De mirabilibus sacrae Scripturae

This is the stable version, checked on 14 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De mirabilibus sacrae Scripturae
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Auctor incertus

Migne Patrologia Latina Tomus 35


AuInAuH.DeMiSaS 35 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?) Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Venerandissimis urbium et monasteriorum Episcopis et Presbyteris, maxime Carthaginensium, AUGUSTINUS per omnia subjectus, optabilem in Christo salutem.

Beatissimi, dum adhuc viveret, Patris mei Eusebii ad hoc opus praecepto constrictus, adhortantibus etiam vobis Christianis, vel maxime venerandissimo magistro imperii auctoritate compellente, tres de Mirabilibus sanctae Scripturae Veteris ac Novi Testamenti libros, historica expositione, quanta potui brevitate, Domino annuente, composui: in quibus arrepti operis audacia jubentium auctoritate excusabitur. Me etenim quamvis illis quae dicebantur imparem esse conspexeram, praecipientium tamen imperiis cedere, et in aliam partem declinare non audebam; certissime sciens quod major vindicta jussionum refugam inobedientem consequitur, quam praecepto obtemperantem cuicumque imperato imparem operi vituperantium accusatio comitatur. Plus namque periculi fugiens Jonas propheta in marinis fluctibus reperit (Jonae, II, 1), quam accusationis, si quod jubebatur impleret, in sermonibus populi sui pateretur, quod metuit. Propheta quoque altaris Bethel, quoniam laboriosi itineris famem et sitim, ut sibi jussum fuerat, non perpetravit, inobedientiae vindicta mortem ipsam paulo post in via saturatus invenit (III Reg. XIII). Jeremias vero adhuc puer, nec litterarum doctrinam, nec virilis prudentiae vigorem (quando a Domino missus est prophetare) habuit: sed quod praecepto obediverat, scientiam quam non habuerat, accipere promeruit (Jerem. I, 4 9). Unde ergo non meae exiguae facultatis penuriam, sed praecipientium providam aspicio auctoritatem. Quoniam si in me igniculum aliquem lucis non crederetis, nullo modo mihi tam praecipui operis ingeniosum laborem injungeretis. In his voluminibus talis dispositionis ratio intenditur, ut primus de Moysi Pentateucho, secundus de Prophetis, tertius de Novo Testamento praenotetur. Cuncti vero laboris hoc magnopere intentio procurat, ut in omnibus rebus, in quibus extra quotidianam administrationem aliquid factum videtur, non novam ibi Deum facere naturam, sed ipsam quam in principio condidit, gubernare ostendat. Praeterea etiam in hoc opere curavimus, ut sepositis adhuc figurarum intellectibus, rerum tantummodo gestarum rationem et ordinem exponeremus. Quoniam in his locis de quibus historica narratione quaedam tetigimus, multiplex sensuum intellectus habetur; et si de ipso per singula disputaremus, plurimos libros et longioris laborem operis legentibus praeberemus. Sed hoc praecipue negligentius omittere idcirco rati sumus, quoniam quicumque auctores haec loca explanare curaverunt, mystico allegoriarum intellectui, hoc est, figurali expositioni, quae in his reperta est, adhaeserunt. Hoc autem opus utrum intereat, an maneat, in vestro pendet arbitrio. Ab uno enim vestrum, id est, Bathano, post patrem Manchinanum si quid intelligentiae addidi, et ab altero, ut credo, saliva oris ejus vicem laborum causam suscepi. Ab omnibus vero legentibus generatim oratio nostra atque petitio deplorat, quatenus ea quae dicta sunt antequam decursa intelligant, occasione aliqua non fastidiant.

LIBER PRIMUS. De Moysi Pentateucho. CAPUT PRIMUM.-- De Deo Creatore et constitutione creaturarum.

Cum omnipotentis Dei auxilio de mirabilibus rerum cupimus tractare sermonem, unde repetendum aptius et sumendum videtur exordium, quam ab ipso rerum omnium Creatore, de quo saepe Scriptura attestatur dicens: Qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia, quorum non est numerus (Job. IX, 10). Quorum omnium mirabilium velut principale quoddam fundamentum instituit, quando omnes quas condidit creaturas, ex nihilo fecit. Aeternus ergo et omnipotens Creator rerum, trinus et individuus semper manens, sine ullo potentiae suae detrimento, solus sine tempore cunctas praecessit creaturas: ac deinde ut immensam bonitatem ac potentiam et benevolentiam, quas in se solo prius habuit, etiam per creaturas ostenderet; ex informi materia, quam ipse prius ex nihilo condidit, cunctarum visibilium et invisibilium rerum, hoc est, sensibilium et insensibilium, intellectualium et intellectu carentium, species multiformes divisit. Quod, ut libri Geneseos auctoritas confirmat, per sex dierum alternationem effectum fuisse monstratur; ita ut in die sexto cuncta consummasse, quae ad institutionem et instructionem pertinent creaturae, firmissime declaretur. Sic enim scribitur: Et consummavit Deus omnia opera sua in die sexto, et benedixit diem septimum, quod in ipso requievit ab omnibus operibus suis (Gen. II, 2). Ex quo intelligitur, Deum in die sexto omnia perfecisse, ut in die septimo non a labore, sed ab opere videatur cessasse. Sed quod Dominus Jesus Judaeis de sabbati requie quaerentibus respondit, Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17); illum quidem die sexto cuncta perfecisse et in septimo requievisse credimus, et usque modo operari non dubitamus. Sed quemadmodum tunc consummasse, et nunc operari idem Deus intelligitur, subtilius investigatur. In die enim sexto creaturae, naturas perfecit, quas gubernare etiam nunc non desinit. Et in die septimo requievit ab opere creationis, qui nunquam cessat a gubernationis regimine. Tunc ergo creator, nunc gubernator Deus intelligendus est: ac per hoc etiamsi novi aliquid in creaturis exoriri videamus, non creare ibi novam naturam, sed gubernare olim creatam Deus putandus est. Sed ita potens est in gubernatione creaturae qui condidit, ut veluti naturam novam creare videatur, cum ab abditis naturae sinibus, quod in illa latebat, depromit. Illa igitur inusitata gubernatione, cum res per voluntatem potentiam gubernatoris ostendunt, quod per efficaciam quotidianae administrationis non faciunt, in Scripturis mirabilia memorantur. Sed dum de his mirabilibus latius postmodum, quando ad eorum loca venerimus, disseremus; hoc fixum interim permaneat, quod consummatis naturarum creationibus, in die septimo Deus ab opere suo requievit, et nunc postmodum per omne tempus a creaturae totius gubernatione non cessat. Sed quamvis per sex dierum alternationem omnis instituta fuisse creatura perhibetur; non tamen haec dierum alternatio per spatium temporis intelligitur: sed in his operum vicissitudo declaratur. Post namque historiae narrator divisit in sermone, quod Deus non divisit in operis perfectione. Simul enim cuncta quae condidit, Deus creavit (Eccli. XVIII, 1), dum una voluntate multiplicem omnium specierum varietatem fieri disposuit, in qua voluntate una omnia simul sine tempore esse fecit, quae ab ipso ortu suo per tempus dispensare non desinit.

CAPUT II.-- De rationabilium naturarum dissimili peccato.

In hac ergo rerum omnium conditione primo spiritualis creatura invisibilis originaliter processit. Et deinde ne quod interius erat, hoc exterius non esset in Dei operibus, etiam corporalis et visibilis creatura fieri coepit: in qua utique principali rerum universarum generalique divisione, duas rationales, unam in spirituali, alteram in corporali instituit creator naturas, Angelorum videlicet et hominum, quibus, prout naturarum differentia expetit, etiam habitationum loca distinxit. Coelum namque Angelis, terram hominibus habitandam praestitit. Quibus institutis, utriusque naturae peccatum, Angelorum scilicet et hominum consequitur. Sed mandati transgressio quae in hominibus facta erat, libri Geneseos historia narratur. Quaestionem vero non minimam intuentibus praestat, qua causa Angelorum delictum Scripturae testimoniis, qualiter factum est, reticetur. Quamvis namque sub persona Babylonici regis illius angelicae ruinae verba per prophetam declarentur, dicentem: Sedebo in monte Testamenti, in lateribus aquilonis: ascendam super altitudinem nubium, et aedificabo thronum meum ad aquilonem, et ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13, 14); haec de rege Babylonis historica expositione facillime possunt intelligi, nisi forte figurali expositione de corpore ad caput verba per allegoriam transferantur. Unde loco assumpta quaestio in hoc loco non dissolvitur, dum historialiter in ipso Evangelio causa ruinae et sententia et vindicta non manifestatur. Nisi forte, ut caeteri existimant, originale illius peccatum in seductione hominis per serpentem esse aliquis dicat; per quam et sententiam animadversionis acceperat, dicente Domino, Maledictus tu inter omnia animantia et bestias terrae; super pectus tuum gradieris, et terram comedes omnibus diebus vitae tuae (Gen. III, 14); sed absit hoc, ut sentiamus angelum posse suadere homini peccatum in terra, nisi prius ipse peccaret in coelo, dicente Domino, Vidi satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 18); unde enim potuisset et ipse invidere felicitati humanae, nisi prius amisisset beatitudinem propriam? Non solum ergo peccatum hominis praecessisse diabolica ruina credenda est, sed etiam perfectionem illam creaturarum quae in die sexta facta est; de damnandis in novissimo die Domino pronuntiante, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Quando ergo praeparatus est ille ignis, nisi in perfectione creaturarum omnium? Nisi forte dicamus post sexti diei perfectionem Deum aliquid creasse: quod absit, ne mendacem Scripturam, imo nosmetipsos faciamus. Cui ego carcer in illa creaturarum conditione praeparatus est, illius peccatum originaliter illas creaturas praecessit. Quoniam, ut Scriptura inquit, Ipse ab initio mendax est, et in veritate non stetit (Joan. VIII, 44). Restat ergo ut ruina angelica, qua causa a Domino tacita est, exponamus, dum illum creaturarum Dei principium angelum cecidisse non ambigamus. Angelicum vero vulnus verus medicus qualiter factum sit, indicare noluit, dum illud postea curare non destinavit. Et qualiter sit ejectus per sententiam vindictae, reticuit, quem per poenitentiam nullo modo revocavit. Peccatum vero hominis quomodo factum fuerit, profertur: ipsum namque quandoque promereri veniam non desperatur. Et qualiter ejectus sit homo, indicare Deus maluit, quem ad statum pristinum in novissimo iterum revocavit. Et quomodo animadversionis sententiam accepit, non occultavit, a quo aliquando per clementiae suae veniam satisfactionem accipere non recusavit. Hanc ergo differentiam in hominibus et Angelis Apostolus considerans ait: Non enim Angelos, sed Abrahae semen apprehendit Deus (Hebr. II, 16). Cum enim Creator clemens et misericors in summa illa et incommutabili Dei Patris manens substantia, in servi formam semetipsum exinanire voluit (Philipp. II, 7), non angelicam naturam, sed humanam apprehendit. Sed et in hoc quaestio nascitur: cum Deus angelis peccantibus non pepercit, et tamen peccanti homini per assumptionem humanae carnis veniam relaxavit; quare ergo inveniabili vindicta summus angelus est percussus, cum peccans et mandatum sui Conditoris homo transgrediens, veniabiliter postmodum ad poenitentiam revocatus sit, Joanne, et Domino, et Petro clamantibus: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum (Luc. III, 3; Matth. IV, 17; Act. II, 38)? Angelus ergo in summo honoris sui ordine constitutus, immutationem ad exellentiorem statum non habuit, nisi per contemplationem sui Creatoris confirmatus, in eo statu permaneret ubi conditus fuit: et idcirco prolapsus iterum revocari minime potuit, qui de sublimissimo sui ordinis statu proruit. Homo vero adhuc in terra positus, generandi officio destinatus, ciborumque esui deputatus, immutationem in sublimiorem et meliorem spiritualemque vitam sine morte reciperet, si quamdiu in hac conversatione positus esset, in mandati custodia permaneret. Hunc, antequam ad statum veniret sublimiorem, delictum praeripuit: et ideo de inferiori illo suo ordine, id est, immortalitate sui corporis confestim ruit, dicente Domino, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Clementia ergo Conditoris homo ad illam beatitudinem, ad quam peccans adhuc non pervenit, per passionem Domini revocatur; qui si inde cecidisset sicut angelus, nunquam iterum revocaretur: quoniam ad illum ordinem, id est, immortalitatem sui corporis nunquam iterum pervenit, nisi peracta omnium morte, illa beatitudo ad quam revocamur, per resurrectionem restauretur. Non ad illum tamen ordinem aut ad statum unde primus homo ceciderat, sed ad alium sublimiorem, quem speravit, restitutio fiet, dicente Domino, Erunt sicut Angeli Dei in coelo (Matth. XXII, 30). Praeterea quoque ad cumulum diabolici peccati illud accidit, quod statim postquam peccavit, foveam desperationis incurrit. Si enim de suo delicto habere veniam non desperasset, nunquam consentienti sibi homini damnum salutis suae procuraret. Qui enim de priori peccato habere veniam desiderat, nullo modo aliud augmentare praeparat. Per hanc ergo non solum sibimetipsi foveam perditionis invenit, sed etiam per se peccanti homini causa perditionis exstitit. Hoc autem ad levandum hominis delictum occurrit, quod non solum per semeptipsum mandati transgressionem non reperit, sed serpentinae suasioni consentit; verum etiam aliam creaturam rationabilem in Dei offensam non induxit: ac per hoc facilius poenitentiae januam adinvenit apertam; quam qui non ingressus fuerit, damuo perpetuae vitae subjacebit. Qui vero per poenitentiam peccata diluerit, angelicae felicitatis consors in aeternum erit.

CAPUT III.-- De Abel et Enoch primatum tenentibus in hominum justitia.

Ut autem ab ipso humani generis post peccatum originale primordio homines quandoque promereri veniam Deus ostenderet, paucos homines elegit, quibus notitiam suae amicitiae demonstraret: quos processu temporis paulatim plures usque ad suae praesentiae visitaret adventum, quousque in adventu suo omne genus humanum per totum orbem illuminaret. Ex quibus paucis primus Abel totius humanae justitiae princeps, et secundus post eum Enoch, insignissimus ante diluvium eligitur, quibus summa justitiae in initio ipso mundi et fine committitur. Unus enim statim in justitiae suae initio, in ipso etiam mundi principio sanguinis sui tripudio coronatus, martyrio arripitur (Gen. IV, 8). Alter adhuc sine morte (Id. V, 24), in testimonium novissimi temporis reservatur. Sed huic Abel Dominus Jesus Christus primatum justitiae hominum commisit, ita inquiens, A sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae (Matth. XXIII, 35). In eo enim quod dicit, A sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae, et non addidit, justi; haereditatem justitiae Abel tenere Zachariam ostendit. Sicut etiam in genealogia Salvatoris scribitur, Jesse autem genuit David regem, David autem rex genuit Salomonem (Id. I, 5, 6), cui non additur, regem, cum Salomon patris regno teneret majus imperium. Sed ex hoc intelligitur patris sui David regnum Salomon haereditario jure possidere, et ad David honorem regni plus pertinere, quod primus ex illa generatione regnum obtinuit; sicut et Abel in justitia hominum primatum tenuit, eo quod primus in terra justus fieri coepit. Unde quasi haereditario jure patrum succedunt, sic omnes justi vestigia Abel in cunctis justitiae partibus capiunt. Sed ista investigatione recte incitatus aliquis fortasse interrogabit; Cur ergo, inquiens, dum Abel justitiae primatum tenuit, non hunc Deus sine morte ad testimonium novissimi temporis reservavit, ut in mundi fine ipse doctor existeret veritatis, qui in principio erat auctor perfecti operis? Attamen huic responsioni congrue obviare poterit, qui justitiam in tribus partibus constare novit. Tota enim justitia haec est, virginitas, sacerdotium, et martyrium. Quae triplex justitia in Abel primo fuit, qui et munera Deo placita obtulit, prosapiam generis in saeculo non reliquit, et martyrii coronam sanguinis effusione promeruit. Si ergo longiori tempore, ut Enoch, Abel maneret; sine ulla dubitatione conjugium iniret. Quippe qui in tempore illius legis viveret, quae dixit, Crescite, et multiplicamini, et implete terram (Gen. I, 28). Et si illud mandatum expleret, pro certo nequaquam virgo esset. Et si illum Deus sine morte servaret, martyrii primatum nequaquam acciperet. Recte ergo competebat, ut qui primus in terra justus eligitur, in eo totius justitiae forma servaretur, cuique primo in hominibus post delictum gestare figuram conceditur Salvatoris, qui virgo, et sacerdos, et martyr esse videtur. Enoch vero sine morte, per totius pene saeculi tempus remotus ab hominum conversatione custoditur, ut in eo qualiter hominum homines si non peccarent, generata prole commutarentur in vitam spiritualem sine morte, ostenderetur. Sed licet longo reservatus tempore adhuc vivat; mortis tamen debitum, quod omnes in Adam sumpsimus, vitare non poterit. Certe in hoc etiam illud occurrit, unde scribendi de mirabilibus occasio sumpta videtur, quare quasi contra naturam, ultra humani aevi metas, hujus vita tam longo admodum tempore distenditur. Attamen in hoc non nova natura uni homini gignitur: sed pristina et generalis omnium hominum gubernatur. Insitum enim omni homini in prima conditione Geneseos libri historiam considerantibus esse apparet, ut non solum longo tempore, sed etiam perpetuo viveret, nisi peccati aculeo mors naturae metas exterminaret.

CAPUT IV.-- De eo quod terrena tantum animalia in diluvio mortificata sunt.

Inde processu temporis, hominibus post originale peccatum per propria studia in Dei offensam procedentibus, et in oblivionem sui Conditoris decidentibus, cum per enorme peccatum, grandi corporis mole gigantes essent exorti, totius terrae facinus aquis diluere parat: et viro perfecto in genere suo reperto, Noe videlicet Lamech filio, mysterium consilii sui soli insinuat, eique arcam per longi temporis spatium fabricare commendat: ut vel ille per hoc factum morte imminente cum domo sua liberaretur, vel videntes imminens exitium pertimescentes ad delictorum poenitudinem revocarentur (Gen. VI). Sed illo contumaciter et negligenter judicio contempto, ex insperato tempore Deus offensus, ad commune totius orbis excidium, aquis universa terrae spatia pariter obtexit: et exceptis quae arca clauserat, cuncta quae in terra tantum vivere possunt, homines et caetera animantia ab ipso coelo aqua conducta delevit (Id. VII, 17-23). Sed universa quae in aquis vivere possunt, plaga illa non tetigit; terrena tantum animalia mortificavit. Quo in loco astute quaerentibus ac solutione indigens quaestio subvenit: Quamobrem terrena animalia humanae vindictae plus quam aquatica succumbunt, quorum nec plura peccaminum gesta subveniunt? In peccato tamen primi hominis, terra de qua gustaverat, statim male dicitur. Per divinum namque oraculum ita infertur, Maledicta terra in opere tuo (Id. III, 17), etc. Qua in re notandum, ipsa animalia quae maledictam terram manducaverunt, expertia maledictionis esse non posse, praesertim cum terra cum suis animalibus maledicta erat. Iterum ergo alia adhuc quaestio surgit: Quare Deus etiam aquis in Adae maledicto non maledixit? Cui facillime respondetur, quod non aquam contra interdictum Domini bibit, sed de terrae fructu homo comedit. Exceptis quoque his rationibus, aquis a maledicto Adae Deus pepercit, quoniam per aquam diluere maledictionem illam paraverat, quod in diluvio est factum, et nunc per Baptismum indulgetur: nam in aqua et Spiritu sancto cuncta humana corporalia crimina simul et spiritualia purgantur. Aquatilia enim maledicto vindictae non succumbunt, quia in maledictionis participatione non sunt. Ac per hoc et Dominus, cum mortis humanae maledictum resurgendo deposuerat, non terrestrium, sed aquatilium carnem animalium comedebat, cum ad confirmationem resurrectionis coram discipulis piscis assi partem et favum mellis accipiens manducavit (Luc. XXIV, 42, 43).

CAPUT V.-- De animalibus quae nec in terra tantum vivere, nec in aqua tantum possunt, quomodo diluvium evaserint.

De animalibus quoque quae nec in terra tantum, nec in aqua tantum vivere possunt, quaestio vertitur, quomodo diluvium evaserunt, quales sunt lutri, vituli marini, et multa avium genera, quae in aquis escarum suarum victum requirunt, sed in arena dormiunt, et nutriuntur, et requiescunt. Si ergo arca includerentur, sine aquarum adjumento vivere non possent: et si extra arcam remanerent, aquis universa tegentibus, ubi requiescerent quomodo haberent? De his ergo, ut supra dixi, quaestio vertitur, Utrum per virtutem suam utramvis earum naturam, donec diluvium transiret, Deus temperavit, ut aut in humore tantum, aut in arida tantum illis tunc vita esse potuerit. Sed qui Noe cum domo sua per arcam, non per virtutem servare voluerat, qualiter hoc per virtutem custodire vellet? An his alicubi scopulorum aliqua refugia esse poterant? Sed etiam illa quomodo subvenirent, dum omnes montes, quibus duodecim cubitis altior fuit, aqua tegeret (Gen. VII, 20)? An etiam in arcae tecto foris requies his esse aliqua valebat, quod a trecentis cubitis longitudinis, et altitudinis triginta, et latitudinis quinquaginta cubitis in unum cubitum undique contractum, latum et stabile spatium faciebat, ut quod intus manentes, sine periculo conservaret, etiam per profundi periculum vagantibus refugium foret?

CAPUT VI.-- De eruptione aquarum diluvii.

