De miraculis S. Benedicti (Aimoinus Floriacensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De miraculis S. Benedicti
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a

De miraculis S. Benedicti (Aimoinus Floriacensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.AimFlo.DeMiSBe, cc_idno: 9750

PROLOGUS AD GAUZLINUM ABBATEM.

139.0801D| Honorandis Patribus GAUZLINO reverentissimo abbati, omnique Floriacensis coenobii sanctae congregationi illi commissae, eorum peripsema omnium AIMOINUS regnum cum Christo aeternum.

Obedientiae bonum quanto sit praemio dignum, vestra, reverendi domini, doctrina ediscere merui. Ideoque quorumdam vestrum imperiis, qui id paterna potius admonitione quam imperiosa auctoritate persuadendum mihi putarunt, libenter cervicem 139.0802D| subdidi, ut quaedam de miraculis communis patroni nostri sanctissimi Benedicti ad memoriam posterorum scripto traderem. Institi itaque ut potui, et non solum ea quae ad sacrosanctum ejusdem Patris sepulcrum gesta sunt, verum etiam illa quae in aliis ipsius memoriae locis ad ejus declarandum meritum Dominus operari dignatus est, stylo comprehendero curavi, opus omne in duos partiens libros. Suscipite igitur, sanctissimi Patres, tenuem licet, sed tamen 139.0803A| fidelem fructum gracilis ramusculi e magna vestrae unanimis societatis arbore prodeuntis; nec vos in ejus poeniteat laborasse profectu qui id quam maxime nititur efficere ut et nutritoris sui dilecti Benedicti laudes promulgare et vestris per omnia studeat placere desideriis. Vos autem, fratres amantissimi, cum quibus in primaevo aetatis flore jugum suave Christi ferre didici, mihi, quaeso, congratulamini quod vestris quoque adminiculis ad hoc profeci quatinus aliquid utilitatis meae vilitati possit injungi. Quamvis enim in me ad vestri comparationem nulla exsistat utilitas, quidquid tamen boni in me est, ab omnipotente Deo, per intercessionem gloriosae Virginis Mariae ac legislatoris nostri Benedicti, perque servorum ejus laborem totum est.

2.

139.0803B| Ad postremum omnes, quorum corda ejusdem confessoris Christi amor possidet, conveniens exposco ne in hoc opere rhetoricae suadelam facundiae requirant. Quin potius, inter rusticana despicabilis mensae nostrae canistra, rutilantia ac suave redolentia miraculorum admirantes hauriant mella; meminerintque quia in testaceis plerumque vasis lautioribus epulis delectabiliter uti soleant. His de ingenioli nostri tenuitate praelibatis.

139.0804A|

3.

In calce prologi non putavimus praetermittendum hoc quod divina pietas huic nostro pastori inter caetera largitatis suae contulit munera quia, videlicet ad ea promenda quae de se retulerant digna, nullius extraneae personae eguit unquam supplemento, quinimo ipsius clientuli in ejus coenobiis illius ope educati atque edocti, quidquid in ejus laude promendum erat, posterorum mandare memoriae sufficientes inventi sunt post beatum duntaxat papam Gregorium; qui et ipse, ejus regulae subditus disciplinis, quantis idem Pater effulserit virtutibus eloquentissimo enucleavit sermone. Marcus denique poeta, atque Paulus in Cassinensi coenobio, multa de illius miraculis metrico opere elegantissime ediderunt. Translationis vero ejus sacri corporis ordinem 139.0804B| ad hunc venerabilem locum, necnon signa hic vel per Gallias ipsius meritis gesta, vir disertissimus Adrevaldus, istius monasterii monachus, scriptis inseruit. Cui operi Adelerius, hujus nihilominus congregationis monachus, duo tantum capitula adjecit. Horum ergo vestigia, licet non aequis prosecutus passibus, vos bene valere exoptans, his quae dicenda proposui hoc dedi exordium.

LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM. Nortmanorum strages per Galliam sub Carolo Calvo. sub Ludovico, sub Carolo Simplice, Odone et Roberto. Cassinogili palatii situs, etc.

4.

Gallicanarum incolas regionum, assiduis exterarum 139.0803C| labefactatos incursibus nationum, et veteres et modernae quibusque eas intellectu revolventibus pandunt historiae. Quos Julii Caesaris decennalis attrivit concertatio, Hunnorum subita dilaceravit irruptio, Gothorum subvertit praesumptiva habitandi invasio; ad ultimum Francorum vivida bello dextra victos pariterque victores, aequa sorte, suo subjugavit dominio. Horum praeferox potentia, cum in subigendis, tum etiam in arcendis a suis finibus barbaris gentibus, viguit concordiae viribus usque ad divae 139.0803D| memoriae Caroli Calvi tempora, filii Ludovici, cui agnomen Pius fuit. Contra hunc fraternae insimulatio invidiae finitimarum concitavit odia gentium, praecipue Nortmannorum, qui piraticam exercendo maritima regni ejus loca direptionibus gravissimis depopulati sunt. Obstitit primo eorum saevis conatibus Rotbertus Andegavensis comes, Saxonici generis vir, cui per id locorum a rege summa rerum delegata fuerat; adnitentibus sibi praeeminentissimis Neustriae viris, Rainulfo atque Lamberto, uti eloquentissimus auctor Adrevaldus priori refert libro. Sed illis varia 139.0804C| obeuntibus sorte, Dani excursionis suae liberam nacti occasionem, quae et quanta civitatibus bina expeditione intulerint damna vastationibus seu incendiis monasteriorum ac reliquarum ecclesiarum, studioso lectori procedentis operis textus patefaciet.

5.

Verum Augusto Carolo rebus humanis exempto, filius ejus Ludovicus successit, qui Nihil fecisse praenomen sortitus est, sive quod vix duobus annis regno potitus nil strenue gessit, sive quod sanctimonialem quamdam, sicuti a majoribus accepimus, Calae monasterio puellarum abstractam, conjugio copulans suo, peccatum, quod nihil esse noscitur, perpetrarit. Hujus in diebus effera memoratorum natio Danorum tertiam Neustrasiis inflictura cladem 139.0804D| advenit, intulissetque majorem superioribus, ni Hugo per Gallias abbatis honore praeditus, eorum compescuisset temerarios ausus. Denique quod parva manu innumeras hostium phalanges adjutus manifesto sanctissimi Patris Benedicti auxilio ita fuderit ut vix nuntius superviveret, ex scriptis venerabilis viri Adelerii agnosci facile est. Qua plaga humiliati Dani Gallias per aliquot spatium temporis quietas liquerunt.

6.

At, Hugone ultimos vitae suae claudente soles, Ludovicoque principe post administratum biennio 139.0805A| regnum diem obeunte, Carolus ejus filius, qui Simplex postea est dictus, in cunis aevum agens, patre orbatus remansit. Cujus aetatem Franciae primores incongruam, ut erat, exercendae dominationi arbitrati, maxime cum jam recidivi Nortmannorum nuntiarentur motus, consilium de summis ineunt rebus. Supererant duo filii Rotberti: senior, Odo dicebatur; Rotbertus alter, patrem nomine referens. Ex his majorem natu Odonem Franci, licet reluctantem, tutorem pueri regnique elegere gubernatorem. Qui mente benignus et reipublicae hostes arcendo strenue praefuit et parvulum optime fovit, atque adolescenti et sua repetenti patienter regna refudit; a quo parte regni redonatus, quoad vixit tempore, hostibus terribilis eique semper exstitit fidelis. Ab 139.0805B| hac fraterni mansuetudine animi in tantum frater ejus aberravit Rotbertus ut, eo defuncto, quia pars regiminis, quam germanus suus Odo tenuit, non redhibebatur, palam tyrannidem invaserit. Quam causam aquilonales populi, sibi non obfuturam arbitrati, cum scilicet totius regionis incolae, studiis in diversa porrectis, concordi nequaquam adversus eos rebellarent animositate, totis incumbendum rapinae viribus decernunt.

7.

Et quia nobis ad praesens non bella regum tumultusve gentium disserere animo propositum est, quinimo miracula per beatissimum nostrae vilitatis alumnum, Deo operante, patrata Benedictum, mens promere gestit, ad ea explicanda veniendum est. Non vero nos idcirco eum nostrae vilitatis auctorem 139.0805C| fatemur, quasi nos ipse viles fecerit, verum quia nos abjectos despectosque, nulliusve momenti existentes, ad hoc suo interventu ac sua ope provexerit ut, et ejus laudes promere et quidquid in nos salutis seu utilitatis quiverimus agnoscere, post Dominum ei debeamus imputare.

8.

Prophetici itaque nos memores existere oraculi, quo dicitur ab aquilone omne venire malum (Jer. I, 14), ac si specialiter in nos prolati, frequens cogit memoratorum infestario paganorum qui e genuina sua tellure, instar apum, super nostras saepissime, ut praefati sumus, provincias examen effudere praedonum. Qui hac ultima, de qua nunc nobis sermo est, expeditione, Rainaldo quodam duce, nostrarum reliquias spinarum, quantum in ipsis 139.0805D| fuit, eradere procurarunt. Hujus testes sunt rei, non solum, ut jam dicti verba testantur auctoris Adrevaldi, Sequanico Ligericoque littori, quibus Neustria nobilitatur fluminibus, Dordoniae seu Garumnae, quarum Aquitania insignitur fluentis, adhaerentium urbium, verum etiam praeeminentium ruinae aedificiorum. Inter quae eminentissimum illud Caroli Magni principis palatium Cassignol, gloria quondam et decus cunarum filii ejus jam praefati Ludovici Pii, quod ita Deo inimica gens subvertit ut et inhabitabile 139.0806A| redderet, et tamen quid aliquando fuerit, manifeste appareat. Id eo loci situm est quo terrens Codrot Garumnam influit, turrim lateritiam in margine memorati torrentis extructam habens, e qua et adventus praevideri, et ingressus hostilium possit arceri navium, simulque ut classis regia, absque adversariorum impedimento fabricata in minori, ad fluenta majoris deduceretur amnis. Habet vero ecclesiam ampliori ecclesiae conjunctam, miro opere ex lateribus fabricatam: in qua (si bene visa recordor) permodicum habetur sarcophagum, in quo frater Ludovici Pii geminus esse putatur sepultus. Inde etiam Magnum Carolum Garumnam transiisse, Hispaniae Christianis suppetias ferentem, ibique rediisse, liber Vitae ejus refert. Sed de his satis dictum; 139.0806B| nunc propositum exsequamur.

CAPUT II. Rainaldus rex Nortmannorum moratur Floriaci; a sancto Benedicto caesus. Cadaver in Sequanam missum. Effigies ejus Floriaci.

9.

Igitur innumerae Northmannorum phalanges, super quas Rainaldus regnum obtinuerat, quampluribus longis usae navibus, usque ad superiora Ligeris percursantes cuncta devastant. Tandem ad coenobium ter beati Deoque dilecti Benedicti, quod Floriacum dicitur, Rainaldus cum suis attingens, vacuum habitatoribus cunctisque necessariis offendit rebus, domibus duntaxat exceptis, siquidem monachi cum corpore semper nominandi Patris nostri Benedicti ad tutiora se contulerant loca, Lamberto 139.0806C| tunc abbate piae sollicitudinis erga eos curam gerente. Perveniens ergo inibi rex memoratus, et ex captivis resciscens quorum hominum foret talis habitatio, dormitorium fratrum suae metationis delegit sedem; in quo varia, utpote paganus, dum patraret flagitia, una noctium quiescenti ei sanctus astitit Benedictus duobus comitatus monachis, unus, ut ipsi Rainaldo videbatur, mediae aetatis robore praeditus, alteri, puerilis inerat habitudo. Beatissimus autem Pater, niveam capite canitiem praeferens, baculum vero manu, ita jacentem allocutus est adversarium: « Quid, inquiens, te, Rainalde, offendi, quod me meosque a propriis perturbas sedibus? sed mihi deinceps curae erit, et te ab incoeptis inhibere, 139.0806D| et famulis Christi, ossibus quoque una meis, optatam quietem reformare. » His dictis, ligno, quod manu gerebat, incurvo caput jam expergefacti regis contingens, praenuntiavit terminum ejus vitae in proximo adfuturum; sicque recessit. Turbatus hac visione Rainaldus, satellites magna ad auxiliandum sibi voce inclamat. Quibus accurrentibus et quid pateretur percunctantibus: « Quidam, inquit, monachus, non alter, ut aestimo, quam ille hujus tutor loci senex Benedictus, baculo verticem tangens meum, mortem minitando, dolorem mihi ingessit ingentem. » 139.0807A| Jubet confestim cunctos pervasa domicilia deserere, nativumque solum repetere, cum quibus ipse profectus, ut patriam attigit, crebro debilitatus cruciatu vita discessit; tantaque subito moriente eo ventorum procella inhorruit ut non solum culmina tectorum, verum etiam eminentium subrueret moles arborum. Captivorum vincula soluta, equi seu reliqua jumenta infra duodecim et eo amplius milliaria, a Rothomagensi urbe ad pastum deducta, disruptis compedibus, in diversa fugerunt. Corporis ejus tumulo pyramidem superaedificatam validissimo accepimus terrae motu subversam, ac ejus cadaver tellurem a suo rejecisse sinu; quod culeo cum lapidum mole insutum, in Sequanam est demersum, quandoquidem humo non poterat contineri tectum. 139.0807B| Hoc interitu memoria nefandi abolita fuisset hominis, in vetustas Floriacensium incolarum, curiosa futurorum, marmoream ejus capitis fingere curavisset effigiem. Quae nunc in ultima parte parietis ecclesiae Sanctae Dei genitricis Mariae ac famuli ejus Benedicti, septentrionem versus, inserta perspicitur, quatenus et praesentes et secuturi omnes agnoscerent, interventu eorumdem sanctorum, omnipotens Deus qualem quantamque exercuerit in suis adversariis vindictae severitatem. Adeo denique haec ultio Nortmannicam in posterum perterrefecit temeritatem ut prae caeteris Galliae sanctis beatissimum revereantur Patrem nostrum Benedictum.

CAPUT III. Robertus occisus. Lerbertus Caroli proditor. Rodulfus rex. Exemplum de ejus aequitate.

10.

Interea Rotbertus affectatae tyrannidis potentiam 139.0807C| palam exercere cupiens, a quibusdam episcopis diademate se regio coronari ac sceptro regni insigniri, partim blanditiis, partim minis, extorsit; sed nequaquam hujus praesumptionis laetos habuit exitus. Denique Suessionicis in campis bello a ducibus Caroli exceptus, vitaque spoliatus, licet exercitus ejus victoriam obtinuerit, ipse tamen nefariae temeritatis pretium luit. Nec tamen socii defectionis interitu ejus territi, perfidiae deseruere contumaciam; quin potius Herbertus comes Virmendensis, infando scelere dominum suum regemque totius Franciae Carolum dolo captum, vinculis quoque irretitum, Peronnae 139.0807D| direxit tenebroso carcere rectudendum. Et quia regni status sine principe agebatur in incertum, maxime cum Hugone Rotberti filio, qui post probis actionibus Magni nomen promeruit, puerilis obsisteret aetas, quo minus regias assumeret infulas; et Herberti cunctos haberet odium, praecipue eos quos 139.0808A| humanitatis respectu ad misericordiam aerumna commovebat principis; tandem Rodulfus quidam. Burgundia oriundus, regendae praeficitur Francorum patriae. Qui quam severus in coercendis sanctae Dei Ecclesiae exstiterit praedonibus, hoc uno liquebit exemplo.

11.

Praedium olim Sancto Benedicto ab Hugone viro illustri, qui fuit tempore Dagoberti Junioris, dono erat datum ad stipendia Floriacensium fratrum, in Burgundiae partibus situm, vocabulo Diacum. illud quidam perversae mentis miles ad suos usus rapuit, nec petenti abbati vel fratribus in jus venire voluit. Querimonia ad se perlata, jubet rex pervasorem ab hac cessare temeritatis-pertinacia. Qui vocem quidem jubentis audivit, sed assensum parenti 139.0808B| accommodare distulit. Renuntiatur principi, illum non solum pervasa retentare, verum etiam convivium ex substantiis monachorum seu incolarum in proxima silva sibi parare. Forte rex Antissiodorensis urbis domicilia incolebat, cum nuntius hujuscemodi rei aures ejus attigit. Qui inexspectato milite equum ascendens, quantocius ad locum properavit, relicto in civitate mandato, ut armatorum cohortes se digredientem subsequerentur. At regii satellites, fama proficiscentis regis permoti, certatim prosequuntur iter maturantem. Verebatur enim ne quispiam de exercitu, agnita re, aemulum redderet cautiorem. Ubi ad silvam ventum est, circumcingi eam princeps imperat armatis, interminatus eum capite plectendum a cujus partis custodia rerum 139.0808C| pervasor ecclesiasticarum fuga delaberetur. Ipse, cum lectis juvenum silvae abddita perlustrans, reperit eum quem quaerebat sumptis armis resistere velle. Quem rex ipse Rodulfus lancea transfixum humi dejecit mortuum, apparitoresque ejus qui imminentem evaserant necem per diversa fugere coegit. Haec ut a patribus accepimus, plana fide retulimus, certumque habemus venerandae memoriae ingeniique singularis Patrem nostrum Benedictum deinceps ei suum contra adversarios contribuisse auxilium, praecipue Nortmannorum debellanti exercitum.

