De miraculis S. Goaris (Wandalbertus Prumiensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De miraculis S. Goaris
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121


De miraculis S. Goaris

De miraculis S. Goaris (Wandalbertus Prumiensis), J. P. Migne 121.0673A

Auctoris Prologus. Scriptionis hujus auctoritas. 121.0655A|

1.

Explicitis jam quae de Vita et Actibus B. Goaris scripturae a majoribus utcunque mandata reperi, quaeque hortatu vestro, pater in omnibus amplectende, ut potui corrigere studui, aggrediendum mihi novum opus video; ut, quemadmodum in prioris libelli praefatione promisi, ea quae de miraculis apud sacratissimam memoriam supradicti confessoris divinitus gestis a fidelibus didici, memoriae posterorum scribendo proponere debeam. Quippe quae tam esse clara pervideam, ut quod hactenus praeter paucissimos quos eis interesse vel ab his qui interfuerint audisse contigit, reliquis omnino latuerunt, non levi culpae deputandum crederem, nisi hanc scriptorum excusaret inopia, et usus ille qui quorumdam 121.0655B| desidia et torpore surrepsit, quo negligentius divina opera suspicere et beneficia nostris concessa temporibus ut levia parvi pendere consuevimus. Ego vero in his describendis fidem eorum qui haec mihi retulere plenissime subsequens, ea tantummodo comprehendam quae vel praesentes se ipsi vidisse, vel ab eis qui viderint accepisse confirmant. Quanquam ea quoque tot sint ac tanta, ut si omnia litteris tradere cupiam, modum ne videam justi voluminis excessurum. Unde aestimare facile possumus, quanta illa fuerint, quae per longa retro temporum spatia geri meritis ejus viri et virtute potuerint, cum in tantam excreverint quantitatem quae ab annis plus minus septem et septuaginta gesta et ad nostram notitiam perlata noscuntur. Neque enim credibile 121.0655C| est sancti viri merita in exhibitione miraculorum nostris primum diebus coepisse clarescere, et non etiam priori tempore eadem quae nunc conferuntur credentibus et devotis per illum beneficia esse collata, tametsi ea quae posteris scripto traderent defuere. Id etiam cunctos in quorum haec manus venient scire velim, me in horum assertione non quibuslibet fidem accommodasse, sed viris fide dignis, et de quorum veraci relatione vos ipsi, venerabilis pater, arbiter fueritis, praecipueque Herirado, vestrae congregationis monacho atque presbytero, et Theodrado, cellae S. Goaris clerico, qui et aevo jam maturiores essent, et a puero circa locum ipsum diversati fuissent.

I.--DE TRANSLATIONE CORPORIS SANCTI GOARIS.

121.0655D| Cella S. Goaris Asuero, Prumiensi abbati a Pippino tribuitur. Ecclesia non sine miraculo instauratur.

2

Sed ut ad narrationem veniam, cella S. Goaris 121.0656A| post multos quam ipse decesserat annos, cum in ea jam clerici qui divina officia agerent alendi stipendiis ecclesiae haberentur, et populi frequentia major in dies excresceret, a religioso Francorum principe Pippino, patre augustae memoriae imperatoris Caroli, venerabili Asuero, qui tum monasterio Prumiae quod tertius nunc ab illo, pater optime, regitis, primus praeerat, est commissa, ut ejus studio et locus melioraretur, et qui in ipso degerent clerici in religionis cultu et studio docerentur. Quam ille susceptam omni nisu excolere ac nobilitare desiderans, basilicam supra corpus viri sancti aedificare coepit, quae et amplitudine sui populo recipiendo sufficeret, et decore congruentior meritis B. confessoris existeret. Quippe prius ibi duae ecclesiae non multo a se spatio distantes 121.0656B| erant, quarum quae situ minor erat, corpus venerabile in terrae sinu continere credebatur, sed locus ipse sepulcri incertus omnibus erat. Ea in sui integritate relicta, fundamentis per circuitum jactis, hanc quae nunc usque manet suprascriptus abba construxit, nec prior est ante diruta, quam omne praesentis aedificium compleretur. Quo in tempore rem miram qui bene noverunt provenisse testantur: quod donec aedificata est basilica omnis, nihil aquae penitus ex imbribus tametsi copiosissimis in omne loci spatium sit delapsum; sed cum forte pluviae fierent, ad medium Rheni spatium et cacumen montis per circuitum pluvia decidens, reliquum quod intererat intactum penitus relinquebat. Ita divino miraculo palam fiebat, quam gratum illud aedificii 121.0656C| opus superno respectui foret, cujus instantiam imbres aliquatenus impedire prohibebantur.

3.

Ecclesia dedicatur. Perfecta basilica, ubi jam tempus quo divino nomini esset consecranda successit, missi sunt ab excellentissimo principe Carolo LUL. [Lullus] Mogontiaci archiepiscopus, vir ex Anglorum gente moribus et vita laudabilis, Basinus Nemeti quae civitas nunc Spira vocatur, et Mehingodus urbis quae trans Rhenum sita sermone barbaro Wirziburc appellatur, episcopi, qui omnes a B. Bonefacio pontifice et martyre fuerant ordinati; ut per eos et ecclesia consecrari, et corpus viri beatissimi in eum quo nunc situm est locum transferri deberet.

121.0656D| Reliquiae S. Goaris triduano jejunio et oratione quaeruntur. Inventae, clericum manu devilem curant.

4.

Ventum erat ad locum et consecrata domo translatio corporis parabatur, aderat Asuerus abba 121.0657A| cum monachis nonnullis, et infinitum vulgus undecunque confluxerat. Visum est episcopis triduano prius jejunio Domini voluntatem quaerendam, et sic ad levandas reliquias corporis accedendum. Eo igitur ab omnibus devote peracto Lul. archiepiscopus in antiqua aede suos fodere praecepit, uti repente reliquiae venerabiles levari transportarique deberent. Sed cum omne ejus solum defossum pertentatumque esset, nec tamen ejus qui quaerebatur thesauri aliquod repertum indicium, turbatus episcopus ex abbate quaerit, si in loco aliqui qui Deo servirent clerici haberentur. Cum ille sex esse tantummodo respondisset, eos ad se pontifex accitos hortatur, uti pro inveniendo patroni sui corpore divinae misericordiae supplicarent; alios qui aderant 121.0657B| in sua ad tempus se recipere mandans, ipse cum abbate et coepiscopis ad convivandum abscessit. Tum qui remanserant clerici sollicite Christum rogare, ut ubinam venerandae reliquiae conditae laterent reperire valerent. Erat inter alios quidam Madalbertus nomine clericus manu dextera gressuque debilis. Is correpto ligone simpliciter: Nunc, inquit, si Deus volet, ubi meus dominus situs sit, palam erit, Confestimque extra spatium illius antiquae aedis progressus; et non longe ab orientali ejus pariete terram ligone percutiens, laterem ictu motum levavit; quo levato et modico foramine patefacto, debilem manum adhibuit, et holosericam vestem, qua infra septum latericio pariete structum sarcophagum corporis tegebatur comprehensam traxit, moxque manus 121.0657C| ejus antehac debilis sanitati est restituta. Itaque festine detecto sarcophago, et ad rem novam signorum commotione episcopis et populo convocatis, omnibusque qui aderant Deo laudes et gratias referentibus, corpus viri sancti intra sarcophagum in locello plumbeo repertum est. Quod illico levatum, atque in feretro compositum, ex eo loco ad oratorium B. Mariae, quod ex antiquo in vicino situm erat, sublatum est, referendum paulo post spectante populo in aedis novae locum ei recipiendo paratum.