De eruptione aquarum diluvii ita refertur: Rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae coeli apertae sunt, et facta est pluvia quadraginta diebus et quadraginta noctibus (Gen. VII, 11, 12). Postea subinfertur: Clausi sunt fontes abyssi, et prohibitae sunt pluviae de coelo (Id. VIII, 2). Hujus rei difficultatem fixa sententia explanare, scientiae nostrae parvitate prohibemur. Verumtamen in his magistrorum quid intentio potuit excogitare, indifferenti sermone proferamus, nulli ex diversis opinionibus certiorem tribuentes auctoritatem; de quibus narrationibus, de singulis electionibus arbitrium probandi seu reprobandi concedimus libertatem. Fluvii enim de fontibus utrum ante diluvium fuerunt, inquisitio profertur: de quibus nulla in principio creaturae certa definitio, utrum facti an non facti sint ostenditur; nisi quod fons unus ascendens de terra, et divisus in quatuor capita, regiones irrigabat (Id. II, 6). Nisi forte de illo fonte caeteros per totum terrae spatium ubique ebullire etiam tunc aliquis dicat, propter quorum omnium singillatim assignationem originalis illius magni fontis commemoratio sufficeret. An etiam ante diluvium non erant, donec illa aquarum abundantissima eruptione universorum fontium venae, ubi vel jam ante non fuerunt, quod etiam saepe nunc fieri cernimus, erumperent? Attamen non de fontibus terrae, sed de fontibus abyssi dicitur, Et rupti sunt fontes abyssi. Sed hoc generaliter de fontibus potest sentiri. Unde enim terra potuisset habere, nisi subjacente abysso per occultos meatus fontium venas susciperet? Et idcirco abyssi fontes, etiam terrae fontes possunt nominari. Sed qui hoc ita sentiunt, quid dicent in eo quod paulo post, consummata quadraginta dierum inundatione, subinfertur: Et clausi sunt fontes abyssi magnae, et prohibitae sunt pluviae de coelo? Si fontes illi, qui nunc per terras fluunt, in diluvio aperti sunt, quomodo iterum clausi pronuntiantur? nisi non omnes fontes clausos esse denuntient, praeter eos tantummodo, per quos exitus hujus aditus administrabatur. Verum etiam hoc pro tempore solummodo esse dictum confirmant. Fontes enim qui clausi erant, cum illa insolens eruptio prohiberetur, postea apertos fuisse sequens ratio pronuntiat, dum aquae ibant et revertebantur (Id. VIII, 3). Quo enim revertebantur, nisi unde venerant? Per fontes igitur apertos aquae irruperant, qui post, ut cessaret eruptio, clausi erant. Sed cum iterum aqua revocaretur, etiam fontes, qui clausi fuerant, reserantur. Aquae enim quae clausis januis venire non poterant, quomodo retro, nisi apertis aditibus, reintrabant? De eo autem quod dicitur, Et cataractae coeli apertae sunt, et facta est pluvia, non minori diligentia indigens quaestio, diversis inquisitorum sententiis ventilata dignoscitur. Quibusdam namque placet, ut istae cataractae nubibus apertae fuisse putentur, quae saepe coeli nomine per Scripturas divinas nuncupantur, quomodo est illud, Et coeli dabunt imbrem, et terra dabit fructum suum (Jerem. XIV, 22; Psal. LXXXIV, 13); et, Panem coeli dedit eis (Psal. LXXVII, 24); et, Possint aves coeli habitare (Marc. IV, 32); et, Volucres coeli nidos habent ubi requiescunt (Luc. IX, 58)? Cataractas ergo in coelo, in nubibus videlicet factas ut pluvia veniret, illi praedicti aestimant, quemadmodum etiam nunc tale ministerium per nubes fieri totus mundus non ambigit. Sed tunc cataractas coeli apertas Scriptura sancta commemorat, quod solito plus, ingens effusio pluvialis facta erat. Caeteri vero istas cataractas in summo illo firmamento, quod ut divideret inter aquas et aquas, Deus in principio fecerat, factas prius esse dicunt: qui Deum illas aquas, quas supra firmamentum posuerat, ad tale ministerium praeparasse dicunt: et in hac conditione et superioris et inferioris aquae, sacri Baptismatis ministerium figurali expositione inspiciunt, dum per coelestem pluviam, Spiritum sanctum; per abyssi undam, aquam Baptismatis intelligunt: ut sicut aqua superior et inferior, primae vitae mundi peccamina diluit: sic Spiritus sanctus et aqua, nostrae vitae prioris delicta remittat. Sed dum in hoc opere intellectum potius rerum gestarum, quam figuralem expositionem assumpsimus, quod ad rem praesentem pertinet, prosequamur. Hi ergo qui firmamenti aquas ad diluvium venire ponunt, etiam ante diluvium pluvias in mundo fuisse non aestimant; occasione illius arcus, qui post diluvium in nubibus est constitutus, in hanc aestimationem ducti, ex ipsarum creaturarum natura investigantes, quod si ulla serena ante diluvium pluvia fieret, iris, id est, arcus ille in nubibus serenis appareret; qui per solem semper, et humectas serenasque nubes efficitur: et non a sole tantum fieri, sed etiam per lunam aliquoties in serenis nubibus videtur. Poterat ergo ipsa mundi nuper creati prima aetas sine ullis turbulenti aeris immutationibus et pluviis per matutinum et vespertinum rorem ali; ut in ipsa fortitudine sicut homines longaevos et sanitate corporum alacres habuerit, ita et mundus ipse nullis adhuc perturbationibus agitatus aptos vescentibus ferens fructus consisteret: et a secunda aetate sicut turbulentis motibus, ita turbidis rerum tempestatibus vivere et vigere inciperet. Quemadmodum in terra Aegypti etiam nunc nequaquam nubium imbribus, sed terrae ipsius sudore, et aeris commoditate, et Nili fluminis incrementis fovetur. Sed haec investigatio qualiter accipienda sit pro certo, eruditi et catholici viri videant.

CAPUT VII.-- De recessu aquarum diluvii.

Item de recessu aquarum diluvii quid docti et ingeniosi magistri sentiunt, sine ulla nostrae auctoritatis praesumptione proferamus: ubi nodosa quaestio studiosis mentibus ostenditur: Si aliquem locum vacuum reliquerant, cum terrae spatium aquae diluvii occupabant; et si nullum spatium tale habuerant, quando recesserant quid implebant? De qua inquisitione in illis aquis quae de cataractis coeli defluxerunt, bina magistrorum aestimatio est. Aut enim, ut nonnulli aestimant, per easdem cataractas revocantur, et quemadmodum de mari aridae nubes lymphaticos imbres consuescunt attrahere; ita et superni illius firmamenti spatium, aquas quas emiserat de nubibus, posset revocare. Aquae enim, inquit Scriptura, ibant et revertebantur. Quo ergo ibant, nisi unde venerant? Si ergo de excelso illo firmamento, ut juxta quorumdam aestimationem diximus, aquae desuper fluxissent, et spatium quod occupabant, dimiserunt, si illuc revocatae sunt, quid mirum si eadem quae deseruerant spatia complebant? Vel certe si de nubibus eadem nimborum copia fuisse monstrata conceditur, quid intelligentibus mentibus repugnat, si ad nubes iterum ipsa retrorsum verteretur; quemadmodum in quotidiana rerum administratione fieri cernitur, ut pluvia de nubibus emissa et resumpta videatur. Caeterum ii quoque qui ante diluvium pluviam esse non permittunt, de recessu aquarum aliter sentiunt. Ipsi enim cum aquarum diffusionem de firmamento factam pronuntiant, in nubes tamen tantummodo eas redire confirmant; et superfluum illud quod aqua desuper fluens praebuerat, etiam nunc per omne tempus turbulentos aeris motus, et hemisphaerias diversas in nubibus gignit, quod reciprocis immutationibus idem aer nubilosus nunc in inferiores partes mundi, hoc est terram et mare dimittit, nunc de eisdem, mari scilicet et terra, recolligit: quomodo et in pectore humano halitus reciprocis mutationibus eodem modo quo dimittitur, iterum exigitur ut resumatur. In his autem quamlibet diversis opinionibus et magistrorum plurimis ambagibus, hoc animo fixum suscipimus, quod aquarum quodcumque desuper venerat, ut terra aquis nudaretur, ventus lambebat. Sic enim scribitur: Immisit Dominus ventum super terram, et diminutae sunt aquae (Gen. VIII, 1). Utrum vero in nubes ventus lymphata aequora collegerat, an illa superni firmamenti spatium resumpserat, pro certo eruditi viderint. Aquae autem illae quae de abyssi fontibus disruptis largiter defluxerunt, per easdem vias unde venerant, rursum dominico jussu remeabant. Sed adhuc nobis communis quaestio in his renascitur, quae in reliquis velut curata videbatur: Si, quando inundaverant, aliquod spatium relinquebant; et si non hoc habuerant, quando reversae sunt quid implebant? Caeteri hanc quaestionem ita disserunt, quod mare tunc Dei jussu de suo modo consueto, per illorum fontium apertionem crescere, et ultra metas suas inundatione insolita per cuncta terrae spatia transundare poterat, et in se iterum quod amiserat resumere, vel etiam in spatium terrae deportare, quod ad inferiores aquas pertinebat: quae terra semper superpositas lymphas nisi de fontibus absumere, et in semetipsam redigere consuescit, quoniam non contra consuetudinem videmus etiam perparvas res in majus crescere. Nec contra naturam terrae est, superpositos humores semper consumere, praesertim cum hoc Deus in potestate etiam sanctis suis tribuit, quemadmodum Eliae et Elysaeo (III Reg. XVIII, 44, 45; IV Reg. III, 20) dedit in nubecula. Maria quoque extra terminos antiquos crescere consuescunt, et terrarum spatia diminuunt atque praescindunt, sicut et senes nostro adhuc tempore viventes, vidisse se confirmant. Unde etiam insulas quae ab initio conditi orbis, ut multi affirmant, non fuerant, processu temporis faciunt, dum propinqua promontoria marinis finibus a continenti terra dividunt. Per quod intelligitur, quod illae ferae quae insularum orbibus includuntur, non humana diligentia devectae, sed in illa divisione insularum a continenti terra repertae esse probantur. Quis enim, verbi gratia, lupos, cervos, et silvaticos porcos, et vulpes, taxones, et lepusculos, et sesquivolos in Hiberniam deveheret? Vel qualiter si tunc domestica erant, manum portantis ita effugerant, ut omnia genera haec per silvas nunc oberrare videantur? Sed nonnulli auctores genera haec bestiarum et ferorum animalium, ipsam terram gignere dicunt, qui haec animalia quae in insulis includuntur, non ex arca, sed ex ipsa terra procreata esse existimant. Hanc vero putationem eorum de quibus diximus, de recessu aquarum diluvii, etsi aliquis acceptam et sufficientem esse crediderit, nostris tamen adhuc mentibus illa quaestio innodata residet. Quotidianis etenim inundationibus et recessibus Oceani, haec semper quaestio renascitur. Quemadmodum hanc inundationem unde venit, aut quo recedit nescimus; ita etiam recessum diluvii ignoramus. Haec namque quotidiana inundatio bis in die a tempore ad tempus, per horas viginti quatuor semper peragitur, et per alternas hebdomadas Ledonis et Malinae vicissitudo commutatur. Sed Ledo sex horas inundationis, et totidem recessus habet; Malina vero grandis per quinque horas ebullit, et per septem horas littorum dorsa retegit. Quae tantam concordiam cum luna ostendit, ut antequam luna nascatur, tribus diebus et duodecim horis semper incipiat; et post nascentis lunae principia alios tres dies, et duodecim horas consuescit habere: similiter et ante plenilunium tribus diebus et duodecim horis incipit, et post totidem temporis cursus sui terminum consumit. Sex vero uniuscujusque temporis Malinas, veris scilicet et aestatis, autumni et hiemis, secundum lunarem supputationem, hoc est, simul omnes viginti quatuor unusquisque communis annus habet, exceptis videlicet embolismis, qui viginti et sex Malinas retinent: et uniuscujusque de praedictis temporibus mediae duae, videlicet aequinoctiales, et aliae quando vel dies vel nox cursus sui terminum consumit, solito validior ac inundatione altior fieri consuescit. Interpositis vero spatiis iterum tantumdem semper Ledo intermittitur. At vero rationabilis hujus perseverantiae inundatio, quo recedit, mentibus nostris occultata est: non minorem profectum nescientibus praeparat scientia hominis. Nam qui veram sapientiam cupit, ad aeternum regnum ubi nulla est ignorantia, festinare contendat, et interim cum insigni gentium magistro dicat: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII, 9). Etenim omnes res, quas possidemus, ex parte vix novimus. Terrae namque superficies in qua laboramus, alimur, vivimus et sustentamur, nostris apparet obtutibus; sed tamen quomodo illa sustentatur, adhuc ignoramus. Sol in ministerium nostrae necessitatis per diem traditur, sed qualem in nocte profectum exsequitur, a nostra scientia occultatur. Lunae quindecim diebus crescentis, et totidem tempore decrescentis, totius vicissitudinis causas quis intelligere sufficiat? Maris inundantis tumores considerare permittimur, sed recedentis illius intelligentia privamur. In nobismetipsis diem nostrae nativitatis scimus et memoramus; diem mortis quando veniet, cum certe ventura sit, nescimus. Res etiam corporales quas videmus, ex parte tantum considerare possumus. Ex parte ergo cognoscimus, quamdiu in hoc saeculo sumus. Sed si ad illam lucem Patris luminum venerimus, nihil in creaturis erit quod nesciamus. At vero ut nostrum sequamur propositum in isto diluvii tam magno in Dei creaturis miraculo, nihil contra naturam factum esse ostenditur, quoniam nihil quod Deus in creaturarum prima conditione non fecerat, superinductum esse videtur; nisi quod solito abundantior maris copia, et imbrium ducta congregatur. Nihil in his auctoritate firmaverim, ut in defensione alicujus contentiosus sim: sed si quid alterius ingenio forte meliori intelligentia horum succurrerit, hoc et meo ingeniolo forsitan complacebit. Ego enim quod in hoc magistrorum quorumcumque eruditio contulit, litterulis his intimavi, in quibus si quid vitiosum, et minus sanae intentionis apparet; non illorum, sed mea titubavit intentio.

CAPUT VIII.-- De cursu solis et lunae in diluvio.

De terminis, de recursu solis et lunae in diluvio, quamvis famosa plurimorum mentes quaestio pulsat; nihil in luminarium aut siderum consuetis ministrationibus diluvium commutasse, ipsius anni quo diluvium est factum, cursus manifestat. Noe enim secundi decimo septimo die mensis cum universis, quae ad eum pertinebant, arcam intravit (Gen. VII, 11, 13). Post centum quinquaginta dies in mense septimo vigesimo septimo die mensis, in montibus Armeniae eadem arca requievit. Prima die decimi cacumina montium apparuerunt. Et prima die mensis primi aquae minutae sunt. Atque evoluto anni circulo, mense secundo, vigesima septima die mensis arefacta terra conspicitur: qua die Domini jussu, Noe cum omni domo sua de arca egressus est (Id. VIII, 4-18). Ex quibus indiciis manifestissime ostenditur, quod in iis quae ad anni circulum peragendum pertinebant, in luminarium ministrationibus dierum ac noctium plenitudine decursa, nihil decedere videtur. Si enim luminarium, solis scilicet et lunae, cursus in aliquo titubaret; dierum ac noctium primitus vicissitudo, et deinde totius anni circulus impeditus appareret: dum vero nullo modo turbatus in se anni circulus revertitur, manifestum est quod in anno praecedente luminarum cursus non turbatur.

CAPUT IX.-- De dispersione linguarum.

Jam generali totius orbis purgatione per aquam Deo gubernante perfecta, atque aquis iterum terra eodem jussu retecta, egressa de arca Noe solius tunc justi prosapia, totius mundi partes completura, cito succrevit (Gen. IX et X). Sed antequam in omnes terras essent divisi, impia cunctorum mentibus et superba cogitatio subrepsit, ut in commune magnificare nomen suum, non Dei creatoris, per excellentissimae turris ad coelum usque aedificationem decernerent, et in memoria posteritatis per omnes postea generationes, gubernationes, et totius saeculi tempus indelebili cunctorum praeconio celebres forent. Sed hac temeritate et superba praesumptione rursus Deus offensus, per totius generis communem culpam individua omnium strage, quod in hominibus nuper erat expertus, praesertim cum nullus repertus est justus, qui residuus esset, totam funditus gentem delere noluit. Verumtamen cum illud usque tempus esset unius linguae cunctus populus, universorum qui ad tale opus venerant, linguas in diversa verba divisit (Id. XI, 1-9), scilicet ut rectissimo justi arbitri judicio, qui alto Deum superbiae tumore contempserant, in fragilissimo substantiae suae membro sermonis poenam utique sentirent. Et hoc non in ipsis tantum patribus quod evenerat fiebat; sed per omnes filiorum propagines talis vindictae conditio pertransibat: ut qui aeternam sibi posteritatis famam quaererent, mansuram in illis posteritatibus ipsius praesumptionis per universa venturi saeculi tempora animadversionem invenirent. Postea quoque haec linguarum divisio Dei dispensatione evenerat, ut divinarum Scripturarum mysterium usque ad maturum tempus unius electi ex multis populi lingua custodiret: donec praefinito tempore, quando universis gentibus sacramentum suae dispensationis aperire voluit, Spiritum sanctum de excelso linguarum omnium scientiam afferentem, ejusdem sacramenti praeordinatis ministris transmisit: qui Dei magnalia ad illud usque per unam linguam cantaverat, velut ad consecrationem omnium linguarum in ipso suo primo adventu per Apostolos praedicabat. Sic enim illi quos de universis gentibus, velut ad hujus rei comprobationem, in Jerusalem tunc temporis collegerat Deus, dicebant, Audivimus eos linguis nostris loquentes magnalia Dei (Act. II, 4-11). Sic apostolica humilitas Spiritus sancti munere colligebat, quod superbae praesumptionis et vanae gloriae cupido disperserat. Linguas autem illas septuaginta duas esse, plurimi auctores consentiunt, quia in aedificationem turris illius in terra Sennaar, quae nunc est Babylon, tot patres congregatos fuisse dicunt. Unde et Dominus septuaginta duos discipulos, exceptis illis primariis Apostolis, elegisse sermone Evangelii refertur, per quos postea in omnes gentes idem Evangelium praedicaretur (Luc. X, 1). In quorum praefiguratione etiam Moysi spiritus in septuaginta seniores distribuitur: et aliis duobus qui in castris resederant, Heldad videlicet et Medad, ejus spiritus prophetiae donum condonatur (Num. XI, 24, 6). Quorum quasi haereditarii successores, ad Ptolomaeum Philadelphum Alexandriae regem a pontificibus, Eleazaro scilicet et caeteris, qui eodem tempore Judaeorum populo praeerant, septuaginta sapientes, qui ex Israel stirpe descenderant, missi sunt, et Scripturas antiquae legis in graecum eloquium transtulerunt. Harum vero omnium linguarum novi Testamenti tempore, tribus linguis, hebraicae utique, graecae et latinae, principatus committitur; quia in eis crucis Christi titulus litteris hebraicis, graecis et latinis scriptus, Evangelica auctoritate perhibetur (Joan. XIX, 20). At vero Deus in hoc contra naturam humani eloquii quam olim disposuit, nil dividendo et confundendo linguas hominum et sermones fecit; quando ejusdem loquelae natura in hominibus permanet, nisi quod consuetudo diversa deviare ab alterutro linguas, non naturaliter, sed consuetudinarie docet. Latinus namque vel Graecus inter Barbaricos genitus vel nutritus, barbarice loquitur; versaque vice barbari filius a Graecis aut Latinis edoctus, venusto sermone fatur. Ex quo intelligitur Deum non naturam hominum mutasse, non novum in eis aliquid condidisse, sed dicendi tantum modos et formas in diversis generibus divisisse.

CAPUT X.-- De Sodomitica vindicta.

Magno deinde temporis intervallo peracto, in confinio Arabiae et Palaestinae quinque positae civitates, Sodoma, Gomorra, Adama, Seboim, et Segor, fecundissimi soli habitatione, et rerum omnium abundantia perfruentes, inconvenientis luxuriae et cupidinis in contractione tritici convictae, dominicae vindictae aditum praebuerunt; ita ut imbribus ignis et sulphuris superfusa tota cum habitatoribus suis et animantibus et urbibus, regio flagrans arderet (Gen. XIX). Hoc namque modo conveniebat, ut qui communi studio Deum offenderant, communis vindictae impetu eodem perirent: et qui contra consuetudinem hominum in turpis concupiscentiae perpetratione exarserant, contra consuetam hominum mortem non terrena vindicta, sed coelestium ignium infusione arderent: et qui peccatum suum non solum faciendo, sed etiam praedicando palam fecerant, infamem vitam famosa poena consumerent. Quae vindicta hactenus eorumdem terram non deseruit, dum quali poenae, qui talia agunt subjacebunt, ostendit. Inter istas vero duas primarias in saeculo poenas, diluvii scilicet et Sodomitanam, talis differentia deprehenditur, quod aqua una terra, igni altera punita videatur: una coeli rore, et abyssi unda diluitur; altera igneo imbre, et sulphuris superfusione damnatur. Una anni circulo unius permanente, terra retegitur; per alteram terra et adhuc cessatione maceratur: in una naturale scelus in hominibus punitur, per alteram adinventio concupiscentiae contra consuetudinem facta vindicatur, In ista vero Sodomitana poena nil contra naturam Deus facere cernitur, cum desuper aereo ignito illo spatio, insoliti desiderii ardor inflammatur.

CAPUT XI.-- De uxore Loth in statuam salis mutata.

De qua peccatorum plaga Loth Dei servus per Angelos eruitur; sed illius uxor ne retro respiceret jussa, dum respicit, in salis statuam solidatur (Gen., XIX, 17, 26), ut cujus visus non erat immunis ex culpae consortio, mortem effugere non posset, quamvis propter justi contubernium eruta sit de incendio. Sed dum hoc assumpsimus, quod nihil in Dei creatura contra naturam sit, sed insita natura semper in omnibus gubernetur; qualiter, uxor Loth cum in salis statuam vertitur, humani corporis natura in hac mutatione gubernatur? Salis igitur naturam in humano corpore esse nullus ambigit, qui lacrymarum salsitudinem comprobavit; quae a turbato felle, ut medici dicunt, egredientes, salis naturam, quam in recondito naturae sinu concipiunt, de oculis fluentes, etiam saporis comprobatione ostendunt. Et non solum in lacrymis, sed etiam in phlegmate, et tussi expresso sputo pectoris sapitur, quod salis natura per humanum corpus inseratur. Potens ergo rerum gubernator, cum totum in partem vertere cupit, quod in modica parte latebat, per totum infundit. Atque hac ex causa, cum uxorem Loth in statuam salis vertere voluit, pars illa tenuissima salis quae carni inerat, totum corpus infecit. Et ita factum est, ut qui sexto die omnes naturas constituere consummavit, nihil ex aliqua natura in aliam congessit, sed unamquamque in semetipsa gubernat, quam in prima conditione constituebat.

CAPUT XII.-- De Sara nonagenaria pariente filium.

Eodem fere tempore Abrahae illius ex multitudine gentium in Dei amicitiam electi, Sara sterilis uxor filium, Isaac nomine, jam nonagenaria peperit (Gen. XXI, 1, 2), cum illam usque aetatem per totum vitae suae spatium sterilis fuit. Sed hoc valde conveniebat, ut quoniam filius quem parturiebat, ipsam figuram Christi, qui ex sola Virgine sine aliqua humanae voluptatis cupidine nasceretur, praetulit; illum non aetate qua solent feminae parere, id est, a duodecimo anno usque ad quadragesimum nonum annum, sed ultra illius consuetudinis metas parturiret: ut scilicet ille infans non solum ultra quinquagesimum annum, desinente partus officio, sed etiam nonagesimo anno nasceretur, desinente voluptatis desiderio. Et hoc quamvis contra consuetudinem, non tamen adversus naturam factum est: quoniam et si contra consuetudinem est ut pariat anus, adversus tamen naturam non est ut in utero feminali nascatur quandoque filius.

CAPUT XIII.-- De puteo quem vidit Agar ejecta cum filio. Quo nascente filio et ablactato, ancilla Agar cum filio suo Ismael qui prior natus est ejicitur, quae per desertum deficiente aqua, et siti morienti cum puero vadens lacrymatur. Sed angelo eam compellante et dicente, Exaudivit Dominus vocem pueri, aperti sunt oculi ejus, et vidit puteum in solitudine (Gen. XXL. 9-19). De quo puteo ita refertur, ut aut tunc erumpens jam e terra prodatur, aut si ibi ante fuerit, tunc Agar oculi, ut videret, quem ante non poterat, aperiantur.

CAPUT XIV.-- De ariete quem Abraham obtulit pro filio.

Ut autem appareret etiam hominibus quam fidelis in Dei amicitia parmaneret Abraham, filium suum Isaac cum esset jam adultus, offerre sibi in holocaustum super unum montium, quem ei monstraverat, Deus praecepit. Qui obediens, ad locum quem ostenderat ei Deus, cito perrexit, et assumptum filium jam jamque immolare coepit: sed clamante angelo, filio suo quidquam mali ne faceret, jam inter vepres haerentem cornibus arietem vidit, quem angelo jubente holocaustum pro filio statim obtulit (Gen. XXII, 1-13). Sed iste aries requiritur unde in solitudine fuit: utrum, ut quidam asserunt, hunc in illa hora terra protulit, quomodo et in principio pecora gignit? An etiam, ne illud opus post diem sextum condidisse de terra Deus dicatur, istum arietem detulisse angelum aliunde credimus, quo modo et Philippum angelus ab eunucho transtulit in Azotum (Act VIII, 39), et ad Danielem in Babylonem Habacuc transtulisse ad lacum leonum fertur angelus (Dan. XIV, 35).

