque a tentationibus duobus mensibus non cessavit. Juvenis vero providus, sese Domini et beati Hieronymi, cujus dilectionis ardore fervebat, commendans custodiae, victrici dextera, tentamenta diaboli, jejuniis et orationibus se muniens, triumphabat. Confluant huc quaeso juvenes atque senes, et quanti sit casus mulierum fallax pulchritudo hinc doceantur maxime per exemplum. Cernens se aspis perfidus diabolus a juvene superari, tanquam leo rugiens, sabtiliores nocendi artes coepit quaerere. Fit itaque inter eos pugna gravis, Hinc astutiis consuetis castra adversus juvenem struit pessimus inimicus, hinc juvenis orationes et Hieronymi protectio, castrorum sternunt munitiones, et vires ejus triumpho nobili vilipendunt. Interea genitoris ad mortem aegrotantis visitationis causa ingruente, ex monasterio in civitatem ad paternam aedem venire juvenis est compulsus. Nam se pater dolore nimio moriturum, si visione frustraretur filii, crebis clamoribus acclamabat. Ob hoc dolens monachus, timens ne mulierum visu, cor mundum et virgineo candore nitidum violaret, potius, nisi fratrum sui coenobii fuisset supplicationibus inclinatus, erga patrem crudelitatem volebat propter Dominum exercere, quam eidem infirmanti compati a monasterio recedendo. Sciebat enim monacho nil tam nocuum, detestabile et mortale, quam vicos et civitates, et gentium multitudinem circumire. Nulla certe permanet in homine quies mentis, qui multorum verbositatibus et vaniloquiis impiicatur. Quod aqua piscibus, monachis idem praecipue silentium operatur. In paterna itaque manens aede monachus diebus tribus, taedio tam vehementi affectus est, quod sibi potius videbatur tetris se fore carceribus mancipatum. Completo die tertio, dum eum cum sorore sua quadam pulchritudinis inauditae, infirmitatis causa patris crura simul contingeret confricare, casu sororis dextera ejusdem tangente dexteram, tam diris libidinis et ejusdem sororis ineptae, et abominabilis concupiscentiae fuit subito jaculis cor ejusdem monachi instigante diabolo vulneratum, quod pene eam ad illicita, et omnino ab hominibus abhorrenda, nisi exstitisset timor verecundiae, invitasset. Heu quid dicam? Quae monachis illis inerit observantia castitatis, qui continue mulierum visibus potiuntur in simul colloquendo? Sic manet in castitate homo faciem intuens assidue mulierum, sicut manet palea stans in igne. Fallax certe, et ruinae maximae propinquus casus, inevitabileque periculum est feminae pulchritudo. Timor certe monacho evenit, quem timebat, et sibi accidit quod tanto tempore verebatur, nec sine exemplo maximo aliorum. Non in illo jussum est parentibus obedire, in quo animae periculum formidatur. A monasterio invite monachus egreditur, sed ardore libidinis tam nefandae cor inflammante, nil aliud quam sororis hoc nescientis scelus faciem improbis oculorum visibus videre cogitans, pene nunquam fuisse se in monasterio recordatur. Sanatur interim pater. At monachus excusationibus adinventis, tardat de die in diem ad monasterium remeare. Manente autem eodem in paterna domo tribus mensibus, hinc monachos, hinc patrem, maxima movit admiratio omnemque familiam, cur istum tam vehemens irrepserit mutatio et alteratio inaudita. Ignorant siquidem rei causam, idcirco effectum eos contigit ignorare. Ad monasterium cum duobus ad se ex monasterio destinatis monachis tandem revertitur, illud referens taedium redeundo, quod prius detulerat exeundo. Coepit itaque in monasterio corpus degere monachi, cor vero a sorore aliqualiter non recedit. Hoc sibi fit studium Scripturarum, ut attingat pessima quae affectat. Haec contemplatio divinorum, ut peccatorum modum inveniat explendorum. Percutitur alienus sui, et a veritatis cognitione devius, continua a diabolo, cujus jugo gravissimo imbecille collum submisit, libidinis novae telis. Sicut fumus deficiunt dies ejus, confringuntur sicut in frixorio ossa ejus, et infirmatur doloribus vita ejus, irrationabili fit similis animali. Obliviscitur in toto divinam clementiam exorare: tota die cogitans