5.

Reliquiae, primo immobiles, in novam ecclesiam deferuntur. --Visum deinde episcopis est, ut quoniam propter angustias loci (nam ex altera parte Rheno flumine, ex altera monte altissimo cingitur) vulgus omne coire in unum non poterat, in longum 121.0657D| circa radices montis diffunderetur; et ita reliquiae venerandae, propter frequentiam et desiderium multitudinis paulo longius exportatae per superiorem viam quae circa radices montis deducit, in ecclesiam novam revocarentur. Hoc prolato consilio, cum levare feretrum episcopi voluissent, ita est praegravatum ut moveri omnino non posset. Hinc omnibus suspensis diutissime et haerentibus, archiepiscopus, Deo ut post claruit inspiratus, alloquitur plebem, beatum Goarem quoad vixerit inanem gloriam mundi, plaususque hominum et favores, ut rem fragilem et caducam amore bonorum perennium contempsisse; ea ipsa nihilominus eum post obitum quoque contemnere. Proinde oportere corpus ejus simpliciter 121.0658A| et cum humili devotione levatum ab ipsa ecclesia in novam domum per illud quod intererat spatii reportari, neque ad vulgi favorem longius ut statuerant circumduci. Vix pontifex verba finierat, et motum continuo feretrum tanta facilitate levatum est, ac si oneris aliquid habuisset nunquam; relataeque in aedem novam per episcopos et abbatem reliquiae venerabiles, in eo quo nunc coluntur loco summo honore sunt et reverentia conditae; denique pallium quod supra sarcophagum repertum supra diximus, hodieque super altare ecclesiae incorruptum perseverat. Sic per longioris aevi tempora vestis illius integra manet, cujus apud Deum merita semper indefecta perdurant. Consummata in omni opere suo basilica, et memoria sancti viri ut oportebat ornata, 121.0658B| coeperunt miracula ibi beneficiaque divina subinde cumulari: de quibus hinc aliqua si possim tentabo perstringere, quid sub quo gestum fuerit abbate ordine servato commemorans.

II.--MIRACULA FACTA TEMPORE ASUERI ABBATIS.

De vino quod excrevit in cupa.

6.

Asueri qui primus coenobio Prumiae praefuit tempore forte accidit, ut assolet ex terrae sterilitate, minorem in Gallicis regionibus vini copiam provenisse. Jamque novae vindemiae tempora propinquabant, et clericis in cella viri sancti degentibus, una solummodo vini cupa supererat. Ea cum coepisset expendi, et quotidie cum eisdem clericis, tum hospitibus quorum ibi frequentia non minima semper 121.0658C| existit, ex ea pocula praeberentur, spatio novem sive octo dierum transacto, cum vix media ejus parte vel tertia vinum contineri putaretur, repente in ea ad summum usque repertum est excrevisse, ut subjacens quoque pavimentum vinum excrescente fuerit madefactum. Et merito quoniam vir beatus hospitalitatem proprie et sincere quoad vixit exercuit, actum est, ne vel ipsis servientibus, vel hospitibus qui supervenirent unde vinum ministraretur deesset.

De vino quod aperto cupae cuniculo mansit.

7.

Et ut miraculum simile subdam: quodam tempore cum cellerarius loci nomine Horduinus imminente jam noctis quiete, vinum de cupa quadam hausisset, contigit ut cupae cuniculum aliud forte meditans infirme clauderet et abiret. Cumque sequenti 121.0658D| die regressus ad eamdem cupam venisset, cuniculum quidem apertum invenit, et ante illum ductam aranei telam; sed ita vinum in cupa steterat, ut ne unius quidem guttae de ea lapsae indicium in pavimento reperiri valeret.

De servo Widonis cujusdam claudo et sanato.

8.

Per idem tempus cum ad locum Widonis cujusdam de nobilibus servus claudicans advenisset et meritis sancti viri sanatus, ecclesiastico se servitio permittente suo domino mancipavit, ac non post multum temporis presbyter factus adhuc cum haec scribebantur in hac vita supererat.

De quodam Freculfo mente capto.

9.

Sub eodem Asuero quidam major regiae villae 121.0659A| quae non longe posita Wasalia dicitur, Frecholfus, nomine mente captus, cum esset a suis ad venerandam memoriam deductus, mentis sanitatem recepit.

De Waltario homine nobili daemoniaco.

10.

Waltarius quidam, homo secundum saeculum nobilis, qui nunc usque superest, cum vexationem gravissimam pateretur, et indubie spiritu daemonico ageretur, insutus corio ad venerabilem tumulum est deportatus; ubi cum aliquandiu jacuisset, protensis manibus, seipsum suaque omnia sancto Goari magnae vocis professione subjecit, et optimam insuper vineam dedit, quae nunc usque in ejusdem Cellae possessione perdurat; continuoque ea quam diutissime passus fuerat amentia caruit. Is hodieque licet in libertate propria maneat, et interdum avaritiae 121.0659B| aestu succensus (ut a multis incusatur) aliena quoque diripiat, servum se tamen sancti Goaris, et ab eo sanatum esse voce liberrima protestatur.

De Reginario ejusdem Waltarii patruo pro superbia punito.

11.

Ejusdem Waltarii patruus nomine Reginarius, homo licet nobilis, moribus tamen et actu crudelitati atque avaritiae subditus, cum locum sanctum sperneret, et omnes Romanae nationis ac linguae homines ita quodam gentilitio odio exsecraretur, ut ne videre quidem eorum aliquem aequanimiter vellet, ac si quos forte ex eadem familia comprehendere potuisset, crudeliter nonnunquam afficeret; cumque eodem stulto odio et animo barbaro 121.0659C| venerabilem Asuerum, ejusque nonnullos monachos detestaretur, casu ipso abbate in cella degente per locum coactus est itineris necessitate transire; et cum jam ecclesiae propinquasset, rogat servum qui comitabatur, ut si possit ea se via ducat; qua conspectum basilicae Goaris Romanorumque hominum, Asueri scilicet abbatis et ejus comitum praesentiam valeat declinare; tanta ejus animum innata ex feritate barbarica stoliditas apprehenderat, ut ne in transitu quidem Romanae linguae vel gentis homines et ipsos quoque bonos viros ac nobiles libenter aspicere posset. Promittit servus se posse quod petebatur implere. Ut ergo itineris aliquantulum confecerunt et ad ipsum monasterii basilicaeque locum perventum est, monet dominum servus, si conspectus 121.0659D| eorum quos horreat vitare velit, brevissimo tempore pallio caput operiat. Ille cum e vestigio quod monebatur implesset, et extra loci spatium processisset: Modo, inquit servus, retro cave respicias, nam aliter eorum quos ut posses declinare petisti, conspicies neminem. Vix ea servus impleverat, confestimque et sub eodem pene momento praedictum reginarium ventris apprehendit effusio, nec magna mora secuta post paucissimos dies vitam finivit. Ita qui 121.0660A| stultissimo, imo superbissimo animo loci venerandi, virorumque bonorum conspectus horruerat, justo Dei judicio, et luce mortalibus communiter attributa et vita caruit.