CAPUT IV. Floriacensium abbatum successio. Drogonis novitii probatio, secessus in eremum, tentatio; visitatio S. Benedicti.

12.

Abbate Lamberto carnis sarcina exonerato, 139.0808D| aliquanto interjecto tempore egregiae sanctitatis Odo, ex monasterio Sancti Giraldi, quod Aureliacum dicitur, adveniens, huic sacro praelatus est coenobio, cujus in diebus ea quae ad sepulcrum 139.0809A| sancti confessoris sui Benedicti Dominus operari dignatus est, seu in aliis sub ejus nomine locis, nobis usque nunc incognita manent, partim antiquitate, partim scriptorum negligentia oblivioni tradita. Ipse tamen eo sermone, quem in ejusdem Patris laude ac honore facundissima dictavit eloquentia, memorat eumdem coenobitarum legislatorem suis temporibus multis miraculorum radiasse signis.

13.

At eo migrante, et Archembaldo hujus sacri ovilis sollicitudinem excipiente, Drogo quidam, saeculo non solum corpore, verum etiam tota implicitus mente, ad conversionem venit. Cujus spiritum mundanae vanitati jampridem deditum idem abbas experiri pro certo volens utrum adhuc ex 139.0809B| Deo esset, tramitem regularis excessit probationis. Nam petiturus Romam, animal sarcinas itineri necessarias ferens manu trahere absque ullius evectionis adjumentis pedibus viam terenti imperavit, ut qui pravitate morum reliquos saecularibus nugis abrenuntiantes excessisse credebatur, excederet etiam prae ostensa abjectioris forma humilitatis. Qua ille injuria, quasi quadam cote, ad virtutum acumen usus, postquam ut susciperetur obtinuit, praecedere caeteros in sanctitate vitae nitebatur.

14.

Verum memorato abbate monasterialis regiminis metas attingente, venerabilique viro Wlfaldo ei succedente, qui post Carnotensis exstitit praesul urbis, jam dictus vir Drogo ab eo petiit aegerrimeque impetravit ut sibi, in coenobitali diuturna 139.0809C| probato conversatione, eremi singularem liceret aggredi pugnam. Quam eo loco qui Balma dicitur viriliter adversus antiqui hostis insidias suscipiens, quanta et qualia tentationum certamina pertulerit, non est hujus operis evolvere. Sane dum in contritione carnis ac spiritus totam expenderet vitam, et vigiliis jejunia, jejuniis vigilias alternando subnecteret, graviores inimici generis humani perpeti coepit insidias.

15.

Quadam namque nocte quae unam festivitatum excellentissimi legislatoris monachorum antecedebat Benedicti, maturius pervigil surgens eremita, explorabat sub dio progressus stellarum in ortu competentis horae adventum, in qua Deo ac 139.0809D| protectori suo laudum praeconia sancto persolveret Benedicto. Sed invidus omnium bonorum diabolus, calliditatis consuetae astu mentem ejus ab incoepto deterrere bono gestiens proposito, aereae quercus instar 139.0810A| figuratus, quae flammivomis ardere aestimaretur ignibus, tecto appropinquabat pauperis tugurii. Tum miles Christi ad nota recurrens praesidia, signo crucis armat frontem, totumque se adversus phantasticum objicit incendium, memor utique, ut conjici datur, operum domini ac magistri sui Benedicti, qui, divinae gratiae praeventus munere, adurentes flammas, vocatis ad suos oculos discipulis, imaginarias fuisse declaravit (GREG. lib. II Dial. cap. 10). Hac illius constantia fraus inimica devicta disparuit. Adfuit e vestigio supernae visitationis benigna consolatio, et claritatis immensae circumfusus lumine, conspexit simul cum splendore advenisse quemdam egregia comptum forma albaque palliatum stola, qui in haec verba venusta resolvit ora: 139.0810B| « Ave, inquit, primus hujusce vastae solitudinis accola, Christo diatim contriti cordis placabilia offerens libamina. Fuerit quidem intolerabilis visa perfidi tentatoris pervicacia, sed post ventos et nubila, tranquilla, crede mihi, tibi succedent serena. Propositi itaque tui ne cesses continuare perseverantiam, alumnique tui Benedicti laudibus prosequi celebritatem. Tuum post haec erit deliberare quid velis poscere; illius studium postulata concedere. Aderit deinceps ut non sit necesse quidquam petere; quin potius ante tui invocationem, tibi praesto procurabit fore. » Hujus jucundissimae affabilitatis auctorem non alium solitarius ille procul dubio suspicatus esse quam beatissimum Patrem Benedictum, ei pro posse ac scire gratiarum studuit 139.0810C| munia recompensare. Ecce qualis ac quantus hujus nostri protectoris circa devote ad ejus sacrosanctum excubantes tumulum existat favor, hinc colligi valet, si ita praesens his quoque apparet ipsius consolatio qui procul remoto commanentes in solo, ejus humiliter se dedunt obsequio.

CAPUT V. Ludovicus rex Caroli successor; filii ejus duo. Arnustus S. Benedicto dat poenas.

16.

Caeterum Rodulfo rege defuncto, qui, dum armis protervos Danorum compescit incursus, Gallias usque adhuc ab eorum impetu magna ex parte facit manere quietas, conversae res: nam Carolus ergastulo clausus, animam, non corpus, custodia 139.0810D| exemit, relinquens Ludovicum ex Ileadtgiva Anglorum regis filia susceptum. Qui calamitatis paternae procella semet involvi metuens ad Anglo-Saxones, maternae affinitatis invitatus gratia, se contulit, 139.0811A| in transmarinis arbitratus se tutiorem manere regionibus quam inter suos dominus si foret in cubiculo, rex in convivio. Post excessum sane Rodulfi regis ab Hugone Magno revocatus, specietenus regno redditus est patrio. Cujus administratio, jus dominationis exercere cupienti, tam sui a Tethbaldo Carnotensium comite captione quam post regni recuperatione, varia, instabilis fortunae proventu, laboriosaque illi fuit. Is obiit mortem duobus liberis superstitibus, Lothario atque Carolo, quos ei Gerberga soror Othonis, Romanorum postea imperatoris, genuerat. Carolus aevo junior, privatis in aedibus senuit; in haereditatem omnem Lotharius successit, qui potestate regia functus est per triginta et eo amplius annos perpetua. 139.0811B|

17.

Ejus in diebus, tam apud sacratissima Patris nostri Benedicti ossa quamque et in aliis locis, ubi ejus veneranda habetur memoria, multa, praestante Deo, per eumdem egregium confessorem patrata sunt miracula, quae posterorum notitiae Christo nos juvante tradere adoriemur. Nam Arnustus quidam fuit, vir saecularis militiae clarus stipendiis, qui ab Archembaldo hujus loci abbate beneficiario jure aliqua ex possessionibus monasterii sibi tradita possidebat. Hic oblitus benefactorum, fidei quoque quam sacramento sancto spoponderat Benedicto, ac illi pro posse famulantibus monachis, Pauliacensis (Pouilly in Nivernis. V. Adrevald., cap. 37) parochiae praedium assidua exinanibat metatione [ id est hospitatione]. Cui cum a fratribus mandatum 139.0811C| esset ut ab hac praesumptione quiesceret, illeque obtemperare despiceret, coacti fratres, omnipotentis Domini clementiam patronique sui Benedicti auxilium implorare coeperunt. Illis denique obnixe Dominum rogantibus, adversario vero in sua perdurante malitia, contigit ut una dierum memoratus vir prandium sibi in jamdicto praedio parari jubens, inter lautioris mensae epulas, poma piri ad vescendum inquiri juberet. E quibus unum manu tenens, post multas blasphemias adversus monachos Floriacenses prolatas, juramentum protulit mendax, ita inquiens: « Hoc testor, ait, pirum, hoc anno me eis multa incommoda irrogaturum. » His dictis, partem pomi jam incisi suo injecit ori, quae continuo ita 139.0811D| blasphemum oppilavit guttur ut interclusa voce nulla valeret promere verba. Quem veluti exanimem sui, inter brachia lecto inferentes, hortabantur ut poenitens eorum quae injuste intulerat beatissimo obsequentibus Benedicto, veniam flagitaret. Sed ille proloqui non valens, reclinato ad parietem capite, spiritum exhalavit. Nec passus est Dominus Christus incassum cadere suorum preces servulorum, a gloriosa sua genitrice Maria dilectoque sibi allegatas Benedicto.

CAPUT VI. S. Remigii festum. Ensem altari S. Benedicti imponens punitur.

18.

Unum vero ejus operum insigne, Patris dico 139.0812A| Benedicti, nunc adorimur exponere, quod cujusdam fratris relatu seu scriptis non contigit agnovisse, qui se illud a fidelibus sanctae Remensis Ecclesiae viris testatus est didicisse in territorio ejusdem urbis fuisse gestum. Anniversaria beati confessoris Christi Remigii in terris ex more celebrabantur, dies videlicet festus et plenus reverentiae, in quo concursus populorum ad ejus venerandam basilicam fieri assolet. Eodem die jam dicta Gerberga regina, tardiore jam incumbente hora, suorum circumfusa comitatu ad templum venit, et accidit ut 139.0812B| vespertinae laudis officia jam a cantorum choro inchoata offenderet. Quae pudore suae tarditatis, consuetae stationis relicto loco, cryptas ipsius ecclesiae ingressa est, in quibus pretiosi Patris Benedicti oratorium habetur; ubi dum ad orandum regii stipatores suas flecterent cervices, unus eorum protervae temeritatis ausu spatam quam manu gerebat altario superposuit. Exsecrati factum socii, gladio inde ablato, adversus tantae auctorem vanitatis, increpatoria invexere verba. Quibus ille superbe respondit: « Quaenam, inquiens, in nos [ f., vos] nova isthaec incessit religio, ut aggestum calcis ac sabuli cum lapidum mole meo judicetis ense fore sanctius? » et simul cum verbo, receptam machaeram, Dominicae non dubitavit reimponere mensae. Hoc faciens 139.0812C| tertio a contumaciae suae fastu inhiberi non potuit. Sed qui blandis hominum verbis corrigi noluit acriorem divinae severitatis redargutionem in semet expertus est. Nam discedente a sacra aede regina, et ipse discessit. Cumque nimium sui securus ac de se praesumens, laetus cum coenantibus et ipse coenaret, inter epulas ac pocula, labente super inguina cultello sauciatur; deinde elatus manibus obsequentium a mensa, e vestigio impoenitens, nimiumque lugendus suis, infelicem exhalavit animam, ostenditque Deus displicere sibi altaris sui abominationem, quod sub nominibus servorum suorum ipsi dicatur, quodque ob sacrosancti corporis Christi immolationem figuram obtinet crucis.

CAPUT VII. Herbertus, praediorum Floriacensium invasor percutitur baculo S. Benedicti.

19.

Soliacensis [ Suilly ] castri, quod a vico 139.0812D| Floriaco tribus distat millibus, possessor quidam Herbertus dictus est, Herchenaldo genitus patre, fratrem habens, nomine Archembaldum, Turonicae Ecclesiae nunc archipraesulem. Huic Richardus venerabilis abbas, successor domini Wlfaldi, aliqua juris ecclesiastici praedia in beneficium concesserat. Qui nequaquam his contentus, reliqua quae coenobitarum usibus delegata erant nefando ausudiripiebat. 139.0813A| Tunc Pater monasterii cunctaque congregatio ad eum dirigunt poscentes ut, memor fidei jurejurando eis a se pollicitae, res eorum invadere desisteret. Quo parvipendente eorum monita, ad Lotharium regem, seu ducem Hugonem, querimoniae suae flebilem deploraturi aerumnam profecti sunt. Apud quos tum quidem parum proficientes, per semetipsos eumdem perfidae mentis hominem adorsi, orant ut sui misereatur, ab eorum oppressione cessando. Verumtamen eo avertente aurem, ad nota recurrunt praesidia. Denique toto propemodum ejusdem anni quadragesimali tempore, inter litaniarum solemnia, sua Domino pro tribulatione fundentes vota, duo aerea pulsabant signa, ut eorum sonitu audientes ad simile invitarent opus.

139.0813B| Interim praefatus Herbertus in suae malignitatis perseverans contumacia, pessimis quotidie adjiciens pejora, quadam nocte cum quibusdam satellitibus in Wastinensem pagum adire disposuerat. Et quia juxta Veritatis vocem, qui ambulat in nocte offendit, quia lux in eo non est (Joan. XI, 10), luce utique carens virtutum ac tenebris obsessus vitiorum, obscuritate quoque mundanae noctis impius quisque se suosque actus celare nititur; sed licet humanos, quantum in ipso est, devitet obtutus, oculos tamen Domini, qui super vias hominum sunt et omnes gressus eorum considerant, effugere nullatenus valet. Non enim, ut beatus Job testatur, apud Dominum ullae sunt tenebrae aut umbra mortis, ut abscondantur 139.0813C| ibi qui operantur iniquitatem (Job XXXIV, 22). Sic itaque ab hoc impio Herberto ablata lux sua est, ipseque repente sublatus, quia diu fuerat exspectatus. Namque dum equi tergo insidens, cum suis nocturna adopertus caligine iter carperet, aspexit subito astitisse lateri suo aliquem monachalis habitus stigmata praeferentem; cujus indumentum aetherea claritate, ut post ipse suis retulit, resplendebat. A quo baculo quod prae manibus habere videbatur, inter scapulas ictus, horribilem emisit vocem; sicque visio ex oculis ejus ablata est. Circumequitantes, horrore vocis pervicti, inquirunt sollicite quid ei acciderit. Quibus ille: « Sanctus, inquit, Benedictus, nunc mihi assistens, valido me afflixit verbere, ex quo male habens immenso crucior 139.0813D| dolore. Sed vos, o fidissimi commilitones, retrogradum callem arripientes, ad domum me referte meam: indeque mihi veniam efflagitaturi, ad sepulcrum properate confessoris gloriosum. » Illi ejus obtemperantes praeceptis, hinc inde sustentatum unde digressus fuerat reduxerunt. Qui inter manus famulorum, in ipso pene ostii limine, animam reddidit; cujus devoti fideles coenobii Patris Benedicti fratres adeuntes, eventum rei innotescunt, petentes quatenus vel cadaver exanime ad sepulturam suscipiant. Quibus illi, quamvis indignationis suspecti abbatis sui, qui tum forte aberat, assensum praebentes, susceptum corpus humo texerunt. Qui etsi pro parta sibi quiete applaudebant, pia tamen compassione defuncto compatiebantur, eo quod in 139.0814A| primaevo juventutis flore vitae hujus privatus munere pravitatem quoque morum non valuit corrigere.

CAPUT VIII. Romaldus item morte correptus.

20.

Romaldus civis Carnotensis exstitit, cujus silva trans Ligerim, in Segalonia ( la Sologne ) sita, confinis silvae quam Deo devoti viri jam dictae ecclesiae attribuerunt, esse dignoscitur. Is unus existens eorum de quibus Scriptura dicit: Quoniam quidem ipsi terminos transtulerunt, diripueruntque greges (Job XXIV, 2), adunatum tam in silva S. Benedicti quamque in sua silva ad pascendum porcorum gregem ex aequo partiri conabatur. Et quia pars saltus monachorum major quam ipsius erat, grave hoc fratribus videbatur. Unde communi consilio quosdam 139.0814B| ex suo collegio dirigunt ad Arnulfum Aurelianorum tum praesulem, cui idem vir beneficii gratia percepti parebat, ut eum ad aequitatis jura sua revocaret auctoritate. Verum ille, contumaciae fartus spiritu, suadenti episcopo quatenus justitiae tramitem servaret, superbe respondit se eo die quo sues e bosco abducendi erant interpellantibus responsa daturum, aestimans miser servis Dei se quae requirebant erepturum, immemor evangelici divitis, cui sua amplianti horrea Dominus infit: Stulte, hac nocte animam tuam abs te repetunt, et quae parasti, cujus erunt? (Luc. XII, 20.) Nempe Romaldus praefatus, antequam e loco ubi legatis porterve responderat pedem movisset, febre ingenti correptus, eo usque languit donec eo 139.0814C| ipso die, quo se sperabat pauperibus Christi suillum pecus iri ereptum, morte damnatus ferretur ad sepeliendum. Fratres interea a reliquis juxta condictum destinati ad silvam, ejus operientes adventum, comperto quod obiisset, cum portione suum sibi debita ad propria sunt regressi, benedicentes Dominum, simulque sanctam Christi matrem Mariam, ac Dei famulum laudantes Benedictum.

CAPUT IX. Floriacense incendium; aliud.

21.

Tempore saepius ac cum reverentia nominandi abbatis Richardi, cum ab imperatoria coelestis Regis severitate ob enormitatem peccaminum decretum processisset, ut flammis voracibus venerabilis hic locus, Floriacensis scilicet, purgari debuisset, 139.0814D| quae et quanta, perfidis quidem despicienda, nobis autem et quibusque sanum sapientibus miranda, acciderint prodigia, paucis memorare libet. Primum quidem satis obstupescendum quod basilica Sancti Petri principis apostolorum, casuali conflagrante incendio, ea quae sanctissimae Dei Genitrici ac perpetuae Virgini Mariae dicata, cunctis Dominum timentibus multipliciter diligendum retinet thesaurum, corpus videlicet sanctisimi Patris Benedicti, illaesa resedit. Non solum autem illa quae sexaginta et non multo amplius ab ipsa distabat passibus, verum universa intra ambitum castri admodum arctum constructa aedificia, uno duntaxat horreo ardentis ecclesiae parieti adhaerente, incorrupta mansere ab ignibus. Acervus quoque frugum, quem metam 139.0815A| (Gallice méteil ) vulgo dicimus, qui tantum ponte novem vix passibus in longum dilatato, ab ipso distabat oratorio, voraces evasit ignium flammas. Movere debuerat hoc damnum corda mortalium; sed heu! mens hominum nimium ignara futuri, dum non veretur, dum non metuit, sibi ingruentia nequaquam considerans adversa, cadit in deteriora!