CAPUT XV.-- De Jacob et Joseph; quare unus in terra repromissionis, alter in Aegypto sepelitur. Inde Isaac generante filios Jacob et Esau (Gen. XXV, 25), Jacob duodecim Patriarchas generante (Id. XXXV, 22-26), decem fratres invidentes Joseph vendiderunt in Aegyptum (Id. XXXVII, 28); qui in terra peregrinationis et captivitatis suae salutem gentibus praestans ad quas pervenit, totius regni Aegyptiorum dispensationem, et dominium terrae Aegypti accepit, ita ut et patrem cum omni domo sua in Aegyptum invitaverit: ubi cum annis sexdecim vixisset, die mortis jam instante, filium suum Joseph adjuravit, ut ad sepulcrum patrum suorum id terram repromissionis, in qua Abraham et Isaac cum Sara et Rebecca jacebant, ubi etiam Lia condita fuerat, illum deportaret. Quam adjurationem Joseph opere complevit: patrum enim suorum ad sepulcrum paternum corpus de vexit (Gen. XLIX, L). Et tamen ille in Aegypto postea moriens, statim post mortem devehi ad paternum sepulcrum noluit; sed in Aegypto interim sepulturae locum suscepit, et postea de ossibus suis pergenti de Aegypto populo mandavit, dicens: Efferte ossa mea vobiscum hinc (Id. L, 24). Quare ergo alter ad sepulcrum Abraham in terram repromissionis protinus portatur, alter adhuc in terra Aegypti quandoque deportandus sepelitur? Jacob namque nequaquam externae gentis feminis, nisi iis quae de Mesopotamia secum venerant, miscebatur; idcirco ad paternum sepulcrum integro corpore post mortem statim devehitur. Joseph vero Assenech Putifaris sacerdotis Heliopoleos filiam uxorem accipiens (Id. XLI, 45), externo sanguini fuerat mixtus, et ideo post mortem in extraneo terrae limo conditus est. Quare ergo postmodum ad terram repromissionis vehi voluit, dum primitus in Aegypto conditus fuit? Joseph ergo ut vir propheticus, praevidit quod Aegyptiorum gens idololatriae dedita, ipsum qui terrenae munificentiae illis auctor fuisset, et ipsos de famis periculo liberasset, aliquando adorare vellet: quod et fecerunt. Nam bovis simulacrum juxta sepulcrum Joseph statuerunt, eo quod bos viro in agricultura cooperatur. Qua etiam causa filii Israel cum in deserto idolum adorare vellent, non aliam aliquam statuam quam vitulum, id est, bovem fecerunt: hac vel maxime causa quod ipse in Aegypto juxta sepulcrum Joseph adoraretur. Ne ergo Joseph Aegyptiorum idololatriae succumberet, profectionem filiorum Israel praevidens, dixit, Visitatione visitabit vos Deus; et efferte ossa mea hinc vobiscum. Hanc ergo causam in hoc loco posui, non quod inter mirabilia deputaretur, sed ne tam magnum inter Abraham et Moysen, sine aliquo quod commemoratione dignum sit, spatium omitterem.

CAPUT XVI.-- De Moyse et rubo in Oreb.

Post mortem autem Joseph, durissimae servitutis jugo Aegyptiorum gens filios Israel coepit opprimere, ita ut mares eorum parvulos, ne ultra modum gens succresceret, in flumine projicere, et diversa juberet morte mactare (Exod. I, 14, 22). Quo tempore Moyses Amrae filius, in illa tempestate generatus, Leviticae stirpis vir, in ultionem suae gentis surrexit: et videns virum Aegyptium Israelitam opprimentem, occidit. Quae res ut Aegyptiorum regi qualiter facta esset, innotuit; ipse de Aegypto fugiens, per quadraginta annos in terra Madian oves pascens exsul fuit (Id. II, 11-15). Cui evoluto tempore promissionis, quae facta est ad patres, minanti per pascua gregem in monte Oreb rubus ardens, et igne suo non comburi apparuit. Et cum talem visionem explorare cuperet, cur rubus non combureretur cum arderet, Dominus de medio rubi, Ego, inquit, sum Dominus Deus patrum tuorum. In Aegyptum mittam te, ut inde servitutis jugo oppressum solvas semen eorum (Id. III, 1-10). In hac horribili visione, hoc nostro operi primum occurrit, quomodo ignis videbatur ardere, et tamen illud in quo arserat, non comburi. Si ergo de ista materia ignis alimoniam sumpserat; quare illud unde creverat non consumebatur? Et si non de hac materia flamma, quae videbatur, surrexerat; ut in rubo ostenderetur quid necesse erat? Cujusdam ergo virgulti consuetudo refertur, quod quanto plus arserit, non tantum non consumitur, sed ardendo purgatius redditur. De quo ligno sanctus Hieronymus in explanatione altaris lignei, quod in civitate per visionem Domini in Ezechiele ostenditur (Ezech. XLI, 22), refert quod quasi lini colorem habeat: attamen de hujus nomine reticuit, cum illius naturam indicavit. Si ergo in illius arboris rubo ignis ille Moysi ostensus arserat, quid mirum si nequaquam illud comburebatur? Servata ergo in utroque natura, igne scilicet et arbore, consideratur; dum et ignis naturaliter de arbore ardet, et arbor ardens igni naturaliter non consumitur. Vel certe in illo rubo non ille ignis arboris inimicus videbatur; sed potius ignis ille ibi fuit, de quo dicitur, Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. CIII, 4). Ignis ergo incorporeus in rubo declaratur, qui dum corporali homini ostensus est, necesse fuit ut aliqua corporea materia monstraretur.

CAPUT. XVII.-- De duobus signis, id est manu in sinum conversa, et virga in colubrum mutata.

Deinde pergenti in Aegyptum, bifarium condonatur signum, scilicet ut in tribus testibus, in se et in duobus signis, consisteret verbum. Nam virga quam Moyses adhuc ovium pastor manu portaverat, cum in terram projiceret, serpens fiebat: et manum illius in proprium sinum suum missam prima vice leprosam protulerat, et secunda vice in eumdem sinum conversa sana apparebat (Exod. IV, 1-7). Sed in manu aut in ligno contra naturam esse aliquid factum non apparet. Lepram enim et sanitatem insitam, ut alternatim saepe probatur, carnis humanae natura retinet. Sed crebra talis mutatio, ut in eodem momento sana manus et lepra candens, et rursum sana appareret, insignissimi miraculum signi intuentibus praebet. Virga igitur in anguem versa et rursus serpens in arborem mutatus, laborem naturae inquisitoribus praeparat. Nisi quia utrumque, virga scilicet et serpens, factum esse manifeste docetur ex terra. Quod ergo ex eadem materia oritur, gubernatoris Dei potentia vicissim in alterutrum mutatur. Sed si omnia, quae de terra facta sunt, in alterutrum mutari vicissim conceduntur, hoc est, ut animal in arborem, panis in lapidem, homo in volucrem verti posse concedatur; nihil ex his firmiter possit intra suae naturae terminos permanere, et ridiculosis magorum fabulationibus dicentium in avium substantia majores suos saecula pervolasse, assensum praestare videbimur; ac per hoc Deum in his non gubernatorem, sed mutatorem naturarum dicemus: quod absit, ne illum post primam naturarum omnium conditionem, aliquid novum, quod non propria natura retineat, facere credamus. Nihil enim sub sole novum. Nec valet quisquam dicere, Ecce hoc recens est (Eccle. I, 10): et ideo plurimi doctores plus dicunt illam veram virgam, quae semper Moysi manibus comprehensa virgultum manebat, imaginarie tantum in serpentis formam aliquoties pro signo fuisse versam, praesertim cum ad nullos usus, nisi ad signi ostensionem necessaria esset. Si enim verus serpens fuisset, serpens semper post signa maneret. Etenim vera virga fuerat ex qua Moyses Aegyptum plagis flagellare coeperat; nunquam in serpentem mutata, semper virga permanserat. De qua mare dividitur (Exod. XIV, 21), et petrae in Oreb et in Cades percutiuntur (Ibid., 17, 6; Num. XX, 11). Si ergo imaginarius serpens ille per signa tantum ostenditur, cur coram Pharaone caeteri magorum serpentes per eum devorantur (Exod. VII, 12)? Cui objectioni facile docti respondere poterunt, quod et ipsi serpentes, qui per eum devorantur, imaginarii fuerunt; et ideo divini signi imaginatio devorare poterat quod per magorum diabolicas incantationes imaginatum fiebat. Juxta ergo hanc aestimationem non in naturam serpentis virga vertitur, sed pro signo in similitudinem imaginarie commutatur. Nihil enim in arboris natura, quod facere serpentem possit invenitur: et idcirco nisi in hora signi, quae erat virga naturaliter, serpens specialiter videtur.

CAPUT XVIII.-- De aqua in sanguinem versa.

Pergens igitur in Aegyptum Moyses, cum coram Pharaone ut sibi Dominus imperaverat, signa faceret, et Dei sententiam, ut Israeliticum populum dimitteret, regi indicaret, et ipse rex Dei praecepto nullo modo consentiret, et jubente Domino decem plagis terram Aegypti flagellaret; primo percussas in sanguinem vertit aquas, ita ut omnes aquae per totam Aegyptum mutatae in sanguinem; animantibus quae in ipsis erant, mortem praestarent, et per interitum sitis hominibus poenale facerent exitium (Exod. VII, 20, 21). Haec autem primitus vindicta Aegyptiis cum rege suo convenienter evenerat, ut qui Dei populi infantes in flumen jactari praeceperant, ejusdem fluminis aqua in sanguinem versa exitium bibentibus inferret, et non bibentibus poenam praestaret. At vero et hoc requirendum est, quod ad praesentis operis propositum respicit, quomodo Deus naturae gubernator naturaliter aquam in sanguinem mutavit. Aqua igitur cuncti liquoris materia, quotidie per ipsarum rerum ministrationes in diversa mutatur, dum ad uniuscujusque naturae pastum et refectionem indesinenter et naturaliter contrahitur. Cum enim per vitis arborem infunditur, in vini saporem et colorem mutatur: et cum olivae ligni ad excelsas summitates ascendit, eadem aqua olei pinguedinem facit: et cum ab apibus in favos congeritur, mellis dulcedinem operatur: et cum per palmarum robora digeritur, dactylos gignit, et ad sicerae suavitatem expressa pervenit et cum in animalium diversorum pastum deputatur, in sanguinis substantias diversas per eamdem carnem distinguitur. Nam et nutriendis fetibus, albi coloris et suavissimae dulcedinis in uberibus lac praeparat, et per cuncta reliquae carnis membra rubicundum sanguinis colorem fuscat. Multa sunt praeterea sanguinis genera per eamdem carnem, quae usque ad viginti tria physiologi dinumerant, ex quibus urinam, semen, fel nigrum et rufum, salivas et lacrymas, et caetera esse denuntiant: haec quotidianis administrationibus naturae suae per res varias aqua praeparat. Quid ergo capacibus mentibus obstat, si illud quod per tempus longius facit, in momento per jussum potentissimi Gubernatoris naturaliter efficiatur? Aqua ergo in sanguinem versa, non contra naturam facit, sed quod aliis rebus per tempus efficeret, jubente Domino in semetipsa protinus operatur.

CAPUT XIX.-- De caeteris plagis Aegyptiorum.

De caeteris vero plagis quibus Deus per Moysen et Moyses per Aaron, Pharaonem et terram ejus et servos ejus castigaverat, nil excessisse terminos naturae, ipsa plagarum simplex narratio manifestat. Quoniam etsi tunc solito plures, semper tamen de aquis ranae nascuntur; et sciniphes aestatis tempore calore solis de pulvere oriuntur; locustae et muscae solis fervore solidatae undique conveniunt, et jumenta diversis causis morte solita vitae suae terminum peragunt; pulvis quoque conturbatus de terra saepe aerem serenum obscurat, et vesicas, et postea ulcera in hominibus et jumentis infectis aer generat. Grando etiam et fulgura de congelantibus et vehementer turbatis nubibus ruunt, et absentia lucis oculorum obtutus, quantocumque lux recessit, tenebrae plus praepediunt. Mors quoque in Adam seminata primitus, omnibus filiis ejus dominatur, per quam tunc in Aegypto primogenita soboles cunctorum arctius damnatur. Sed quamvis haec omnia in rerum naturis insita erant, Aegyptiis tamen plagali conditione, ad eorum perfidiam compescendam, et subito, et plus solito acciderunt. Quarum ordo plagarum sicut in differentia rerum, ita et ministrorum crevit. Primae namque ex omnibus tres plagae per Aaron efficiuntur. Qui primo cum percussisset aquam, in sanguinem statim vertitur. Et cum iterum extendisset eamdem virgam super aquam, ranarum inundatio replevit terram. Et cum tertio extendisset virgam super pulverem terrae, sciniphes ebulliunt (Ibid., 20; VIII, 6-17): et per Aaron istae tres plagae fiunt. Et sequentes tres aliae per verbum Moysi ministrantur. Nam illo jubente, locustae et muscae veniunt, et mors jumentorum consequitur. At vero tres aliae non sermone tantummodo imperantur, sed per Moysi opus convocantur. Moyses enim sumptum de camino pulverem in coelum sparsit, et vesicae in hominibus et jumentis, et ulcera manantia ut pulvis in omni terra Aegypti nascuntur. Et postea assumens virgam in coelum extendit, et grandinis fulgurumque insolens copia in terram ruit. Iterumque idem Moyses eamdem virgam in coelum direxit, et tribus diebus totidemque noctibus permanentes tenebras crassitudine palpabiles, et admodum ferales super terram induxit (Exod. X, 13, 14; VIII, 24; IX, 6, 10, 23-25; X, 22). Ultima autem plaga neque per Aaron, neque per Moysen accidit, sed angelus Domini per Aegyptum transiens cuncta Aegyptiorum primogenita delevit (Id. XII, 29). Quoties ergo de terra vindicta colligitur, per Aaron velut inferioris ordinis ministrum; quae vero de volatilibus et morte jumentorum, quae et ipsa velut in terra volant, poena contrahitur, per Moysi imperium agitur; quando autem de supernis nubibus castigatio convocatur, per extensionem in altum Mosaicae manus conducitur. At vero quando humanae mortis exitus a Deo dispensatur, non homini, sed angelo ministerium illud commititur: ut qui illud usque tempus per rerum, quas possidebant, flagella minus terrebantur; saltem per suae insignissimae partis detrimentum commune, quod sequebatur, interitum vererentur. Istarum quoque modus plagarum undique, hoc est, terra, aquis, animantibus, aere, igne, nubibus, coelo et Angelis convenerat, ut ostenderetur quod contra Deo rebelles et contumaces sese pariter universus orbis armat. Sicut autem iis quos Deus punire voluit, omnis creatura irascitur; sic et illis quibus auxilium praebuit, omnis creatura suffragatur. Etenim hos ambos populos mare Rubrum divisit: ubi eorum alteri totius pressurae finis, initium alteri cunctae felicitatis fuit.

CAPUT XX.-- De recedente et siccato mari Rubro.

Cum dimissum, tot plagis attriti, Israeliticum populum Aegyptii a se exire compulissent; mala rursus poenitudine acti, cuncti cum rege suo exercitus pergunt, ut quos dimiserant, iterum ad servitutem retraherent. Tum Israel in angusto maris Rubri sinu coarctato, Moyse virgam super pelagus extendente, subito maris unda Rubritidis dividitur; et ingrediente populo pedibus siccis, hostibusque succedentibus, via dilatatur: immissoque vento, per totam noctem Deus mare divisum, etiam in siccum vertit, et inter ambos populos nubem, quae divideret, tenebrosam, et noctem ipsam illuminantem columnam immisit. Nam et Pharaonis exercitus mare post Israel intravit: sed uni refugium, alteri laqueus fuit. Quapropter et illa nubes media Aegyptiis erat tenebrosa, ut per totam noctem praecedentibus conjungi non valerent; Israeli vero noctem ipsam illuminabat, ut profunda maris lucida via incederent. Orto autem diluculo, defensus utroque periculo, hostium et pelagi, totus Dei populus evasit ad rura deserti; cum totus, sine saltem nuntio evadente, Pharaonis cuneus, undis ad suas metas revertentibus, concidit in glarea profundi (Exod. XIV). In hoc tam insigni in Dei operibus miraculo, istud de praesenti actus nostri intentione exigitur, quomodo in siccato et recedente de littoribus mari ratio conservatur. Sed ipsum non tam difficulter, Deo auxiliante, nos invenire credimus, qui congelantibus undis stagnorum dorsa glacie superstrata saepissime consideramus. Quod ergo venti et pluviarum desinente turbine aeris inferiores partes gelu obtinente, in aquis saepe naturaliter efficitur, illud tunc Dei jussu per glacialem ventum subito urgente pelago factum fuisse comprobatur. Sed sicut repente mare siccum Domino imperante redditur, ita eodem jubente liquefactum, in fluidas undas de sicco resolvitur. De recessu vero illius quotidiana administratione, jam ante praediximus, quia per Oceani maris aestuaria indesinenter fieri videre solemus. Ex quo colligere possumus, quod mare sicut naturaliter quotidie deserit littora, non contra naturam, quamvis longe aliter dissimili modo, Deo tunc gubernante, propria littora detexit.

CAPUT XXI.-- De carmine consono filiorum Israel.

Considerantes igitur filii Israel validissimam potestatem, quam in sui liberatione Dominus fecit, Moyse praecinente consono carmine canticum Domino universi pariter decantabant (Exod. XV, 1-22). Ubi enormi satis admiratione accidit dignum miraculum, ut cuncti pariter senes cum pueris, et omnes aetates, eodem inspirati flamine, uno quasi ex ore, nulla praemonitione edocti, easdem concinenter litteras decantarent in unum. Sed naturae inquisitor in hoc loco securus efficitur, ubi non consuetudine humani ingenii, sed divino Spiritu cantorum pectora et ora inspirantur. Sed in his tamen cantoribus nil idem Spiritus contra naturam effecisse dignoscitur, in quibus per ora et linguas halitus et vox ad verba movetur. Et quod per verbum et studium ipsi facere potuerant, consonum omnes carmen decantare in uno momento Dominus illis donavit. Et qui paulo ante profundum coram eis aperuerat, ipse postmodum in tale canticum eorum linguas et ingenia gubernabat.

CAPUT XXII.-- De aquis indulcatis in Marath.

Inde per infecundae avium digressi solitudinis, trium dierum continuo fatigati labore, querulosi ardore sitis, in Marath aquas amarissimas invenerunt; quarum salsitate prohibiti, suae sitis habere solamen minime valuerunt. Sed Moysi a Domino lignum osteneitur, cujus tactu amara fluminis aqua indulcatur; ejusque dehinc dulci sapore populus sitis ardorem depotatus deposuit, quem illuc usque incessabiliter fervor fatigavit (Exod. XV, 23-25). Sed qualiter naturae investigator naturaliter esse factum approbabit, quod amarae aquae in momento ligni attactu protinus indulcantur? Cujus ergo naturae aut tantae dulcedinis lignum fuisse videtur, quo semel intincta fluminis unda amarissima, suavis et sapida fit? Etenim si favum mellis aliquis nunc in amaram undam jecerit, nonne potius favus amarus, quam unda sapida erit? Ex quo intelligitur, non tunc lignum contra naturam aquam effecisse dulcem; sed praecepto conditoris et naturae gubernatoris lympham mutavit in saporem. Nam et virga illa qua a Moyse mare Rubrum percutitur, et flumen et coelum et terra flagellantur, quando terra Aegypti diversis plagis maceratur, non hanc in se naturae virtutem habuit, cum eam Moyses vel Aaron ad haec facienda elevavit, vel ut aquam fluminis in sanguinem verteret, vel etiam sciniphes de pulvere suscitaret, vel tenebras deduceret de coelo. Si enim aliquis praeter Moysen, et non cum Dei praecepto, mare iterum ex illa virga percussisset, pro certo ejus percussioni Thetis nequaquam cederet. Et si iterum aquas fortuitu percuteret, profecto illas nunquam in sanguinem mutaret. Sic et illam arborem per quam in Marath aqua salsa indulcatur, si in amarum liquorem aliquis intingeret, et non idem Deus ut primitus imperaret, pro certo non illam salsuginem in suavem saporem commutaret. Unde pervidendum est, quod non ideo Deus haec ligna, vel etiam de fornace pulverem in his mirabilibus interesse praeceperat, ut aliquid in illis per eorum naturam vel administrationem effectum fuisse quis credat. Sed per haec futurorum mysteria praesignata esse instituit, ut quid in his nunc in Ecclesiae provectibus ista faciant, sapiens doctor figurali expositione decernat. Dum autem lignum nihil in hoc naturaliter fecisse approbavimus, restat nunc ut quomodo per naturam factum sit, exponamus. Quodcumque ergo per studium quamvis longi temporis in re aliqua invenitur, non aliunde in eamdem per industriam ex aliena natura conducitur; sed cum in naturae abdito recessu occultatur, prius hoc perplexit temporis industria, et alterius naturae adjumentum reddit. Et quod per humanum seu etiam rerum effectum longo cultu efficitur; hoc Dei voluntate, cum necesse habet, ipsa natura operatur. Aquas igitur amaras, vel etiam ipsas salsissimas in dulcem saporem verti posse, frequenter nautae comprobant, qui illas per humum optimae terrae infusas, et hoc artificio etiam indulcatas, saepe sitim temperant. Nubes quoque de marinis finibus vapores levant salsi liquoris, sed easdem dulces, quando pluunt, terrenis usibus ministrant. Quoniam salsuginis vitium quod in semetipsis aquae insitum capiunt, per infusionem terrae aut nubium deponunt. Similiter quoque et dulces aquae, cum eas homines per marinorum olerum cineres hauriunt, salsum et plusquam Oceani saporem reddunt. Hanc ergo immutationem insitam sibi naturaliter aquae habent; sed celerius per praeceptum Conditoris illam, quam per efficaciam humanae diligentiae et ipsarum rerum ministrationis exhibent. Per alterius enim rei adjumentum humana diligentia, vel ipsa cujusque rei ministratio, alicujus naturae superficiem mutat; ipse vero creaturarum conditor et gubernator, naturam occultam, quae per aliam rem manifestanda fieret, in re ipsa sola denudat. Sicut et nunc amara aqua dulcedinem quam in occulto suae naturae continuerat, per humum aut nubem ab amaritudine purgata, ostenderet; ita jussu gubernatoris potentissimi naturarum per se solam absque alterius rei juvamine exhibet.

CAPUT XXIII.-- De manna pluente de coelo.