De piscibus in festivitate S. Goaris divinitus datis.

12.

Cum ad festivitatem sancti Goaris quodam anno ex monasterio Prumia Asuerus abbas venisset, unaque ex monachis nonnulli, accidit ut propter Rheni fluminis inundationem pisces qui abbati et fratribus possent ministrari deessent. Cumque jam ipse solemnitatis dies illuxisset, et ante ecclesiam mane pauci e fratribus residerent, Ansegilus quidam bonae vitae monachus una residens per jocum locutus 121.0660B| ait: O beate Goar, ecce quam bonus es mercedis recompensator, nos tibi servimus, et in vigiliis atque psalmodia tuae festivitatis gratia laboramus; hodie ne unum quidem nobis quo reficiamur pisciculum praebes. Vix haec ille verba finierat, et non post longum temporis intervallum in vasis ex vimine salicum ad piscandum paratis, quae nuper a piscatore de quadam arbore in praeripio fluminis suspensa, excrescente postea flumine in aqua remanserant, duo non modici pisces, quos vulgo selures dicimus, reperti sunt, atque in praesentiam fratrum eo quo consederant loco delati. Hoc autem pisce causa infirmitatis abbas non utebatur. Tum ille qui et prius: Pro nobis, inquit, nunc bene egisti pisces nostrae refectioni providens, sed illum senem abbatem tuum 121.0660C| negligere non debes; non enim is ille poterit uti. Haec monachus: et modico tempore lapso, cum a molendino farinam navicula pistor deveheret, piscis quem lucium vocamus, navem saltu ingressus comprehensus est a pistore, et in consessu monachorum (necdum quippe de loco surrexerant) expositus. Nunc, inquit monachus, integrum munus, beate Goar, implesti, cum et nobis et seni tuo alimenta congrua providisti. Res mira ludentis potius quam rogantis voces tam facile exauditas! sed haec meritis beati confessoris non sunt dissimilia: quoniam qui in carne vivens indigentibus sua pro Christo tribuerat, et hospitium refectionemque gratam semper habuerat, merito post obitum quoque potuit sibi servientibus talia procurare. Nam quantum apud 121.0660D| divina judicia meritum habeat virtus hospitalitatis quam vir beatus singulariter dum vixit excoluit, quantumque reverentiae loco illi in quo beata ejus membra quiescant sit omni tempore dependendum, testantur ea quae vel illum frequentantes divino beneficio consequuntur, vel negligentes et aliqua dissimulatione praetereuntes divino nihilominus judicio patiuntur; quod ipsum manifestius exempla subjecta monstrabunt.

121.0661A| De Heriwino comite flagello divino commonito.

13.

Comes quidam nomine Heriwinus, cum per locum transiens declinasset, et licet a suis ut oraret admonitus pro festinantia itineris distulisset, non longe profectus de equo cecidit, gravissimoque lapsu contritus ad ecclesiam suorum manibus reportatur: ibi brevi decumbens, apud memoriam venerandam sanitatis est beneficium assecutus.

De Eufimia abbatissa similiter emendata.

14.

Eodem modo abbatissa nobilis ex urbe mediomatricorum Eufimia, cum iter agens illuc devenisset, et nec oratum, ut omnes consueverant descendisset, paulo post de equo cecidit, et effracto crure quae sponte noluerat ad ecclesiam portatur 121.0661B| invita, et sanitatem, quam suo perdiderat, merito beati viri recepit.

De imperatore Carolo ob dissimulationem periclitato.

15.

Neque dissimilis meritorum ejus potentia in puniendis, monendisque etiam regibus exstitit. Nam Carolus, excellentissimae memoriae imperator Augustus, a palatio suo quod in praeripiis Rheni fluminis ab ipso constructum Ingilinheim dicitur quodam tempore navigabat, in castellum quod situm est super confluentem Mosellae et Rheni descendere, ibique disponens nocte manere, sequentibus eum in singulis navibus filiis Carolo atque Pippino. Cumque ad monasterium confessoris sancti imperator navigio pervenisset, obvius illi factus abbas Asuerus rogat uti ad beatum Goarem exire et in cella ejus 121.0661C| charitatem (ut verbo usitato loquar) facere debeat. Negat suam praesentiam imperator, et post se conversus manu cognomini filio annuit, ut navim ad ecclesiam oraturus egrediatur, ipse proposito tendit itinere. Egresso ad terram Augusti filio, alter ejus filius Pippinus qui post fratrem navi veniebat, putans patris esse navim quam littori videret appulsam, egressus et ipse est, fratrique nesciens in ecclesia sociatus. Ibi quod inter eos graves aliquandiu simultates et inimicitiae fuerant, inspirante superna clementia et opitulante confessoris sanctissimi merito, in fraternam concordiam et foedus amicitiae coierunt. Cibo deinde potuque sumpto, alacres et laeti ad locum supra nominatum quem cum patre 121.0661D| petere coeperant, omnibus suis incolumibus pervenerunt. Imperator vero qui filiis egressis solus cum suis in navi remanserat, cum ad praedictum locum tendere vellet, coorta repente densissima nube et nebulis tenebrosissimis subsecutis, ita in flumine deerravit, ut neque ipse, neque comitum quispiam, sed neque navis gubernator quo tenderent quove navim agerent ullatenus scire, vel videre valerent. Sic per reliquum quod supererat diei in pelago fatigati, vix postquam suam culpam imperator agnoscere et beato Goari supplicare coepit, multa jam die et ingruente nocte in continentem egressi sunt, tribus tamen aut paulo amplius a loco in quem proposuerant egredi millibus, ubi et ea manere nocte non sine rerum necessariarum inopia compulsus est 121.0662A| imperator. Factoque die publice testatus est, sui esse peccati et meriti quod periclitatus in flumine, quod a commoditate itineris et apparatu regiae mansionis sit longissime disparatus; non frustra sibi haec accidisse, sed beatum Goarem poenas pro contemptu meritas repetisse, seque supplicia expendisse merentem; vovere se et firmissime polliceri nunquam locum viri sanctissimi ulla quamvis magna itineris festinantia, si ad eum in vicino veniat, declinaturum, quem tali incommodo sit expertus posse de his qui se negligendum putaverint expetere quam voluerit ultionem. His votis ad Cellam viginti libras argenti et palia holoserica duo misit, nec deinceps omni vita sua quod voverat aliqua ex causa neglexit. Denique is qui tum regiae navis gubernator fuit nuncusque 121.0662B| superest, reique gestae indubitabile testimonium perhibet. Nec immerito regum illi fides et devotio subjacet, qui pro Christo non solum magnos et appetibiles, sed omnes penitus mundi honores et caducas dignitates contempsit; et cum posset, episcopus fieri noluit, potiusque in humili statu manere delegit quam honorum fascibus praegravari. Quanquam in Christianis principibus haec circa servos Dei affectio tam sit spontanea et devota, quam se noverunt tanto magis Deo gratiores fore, quanto qui ad tempus elevari per tumorem majestatis regiae poterant, eligunt servis Christi se mente submittere.