quis modus appareat habilis, ut poculum mortis valeat degustare. Heu quam sunt inopes et miseri, et ab omnibus bonis egentes et exules, qui a Domino se elongant. Tanto fit pejor brutis animalibus vir in peccatis, quibus ab anima Deus majori spatio elongatur, quam id quo coelum a terra distat, et oriens ab occasu: quanto eisdem praestat, cum divina gratia est fulcitus. Cogitanti denique monacho veritatis luminis nescio, nefandissimae et auditui horribilis voluptatis adipiscendae reperire modum, mali consilii seminator diabolus hoc sibi tale insinuat consilium occulto cogitamine vani cordis, ut scilicet intempestae noctis medio cunctis dormientibus, veste deposita monachali, sumptoque habitu laicali ex monasterio exiens, paternas clam adeat mansiones, et domum crepusculo noctis latenter intrans, sub thoro sororis lateat, donec dormiente ipsa, ad eamdem accedat suae voluptatis libidines expleturus. Placet insanae mentis imperitiae consilium erogatum, studetque ipsum toto posse quam potest brevius effectui mancipare. Sequenti igitur advenienti noctis medio, sub silentio ad fores coenobii claves gerens manibus properat: sed ad ostia veniens, per totam illam noctem huc illucque discurrens, quo sint in loco posita non invenit. Stupore et admiratione perterritus, cur hoc sit nesciens, interim jam matutinali, qua ad laudes debitas Dominicas monachi excubabant, appropinquante hora: compellitur ille ad cellulam retrogredi. Manet in cellula ille admirans per diem illum, proponit sequenti nocte facere quod non fecit. Audet imbecillis dextera quae non potest: sperat stultum pecus contra leonem pugnans triumphi gloriam adipisci. Quid insensate reris? Putas agere vile pecus, quae leo fortissimus Hieronymus contradicit? Cessa imagini gloriosissimi Hieronymi genua flectere, ipsum ulterius non salutes, et tibi potestas protinus concedetur, ut cadas in foveam, quam effodis, ut dira naufragia jam admittas. Non possunt impensa gloriosissimo Hieronymo servitia, quoquo modo fiant, mercedibus vacuari. Retinebat siquidem in cellula monachus ille devius et errans et diabolico dominio mancipatus, imaginem gloriosi Hieronymi tabula insignitam, cui diebus singulis, antiqua consuetudine flectens genua, se eidem pluries commendabat. Idcirco ut ejus mira clementia cunctis innotesceret, illum eo die retinebat, ne malum faceret quod volebat. Ignorans vero haec ille monachus, subsequenti nocte ad coenobii iterum fores pergit. Sed quod praecedenti nocte fecerat, id hac fecit. Ne igitur inhaeream verbis: per unum fere mensem, singulis noctibus continue hoc evenit. Completo itaque, ut puto, mensis circulo, in somnis beatus Hieronymus sanctissimo cuidam illius monasterii monacho apparuit, in stratu suo quiescenti nocte, eidem revelans quid iste monachus faciebat: mandansque illi ut debeat eidem monacho sic erranti declarare, quomodo ipse eum, ob sibi impensam reverentiam, custodivit, ut ostia non videret ad cogitatum perpetrandum scelus. Et quod nisi sibi velox de incaeptis subsequatur emendatio, sese de ipsius custodia removebit: discessitque protinus ab eodem. Mane autem facto quae viderat monachus, alteri monacho enarravit. At ille se quid hic dicat non intelligere, pluribus detestans sacrementis, coepit dicere propter cerebri vacuitatem haec somnia evenisse. Tacet monachus, et recedit. Hic gaudens proponit nocte sequenti, nullam amplius exhibens solitam Hieronymo reverentiam, ostia monasterii ad nequam opus, quod tam diu affectaverat peragendum, ad suum libitum reserare. Ut breviter dicam. Quod miser diu hianti animo cogitaverat mala operandi, ab Hieronymo honore solito privato, sibi tradita potestate, ut voluit, sic effecit: sed tamen in fine gloriosissimi Hieronymi clementia non defecit. Recedens itaque ille de monasterio nocturna hora, alieno habitu occultatus, patris domum adveniens, per diem illum undique circumivit. Dumque noctis crepusculo domum intrasset, ad lectum, in quo virgo soror quiescere tunc solebat, clam procedens, tandiu sub eodem