Ingressi ergo solitudinem, hujus populi sexcenta ferme millia peditum pugnatorum, excepto purgamento exercitus, id est innumerabili et promiscuo vulgo quod de Aegypto conscenderat (Exod. XII, 37, 38), Deus per annos quadraginta manna, id est, coelesti pane saturavit (Id. XVI, 14, sqq.). Denique de illo pane et Psalmista postmodum commemorans dixit, Panem coeli dedit eis, panem Angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 25). Qui per noctem semper, excepta nocte sabbati, cum rore descendens, circa castrorum locum candorem nivis ostenderet. Erat enim, inquit Scriptura, quasi semen coriandri, et coloris bdellii, album quasi nix (Num. XI, 7). Hoc autem solis ortum sufferre non poterat, sed continuo liquefiebat; cum versa vice collectum et mola confractum, in coquendis panibus ignis ardorem sustentabat. Et si quis in mane alterius diei, residuum aliquid ex eo relinqueret, vermibus scatebat; cum tamen gomor mensura manna sanum post longa postmodum tempora plena Arca reservabat (Exod. XVI, 32). In quo et mirabili et necessario tunc signo, exceptis iis quae ad figuralem expositionem pertinent, studiosis mentibus subveniunt, quae suae explanationis illuminationem Domini adjutorio exigunt. Primum enim utrum panis sit quaeritur: et quomodo panis Angelorum vocatur: et si cibus ille nihil terrenae naturae habuisse describitur, quomodo adhuc in terra positi, et vitiis carnalibus subjecti ex eo homines sustentantur. Panis enim in Psalmistae praedicto versiculo, ut praediximus, coelestis esse scribitur, qui de nubibus pariter cum pluvia tribuatur: quae nubes, ut ante jam diximus, per Scripturas, coelorum nomine vocitantur. Panis autem Angelorum cibus ille dicitur, non quod illo Angeli, qui cibo non egent, saturarentur, sed quod per Angelorum ministerium tale officium, sicut Lex et caetera populo praebebantur, quae disposita per Angelos in manu Mediatoris tribuitur (Galat. III, 19). Qualiter ergo homines qualescumque sustentare potuisset, nisi terrenum aliquid in sua substantia haberet? Sed unde nubibus manna pluens terrenam substantiam habere monstrabitur, nisi forte aeris ipsius inferior pars terrenam aliquam naturam retinere ostendatur? Quomodo enim avium volantium corpora sufferre valuisset, si non terrenae soliditatis aliquid aer contineret? Quapropter illa substantia et nubes fultae terrae ipsius natura, etiam in nives et grandines congelascunt, qui pene duritiam lapidum contrahunt. Quid igitur hoc capacibus animis repugnat, si sicut nubes grandinis lapillos concipiunt, sic et mannae grana gignere potuerunt; praesertim cum ad terram veniens, veluti cum cognato rore, si illud sol ortus inveniret, quasi grando in terra liquescens deperiret? Atque ita fieri poterit, ut manna in terreni aeris hujus partibus genitum, terrenis hominibus praebuerit cibalem pastum. Ista etenim pars inferior aeris, terra etiam in Scriptura divina nominatur, dum in centesimo quadragesimo octavo psalmo, prophetali spiritu in Domini creatoris laudem omnes creaturae incitantur. Sic namque consummatis his quae ad superiorem ornatum coeli pertinent, cum ad partes aeris hujus inferiores venitur, taliter subinfertur: Laudate Dominum de terra, etc., usque, quae faciunt verbum ejus. Ecce nunc crassiorem nubibus et vaporibus insertum aerem, terram Propheta nominavit, et antequam ad inferioris terrae, quae postea subinferuntur, spatia perveniat. In illa ergo superiori parte terrae, ubi grando et nix gignitur, nascebatur manna, et in cibum inferioris terrae partis hominibus per Angelos administrabatur. Ex quo facile dignoscitur, non aliunde extra naturam quaesiisse, sed de terra Deus victum praeparasse. Non quod Deus quotidie illis panem illum communem etiam in deserto praestare non posset, sed ut homo pastus de nubibus, sciret quia non in solo pane vivit, sed in omni verbo quod de Dei ore procedit (Deut. VIII, 3). Sicut enim naturae imperavit, ut homo saturaretur pane, ita etiam de omni quacumque re, si ita illi jusserit, quomodo habebat et tunc de nubibus pluviam, victum habebit incolumem.

CAPUT XXIV.-- De petra percussa in Oreb.

Idem quoque populus in deserto sitiens potamenti refocillationem postulavit. Unde Moyses princeps, Deo imperante, virga percussa petra in Oreb, aquam de petra produxit (Exod. XVII, 6). In hoc naturae investigator in angustum redigitur, quomodo aquae natura in duro lapide occultatur. De aqua vero in principio lapides factos, qualiter ignorat, qui crystalli naturam, nive per multum temporis congelante, in commutabilem lapidis duritiam procedere non ambigat? praesertim cum glebas non de terrae ipsius humo, sed de feni primitus incremento in summis arboribus vel scopulis saepe consideramus, in quibus jam lapillos per pluviarum infusionem et ipsius feni in humum motionem genitos invenimus. Nonnullas quoque terras argillosas transfluentium aquarum assueto cursu superfusas in duritiam lapidum vidimus conversas: in quibus etiam duriores velut antiquioris aetatis lapides, quos ipsa humus prius in se habuerat, animadvertimus insertos. Qualiter jam nonnullis lapidibus quoque concavos ostreos, quos quando mollis humus fuerat, interpositos habebat, veluti suae naturali duritiae nunc insertos videmus. In caeteris quoque quos longe admodum aetatis mare ad terras projecit, superpositae morae nagarbae videntur, quas non de maris glarea elevatas, sed ex ipsa marini humoris qualitate, et eorum extrema corporum indurata cute admodum esse concretas, ipsa consideratione probamus. Plurima etiam marina reptilia testudinibus coaetaneis induuntur, in quibus durities plusquam plurimorum lapidum videtur. Ex quibus omnibus manifestis approbationibus, lapides ex aqua tantum nunc, et nonnullos ex aqua et humo nunc genitos esse, doctus quisque non denegat; sicut et lacrymosi marmoris natura et consuetudo indicat. Satis etiam natura de liquore in lapidis duritiam concreta vertitur, et iterum in liquorem solvi contuetur. Lapis quoque, ut Job libri narrat historia, resolutus calore in aes convertitur (Job XXVIII, 2); quod non potest, nisi prius in liquoris naturam moveatur. Praeterea quoque omne metallum quantaecumque duritiae fuerit, quamvis liquidae naturae esse non pateat, igne resolutum liquescit. Dum ergo ex aquae humore lapidum natura gigni comprobatur, quid obstat si Dei gubernatoris voluntate lapis in aquam versa vice mutetur, ut natura ad suam originem redire festinet, cum Deus aquam de petra populo suo praeberi jubet?

CAPUT XXV.-- De filiis Moysi, quare ducatu Sacerdotum privati sunt.

Post haec quoque Moysi cognatus, cum Sephoram illius Moysi uxorem et duos filios ejus detulerat, ocius ipsi in occursum Moyses per desertum exire festinat. Cujus consilio quamvis gentilis, tamen cum ad castrorum locum venitur, tribuni et centuriones et quinquagenarii et decuriones in Dei populo constituuntur (Exod. XVIII, 5-7, 21, 22). Sed de Moysi filiis quaestio nascitur, cur patris sui in ducatu populi haeredes non sunt, sacerdotio saltem privantur, dum per Psalmistam dicitur, Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus (Psal. XCVIII, 6). Haec tamen quaestio rationem dando vincitur, cum filii Moysi de gentili matre peregrinationis causa generantur. Sic etenim de Moyse, cum primogenitum genuisset, refertur: Et vocavit nomen ejus Gersan, dicens, Quia advena fui in terra aliena (Exod. II, 22).

CAPUT XXVI.-- De jejunio quadraginta dierum.

Interea invitatus Dei famine Moyses, quadraginta dies jejunavit, et liberato Dei populo de Aegyptiorum decem plagis, quinquagesimo die, ex quo in Aegypto Pascha celebratum est, decem mandatorum legem de monte Sinai in duabus lapideis tabulis detulit (Exod. XXIV, 12; XXXI, 18). Quas, cum offensus esset populi peccantis piaculo, ad montis radices confregit (Exod. XXXII, 19). Restauratisque totidem numeri ejusdem materiae tabulis, rursus quadraginta diebus jejunus, Dei largitoris munere, eadem praecepta recipere meruit (Id. XXXIV, 28). Sed per hoc tempus contra consuetudinem humani moris, bis taliter, ut praedixi, nullo fatigatus inediae labore, nullam terrenae conversationis escam manducavit; quoniam divini sermonis consortio fultus, tam longam inediam sine esurie sustinere potuit.

CAPUT XXVII.-- De populo carnes postulante.

Praeterea carnium concupiscentia infidelis populi pars flagrans murmuravit, et mannae coelesti ollas carnium Aegyptiorum praeposuit. Sed et Moysi cum esset intoleranda res visa, Dominus, Populum, inquit, sanctifica crastino: ego enim illos mense integro carnibus saturabo. Cui imbecillitate incitatus humana Moyses, Sexcenta millia, respondit, peditum pugnatorum, excepto innumerabili vulgo hujus populi numerantur: numquid boum et ovium immensa multitudo caedetur, aut ad saturationem innumerabilis turbae pisces maris in unum congregabuntur? Et idcirco ut nihil de iis, quae Moysi mens fragilis, utpote humana arripuit, in pastum populi cederet. Ventus a Domino egrediens, arreptas trans mare coturnices, ad castrorum loca detulit, easque duobus cubitis in aere volantes circa castrorum loca, quantum una die confici potest. Ortygometram inseruit: quam populus colligens, mense integro, id est, triginta diebus comedit. Sed incredulos murmurationis ultio consequitur. Nam in illo loco, priusquam populus egrederetur, qui concupierant, ira dominica mactati sepeliuntur (Num. XI). Certe in hoc nihil novum vel contra naturam a Domino contribuitur, qui olim creaturam avium conditam, et in abdito mundi quodam angulo reconditam, in necessitate populi sui praestare videtur. Quamvis in libro Sapientiae scribitur, Novam creaturam avium viderunt (Sap. XIX, 11): nuper utique ostensam, non nuper creatam. Quod olim Deus cum caeteris creaturis in principio condidit, hoc in tempore necessitatis plebi suae ministravit. Sed tamen idcirco coturnices ad tale ministerium, quae prius cum manna contributae nihil adversi edentibus contuferant, ista vice iterum detulit, ne quisquam putaret, quod esca avium sine murmurationis culpa mortem populo praestitit: quoniam et in hac vindicta sana conscientia comedentes incolumes servavit; et quando cum manna data est, toti multitudini nihil incommodi praebuit.

CAPUT XXVIII.-- De Aethiopissa uxore Moysi, et lepra murmuratricis Mariae.

Postmodum propter Aethiopissam ejus uxorem, Aaron et Maria contra Moysen insolentia verba depromunt, quem omnium qui tunc in terra morabantur, mitissimum hominum Spiritus sancti dicta describunt. Sed cum tres tantum illos in tabernaculum vocasset, Aaron castigatus Dei sermone, oleo unctionis a vindicta defenditur; Mariae vero leprae candore corpus maceratur, quapropter etiam extra castra manere praecipitur. Sed orante pro ea Moyse, septimo die iterum revocatur sana (Num. XII). At vero de ista Moysi Aethiopissa conjuge duplex magistrorum invenitur intentio: utrum de Aethiopia cum esset in domo Pharaonis, de qua quadragenarius egreditur, acceperit, quae per multos peregrinationis ejus dies illum exspectavit; an signorum tempore, cum post peregrinationem in Aegyptum reversus est, Aethiopissam uxorem sibi junxerat, quam de Aethiopia secum et per desertum ducebat; an aeque de Sephora dicitur quod Aethiopissa sit, quando ad aquilonem maris Rubri, ubi prius Aethiopes fuerunt, Aethiopiam alteram esse in multis locis historiarum Scripturae describunt. De qua in ecclesiastica historia scribitur quod ex parte Indiae adhaeret. Et in Chronicis Canonicis Eusebii refertur, quod Aethiopes ab Indo flumine consurgentes juxta Aegyptum consederunt. Ex quo intelligitur, quod terra illa in qua primitus Aethiopes habitaverunt, Aethiopia dicta esse potuerit; ex qua Aethiopia si Moyses uxorem suam acceperat, ideo Aethiopissa dicta fuerat.

CAPUT XXIX.-- De Chore et Dathan et Abiron.

Chore quoque filius Issaar de tribu Levi, patruelis Moysi et Aaron; et Dathan, et Abiron filii Eliab; et Hon, filius Phelech de tribu Ruben, et praeterea ducenti quinquaginta viri proceres synagogae, qui tempore consilii per nomina vocitabantur, supercilioso superbiae tumore contra Moysen et Aaron steterunt. Etenim Chore vindicare sibi sacerdotium voluerat, et reliqui alii de principatu populi contendebant. Sed illum qui ignem holocausti Deo non praecipiente offerre appetivit, holocausti tempore, coelestis ignis cum his, qui ad eum pertinebant, absumpsit; et eos qui se in excelsum elevantes Dei ordinationi resistere coeperant, sub pedibus eorum terra dehiscens, aperto ore in infernum deglutiens, voravit (Num. XVI, 1-36). In quibus manifeste ostenditur, quod tantumdem sensibiles et insensibiles creaturae Dei dicto obediunt; dum quemadmodum viventes celeriter cum ejus imperio veniunt, ita et quae non vivunt, velut viventes, quod praecipitur peragunt. Sed quamvis quasi vivens terra illud vindictae officium peragit, contra naturam tamen in illo nequaquam aliquid fit: vitam enim insensibilem terra habere indubitanter dignoscitur, per quam in se crescentia arborum et olerum fruteta moveri videntur. Unde quasi in vivente carne palpitantes venae sanguinis discurrunt, ita etiam per terram viventium aquarum rivi profluunt: per quam vitam insensibilem Deo imperante terra os suum aperuit, quando hominum peccatorum, quasi serviens in ministerio vindictae, tabernacula voravit.

CAPUT XXX.-- De plaga, quae descendit in populum, quando Moyses fugit in Tabernaculum.

Sequenti itidem die totus populus contra Moysen et Aaron, quasi sanguinis reos consurrexit, eosque in eorumdem ultionem occidere voluit. Sed hic uterque, Moyses videlicet et Aaron, ad tabernaculum Dei diffugiunt, et iterum in rebelli populo coelestis flamma desaevit. Rursumque Aaron imperante Moyse, impleto altaris igne thuribulo, foras in populum venit, et inter vivos et mortuos digredientis vestigium vindicta non transivit. Recto in utroque moderamine effecto, ut qui contra justos principes iracundiae igne intus exarserant, foris justissimae vindictae flamma conflagrarent: et qui in corde proximorum culpas veniabiliter dimiserat, ejus vestigio defensos ignis de coelo missus urere non audebat. Illa autem die quatuordecim millia ignis ille consumpserat (Num. XVI, 41-49).

CAPUT XXXI.-- De virga Aaron, quae fronduerat.

Quos etiam rebellionis reatus gravius perurgebat. Altamen cessante tumultu, ut singuli manifestius scirent, quem sibi Dominus in sacerdotium eligeret, singulorum ex duabus et decem tribubus principum virgas insertis nominibus Moyses postulaverat, et pro sorte Leviticae tribus Aaron virgam inserto nomine acceperat, quas in conspectu Domini sub tabernaculi tecto una nocte recondit. Crastino autem mane Aaron virga gemmulas amygdalini floris ostendit, quo patebat Aaron prae omnibus in sacerdotium Deum elegisse (Num. XVII, 1-8). Nec tamen in hoc contra naturam virga monstratur aliquid effecisse.

CAPUT XXXII.-- De petra bis percussa in Cades.

Interjecto tempore dehinc populus sitiens in Cades deserti Sin, murmure gravi contra Moysen et Aaron tumultuabat. Quae res dum ad Dominum per Moysen refertur, virga percuti petra praecipitur. Sed Moyses infidelis populi murmure permotus, etiam de praecepto Domini fide titubavit, coramque populo cum Aaron bis petram percussit, largiterque fluentes aquas sitiens populus bibit. Sed hac causa Moyses terram repromissionis non intravit (Id. XX, 2-12). Semel in Oreb petra percutitur, ubi tantum populi infidelitas notatur (Exod. XVII, 6). In Cades autem deserti Sin saxum bis caesum pulsatur: ibi namque infidelitas in populo et in duce dignoscitur.

CAPUT XXXIII.-- De serpente aeneo.

Itidem murmurante populo ignitos serpentes flatuque adurentes in eum Dominus immisit, quorum flatu adustos plurimos murmuratorum necavit. Caeteri autem intereuntium poena territi, et animo poenitente ad satisfactionem inclinati, ad Moysen et ad Dominum clamaverunt, ut haec ab eis plaga cessaret. Et idcirco flexus poenitentium lacrymis Dominus Moysi jubet, ut serpentem aeneum virga in excelsum coram populo elevaret. Quo facto statim serpens aeneus erigitur, et per illius aspectum priorum serpentium vulnera curabantur (Num. XXI, 5-9). Attamen quemadmodum et de virga diximus, et arbore qua amara aqua indulcatur, non in serpente salus, sed in Domini imperio tenebatur. Quidquid enim ipse praecepisset, illud tunc in populo salus esset. Sed historia praecedentium rerum in figura, virtus nunc in Christo et in Ecclesia continetur.

CAPUT XXXIV.-- De Balaam et asina ejus.

Balach filius Sephor, cum in terram suam Israel venisse comperisset, nuntios misit, ut Balaam hariolum invitaret, ut populo Israel malediceret. Qui cum sedens super asinam pergeret, et asina angelum in angustiis stantem evaginato gladio videns timuisset, ter caesa demum domino substitit. Unde amplius flagellata humano more et sermone, quasi querulosa ancilla, loquitur. Et illa loquente, statim Balaam oculi, ut angelum cerneret, aperiuntur (Num. XXII). In hoc admirabili signo quamvis asina competentia sibi verba profatur, non tamen sua mente nec affectu suo loquitur; sed Dominus de quo dicitur, Et aperuit Dominus os asinae, sicut ad loquendum os aperuit, ita etiam linguam et palatum in verba gubernavit. Asina enim quid et quomodo diceret, et si aliquid diceret, omnino nesciebat. Quoniam et homines qui alieno inflati spiritu loquuntur, et adhuc cum loquuntur, quid dicunt nesciunt, et nihil ex eo recordantur cum resipiscunt. Sed qui loquendi modos et in nubibus et in igne saepe invenit, et in ore muti animalis linguae plectrum in verba gubernavit. Ex quo intelligimus nihil in natura asinae Dominum commutasse, sed per aerem oris ejus, illa etiam ignorante, prophetae ignorantiam compescuisse: quatenus Domini Spiritus etsi in se loqueretur, elatus in superbiam non esset, qui frequenter, et per res insensibiles, et brutum et mutum et subjectum sibi animal, eumdem loqui comperisset. Quoniam Spiritus Dei ubi vult spirat (Joan. III, 8), etiamsi voluntati ejus qui loquitur, minus conveniat. Sicut et Saül prophetas occidere volens, mala incitatus voluntate venerat, et tamen Spiritu Domini arreptus, inter eos quos persequebatur, prophetabat (I Reg. XIX, 24). Unde et ipse Balaam ad maledicendum deductus, et illud volens implere, non maledicere Dei populo potuit, sed contra voluntatem suam a Domini Spiritu coactus est benedicere (Num. XXIII). His ergo duabus causis Balaam venire a Domino permissus est, ut per mutum animal ejus insipientia confutaretur, et adventus Christi per prophetam gentilem, qui futurus erat gentium Salvator, in lege Dei scriberetur, In omni populi Israel itinere columna nubis per diem nunquam defuit, nec coram populo columna ignis per noctem (Exod. XIII, 21, 22), ut noctis frigore defensi, et a tenebris illuminari pergerent cum igne. Et a calore solis protecti fuerunt in die sub nube. Quem Dominus custos Israel vere protegit, nec sol per diem nec unquam luna per noctem exurit.

CAPUT XXXV.-- De Moyse pergente in montem Abarim.

Quadragesimo anno egressionis filiorum Israel de Aegypto, quadragesima secunda mansione in campestribus Moab super Jordanem populus sedit, ubi Moyses Deuteronomium, hoc est, iterationem Legis praedicavit (Deut. I, sqq.): et postea constituto pro se in ducatu populi Jesu filio Nun ex tribu Ephraim (Id. XXXI, 7), imperio Domini in montem Abarim (transituum), in montem Nebo solus ascendit, ubi centesimo et vigesimo aetatis suae anno, nec motis dentibus, nec caligantibus oculis, integro corpore, totius humani generis commune debitum solvit (Ibid., 34). Duabus autem causis, ut sapientes aiunt, mortis ejus et sepulcri nemo conscius erat, quatenus illam faciem, quae consortio sermonis Domini rutilaverat, mortis moerore repressam, nullus videret; et ne sepulcrum ejus populus Israel, si cognovisset ubi esset, adoraret. Unde et virgam in qua signa fecerat, ut plurimi putant, ne adoraretur secum abstulerat; quoniam et serpentem quem facerat, filii Israel postmodum adorabant. Omnis autem illius aetas in tres quadragenarias partes dividitur. Quadraginta enim annis in Aegypto in domo Pharaonis ab infantia litteras didicit. Quadraginta annis exsul ex Aegypto in domo sacerdotis Madian fuit. Et quadraginta annis per desertum ducatum populo praebuit. Certe et nos consummatis his quae de Pentateucho historica narratione comprehendimus, primi libri finem de Mirabilibus hic facere conveniat, ut secundus de Prophetia scilicet excerptus, ab Jesu filio Nun et Jordane initium sumat.

LIBER SECUNDUS. De Prophetia. CAPUT PRIMUM.-- De Jesu filio Nun, et dirempto Jordane in transitu populi. Cum autem Moyse egrediente, Dei populi gubernationem Jesus filius Nun suscepisset, confortatus sermone Domini, de campestribus Moab ad Jordanis fluvium castra moveri jubet: ac deinde cum arcae testamenti onere decorati, reliquam plebem praecedentes sacerdotes primas undas ingrederentur; ab illo loco ubi steterunt usque ad mare, omnis fluminis alveus aquis suis confestim nudatus, superiorque aquarum moles quae de fontibus augebatur, sursum in aera montabat, quousque omnis Israel siccis pedibus alveum fluminis transierat (Josue III, 14, sqq.). In cujus miraculi testimonio duodecim lapides, quantos duodecim viri portare poterant, de ima glarea Jordanis portati sunt in locum castrorum, et totidem tanti ex his quos terra sicca continuerat, positi sunt in eorum locum (Id. IV, 9, 10). Certe et in hoc signo propositi operis nostri causa requiritur, qualiter arcam Domini fluvius naturaliter praeterire non permittit. Ita enim aquarum pars quae ad mare perrexit, naturae suae cursum consuetum consequitur, dum altiora deserens, per prona proprio more fluminis paulatim delabitur. At vero humana industria alveos fluminum nudatos legimus et audivimus, quomodo Cyrus imperator Persarum exercitus super Gangem fluvium, qui est secundae post Euphratem quantitatis, illa expeditione qua Babyloniam expugnavit, dicitur esse castrametatus. Ubi charissimum et virorum et equitum, equitem transmeandi fluminis audacia persuasum, rapacis alvei vortex demersit. Quo facto, rex incredibiliter iracundiae furore adversus fluvium permotus, velut in sensibilem creaturam ulcisci statuit: ac immensum amnem perpeti anno totis viribus in quatercentas sexaginta fossas divisit; nudatoque alveo, meabilem vix genua tingentibus feminis reliquit. Unde eodem exercitu et rege eadem expeditione Babyloniam obsidente, excelsissimo murorum objectu ab expugnandi molimine repulsi, ad Euphratis fluminis perfluentis superiora vada convertunt. Illa autem praedicta arte edocti, per alienum limitem divertentes, per ejus nudatum alveum Babylonis murum subintrantes, urbem capiunt. Quod ergo humana industria laborioso conamine potuit, hoc Deus potentiae suae virtute facilius peregit. Sed forsitan quisquam dispariter respondebit hoc factum esse, dicens, Illic enim fossurae opus alveos aquarum per humiliora divertit; hic vero stans aqua, nullo renitente ad aeris sublimia conscendit. Sed et hoc nonne humana diligentia saepe efficit, et ab oppositis vallibus aquas in excelsum montare, et ad fontes redire offensas compellit? Quod vero homines velut terreni, de terrena crassa materia frequenter faciunt; quomodo Angeli tunc, quorum officiis haec omnia mirabilia peraguntur, per aerem facere non potuerunt? Cum sit naturale aeris opus et proprium officium aquas retinere in nubibus: et ut docti indoctique pariter norunt, quotidiana administratione retinet; ita tunc Deo jubente fluminis cursum prohibuit, ut per illius fluenta arca Dei et sacerdotes transirent.

CAPUT II.-- De calceamentis et vestibus filiorum Israel.

Terram igitur repromissionis post longi laborem itineris ingressi, de fructibus Chananitidis regionis populi turba comedit, et mannae de nubibus esca ministrari desinit (Josue V, 42). In hoc tam longo itinere admiratione dignum accidit illud, quod per quadraginta annos nullius ex omni populo calceamentum aut vestis defecit (Deut. XXIX, 5). In quo Dominus non naturam novam in calceamentis et vestibus condidit, sed olim conditam conservavit.

CAPUT III.-- De subversione Jericho.