22.

Etenim non longo labente annorum curriculo, praecellentissimi Richardi abbatis industria fusile aeris vas ad convocandos in oratorio fideles parabatur. Cujus rei ministri, cum nocte quae octavas sancti praecedebat Laurentii, labore fessi membra sopori dedissent, accensam candelam postibus affixam obliti exstinguere reliquerunt. Quae decidens, 139.0815B| stramen lectorum stipula exstructum accendit, a quo domus completa flammis, ut jam vehementius arderet, etiam in contiguam sibi aulam Sanctae Mariae Christi Matris ac dilectissimi domini Benedicti incendia sparsit. Clamor subito ac luctus ingemiscentium tollitur fratrum, verentium ne comprehensis omnibus educendi sarci corporis sancti Patris Benedicti sibi facultas deperiret. Quibus etsi spes inerat eumdem excellentissimum Patrem suos posse incontaminatos servare artus, humanus tamen animus, fragilitatis suae vento agitatus, in incertum agebatur. Effertur denique lugentium moerentiumque manibus illud admirabile margaritum, et cum palla, super quam pridie sacrosanctum corpus Jesu Christi fuerat confectum, circumducitur. Cum 139.0815C| repente aquilone, qui ad horrea fratrum flammas impellebat, flare cessante, totus ignium globus volumine facto coelum versus cacumen extendit; ibique par superiori apparuit miraculum, ecclesia Sancti Benedicti, quae pridem succensa atque restaurata erat, remanente cum xenodochio ejusque coquina, necnon et pistrino, ac si Dominus non verbis, sed operibus, servis suis dicere videretur: Etsi vobis pro commissis iniquitatibus iratus videor, precibus tamen fidelium meorum, quos huic loco tutores delegi, mitigatus, aliqua vobis ad inhabitandum domicilia relinquo.

CAPUT X. Mensa incombusta. Coenobii instauratio. Incendium anno 974. 23. Aliud quoque inusitatum antea saeculis ostensum 139.0815D| a Domino est signum quod non ambigitur meritis gloriosae Virginis Mariae sanctissimique confessoris Christi Benedicti fuisse obtentum, ad moestorum solamen monachorum. Tripoda erat exigua, 139.0816A| ad usus reficiendorum qui forte advenissent peregrinorum praeparata. Haec casu sub turri e qua signa dependebant, elata, decidentibus ambustis circumvallatur trabibus. Tunc renovante Deo antiqua miracula, qui sub Moyse rubum mediis in flammis servavit incombustum, mensa lignea vaporem non sensit igneum. Videbatur ergo non ardens ardere tripes, nec juncta calori materies alimenta dabat, ut aperte claresceret ipsum aliquando super hanc discubuisse mensam qui sibi tribui fatetur, quod egenis ac mendicis confertur (Matth. XXV). Fit concursus ingens ad hoc spectaculum, videruntque quibus est videre datum, quasi turbinem a praedicta mensa exsurgentem, congeriem carbonum huc illucque dispergentem. Videre erat dudum lugubres 139.0816B| pro imminenti calamitate multorum vultus, repente hujus prodigii alacritate permutatos. Consumptis igitur omnibus, haec remansit inusta. Nec his incommoditatibus fracti animi bonorum; quin imo procurante venerabili Dei cultore Richardo abbate in eo quo nunc cernitur statum, intra trium spatium annorum, hoc sacrum et valde monachicae vitae cultoribus jucundum praeparatum est coenobium. Porro annus combustionis ipsius fuit ille qui ab Incarnatione Domini nongentesimus septuagesimus quartus dicitur fuisse.

CAPUT XI. Architectus casu illaesus. Mulier a daemone liberatur.

24.

Circa tempus vero illud quo summo studio 139.0816C| restauratio ejus perficiebatur, architectus quidam, qui nunc adhuc superest, Dominicus nomine, operam cooperiendo fratrum dabat refectorio. Cumque in summo operturae fastigio consisteret, ac cuidam sibi poculum porrigenti, ultra quam necesse erat, intenderet, lapso pede subito inter immensas trabium moles ad terram decidit. Concurrentes fratres, qui eum tam ictibus lignorum quam duritia terrae exanimatum putabant, non solum viventem, sed etiam omnibus membris integerrimum reperiunt. Quod non ambigitur meritis sancti viri Benedicti fuisse obtentum, ne homo ejus deditus servitio, vitae aut membrorum quodlibet sustineret dispendium.

25.

Ea etiam tempestate qua adhuc instaurationi 139.0816D| ejus studiosus impendebatur labor, et sacratissima Patris sui Benedicti ossa, in ecclesia Sancti Petri devotus filiorum asservabat amor, tale quid in priori tumulationis suae loco hic tutor noster ostendisse narratur. Mulier quaedam daemonio obsessa, ad monasterium est deducta, atque in crypta interiori, ut 139.0817A| ibi curaretur, intromissa. Unde post aliquantulas debacchationis suae moras retracta, ante altare sanctae Dei Genitricis Mariae constitit; ex cujus ore ut nobis relatum est, tres daemones in modum scarabaeorum cum viridi cholera in concha decidentes aerea, sonitum repercusso aere cierunt. Sicque persona illa mundata est, obtentu gloriosae Matris Domini ac inclyti confessoris ejus Benedicti.

CAPUT XII. Contractus erectus. Duodecim pauperes Floriaci aliti. 26. Homo fuit quidam Wastinensis pagi indigena, qui ab utero matris pedum privatus officiis, scammellorum adminiculo iter conficiebat, humum verrendo. Hic, ter beati Patris nostri Benedicti audita 139.0817B| fama, ejus veneranda adiit limina. Susceptus autem in domum alendorum pauperum usibus delegatam, petiit se alimonia sustentari fratrum, donec interventu sancti confessoris sui Dominus optatae ei salutis tribueret effectum. Cujus precibus Richardus abbas annuens, in numero duodecim egenorum eum haberi instituit, quos diligens boni antiquorum cura Patrum in hoc nostro Floriacensi coenobio, ob duodenarium apostolorum numerum, communibus stipendiis diatim ali ac vestiri sancivit. Qui quotidianis suspiriis aures piissimi pulsans Conditoris, dona cupitae poscebat sospitatis. Et quia juxta Veritatis dictum, coelorum vim patitur regnum, et instantia rapitur violentorum (Matth. XI, 12), petens accipere, 139.0817C| quaerens invenire, pulsansque ut sibi misericordiae aperiretur aditus (Luc. XI, 40), meruit obtinere. Tandem enim suffragio in primis almae Genitricis Christi Mariae, in cujus excubabat aula, ac deinde excellentissimi monachorum legislatoris Benedicti, quem mediatorem inter se et Dominum suarum elegerat precum, arentes humectari nervi, cruraque contracta coepere resolvi. Hoc ubi languidus persensit, et ipse cupidus sanitatis, insueto attentabat viam terere more. Paulatim itaque se subrigendo, processu temporis ambulandi firmissimas adeptus vires, meritis egregii confessoris, nativae statuit repetere proprietatem telluris. Postulata itaque abeundi licentia, gratias liberatori Deo sanctoque pro posse referens Benedicto, cum propriis quos ad hoc ipsum 139.0817D| evocaverat fratribus ad sua reversus, agriculturae de reliquo operam dedit.

CAPUT XIII. Lucernae tres in ecclesia B. Mariae. Cereus coelitus accensus. 27. Saepe nominati abbatis Richardi temporibus, cuidam monacho Benedicto, cui Niger praenomen fuit, ab eodem abbate cum aliquantis aliis ex coetu fratrum tuendae sacrae aedis mandata sollicitudo fuit, illius sane quae sanctae Dei Genitricis Mariae sub honore Deo dicata, coelestis thesauri, corporis dico sanctissimi Patris Benedicti, mirabile cunctis in se retinet margaritum. Una itaque dierum, dum 139.0818A| ei in ordine vicis suae propensioris curae immineret diligens cautela, accidit lucernam ante altare perpetuae Virginis Mariae venerationis gratia accensam exstingui. Mos vero a priscis institutus Patribus observari solitus erat, quod nos quoque in nostra perspeximus fieri pueritia, ut tam diebus quam noctibus, trium lucernarum lumine memorata illustraretur ecclesia. Exstinctam ergo praedictus frater candelam, ad aliam quae sepulcro beati confessoris praelucere consueverat, ut accenderet deferens, ipsam quoque defecisse reperit; tertiam etiam, quae oratoria cryptae illustrare solita erat, dum invisisset, et ipsam emortuam offendit. Turbatus igitur animo, dum concito gradu se effert, ut lumen basilicae restitueret, regressus perspexit unum e 139.0818B| cereis eminentioribus, qui penes altare Reginae virginum poni solent, et in festivitatibus tantum accendi, divinitus illuminatum, flammis rutilare coruscis. Quam rem valde admirans, gratias Deo reddidit, intelligens exstinctionem luminum, non casu, sed divina accidisse providentia, ad ostendendum mortalibus, huic sacratissimo loco supernam nequaquam abesse visitationem.

CAPUT XIV. Sancti contemptor punitus. 28. Eques quidam aliquando iter faciens, devenit in villam ad jus monasterii Sancti Benedicti pertinentem, cui Vitriarias nomen est; ingressusque domum cujusdam viduae, invenit sextarium avenae, quam pabulo equorum necessariam sibi tollere 139.0818C| volens, a muliere prohibebatur, dicente: « Si, inquit, viduitatis meae paupertatem auferendo me despectui habes, saltem sanctissimum reverere Benedictum, cujus juris hoc rus est quod incolo. » Cui miles, « Tantum, ait, pro sancto Benedicto, quantum pro te dimitto; » vocatoque armigero, avenam quam ipse in sacculum pauperculae transfuderat, collo equi ferendam tradidit, sicque discessit. Nec longum itineris spatium emensus, subito, ac nullis urgentibus calcarium stimulis, equo ad cursum proclivo in praeceps labitur. Sonipes disrupto gutture interiit; ipse fracto debilitatus crure diu languit. Sua igitur poena ipse didicit et aliis exemplum praebuit nec sanctos oportere contemni, nec viduarum lacrymas 139.0818D| debere esse despectui, quae, ut ait Salomon, ab oculis ad maxillas, a maxillis ad terram decidunt, et Dominus omnium susceptor est earum (Eccli. XXXV, 19).

CAPUT XV. Praedatores multi a paucis fusi. S. Benedicti vexillum.

29.

Caput-cervium ( Sacerge ) possessio quaedam est Sancti Benedicti, de qua in sequentibus plenius, favente Deo, narraturi sumus (lib. II, cap. 5. V. Adrevald., cap. 38), qualiter scilicet ad dominium hujus Floriacensis coenobii pervenerit, seu quomodo inde habitatio monachorum ad Salense castrum mutata sit. Cui possessioni gubernandae paulo ante 139.0819A| memoratus (num. 27) vir venerabilis Benedictus monachus praepositus est. Qua tempestate ex castris, quae creberrima per eam regionem habentur, ad centum quadraginta armati, in Argentomagenses agros, qui ei loco vicini sunt, sese diffuderant, praedas ex eis acturi; idcirco ex villis etiam praedictae possessionis armenta seu pecudes abegerant. Cumque Argentomagensibus damna suarum perlata fuissent rerum, e castrensibus confestim adversus eos pugnaturi prosiliere portis; sed in unum conglobati, cum se hostibus numero inferiores viderent, congredi cum his pavitabant. Tunc unus ex ipsis divinitus animatus sociis infit: « Nunc interim, o fidissimi commilitones, terram Sancti Benedicti adversarios depraedatum ingredi sinamus; et 139.0819B| quia dominus noster Giraldus ejus est advocatus, eam vice ipsius defensaturi, hostes viriliter secureque aggrediamur, misso prius legato, qui e monasterio Salensi, quod est sancti Benedicti, vexillum ipsius pretiosi confessoris, quod nobis praesidio sit, maturato deferat. » Consentientibus cunctis ac ejus consilio obtemperantibus, post susceptionem vexilli, adversariis nil tale verentibus, quadraginta solummodo juvenes totis viribus sanctum invocantes Benedictum, ex improviso praedonibus superveniunt. Adversariorum vero corda omnipotens Deus meritis dilecti sui Benedicti ita perterruerat ut nullo modo resistere auderent; et hoc modo a quadraginta tantum juvenibus, centum quadraginta hostium, nullo aut minimo fuso sanguine, fugati, seu capti sunt. 139.0819C| Victores vero omni potiti praeda, nobilioribus quoque ex hostili agmine captis, ad Salense coenobium venerunt rogantes memoratum Benedictum praepositum ut quidquid inter manubias ex suorum agnosci posset substantia pauperum gratis re iperet. Quod ille libens accepit, et receptis suorum spoliis, tripudiantes bellatores ad propria sivit abire. Sequuntur alia duo miracula haud multum huic dissimilia, a Domino per summum confessorem Benedictum iisdem in locis gesta. E quibus unum quod tempore ejusdem praepositi accidit, isti ipsi connectentes, aliud illi per omnia simillimum suo in loco aptius referemus.

CAPUT XVI. Item alii. Argentomagenses eulogiis panis et vini muniti.

30.

Monarchiam regni Francorum adhuc Lothario 139.0819D| regente, gravi perdueltione primores Aquitanici regni contigit turbari; siquidem Giraldus Lemovicinae urbis vicecomes, et Boso marcham ipsius possidens regionis, contractis adversum se decertabant odiis. 139.0820A| Quapropter Elias Bosonis filius, dominum suum Willelmum comitem Pictaviensem muneribus precibusque pellexit, quatenus castrum Giraldi, quod Brucia (V. lib. II, cap. 6) dicitur, secum obsidione cingeret. Qua de re non solum villas Giraldo parentes, verum etiam possessiones Salensis coenobii contigit graviter devastari. Nuntius ad Giraldum Lemovicina tunc in urbe residentem venit, qui diceret non solum ejus regionem, sed etiam agros Sancti Benedicti, eo quod ejus essent delegati tutelae, ab hostibus depopulari. Ille in talibus nequaquam procrastinandum ratus, maxime confidens Benedictum Patrem sibi auxilio ob suarum vastationem possessionum adfuturum, dirigit eo Guidonem filium cum lecta equitum manu, dans in mandatis ut hostes et 139.0820B| a rapinis inhiberet, et junctis sibi Argentomagensibus, ab obsidione, si tuto posset, bello deterreret. Argentomagenses non ignari per quem post Dominum in superiori pugna victores exstitissent, ad jam nominatum Sancti Benedicti monasterium oraturi venerunt, poscentesque a fratribus eulogias panis et vini sibi tribui, dixerunt se tantae fidei esse ut absque dubitatione crederent per illam escam meritis gloriosi Confessoris Benedicti se et in praelio fore victores, et a mortis periculo immunes; nec sua eos spes fefellit. Nam congressione habita, tanta adversarios caede affecerunt ut post victoriam a monachis respectu humanitatis etiam inimicos inhumare cupientibus vix sepeliri quirent. Attamen aratris humum hac illacque more arantium inverti praecipientes, 139.0820C| glebis, utcunque poterant, cadavera obruebant. Nullus sane Argentomagensium, qui pane ac vino Sancti Benedicti ob suae salutis auxilium pasti fuerant, discrimen aliquod necis perpessi sunt; sed omnes victores, integroque numero ad sua redierunt, laudantes Dominum, ejusque confessorem summis laudibus extollentes Benedictum, cujus meritis et se periculo liberatos, et hostes palam profitebantur esse fugatos.

CAPUT XVII. Trabs loco mota.

31.

Richardo abbati Amalbertus successit, qui benignus natura, benignior etiam exstitit humilitatis sibi insita mansuetudine. Hic a Lothario, Ludovici 139.0820D| quondam a Tethbaldo comite capti filio, cum electione fratrum regimen nostri susceperat coenobii. Hujus in diebus, in possessione ipsius Floriacensis coenobii, quae Hervini-curtis (V. Tortarii cap. 6) dicitur, res hujusmodi divinitus acta est. Gauzlinus monachus, ei curti tunc praepositus, conductis operariis, ad ostium basilicae sub nomine 139.0821A| egregii confessoris Christi Benedicti, Deo in eadem villa dicatae, gradus ligneos fieri disposuerat. Faber lignarius ei rei studium impendens, dejectae in proxima silva arbori dolabra superflua quaeque demere parabat, cumque eam in partem alteram vertere tentaret, et non posset: « Eia, inquit, sancte Benedicte, quia ego nequeo, tu illam verte. » Haec dicit non orantis voto, nec poscentis affectu, quin potius quasi diffidens. Vicinas silvae adiit domos, auxiliares accersiturus; cum quibus regressus, reperit lignum, quod vix sex virorum movisset manus, divina virtute eam in partem versum quam ipse volebat. Quid putas beneficii egregius iste Pater noster illis largiri praevalet qui eum tota mentis intentione cum cordis invocaverint puritate, si tantum illi praestitit qui se 139.0821B| cum quadam, ut ita dicam, interpellaverat animi vanitate? nec nobis, quibus, quamvis immeritis, a Deo donatum est talem ac tantum inpraesentiarum habere Patrem, omnino desperandum, si ejus opem pura ac simplici imploraverimus prece, cum et extraneorum non aspernetur gemitus humillimos, et longe positos saepissime exaudiat famulos. Quid denique cuidam monacho sui gregis, vocabulo Annoni (infra, lib. II, cap. 6), qui nunc adhuc superest, longiuscule hinc remoto, moestorum solamen animorum, semper nominandus contulerit Benedictus, breviter exponere libet.