De regina Fastrada ibi sanata.

16.

Ejusdem principis conjux Fastrada cum vehementissimo 121.0662C| dentium dolore torqueretur, et ad locum ob remedium ejus doloris oratum venisset, continuo ut supplex facta est, incommodo caruit; ob quam rem data est ab imperatore villa quae Nasonia nuncupatur, et in jure loci hactenus retinetur.

De eo qui ambulans super glaciem periclitatus est et salvatus.

17.

Per idem tempus accidit Rheni fluminis aquam nimio frigore congelascere, ita ut incessus quoque quorum libet animalium et vehiculorum ferre valeret. Erat quidam regiae villae colonus quam supra Wasaliam diximus appellari, cujus vinea haud procul a monasterio vineis B. Goaris cohaerebat; et ut nonnunquam evenit, hac ille occasione solebat interdum 121.0662D| particulas aliquas earumdem praeripere vinearum, et suae fraude humani ingenii sociare. Is cum die quadam super glaciem fluminis ambularet, et ad ejus medium prope venisset, repente in multiplices partes per latissimum fluminis spatium glacies est resoluta, atque ille glaciei fractae superincumbens, secundum flumen ferri tremens et anxius coepit. Erat res summi periculi et desperationis extremae, hominem in fluminis rapidissimi atque latissimi fragmento glaciei tenuissimae ferri, nec esse remedii quidquam, quoniam illi, quemadmodum humano auxilio subvenire posset erat omnino nihil. Tum ille cui evadendi periculum nec spes ulla, nec aliquod consilium superesset, divinae solummodo misericordiae supplicare, et B. Goaris merita in sui liberationem exposcere, magnisque 121.0663A| vocibus veniam et auxilium flagitare. Ad ultimum cum salutem penitus desperasset, eductam manicam de manu projecit, respiciensque basilicam, vineam suam sancti viri dominio tradidit. Nec mora acta, virtute divina glacies instar naviculae ad littus evexit hominem, et incolumem in continentem exposuit; qui mox vineam, de qua diximus supra, ecclesiae mancipavit, in cujus nunc etiam jure perseverat. Sic B. confessoris meritum hominem et pro culpa quemadmodum oportuit castigavit et anxium de periculo mirabiliter eripuit.

De quodam Isanhardo, procuratore villae regiae, caeso et sanato.

18.

Isanhardus, fisci regii procurator, cum inique multa contra familiam B. Goaris ageret, visitatus ab illo per somnium est, et post increpationem severissime 121.0663B| caesus; ita ut die postero gressu non valens incedere, navi ad ecclesiam duceretur, ubi aliquandiu decubans integram sanitatem excepto genitalium pondere meruit; quae etiam infirmitas indubitanter causa salutis illi relicta cognoscitur.

Haec inter alia quae compendii causa suppressi, temporibus Asueri abbatis divina in loco virtute et confessoris beati merito provenerunt; diebus vero Tancradi, qui Asuero feliciter ex hac vita subtracto in regimine monasterii Prumiae simulque cellae S. Goaris successit, haec quae superna misericordia tribuente subjicere cupio contigerunt, quae et illi quibus referentibus horum notitiam attigi maxima ex parte coram positi aspexerunt.

III.--MIRACULA FACTA TEMPORE TANCRADI ABBATIS. 121.0663C|

De nimia rivuli exundatione et turriculae salvatione mirabili.

19.

Accidit aliquando ex pluviarum copia subito rivulum quem Woccaram nominari in libello priori diximus, adeo exundasse, ut in magnam molem exsurgens, obvia quaeque non sine periculo et damna multorum eruerit. Quippe cum exundare primo coepisset, incertum quo obstaculo a cursu suo prohibitus, descendentibus ex concavitate montium aquis in tantum excrevit, ut ad ultimum ruptis obicibus profluens, etiam grandes et firmissimas domos a fundamentis erutas in Rhenum vi sua dejecerit. Quo in tempore res miraculo digna provenit: Nam in quadam earum quae erutae sunt domorum, turricula de qua 121.0663D| signa penderent stabat exstructa, quae nuncusque tecto ecclesiae superposita manet; quae cum multo infirmioris esset structurae quam domus ipsa in qua parabatur, et aquis supervenientibus ad medium ferme cursus impetum esset obvia facta, penitus tamen illaesa duravit; quodque majoris miraculi fuit, domus in qua stabat integris compactisque inter se parietibus eruta, neque secum illam trahere potuit, et qua eam sui apertura et solutione transierit nullus hominum deinceps scire vel deprehendere valuit. Denique postquam agmen illud aquarum praeteriit, in imo ejus turriculae duae cum oleo ampullae repertae sunt, quas qui hominum posuerit vel unde provisae sint nuncusque nescitur.

121.0664A| De muliere quadam Scoticae nationis ibi sanata.

20.

Mulier quaedam de natione Scotorum nomine Brigida, debilis gressu a parentibus suis et civibus ab urbe redeuntibus aegra ibi relicta est. Et cum aliquantulum ibi temporis transegisset, sub die solemnitatis annuae, astante plebis multitudine, sanata est et erecta.

De ancilla cujusdam Hadebaldi bis sanata.

21.

Item Hadebaldi cujusdam noti hominis ancilla, quae et caeca esset et muta, ad memoriam venerandam populo teste sanata est. Sed cum his agnitis, dominus qui infirmam miserat, ad suum servitium jam incolumem revocasset, mox in illam prior debilitas rediit. Coactus itaque evidenti miraculo ejus dominus manumissam ad locum reverti fecit; nec 121.0664B| multo post sanitas quae collata ante fuerat, sed temeritate hominis praepedita, correcto domino ancillae est restituta; quae et reliquum vitae suae in eodem loco peregit. Denique adhuc ibi soror ejus degit, et certissima rei geste testis assistit.