Inde Jordanis ripam egressis, urbs Jericho prima ex Chananitidis civitatibus occurrit. Quae lustrata circuitu dierum septem, quasi arcae dominicae et exercitus expavescens adventum, cito corruit. In quo circuitu nullo armorum suffragio usus est victor populus, sed ad clamorem in gyro sonantem murus erat usque ad fundamenta dirutus (Josue VI, 20). Ubi nihil extra naturam esse factum gesta res ostendit. Siquidem et hoc terrae motibus esse factum frequenter Scriptura denuntiat. Quomodo et in famoso illo terrae motu centum Lybiae urbes corruerunt, et in terrae motu dominicae passionis undecim in Thracia subversae sunt. Praeterea quoque quod humani actus efficacia congerit, hoc alterius destruentis vel etiam senectutis tempus consumit. Attamen haec dicentes, non casu accidisse murorum Jericho ruinam, ostendimus; sed nec contra naturam sicut aliquid in miraculis factum ostendemus. Hoc enim sicut et caetera ministrari angelico opere designavimus, Dei jussu effectum fuisse non dubitamus.

CAPUT IV.-- De sole et luna stantibus ad imperium Josue.

Post hoc quoque Chananaeorum quinque regibus in unum congregatis ut pugnarent adversus filios Israel, cum ex adverso miscerentur cohortes, et victoria in Dei populi partem concederet, Jesus filius Nun princeps populi Israel soli in medio die praecepit ut ne se moveret, et lunae ubi fuerat staret, donec se Dei populus de inimicis vindicaret, quod et factum est. Nam sol duos dies in uno conclusit, et luna diei spatio non occurrit. In qua jussione non humani imperii auctoritate luminaria requiescunt, sed Domini imperantis ut starent, jussui obediunt. Nihil enim propter jubentis hominis verbum Dei creaturae faciunt, sed quod Dominus servi sui orationi obediens praecepit, hoc efficiunt. Sic enim perscribitur: Sol stetit contra Gabaon, et luna ad vallem Hailon, obediente Domino voci hominis (Josue X, 12-14). Ex quo intelligitur Deum servorum suorum precibus obedire, et ad eorum necessitatem creaturas suas opportune gubernare. Haec luminarium mora nihil novum in natura commisit, etsi in ministerio aliquid varium ostendit. Sed et illa varietas nihil in anni cursu et reliquorum dierum commovit, dum pariter sol et luna unumquodque in suo ordine requievit. Si enim unum luminare curreret, dum alterum interim requiesceret, dierum et mensium et annorum assuetum cursum conturbaret. Dum autem utrumque moram hanc habuit, quasi post consuetum diem in occasus sui limitem perrexit. Non enim quod ad belli illuminationem luna tunc in praesentia solis proficeret, stare imperatur; sed ne quid in congruo luminarium meatu per unius quietem et alterius cursum destrueretur. Sed quoniam et maris cursum lunari convenientem esse in omnibus evidenter monstravimus, et illum tunc requievisse, etsi Scripturae vocibus reticetur, nonne ipse illarum rerum pronuntiat observabilis commeatus? Luna vero non tantum in hac statione requieverit, sed et incrementi vel decrementi sui interim consuetudinem agere non potuit. Si enim dum stetit luna, licet stans, sua incrementa vel decrementa ageret; illud incrementum lunare ultra solis cursum in cyclorum rationibus aliquid turbaret. Dum vero nihil in circuli in se revertentis cursu dies illa solito longior praebuit, tunc manifestum est, quod in illa superveniente vespera, unius diei incrementum luna, sicut quotidie solet, gessit. Ut enim hoc manifestis approbationibus pateat, cyclorum etiam ab initio conditi orbis recursus in se breviter digeremus, quos semper post quingentos triginta duos annos, sole ut in principio, et luna per omnia convenientibus, nullis subvenientibus impedimentis, in id unde coeperant, redire ostendemus. Quinto namque cyclo a mundi principio, anno centesimo quarto decimo, generale totius mundi diluvium sub Noe venit, qui post diluvium quadringentesimo decimo octavo anno defecit: et inde alius incipiens, id est, sextus, in octavo aetatis Abrahae anno finitur. Et nono ejus anno septimus incipiens, trigesimo quinto anno egressionis filiorum Israel de Aegypto, quinquennio ante mortem Moysi concluditur. Post quem octavus, in quo est illud signum in sole et luna factum, trigesimo sexto anno egressionis Israel de Aegypto incipiens, in trigesimum primum annum Asae regis Juda incidit. Cujus trigesimo secundo anno nonus exordium capiens, in quo et aliud signum in sole, Ezechiae regis tempore, de quo paulo post dicemus, factum legitur, centesimo octavo anno post templi restaurationem, quae sub Dario facta est, sui cursus spatium consummavit: donec decimus inde oriens nonagesimo secundo anno post passionem Salvatoris, Alia et Sparsa consulibus, peractis cursibus consummatur. Post quem undecimus a consulatu Paterni et Torquati ad nostra usque tempora decurrens, extremo anno Hiberniensium moriente Manichaeo inter caeteros sapientes, peragitur. Et duodecimus nunc tertium annum agens ad futurorum scientiam se praestans, a nobis qualem finem sit habiturus ignoratur: quorum unusquisque uniformi statu, peractis quingentis triginta duobus annis in semetipsum, id est, in sequentis initium revolvitur, completis videlicet in unoquoque solaribus octovicenis nonodecies, et in lunaribus decemnovenalibus vicies octies circulis. Post quos et in lunari supputatione per communes duodecim et embolismos septem, per ogdoadem et hendecadem et incrementum lunare, quod computatores saltum nominant; et solari per quadrantes et bissextos diligenter dinumeratos, demum duobus luminaribus totidem dies habentibus, et per cursus sui omnes lineas concordi ratione convenientibus, veluti primus conditi orbis annus innovatur. Dum ergo hi circulorum totales recursus in se congrue, et post illos cyclos quibus in sole et luna morae vel reditus signa, quomodo sub Jesu vel Ezechia factum legitur, apparuisse describitur, sine ulla varietate redeunt; manifeste intelligitur, quod non mora illa aut reversio aliquid in luminarium et temporum assueto cursu praepeditum vel insolitum reliquerunt; sed quasi per diem omnem in occasus sui, ut supra dixi, limitem currunt, postquam illius solito longioris diei spatium peregerunt. Per quod videtur quod nihil ad sequentis noctis longitudinem temporis illa dies longa contulerit, cujus princeps pariter in die cum sole diei praeposito luna requievit.

CAPUT V.-- De Gedeone et duobus signis.

Itaque purgata funestis habitatoribus Chananitidis regione, in Dei populi deditionem ipsa a Domino terra tribuitur. Qui postmodum pacis otio resolutus, in idolorum terrae illius ut reliquarum in circuitu nationum cultum pervagatur. Propter quod gentibus saepe, quarum idola ipse colebat, potestate a Domino concessa, mancipium servire tribuitur. Sed captivitatum et servitutum laboribus durissimis afflictus, frequenter a Deo per poenitentiam veniam precabatur: ad cujus liberationem, poenitentium lacrymis sedatus ille, judices suscitabat, qui de servitutis jugo plebem eruentes, nequaquam potentiae dominio, sed arbitrorum jure praefiebant (Judic. II, III, IV). Quorum temporibus dum Madianitis serviret populus, Gedeoni filio Joas coelestis nuntius apparuit, illumque destructo idololatriae ritu, de plebis suae liberatione commonuit. In cujus conspectu dum Gedeon oblationem componeret, desuper carnis jus fundens, coelestis ignis holocaustum absumpsit. Et iterum postulanti signum siccitas in omni terra, et ros in solo vellere; et rursum siccitas in solo vellere, et ros in omni terra fuit (Id. VI). Sed haec quamvis sociantur numero mirabilium, nihil tamen velut novum ostendere videntur in ministratione rerum. Quoniam et coelestis ignis res terrenas, ut saepe diximus et dicemus, frequenter devorat; et alternatim in mundo per partes nimbus rorat. Sed tamen multa talia de mirabilibus Scripturarum subveniunt, quae etsi in rebus gestis diligentem explanationem non exigunt, figurarum tamen praesignatione in rerum spiritualium intelligentia referta sunt. Sed quoniam in opere isto rerum tantummodo gestarum intellectum prosequi disponimus, hoc licet memoriae causa statim historialiter numero mirabilium inseremus. Quae etiamsi saepe fortuito casu Dei voluntate in rebus proveniunt, terribilius tamen et celerius et certius et mirabilius in signi alicujus ostensione per Domini imperium gubernata et ostensa sunt. Unde cum historialiter in holocausti hac concrematione, non terrestri igne, sed coelesti flamma hoc ostendebatur, quod futurum tunc bellum, non humanis viribus, sed coelesti auxilio proficeret; et ros prius demonstrabat in solo vellere ostensus, quod divina miseratio, quae tunc in Israel fragili et molli populo fuerat, ignitas gentium iras, sicut aqua ignem, possit exstinguere.

CAPUT VI.-- De Samsonis fortitudine in capillis.

Iterum cum Philistaeis serviret Israelitica plebs, Manue filii Saruch de tribu Dan sterili uxori primo, deinde ipsi Manue Dei angelus prophetali habitu apparuit; eosque de filio qui illis esset nasciturus, qualiter foret educandus edocuit, quatenus ne unquam novacula caput ipsius transiret, et siceram et vinum et omne quod inebriare potest, non biberet. Cui cum Manue nesciens esse angelum, prandium voluisset praebere, angelus inquit, De cibis tuis non comedam; sed Domino, si vis, holocaustum compone. Quod cum Manue illo praecipiente composuit, cum igne holocausti coram eis statim angelus in coelum ascendit (Judic. XIII). Et hic terrestris holocausti ignis de terra in coelum ascendens demonstraverat, quod per nascituri hominis fortitudinem Deus populi liberationem praeparaverat. Natus igitur Samson, juxtaque imperium Domini nutritus, maximam fortitudinem in septem sui capitis crinibus habuit. Quod pro certo probatum est, dum eisdem nudatus aliquando etiam virtutem amisit. Nam cum Dalilam in valle Sorecti mulierem de regione Philistinorum alienigenam adamaret, et illa pecuniam a Philistinis principibus, quibus Samson multa mala fecerat, proditionis ejus mercedem accepisset, ipse poscenti fortitudinis suae mysterium in capillorum suorum conservatione fieri indicavit. Et illa dormientis in sinu suo, vocato rasore, caput totondit. Perductusque Samson a Philistaeis, oculis orbatus, molam manu vertebat, donec capilli illius ad priorem longitudinem creverunt. Deinde Philistaeis epulantibus, ut inter epulas Samson illuderetur, adducitur; et ipse puero regenti gressus dixerat, ut se ad duas columnas perduceret, quibus tota domus imminebat, quatenus super veluti illas lassus reclinaretur. Quibus ambabus utraque manu apprehensis, invocato in auxilium Deo, totam domum concussit. Quae cito corruens, tria Philistinorum millia pariter cum ipso Samsone prostravit (Id. XVI). Sed naturas investigantibus, quaestionem non minimam incutit, quomodo totum sensibile corpus in insensibili capillo motum fortitudinis habuit; cujus damnum doloris sensum nequaquam intulit, cum illum tonsor a reliquo corpore ferramenti aculeo divisit. De Samsone ergo, priusquam nasceretur, a Domino praecipitur, ut capillus illius nunquam ferri acumine vel alicujus aculei tonderetur (Id. XIII, 5). Quamdiu igitur in mandati divini custodia permanserat, Spiritus sancti munere maximam fortitudinem habebat. Unde cum muliebri persuasione praecepti dominici transgressionem adinvenit; etiam spirituale fortitudinis donum, quod habuerat, statim recessit. Non quia in insensibili capillo ossium, et carnis, et sanguinis, qui nihil ex his habet, virtus inerat: sed mandati dominici observatio donum fortitudinis observabat. Sed fortasse aliquis dicet: Quare ego cum capillis iterum fortitudo illius succrevit, si non in capillis etiam prius robur habuit? Attamen etiam hac vice, non tam in longo capillo amissam virtutem recuperabat, quam donum spirituale, quod negligens amisit, afflictus poenitentia crescentibus capillis paulatim impetrabat; praesertim cum in hujus mandati transgressione ex parte licet aliqua excusabatur, quamvis suae virtutis Dalilae petenti mysterium dicere non negavit, non tamen se impetrante, vel concedente, vel consentiente tondetur. Unde afflictus postea a Deo impetravit facilius, quod non sponte, sed dormiens seductus amiserat.

CAPUT VII.-- De arca Domini in terra Philistiim.

Inde post non parvum temporis, filiis Israel mandatorum transgressione Deum offendentibus, incitata Philistinorum agmina ad bellandum contra eos conveniunt. Et filii Israel de se nihil confidentes, arcam testamenti Domini in exercitu suo in pugnam contra adversarios conducunt. Sed Legis transgressores nequaquam Legis arca tuetur, victo potius et deleto ex parte populo, ab alienigenis ipsa capitur. Qui victoriae munere laetantes, in terram suam eamdem captam perducunt, et veluti triumphi hujus auctorem, juxta Dagon deum suum, arcam Dei Israel in templo statuerunt. Sed primo die Dagon coram arca prostratus repertus, iterum in loco suo restituitur. Crastino vero fracti ad limen in centum partes, capite et manibus, spina dorsi ejus truncata reperitur: quod fugientem idololatriae, in adventu dominicae legis, cultum monstrabat. Qui enim fugiunt, persequenti dorsum dant. Praeterea quoque tota Philistaea foeda admodum plaga percutitur: nam et extales eorum foras prominebant, et ingens soricum et insolens copia per totam provinciam diffundebatur (I Reg. IV, V). Convenienter quippe Dominus illis utramque poenam praestaverat, qualem rerum ipsarum conveniens ratio exigebat: quatenus qui misera animalia divino cultu venerabantur, per miserrima animalia in adventu dominicae legis castigarentur; et qui tabernaculi Domini interiora, id est, arcam extra limites suos protraxere, hi interiorum suorum foras prominentium foeda affligerentur clade. Quapropter quando plaustro novo impositam duabus fetis vaccis vehendam, quae jugum antea non portaverant, teneris domi vitulis mugientibus, ad fines suos redire arcam permiserunt, quinque mures et totidem anulos aureos indices plagarum suarum, quatenus ne eam vacuam remitterent, juxta eam in capsella posuerunt (Id. VI, 10, 11). Sed in his multiplex figurarum intelligentia latet, quae proprii operis industria, et temporis otio indiget.

CAPUT VIII.-- De coeli fragore quo territi sunt Allophyli.

Iterum quoque infinita Philistinorum agmina, quasi arena maris innumerabilia, per plana se terrae Israel effuderunt, quae Dominus Samuele orante a facie filiorum Israel ingenti coeli fragore perterrebat (Id. VII, 10): quatenus per hoc et Israel non propria virtute vicisse intelligerent; et hostes Dei protectionem, et auxilium erga hunc populum esse scirent.

CAPUT IX.-- De vocibus et pluviis quando Saül ordinatus est.

Itidem Samuele invocante Dominum, cum populus sibi regem peteret, et Saül filium Cis de tribu Benjamin in Dei famine jussus Propheta ordinaret; Dominus per pluvias et horribiles voces intonuit, quibus plebs, quae audierat, se Dominum repulisse ne regnaret sibi, inteliigeret: quos fragores per Samuelis iterum Dominus deprecationem compescuit, postquam populi de hac re poenitudinem intus aspexit (I Reg. XII, 18, 19).

CAPUT X.-- De Saül prophetante inter prophetas.

Saül invidiae stimulo suscitatus, et malo spiritu saepe arreptus, cum David occidere vellet, et ipse David tunc cum Samuele et caeterorum prophetarum cuneo prophetaret; misit nuntios, et ipsum interficiendum de medio prophetarum rapere jubet. Sed illos, protinus ut adveniebant, spiritus qui in prophetis loquebatur, arripiebat. Ipse quoque Saül quasi injunctum famulis opus tertiis acturus post eos exiens, cum inter prophetas venerat, prophetabat (Id. XIX, 20, sqq.). Diximus autem cum de Balaam et asina disseruimus, quoniam Spiritus sancti verba, non dicentium merito pensantur, sed ipsius voluntate ubicumque voluerit proferuntur: per quod tamen proferentium ea merita non in melius augentur, si bona non habent opera, sicut in Balaam, et Saül, et Caipha pontifice. Unde tales prophetae in judicio, Nonne in tuo nomine prophetavimus? damnati Domino respondebunt: et tamen aeterni ignis consortium inter caeteros impios subibunt (Matth. VII, 22, 23). At vero et hoc loco quidam aestimant, quod Saül non divino spiritu, sed malo illo quo saepe arripiebatur, per totum illum diem prophetaret, donec David etiam imminens mortis periculum, ipso suo spiritu arreptus, Domini dispensatione evaderet. Sed qualiter hoc sentiri potest, dum ita scribitur: Et factus est super eum spiritus Domini, et ambulans prophetabat? nisi forte sic in hoc loco accipiatur spiritus Domini, quomodo et in alio loco spiritus Domini malus Saül arripiebat (I Reg. XVI, 14). Verumtamen ubicumque sine additamento spiritus Dei, vel spiritus Domini, vel spisitus Christi, vel spiritus Jesu, in Scripturis sanctis invenitur, Spiritus sanctus esse a nullo sano sensu dubitatur. Ubicumque vero cum additamento dicitur spiritus Domini malus, ut est in libro Samuelis, intelligitur diabolus esse: qui Domini propter ministerium, malus propter vitium dictus videtur. Saepe quoque cum singulariter spiritus tantum, et non addito, sanctus, aut Dei, aut aliud quodcumque ex his, quae ad signandum aut demonstrandum Spiritum sanctum pertinent, deprehenditur; contrarius spiritus qui est diabolus, aut subjectus quisque sibi ex his qui ministrant daemonibus, dignoscitur.

CAPUT XI.-- De Samuele suscitato a Pythone.

Post etiam in angustia constitutus, hostili se premente impetu, cum neque per prophetas, neque per sacerdotes, neque per somnia, petenti sibi Dominus ullum responsum daret, Saül rex Israel ad pytonissam perrexit, ut ex mortuis aliquem sibi per suae artis incantationes suscitaret. Quae cum quaereret ex eo, quem mortuum de somno cuperet resolvi, ille sibi Samuelem velle respondit suscitari. Suscitatus vero Samuel, Saüli quid eveniret, praenuntiat, Hac, inquiens, hora tu et filii tui mecum eritis, sed et Israel tradam tecum in manum inimicorum ejus (I Reg. XXVIII, 5-19). Qualiter ergo Samuel a pythonissa suscitari dicitur, dum pythonissa daemoniacis incantationibus et praestigiis uti videtur? Et quomodo Saül, qui in viventibus prophetis Dei responsum non invenit, resuscitatum a morte prophetam audire meruit? Unde non hunc esse Samuelem illum prophetam perfectum, facilius intelligitur; sed diabolus qui se transfigurat in angelum lucis (II Cor. XI, 14), in phantasia Samuelis consideretur. Quod ex sermonibus ejus recte dignoscitur, quoniam funesto Saüli dicebat, Tu et filii tui mecum eritis. Etenim si verus ille Samuel hic ostensus esset, nullo modo iniquum regem consortem sui meriti post mortem diceret. Si ergo a pythonissa diabolus ostenditur, quare Samuel in divina Scriptura dicitur suscitatus? In multis sacrae Scripturae locis imaginatis rebus verarum rerum nomina saepe adscribuntur. Quomodo et praedicta virga in similitudinem serpentis imaginata, et phantastica illa magorum serpentium in Aegypto (Exod. VII, 10, 12), et ille aeneus in deserto serpens nominatur (Num. XXI, 9). Duo quoque Cherubim pro similitudine obumbrare propitiatorium memorantur (Exod. XXXVII, 7). Quinque mures, et quinque anuli de terra Philistiim in capsella cum arca Domini referuntur (I Reg. VI, 11). Duodecim boves sub mari aeneo (III Reg. VII, 25), et quatuordecim leones in throno Salomonis eburneo statuuntur (Id. X, 19, 20). Cherubim quoque et palmae, et mala granata, et retia in templi aedificio depicta describuntur (Id. VI, 32), cum haec omnia non ipsa rerum veritate, sed pro similitudine ista nomina recipiunt. Ipsae tamen Scripturae sine ullo incertitudinis respectu quasi res veras haec nominatim ponunt. Phantasma igitur Samuelis velut ipse Samuel ostensum pronuntiatur, sicut et in visibus Prophetarum, et in Apocalypsi Joannis ostensi viri pronuntiantur.

CAPUT XII.-- De percussione Ozae.

Post modicum deinde David regnum obtinente arca testamenti de domo Aminadab ad Jerusalem a rege et omni populo perducitur. Oza filius Aminadab sequens arcam, cum illam velut sustentans tangeret, subita morte percussus et suffocatus est (II Reg. VI, 2-7). In quo facto temeritas in ipso Oza, qui cum non esset de genere Aaron arcam tetigerit, damnatur; et totus populus, quia caute in divinis rebus se agere deberet, admonetur. Sed quidam aliquod praecedens peccatum in Oza per hanc punitum culpam esse existimant: quoniam saepe evenit, ut minores culpae praecedentium peccatorum vindictam incutiant.

CAPUT XIII.-- De David numerante populum.

Quemadmodum cum populus Israel peccasset, commovit Dominus ut David numeraret populum, per quod accidit, ut plebs peccans per parvam regis culpam poenam sustineret praecedentium delictorum. Angelus enim Domini septuaginta virorum millia ex omni Israel usque Bersabee occidit, et Jerosolymam urbem velut delere proposuit (II Reg. XXIV): non quod Dominus civitatem, quam nunc disperdidit, delere vellet, sed ut ostensus in procinctu vindictae angelus, dignam videnti regi poenitentiam incuteret. Ex quo intelligitur David minorem culpam commisisse quam plebem, qui peccatum suum per solam poenitentiam delevit; populi vero delictum in auctoribus suis mortis severitatem promeruit.

CAPUT XIV.-- De duobus signis juxta altare Bethel.

Et deinde cum per peccatum Salomonis, populi Israel regnum unum in duo divisit Jeroboam filius Nabath rex decem tribuum in parte aquilonis, metuens ne templi, quod erat in Jerusalem, visitatio rursum populum Roboam filio Salomonis jungeret, idola et altaria in Dan et in Bethe posuit (III Reg. XII). Sed in dedicatione altaris quod fuit in Bethel, vir de Juda ut contra illud altare prophetaret, a Domino mittitur. Quo adveniente duo terribilia signa ostenduntur. Nam et altare in duas partes statim in hora holocausti scinditur, et regis ipsius arida manus siccatur (Id. XIII, 1-5). Quae duo signa rei et operi suo apte convenerunt, dum quid in ipso tunc rege sit factum, evidenter ostendunt. Aptum enim videbatur, ut qui Dei cultum, qui illud usque in uno altari et templo erat, divisisset, ipsius altare quod ille sibimetipsi fecerat, sic scissum dessicaret; et qui populi Dei manum, ne Domino suo oblationem et holocausta immolaret, aridam fecisset, in schismatico illo holocausto manus illius arida appareret.

CAPUT XV.-- De trium annorum et sex mensium siccitate.