CAPUT XVIII. Navicula coelitus subministrata.

32.

Post excessum pastoris Amalberti, a quo in 139.0821C| tenera aetate habitum monasticae suscepi religionis, atque utinam cum proposito mentis! Oilboldus ad praelationem Floriacensium fratrum, ipsorum electione et regia principis Lotharii ascendit donatione, qui pia sollicitudine, tam spiritales quamque temporales subditorum procurans utilitates, imminente celebri Patris Benedicti transitus solemnitate, congruum duxit ad abundantes uberiore piscium copia regiones quempiam suorum dirigere. Mittens igitur memoratum fratrem, et per manum ejus sufficientem ei negotio pecuniae quantitatem, monuit ut impigre injuncto insisteret operi. Qui praecepto parens, fluminum legumina solerti cura 139.0821D| quaesivit, quaesita emit, emptaque ut ad Patrem a quo missus fuerat, reveheret anxie instabat, sed ejus accelerationem itineris inundantes profusione imbrium retardavere Aquitanici amnes. Inter quos Andria despicabilis quidam visu fluviolus, sed crebra in multiplices discursus alvei sectione, ac paludum aliquantis in locis interpositione, ad transmeandum difficilis; ad cujus, ut vulgariter loquar, matrem aquam praedictus perveniens frater, offendit vadum inundasse aquis, ac ideo impermeabile equis; 139.0822A| naviculas vero duas, unam medio in flumine semimersam, aliam ulteriori in ripa detineri revinctam. Circumspiciens undique, nullius naucleri opem, aut alicujus praetereuntis, valuit reperire juvamen. In hac itaque animi anxietate constitutus, dum iter suum impediri, et diem festum appropinquare intelligeret; sese in se colligens, et audaciam ex desperatione sumens, totum se ad orandum contulit. « Adsit nunc, inquiens, Domine Deus, mihi indigno famulo tuo auxiliatrix dextera tua, et si quid unquam majestati tuae bene placitum Pater noster sacer Benedictus patravit, seu quispiam servulorum ejus tibi in praesentia sacri corporis ipsius famulantium, ad praesens declara. Placeat tibi eamdem nunc, ordine quo tibi placuerit, exercere potentiam, quam 139.0822B| quondam meritis ipsius dilecti tui exercuisti, dum discipulo illius undas siccis pedibus calcare concessisti! Non quidem ad haec poscenda de meis praesumens accessi meritis, sed majora egregium confessorem Benedictum apud te posse impetrare confidens, ego quoque de patrocinio ipsius, pro mea apud tuam clementiam fragilitate, majora meis audendo viribus praesumpsi. » Hujusmodi oratione, ac mansueta qua idem monachus pollet simplicitate, praecedentibus insuper beatissimi Benedicti meritis, flexus Dominus, citissimum illi suae gratiae contulit suffragium. Navis etenim quam contrario in littore sitam esse diximus, divinitus soluta, absque ullo mortali remige, ad eam in qua coenobita ille cum 139.0822C| sociis residebat, fluminis partem transiit. Videre erat ingens prodigium, navim aliquando invito ac frustra obnitente gubernatore, in fluentis aquae devios agentem cursus, tunc quasi coelitus ostensam sibi lineam a ripa in ripam inoffense teneret, transmeavisse, donec contigua famulis monachi facta, lanceis attraheretur; qui hastis subremigando, universa onera transponunt, equos natatui committentes. Reversus ad Patrem vel ad fratres festi jam diei celebre officium initiare parantes, praefatus monachus eos magno exhilaravit gaudio, non tantum advectione tripudiantes alimentorum, quantum devote exsultantes virtute signorum quoque [ f., quocunque] terrarum Dominum suum sanctissimum radiare Benedictum.

CAPUT XIX. Arnulfo episcopo vineas invadente, reliquiae delatae, aeger sanatus, aedicula constructa.

33.

Liberalis circa aegrotantes quoque ipsius sancti 139.0822D| viri Benedicti exstat gratia. Unde unum narro miraculum, quod memoratus abbas Oiboldus suo laetatus est accidisse tempore. Arnulfus Aurelianorum episcopus, alias sane bonus, et ecclesiasticas regulas scientia et opere optime servans, nunquam ad purum praelatos hujus Floriacensis loci dilexit, ideo quammaxime, quod illi ditioni 139.0823A| solummodo parentes regiae, subjectionem, qua ipse ultra modum delectabatur, nequaquam ei ad ipsius voluntatis dependerent nutum. Qua de re vineas S. Benedicti in suburbano Aurelianensis urbis, in loco qui Boaria ( le clos de Bourie ) dicitur, sitas, ut sui eas pervaderent satellites, assensum praebuit; propter quarum recuperationem cum praedictus abbas ad eum legatos misisset, nec impetravisset, cum senioribus habito consilio, deliberavit ut sumptis sanctorum pignoribus, imminente vindemia, ad locum cum aliquibus e fratribus fructus earum collecturus properaret, ut, quia eidem viro viribus armatorum obniti difficile erat, cum ipse multis saeculari potentia praeditis regibus quoque persaepe restitisse comprobetur, saltem hac arte 139.0823B| obviam iretur; cui idem pontifex, cunctos pene antistites Galliarum suo existentes tempore in his quae Jesu Christi sunt, sapientia antecedens, refragari intuitu divini respectus nequiret. Levatis igitur duorum corporibus martyrum Mauri atque Frongentii, sub nomine inclyti confessoris Dei Benedicti, venitur ad locum, et inter iter agendum, vicinis, et qui viae propinqua incolebant domicilia, percontantibus cujus tam celebris foret pompa praetereuntium, respondebatur, sancti Benedicti. Inter quos quidam aeger, longo attritus vires febrium ardore, sciscitabatur praetergradientes, cujus in obsequio tanta cum crucibus viam tereret turba. Responsum 139.0824A| ei est sanctum Domini dilectum eo itinere Benedictum ad suburbana Aurelianensium ob suarum defensionem transire vinearum. Quo ille audito, spem promerendae salutis induens, imbecillia membra baculo sustentante, reliquias usque beatas protraxit, prostratusque sub argenteo quo reconditae erant scrinio, in somnum revolvitur. Transacta vero una nocte, mane primo surgens, incolumitati se sensit restitutum pristinae, ac gratias Deo agens, laudum quibus poterat praeconiis sanctum attollebat Benedictum, procuratorem eum suae dictitans sospitatis. Nec multum a vero ejus deviabat opinio. Ipsius enim ope ac precibus constat eum propriae redditum virtuti, cujus meritis fisus seu fama evocatus ad illa properaverat loca, licet nos 139.0824B| supra nominatos veritatis testes nequaquam ab hujus secludamus operatione miraculi, imo per omnia aequales et merito judicemus et actu. Porro fratres cum memorato abbate, peractis absque ullius interpellatoris impedimento pro quibus ierant, gemino laetabundi gaudio, ad sua regrediuntur. Verum pauper spiritu qui sanatus erat, tuguriolum eo loci quo ipse cubans superpositos capiti sanctorum habuerat artus, ligneo construxit tabulatu; sub quo simili detenti languore quiescentes, si tamen plena eorum hoc fides exegerit, citissimam opitulantibus tribus memoratis sanctis capiunt medelam, uti accolae eorumdem testantur locorum.

LIBER SECUNDUS.

CAPUT PRIMUM. Floriacus, Vallis aurea. Sibi nota narrat auctor. Francorum reges. Abbo Oilboldi successor.

1.

Favorabili supernae dignationis praesagio, hoc 139.0823C| in quo Deo auctore famulamur coenobium, ut Floriacus vocaretur accepit; qui [quod] priscis temporibus, non dissimilis gratiae praerogativa, Vallis nominabatur Aurea. Retinet enim in se aureum paradisi florem, sanctissimum Patrem Benedictum; qui gratantissimo virtutum odore quosque remotissimos ad sui reverentiam invitat. Quarum proprietatem operationum si per singula explicare velimus, chartam nobis sermonemque antequam sermonis materiam deficere pro certo intelligemus. Sed ne 139.0824C| beneficiis piae paternitatis ejus, ab ipso nobis immeritis impensis, ingrati esse videamur, ea quae nostram attigere notitiam, in quantum ipsius benigni patroni clemens supplicatio vires nostro tenui ingeniolo a Christo obtinuerit, rusticano licet sermone, posterorum mandare adoriemur memoriae. Et primo, qualiter his temporibus respublica Francorum substiterit, succinctim perstringamus, ut post liberius ea quae proposuimus, exsequamur.

2.

Lothario regi, coeleste, ut credimus, pro terreno commutanti regnum, Ludovicus filius successit. Qui immatura praeventus morte, destitutum proprio haerede Francigenae gentis principatum, utpote naturalis expers conjugii, dereliquit. Sane 139.0825A| patruus ejus Carolus, quem privatum senuisse supra praelibavimus, conabatur, si posset, a sui generis auctoribus diu possessum sibi vindicare imperium; sed ejus voluntas nullum sortitur effectum. Nam Franci primates, eo relicto, ad Hugonem qui ducatum Franciae strenue tunc gubernabat, magni illius Hugonis filium, cujus jam mentio facta est, se conferentes, eum Noviocomo ( Noyon ) solio sublimant regio. Is eodem anno Rotbertum filium sibi consortem regni legit. Et quia, quantum ad coeptae rei causam attinet, de regibus diximus, ad eam prosequendam veniendum est.

3.

Igitur Oilboldo abbate in Christo quiescente, Abbo, Deo et hominibus vir amabilis, a fratribus Hugone annuente rege electus, in gradum successit 139.0825B| monastici regiminis. Qui, praecedente hunc quo haec scribimus anno qui fuit ab Incarnatione Domini millesimus quartus, in Vasconiae partibus a perfidis illius nationis hominibus, nobis praesentibus, innocenter occisus, martyrii sanguine laureatus, ad regna est aeterna a Christo vocatus. In cujus diebus res mirabiles per praeeminentissimum Patrem nostrum Benedictum, ab omnipotente Domino patratas, quia jam tunc nos intelligibilis contigit pervenisse ad metas aetatis, certiori, utpote aliquibus praesentes, digerimus stylo.

CAPUT II. Floriacense incendium. Apparatus in festo translationis. Incendium divinitus restinctum.

4.

Festivus aestivis mensibus translationis ejusdem 139.0825C| gloriosi Patris annuo successu recurrebat dies; ad cujus spectanda gaudia, non solum quique pagenses, ut quidam in ipsius laude ait sapiens (S. ODO in serm. De transl. S. Benedicti), verum plebs urbana honestis clericorum confluxerat personis inflorata. Quibus vigiliis insistentibus nocturnae laudis, quam devota monachorum caterva identidem undecunque ob laetitiam tantae solemnitatis adventando nostris sociata, in sui legislatoris explebat obsequela, repente per aquilonales basilicae fenestras nocivi ignis lux resplenduit horrenda. Quippe in quoddam fenile casu quidam ignis decidens, aridis auctus fomentis, circumpositas sese diffudit in aedes. Nec laborabat flamma, ut suas augeret vires, cum aestatis ardor tectorum jam torruisset culmina, et domus sibimet 139.0825D| copulatae, una alteri exustionis occasionem praeberet facilem. Interea matutinalibus relictis hymnis cuncti e sacris prosiliunt adytis, ad sua quisque tutanda totis intenti animis. Pauci seniorum una nobiscum pueritiae in annis constitutis matutinales, prout exigebat res, laudes, licet minus decenti fine, concluserunt. Inde ad subtrahenda ignibus quaeque necessaria promptae vertuntur manus. Aula erat sanctae Dei Genitricis 139.0826A| Mariae holosericis palliis aliorumque velorum tam decora introrsus circumamicta varietate, ut multi eorum qui ad diem convenerant festum faterentur nunquam antea sic decenter eamdem vidisse ornatam basilicam. Ad cujus pulchritudinem decoris, cum lampadarum ac cereorum stellata, ut sic dictum sit, area, accedebat auro ac gemmis praefulgens a fronte lectica, thesaurum Arabico metallo lapidique praeferendum topasio in se retinens. Id primum cum caeterorum reliquiis sanctorum humeris dolentium suorum effertur servulorum, atque ad orientalem ecclesiae partem in coemeterio exponitur fratrum. Inde universi ad deponendum sanctuarii ornatum ora conversi, quod solers aedituorum diligentia per octo spatium dierum eleganter compserat, 139.0826B| id nos trium aut non multo amplius quatuor horarum noctis intervallo deposuimus. Perspicere erat ac gemere regiam illam Matris Domini, stigmata viae illius qua quondam dilectus Domino coelum Benedictus conscendit nocturnis in laudibus praeferentem, post modicum desertarum aedium factam similem. Et quia igneo fervore in vitreis jam fenestris plumbum liquari posse conjiciebatur, maxime cum victricis flammae vorago cuncta exinaniret, spe sublapsa mortalis auxilii, supellex varia longiuscule a monasterio inter nemorum densa occulitur, cum repente uni ex abbatibus, qui ex vicinis coenobiis emerito duci suo militaturi advenerant, nomine Rainardo, visio supernae apparuit consolationis. Aspexit namque cum aliis, quibus 139.0826C| haec datum est videre, duas columbas super nivis candorem albicantes, quae trino volatu ambitum circumcingentes templi, ad Africum sui impetus direxere cursum, ubi jam proxima horreis fratrum violentia stetit ignium; nec divinitus designatum ausa est praetergredi terminum. Jamque humani cessaverat ars ingenii, laborque conquieverat hominum, ut major divinae miserationis virtus claresceret per beatissimum Benedictum, quem nos miseri criminabamur iisse dormitum. Nec quidpiam eorum quae ambitu claustri claudebantur ullam sustinuere jacturam, ac si illarum angelici aspectus volatu avium circumvallata protegerentur.

CAPUT III. Contractus erectus. Ingratus denuo male habet; iterum sanatus.

5.

Nostris modo diebus Archembertum Antissiodorensis 139.0826D| territorii incolam fuisse novimus diutino languore graviter afflictum; cui cum amicorum seu propinquorum solers defuisset cura, ita assidua cubatione curvatis genibus coxis tibiae adhaeserunt ut latitudinem palmae hominis subtercrescens excederet caro. Quem dum parentes ad cujusdam sancti Simeonis 139.0827A| sepulcrum, quod sanitatum gratia illustrari lama vulgante didicerant, efferre destinavissent, eo quod intra suam esse regionem, abnuit aeger, seque ad Floriacense poposcit deduci coenobium. Aiebat namque per nocturnum se conspexisse soporem, quia eo stante ante sacratissimam Patris Benedicti tumbam coram altare praecelsae Virginis Mariae, rectis constitisset plantis, immensique decoris intuitus esset basilicam, ex qua sibi exeundi facultas negabatur. Nec vana illa quibus saepe ludimur fuere somnia; sed, opitulante Deo suffragantibusque meritis Reginae virginum ac eminentissimi confessoris, salubrem habuere operationem. Denique locato asello ad desideratum devectus locum, a proximis qui eum deduxerant, pro foribus monasterii exponitur. 139.0827B| Unde quia necdum scamellis usus fuerat, natibus reptando ac manibus, ad unum e publicis se protrahens pistrinum, ab ejus custode humanitatis compassione susceptus est; ubi diu curationis suae praestolando adventum, desiderio accensus est adeundi Matris Christi aulam, in qua spes directionis ejus sanctus quiescit Benedictus. Quam introgressus, minutum [ al., minutam] sibi a vicario ejusdem vici, Ermenfredo nomine, obtentu transmissum eleemosynae altario, quod Deo sub honorem sanctae Mariae omniumque sanctarum virginum dicatum est, superponere cupiens, sensit suos resolvi nervos. Cumque circumspectaret qui sibi auxilium ferret; a matriculario ecclesiae elevatus, scamellos quidem suos cancellis sanctuarii, munus vero, haud secus quadrante 139.0827C| illius evangelicae viduae, Christo acceptabile altari imposuit; dehinc humi prostratus cum orationi incubuisset, resolutus in somnum, salso perfunditur sudore. Experrectus autem, non jam scamellos poscens, sed baculo a quodam circumstantium sibi porrecto semet sustentans, ad hospitium abiit, pedetentimque firmissimas ambulandi vires adeptus est.

6.