De alia caeca.

22.

Per idem tempus et alia mulier caeca sub abbatis Tancradi praesentia visum recepit, pluresque ibi postea vixit annos.

De cujusdam ancillae filio parvulo caeco et muto.

23.

Quodam item tempore praesente eodem abbate cum populo, quaedam ex ancillis monasterii filium parvulum qui ab ortu caecus manebat et mutus, ad 121.0664C| ecclesiam deportavit, quam ut est puer ingressus continuo cum matre loqui et basilicae picturas ei digito coepit ostendere. Mirata rem mater, sed propter repentinum eventum insperati miraculi non est ausa publice quod viderat confiteri. Quae mox ut est domum regressa cum parvulo, confestim in illum debilitas pristina rediit: ut palam fieret, non debuisse matrem quod divino sibi beneficio collatum esset silentio premere. Itaque causam illa pertractans culpamque intelligens, arreptum festine filium ad ecclesiam retulit, et rem omnem ut se haberet abbati et populo patefecit. Nec dilatum est diu beneficium, cui ad horam fuerat impedimento timiditas matris; sed ut illa finem narrandi fecit, incolumitatem illico puer obtinuit.

121.0664D| De muliere clauda ex urbe Mogontiaco.

24. Ex urbe Mogontiaco ad festivitatem B. Goaris mulier clauda posito coram abbate Tancrado venit, et cum in vigiliarum de vespertini psalmi a clero complerentur, sanata est.

De figulis ob contemptum punitis, et infante liberato.

25.

Sed ut ea nunc quoque commemorem. quibus palam fiat qui beati viri meritum et reverentiam contemnere aliquatenus praesumpserunt, quemadmodum vel emendati sint, vel puniti: quodam tempore cum per Rhenum flumen quidam figuli ollas pretio distrahendas in navicula veherent, accidit una cum illis feminam quamdam fidelem cum parvulo filio adverso 121.0665A| flumine navigare. Cumque ad monasterium ventum esset, rogat mulier comites, uti aut omnes oratum in ecclesiam pergant, aut si id nolint, appulsa littori navicula se in continentem exponant, paululumque in loco certo sustineant, donec possit ipsa ab oratione reverti. Egressa itaque sola pergit oratum, relicto in navi cum comitibus filio admodum parvulo. Illi, deducta in superiorem locum navi, cum eam aliquandiu sustinuissent, moras ejus non ferentes, abducta navi iter propositum persequuntur; sed ultio divina mox consecuta est, qua manifestum fieret non debuisse illos vel abeunte illa opportunitatem orandi negligere, vel finem sustinendi moras ejus praesertim breves contemnere. Nam cum adverso flumine navim agentes contra eum locum venissent, ubi ex latentium 121.0665B| sub aqua saxorum voragine et undarum collisione rapidissima, gravia saepe navigantes discrimina patiuntur, qui locus in flumine ab ecclesia B. Goaris passibus fere centum aut paulo longius abest, rapta submersaque navicula perierunt. Sed inutilis esse non potuit devotae mulieris oratio, cujus etsi comites aqua submersit, filium tamen divina virtute salvatum et merito sancti protectum nequaquam perdere valuit. Quippe illa ut ab oratione rediens ollas super aquam ferri conspexit, intellexit quod erat, socias navemque perisse, sollicitaque pro filio quem una perditum suspicabatur, oculos cum fletu maximo hac illacque circumtulit, sed repente videt undarum dorso sublatum parvulum ripae fluminis propinquare. Tantaque fuit miraculi claritas, ut infantem mater 121.0665C| excipiens invenerit eum a medio corpusculi aquae superexstantem littora attigisse, quod ne virorum quidem ullus aliquando natandi peritia et viribus corporis potuit obtinere.

De infante qui equo trans Rhenum incolumis vectus est.

26

In dissimili causa non dissimile miraculum sub eodem tempore exstitit, quod propter similitudinem rei gestae praecedenti subjunxi. Mater cujusdam infantis fere quinquennis, cum eo qui ipsum infantem de sacro fonte susceperat navi circa ripas tracta per fluvium ascendebat, puerumque equo superpositum (id enim ex matre et patrono puer ipse 121.0665D| petierat) juxta in littore parens uterque fecerat ambulare. Tum equus ut sine rectore liber, navigantes praeteriens sponte se in flumen dedit cum puero, nec revocari ab aliquo potuit. Cumque saluti infantis omnes timerent, quippe quem in rapidissimum altissimumque fluvium ac latissimum equo quem retinere nequivit ferri conspicerent, et Goaris suffragium magnis precibus postularent, equus cum incolumi puero transnato flumine in ulteriorem ripam exivit. Quae res utique magno miraculo provenit, ut et equus sine rectore tantum flumen loco praesertim propter saxa difficillimo et periculoso transiret, et infans qui ne in arido quidem equo sedere nosset, sine periculo ullo evaderet.

121.0666A| De Willigelmo quodam daemonio tradito et postea eruto.

27.

Sed ut propositum persequar, Willigelmus quidam, qui nuncusque superest, cum vineam a matre datam de jure et possessione ecclesiae S. Goaris subtraxisset, saevo daemonio est mancipatus. Denique ab eo vexatus vineam reddidit et curari continuo meruit, ut hoc exemplo caeteri monerentur, voto parentum res juri ecclesiae mancipatas subtrahi ab haeredibus filiis non oportere.

De quodam Wolvone presbytero.

28.

Wolvo quidam ab ineunte aetate ibi a matre nutritus, cum postea presbyter esset, decimas quae ex multo jam tempore ecclesiae B. Goaris agrorum jure 121.0666B| competerent, suis usibus dolo malo conduxit. Nec magna subsequente mora caecus et mutus effectus, ad basilicam viri sanctissimi a suis perducitur; ibi res patrimonii sui cum restitutis decimis tradidit, et sanitatem, placato eo quem offenderat, meruit.

De negotiatore nomine Badoardo propter caesum servum mortuo.

29.

Negotiator quidam Badoart dictus cum Rhenum navi ascenderet, unus servorum qui illum forte offenderat supplicium metuens de navi prosiliit, et concitus ad ecclesiam fugit. Tum ille fugitivum secutus ab ecclesia trahere coepit, prohibente fieri et nomine Goaris rogante simul et comminante monacho Herirado qui praesens forte residebat, quo haec 121.0666C| ipsa referente cognovi. Sed negotiator furore succensus cum monachum rogantem aeque minantemque contemneret, pro foribus ecclesiae ad contemptus augmentum tractum ab altari servum cecidit. Nec multum spatii intercessit, ut cujus arbitrio paruisset quemve contempsisset agnosceret, immundo spiritui traditus, brevi vitam nimiis cruciatibus extortam finivit.

De cujusdam Humfridi servo a vinculis mirabiliter soluto.

30.