Praeterea quoque Achab filio Amri, incitante eum Jezabel uxore sua, plura agente scelera, Elias Thesbites de Galaad in sermone Dei dixit: Si non ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba, his annis erunt (Id. XVII, 1). Cujus oratione prohibita pluvia tribus annis et sex mensibus non pluit: quatenus qui Deum per mala in terra exacerbassent, coeli clementia et aeris commoditate carerent. Verum haec plaga, ut multi magistri putant, tantum terram Israel castigaverat. Sed moris est Scripturarum, ut illam provinciam de qua dicunt, omnem terram indifferenter nominent, quod convenienter cum Elia postmodum Achab sermone demonstratur. Cum enim Eliam ipse vidisset, Tu quis es, qui conturbas populum Israel? Achab dixisse refertur. Cui respondens Elias, in Israel tantummodo culpam, quae hanc plagam incitaverat, fuisse denuntiat. Non enim, inquit, Elias ego conturbo Israel, sed tu et domus patris tui, quia dereliquisti legem Domini, et servis Baal (Id. XVIII, 17, 18). Quibus utrisque dictionibus in Israel tantummodo culpam et plagam convenientia verborum esse demonstrat. Si etenim totum mundum plaga illa flagellaret, non qui conturbas Israel tantummodo, sed qui conturbas totum orbem, Achab dixisset. In tempore autem siccitatis a Domino Eliae dicitur, ut in spelunca torrentis Carith se absconderet, ubi corvis ministrantibus pane et carnibus, et aqua torrentis illum satiaret (Id. XVII, 2-4); duplici scilicet occasione, quatenus et in tempore famis haberet alimoniam, et persecutorum avide se quaerentium rabidam effugeret iram. Corvis vero ministrare Prophetae praecipitur, ut scilicet culpam, quam in diluvio commiserat in terra, purgare avis illa videretur, dum ut fidelis minister efficitur Eliae, qui negligens et fallax erat antea Noe. Praeterea quoque in hoc ministerio illud etiam ostenditur, qualiter homo si non peccasset, etiam infructuosorum animalium nunc ministeriis uteretur. Unde vero eas carnes et panes ille corvus detulerit, ipse viderit, qui tale officium committebat. In quo tamen intuendum est, quod ex aliquorum hominum scientium aut nescientium industria, corvi haec acciperent, qui coctos panes et carnes quaslibet qualitercumque praeparabant.

CAPUT XVI.-- De vidua in Sarepta Sidoniorum.

Cumque de torrente propter nimiam siccitatem aqua deficeret, ad viduam in Sareptam, ut ibi pasceretur, exire Eliam Deus jubet. Quae cum eum in domo sua victu quotidiano satiaret, familiariter receptum, lecythus olei, et farinae hydria, in quibus unius diei refectionem in adventu suo invenerat, non minuta sunt, donec visitavit Dominus populum suum (III Reg. XII, 8-16). Et hoc accidit, non quod invalida manus Domini esset, ut etiam postquam torrentis unda defecisset, aquam illi cum panibus aliunde et carne donaret; sed idcirco ad Sareptam Sidoniorum saturandus Propheta mittitur, ut per illum bona et fidelis vidua pasceretur. Ne vero quem moveat, quod Sidoniorum terra hanc eamdem plagam pariter cum Israel perpessa erat; dum inde Jezabel persecutrix prophetarum, et totius vindictae et facinoris causa, Sidoniorum regis filia, paternam originem ducebat. Certe etiam hoc signo non nova a Domino, sed condita natura immodica non modica substantia gubernatur, quomodo de calceamentis et Israel vestibus praedictum memoratur. Nam in caeteris praedictis omnibus miraculis nil naturae rationem refugit, sicut ipse rerum eventus frequenter ostendit.

CAPUT XVII.-- De mortuo unico viduae filio quem suscitavit Elias.

Hujus viduae filius illo tempore, quo Elias in domo ejus morabatur, gravi aegritudine mortuus fuit. Sed hunc Elias oratione sua ad vitam iterum revocavit (III Reg. XVII, 17-22). De quo tradunt Hebraei, quod ipse Jonas propheta postea fuerit, quem de ventre ceti glutientis, evolutis tribus diebus, Dominus absolvit (Jonae II). Quia Dominus qui inimicum suum in quocumque tuto loco potest occidere, servum suum quem vult eruere, de qualicumque angustia liberare valet. At vero illa famosa quaestio, qua de mortuis resuscitatis agitur, usque ad Lazarum a nobis reservatur.

CAPUT XVIII.-- De holocausto in monte Carmeli.

Evoluto autem tempore siccitatis, cum Dominus super terram vellet pluviam dare, prophetam Eliam in occursum regis Achab jussit exire, qui omnem Israel ad eum et idolorum prophetas quadringentos quinquaginta in montem Carmeli congregavit. Quibus congregatis, sanctus Elias duos boves, unum Domino, et alterum Baal, per se et per prophetas idolorum mactari in holocaustum rogavit, ut Deus qui per ignem exaudierit, ipse totius populi Deus sit. Quo impetrato, sacerdotes Baal bovem suum prius occidentes, usque ad mediam diem tristes, Baal ut per ignem consumeret holocaustum, rogabant. Sed Baal, qui potius igni in potestatem traditus est, super holocaustum ignem dare non poterat. Elias vero bovem suum in frusta comminuens, per membra dividens, super altare quod constructum fuerat, et quod ipse curaverat, tunc statuit: eumque aqua abunde superfudit, oranteque illo, subito ignis de coelo cecidit, qui bovem cum altari et lapidibus et aqua simul consumpsit. Ac deinde sacerdotes Baal in potestatem sibi traditos, in torrente Cison interfecit, et omnis populus Deum Dominum esse confessus credidit (III Reg. XVIII, 19-40). In hoc etiam extra naturam ignis nequaquam aliquid fecit, qui desuper aerio ignito spatio descendens, cum Dei gubernantis imperio, alimenti sui materiam, quam in terra repererat, consumpsit. In superiore enim illo spatio ignis naturam abundantius esse, etiam ignis in terra ardens pronuntiat, qui ad superiora, ubi est natura illius, ardenter conscendere tentat. Sicut enim aquae natura descendere semper ad inferiora, sic ignis proprium est appetere excelsa. Non tamen contra naturam suam etiam aqua saepe in excelsa videtur conscendere: quod non substantia sua quae gravis est, per semetipsam, sed per aeris leviorem naturam, qua aquarum minutissimae guttae vaporaliter contrahuntur, solet facere: quae minutissimae guttae, ad aeris altiora fumali modo conscendentes, cum in densioribus nubibus in se conveniunt: aeris natura superferri non possunt, sed vento coagente graviuscula mole ad terram dilabuntur. Et si illas in nubibus, priusquam lapsae fuerint, gelu praeripuerit; easdem guttas concretas in grandinum lapillos glacialiter solidatos frigoris rigor deducit: et si remissiores et necdum densatas eas gelu invenerit, nivem facit: et si has gelidum frigus non perstrinxerit, aquae stillicidium liberum, ad inferiores partes unde ierat redit. Sicut autem aqua per semetipsam, nisi per aliam substantiam, ut ostendimus, non ascendit; sic et ignis nisi per aliam substantiam inferius non descendit. Unde cum et Dominus super quinque civitates de quibus in primo libro diximus (Cap. 5), igneos imbres plueret; hoc idem per sulfur fiebat, quatenus et in sulfure ignis arderet, et per graviorem sulfuris naturam idem ad terram laberetur. In hoc ergo loco ubi super altare ad holocaustum ignis descendit, aut per aerem aut per sulfur descendit: quoniam ignis per semetipsum non potest descendere, nisi se alicui materiae graviori Deus jusserit immisceri. Sacerdotes ergo idolorum sine homicidii culpa Elias Dei servus interfecit; quippe qui erat in illa Lege quae dicit, Blasphemum non patieris vivere (Levit. XXIV, 16). Nullus hominum ergo idolum colit, nisi Dei blasphemus exstiterit. Ac per hoc qui idololatriae cultores mactaverat, blasphemos et sacrilegos de terra purgabat. Et post haec omnia, qui imbres a terrae perfusione tribus annis et sex mensibus orando prohibuerat, in modico temporis spatio, eodem orationis suae officio, sitienti terrae abundantem pluviam et placidam a Deo impetrabat. Quae in terram prius nequaquam venisset, nisi eam a cultoribus Baal occidendo mundaret.

CAPUT XIX.-- De quadraginta dierum jejunio.

Quos cum Jezabel ab Elia interfectos esse comperisset, illum de morte propria minacibus verbis prophetam terret. Unde pergens in terram Juda querulus Elias, in umbra juniperi sedens obdormivit. Quem angelus Domini tangens de somno suscitavit, et pane et aqua esurientem saturans et sitientem refecit. Quo cibo refectus, in ejus fortitudine quadraginta diebus et quadraginta noctibus nil comedens, usque ad Oreb Dei montem ambulavit. Unde verbi Domini fruitus consortio rursum in terram Israel rediit (III Reg. XIX). De isto vero pane et aqua angelico officio ministratis, quorum fortitudo pastum famis labore Prophetam quadraginta diebus pervexit, scientibus unde naturae sint, intelligentiam disserendam patefacere servamus. In quo pane cum quasi humanae industriae, quod panis coctus sit, operis similitudinem conspiciamus; non terreni panis virtutem, quod una saturitate quadraginta dierum necessitatem impleverit, esse intelligimus. Nisi forte angelico opere de quacumque terrena materia factus in terra degentis animam hominis pastam validiorem hominum pane effecerit. Sed hic panis etsi propriam occultando naturam sollicitum lectorem facit; de quadraginta tamen dierum jejunio, quomodo illud tempus jejunus Propheta pertulerit, securum reddit, dum per unius virtutem nullo egens cibo tanto tempore vixit.

CAPUT XX.-- De igne descendente super quinquagenarios.

Inde intervallo quodam temporis interjecto, ipso propheta in monte sedente, quinquagenarium principem, cum iis qui sub eo erant, ut eum ad se ducerent, rex jussit. Qui supercilio, id est superbo tumore: inflatus animo dixit, Homo Dei, ut ad illum nobiscum exeas, rex Ochozias, id est filius Achab, jussit. Cui Elias: Ut inquis, si homo Dei ego sum propheta, in te nunc et in eos qui tecum sunt, coelestis flamma ardebit. Quo facto, et alium ejusdem ordinis virum cum tot comitibus ad eumdem rex ire praecipit: quem consona priori proferentem, simili sententia eadem vindicta consumpsit. Quo facto, tertius ad idem destinatus periculum quinquagenarius cum suis coram Domini propheta suppliciter genu flexit, et per verba precatoria illum regis adire conspectum rogavit. Sed, Huic associare, Eliae angelus Domini dixit. Qui cito surgens et gressum socians, superbis interemptis, cum humiliato et supplice ad regem perrexit (IV Reg. I, 9, 15). Ignis autem in hoc loco, sicut et in praedicto holocausto Dei, dicto Prophetae verbo obediens, quod jubebatur implevit. Et in his gravioris forsitan ante commissi crimen peccati, sicut et in Oza et numero populi praediximus, ultrix flamma nimirum punivit.

CAPUT XXI.-- De transeuntibus Jordanem Elia et Elisaeo.

Demum vero cum Dominus Eliam elevare voluisset, ipse et Elisaeus filius Saphan, minister suus, Jordanis flumen divisum pallio Eliae, pede sicco, sicut in transitu filiorum Israel factum praediximus, transierunt (Id. II. 8). In cujus rei explanationem, de libro Jesu praedicta huic operi satis sufficiunt. Quoniam dum in multis his mirabilibus virtutum gestis praedicta conveniunt, iisdem rebus miracula facta, et si in figurali explanatione deviaverunt, eamdem tamen rationem in rerum gestarum historico intellectu expositiones naturae exigunt. Antequam de mirabilibus divinae totius Scripturae sermonis nostri coeperimus texere coronulam, operae pretium est etiam ea, in quibus propter praecedentium similitudinem explanare aliquid non est necesse, prout gesta sunt exponam; praesertim cum ex mirabilibus Scripturae dominicae nil praeterire disposui, in quibus a ministerio quotidiano excellere ut in alio videntur.

CAPUT XXII.-- De ascensione Eliae.

Igitur ambobus his ripa Jordanis egressis, Elias ministro suo dicebat: Postula a me quod vis, priusquam me Deus a te transire et recipi jubeat. Cui Elisaeus, Spiritus, inquit, tuus duplex, obsecro, in me requiescat. Rursumque Elias: Duriter, dicens postulasti, sed tamen si hora receptionis meae mihi praesens astiteris et videris, hanc petitionem eventus complebit. Hoc ergo postulans Elisaeus, non elationis affectum super magistrum suum voluit, sed videns peccata populi innumera, a propheta, qui relinqueretur, non simplici Eliae spiritu, sed duplici compesci posse praevidit. Si enim illud quod petivit vitio volentis se elevare animo postulasset, nequaquam a Domino et ab ipso Elia quod petebat, impetraret. Igitur his dictis, jamjamque Elias igneo curru receptus velut ad coelum, considerante Elisaeo, rapitur (Ibid., 9, 12). Et hactenus ipse, sicut et Enoch in testimonium novissimi temporis, adhuc sine morte servatur, ut scilicet horum in ore duorum testium, novissimi testimonii sermo consistat, in extremo tempore, paulo ante quam damnetur satanas, qui humanum genus aperto bello deprimat. Conveniebat ergo ut Elias, quem divini amoris zelus, ignito ardore in anima sua flagrasset, et per ignem miranda multa signa faceret, et per currum igneum ab hominibus commutatum Dominus ad sublimiorem statum eveheret. Caeterum vero quod de Enoch in primo libro praediximus, Eliae etiam convenire videamus.

CAPUT XXIII.-- De virtutibus Elisaei.

Interea labentia in terram vestimenta Eliae moestus haeres Elisaeus colligebat et Jordanem, item Deum Eliae invocans, pede sicco transierat. Veniens in Jericho, amaras et steriles aquas immisso in fontem sale, sicut per lignum in eremo Moyses, sanabat. De qua etiam re in loco illo disseruisse sufficit. Inde veniens in Bethel, a pueris parvis calvus Elisaeus illudebatur. Quibus cum in nomine Domini malediceret, duobus ursis de silva venientibus quadraginta duo pueri lacerantur (Ibid., 12-24). In hoc loco non propter proprium convicium, Propheta in iracundiam commotus pueris maledixit; sed aversatorum a Domino et Lege patrum filios, qui in Bethel idolis immolabant, cum fortasse et ipsi parvi pueri, ut moris tunc erat, idolis sunt consecrati, justa vindicta plexit. In Bethel namque unus ex duobus vitulis, quos Jeroboam filius Nabath fecerat, qui peccare fecit Israel, fuit constitutus (III Reg. XII, 29). In quibus decem tribuum Israel a Domino idola colendo divertens, peccavit populus. Praeterea etiam Propheta praevidens quid longa post tempora illudens Christo in Calvariae crucifixo Judaeorum petulans populus esset passurus, quod eis figurali ratione competebat, interim est operatus. Deinde in illa expeditione, qua Joram rex Israel, et Josaphat rex Juda, et rex Edom ad filios Moab exierant, cum in deserto totus exercitus sitit labore fieret fatigatus, Elisaeus aquas per siccatum torrentem sine pluvia venire a Deo impetraverat: ubi fossas et puteos populum facere jussit propter Israelitas et gentiles, qui in eodem exercitu erant (IV Reg. III, 9-20). Cumque ex illa expeditione reversus in terram Israel venisset, mulier vidua unius ex prophetis, lacrymabiliter ad eum clamavit: Ecce, inquiens, creditor meus duos filios, quos servo tuo viro meo genui, ad serviendum sibi, quia reddere aliud ultra non habeam, tollere cupit. Cui Elisaeus: Dic, inquit, quam rem in domo tua potes habere? Parvum, respondens ait, olei quo ungar reconditum penes me habeo in vase. Pete ergo, inquit Elisaeus, mutuo a vicinis tuis vasa vacua non pauca. Quod cum fecisset, de parvo illo olei crescente ipsa replevit omnia (Id. IV, 1-6). Haec exigua olei particula per virtutem Prophetae in majus crescere non contra naturam potuit. Omnem enim magnitudinem creaturarum de parvitate semper crescere convenit, cum praesertim specialius hoc in liquoris natura, pincernaria arte fit, ut quaedam poculorum genera de parva materia in abundantiam liquoris exundare et fervescere comprobentur. Per Sunam quoque civitatem saepe idem vir egrediens, cum a quadam divite femina, sed sterili, bono frequenter hospitio receptus fuerat, praedixit quod de viro suo proprio conciperet. Sed ille natus et nutritus gravi et solita doloris aegritudine, adhuc puer percussus obiit. Quem tamen Elisaeus figurali ordine resuscitans, matri vivum assignavit (Ibid., 8 37). Quodam etiam tempore fame coacti filii prophetarum, inter caeteras herbas agrestes colocyntidas mortiferas et valde amaras non agnoscentes, in pulmento coxerunt: quod cum unus quispiam illorum gustasset, in olla mortem esse clamavit. Sed dum Elisaeus farinae parum in eamdem ollam manu propria misit, illius virtus per illius farinulae sapidum et suavem et sanum saporem, insipidum et mortiferum colocyntidarum agrestium vicit (Ibid., 38-41). Viginti quoque panes in centum viros dividi praecipiens, turbam saturaverunt, et superabundantem copiam fragmentorum colligentes ministri habuerunt (Ibid., 42 44). Sed et de hujus virtutis intelligentia diligentius explanabimus, cum de quinque panibus et duobus piscibus, et rursus de septem panibus et pisciculis paucis in Evangelio, si Dominus permiserit, disseremus.

CAPUT XXIV.-- De lepra Naaman curata, et adhaerente Giezi.

Post haec Naaman princeps exercitus regis Syriae leprosus, cum mirabilem prophetam et sanitatum gratia condonatum in terra Israel esse comperisset; comitum stipatus turba militum, sumptis a domino suo muneribus et epistolis, primitus ad regem Israel pergit: et ipse illum ad domum Elisaei tendere monet. Ubi prae foribus stante illo, Elisaeus per puerum jussit, ut septies in Jordane se lavaret. Sed ipse superciliose nuntium omnino despiceret, nisi sociorum suorum sermonibus, ut hanc tam facilem rem faceret, suasus foret: quibus acquiescens, septies, ut Elisaeus praeceperat, in Jordane lavatur; ejusque cutis tota mollis et tenera, quasi pueri, sanata redditur. Unde pro salutis benefico viro Dei munera offerre tentabat. Quae ille recusans, quod gratis acceperat, gratis impertiri malebat, Ex hac re manifestissime declaratur, ut praedixi, quod in sermone imperantis Dei, secundum imperium Prophetae, non in re aliqua virtutis sacramentum continetur: quoniam si sine imperio Prophetae, imo Dei per Prophetam, Naaman in Jordane se lavaret, suae leprae purgationem nullo modo tam cito reciperet. Cogitans ergo apud se Giezi minister viri Dei, quod quasi sine causa Naaman dominus suus Elisaeus pepercerat, duobus assumptis secum pueris, festinantius post eum exire, ac si a domino suo missus, properat: acceptamque ab eo, composito mendacio, pecuniam in equis ex parte reportabat, quam Elisaeus accipere totam, et habere nequaquam voluerat. Deinde vero interrogatus Giezi a domino suo quo isset, non quoquam se isse falso simulavit. Sed occultum mendacium evidenti judicio Propheta convincens, Nonne, inquit, spiritus meus tibi praesens erat, quando homo in occursum tui de suo curru descendit? Dum igitur infelix te cupiditatis cogitatio, ut hoc ageres et diceres, fefellit, lepra Naaman cum sua pecunia tibi et semini tuo usque in saeculum adhaerebit (IV Reg. V). Ecce eadem potestate Elisaeus propheta lepram Naaman corpori deposuerat, qua Giezi eamdem adhaerere carni et domui imperabat. Unde pervidendum est istas omnes virtutes non rerum ipsarum effectibus, sed imperantis praecepto peragi: quamvis contra naturam nihil in illarum vel harum effectione certum est perfici. In quarum tamen perfectione ipsa Dei imperantis voluntas, seu per se, seu per angelos, seu per homines illas res inquirit, quas futurorum figuris apte per omnia convenire praenovit.

CAPUT XXV.-- De ferri supernatatione.

Quodam quoque tempore filiis prophetarum coram Elisaeo facientibus sibi locum, manu unius ex illis securis ferrum de manubrio lapsum excidens in Jordanis fluvium cecidit. Qui amisso ferramento quod mutuatum acceperat, animo graviter doluit. Unde Elisaeus viri clamore motus, affectu dolentis, locum ubi ferrum ceciderat demersum, requirebat. Quo annotato, et a se illuc ligno immisso, ferrum de profundo ad superiora aquae natans revocat (IV Reg. VI, 5, 6). Gravem vero ferri naturam tenuis aquae substantia ferre non valet. Sed tamen qui postmodum, sub Petri pedibus maris solidaverat naturam (Matth. XIV, 29), ante illam de profundo ferrum levare jubet. Sane aquae natura quamvis terra fragilior, tamen aere solidior videtur. Hoc enim a terra minus habere virtutis ostenditur, quod ab ea metalla et lapides minus sufferuntur. Ab aere vero illud plus retinet, quod hominum et caeterorum animalium corpora et ligna supernatantia sufferre valet. Unde etsi metallum ad integrum aqua non supportat, ex parte tamen cum portantibus tolerat: quoniam lapidem, ut saepe probatur, quem vix duo viri in aere possunt levare, in aqua cum de fune pependerit, unus homo poterit retinere. Unde apparet aquam etsi non per totum, ex parte tamen metallum sufferre posse; et quod ex parte res habet, Deum per totum ut sequatur naturaliter imperare. Propter quod aquae natura natans ferrum sufferre poterat, quia Deus quod ex parte per semetipsam creatura consuescit, ut ad integrum faceret, imperabat.

CAPUT XXVI.-- De victoria per Elisaeum.

Belli quoque tempore regi Israel in multis locis rex Syriae insidias componebat, quas Elisaeus propheta regi Israel semper, ut se caute in his ageret, manifestabat. Sed dum hoc rex Syriae per Elisaeum fieri pro certo dignosceret, ad Dothan civitatem Elisaei misit copiosum curribus et equis instructum exercitum. Quod cum viri Dei minister mature surgens videret, territus et pavore concussus ad Elisaeum venit. Quem confortans Propheta, Plures, inquit, auxiliatores nostri quam hostes. Et ne ultra modum pueri mens perterrita fieret, videntis inimicorum multitudinem copiosam, ei Angelorum igneis curribus et equis instructas per totum montem in ejus circuitu astantes phalangas fecit esse visibiles. Unde ad hostes digrediens hoc a Domino impetrabat, ut illam gentem, sicut antea in foribus Loth, caecitate percuteret (Gen. XIX, 11). Hostes igitur obcaecatos, demonstraturum se virum quem quaererent, promittens, in Samariam urbem perduxit, eorumque oculos aperuit ibi. Quos rex Israel videns, ab Elisaeo quaesivit, utrum occideret eos, an non. Cui vir Dei, non ut interficeret imperavit, sed versa vice inimicos cibis reficeret, et abirent (IV Reg. VI, 8-23). Non ita igitur ut lucem diei non videret hic populus, caecitate percutitur; sed praesentis Elisaei, et locorum per quos ambulabant, agnitio ab illorum oculis occultatur. Si etenim caecata diei lucem non conspiceret, nequaquam tanta multitudo solum Elisaeum sequi ducentem in Samariam potuisset. Ipsa igitur caecitate percussi sunt, dum quem viderunt, nullo modo intellexerunt. Unde simili modo vir Dei suo ministro, non ad videndam lucem diei, per quam hostes videret, oculos aperuit; sed in Angelorum consideratione, quos ante non videbat, ejus intuitum direxit. Hoc etiam bello Benadab rex Syriae in terram Israel cum infinita multitudine veniens, Samariam multis diebus obsedit, et ad tantam angustiam inclusos, ut matres filios suos comederent, obsidionis necessitate coercuit. Unde rex Israel tam obscoena infamia permotus, ad domum Elisaei furore plenus venit, et ut praesentem angustiam valentem absolvere, decollare destinavit. Quapropter ipse Propheta velut de animae periculo curans, fixo sermone respondit, Cras eadem hora hac, statere modius similae, et hordei modii mercabuntur in hujus introitu urbis uno statere. At unus ex duobus ducibus regis infida mente garriens, Si, inquit, cataractas Dominus in coelo fecerit, verum, quod dicis, esse valebit. Cui Elisaeus ait: Tu haec oculis tuis videbis, sed causa hujus infidelitatis ex his comedere non poteris. Sequente dehinc nocte, sonitum aerei fragoris in Syrerum castris Dominus audiri fecerat, qui cunctas inimicorum catervas pariter versas in fugam divertebat. Quo explorato, catervatim populus per portam civitatis prorumpens, infidelem illum ducem suffocavit: qui videns ista, juxta Elisaei verbum, eis vesci non potuit (Ibid. 24, sqq.; VII, 1-7, 17, sqq.). His omnibus virtutibus, quas propter mirabilium divinae Scripturae originem servandam perstrinximus, aut ante in primo libro similia quaedam annotavimus, aut etiam tertio, quo de Evangelio et Novo Testamento disseremus, si Dominus vitam et adjutorium dederit, quaedam explananda reservamus. Interea post mortem Elisaei famuli Dei, cum quadam die familiares ejus mortuum quemdam portantes, latrunculos videntes pertimuissent, in sepulcrum Elisaei, quod prope erat, mortui cadaver projecerunt. Quod dum tangeret ossa Elisaei, revixit, et ambulavit (Id. XIII, 21). Unde quidam praescriptum sermonem in hoc signo impletum fuisse dicunt, hoc est, Spiritus qui in te est, fiat duplex in me: quod necessario impleri debuit. Elias ergo in vita sua priusquam reciperetur, mortuum resuscitasse unum scribitur (III Reg. XVII, 22), quod similiter et Elisaeus fecisse jam cernitur (IV Reg. IV, 35). Sed et alium, id est istum, post mortem suam videlicet in sepulcro, revivificasse videtur. Sed etiam in hoc duplex gratia facto esse non apparet. Quippe quod enim Elias semel fecerat, bis ac ter, si necesse esset, iterare posset. Sed potius hoc duplicem gratiam Eliae esse in Elisaeo pronuntiat, quod Elisaeus imperando praecipiebat, quae Elias orando et postulando impetrabat. Sive, ut caeteri dicunt, quod Elisaeus cum multo honore et saeculi dignitate, virtutum et prophetiae donum habuit, quod Elias profugus et persecutus, in montibus et speluncis degens, et ejectus ab hominibus retinebat.