Cumque sensisset copiam peragendi itineris sibimet non deesse, ingratus salutis, absque licentia hospitis vel sanctorum qui ei medelae tribuerant efficaciam, clam abscessit; veniensque ad villam quae Dominipetri ( Dompierre ) dicitur, iterato debilis redditur. Cui presbyter, Teudo nomine, qui ei locum metandi in sua concesserat domo, ita locutus 139.0827D| est: « Quid, inquit, mali commeruisti, o homo, ut languorem pristinum evitare nequas? » Respondit ille se sine gratiarum actione a sanctis suae curationis provisoribus recessisse. Interea sequenti nocte, quiescenti ei videbatur quod sacris a quibus discessisset locis astaret incolumis, tenens lucernam prae manibus, status sui mensurae aequalem. Monitu igitur et adjutorio praedicti sacerdotis carrucae impositus, ad loca male a se deserta reducitur. Demum emptam ceram, juxta praeostensam visionem, 139.0828A| ad memoriam ( id est ecclesiam) inclytae Virginis Mariae deferens, ante sepulcrum gloriosi confessoris Christi Benedicti accendit; adhaerensque pavimento, veniam admissi reatus cum redintegratione poscebat sospitatis. Facto ergo voto nunquam se ex eodem recessurum vico, gressuum meruit redonari integerrimo supplemento. Hoc nos ab ipsius contigit ore audire eo ipso die quo haec coepimus scribere; ei quoque narrationi interfuere Constantinus presbyter et Letherius, levita gradu, monachus habitu, suscipiendorum hospitum tunc delegatus ministerio. CAPUT IV. Sacergii situs. Otherius paralyticus, Caputcervium vovet S. Benedicto; facto dono mox sanatus. Alia relatio de traditione illius praedii.

7.

139.0828B| Et quia, ut refert beatus papa Gregorius (lib. II Dial. cap. ult.), sancti martyres frequentiora ostendunt miracula ubi eorum tantum habetur memoria, quam ubi eorum sacra conservantur corpora, liquet idem de caeteris intelligere sanctis, maxime ex hoc patre nostro multipliciter excolendo sanctissimo Benedicto. Cujus excellentissima signorum, a Deo per ejus meritum aliis in locis patratorum, notitiae posterorum tradere noster gestit animus. Caputcervium ( Sacerge ) dicitur praedium in finibus Biturigum situm, Lemovicinis contiguum, a quo vicina regio, corrupto vocabulo, Capcergensis vocitatur. Hoc ad dominium Floriacensis coenobii, omnipotenti Deo sub nomine perpetuae Virginis Mariae sanctissimique Benedicti dicatum, hac de causa relatu 139.0828C| seniorum valde antiquorum pervenisse comperimus.

8.

Ejus possessionis dominus Otherius dicebatur, inter Aquitanicos primates clara nobilitatis pollens prosapia. Is a primaevae juventutis flore paralysis percussus languore, manuum ac pedum caruerat juvamine; solius illi linguae, auditus quoque ac visus, ex parte manebant officia. Diutino igitur laborans morbo, dum vana medicorum studia propensius sibi adhibita nihil intellexisset conferre valetudinis, audita fama miraculorum, quae Salvatoris nostri omnipotentia apud sacratissima patroni communis Benedicti creberrime tunc operabatur ossa, ait suis: « Videtis, fidissimi mihi, vitaque ipsa qua nunc fruor miserrima chariores amici, quod 139.0828D| medicinae impensis nihil proficio, imo in dies aegritudinis protrahitur longitudo. Quapropter si qua vos cura vestri tangit Otherii, mearum, quaeso, miserantes aerumnarum, celeri calle sepulcrum adire curate gloriosi confessoris Christi Benedicti. Et ne forte vos conturbent ignota viarum, scitote Ligerici amnis ( la Loire ) littora, pagumque Aurelianensem, hoc praeclaro irradiari thesauro. Id mihi divinum praenuntiavit oraculum, dum fessos artus sopori mandassem, debere me eo cum votis dirigere 139.0829A| meae petitores salutis, quia inde forem adepturus remedium sanitatis. Et quia solus cum dulcissima genitrice resedi, patre orbatus et fratribus, ipsa non abnuente, verum hoc ipsum fieri sedulo deposcente, voveo Deo et jam dicto eximio Benedicto, haereditatis meae portionem, cui Caputcervium nomen est, cum omnibus ad eam pertinentibus, eo videlicet tenore ut superstites ambo usumfructum ac praesentis vitae exactionem retinentes, fratribus Floriacensibus post nostri dissolutionem cuncta restitui faciamus. Spe etenim suscipiendae prolis per supra memoratam privatus revelationem, sollicitudinem ducendae uxoris funditus abjeci. Properate igitur quantocius, et vestris servorumque Dei inibi degentium precibus opem efflagitate misero. » 139.0829B|

9.

Acceptis ejus fideles hujusmodi praeceptis, cum wantis ipsius auro ornatis, per quos donationem memoratarum rerum sacris imponerent altaribus, absque dilatione venerandum adeunt coenobium, mandata precesque sui domini catervae innotescentes fratrum. Memorabile dictu! eadem die, ipsoque horae momento, quo qui missi erant, donum cum orationibus ante sancti praesentarunt tumulum, aeger qui nonaginta millibus jacebat semotus a loco integerrimam adeptus est sanitatem. Qui laudum Deo praeconia sanctoque dans Benedicto gratiarum cantica, exercitationis venationisve gratia silvarum petiit abdita. Cui dum studet operam dare rei, occurrit suis a nostro remeantibus monasterio, quem illi conspicati equitando saltum 139.0829C| peragrare, stupore ingenti perculsi sunt, videntes hominem, dudum absque alterius adminiculo e lectulo non valentem surgere, tunc non solum firmiter incedere, verum etiam equum cursu fatigare. Haesitantibus illis et vultus similitudine se deceptos autumantibus, obvium se ille gratulabundus offert. Inquirit deinde sollicitius diem quo pro se vota solvissent; ipsumque fuisse certissime comperit quo sibi salutem obtigisse gaudebat.

10.

Huic antiquae veterum relationi virorum repugnabat antiquius tertii Clotarii regis edictum, in quo continetur quod memoratus Otherius ob perfidiam ab ipso rege interfici jussus sit; rebusque ejus omnibus confiscatis, illud praedium ab eodem principe, sancto est Benedicto collatum. 139.0829D| Et hoc est quod in quadam sententia primi libri legitur (V. Andrevald., cap. 38) Caputcervium liberalitate regia Floriacenses promeruisse fratres. Potuit tamen fieri ut post hanc quam nunc retulimus donationem, ipse Otherius apud regem infidelitatis insimulatus juberetur interfici, et quasi ex sua parte eamdem villam idem rex nostro conferret coenobio. 139.0830A| Quod vero in ipso regali praecepto Aotharius vocatur, permutatio veterum facit verborum, ut post latius ostendemus. Post cujus excessum, vicini quique hoc eis praedium auferre moliti, ad sibi utile coegerunt declinare consilium.

CAPUT V. Ademarus Brucciae et Capitiscervii invasor. Otherio praeposito Hugonem hortante, viso accedente. Territus audito nomine S. Benedicti. Castri de Salis situs. Ademarus tandem victus et captus, favente superna virtute; socii itidem castigati.

11.

Denique, ut superioris continetur serie libri (cap. 15), habitaculis monachico congruis ordini inibi constructis, spem potiendarum rerum ipsarum adversariis sustulere usque ad tempora Rotberti regis filii Hugonis. Quo onus gubernandi suscipiente 139.0830B| regni, Ademarus quidam, juventa pariterque corporis elatus forma, cujus genitor Wido, in urbe Lemovicina vicecomitis fungebatur honore, nefarium molitus est scelus. Namque Lemovicinis nequaquam contentus facultatibus ex paterna sibi haereditate jure suppetentibus, dum cerneret numerosam cohaeredum fratrum suorum succrescere stirpem, in subripiendas res alienas animum intendit, dolique artifex, castrum quod a rusticanis Bruccia dicitur ingressus, dominum se agebat. Erat in ea provincia, vir quidam haud contemnendae potentiae, Hugo nomine, cui media pars ipsius castri haereditaria obvenerat successione. Hanc ille, uti et eam quae genitorem competebat suum, ausu temerario pervadit. Toto itaque potitus castro, copias duorum comitum 139.0830C| qui eum inde pellere nitebantur, Willelmi videlicet Pictaviensis, et Bosonis Petragorici, per quindecim dierum cludens spatium, obsidionem eos solvere coegit; qua liberatus necessitate, audendo majora, municipium Patris Benedicti quatuor et semis millibus a memorato distans castello, absentiam praepositi Otherii aucupatus, latrocinantium more ingreditur. Municipio illi antiquitas Salis nomen indiderat, eoque monachi habitationem assiduam a Caputcervio commutaverant, eo quod is locus magna ex parte natura foret munitus. Hunc praefatus Ademarus idcirco, ut post ipse retulit, invadere nisus est, ut copiis frumenti ac vini, quae a circumjacentibus incolis inibi ob tutamen sanctorum locorum aggregata erant, pervasae Brucciae inopiam 139.0830D| sublevaret; re autem vera ut arctissimos possessionis suae fines ampliaret operam dabat.

12.

Interim praepositus loci jamdictus Otherius, tantae calamitatis accepto nuntio, dolore cordis tactus intrinsecus quod commendatum sibi a venerabili abbate Abbone tunc Floriacensium rectore et fratribus locum funditus amisisse videretur, in diversa 139.0831A| cogitationum turbine rapitur; tandemque non moeroris, sed consilii tempus ingruere sibi intelligens, ad superius nominatum Hugonem recta proficiscitur via. Cui opportunitatem capiendi innotescens inimici, quod scilicet Brucciae firmissimo derelicto praesidio in Salensis municipii demigrasset domicilium, ad praeoccupandos ejus conatus proficisci hortabatur. Nec ille distulit qui intelligeret suo usui proficere, si eum in minus tuto valeret praeoccupare loco. Quid plura? non solum illum, verum quosque circummanentes vicinos, quibus cordi esse Patris Benedicti venerandam dilectionem cognoscebat, ad sui adjutorium alliciens, diluculo feriae tertiae praemonet hostibus occurrendum.

13.

Interea cuidam militi ex auxiliaribus nostrae 139.0831B| partis, nocte quae diem belli praecedebat, hujusmodi per quietem ostensa est visio. Videbatur ei quod quasi cum praeposito ecclesiae Sancti Stephani Lemovicinae sedis, nomine Ainardo, silvam peragraret, opportunisque in locis, retibus oppansis, multitudinem aprorum prae se ageret, quorum quidem alios ad praeparatas insidias deductos vivos caperet, alios vero venabulis transfixos neci traderet. Evigilans igitur dum cuidam sodalium quae viderat enarrasset, hoc ab eo responsum accepit: « Visionis, inquit, tuae, Deo opitulante et sanctissimi Benedicti suffragantibus meritis, manifestus in proximo propalabitur intellectus. Nam quod tibi de porcis praeostensum est silvestribus, hoc tu patrari conspicies de perfidis 139.0831C| hominibus; quodque auctore Ainardo te agere somniabas, hoc ventura luce, Otherio sancti viri Benedicti monacho duce, una nobiscum Christo auxiliante perficies. » Cumque ille qui somnium viderat rem sibi manifestius declarari peteret, erat enim earum quae gerebantur inscius rerum, interpres ad eum: « Num, ait, ad aures adhuc pervenit tuas, Ademarum Guidonis filium egregii confessoris Benedicti pervasisse monasterium, et Otherium praepositum idcirco domini nostri petisse auxilium? Gaufredus ob fortitudinem corporis, Asini praenomine vocitabatur; in cujus castro memoratus monachus tum forte aderat, cum haec miles contubernali referret suo. » Quique haec adjecit dicens: « Nos quoque, volente Deo ac sancto juvante Benedicto, sacri pervasores 139.0831D| loci aut vindice feriemus gladio, aut captos nobili dicemus in triumpho. » Hoc dictum multorum roboravit pavitantia corda virorum. Videntur mihi somniator iste ac ejus interpres, duobus orientalibus fore similes, quorum unus victoriam Gedeonis somniavit, alter interpretatus est.

14.

Feria porro sexta secundae hebdomadis sanctae 139.0832A| Quadragesimae vertebatur, quando factio latronum memoratum occupavit coenobium; et ecce crepusculo tertiae feriae sequentis septimanae undecunque adsciti auxiliares, improvisi astitere portis. Tunc quibusdam nostri agminis viris adhuc procul a castro constitutis una cum praeposito Otherio, divinum apparuit prodigium. Viderunt namque, sole totius terrae reliquas clarissime illustrante partes, ambitum castri densissima vallari nebula, quae quidem nullum sibi pugnandi afferret impedimentum, hostium vero obnubilaret intuitum. Olli haec dies aequanda videtur de qua antiquus legislator scribit: Quia Aegyptiis erant tenebrae crassae et palpabiles, filiis autem Israel erat lux in omnibus finibus suis (Exod. X, 22, 23). Roboratis hoc signo animis, 139.0832B| statuunt hostes praelio aggredi; et praemisso praeposito, qui praevius dudum sibi fidos, tunc autem hostiles aggrediens muros, beati Benedicti nomen celsius inclamaret, ipsi elata in excelsum voce, Benedictum invocant monachorum Patrem. Benedictum resonant tum vallium concava, respondentque Benedictum proximae silvae abdita. Quo fragore vicinos consedisse montes infernaque patuisse hostibus visum; et quia montium facta mentio est, non sit audientibus onerosum jam dicti Salensis castri memorare situm.

15.

Mons est non multae altitudinis, in cujus declivio castrum constitutum est, quod quidem ab orientali australive parte difficilem ad se venientibus 139.0832C| praestat accessum. Ab aquilonali sane latere devexus montis, machinamentorum omnium inhibet evectionem; at occidentem versus, ubi hostium facilis formidabatur progressus, domus erat lapidibus firmissime constructa, ad austrum in longum porrecta, ad repellendos inimicos satis idonea. Hujusmodi enim munitio adversariis facta est perditionis occasio, dum ob nimiam securitatem prius hostem adesse senserunt quam praevidissent.

16.

Primus ferratas aquilonali parte intulit acies Gaufredus, propter vires, non propter pigritiam, Asinus agnomine; ignemque, ut pridie suis inter pocula in amore Patris Benedicti sumpta condixerat, admoveri praecepit. Post eum reliqui auxiliares, Giraldus scilicet Cluensis castri dominus, et 139.0832D| Hugo Gargelensis, reliquique, quorum nomina dicere supersedi; qui ducentorum vallati caterva armatorum, adversarios pari fidentes numero, sed virtute constantiae impares, e propugnaculis quae tueri parabant, jaculis ac lapidibus repellere coeperunt. Et ecce providentia divina interventuque egregii confessoris ventus aquilo surgens, flammas 139.0833A| quidem ignium portis ingerebat, hostilia vero tela retro agebat. Cumque ignem convalescere, jaculaque sua in irritum cadere oppidani cernerent, formidinem animis induentes, introrsus fugere. Seditiosis ecclesiam petentibus, nostri a tergo sequuntur attentius, caesisque in introitu portae aliquantis, eos qui basilicam petebant insectabantur; in qua non tutam sibi latebram fore auspicatus Ademarus, turrim ligneam de qua signa dependebant, cum sex factionis suae sociis formidolosus conscendit. Ibi quoque se latere posse diffidens, tecta more architecti perambulabat, donec ab Hugone qui studiosius reliquis eum investigabat, visus, pacta vitae ac membrorum securitate captus est. Cum quo quinque commanipulares ex eminentioribus tenti sunt, Hugo 139.0833B| videlicet ac Archembaldus de Buciaco, Rainardus et Americus frater ejus, filii Heldegarii haud ignobilis viri Argentomagensis, atque Giraldus Tirinensis, his exceptis, quos aut minor potentia, aut minus pollens de nobilitate parentum sanguis nostrae subtraxit notitiae, quorum numerus ad viginti et eo amplius fuisse refertur; equi capti numero centum viginti, praeter eos qui vel a victoribus furtim subducti, vel a victis fuga sibi consulentibus abducti sunt; e quibus et multitudo hostium colligi potuit, et virtus superna pariterque excellentissimum Patris Benedicti meritum evidenter agnosci, quod a tam paucis exercitatae militiae viris adversarii copiis ac natura muniti loci tam facile sint superati. Illud nihilominus gratia Dei gratuita nobis collatum credimus 139.0833C| quod hostium triginta militibus peremptis, nostrorum nemo saltem vulneratus est, tribus exceptis, unus videlicet militaribus deditus stipendiis, qui lethali accepto vulnere ad propria rediens vita decessit, ac duo agriculturae potius quam bellicis dedit stipendiis, qui cum multis aliis artis hominibus fama praelii exciti, auxiliatum nostris venerant; dum nimium rapinae student, incertum a sociis an ab extraneis interempti sunt. Hoc itaque modo castrum intra sextam diei quo primum ibi advenerant horam receptum nostrisque redditum est, anno Incarnationis Dominicae millesimo.

17.

Et ne quis aestimet tantam victoriam hominum potius virtuti quam divinae ascribi debere largitioni, 139.0833D| sciat ipsorum nobis relatione adversariorum vulgatum eos vigore ita destitutos ut, quamvis telorum seu lapidum mole abundare se cernerent, nullam tamen efficaciam in jaciendo sibi inesse sentirent. Animae quoque peremptorum nocturno tempore in eadem villa quiescentes homines somnos rumpere saepissime cogebant, flebiliter oberrando inclamantes se miseras fore [esse], quae excellentissimi Patris Benedicti res pervadere non dubitavissent.

18.