Item Humfridi cujusdam clerici ecclesiae servus cum pro culpa in dominum commissa a tergo vinctus brachia traheretur, et supplicia quae sibi inferenda sciret, animo perhorresceret, quoniam aliter 121.0666D| Domini praesentiam subterfugere non valebat, ecclesiam respexit, et ad eam secum prece tacitus inclinavit. Res digna miraculo! confestim vincula quibus ligatus ducebatur, dicto citius laxata sunt et soluta; exutusque vinculis servus ad ecclesiam sese proripuit, nec repetitus a domino offensam suppliciumque vitavit. Tantum apud omnipotentem Deum supplicatio tacite viro sancto fusa convaluit, nec passus est Christus eum manere ligatum, qui necessitate et animo ad sancti altaris auxilium confugisset, ut hinc quoque daretur intelligi, quantum intercessio illius ad animarum solvenda vincula praevaleret, cujus invocatio tanta facilitate ligamenta corporis dissolvisset.

121.0667A| De abbate Maximino ob dissimulationem periclitato, sed salvato.

31.

Quodam tempore abbate Tancrado in cella posito, Maximinus monasterii S. Gereonis, quod apud urbem Agrippinam, quae nunc Colonia dicitur, situm est, abbas a provincia Vangionum [ Wormes ] ex vindemiis cum onusta vino navi et non paucis comitibus descendebat; et cum jam sancti Goaris monasterio propinquasset, suadetur a sociis uti appulsa in continentem navi oratum ad sanctum Goarem ascendat. Ille moras sibi non necessarias hac in re fieri dicere, fore opportuniorem tempore alio orandi occasionem. Sic dehortatis comitibus propositum iter persequitur, sed non impune illum ultio divina transire permisit. Quippe ut in conspectum 121.0667B| cellae navis acta pervenit, repente ex maxima sui parte demersa, lapsisque in aquam quae gestaverat vasis, praesentis jacturae et periculi metum cunctis inculsit. Clamare omnes et auxilium lacrymabiliter implorare, culpam abba confiteri, et Goaris meritum exorare. Rem abba Tancradus ex loco superiori conspiciens, et quanto in periculo versarentur cuncti considerans, suos evestigio mittit, mandat subsidium laborantibus ferri. Deducuntur continuo naves, et subsidium modis quibus erat possibile ministratur. Ita cum abbatis auxilio et sudore multorum, tum maxime B. Goaris opitulatione recuperata navi, vasisque receptis et opibus, incolumis ad littus abba progreditur. Egressus navim oratum festinat, persuasum sibi perenniter affirmans, ne locum tanti viri 121.0667C| meritis insignem facile unquam sine supplicationis munere transeundum existimet.

De quodam Fresone similiter prope periclitato.

32.

Consimili prope eventu cum quidam ex Fresonum gente negotiator navem circa ripam ulteriorem ageret, neque littori in quo monasterium situm est propinquare disponeret, ubi ad scopulos illos, de quibus supra diximus, navis acta pervenit, subito rapta et in gurgitem undarum violentia tracta, praesenti cunctos discrimine perculit. Sed cum dominus navis Goaris saepe nomen et meritum iterans subsidium expetiisset, in portum continuo navis illaesa devehitur; ille ut continentem attigit, oratum perrexit, ac pro salutis munere vestem holosericam venerandae 121.0667D| memoriae tribuit, quae etiam vestis postea ab eo qui haec mihi retulit Theodrado clerico ad Prumiam monasterium est delata.

De negotiatoris servo ex aquae periculo mirabiliter eruto.

33.

Rem illaturus sum praecedentibus quidem non omnino dissimilem, sed quae miraculi aliquid amplius habeat, et cujus tot sint pene fidelissimi testes, quot loci ipsius habitatores tempore quo gesta est 121.0668A| esse potuerint. Negotiator ex supra dicta Fresonum gente navem per Rhenum flumen agebat, et ut moris est quia adverso flumine navigabat, fune a suis navem circa littus trahendam curaverat. Cumque jam cellae vicinia attigisset, monetur a suis aliisque in fluminis praeripio consistentibus, uti ad orandum navim egredi debeat. Ille sibi ejus tunc rei copiam non esse dicere, impediri mora propositum cursum, nec se posse nisi continuato navigio quietis congruum locum attingere. Ita animo fixo navim agit et ipse in ea clavum regens cum uno servorum residet, reliqui navim per littora trahunt. Erat inter eos unus qui cunctos antecedens extrema funis dorso et ventri circumvoluta teneret. Ventum erat ad fluminis illam de qua in superioribus egimus rapiditatem horribilem, 121.0668B| cum repente navem undae violentissimae rapiunt, nec gubernatore ullo praesidio valente resistere longissime a littore subtrahunt. Ea rapta cum ferre non possent funem qui per ripas trahebant, victi relinquunt; sed is qui cunctos praecesserat, tam cito explicare se fune non valens navim secutus in gurgitem trahitur, neque id dominus navis qui in puppi residens laborabat, animadvertere potuit; reliqui qui a fune refugerant, magis vocibus navi et socio qui sub aqua trahebatur opem divinam et B. Goaris merita succurrere postulabant; tantaque tum aquae vis et undarum vorago fuit, ut non ante navis in cursum dirigi posset, quam longissime pulsa in ulteriorem ripam non sine magno plurimorum metu atque horrore exportaretur. Negotiator vero ut terram 121.0668C| attigit, funem qui navi cohaerens per aquam fuerat tractus, a servo colligi mandat, qui collecto in extrema ejus parte servus sicut implicitus fuerat invenitur. Qui diligentissime contrectatus et modis variis pertentatus, non aliud potuit deprehendi quam mortuus. Denique adhibito plurimo stramine et igne circumcirca succenso, nihil caloris penitus persentire, vel aliquod vitae indicium potuit edere. Quid plura? devehitur rursus in citeriorem ripam ac de sola sepultura dominus ejus et comites agunt: rogatur ecclesiae custos ut ad sepeliendum mortuum loci alicujus copiam faciat. Eo obtento, dum sepulturam aperiunt, interim cadaver ut vere putabatur exanime in custodis ad horam mansione deponitur. Tum non post longum temporis intervallum incipit recalescere, 121.0668D| et paulatim os aperire, ac spiritum ducere. Dehinc totum se elevans parum sanguinis ore rejecit, et confestim surrexit incolumis, ita ut oratione facta et gratiarum actione ab omnibus reddita, ad ducendam sicut prius navim cum sociis festinarit. Ea negotiator ut vidit, emendatum se, et pro culpa castigatum magnopere gratulans argenti libram altari sacro persolvit, et coepto dehinc itinere, suis omnibus incolumibus abiit. Viderint quid de re hujusmodi 121.0669A| caeteri sentiant. Ego confidentissime dixerim beati viri merita tanto esse post obitum clariora, quanto sollicitius dum viveret humanas laudes et jactantiam fugerit; neque in hujusmodi signis et miraculis exhibendis cuiquam sanctorum, apostolis et clarissimis Ecclesiae martyribus duntaxat exceptis, illum inferiorem videri: quippe qui in diligendo Deo et proximo non facile quoquam illorum judicetur inferior, quique tametsi in vita non multis quae homines noverint miraculis claruit, sed ea quae miraculis omnibus potior est charitate clarissimus exstitit; ideoque post obitum quotidie in viventium fide tot tantisque virtutibus claret.