CAPUT XXVII.-- De captivitate populi, et Sennacherib veniente in Judaeam.

Per longum deinde tempus populus Israel cum Dei legem et Prophetarum dicta transgrediens, idola colendo Dominum ipsum contemneret, qui patres suos de terra Aegypti duxerat; in manus gentium traditus, post plurimas populi strages, et urbium obsessarum eversiones, decem tribus quae in partibus Samariae fuerunt, a facie sua penitus projiciebat: et reges Assyriorum, Salmanasar scilicet et Teglatphalasar, quibus eos captivandos et translatos tradiderat, Samaritas pro eis, custodes videlicet, ex multis gentibus et urbibus, ne esset inculta terra, congregabant. Quos leones jubente Domino, quod eum non metuissent, dilacerabant. Unde ad regem Teglatphalasar cito per nuntios sermo devenerat, quod gentes quas statuerat in terra Israel, cultum Dei terrae ignorantes, leones lacerabant. Quapropter rex unum de sacerdotibus Leviticae stirpis mittens, illas gentes Deum colere fecit. Quo accepto, quamvis gentili superstitione minus relicta, leonum plaga cessavit (IV Reg. XVII). Tribum autem Juda et Jerusalem civitatem quam elegit Dominus, et omnes qui ad eas pertinebant, adhuc Deus tunc reservavit. Cujus regnum ipso tempore Ezechias rex justus Deumque timens gubernavit. Sed Sennacherib rex Assyriorum, videns quod patres sui Samariae regnum et imperium Israel destruxissent, et ipse ad terram Juda, duce Rapsace, quem Hebraei Isaiae prophetae filium dicunt, et profugum Judaeum ad Assyrios commigrasse, exercitum convocat, et Jerusalem urbem expugnare jubet. Sed in ipso conamine Deus populi defensor et superborum humiliator, de coelesti exercitu militem, angelum videlicet ad Assyriorum castra misit, qui opere unius noctis centum octoginta quinque millia ab exercitu Sennacherib interfecit. Qui sic fugatus de terra Juda, cum paucis ad Ninivem urbem suam fugiens vix evasit. Ubi in idolorum fano repertus, filiorum suorum, quos ipse genuit, vulnere corruit (Id. XVIII, XIX).

CAPUT XXVIII.-- De infirmitate et signo Ezechiae.

Parvo interjecto, Ezechias rex Juda, ne de tanta victoria esset elevatus, et forsitan etiam gratiarum actione exiguus in gravissimi languoris morbum incidit. Ad quem in ipso languore visitandum Isaias propheta veniens dixit: Dispone domui tuae, quia non vives ultra, sed morte morieris. Quo tristi admodum nuntio protinus rex ipse permotus, ad parietem faciem suam convertit, lacrymabilemque pro vita sua in conspectu clementissimi et misericordissimi Domini precem fudit. Non quod de suo, utpote perfectus, merito in conspectu conditoris sui incertus fuit, sed quia in Christi venturi generatione sui generis prosapiam, et in throno David lucernam non dereliquit. Sed cum supplicantis fletibus regis et famuli sui, pius Dominus ad misericordiam esset flexus; rursus Isaias propheta puro agitatus numine mittitur, vix medium atrii digressus, qui sanitatem et regnum et pacem undique regi ipsi et civitati fore denuntiat, et quindecim annos vitae suae ab ipso die, Dei sermone addi confirmat. Sed dum Isaias duas prophetias sibimet invicem contrarias eadem hora protulisset, necesse erat ut alteram quae facienda esset, signi ostensione firmaret. Unde rex ut quod dicebatur indubitanter crederet, solis in ortum ab occasu per decem horas cursum recidivo Deus tramite retorquet, quatenus inde veluti mane iterum festinare inciperet, qui diei totius, exceptis duabus horis, spatium consummasset. Per quas duas horas, ut multi aestimant, celeri cursu de occasu in ortum revertitur, ut dies integra rursum sine interveniente nocte in ortu innovaretur, ut scilicet dies duos, etiam in hac vice, in una luce concluderet (IV Reg. XX, 1-11). Quomodo et sub Jesu filio Nun, in illo praedicto bello moram fecisset, indubitanter et hac vice reverti luna minime dubitatur; quatenus nequicquam, ut praediximus, in cyclorum cursibus conturbaretur. Propter quod et maris ipsa vicissitudo impedita fuisse non denegatur, ut de caetero convenienter, qualiter quotidie fieri solet, cum lunae cursibus comitaretur. Naturam enim in hac reversione convenit solem non mutasse, sed sui conditoris in omnibus naturaliter praecepto obedire. Sicut enim lucere et calere naturae suae insitum sol possidet; ita quidquid praeciperet dominica jussio, seu currere, seu stare, seu recurrere, naturaliter habet. Convenienter autem tale signum regi in mortis exspectatione posito aptissimum evenit, quod Dominus per solem fieri taliter, congrua dispensatione disposuit. Quoniam sicut sol in procinctu occasus sui positus, in diei initium reducitur; sic rex in mortis exspectatione constitutus, quasi ad incipientis vitae gaudia revocatur. Tantum quoque temporis, id est, quindecim annos ejus vitae se Dominus dixit addere, quatenus nasciturus tunc filius, consumpto illo tempore, regnum defuncti patris valeret gubernare. Caeterum illam quam non exiguam quaestionem de isto, utrum suae vitae finem hunc, si non fleret, fieri Deus disposuit, multi auctores habuere, quando de Lazaro illo quatriduano mortuo aliquid dicemus, si Dominus permiserit, ex ipsa Evangelii auctoritate cupimus intimare. Eadem quippe de isto ex mortis janua revocato sententia, quae de resuscitatis ex mortis ipsius somno iterum quandoque obeuntibus est proferenda.

CAPUT XXIX.-- De captivitate Babylonica.

Hoc quoque defuncto, cum reges Juda et reliquus populus multiplicarent scelera, et per Prophetas traditurum se Chaldaeis Jerusalem cum regibus et populis ad destruendam Dominus praediceret, id postea ipsius eventus, dum dicta Prophetarum tota pariter plebs contempserat, comprobabat. Nam cum Pharao rex Aegypti contra Assyrios et Chaldaeos pugnaturus venerat, Josias, rex Juda satis justus, in campo Mageddo illi cum exercitu obviavit. In quo conflictu dum Josias victus et vulneratus occiditur, Joachaz filius ejus a populo terrae Juda pro ipso ordinatur. Nechao vero Assyriorum et Chaldaeorum devicto exercitu, velut ad tuendum regnum quod ceperat, constitutis in Carchamis oppido ducibus, cum exercitu copioso post tres menses, ex quo Josias occisus est, Jerusalem revertitur. Unde, se inconsulto, ordinatus rex Joachaz Josiae filius inventus, Joachim fratre suo in loco ejus constituto, catenis vinctus in Aegyptum secum trahebatur. Sed mortuo Nechaone, et ducibus qui in Carchamis relicti fuerant bello victis, tertio anno Joachim regis Juda, qui illud usque Nechaoni adhaeserat, Nabuchodonosor rex Babylonis per exercitum Jerusalem velut Aegypti coloniam obsidebat. Cui se Joachim sponte tradens, datis obsidibus, Daniele videlicet, Anania, Azaria, Misaele, et parte vasorum templi Domini, adhuc in regno suo relinquitur; donec gravissimae servitutis onere depressus, ad Aegyptiorum regem iterum divertens, misso rursum de Babylone exercitu comprehensus et tractus, priusquam ad urbem perveniret, in campo Babylonis undecimo anno regni sui interficitur. Et interim dum haec aguntur, in ejus locum Joachim, qui dicitur et Jechonias, filius ejus, pro patre suo a populo in Jerusalem rex constituitur. Cujus regni tertio mense Chaldaeorum reverso exercitu, et civitatem Jerusalem obsidente, monente Jeremia propheta, ne civitas combureretur, rex Joachim cum Noescha matre ejus, et cunctis populi tribubus, et militibus, et fabris, et clusoribus, Chaldaeorum se populo tradidit, qui illum cum omni transmigratione sua, in terram Chaldaeorum, id est, in Babylonem deduxit. Post quem constitutus a Chaldaeis Sedechias patruus suus filius Josiae regis Juda, regnum Jerusalem obtinuit. Qui et ipse nono regni sui anno, deficiens a Chaldaeis ad Aegypti regem, regi Nabuchodonosori occasionem dedit, ut ipso sedente in Reblatha in terra Emath, quae nunc est Antiochia, per exercitum suum obsideret, et expugnaret. Et cum ipsum regem undecimo anno regni sui cepisset, incenso templo et tota urbe, plurimis occisis, et reliquis captivis, eumdem filiis pariter et oculis orbatum, secum in Babylonem perduceret (IV Reg. XXIII, 26, sqq. XXIV, XXV).

CAPUT XXX.-- De Daniele clarente in Babylone.

Quo tempore Daniel, quem in primordio captivitatis unum de obsidum numero posuimus, in Babylone ex Judaeorum stirpe, illustri fama clarebat. Quoniam cum esset Spiritu Dei plenus, et prophetiae munere condonatus, quae hominibus caeteris fiebant incognita, ipsi Deus demonstrabat. Unde accidit ut Nabuchodonosor rex somnium videret, evigilantique etiam ex parte aliqua somnii memoria nulla remaneret. Deus Danieli non solum somnium ipsum, sed etiam somnii ipsam occasionem, quae esset antequam rex dormiret, indicaverat (Dan. II). Hoc vero factum est, ut regi Daniel summi Creatoris notitiam insinuaret, et plebs in servitute et captivitate posita, aliquod quamvis parvum auxilium et solatium haberet.

CAPUT XXXI.-- De tribus pueris qui ignis tormentum sine laesura evaserunt.

Sed rex ille ita in Dei oblivionem animo efferus incidit, ut statuam auream altitudinis nimiae in campo Duran provinciae Babylonis erigens, proprio nomine consecrari divino cultu praeceperit. In cujus statuae dedicationem omnes undique provinciarum populorumque praepositi convocati, communi decreto ipsam imaginem, vellent nollent, coacti sunt adorare, proposita recusantibus praesente poena, quod non parva fornacis flamma urendum quisque agere nolens semetipsum praesciret. Unde accidit, ut praepositi Babylonicae regionis tres numero, Sidrach, Misach, Abdenago, ex Judaeorum stirpe progeniti, de quibus in initio captivitatis pariter cum Daniele Babylonem deductis diximus (Supra, cap. XXIX); a Chaldaeis accusati sint coram rege, quod nec deos patronos ipsius regis, nec illam tunc consecratam nuper voluissent imaginem adorare. Quos, ne accusatio alicujus odii causa, et non justa querela posset provenire, ipse rex ad se vocari jussit, et utrum ut aliorum faminibus aure traxerat, ita certa re haberetur, interrogavit. Augensque interrogata, Sufficiat, inquit, de praeterito narratum; nunc in mei praesentia jussa complete, et auream quam erexi statuam adorate. Si vero quod jubetur, exsequi non vultis, opere necessario camini ignis ardores experiendos subire debetis. Sed illi unanimi respondentes sententia, Deos quoscumque tuos non tantum non colimus, verum etiam astantem praesentialiter statuam nuper editam, inquiunt, nequaquam adoramus. Solum enim universitatis auctorem coelestem tantummodo libenti voluntate et communi privatoque studio veneramur. Cujus potentia, quicumque sibi puram, nullo pravo opere laesam conservat fidem, a qualicumque angustia protegit. Ideoque, o rex, nec praesentis camini flammas pertimescimus, nec in ullo aliquo potestatis minas et supplicia formidamus. Quoniam potentissimus rerum conditor et gubernator, servos suos de ignis ardore, et qualicumque, quam manus tua intulerit, plaga, per omnia potest liberare. Unde rex incredibiliter ira succensus, et fornacem plus solito succendi praeceperat, et hos per fortissimos de suo agmine viros, cum vestimentis et ornamentis in ignem projici, feroci sententia jubebat. Sed ipsi in fornacem projecti, cum in flammarum medio ceciderant, nullo modo ignis ardorem sibi in aliquo adversantem sentiebant. Namque Dei angelus cum in fornacem missis eadem hora pariter in ignem condescendit, qui foras ignis ardores et flammas de fornace excussit, et intus manentes velut placido rore superfusos, sine ulla molestia incolumes conservavit: atque in circuitu fornacis inimicos quoscumque Chaldaeos perditionis et interfectionis eorum reos reperit, ignis ille consumpsit. Unde rex Nabuchodonosor caminum introspiciens, ait: Ecce ego quatuor video viros expeditos in medio flammae, sed quartus caeteris excellit eminentia formae. Illosque tres quos in ignem miserat, de fornace statim per propria nomina vocat. Quibus nihil adversi de fornacis consortio accidisse cuncti videntes populi considerabant: ita ut non solum corpora ardoris vulnera et pene ulla vestigia non pertulerant; sed etiam sana vestis aut capillus nullum adustionis aut ignis ardorem saltem habebat (Dan. III). In hoc mirabili facto, naturae scrutator qualiter ignis leniter fornace inclusos fovit, inquirit, cum interim eodem igne viri circumstantes ejusdem substantiae, eadem hora comburuntur. Unde ergo lenitatem hanc in una sui parte tunc ignis habuit, cum ex altera parte inimicos regnorum Dei ferox illius ardor interfecit? Ignis igitur substantia vel natura in nulla nisi in aqua vel alicujus liquoris materia potest vivere, cum ipse incorporeae intelligitur esse naturae. Ex quo accidit, ut dum in lignis ardens, totum quod in eis ad humorem pertinet consumit, in arido cinere qui rursum terrae fuerat redditus, liquoris penuria ignem exstinguit. Eamdem quoque liquoris naturam ardoris voracitas consumendo non totam devorat, sed dum in superiora, ubi illius naturae est copia, pergere nititur, rursum se in aera elevat. Unde familiaris vapor ille, cum ad aeris excelsa sustollitur, nebulosa facie concretus, terris iterum, unde ierat, per pluvias ministratur. Quod saepe vastatarum adustionibus provinciarum comprobatur, et incensorum montium crebro vaporibus roreas copias deducentibus declaratur. Tamdiu igitur ignis in quacumque terrena materia perseverat, quoadusque liquorem omnem, qui in ea est, vel ipse consumat, vel quod ex suo pastu superest, sursum in aera mittat. Si vero exiguus ignis satis humidam materiam invenerit, ipse velut infirmior a validiore victus, humoris abundantiae cedit. Praeterea quoque, cum lymphatica, ut supra dixi, substantia pascitur, ipsius nequaquam in aliquo vita, nisi per aerem, conservatur. Etenim si in oleo vel in quocumque fomento incendatur, si circumfusus per totum aerem non contigerit, jamjamque exstinguitur. Quamdiu ergo in aliqua terrena materia arserit, ipsius vita in aere et humore consistit. Unde potens Gubernator ignis naturam inter inimicos et servos dividere voluit, ardorem inimicis, flabilem et humidam aeris et aquae substantiam famulis suis convertit; ut et illi per comburentem naturam accensi arderent, et hi in flabili et lymphatico vapore nihil adversitatis perpeti sentirent. Quapropter ita Scriptura dicit: Angelus Domini descendit cum Azaria et sociis ejus in caminum, et excussit flammam ignis de camino, et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem (Dan. III, 49, 50). Ex aere enim spiritum, et ex aqua in ipso igne invenit rorem. Ecce et hanc divisionem sicut et caetera mirabilia per angelum effecit, qui pariter cum servis Dei, ut supra dixi, in ignem descendit.

CAPUT XXXII.-- De Daniele quiescente in lacu leonum.

Daniel quoque veri Dei cultor, de quo in captivitatis principio diximus, cum de tribus principibus regni Persarum et Medorum unus fuisset constitutus, regi Dario Astyagis filio, Domino praestante, prae omnibus factus fuerat charus. Sed quoniam dilectionem honor sequitur, et honor maximus invidiam suscitat; ipsi caeteri Medorum et Persarum principes graviter invidebant. Et idcirco non valentes nisi in lege Dei sui occasionem illi aliquam, unde eum morti traderent, invenire, legem ex regis edicto talem fallaciam nescientis, Persarum et Medorum auctoritate firmatam statuere: Quatenus ne quisquam petitionem quamcumque a quoquam deo vel homine per triginta dies postulasset, nisi a rege. Cui decreto si quis jam inveniretur esse contrarius, illum absque ulla misericordia aut clementia, devorandum leonum reciperet lacus. Quo confirmato edicto, dum diligentissima cura non desisterent observare Danielem, in domo sua ter in omni die more consueto, vero Deo suo deprehendebant genua flectere. Unde graviter ab iis accusatum, de manibus eorum eruere voluit rex. Sed hoc lex constituta Medorum atque Persarum non permisit. Quapropter moesto animo dolente rege devorandus Daniel in lacum leonibus decernitur. Sed a Dei angelo, ne insons periret, leonum ora clauduntur. Unde rex transacta insomni nocte, mane lacrymabilis ad lacum venit, ubi incolumem cubantem inter leones, secura mente Danielem reperit. Imperante ergo rege, jamjamque Daniel de lacu leonum abstrahitur, quo proditores illius protinus devorandi pro eo mittuntur. Et quos inedia Danielis esurientes fecerat, reorum sanguinis illius criminosa corpora leones recipiebant (Dan. VI). In hoc etiam tam insigni facto, non natura in leonibus mutatur, sed insita a conditionis initio suapte per angelum a Deo gubernatur. Blanditiem enim et lenitatem, quas catulis suis leones ostendunt, in Danielem exercebant; et saevitiam et ferocitatem, quam in praedam faciunt, in devoratis peccatoribus reddebant. Unde certum est, quod non contra naturae suae terminos ullam creaturam Dominus aliquid facere, sed naturarum partes qualitercumque necesse habetur, aut in defensionem et solatium eorum quos protegit, aut in detrimentum eorum quod premit, gubernare disponit. De lacu vero iterum et Habacuc translato in Belis et draconis fabulis, idcirco in hoc ordine non ponitur, quod in auctoritate divinae Scripturae non habentur (Id. XIV, 30, sqq.)

CAPUT XXXIII.-- De Esdra restituente Legem.

Interea captivitatis tempore completo, quod Dominus per Prophetas implendum esse praedixerat (Jerem. XXV, 12; XXIX, 10; Dan. IX, 2), reversionem populi sui et captivitatis solutionem per Cyri regis clementiam praeparabat. Quo tempore Esdras Dei sacerdos combustam a Chaldaeis in archivis templi restituit Legem (I Esdr. VI, VII). Nempe qui eodem Spiritu, quo ante scripta fuerat, plenus fuerit.

CAPUT XXXIV.-- De bellis praecipuis quae Domini auxilio peracta sunt.

Sanctae Scripturae Veteris Testamenti, Legis scilicet et Prophetarum mirabilium ordinem in duobus his libellis historica expositione summatim posui. Quibus si quid alicujus forte melioris ingenii sagax investigatio addiderit, adhuc me non recuso discipulum fieri. Praecipua vero bella tantum auxilio Domini peracta, quae textui divinae Scripturae inserta sunt, in his idcirco omisimus, quoniam etsi propter de coelo auxilium admiratione digna sunt, et figurali ratione contineant multa mysteria; tamen in rerum gestarum intellectibus nihil relinquunt incerti. Scimus quod Amalech, orante Moyse, Jesus filius Nun superabat (Exod. XVII, 11-13); et Seon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, procerae altitudinis viros populus Israel interficiebat (Num. XXI, 24, 33, et XXII, 5). Balach filium Sephor regem Madian, cum Balaam illo praecipuo astrologo, Phinees filius Eleazar cum exercitu occidit. Et Jesus Bennun unum et triginta reges Chananitidis, multis conflictibus prostravit (Josue XII, 7). Gedeon filius Joas in trecentis viris innumera Madianitarum millia per tubas et lucernas occidit (Judic. VII, 19-23). Jephte Galaadites populum de Gentium potestate belli jure liberavit (Id. XI, 32). Samson ille fortissimus Hebraeorum, leonem sibi occurrentem nihil habenti in manibus, confregit; de cujus postea ore et capite favum mellis accepit et comedit (Judic. XIV, 6, 8), trecentasque vulpes capiens igneque succensas in Philistinorum segetes dimisit (Id., XV, 4, 5). De quibus ille mille viros impetu uno asini mandibula solus mortificavit (Id. 15), et undique sedentibus circa civitatem, in qua dormitaverat, Philistaeis, ambas portae fores cum ostiis et superliminaribus et seris et vectibus pariter comprehendens, in vertice montis qui respicit Bersabee, dereliquit (Id. XVI, 3). Tribum quoque Benjamin propter commissum piaculum totam, exceptis sexcentis viris, omnis filiorum Israel populus post tria bella delevit (Id. XIX, XX). Jonathas filius Saül et armiger suus stationem Philistinorum percussit (I Reg. XIV, 13). David filius Jesse adhuc puer et pastor ovium, ursi et leonis interfecti de ore praedam eripuit, et Goliath Philistaeum de fundibula lapide prostravit (Id. XVII, 34, 49). Qui postea patientiae virtute Saül bis deprehenso inimico suo pepercit (Id. XXIV, 8; XXVI, 10, 11). Et rex postmodum factus, tribus gravissimis praeliis prostrata Philistinorum agmina tributaria fecit (II Reg. V, 20; et VIII, 1). David solus octingentos interfecit impetu uno (Id. XXIII, 8). Abisai filius Sarviae levavit hastam suam contra trecentos, et interfecit eos (Ibid., 18). Tres robustissimi ruperunt agmina Philistinorum, ut potum darent regi David de cisterna Bethlehem, quae in medio hostium erat (Ibid., 16). Banaias filius Joiadae interfecit duos leones in Moab, et leonem in cisterna in diebus nivis (Ibid., 20, 21). Ipse quoque virgam tenens manu, Aegyptium spectaculo dignum hastam habentem, occidit. Bellum quoque robustorum in Gabaam exercitui David cessit in prosperum (II Reg. XXI, 15, sqq.). Praeter haec maxima regis David adversus in circuitu regiones bella, prospere Domini auxilio favente, seu per semetipsum, seu per exercitum saepe peracta sunt. Bellum vero civile in saltu Ephraim in ipso Israel, in testamentum David restituit Samariae regnum (Id. XVIII, 6, 7). Contra Syros et reges Damasci, nunc huc, nunc illuc, alterno proventu vergentia certamina multa fuerunt. Haec omnia propter de coelo auxilia mirabiliter gesta, provenerunt. Sed illi operi nostro conveniens additamentum conferre non possunt; quoniam nihil in quotidianam rerum administrationem inusitatum ostendunt, dum per hominum et ipsorum etiam Angelorum dispensationes et fortitudines effecta fiunt. In Machabaeorum libris, etsi aliquid mirabilium numero inserendum conveniens fuisse ordini inveniatur, de hoc tamen nulla cura fatigabimur: quia tantum agere proposuimus, ut de divini canonis mirabilibus exiguam, quamvis ingenioli nostri modulum excedentem historicam expositionem ex parte aliqua tangeremus. Ideo et praesens libellus in hoc loco finem suum contingat, ut tertius de Novo Testamento ab Evangelii initio, Joanne videlicet et Domino primordium sumat.