Nec Guido genitor Ademari, sive etiam Giraldus frater ejus, patrinus jam dicti adolescentis, immunes miseriarum fuere; verum sicuti participes ejus fuere consilii, sic quoque, Dei justissima disponente providentia, periculorum fuere consortes. 139.0834A| Siquidem Guidonem non tantum orationis quantum dissimulationis, quasi nesciret quae a filio gererentur, gratia, Romam profectum morbus adeo vitiliginis debilitavit ut non aliter quam in lectica ad sua regredi valeret. Giraldum vero obtentu ejusdem simulationis apud Pictavium degentem, et rei eventum praestolantem, ferox equus mordicus per coxam arreptum, per aliquot dies lecto cubare coegit. Hildebertus quoque Argentomagensis [BOSCIO Argensis] incola, hujus factionis signifer, qui pacis medius palam quidem videbatur fore, occulte autem proditionem alebat, igne divino in maxilla adustus, usque ad diem suae mortis incurabilis perseveravit, ita ut, consumpta carne, dentes specio miserabili nudarentur. Per omnia benedictus Deus, 139.0834B| qui sibi beneplacitos assidue mirificat sanctos.

CAPUT VI. Ademari castrum dirutum. Equus e puteo eductus.

19.

Quia vero semel Aquitaniam ingressi sumus, non ab re esse videtur, si rei gestae miraculum, quod ordo causarum superiori paucis elabentibus annis subnexuit, enarraverimus. Captus, ut supra dictum est, Ademarus ab Hugone, ad castrum Brucciae deductus est. Id Giraldus quidam partibus favens Ademarianis tenebat, exclusis factoribus [fautoribus] Hugonis, qui partem ejusdem castri ab Ademaro sibi praereptam non mediocriter indignabatur. Denique eumdem juvenem, quem captum habebat, e regione murorum, unde a suis intueri posset, deduci praecipiens, interminatus est se ejus 139.0834C| caput abscissurum, ni maturato sibi munitionibus cederent. Quae res Giraldum et eos qui intus erant, graviter perterruit, maxime videntes dominum suum cum tot exercitatae militiae egregiis bellatoribus subita rerum conversione dejectum. Unde non solum oppidum, sed etiam se suaque omnia territi dedidere. Hugo potitus castro, turrim quae juris Ademari fuisse videbatur, confestim diruit. Juxta eam cisterna erat ad colligendas imbrium aquas effossa, quadraginta quinque et eo amplius cubitis in profundum patens.

20.

Forte post aliquod temporis spatium duo ex fratribus nostris apud memoratum sancti Patris Benedicti Salense monasterium degentibus, utilitatis monasterii gratia, praefatum Hugonem Brucciam 139.0834D| tunc incolentem adierunt; ob cujus colloquium superiora turris petentes, binos equos retinaculis sibimet connexos in inferioribus reliquerunt. Horum unus quietis impatiens, dum huc illucque errando socium trahit, postrema corporis parte in superius nominatam cisternam labitur, nec alterius ope juvari valuit quin ad fundum usque decideret. Clamor illico intuentium oritur equum monachorum in puteum esse lapsum. Tumultus causam Hugo sollicite perquirens, ubi damna lapsi animalis reperit, vehementer indoluit, quod hi qui eum visitandi gratia adierant monachi (aeger quippe erat), tantam fuissent passi jacturam. Itaque uxori imperat ut, evocatis juvenum robustioribus, seminecis equi cadavere 139.0835A| puteo abstrahi faciat. Ipse post paululum ubi se vestibus induit, eam secutus inclinans se ad os putei, solum equinum caput aquis eminere prospexit, reliquis membris cum sella lymphis opertis, et ad circumstantes conversus: « Hic, inquit, equus sollae deinceps nunquam sentiet onus. » Ad quem mulier: « Num, ait, ille senex Benedictus, qui tibi a Domino victoriam obtinuit ex hostibus, tam est invalidus ut impetrare nequeat quatenus proprio animali suus revehatur monachus? » Ad haec ille diffidens: « Si, inquit, haec ille impetrarit, caeteris praelato sanctis, ejus me committam tuitioni. » Admotis igitur scalis, descendit quidam, audaci fisus juventa, qui equum per opportunas corporis partes funibus ligaret, quo facilius educi posset. Verum eo 139.0835B| egresso, cum difficile videretur tam immensi corporis animal simul cum scala posse abstrahi ob angustiam putei, primo scalam educentes, dehinc caballum abstrahere coeperunt. Sed omnipotens Deus, ut ostenderet non solum jam saepius dicto Hugoni, verum quibusque sanum sapientibus egregium ducem monachorum, summum videlicet Benedictum, non parvi apud se esse meriti, imo majoris quam quisque mortalium conjicere valeat, geminavit miraculum. Nempe cum jam numerosa juventus usque ad summum putei marginem equum elevavisset, ac fratres eminus astantes, litaniae preces Domino solverent, ubi dilectum Domino Benedictum invocare coeperunt, subito rupti funes equusque ad interiora lapsus est. Desperatio cunctos habuit, 139.0835C| diffidentes eum ulterius posse vivum retrahi, maxime cum et descensus ad eum alligandum difficilis foret, nec funium illis tanta suppeteret copia, casusque de superioribus ejus aestimaretur contrivisse membra. Accedens autem unus fratrum ad memoratum Hugonem, hortatus est ut de virtute confessoris Christi Benedicti sumpta fiducia, adhuc semel attentatum adorirentur opus. Annuentibus quoque ejus persuasioni quibusdam juvenum, quid suae possent vires experiri cupientium, praecipue conjuge ejusdem nobilissimi viri Hugonis, quae fidei ac devotionis in beatissimum Patrem nostrum Benedictum ardore flagrabat, iterato scalae in puteum deponuntur. Porro apparatus funium nullus 139.0835D| alter reperiri potuit, nisi quo retibus ad usum capiendarum silvestrium praeparatis caprearum sibi invicem connexis atque contortis utebantur. His ergo alligatum, uti prius fecerant, retrahebant equum, magnis clamoribus sanctum invocantes Benedictum. Et ecce, cum jam pene inter manus futurus esset, iterato deficientibus vinculis relabi coeperat in imis. Tunc unus e turba alligari se poscit cingulis ex coriis cervorum desectis, quibus Aquitani utuntur latissimis atque fortissimis, sicque introrsus, dimitti, arreptisque tibiarum fasciolis, caballum aptissime capite alligans, monet socios se quidem primum, deinde quadrupedem extrahant. Qui monitis ocissime parentes, utrosque ad superos reduxerunt. Sonipes ac si mortuus humi 139.0836A| exponitur, ad quem honorabilis vir Hugo accedens, eumque virga tangens, ad circumstantes ait: « Hic reviviscet nunquam. » Tunc equus quibusdam eum sublevantibus a terra, sese erigens concussit, aquamque quam invitus hauserat, per meatum urinae digessit. Alacris illico mulier his verbis virum arguebat: « En, ait, experimento hoc disce Benedictum Dei famulum fideliter se invocantibus, praecipue suis famulis, praesto esse. » Plausus continuo ac vox laetitiae toto oriuntur castro, Benedictum laudantium, Benedicto gratias agentium quod jam viveret, quod jam propriis pedibus equus vaderet. Sane religiosa femina, quia hiems erat, in aprica domo cornipedem deductum mollioribus stramentis usque ad diffusionem sudoris ipsa operuit; 139.0836B| qui inde post paululum retractus, terrae se provolvens ac omnibus membris concutiens, hinnitu sodalem quaerebat. Quem fratres qui aderant, receptum laetantes, ad propria incolumem, nullo membro debilem reduxerunt. Horum uni nomen Anno (supra lib. I, cap. 17), qui sacerdotii fungitur officio; alteri Remigius, in ordine manens diaconatus; quorum relatu ante transactos quindecim soles haec ita gesta fuisse comperi; a quibus et sella ostendebatur quae dilapsa cum equo fuerat, cujus scandilia, quamvis nova, et antelam suis impatiens pedibus ipse disruperat.

21.

Viderit nunc quisquis ille est, qui haec non sibi mira videri jactitat, quid horum praecellat, utrum ferrum e profundo laci reduxisse an quadrupedis 139.0836C| vitam in immani praecipitio non solum servavisse, verum et incolumem superis reduxisse. Ego quia utrumque noster iste legislator patravit, in ambobus eum non tantum potentem, sed etiam potentissimum fuisse fateor. In hoc vero illud admiratione dignum est quod equum, quem chordarum nequivere retinaculis protrahere, fasciolae fragilis retraxerunt habenis (GREG. lib. II Dial., c. 6), ac si patenter pius Pater Benedictus eos non verbis, sed factis moneret id non humanae fortitudini, sed divinae potius operationi debere imputari suaeque interventioni. Verum si quispiam ejus mira facta ob nostrae vilitatis personam contemnenda judicat, hunc nos rogamus, non ut nostra legat, sed ut mitissimos 139.0836D| ejusdem Patris vultus sua nequaquam exasperet ingratitudine. Qui si, quod absit! offensus fuerit, nulli dubium quod durum se praebeat et intractabilem, sicut econtra, humilitatis precibus mitigatus, favorabilem se exhibebit ac lenem.

CAPUT VII. Milites pasti pane S. Benedicti in praelio illaesi.

22.

Opportunum videtur et illud inserere lectioni quod in eadem provincia sub antedicto praeposito Otherio meritis sancti sui Benedicti Dominus operari dignatus est. Hildebertus supra nominati Bosonis filius, ex materni avi successione comitatum Petragoricae urbis adeptus, adversus Guillelmum comitem Pictavorum arma movit; et commoto exercitu, ad secundum Pictavae civitatis milliarium castra posuit. 139.0837A| Inter reliquos vero ejus auxiliares, quos ad id evocaverat bellum, erat Hugo, de quo praemisimus, dominus castri, quod Gargilissa dicitur. Is cognitum habens beatissimum Patrem nostrum Benedictum his qui se plena invocaverint fide ubique et maxime in bello solere auxiliari, memoratum rogavit praepositum Otherium, ut sibi saltem duos conferret panes ex iis quibus monachi vescebantur, quos ipse cum suis certamen intraturus in escam sumeret; fidei non modicae exsistens, qui crederet illo se cibo validius omnibus posse armis contra universa muniri pericula. Interim Hildebertum, tam ipsum Hugonem quamque caetera exspectantem auxilia, praecipue Fulconem Andegavensem comitem, congregati Pictavienses repentina irruptione opprimere conati sunt, 139.0837B| quatenus eo qui dux belli erat, antequam cunctae ejus congregarentur copiae, oppresso, residuos ab ipsius deterrerent adjutorio. Nec ille segnior in obviando fuit, sed cum paucis, quos secum habebat, excipiens advenientes, bis cum eis campali certamine conflixit. Cumque in eo esset ut ab hostium multitudine superaretur, veteranis etiam suis fugere non erubescentibus, ex improviso jam dictus supervenit Hugo, qui dejectos rebus adversis sociorum intuens animos, fractis citatim, quos ex monasterio Sancti Benedicti acceperat panibus, et ipse sumpsit, et his quos secum adduxerat, distribuit, ac demum Pictavos jamjamque victores, et sui nimium securos, cum Hildeberto aggressus, vicit fugavitque. Sane ex militibus, qui quidpiam panis Sancti Benedicti quamvis 139.0837C| modice sumpserant, nullus lethale suscepit vulnus, sed omnes incolumes evaserunt.

CAPUT VIII. Abbatisvillae monasterium cum miles per vim ingressus fuisset et in contemptum S. Benedicti sese vino fratrum inebriasset, abbate orante Deum ut se ostenderet tutorem loci, igni consumptus est, nec non duo pueri ipsius complices, equi et quaecunque sua.

23.

Nunc jam ab Aquitania gressum verbi promoventes, in Franciam redeamus, narratisque de statu regni seu regum quae ad rem pertinere videbuntur, miraculum per beatissimum Patrem nostrum Benecdictum ad omnipotente Deo in loco qui Abbatisvilla 139.0837D| dicitur gestum recitemus, sicque per monasterium ad Burgundiae partes certis ex causis transitum faciamus.

24.

Dux Francorum Hugo infulas regni adeptus, cum filio per decem continuos annos eis potitus est; moriens autem Rotberto filio monarchiam sui reliquit principatus. Hugonides Rotbertus uxoriam inire copulam jamdudum mente tractans, et ab Arelatensium partibus assumere sibi conjugem volens, exercitum congregat, sponsae jamjamque adventanti occursurus. Dum ergo iter agens exercitus, ulteriorem Ligeris ripam teneret, contigit Guillelmum Belesmensem, 139.0838A| castra metandi causa, curtim superius nominatae villae Abbatis sibi diligere. Porro e satellitibus ejus quidam perversae mentis juvenis praeveniens dominum, monacho ei curti praeposito, Theoderico nomine, furibunde imperat ut sibi portas aperiat, eo quod ipse inibi metatum abiturus foret. Ad quem monachus: « Patientiam, inquit, o optime militum, in me habe, adventum tui senioris operientem, cui soli hae patebunt portae. » Animadvertens miles copiam introeundi sibi denegari, conversus in iram, sociis infit: « En, inquit, contemplamini hunc monachum, veluti tumidum bufonem, equo itidem tumenti superbe residere, nec mihi aperire velle. » His contumeliae verbis coenobita motus, conversus ad orientalem, ad quam monasterium situm est, plagam: 139.0838B| « Ego, ait, te, o senior sanctissime Benedicte, aut perpetuo obdormisse suspicor somno, aut nastris offensum peccatis, ab his olim tibi dilectis abcessisse sedibus, qui ita inultas tuorum pateris manere injurias. » Quid multis morer? non diu vindex dilata, est blasphemiae ultio, divina eam meritis beati confessoris idcirco, ut credimus, accelerante providentia, ne pusillanimitate victus frater, majoris offensae in verbo incurreret lapsum. Namque, adventante Guillelmo, infelix ille qui scandalizaverat fratrem, et insuper Benedictum despexerat Patrem, jactitans se vino servorum ejus ad ebrietatem usque sua suorumque viscera absque ejus oppleturum gratia, domum a curti longiuscule remotam ingreditur; in qua minarum suarum satisfacturus exsecutioni, 139.0838C| dum ultra modum vina haurit, calicem furoris Domini una cum mero usque ad faeces potavit. A mensa quippe surgens secus ignem se collocavit, temporalem aeterno socians somno. Namque ignis stramenta lectorum corripiens, flammarum globos in sublimi extulit, ac tectum domus facile accendit; nec evigilavit miser donec, comprehensis omnibus, obrueretur trabium molibus. Itaque cum duobus obsequii sequi sui pueris (nam tertius semiustulatus evasit) ac quinque equis, seu cum omni itineraria supellectili, incendio consumptus est. Qui vero ambusta veste vel capitis crinibus, discrimine mortis beneficio exemptus fuerat fugae, in praesentiam Guillelmi deductus, rem, ut erat gesta, ordine retulit. Tum 139.0838D| ille: « Merito, ait, haec infelicibus poena provenit, qui malivolo vecordiae suae spiritu vina monachorum cuncta se exhaurire posse aestimantes, ita ebrietati operam dederunt ut imminens periculum vitare nequirent. » Hoc itaque facto suspicio fratris abolita est, qua falso calumniatus erat, beatissimum Patrem nostrum Benedictum obdormisse, qui cura pervigili assiduam sollicitudinem sibi subdito exhibet gregi. Porro a sibi placitorum istorum visitatione locorum, nullius nostrum quolibet immani poterit deterreri facinore quem grata suorum invitat praesentia ossium. Verumtamen eo magis nobis cavendum, ne 139.0839A| tam pii aspectum visitatoris fusca commissorum offendamus caligine peccaminum.

CAPUT IX. Ligeris exundatio, anno 1003. Armentarius ex aquis ereptus.

25.