latitavit, quandiu sororem dormire potuit existimare. Tunc idem exiens, exspoliatis vestibus, sororis se dextero lateri applicavit. Haec soror levi somno dormiens excitatur, et virum juxta se manu sentiens, admodum expavescens, diris emissis clamoribus, ad se omnes pariter evocavit. Currunt ad puellae thalamum cuncti cum lumine, et tandem in lecto invenerunt hunc jacentem. Mirantur parentes et stupent: cernunt haec cuncti qui cucurrerant, et condolent. Interrogat a filio pater discriminis tanti causam, reatum suum filius silentio confitetur. Ut enim dixi, voluit gloriosus Hieronymus hunc suam stultitiam experiri, ut in posterum humilior et astutior fieret ad cavendum, et in praelio se tuendum. Et ne amplius exemplo suo, quis de sanctitate confideret et speraret. Quanto enim major inest homini sanctitas, dum in mari mundi hujus procelloso, et inimicorum agminibus pleno, imbecilli carnis navicula navigat: tanto major inest timor et astutia se tuendi. Infinitas pessimus ille tentator diabolus nocendi possidet artes. Qui incautus pergit, levissime capitur. Qui in cunctis timet, ab omnibus diabolis hic timetur. Certe nil plus nocet, quam spreto aliorum consilio, ut propria voluntas praecipit ambulare. Qui suae tantum voluntati credit, in cunctis quae facit, finem odibilem adinveniet. Magnus exemplo jam finito timor de fragilitate nostra maxima, et de diabolica calliditate et astutia nobis omnibus demonstratur magna, et spes veniae peccatoribus declaratur. Cernens namque se monachus sic diabolo deturpatum, delusum, ac etiam in tanta miseria captivatum, protinus suffragiis gloriossimi Hieronymi (cui semper devotus exstiterat) suam miseriam et culpam vehementissimam recognoscens, in seipsum rediit, et de eadem paterna exiens domo, omni retardatione abjecta, lugens et dolens, ad fontem poenitentiae properavit. Deinde vero in suo monasterio per annos duos in tanta se abstinentiae asperitate afflixit, ut foret cor hominum insufficiens cogitare, et completo annorum duorum spatio ante dies modicos, ex hoc saeculo feliciter exspiravit.

CAP. XXI. Venerabilis Damasi Portuensis Episcopi, pridie receptis litteris, aliqua eis inscripta corde avido intellexi, quae ob ejus reverentiam non dimittam. Romae Cardinalis quidam Caelestinus nomine, Hieronymi gloriosi aemulus et detractor, dum die quodam in conventu existens Cardinalium more solito, ore audaci et temerario in eumdem injuriae verba prorumperet, dolore subito viscerum impellente, ad occulta naturae loca properans, viscera omnia protinus emanavit, et antequam illinc recederet, exspiravit.

CAP. XXII. Alius quoque presbyter Cardinalis Andreas nomine (isti non similis, sed gloriosissimi Hieronymi devotissimus cultor) pridie in eadem Romana urbe, multis circumstantibus exspiravit. Qui cum jam in Ecclesia esset paratis exequiis, quae solent fidelium tumulandis exhiberi corporibus, assistente summo Pontifice cum pene toto clero et populo Romanorum, qui ad eumdem Andream convenerant honorandum: emissis ululatibus et crebris gemitibus in feretro, cunctis stupentibus, et veluti amentibus effectis, tanquam si a somni dormitione excitaretur, mirabiliter exsurrexit. Cumque a Romano Pontifice, remoto de Ecclesia majori beati Petri Apostoli universo populo, clausisque foribus interrogaretur, intulit ista verba: Dum starem divino examini judicandus, et jam per vestium et ciborum, quibus hactenus usus eram, nimiam superfluitatem, tartareis cruciatibus condemnarer, subito adveniens quidam sole splendidior, niveque candidior, quem fuisse gloriosum Hieronymum, ad se invicem referentibus, qui astabant, intellexi, praesidenti judici flexis genibus animam meam corpori jungi, porrectis precibus impetravit. Quibus finitis verbis, in ictu oculi inde recedens anima, uti cernitis, corpori est conjuncta. Ad hoc miratur summus Pontifex et caeteri audientes. Fiunt haec nota populo extra ecclesiam exspectanti, confractis ecclesiae foribus protinus ecclesiam intrant, omnes magnis vocibus Deum et gloriosum Hieronymum collaudantes.