De lumine divinitus in lucernis ecclesiae succenso.

34.

Praeterea Heriradus monachus, qui, ut saepe 121.0669B| dictum est, horum mihi miraculorum certissimus relator exstitit et verissimus, bis se affirmat nullo admonente extrinsecus igne lampadem, quae coram memoria veneranda dependet, infuso divinitus lumine splenduisse: quod ipsum praesenti anno quo ista descripsimus et superiori contigisse qui interfuerunt affirmant. Sed id suo loco erit dicendum.

35.

Hactenus ea descripserim quae abbate Tancrado in hac vita superstite facta inter alia referuntur. Nunc adjutore Christo ad clarissimi Patris Marcuvardi tempora qui hoc ipsum mihi opus imposuit, servato ut proposui ordine veniam.

IV.--MIRACULA FACTA TEMPORE MARCUVARDI ABBATIS.

121.0669C| De imperatore Ludovico ibi a pedum dolore relevato.

36.

Et ut haec ipsa rerum gestarum ordine aliquantulum postposito exordio clariori incipiam: excellentissimae pietatis singularisque clementiae et erga Christianam religionem omnium imperatorum studiosissimus Ludovicus, qui adhuc superna misericordia providente rerum summa potitur, cum dolore pedum vehementissimo, qua olim infirmitate vir ille, etsi non continue, frequenter tamen affligitur, laboraret, atque ex palatio suo quod in littore fluminis Rheni situm Ingilinheim supra diximus appellari, evectione navali descenderet, oratum ad S. Goarem exiit, vix in terram pedes prae dolore nimio po ere valens, et sustentantium magis quam suis gressibus nitens. Cumque in ecclesiam pervenisset, ante memoriam 121.0669D| venerandam humillime se ac devote deposuit, et in terra stratus diutius peroravit. Ubi vero surrexit, ad abbatem et clarissimum virum Gerungum olim palatii aedilem, nunc monachum conversus: Deo, inquit, gratias, nunc meritis S. Goaris levamen mihi datum persentio, neque eo jam cum quo huc veni dolore laboro. Sic a memoria regressus laetus et alacer diem totum duxit. Haec ipso abbate qui coram adfuit referente cognovi; quanquam nec ego ipse multum abfuerim, qui pridie ejus diei imperatorem praedicto dolore gravissime laborantem in palatio viderim.

De muliere Scotica ibi a claudicatione sanata.

37.

Sed ut huic rei gestae tempore paulo superiorem 121.0670A| subjiciam, mulierem Scoticae nationis cives ab urbe redeuntes aegram et gressu debilem ibi reliquerunt. Ea postquam sex in loco menses egit, sub die solemnitatis annuae quae agitur pridie nonas Julii inter vespertinos Psalmos gressus sanitatem recepit.

De infante daemoniaco apud memoriam S. Goaris promissa a patre api curato.

38.

Superiori anno post ea quae de imperatore retulimus, accidit ut quidam ex rusticis filium parvulum daemone plenum ad ecclesiam cum fletu et supplicatione deferret. Quem cum ante memoriam ejulans multis praesentibus exposuisset, sancte Goar, inquit, redde nunc mihi meum filium et pulso qui eum vexat daemone sana; ego tibi pro munere apim unam (sic enim vocare rustici examen apum consueverunt) 121.0670B| huc protinus afferam. Non inanis fuit simplex haec hominis rustici postulatio: sed continuo sanatum integerrime parvulum laetus et gaudens pater domum revexit. Denique examen apum quod ut pollicitus fuerat obtulit, hodieque in hortis Ecclesiae permanet. Haec cum saepedicto Theodrado tum Ekkibaldo ipsius loci praeposito viro sane docto atque veraci narrante cognovi.

De lumine bis in lampade succenso divinitus.

39.

Et ut illud inferam quod supra leviter tetigi, anno praeterito in die sanctissimo Paschae, cum praepositus Ekkibaldus sub ipso lucis exortu missas agere vellet, itemque hoc eodem anno quo ista conscripsimus cum idem in Quadragesima missas ageret, 121.0670C| et lumen ecclesiae deesse quaereretur, custosque deposita lampade ac sine igne reperta, pro eo deferendo festinaret; subito cernentibus multis sponte in lampade lumen accensum enituit, quod ibi crebro factum plures viri fideles qui interfuere testantur.

De infante claudo et surdo et item puella caeca ibi sanatis.

40.

Sed ut haec miracula rerum nuperrime gestarum narratione de praesenti concludam, sub idem tempus quo his describendis manum imposui, necdum libello edito cum ad annuam beatae depositionis solemnitatem magna undecunque ita uti solet hominum multitudo conflueret, nota ex vicino mulier advenit cum filio fere septenni, qui ab ortu ipso claudus, mutus, surdusque permanens, infelici genitrici 121.0670D| novos quotidie luctus et dolores afferret. Hunc mater fide devota cum inter nocturnas vigilias coram sepulcro venerabili exposuisset, circa finem Psalmorum matutinorum, cum canticum Evangelii clerus ecclesiae caneret, infantulus lento adnisu repente surrexit, ac pedibus quos usque ad id temporis nunquam terrae fixerat adstans, matrem clamore iterare vocavit. Flens prae gaudio continuo mater accurrit, et filium quem tot pressum incommodis deposuerat, ambulantem simul et loquentem audientemque recepit. Neque fuit Christo difficile, pro sui merito confessoris, uno eodemque tempore et possibilitatem loquendi puero, et scientiam quam majores audiendo nunquam perceperant dare, cum 121.0671A| sit ipse sapientia Dei quae aperit ora mutorum, et linguas infantium disertas facit. Tum vero omnium qui aderant mentes tanti replet stupor miraculi, totam laudem Christi conclamat ecclesia, et unius infantuli salus mirabilis multorum ad fidem corda succendit.

41.

Eodemque die cum missarum solemnia populus spectaret, et divina a sacerdote mysteria agerentur, puella eadem prope qua praedictus infans aetate diu caeca, quae tum a parentibus fideliter fuisset illata, amissum lumen recepit. Ita gemino miraculo sub uno die et sancti viri meritum palam cunctis enituit, et praesentium fides Christi clementia quam non desit invocantibus ubique praesens, agnovit.

42.