In ea inundatione Ligeris, quam plus solitam littoris accola, insolitam procul remotus sensit agricola, quid mirandi per meritum saepissime nominandi patroni nostri actum sit Benedicti, quia absentem me contigit fuisse, relatu seniorum cognitum memoriae adoriar tradere posterorum. Igitur Liger, eorum maximus fluviorum qui per Galliam alvei sui cursus in Oceanum propriis invehunt nominibus, inaudito antea saeculis modo antiquos excessit terminos, anno Incarnationis Domini millesimo tertio, regni autem 139.0839B| Rotberti regis quo cum patre regnare coepit, sexto decimo, monarchiae vero septimo. Tanta vero tamque repentina ejus fuit profusio ut agrarios laborantes, seu equites iter agentes, subita involverit ruina, ut non incongrue illi aptetur illud Virgilianum de Pado dictum: Proluit insano contorquens vortice silvas Fluviorum rex Eridanus, camposque per omnes, Cum stabulis armenta tulit. (VIRG. I Georg.) Sic et iste, non solum pecudes cum ovilibus, homines cum domibus, verum etiam patrem matremve familias cum filiis ac filiabus, seu cum universis improviso impetu protraxit utensilibus. Hac aquarum illuvione involvi metuens armentarius gregis, 139.0839C| usui monachorum Patris Benedicti in coenobio Floriacensi degentium delegati, ad tutiora montium pascua vaccarum abduxit armenta; unde regrediens, dum concitus sese proripit, ut intra septa castri receptus imminens evitaret periculum, obvium habuit hostilem quem fugere cupiebat amnem. Retrogrado itaque se proripiens pede, ad pontem rivuli, qui ob circumjacentis latitudinem paludis, Longumrete dicitur, quem jam forte praeterierat, summa cum festinatione tendebat. Ibi quoque obvios habens inundantis fluctus gurgitis, in desperationem vitae labitur; et incertus consilii, fasciolis a tibiis resolutis, ad binas pontis tabulas se alligavit. Invocare tamen Christum et sanctum coepit orare Benedictum, 139.0839D| ut sui misereretur opem ferendo; sed, resoluto vi tumescentis fluminis ponte, ipse pariter ferebatur in praeceps. Tum vero toto cordis affectu nomen beatissimi iterabat frequentius Benedicti; et quia jam morti traditum se credebat, ut animam tantum salvaret poscebat. Cumque undis se propellentibus ad cum delatus esset locum, ubi Bonodia fluviolus Ligeri influit, per tria fere milliaria aquis vectus, et semper in ore, semper in corde sanctissimi vocabulum 139.0840A| replicaret Benedicti, exaudiri meruit. Nam mutatis flatibus ventorum, flans zephyrus ad littus eum leni impulsu deducere coepit. Quidam vero ejus nati, prope lintribus obnavigantes, cognito quis esset, solutis quibus ipse se vinxerat ligaminibus, ad tutam portus stationem secum incolumem reduxerunt. Vocitatur autem homo ipse Constantius; qui etiam refert se multitudine circumdatum serpentium seu diversi generis reptilium, nec tamen per Dei providentiam et egregii Christi confessoris Benedicti interventionem quidquam sibi fuisse nocitum. Quod eo magis mirandum censetur quia quosdam hominum summa arborum cacumina conscendentium, ubi undoso torrenti aspirare fas non fore arbitrabantur, reptando subsecuti angues, miserandis laniatos morsibus 139.0840B| decidere in profundum cogebant; hunc vero in imis constitutum, quamvis in modum cinguli circumambirent, nullatenus tamen laedebant, gratia eum divina meritis sancti sui confessoris Benedicti custodiente, ad exhibendum famulis ejus devotae servitutis obsequium. Cui etiam aliud divini muneris attributum constat fuisse beneficium. Ruerat radicitus aquarum alluvies maximas arborum moles, quarum impetu trunci quoque antiqua diuturnitate solidati evertebantur. Horum ille impulsu non solum mergi non poterat, verum sola manu vel brachio, ac si leves stipulas ad se appropinquantes depellebat.

CAPUT X. S. Benedicti agrum minuens mala morte perit.

26.

Ager quidam, ditioni subditus ecclesiae Sancti 139.0840C| Stephani Antissiodorensis urbis, confinis est terrae Sancti Benedicti, quae memoratae superius adjacet paludi. Hunc quidam Walterius jure beneficii sortitus, ejusdem telluris partem ad suos usus praeripere cupiebat; confictaque calumnia, quod ex suo beneficio existeret, atque a nostris ruricolis injuste pervasa foret, querelam ante venerabilem abbatem Abbonem exponit. Nam quodam tempore ab uno dominorum suorum missus est, ut sua vice jam dicto obsequeretur abbati ad regale palatium properanti. Inde cum redirent ambo simul, et ad eum perventum esset locum, de quo lis videbatur orta, 139.0840D| idem vir conversus ad abbatem: « Nunc, inquit, domine abba, si placet, ostendam tibi terminum meae possessionis. » Monente autem illo, ne quid supra suum determinaret jus, ne forte id nequaquam ei impune cederet, ille impulso calcaribus equo, ad locum determinationis sibi placitae properat, obtestantibus pene omnibus qui cum abbate aderant illum metam justae divisionis transgredi. Sed cum habenis equum refrenare conaretur dicens: 139.0841A| « Ab hoc ego loco universum jus ad istam partem (manu eam demonstrans) mihi, etiamsi necessarium fuerit, singulari certamine vindicabo, » equus in cursum actus retineri ab eo non potuit, quin potius invito sessore proruens semel ac secundo, offenso labitur pede. Tunc reverentissimus Abbo abbas conversus ad suos ita infit: « Jam nunc aequissimi Judicis justum citissime conspicietis examen. » Post quae verba, equus tertio lapsus dominum a tergo suo abjicit. Qui cadens, discissis interioribus, fractaque scapula debilitatus ad villam monasterii delatus, advesperacente ipso die defunctus est, peregitque ipse solus singularem quam proposuerat pugnam, Deo manifestum exerente judicium meritis dilecti sui confessoris Benedicti, 139.0841B| cujus res alienare cupiebat; cujus casum miseratus honorabilis Abbo abbas, eo quod sibi in itinere devotissime obsecutus fuisset, cum fratribus in coemeterio ecclesiae honorificentissime tradidit sepulturae.

CAPUT XI. S. Pauli corporis translatio Floriacum.

27.

Osa ( Huessant ) Oceani maris quaedam est insula, quae a continenti Armoricanae regionis terra, quam Cornugalliae nominant, pelago sexdecim passuum in transversum porrecto sejungitur. In ea beatum Paulum, cognomento Aurelianum, eremiticam duxisse vitam ex libro Vitae ejus didicimus. Hic denique S. Paulus, in loco Britanniae qui oppidum Sancti Pauli dicitur, Episcopus factus, 139.0841C| multis in vita sua clarus virtutibus, ibidem per divinam designationem tumulariam meruit sepulturam. Cujus corpus post longa obitus ipsius transacta tempora, a Mabbone ipsius loci pontifice, ad hoc nostrum Floriacense translatum est coenobium. Hujus translationis seriem, quia occasio se praebuit, licet multis antea temporibus gesta sit, sicut a prioribus nostris eam auditu comperimus, referre dignum duximus. Memoratus denique venerabilis Mabbo pontifex, amore divino contemplativae succensus vitae, haesitabat animo quonam potissimum in loco suum posset explere propositum; cui divinitus inspiratum est nusquam aptius id posse eum perficere quam in praesentia corporis sanctissimi Patris nostri Benedicti, qui dux et signifer 139.0841D| illius esset institutionis quam ipse sectari cupiebat. Sumptis igitur Evangeliis et sacrarum vestium non contemnendo ornatu, simul cum sacratissimo corpore egregii praesulis Pauli ad sibi desideratam pervenit habitationem, quem abbas istius sacri coenobii, praecedenti libro nominatus Wlfaldus, cunctaque congregatio gratantissimo dilectionis suscipientes obsequio, quo advixit tempore, honorifice secum tenuerunt. Qui peracto laudabilis vitae cursu, 139.0842A| ante altare Sancti Joannis evangelistae, in basilica Sanctae Dei genitricis Mariae, tumulariam adeptus est sepulturam. Corpus autem antedicti confessoris Pauli cum proprio loculo, post loculum sanctissimi Patris Benedicti posuerunt, uno tamen ampliori scrinio, quod etiam argento tectum erat, utrumque concludentes. Nunc jam ad id quod coepimus exsequendum regrediamur.

CAPUT XII. Felix anachoreta naufragio liberatus. Episcopus Leonensis id coelitus discit. Felix ob id in S. Benedictum amplius animatus. Iterum liberatus.

28.

In memorata igitur insula, ob amorem tanti praesulis, quidam civis jam dictae regionis Cornugalliae, Felix nomine, ad inhabitandum demigrans, 139.0842B| cum aliis suae provinciae viris, per aliquantos annos, Deo placitam studuit ducere vitam. Sed cum veraci referente fama didicisset corpus jam dicti sancti apud nos retineri, deliberavit animo ad ejus sacratissima properare membra. Incitabat quoque bonae voluntatis ejus conatum rumor sanctissimi Patris nostri Benedicti, qui totius etiam remotissimos Britanniae repleverat sinus. Ascensa ergo una, quam solum tunc reperit navim, ad superius nominatum Sancti Pauli oppidum venire disposuit, cum pontifice ipsius sedis tractaturus utrum sibi haec quae cogitaverat agere expediret. Verum pelagus illud quod inter insulam ac continentem diximus esse terram, ob sui angustiam et rupium in eo prominentium exasperationem, difficilem multoties navigantibus 139.0842C| officit transitum. Quod cum jam dictus vir transmeare vellet, inopinato impetu undarum navis versata eum cum universis sociis inter se et mare conclusit. Erant inter eos natandi ignari; hos unda raptos, super unum e prominentibus saxis illaesos deposuit. Ille vero cum uno tantum sodali, jam reductae in suum statum navi insiluit, et fluctus qui eam oppleverant, panno sinuatae vestis exhauriens, cum duobus qui soli remanserant remis ad recipiendos socios rupi appropinquavit. Quibus receptis prospicit eminus librum per quem laudes Deo persolvere consueverat, undis jactari, nec mergi Post quem directo cursu navis eum levavit, ita omni humore introrsus carentem quasi non undae ipsum per maria, sed ventus per terras portaverit. Deinde aliquibus 139.0842D| remis cum aliquantula supellectili receptis, ad destinatum tandem delati sunt locum.

29.

Cumque memoratus vir. cum episcopo loci colloquium familiare habens, ea quae sibi obvenerant referre vellet, praevenit eum pontifex, ita inquiens: « Num, ait, ignoras, domine mi Felix, quid cuidam Monacho omnibus tibique bene noto de te per nocturnum soporem revelatum sit? » Cui cum ille diceret se id funditus ignorare, episcopus ad eum: 139.0843A| « Retulit, inquit, mihi idem monachus coram multis testibus, dicens: Videbatur mihi quod Felix, qui in insula habitat, hic apud nos foret positus. Qui dum ad sua regredi vellet navimque ascendisset, diabolus in specie vulturis adveniens, cujus corporis moles montis altitudini aequari posse credebatur, cunctos qui rate vehebantur simul cum ipsa in profundum mergere mihi videbatur. Illis itaque hoc modo submersis, apparuit repente vir quidam monachico adopertus indumento, more abbatum recurvum a capite de manu gerens baculum; quique super aquam deambulans, eodem ligno navim cum hominibus nil mali passis, ac cunctis rebus, de profundo ad littus traxit. Liberatis vero imperans ut se ibidem operirentur, vulturem qui jam fugam paraverat, insecutus, 139.0843B| virga percussum in profundum abyssi mersit. Reversus ad Felicem et socios ejus, alacri ut erat vultu, eos hortabatur ut ascensa lintre quo cupiebant secure enavigarent, dicens: En adversarius vester, per Dei gratiam a me submersus, perdidit omnem vobis nocendi potestatem. »

30.

Cumque ista referente antistite Dei servus audisset, casus quoque suos et ipse omnes ei exposuit, asserens ipsam visionem, etiam corporeo actu, in se completam. Intelligens vero ex memorata apparitione sanctissimum Patrem nostrum Benedictum suae saluti auxilium contulisse, magis amore ejusdem praecellentissimi confessoris flagrare coepit, atque ut ad ejus sacrosanctum tumulum perveniret instare. 139.0843C| 31. Igitur pauci temporis interposita mora, assumptis quibus se indigere rebus aestimavit, ad continentem destinavit remeare terram. Sane omnipotens Deus, ut ejus cor ad amorem sanctorum quorum expetebat praesentiam amplius inflammaret, duplicavit miraculum. Nam dum anchora a littore sublata alta peteret maria, repente se fluctus attollunt, et in sublime elatus praeruptus aquae mons ita totam circumcinxit scapham ut nulla ex parte aditus reperiretur evadendi. Tunc jam dictus Christi famulus Felix, horrore imminentis periculi perculsus, intra ima pectoris hujusmodi fundebat preces humillimae supplicationis: Inclyti, inquiens, confessores Christi, Benedicte atque Paule, quorum sacratissimos adire exopto cineres, ferte opem mihi misero 139.0843D| qui solius nunc mortis discrimen formido. Post has preces, dicto citius tumida considunt aequora, ventisque placidum stans mare tutam navigantibus praebuit viam. Ita ab instanti naufragio saepe nominatus Felix exemptus, ad hoc sibi diu desideratum venit coenobium, nobisque hunc suae salvationis retulit fuisse modum.

CAPUT XIII. Advocatus malus perit.

32.

Brevitati quidem studendum erat ne prolixitas 139.0844A| verborum audientibus fastidium materiae gigneret. Sed quia decurrens sermo retineri non potuit quem vis dilectionis sanctissimi Patris Benedicti ad plenius exponendas res gestas impulit, ignoscendum est si, plusquam licuit, loquax pagina fuit. Procurabimus deinceps succincto narrandi genere miracula ejusdem dilecti domini comprehendere, ut et laudes ejus promamus et lectori nequaquam oneri simus.

33.

Burgundiae in partibus, territorio Tricassino, villa habetur Sancti Benedicti, Tauriacus nomine, quam advocatus, vocabulo Gauzfredus, quamvis ab extraneis defenderet, violentius quam quilibet externus vastabat. Quem a monachis frequenter ut a malefactis quiesceret, admonitum, nec obtemperantem, pius Pater Benedictus a Deo obtinuit flagello 139.0844B| correptionis prius percuti quam ejus malitia funditus deleretur. Quadam itaque die eo in domo propria intra memoratae urbis Tricassinae muros constituta residente, et judiciariam inter rusticanos agente actionem, niger canis rabie plenus adfuit, et nullum laedens circumstantium, impetu in eum facto nares ejus ac faciem morsibus dilanians abscessit. Unde ille in amentiam versus, ab amicis ad basilicam Sancti Dionysii est deductus; ibique aliquantulum, sed non ad plenum sensu recuperato, regressus ad propria, dum malis quae pauperibus Sancti Benedicti intulerat adjiceret pejora, a daemonio arripitur, catenatusque et in quoddam retrusus cubiculum, ultimum exhalavit spiritum, profitentibus cunctis qui 139.0844C| eum noverant, ob saevitiam ejus in ruricolas pretiosi confessoris Benedicti talia ipsum pertulisse. Huic metuendae ultioni, aliud amplectendum misericordiae ac sanitatis adnectamus signum.

CAPUT XIV. Monachus in extremis ab omnibus derelictus, S. Benedictum habet propitium.

34.

In inferioribus hujus Neustriae partibus, in Andegavensi scilicet urbe, Ainfredus quidam apud monasterium Sancti Albini ex clerico monachus sponte factus est. Is meliorandae vitae gratia ad hunc venerabilem Floriacensem demigrans locum, aliquantisper nobiscum commoratus, ad memoratum regressus est coenobium. Ubi dum moratur, gravi tumescentis coxae afflictus languore, gemino urgebatur angore. Nam abbas ipsius monasterii, quibusdam 139.0844D| simultatibus eum impetens, cunctis interdixerat fratribus ne quis eum saltem in exitu visitaret animae. Cumque ille, morbo ingravescente ac dolore ad vitalia serpente, fratres ad se invisendum suumque exitum Domino commendandum venire deposceret, ab uno, cui soli concessum erat eum invisere, quid abbas de eo praecepisset addidicit. Quod ipse audiens graviter tulit, et per Andegavae civitatis nobiles qui ab ejus visitatione, quia eum diligebant, inhiberi non poterant, abbati mandavit 139.0845A| ut sibi misereretur, ad satisfactionem, si quid in eum non recte commisisset, parato. Sed eo differente coactus est aeger aliunde consolationem quaerere, et, quia se a temporali abbate videbat despici, ad illum qui legionibus monachorum per longa jam pridem saecula sollicitudinis suae curam impendit tota se contulit mente, recordansque quantam in Patribus hujus Floriacensis coenobii tempore suae peregrinationis reperit dilectionem, converso ad parietem capite ac lacrymis suffusus ora, in haec prorupit verba: O sancte, inquiens, Benedicte, miserere mei tuum auxilium anxie implorantis, tibique spondentis quod, si mihi corporis sanitatem vitaeque a Deo obtinueris prosperitatem, tua supplex sacratissima expetam ossa, gratiarum pro posse 139.0845B| redditurus vota. His peroratis, aspexit, ut post ipse retulit, subito quemdam incogniti vultus virum, monachalis habitus tegmine adopertum, qui e regione ulceris manu protenta, silenter abire visus est. Mox aegrotus in somnum resolutus, qui tres et eo amplius noctes pervigiles duxerat, unius horae spatio placidissima quiete potitus est. Evigilans vero, dum summis digitis vulnus quod vis morbi patefecerat, incautius premeret, particula quaedam putrefactae carnis, instar boleti, inde cum maxima doloris parte prosiluit, ac demum infra breve tempus, resumptis viribus, quod voverat, devote, nec absque munere complevit.

CAPUT XV. Patriciacus (Pressy) in Burgundia. Ibi reliquiae S. Benedicti cum aliis contra praedatores delatae. Cerei coelitus bis reaccensi; reliquiae datae in praemium doctrinae.

35.

Patriciacus dicitur villa in Augustudonensi 139.0845C| territorio regionis Burgundiae sita. Hanc Echardus, comes Burgundionum ditissimus, Sancto Benedicto et fratribus Floriacensis coenobii ad stipendiarios quondam sumptus benigna largitate contulit. Quo defuncto ac in Floriacensi monasterio juxta ecclesiam Sanctae Mariae sepulto, in memorata possessione fratres habitationem sibi statuerunt; in qua etiam delatis a Floriaco sancti Patris Benedicti reliquiis, ecclesia in honore Dei ac gloriosae virginis Mariae, simulque egregii ipsius confessoris constructa est, quam Christus Dominus meritis sanctae suae 139.0845D| Genitricis, necnon dilecti famuli sui Benedicti saepissime miraculis illustrem reddidit. De quibus quia multa per inertiam oblivioni tradita sunt, pauca quae vilitatis nostrae attigere notitiam, memoriae posterorum, ad omnipotentis Dei ac sanctorum ejus laudem, tradere curabimus.

36.