CAP. XXIII. Multa nos mentis afflictio commovet et contristat, intellecto quod quamplurimi Episcoporum Deum et Dominum Jesum Christum (cujus vicem gerunt) abnegantes, terrenorum, quorum Deus venter est, vestigiis inhaerentes, de stipendiis pauperum et sanguine Jesu Christi, delicatissimis ferculis, cum histrionibus et caeteris divitibus, suam ventris replent ingluviem, ad foeditatem luxuriae incitandam: vestimentorumque de die in diem superfluitatibus abutuntur, de pauperibus, quorum mercedem raptam manu latrocinii devorant, fame morientibus et frigore, non curantes. Hi certe non Episcopi sed diaboli. Episcopus autem, aut sanctissimus est, aut diabolus. Magni certe meriti status Episcopalis, sed periculi infiniti: levissimum peccatum aliis imputandum, gravissimum Episcopo imputatur. Pontificis etenim vitium in subditos diffunditur per exemplum. Majora recipienti, ratio major crescit. Quot enim ovium Christi vel negligentia Episcopi vel exemplo in peccata deviant, de tot tenetur Domino reddere rationem. Heu quid, Augustine carissime, dicam? Grave nobis inest pondus, gravis sarcina. Sed debiles ego habens humeros, quid portabo? Sunt certe angustiae mihi undique me torquentes. At dum graves mihi promptos casus intueor, timore maximo succrescente continue affligor et contristor. Securius est Episcopalem statum fugere quam appetere. Laudo certe Episcopatum tanquam vicariatum Domini nostri Jesu Christi, sed illos qui in eo vitam agunt militium terrenorum, qui mundi gloriam et pompas appetunt, non collaudo, imo eis consulo, ut effugiant quantum possunt. Melius certe fuisset eis cum terrenis vitam agere terrenorum, quam in pontificali culmine hoc agentes, ad infima et profundiora inferni loca decidere, tanto prae caeteris cruciandi, quanto prae caeteris plura donaria receperunt. Intelligentes itaque Episcoporum plurimos potius nomen gerere quam essentiam, potius lupos rapaces fore Christi ovium, quam pastores: destructores magis esse Christi Ecclesiae, quam rectores, qui Christianorum eleemosynas depraedantes, mercedem pauperum lupinis faucibus in superfluitatibus ciborum et vestium devorant et consumunt, quod absurdum est, abominabile, et deflendum. Haec idcirco dixerim, ut talis abominatio cunctis gentibus innotescat, quatenus si Deum non metuunt, homines verentes, a suis aliqualiter abominationibus retardentur. Audiant, quaeso, hi tales Episcopi quae narranda proponimus, et saltem aliorum calamitatibus terreantur.