Haec de miraculis B. Goaris merito ostensis 121.0671B| atque exhibitis pauca brevi et aperto quantum potui sermone digessi, narrationem ad annum 839 Incarnationis Dominicae perducens, eaque tantum (ut in libelli hujus principio adnotavi) scripturae mandans, quae relatu virorum fidelium didici, quaeque non eis modo qui retulere, sed omnibus pene locum frequentantibus haberi notissima comperi. Quanquam non omnia quae ab eis ipsis quorum fidei specialiter credendum putavi relata sunt scripserim, alioquin aut modum suscepti operis excessissem, aut auditoribus longior justo prolixiorque fuissem. Neque hoc opere facultatem aliis de his scribendi praeripui, sed et haec ipsa quae utcunque videntur a me esse proposita, poterunt qui volent pro ratione dignius explanare, et quae in similibus miraculis forte provenient, 121.0671C| exemplo a vobis, Pater amplissime Marcuvarde, et a me sumpto describere. Quippe si divina opera nobis glorificanda dignissime proponuntur, oportet ut non cessante virtutis divinae beneficio etiam scribendi non cesset intentio; et donec qui explere possint existunt, litteris digna admiratione tradantur. Quare etiam vacantes pergamenas huic libello subjicere placuit, ut edito opere praesenti futuris post haec temporibus quae inserenda prudens aliquis aestimaverit, opportune possit inserere.

V.--COMMEMORATIO quemadmodum et a quo cella sancti Goaris fuerit monasterio Prumiae sociata incipit feliciter.

43.

Decursis jam quae de miraculis viri sancti scribenda susceperam, videtur mihi necessario paucis 121.0671D| esse monstrandum et post editos libellos duos quodam extraliminio memorandum, quemadmodum et qua ex causa cella B. Goaris monasterio Prumiae fuerit sociata, ut omni tempore sub regimine et potestate abbatis qui ei monasterio auctore Deo praefuerit, ipsa quoque esse deberet.

Prumiensis monasterii primordia.

44.

Excellentissimae memoriae rex Francorum Pippinus pater imperatoris famosissimi Caroli, postquam ut omnibus prope notum est amore Christi et uxoris suae sanctae recordationis Bertradae rogatu 121.0672A| provocatus monasterium suprascriptum construxit, constitutis in eo monachis qui Deo sub regulari ordine militarent, venerabilem virum Asuerum regiminis praefecit officio. Qui etiam eidem loco annis quinque et quadraginta felicissime praefuit. Hanc cum pro suae vitae merito plurimum coleret, ejusmodi constitutionis ei auctoritatem dedit, ut cum iter agens ad aliquem juris regii locum venisset, licenter quae itineris essent necessaria sumeret. Cum ergo quodam tempore iter a monasterio in Vangionum [ Wormes ] provinciam ageret, et occasione viae ad sanctum Goarem declinasset, ubi tum rectoris nomine praeerat quidam Erpingus nomine, neque commoditatem aliquam rerum necessariarum nancisci potuisset, rem ut erat gesta paulo post principi 121.0672B| retulit, pessimum esse dicens eo loco humanitatem hospitalitatis omnem negari, ubi quondam sub beato viro singulariter virtus eadem viguisset. Pollicetur rex fore haec emendanda cum temporis opportunitas arrisisset. Itaque non multo post positus in palatio quod Attiniacum [ Attigny in Campania ad Axonam] vocatur, cum ad generalem populi conventum simul abba Asuerus venisset, evocatum ad se princeps super his quae de cella beati viri dicta ab eo fuerant commonefacit, eique regendam committit, hortatus ut eam congrue disponere, atque hospitalitati quam in ea non sit expertus competentem efficere debeat.

Contentio de cella S. Goaris a Carolo Magno componitur.

45.

Haec prima fuit cellae jamdictae cum monasterio 121.0672C| Prumia facta ex regis Pippini mandato et voluntate conjunctio, quando non ipsi monasterio et monachis subjecta, sed abbati tantum est beneficii ad regendum jure commissa. Regnante vero post patris obitum Magno Carolo, orta est inter Trevirorum pontificem tunc Weomadum et abbatem Asuerum pro eadem cella contentio, asserente episcopo eam ad suae Ecclesiae jus pertinere, abbate contra dicente esse illam regis lege haereditaria possessionem, neque in ea posse sibi aliquid ecclesia vindicare, quae et sibi esset a rege Pippino commissa, et in dominium clarissimi Caroli successionis jure transmissa. Ita eis diu multumque certantibus et re ad controversiam saepe deducta, directi sunt ex 121.0672D| latere regis et semel et iterum ac tertio legati fidissimi et veraces, qui causam diligenter inquirerent, litemque congrue terminarent; quique rem examinantes, non aliud quam quod abbas protestatus fuerat invenerunt, regii scilicet [ Sup. potius] quam ecclesiastici juris possessionem loci saepedicti existere.

46.

Sed cum episcopo haec nequaquam sufficerent, famosissimus princeps, habito in Saxonia super fontem qui Lippia [Surio Lupia ] dicitur generali conventu, sub praesentia totius prope regni primatum, et utriusque ordinis clarissimorum virorum, rem 121.0673A| per se examinandam suscepit, omniumque qui tum adfuere judicio, jurisjurandi conditio causidico monasterii, tunc Raberto nomine est constituta, qua ille postea cum aliis duodecim firmavit, possessionem saepedictam non Ecclesiae Trevirorum, sed dominio regio tantum competere. Hoc ergo modo re definita et episcopo tandem acquiescente, famosissimus rex cum suorum consensu cellam sancti viri monasterio Prumiae tradidit, edito traditionis ejusdem privilegio, quo firmavit testatusque est, se pro amore Christi et eleemosyna parentum suorum, Pippini videlicet regis et reginae Bertradae, cellam ipsam hac lege jamdicto monasterio subdere, ut omni deinceps tempore rectores monasterii ejusdem eam tenere, et rebus ejus libera conditione in usus suorum 121.0673B| Deoque servientium fratrum necessarios uti, ac sine ulla cujusquam contradictione, quae utilitati communi competerent de ea facere et ordinare deberent; neque rebus solummodo quas tempore eodem 121.0674A| cellae dominium retineret, sed et illis quae futuris successionibus acquisisset jure firmissimo uterentur.

47.

Haec quemadmodum sint gesta atque statuta poterit qui volet relecto eodem qui hodieque in archivis ipsius monasterii integerrimus manet privilegio scire. Nobis rem breviter commemorasse suffecerit, ne id quod esset utile cognitioni, penitus siluisse, et in hac parte circa B. Goarem officio defuisse merito redargueremur.

48.

Denique cum haec scriberemus, sicut in regimine monasterii Prumiae, sic etiam in possessione cellae S. Goaris Asuero Tancradus, et ei Marcuvardus vicaria mutatione successerant.

49.

De abbate porro Asuero et cella sancti viri ea 121.0674B| quae primo retulimus ita esse gesta, quidam ex senioribus non indignus fide ab eodem abbate se audisse est protestatus. (no apparatus)