Solinaricense praedium, jam dicto Patriciacensi coenobio subditum, quidam perversae mentis homines invadere moliebantur. Quorum malitiae Rotbertus monachus illi loco tunc praepositus obsistere cupiens, instante vindemiae tempore cum 139.0846A| sanctorum pignoribus ad locum properat. Cumque iter agendo, sanctarum vectores reliquiarum Cluniacum coenobium devenissent, inibi nocte quieverunt. In crastinum vero coepit itineris callem capturi, a fratribus ejusdem coenobii cum magno processionis apparatu ducebantur, et ecce in ipso basilicae Sancti Benedicti egressu, orta cum vento pluvia, cereos ob honorem Dei ac sanctorum ejus accensos funditus exstinxit. Sed antequam portam castri ipsius monasterii egrederentur, et serenitas rediit, et cerei divinitus reaccensi, inspicientibus cunctis, per aliquod viae spatium nullis ventorum flatibus exstingui potuerunt. Simili modo dum, peractis pro quibus ierant, sanctas reliquias a tabernaculo sub quo manserant extulissent, lucernae exstinctae, 139.0846B| divinaque virtute illuminatae, nullo aurarum spiramine lumen amiserunt, donec a terra Sancti Benedicti sanctorum progrederentur pignora. Erant autem, quae ferebantur cum patrocinio sancti Patris nostri Benedicti, pretiosae reliquiae beatissimorum confessorum Eucherii et Verani, necnon Cypriani, Sperati, ac Pantaleonis martyrum. Has, sicuti relatu seniorum nostrorum comperimus, quidam aliquando Lugdunensis antistes cuidam monacho hujus sanctae congregationis contulerat remunerandae sedulitatis gratia, quia liberalibus eum instruxisset litterarum studiis. Quas ille, ut celebrior inde esset locus, in ejusdem Patriciacae villae oratorio condidit. CAPUT XVI. Minax et blasphemus in S. Benedictum interit. Duae feminae sanantur a quatuor morbis.

37.

Bernardus quidam, ejusdem Burgundiae vir 139.0846C| illustris, dominusque castri quod Uzon [ al., Vizon] vocatur, discordiam habebat cum quodam sibi affinitate propinquo, non minoris potentiae, nomine Lotboldo. Cujus possessiones dum direptionibus vastaret, etiam ex villis ad jam dictum Patriciacum monasterium pertinentibus armenta abducere cupiens, quosdam servorum Sancti Benedicti resistentes sibi interemit. Propter quam causam supra nominatus Rotbertus praepositus eum adiens, humiliter poscebat ut legaliter sancto Benedicto ac ejus monachis emendaret malum quod contra leges servis eorum irrogaverat. Ille contumaciae plenus spiritu, 139.0846D| in haec verba respondit: Miror, domine Rotberte, tam sapientem virum ad tantam stultitiam devolutum ut a me emendationem rei exigas, cum me magis rogare oportuerit ne pejora adjicerem; et adjecit, Dominum, inquiens, qui me nasci fecit, testor me, antequam quindecim ab hoc die evolvantur soles, experimento probaturum utrum sanctus Benedictus igni, an ignis a me ejus injectus domibus sancto praevaleat Benedicto, qui meum intra suum castrum defensare nititur inimicum. Ad quae verba commotus monachus: Confido, ait, in Domino, 139.0847A| ac in sanctorum ejus meritis, te nec ista impleturum, nec constitutum a te terminum temet vivendo excessurum. Hoc dictum rei veritas subsecuta est. Denique praedicto viro venerabili Rotberto ad monasterium regresso, antequam praefinita praeteriisset dies, praefatus Bernardus ab obvio sibi hoste praescripto Letboldo lancea confixus interiit, subiturus pro certo illud diutinum cum igne certamen, quod falso juraverat se sancto Benedicto brevi tempore illaturum.

38.

Adjiciantur huic vindictae prodigio quatuor sanitatum insignia duabus tantum feminei sexus personis, a Christo collata in eodem monasterio Patriciaco per merita sanctae suae Genitricis ac inclyti confessoris Benedicti, aliorumque, quorum ibi habentur 139.0847B| patrocinia, sanctorum.

CAPUT XVII. Muta et clauda sanatur.

39.

Mulier quaedam, Adelais vocabulo, linguae ac pedum privata officio, ad memoratum venit coenobium manibus reptando. Haec prae foribus monasterii per aliquantulum decubans temporis spatium, a fratribus quidem nutu manuum petebat vitae subsidium, a sanctis autem voce cordis sanitatis auxilium. Quadam itaque die, tertia videlicet feria ante sanctam Pentecosten, cujus ipso anno festivitas XIII Kalendas Junii evenit, medelae suae horam adesse persensit; veniensque ante ecclesiam, indiciis quibus poterat, aperiri sibi introitum exposcebat. Quo 139.0847C| impetrato per terram se trahens oratorium intravit, et coram altare sanctae ac individuae Trinitatis in ipso ingressu posito subito substitit, ac se paulatim ab humo sustollere coepit. Quid pluribus morer? intra breve momentum pleniter erecta, rectis gressibus ad altare Sanctae Dei genitricis Mariae atque confessoris Christi Benedicti progressa, acsi in oratione prosternitur; indeque post paululum se erigens, elatis in altum manibus in hanc vocem prorupit: Gratias, inquit, ago tibi, Domina mea, virginum Regina sancta Maria, tibique, sancte Benedicte, quorum interventu omnipotens Deus mihi curvae ac mutae rectitudinem membrorum contulit et loquelam. Nec vobis, sancti Dei Eucheri et Veranne, minores persolvo gratiarum actiones, quos saepe 139.0847D| exoratos meae non diffido adjutores fuisse salutis. In his vocibus totam pene exegit noctem. Agebatur eo die festivitas beati Romani alumni sanctissimi Patris nostri Benedicti, et fratres completorios Deo solvebant hymnos; qui continuo sonantibus signis laudes Deo alacres pro ostenso reddiderunt miraculo.

CAPUT XVIII. Item alia ambulare non valens. Iterum impotens, iterum sanata.

40.

Christo disponente adhuc sanctos suos mirabilibus insignes reddere, nono post patratum istud 139.0848A| signum die, tertio videlicet Kalendas Junii, alia inibi deducta est mulier. Huic Alexandra nomen erat, quae gestatorio, quo lapides ferri mos est, a duobus viris advecta, in basilicam se introduci rogavit. Quae in eodem quo et prior erecta fuerat loco, ad orationem se inclinans, post modicum pedetentim erigere sese coepit. Cujus conatum fratres, qui ad tam mirandum convenerant spectaculum, juvare cupientes, inter manus eam elevando sustentabant. Ipsa quoque circa horam diei tertiam, in qua delata fuerat, plenae donata sanitati, per aliquot menses in servitio ecclesiae permansit.

41.

Postulata autem atque impetrata a jam dicto ejus loci praeposito Rotberto licentia redeundi ad sua, pollicita est se ad inchoatum reversuram sanctuarii 139.0848B| obsequium; sed dum moras ad regrediendum innecteret, pristinum languorem incurrit. Verumtamen dum quaereret qui se ad suae salutis locum reveherent, nec inveniret, coepit anxiari et moesta esse. Tandem necessitas consilium reperit, ut Deo ac sancto Benedicto voveret, si salus collata sibi restitueretur, ut ad jam nominatum valeret regredi monasterium, se deinceps inde nequaquam recessuram. Statim igitur ut hoc vovit, firmissimas in eo quo residebat loco ambulandi vires resumens, postposita omni morarum occasione, ad Patriciacum sancti Benedicti coenobium, ubi sanata prius fuerat, reversa est. Cumque cuncta quae circa ipsam acta fuerant fratribus referret, sponderetque se inde amplius non discessuram, in commune benedixerunt 139.0848C| Dominum, famulumque ejus sanctissimum Patrem nostrum Benedictum, gratias agentes illi, qui servulos suos, quos forté absentia sacri corporis ejus moestificare poterat, spiritali visitatione dignos ducendo miraculis laetificaret. Et ne qua dubitatio de praestitis mirabilium beneficiis remaneret, vicinos ambarum mulierum sollicite perscrutari curaverunt; hospitem etiam ejus quae prius sanata fuerat, interrogantes utrum eam aliquando loquentem aut ambulantem recte vidisset, tam ab ipso quam a reliquis qui utrasque noverant, vere eas debiles, vere a Christo meritis sanctae suae Genitricis ac dilecti sui Benedicti fuisse sanatas didicerunt.

CAPUT XIX. In festo translationis incendium restinctum. 42. Migrante ad superos eo quo superius relatum 139.0848D| est ordine venerabili Patre nostro Abbone, e vestigio quaedam adversae res, maxime nobis qui ejus obsequio adhaeseramus, evenere. At reliquis neglectis aerumnis, unam memoriae mandare non grave videatur audientibus; quae pene intolerabili hoc sacrum coenobium profligasset damno, ni superni Regis Christi pia clementia, interventu sanctae suae Genitricis Patrisque nostri Benedicti mitigata, vindicem nostrorum scelerum retraxisset dexteram. Enimvero quia in signis superioribus demonstratum 139.0849A| est quam potens hic egregius dux noster ac semper nominandus Benedictus in duobus singulatim exstiterit elementis, aqua videlicet et igne, in hoc manifeste apparebit quantum in utrisque valuerit uno eodemque tempore, et, ut verius fatear, temporis momento.

43.

Celebris nostro orbi illuxerat dies translationis ipsius summi confessoris, quae quinto Iduum Juliarum annuum nobis repraesentare consuevit delectabileque festum. Cumque tota vigiliarum nox cum subsequente die in laudibus Deo debitis congrue fuisset expensa ob tanti devotionem Patris, post debitam refectionem vespertinaleque officium, hora quietis advenit, et cupientibus nobis oculos diurno furari labori, erroneae antiqui hostis adfuere insidiae. 139.0849B| Namque ejus instinctu quidam perversae mentis homines, latrocinandi, ut quidam referunt, cupiditate, ignem forensibus imposuere domibus; ut vero alii fatentur, casualis eisdem aedibus irrepsit ignis. Qua de causa, excitato tumultu fratres expergefacti, ad exstinguendas voraces incendii flammas properarunt, subductoque primum, quaqua opportunitas sese obtulit, omni ornatu basilicae, qui non minor, imo per omnia major quam in priori incendio, interiora templi venustabat; ad jam dictum opus unanimes vertuntur; sed illorum labor incassum cedebat. In superiora namque se aurarum spiramine ignis attollens, coquinam xenodochii repente corripuit, quae aulae sanctae Dei genitricis Mariae vicina erat, in qua pretiosus confessor Domini 139.0849C| Benedictus quiescit. Tum metus ingens cunctos habuit, verentes ejus aedis occasione venerabile cunctis Dominum timentibus exustum iri templum. Unde quidam nostrorum, interioris hominis voce, auxiliari sibi piis precibus sanctam Dei genitricem Mariam famulumque ejus inclytum poscebant Benedictum, repetito saepius nomine sororis ejus Scholasticae. Alii vero id ipsum clara quidem voce, sed querulosis iterabant verbis. Tandem memoratorum preces sanctorum audiit Omnipotens, coelique a parte serena intonuit. Denique cum summa coeli esset serenitas, profusus subito e nubibus imber, flammas quae interiora castri aedificia depascebantur, funditus exstinxit. Mutati autem ventorum 139.0849D| flatus cadentes favillas, quarum copia instar decidentis nivis introrsus ferebatur, retroactas in semet redire cogebant. Ita meritis egregii protectoris nostri Benedicti non solum monasterium incolume resedit, verum nec tantum vici exustum est, quantum priori incendio perierat, quod in eadem festivitate, temporibusque memorati contigit venerandi abbatis Abbonis. Unde nimirum legiones monachorum domino suo Benedicto illud cujusdam sapientis non incongrue et absque fuco valent aptare elogium, 139.0850A| Quod ille fucata usus laude, de quodam terrenarum protulit principe rerum ita inquiens: O nimium dilecte Deo, tibi militat aether, Et conjurati veniunt ad classica venti. (Ex Claudiano in Paneg. Honorii.) Liceat nobis hac de re quaedam proludendo paululum eloqui. Congruum, ut reor, huic nostro videbatur legifero, in commotione elementorum venerabilis sororis suae adhibere solatium, quam meminerat ad se retinendum tempestatum opposuisse obstaculum. Unde non incongrue, aereis potestatibus complacita sibi loca evertere molientibus strenue repugnaturus, a suis famulis eamdem sororem suam secum invocari voluit, cujus preces ad obtinendas a Domino imbrium profusiones agnoscebat fore idoneas.

CAPUT XX. Contracta erigitur.

44.

Puellam quamdam nobilibus ortam antiquitus 139.0850B| fuisse natalibus, nomine Adelaidem, nuper didicimus cruribus contractam. Quam dum pater ejus ac mater per multa sanctorum loca duxissent nil remedii ei a sanctis impetrare potuerunt. Ii, desperata salute, ad domum eam reducentes, manebant tristes, quid de ea agerent ignorantes. Nam Parisius eam ad S. Dionysii sepulcrum, atque Lemovicas ad domini Martialis tumbam, qui ambo tunc miraculis coruscabant, perducentes, nihil omnino profecerant. Quiescenti autem matri ejus vox coelitus advenit quae diceret: Quaenam, ait, dementia vos tantas in vanum compulit perdere expensas, ut longe posita 139.0850C| sanctorum adiretis patrocinia, vestro hic relicto vicino, sanctissimo videlicet Dominique dilecto Benedicto, cujus sacratissima ossa, pro vestra (si tamen id ex fide expetieritis) multorumque salute, ex Italia provincia in hanc divinitus translata sunt regionem? Unde pro certo scias nullatenus tuam sanandam esse filiam, nisi eo delata fuerit. Evigilans itaque mulier viro sibi conjacenti somnium refert. Cui ille: Ego, inquiens, jam id ipsum mente conceperam; sed vereor ut sanctus ille nostro irritatus contemptu Dominum pro ea exorare velit. Ad haec illa respondens: Ducatur, inquit, ad sancti sepulcrum; et siquidem eam sanaverit, habeat ipsam ancillam in sempiternum; sin vero noluerit, reducatur; cum debilitate etiam libertatem 139.0850D| retinens. Erant enim ipsi non solum liberi, verum etiam genere clarissimi, ac facultatibus ditati. Orto igitur sole iter ad monasterium arripiunt, quod non nisi XVIII millibus ab eorum distabat domo, una secum filiam deducentes debilem. Instabat autem celebre festum ejusdem sanctissimi Benedicti, et in ipsa quidem die festivitatis eam sanandam sancto Patri Benedicto obtulerunt. In crastino vero mane surgentes, dum regredi cuperent, filiam sanam omnibusque membris benevalentem repererunt. Pro qua 139.0851A| re immensas gratiarum actiones Deo ac ejus amico beatissimo referentes Benedicto, eamdem natam suam ei perpetuo servituram tradiderunt, quae postmodum ducens virum, filios procreavit; ex quorum progenie quidam adhuc non inutiles in servitio perdurant fratrum.

CAPUT XXI. Caeci duo lumen receperunt.

45.

Nuper quoque res est gesta quam narro. Quidam caecus Argentomagensis castri incola, dum reliquiae ipsius praecellentissimi confessoris Christi Benedicti a Salensi cella ad Sanctum Marcellum martyrem a fratribus deferrentur, tacto loculo confestim visum recepit. Requiescit sane corpus ipsius sancti martyris in ecclesia non longe ab ipso 139.0851B| castro constructa. Quod cum identidem a suis ad Salense monasterium delatum fuisset, alter caecus de villa ipsius monasterii, Modicia nomine, ibi advenit magnis vocibus sanctum invocans Benedictum; fama namque suprafati miraculi jam ejus attigerat aures. Qui et ipse non multo postquam ibidem advenerat tempore, miserante Deo et meritis sanctorum obtinentibus, lumen quod petebat, recipere meruit. In quo videlicet Salensi coenobio tantis tamque assiduis idem toto orbe venerabilis Pater monachorum renitet miraculis Benedictus, et maxime in ulciscendis inimicis, ut si cuncta quis velit mandare memoriae, proprio indigeant volumine.

CAPUT XXII. Auctor multa omisit.

46.

Haec de miraculis quae Deus per merita sancti 139.0852A| sui Benedicti diversis in locis operari dignatus est, inerti stylo ac sermone rusticano edidimus. Verumtamen hanc sententiam claudendo operi adnectentes, monemus lectorem multa nos scienter praeteriisse. Cavendum est enim in universis rebus omne nimium, et auditorum intentio grata brevitate invitanda, non fastidiosa est loquacitate deterrenda. Hic ergo finis erit libri, quamvis, si Dominus voluerit vitaque comes fuerit, ea quae fidelis fama in tota pene divulgavit Neustria, nostra nequaquam sint silenda desidia. Compellunt etiam nos ad tacendum amici [ f., inimici] nostri, qui maximum deputant 139.0852B| sibi affluere epulum, si aliorum studiis lacerum infigant dentem. Attamen nulla eorum detractione deterrebimur quominus laudes Dei ac ejus dilecti, Patris videlicet nostri beatissimi Benedicti, referamus. Ista igitur omnia, et quae in priori opusculo ab aliis auctoribus descripta sunt miracula, sub triginta abbatibus, qui huic Floriacensi coenobio ab initio suae fundationis, per trecentos octoginta quinque et eo amplius praefuerunt annos, diversis in locis per merita sancti confessoris sui Benedicti operari dignatus est Jesus Christus Dominus noster, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.