CAP. XXIV. In superioribus Aegypti partibus in deserto quodam ab hominibus propter vitae incommoda inhabitabili, quidam degebat monachus Elias nomine antiquissimus, et magnae vitae sanctitate radians, qui in vita beatissimi Hieronymi eidem familiarissimus valde fuit: quem idem beatissimus Hieronymus, habuisse prophetiae spiritum, pluries enarravit. Hic die quodam (ut plures mihi testificabantur monachi vita venerabiles fideque digni, qui se dixerunt haec ab ejusdem sancti viri ore multoties peraudisse) solitis incumbens orationibus, somno repentino adveniente aliquantulum obdormivit: Et ecce in visione, quo quidem modo multoties Deus omnipotens, grandia et occulta suis fidelibus reserat sacramenta: in quodam palatio mirae pulchritudinis et ineffabilis, et a mortalibus nunquam visae, ut sibi videbatur, erat. Cumque per horam per palatium illud, huc illucque gradiens, ejus admiraretur pulchritudinem vehementem, vidit quoddam praeparari tribunal a quibusdam nimiae pulchritudinis juvenibus, stratis tapetibus, et vestibus auro, et gemmis, ac multa artificii varietate decoratis, circumquaque pariete involuro. In quo postmodum, rex quidam maximus et decorus, cujus aspectus tantae erat suavitatis, ut nil vellet aliud quis habere, magna virorum, sole lucidiorum, comitatus societate veniens, se posuit ut judicia exerceret. Inter haec cujusdam anima, quem fuisse Anconitanum praesulem ab aliquibus ibidem consistentibus postmodum intellexit, a nequam spiritibus, catenis, igneisque vinculis vincta, instar fornacis flammas crumpens sulphureas, deportata majestati regiae praesentatur. Quae priusquam de aliquo interrogaretur, coepit diris vocibus se infernalibus mansionibus dignissimam acclamare: hanc inter caeteras maxime assignans principalem causam, quoniam vanis mundi pompis intentus, in conviviis, et vestibus, et hujusmodi stultitiis delectabatur. Quibus finitis, lata per judicem sententia, ut poenis infernalibus traderetur, donec corpori juncta, duplices poenas in perpetuum sustineret: mox illam secum ferens omnis illa nequam spirituum turba, inde diris clamoribus recessit. Deinde alterius cujusdam anima, quam fuisse Theodosii senatoris, fratris venerabilis Damasi praedicti Episcopi Portuensis similiter intellexit, ante majestatem regiam, circumstantibus multis nequam spiritibus, eum gravissime accusantibus, praesentatur. Cumque a diabolis in longum accusatio traheretur, et nullus ex adverso aliqua responderet, vir quidam septies sole splendidior, et ut sibi videbatur pene caeteris astantibus eminentior, ad regis sedens dexteram in pedibus, se erexit. Quo quidem surgente, silentium rex manu propria a cunctis fieri imperavit. Tunc qui steterat, omnibus opponens accusantibus, hunc suum fuisse fidelissimum et devotum, et ei continue exhibuisse reverentiam specialem, eisdem mox loquendi audaciam abstulit et taciturnitate praenotavit. Postmodum vero is flectens ante regem genua, huic suo fidelissimo veniam et aeternam requiem, solita pietate et misericordia infinita clementissime, ita tamen quod pro commissis in mundo flagitiis, in Purgatorio purgaretur, suis precibus, ut votuit, est adeptus. Tunc omnis illa nefandorum spiritum multitudo gemens et ululans, de illo loco protinus se removit. Intervallo autem facto horae unius, juvenis quidam pulcherrimus concito gradu, per palatium veniens, ad huncque accedens, qui tam eminens et praeclarus in auxilium exsurrexerat Theodosii senatoris, se fore dixit a Petro patritio Romanorum ejus devotissimo missum: quatenus ejusdem preces exaudiens, sibi impetrare a Domino filium dignaretur. Ad haec rex: Quod, inquit, a filio meo Hieronymo Petrus postulat, certe fiat. His omnibus sic finitis, a somno illo mox Elias monachus excitatur, laudes immensas Deo reddens et Hieronymo glorioso. Qui diem illum, in quo tam miranda viderat, praenotans, eodem postea intellexit die Episcopum Anconitanum, et Theodosium senatorem ex hoc saeculo migravisse. Quo liquide patet, haec vana somnia non fuisse.

CAP. XXV. Magnam putabas, Augustine carissime, aliquibus admirationem inducere, velut si quid novum et inauditum eis proponeres: dum in tuis pristinis litteris quas recepi, Joanni Baptistae et caeteris Apostolis Hieronymum sanctissimum aequalem in sanctitate et gloria, rationibus sine dubio efficacibus et visionibus mirificis comprobabas. Certe non est aliqualis ambiguitas, verissima et omni fide et devotione dignissima ista fore. Nec puto aliquibus ejus vitam sanctissimam, et ejus tanta prodigia hominibus insueta non ignorantibus admirationis aliquid evenire. Sed quoniam tales tuae fuerunt rationes ad veritatem hujusmodi declarandam, quod meas levissimas et imperitas nunc illis apponere non deceret, omissis omnibus, visionem mirabilem quam venerabilis vir Cyrillus Episcopus Alexandrinus se vidisse, suis ad me diebus pluribus jam elapsis, destinatis litteris affirmabat, breviter introducam. Post beati Hieronymi obitum gloriosum, anno completo in die nativitatis gloriosissimi Joannis Domini praecursoris, laudibus expletis matutinis, dum memoratus pontifex, more solito in Ecclesia solus, ante altare ejusdem praecursoris Domini gloriosi, flexis genibus ipsius gloriam et excellentiam, multa spiritus dulcedine contemplaretur, repentino somno aliquantulum ibidem obdormivit. Et ecce in Ecclesiam, ut sibi clarissime videbatur, binatim quorumdam speciosissimorum hominum, ultra humanam aestimationem, cantus alternatim suavissimos concinentium, turba vehementissima miro ordine veniebat. Deinde binatim omnes ad altare procedentes, et ibidem flectentes genua, ad sedendum singuli se ponebant. Cumque illorum hominum Ecclesia esset valde plena, post omnes duo viri eminentiores caeteris, in toto similes atque pares, infinito sole lucidiores, stola induti candidissima, auro et gemmis undique ineffabiliter rutilante, venientes ad ecclesiam pariter intraverunt. Ad quorum introitum, omnes in ecclesia residentes, protinus flexis genibus, eisdem summam reverentiam persolverunt. Tunc duo illi viri ante altare ab eisdem reverentia exhibita, in duabus cathedris aureis, mira lapidum pretiosorum varietate et pulchritudine decoratis, sibi a quibusdam pulcherrimis juvenibus praeparatis, ambo pariter consederunt, et sic silentes aliquantulum permanserunt. Interim facto inter illos silentio, coepit alter eorum duorum alterum impellere ad loquendum. Cumque longa adinvicem altercatio oriretur, ut quis primo inciperet praedicare, coeperunt singuli, ut Hieronymus Joannis, cujus erat in die illa solemnitas, laudes et magnificentias explicaret, magnis vocibus acclamare. Quo unus illorum sermonem mox incipiens, laudes beatissimi praecursoris Domini, tanta loquelae dulcedine, tantoque verborum ornatu, necnon et sententiae gravitate contexuit, quod fas non esset linguae hominum declarare. Finito itaque sermone illo: alter, quem Joannem Baptistam cuncti qui aderant nominabant, eidem gratias referens multiplices, haec circumstantibus, ad ejus honorem et gloriam est locutus. Socius iste meus carissimus Hieronymus aequalis mihi in gloria, aequalis etiam in sanctitate, seriem mearum laudum est hactenus prosecutus: idcirco dignum est ut ejus laudibus nunc insistam. Hic vere lux est Ecclesiae, tenebras effugans errorum, et cunctos illuminans homines veritatis claritate caecos. Hic fons est aquae sapientiae salutaris, ad quem sitientes dum accedunt, largissime satiantur. Hic arbor altissima, cujus cacumen coelum ascendit: sub cujus doctrinae frondibus, de suavi ejusdem oris fructu, aves coeli, scilicet homines multum intelligentes: et bestiae terrae, scilicet homines parum intelligentes, uberrime satiantur. His mecum fuit in saeculo Eremita: certe non minus me carnem abstinentiis maceravit. Hic mecum virgo nitidus, atque purus. Hic mecum fuit prophetico spiritu illustratus. Hic mecum doctor exstitit veritatis. Ego propter justitiam et veritatem, vitam corpoream dereliqui. Hic etsi non amiserit vitam corporalem propter justitiae et doctrinae suae perspicacissimae veritatem: tempus suum tamen totum gessit in saeculo in martyrio, afflictionibus, et dolore. Ego Christianae fidei praecucurri nuntius et gentium invitator: hic postmodum veniens, ejusdem exstitit sustentator: et ab haereticis eamdem lacerantibus defensator. Ego semel in baptismate manibus propriis Christum Dominum tetigi in Jordane: hic ipsum non solum manibus propriis habuit multoties in altari, sed et ore proprio manducavit. Hic mihi in sanctitate per omnia fuit aequalis: nunc vero aequali ambo vitae aeternae praemio insimul congaudemus. Haec et alia multa prosequente beato Joanne, quae idem beatus Cyrillus non potuit totaliter memoriae commendare, jam hora diei prima adveniente, Ecclesiam custos intrans, Episcopum intuitus dormientem, eumdem manibus excitavit. Expergefactus itaque pontifex, stupore et admiratione et gaudio admodum plenus: quae viderat, custodi cum lacrymis enarravit. Deinde illo die missam solemnissime celebrans, visionem mirabilem omni populo declaravit.

CAP. XXVI. Sunt infinito plura, quae dici possent, miracula verissima et utilia enarranda, quam ea quae in brevi hoc Opusculo sunt inscripta. Sed ne prolixitate operis aliquid legentibus taedii oriatur, uno solo miraculo quod nondum expleto mense in Bethleem peractum est, perfecto huic operi finis erit. Die dominico transacto, post octavas Pentecostes, omnibus meis suffraganeis Episcopis, et multitudine maxima, tam virorum quam mulierum in Ecclesia, in qua sanctissimum quiescit Hieronymi cadaver, insimul congregatis, honore debito et veneratione tam debita, quam devota: primo egomet sacris indutus vestibus ad locum foveae, in qua corpus venerandum jacet accedens, terram coepi effodere sepulturae, quatenus sacratissimum illud corpus inde ablatum, in tumulo marmoreo mira pulchritudine undique decorato, quod hac de causa fuerat fabricatum, postmodum poneretur. Cumque jam fovea foret vacua, cunctis cernentibus, corpus beatissimum in medio foveae, tanquam in aere a nulla parte terram tangens permanebat integrum, nec corruptione aliqua violatum. Quod inde elevantes, cum odore tam vehementissimo et suavi, quod talem olfactus hominum nunquam sensit, collocavimus in altari, quatenus a populo reliquiae sanctissimae viderentur. Quot autem illo die, me cunctisque qui aderant stantibus, sint peracta miracula gloriosa, explicare ea nullatenus compos essem. Caeci sedecim illas reliquias tangentes facie, visum protinus receperunt. Tres praecipue daemoniaci catenis vincti, in illam Ecclesiam plurimorum hominum manibus deportati, sunt protinus liberati. Mulieris cujusdam viduae pauperculae puerulus, ejus unicus filius, in Ecclesiam fuit prae gentium multitudine suffocatus. Quem mater inveniens, dolens et lugens, mox in ulnis pueruli cadaver ad foveam, in qua sepultum fuerat corpus Hieronymi gloriosi deferens, cum in foveam projecit, haec dicens verba: Sancte Hieronyme gloriose, hinc non recedam, donec restituas mihi unicum meum filium quem amisi. Mirabilis certe Deus in Sanctis suis, faciens prodigia insueta. Statim ut terram extincti pueruli corpus tetigit, eidem anima est conjuncta. Quidam vir corpus cujusdam sui filii de sepultura, in qua per triduum steterat, extractum mox ad foveam illam detulit, et illud in foveam sic projecit. Qui juvenis fuit illico vitae pristinae restitutus. Innumerabilia pene sunt miracula, quae peracta sunt a mane usque ad vesperas: quo quidem tempore gloriosum Hieronymi corpus dissepultum in altari exstitit collocatum. Sed tamen ad hujusmodi miracula ulterius non procedam: unum quod nocte sequenti accidit, non silebo.

CAP. XXVII. In hora siquidem vespertina corpus illud sacratissimum in monumento quod praeparavimus, posuimus. Sed mane monumentum vacuum fuit inventum, et corpus sanctissimum foveae pristinae invenimus restitutum. Quod dum ego plurimum admirarer, nocte sequenti, mihi dormienti, beatus Hieronymus apparens in visione plurima mihi grandia patefecit. Sed inter caetera, talia mihi verba dixit: Noveris, Cyrille, quod corpus meum de fovea in qua jacet, nullatenus extrahetur, quousque civitas Jerusalem ab infidelibus capietur. Quo quidem tempore Romam delatum, ibidem multo tempore requiescet. Ad haec expergefactus, quae videram, cunctis Episcopis et aliis viris Catholicis enarravi. Quid, et quando haec evenient, aliter non agnosco. Si quid utile, aut bonum in hac Epistola dixi, non meis, sed gloriosissimi Hieronymi meritis imputetur. Si quid vero superfluum, inutile et non bonum, solum meae insipientiae et negligentiae causa hoc accidisse, ab omnibus judicetur. Mei, Augustine carissime, in tuis orationibus memor esto.