LIBER TERTIUS. De Novo Testamento. CAPUT PRIMUM.-- De visione Zachariae et nativitate Joannis Baptistae.

Octaviani Augusti Caesaris quadragesimo primo anno, Zacharias sacerdos de vice Abia, cum in ordine suo holocaustum in templo offerebat, angelus Gabriel unus de illorum numero, qui stant in conspectu Domini, celeri nuntio ipsi responsa deferebat: quibus subnectens, Uxor, inquit, tua hucusque sterilis Elizabeth, grandaeva satis, concipiet, filiumque Joannem nomine, Altissimi prophetam et praecursorem tibi pariet. Sed incredula mente sacerdos, parum his dictis animo fidem accommodans, Quomodo, respondit, hoc fieri poterit; cum ego sim satis senex, et uxor mea isto officio in juventute privata, in diebus suis provecta aetate processerit? Attamen angelus in ista nequaquam excusatione repulsus, non causa perfidiae illatum munus retraxit, sed quo a Domino quod dicebatur impleretur, convenienti oris sui vindictae subjectum mutum sacerdotem dereliquit: donec nascente postmodum puero, ligatae linguae vinculum solutum est, cui nomen filii scribere tentans, Joannes, dixit, est nomen ejus (Luc. I, 5-27, 57-64). Conveniente autem dispensatione factum est, ut Joannes qui postea hominibus victu et vestitu et loco exempla poenitentiae praeberet, et poenitentiam praedicans, etiam conceptionis ejus tempore pater poenitentiae modum ab angelo sibi impositum, donec ille nasceretur, sustineret. Aliter quoque congrue hoc signum evenerat, uti dum qui regnum coelorum praedicaret nasciturus conciperetur, antiquae Legis et Prophetarum praedicator sacerdos silentio damnaretur: quoniam Lex et Prophetae usque ad Joannem fuerunt (Matth. XI, 13), ex eo autem regnum Dei evangelizatur. Qui conceptus adhuc in matris utero manens, priusquam nasceretur, cum Mariae matris Domini introitum in domum ubi fuerat sensit, spirituali famine per os matris de nascituro ex ea Christo Domino prophetavit (Luc. I, 41). Dum enim Moysi spiritus in septuaginta duos consiliarios distribuitur (Num. XI, 25), quid mirum si pueri adhuc in utero manentis spiritus per matrem loqueretur?

CAPUT II.-- De Incarnatione Domini nostri Jesu Christi, et nativitate ex Maria Virgine.

Interea nuntius ad sponsam Joseph Mariam virginem de stirpe David talia dicta detulit, cui sine viri cognitione parturire filium Spiritus sancti munere praedixit: Hic, inquiens, natus, quem omnium spondent oracula Prophetarum, magnus erit in conspectu Domini, et in aeternum ore cunctorum credentium filius vocabitur Altissimi. Huic enim praecepto munere patris sui David sedem donavit, et regni domus Jacob absque fine imperium, sine succedente haerede, in sempiternum tenebit. Quibus verbis ovans virgo accommodata fide, sine ullo incredulitatis aut inobedientiae objectu consensit (Luc. I, 26-38). Sed mentem Joseph conjugis tumentem uterum videntis, quam ipse nunquam cognoverat, ista res sollicitam reddidit. Quem tamen ne hac cogitatione fatigaretur, idem angelus de concepto puero et nascituro, et accipienda virgine commonuit (Matth. I, 19-24). Quae virgo postmodum instante tempore filium, quem sine viri semine, et carnalis oblectamento voluptatis concepit, sine damno suae virginitatis peperit. In qua re, quamvis praeter cunctorum hominum conceptionis consuetudinem, absque viri semine factum opus ostenditur, non tamen extra naturam de muliebri utero sumpta substantia carnis nascebatur. Ex natura naturaliter naturam suscepit, qui cooperante Spiritu sancto ex materna, quamvis sola carne, veram carnis substantiam humanae, exceptis vitiorum passionibus, integram contulit. Quam rem ne sine exemplo naturae alicujus, velut novam in Dei creaturis dimittamus, multa animantia absque parentum coitu progigni comprobamus. Qualiter apes sine patribus fotu materni corporis tantummodo crescunt, et omnia illius modi volatilia fetus suos taliter concipiunt. Sed et multae aves absque maribus ova gignere possunt. Et talem conceptum in multis piscium generibus esse physiologi aiunt. In sola quoque carne sine patre vermis nascitur, cui se Dominus hac de causa similem dicere per prophetam non dedignatur (Psal. XXI, 7). Quod ergo in multis rebus consueto more Dominus operatur, quid, naturae contrarium dicendum est, si quando ipse voluit, ut in virginali utero Spiritus sancti dispensatione filius sine viri coitu nasceretur.

CAPUT III.-- De pastoribus quibus Angeli natum infantem nuntiaverunt.

Quo nascente in Bethlehem civitate David, pastores custodiae gregum destinati, ab Angelis imbuuntur, quod coeli rex in terra cum hominibus ex homine carnem nascendi lege assumere tunc dignaretur. Et deinde cum huic nuntio conveniens audientibus pastoribus carmen concinunt, ad coelum rursum conscendentes Angeli redeunt (Luc. II, 8-15). Et in hoc conveniens ab Angelis peractus ordo conspicitur, ut prius pastoribus natus Agnus et gregibus Pastor nuntiaretur. In his duobus pueris Joanne et Jesu, praecursore et Domino, non sine historica ratione nativitatis ordo intenditur, quod de anu unus, alter de virgine puella generatur. Christi enim praecursor per omnia Joannes idcirco de vetula matre nasci debuit, dum ipse Veteris Legis finis quasi novissimus filius fuit. Christus vero de puella virgine corpus assumpsit. Ipse enim est Novi Testamenti principium, filiorumque, qui ex Nova Lege nascerentur, exordium exstitit. Igitur quadragesimo secundo anno Octaviani Augusti Caesaris, temporibus Herodis regis Judaeorum, ablata ex Judaeis omni dominandi potestate, in oppido Judaeae Bethlehem, de David stirpe, ex virgine Maria Jesus Christus Dominus nascitur. Quod competenter evenerat, ut cum regum et pontificum ex Jacob stirpe descendentium successio consumpta fuerat, qui in aeternum rex est et pontifex, tunc nasceretur.

CAPUT IV.-- De Magis ab Oriente et stella duce.

Nascente ergo illo puero, quem Israelitarum et Gentium Prophetae utriusque populi salvatorem fore praedixerant, Magi de terra Hevilath ducti stella, ad eum cum muneribus longo admodum itinere venerant. Qui oblatis muneribus, et adorato per tempus puero, reversi sunt; non eadem tamen via qua venerunt, sed per aliam ad patriae loca remeare moniti divino famine curabant (Matth. II, 1-12). De hac autem stella, quod ab Jerusalem pergentibus Magis usque ad Bethlehem dux itineris fuit, Evangelii dicta exponunt. Caeterum vero qui de terra sua usque Jerusalem hanc ducem sui itineris habuisse Magos existimant, ex evangelica auctoritate firmare non possunt: quoniam Magi in terra sua cum essent, excellentem sideribus stellam videntes, Dei esse et regis, qui juxta prophetias tam ipsorum quam ecclesiasticas (Num. XXIV, 17), ex Israel nasceretur, seu ex propria eorum scientia, seu angelica admonitione intelligentes, ad terram Israel venerunt; et ad Jerosolymam, ubi totius provinciae principatus fuerat, venientes, de rege nato et pariter Deo perquirunt. Unde inventis Israelitarum oraculis vatum de eodem nato, ubi nascendi locum acciperet (Micheae V, 2), monente subdolo sermone rege, alacres pergunt. Egressique urbem, mox ducem itineris ad Christum stellam sequentes deveniunt. De ista vero stella, utrum stella simpliciter, an angelus, an Spiritus sanctus accipiatur, etsi catholico sensui nihil repugnat, cum de singulis disputatum fuerit, arbitris majoribus eligendi liberam voluntatem ingenioli nostri mensura concedet. Si enim simpliciter stellam accipiendam esse quis maluerit, a caeteris stellis in hoc ducatu quomodo deviavit? Quarum natura ab initio condita, in firmamento coeli constituta fuisse dignoscitur, sicut libri Geneseos auctoritate manifestatur (Gen. I, 17). Si ergo in firmamento coeli maneret, inter Bethlehem et Jerusalem dux fieri ambulantibus qualiter posset? Et si per aera, sagittae more, quamvis paulo lentiore cursu propter sequentes pervolaret, assuctum in firmamento locum et cursum interim desereret. Quod nec majoribus quidem luminaribus accidisse Scripturae describunt, cum in signis aut steterunt, aut reversa sunt. Nisi forte aereus ille ignis, qui tale ministerium accepit, propter similitudinem, sicut in multis diximus, stellae vocabulum accepit. Aut si angelus habitu stellae hoc ministerium fecit, quid repugnat, dum se Angeli quando se hominibus ostendunt, in multos transformant habitus? Quomodo et Moysi in Oreb de rubo angelus ignita facie loquebatur (Exod. III, 2), et velut miles armatus Josue filio Nun extra castra in Galgalis ostenditur (Josue V, 13). In currum et equos igneos in ascensione Eliae Angeli finguntur (IV Reg. II, 11). Et quando Elisaeus pueri sui oculos aperuit, in eisdem habitudinibus Angeli manifestantur (Id. VI, 17). In forma hospitum Abrahae et Loth conspectibus se praebuerunt (Gen. XVIII, 2; XIX, 1): et Manue et uxor ejus prophetali habitu loquentem ad eos angelum viderunt (Judic. XIII, 9). Nimirum eorum et ista vice angelus dux Magorum efficitur, qui astrologis in stellae similitudinem et clarissimi sideris fulgorem transformatur. Licet enim in imagine rerum, quae Joanni in Apocalypsi sua per visionem dicuntur, huic tamen intellectui non contra facit, Stellae septem, Ecclesiarum septem Angeli sunt (Apoc. I, 20). Unde quamvis in spiritu, dum tamen stellae Angeli dicuntur, quid repugnat, si etiam in hoc loco stella angelus dictus esse sentiatur? Vel certe si neque angelus, neque stella firmamenti, neque alius quispiam ignis haec stella fuisse dignoscitur; Spiritus ergo sanctus stella haec fieri concedatur. Qui sicut postmodum corporali specie columbae descendit super Jesum Dominum in Jordane (Matth. III, 16; Luc. III, 22); sic Gentes adoratrices, stellae specie duxit ad cunabula Domini nascentis in carne. De quo per parabolam Balaam astrologus loquebatur, Orietur stella ex Jacob (Num. XXIV, 17), rutilum scilicet lumen spiritualis gratiae Christi, qua nox infidelitatis Gentium illuminatur. Sicut ergo in igne super Apostolos postea in coenaculo Sion descendit (Act. II, 3), ita in specie stellae Magos ad Dominum Spiritus sanctus deduxit.

CAPUT V.-- De baptismate Christi.

Hic igitur puer scientia praeibat aetatem, donec trigesimum annum agens ad Jordanem venit, et ab Joanne, de quo supra diximus, Zachariae filio, qui tunc populum in eum crediturum qui venturus erat, baptizabat, et ipse baptismum Agnus ante suscepit, et confitendum unda Jordanis lavavit. In specie columbae Spiritus sanctus super eum descendit, et Patrem de coelis loquentem de se audivit, Hic est Filius meus dilectus, in quo sibi anima mea complacuit. Cum his signis coelum apertum vidit, et ita baptizatus de fluminis lavacro ascendit (Luc. III, 21, 22). Ad baptismum vero Dominus Jesus exivit, non quod baptismi sacramento et lavacro egeret, qui proprii aut originalis peccati nullam culpam haberet; sed ut aquas, quibus quamvis in delicto Adae Deus non maledixerat, terrae qua continebantur maledicto infectas purgaret. Et ne quisquam Baptismi sacramentum negligeret, dum qui sine peccato fuerat, baptismi aquas inivit. Et ne quisquam ab inferiore baptizari parvi penderet, dum Dominus a servo suo mergi undis baptismi appeteret. Et quatenus adhuc a diabolo, se, donec tentatio perficeretur, occultaret, qui illum velut lavacro indigentem, inter pollutos peccaminibus ablui aquis conspiceret. Spiritum vero sanctum super se in baptismo descendentem vidit, et vocem Patris de coelo se confitentem Filium suum audivit, et coelum coram se apertum conspexit. Non quod ante baptismum suum haec omnia Dei Filius non haberet, sed ut Baptismi sacramentum quid valeat ostenderet. Non enim tunc Spiritum ille coepit accipere, qui eamdem cum Spiritu sancto substantiam creditur habere. Nec tunc illum Pater Filium suum primitus professus est esse, cui dixit, Ex utero ante Luciferum genui te (Psal. CIX, 3): ante videlicet omnem angelicam creaturam, quae Luciferi appellationem per Scripturas saepe tenet. Neque tunc illi aperiri coeperat thalamus coelorum, qui ait, Coelum mihi sedes, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1). Sed idcirco haec omnia sancta Trinitas in baptismo Domini congessit, ut sciret unusquisque nostrum, quid muneris in sacri Baptismatis mysterio suscipit. Tunc enim Spiritum sanctum quisque peccatorum sordibus ablutus accipit, et a Deo Patre profiteri filius adoptionis gratia incipit, et tunc sibi regni coelorum januam aperiri, et civem coelestis patriae Angelorum sanctorum consors intelligi. Quamvis vero corporali specie Spiritus sanctus super Dominum descendere dicitur, non tamen de avibus sumpsisse columbam, sed ex aere, minime dubitatur. Nequaquam enim ex avibus Spiritum sanctum necesse fuit corpus assumere, dum aves sibi connexae statutam in nullo transgressae sunt legem naturae: sed si in aliquo transgrederentur, in hoc tantum meriti non haberent, utpote nec aeterna, nec rationabilis creatura, ut a Spiritu assumptione carnis a delicti vindicta solveretur. Sed quod Filii persona corpore carnis humanae induebatur, conveniens erat ut Spiritus sancti persona per corporalem speciem super eum descenderet, et Patris vox corporalis de nube per aerem corporis auribus audiretur. Praeterea quoque idcirco in nube et columbae imagine Pater et Spiritus sanctus ad baptismum veniunt, quoniam aquaticae naturae res illae aliquid habuerunt. Dum enim in terra Filius ad baptismi mysterium aquae creaturam elegisset, necesse fuit ut et Pater per aquaticam nubem intonaret, et Spiritus sanctus illud corpus, quod de aqua in principio factum est (Gen. I, 20), ex illa nube acceptum simularet, ut sic tota Trinitas eamdem voluntatem, sicut habet, ostenderet.

CAPUT VI.-- De Christi tentatione et jejunio.

Cum ergo de aqua Dominus Jesus baptizatus, confestim ascendit, ut diabolo daret occasionem tentandi, avia deserti petivit, ubi et quadraginta dies, et totidem noctes nullo humani pastus suffragio fultus jejunavit. Ibique per tria tentatus, in quibus primus homo seductus est, tentantem satanam tribus responsionibus vicit (Matth. IV, 1-11). In diaboli tribus propositionibus tota iniquitas: in Christi vero tribus responsionibus, quibus diabolus repugnatur, tota justitia fuit Cum inimicus damnatur et vincitur, et humano generi libertas et redemptio praeparatur. In hoc namque satanas dum se supra auctorem elevare voluit, qui sub eo illuc usque fuerat, id est, homo per Domini victoris auxilium ultra ipsum excrevit. Et dum illum qui ab omni impedimento liber fuerat, alligare tentabat, interim vinctus ille, quem ipse tenebat in carcere, quibus tenebatur vincula deponit. Et dum contra se fortiorem repugnare nititur, interim ipse qui erat infirmior, adversus eum roboratur. Et eum qui huc usque de coelo tantum in terram ejectus fuerat, terrore etiam de terra ad inferna eum migrare Dominus jubebat. Quadraginta dierum inediam Domini incarnatio sustinere sine vitae periculo poterat: quoniam sermo dominicus, qui Moysen per aera quadraginta diebus bis renovaverat, hic Christi artus et nervos intus irrigabat. Quare igitur consummatis quadraginta diebus et quadraginta noctibus esurire Dominus Jesus describitur, cum Moyses et Elias tanti temporis per jejunium famem pati non memorantur (Exod. XXIV, 18, et XXXIV, 28; III Reg. XIX, 8)? Famem vero et laborem Redemptor noster consummato tanto dierum numero sustinet, quatenus et tentatori occasionem tentandi inferret, et nosceretur quam veram humanae carnis substantiam gestaret. Unde nec extra humanum opus et in hoc jejunio aliquid egit novi, dum temporis quod prius homines jejunaverunt, spatium non excessit.

CAPUT VII.-- De virtutibus Evangelii usque ad ambulationem super mare.

Devicto ergo adversario et quadraginta dierum perfecto jejunio, per Judaeam et Galilaeam Israeliticum populum ad viam salutis vocabat, et duodecim primarios sibi milites ex omnibus speciali electionis munere segregabat (Matth. IV, 17, sqq.; Luc. VI, 13-16.). Et quatenus de invisae et internae substantiae, animarum videlicet sanitate, faceret fida omnium corda, etiam in servi potestate visibiliter nulla resistente vi languoris curata reddebat corpora. Unde cum praedicans Evangelium regni Dei, Galilaeam circumiret, et promiscuum vulgus varia aegritudine pressum cerneret, quosdam oculorum praesentis defectio lucis laetitia privabat, alios perfusa per totius corporis superficiem lepra foedaverat, nonnullos pedum frustratos habita forma, curavit. In paralytico autem a quatuor viris portato, tria divina opera cernuntur, dum dimittuntur ei peccata, et praesentis aegritudinis plaga verbo tunc solvitur, et cogitationibus more Dei omnia scrutantis respondetur (Matth. IX, 2-6; Marc. II, 3-12). Et in hoc viro ostenditur quosdam propter animae maculas dolore grassari. Quomodo mutus loqui non poterat, cum Verbum Dei Patris responsa ab illo postularet? Qui in ore asinae facundiam reperit, quomodo humanam linguam, quamvis mutam, ad verba non solidaret? Et cum justitiae lux, quae in mundum venit, appareret, qualiter caecus non videret? Et qua potestate diabolus in homine permaneret, ad quem ejiciendum quomodo illum peccantem de coelo expulerat, Christus veniret? In quinque panibus et duobus piscibus quinque millia saturantibus, continentur miratione digna tria, scilicet materiae paucitas, et populi saturati multitudo, et fragmentorum copia (Matth. XIV, 15, 21).

CAPUT VIII.-- De ambulante Domino super undas.

Dominus de terra discipulos petens, necesse habuit in undis ambulare. Causa hujus Petri fides fuit, id est, ne si solus Christus id egisset, veritatem carnis dubiam relinqueret. Dum autem Petrus filius viri et mulieris hoc faceret, per imperantis Christi auxilium, nullam de carne Virginis filii dubitationem admittit (Matth. XIV, 26, 29). Sed quaeri potest, utrum Domini et Petri corporum levigata natura, ut illa aqua sustineret, an aquae substantia solidata est, ut corpora humana fulcire posset? Quamvis ergo utrumque hoc fieret, non contra naturam, Domino praecipiente, esset, si aut aquam solidaret, aut humanam Domini jussio carnem levigaret; ut militantes in Scytharum oris, ut antiqui ferunt, et super aequorum auribus proludant, natandi arte quoque imbuti, merso medio in profunda vix subeunt. Hominibus ergo illud valentibus, quid mirum si Domino imperante caro levigaretur? praesertim cum resurrectionis corpora in tantum levigabuntur, ut non solum crassa aqua, sed etiam nubibus et aere sustineantur, ut Apostolus ait, Rapiemur ad occurrendum Christo in aera (I Thess. IV, 16). Aliter si aquae naturam solidatam esse quisquam elegerit, quoniam aqua terrenam habet crassitudinem, ut cum se gelu perstrinxerit, in duriorem quam terrae ipsius soliditatem, rigeat, et multitudinem sufferre valeat, et postea calida aura resolvat. Vel certe, si liquidas undas non perstrinxerit natura, quae aquis inserta est, ligna quamvis grandia, et humana, et caeterorum animalium corpora, et naves liburnicas supernatantes sustinere consuescit. Illa soliditas Domino imperante facta, nec mirum si etiam Petrum diffidentem non sustinet, cum infideles Domino volente etiam terra non sustentabat, ut Dathan et Abiron (Num. XVI, 31).

CAPUT IX.-- De caeteris virtutibus Domini nostri Jesu Christi.

In naturali rerum administratione binae rationes deprehenduntur. Deinde inferior ratio quotidiana rerum administratio intelligitur, ut de aqua in animalibus sanguis fit, et unda salsa per nubes aut terrae infusionem indulcescit. Et ratio superior inusitata gubernatio fit, quae in miraculis rerum dignoscitur, ut in sanguinem aquam in Aegypto in momento, et intincto ligno in dulcedinem Deus commutavit (Exod. VII, 20, et XV, 25.)

CAPUT X.-- De panibus et piscibus saturantibus millia populorum. Quapropter et panem de parvo semine juxta inferiorem rationem in magnam segetem per longi temporis administrationem innumerabilium hominum pastum procreat; quem secundum superiorem rationem de materia modica in momento per benedictionem multiplicat. Sic et pisces per primam benedictionem multiplicat, quando dictum est, Crescite et multiplicamini, et replete aquas maris. (Gen. 1, 22). Quorum nunc carnes per superioris rationis causam, ad turbarum saturitatem praesenti benedictione multiplicantur (Matth. XIV, 19; Joan. VI, 11).

CAPUT XI.-- De visione Domini in monte cum Moyse et Elia colloquentibus.

Licet in hac ostensione (Matth. XVII, 2, sqq.). Domini facies solari splendore fulserit, non tamen ipsa caro splenduit, sed divinitas latens in corpore, luminis sui portiunculam conspiciendam foris videntibus, quantum poterant, concessit. Unde ergo vestimenta candorem nivis habuerunt, dum neque de carne, neque de divinitate erant? Nisi forte ut per carnem divinitas foris illuxit, sic et caro illuminata de divinitate, per vestimenta radiavit. Moyses autem et Elias specialiter ad talem ostensionem, vel ut Legis et Prophetiae principes ad finem conducuntur, vel ideo ut Moysi cornuta facies, in quam non poterant filii Israel intendere (Exod. XXXIV, 35; II Cor. III, 13), et Elias curru igneo raptus (IV Reg. II, 11), comparato Christo obscurarentur. Et cum isti quadraginta dies jejunasse Scripturae vocibus memorantur; de Jesu tantum Domino his praesentibus, Patris se illis pronuntiantis testimonium. Sed dum Elias manens adhuc in corpore vel ad talem conductionem venerat, quid de Moyse dicendum est? utrum in corpore iterum ad hanc ostensionem aderat; an ex aere simulatum, sicut Samuel visus est, habitum fingebat? Et si suo corpore indutus venit, si hac vice resurrectionem suam, quae caeteris nonnisi in novissimo est futura, complevit? De qua quaestione auctores una eademque sententia prolata non differenter dicunt, quod dum Dominus cum tribus discipulis suis, et Elias, non cum imaginatis sed veris corporibus convenisse non dubitantur, et ipse Moyses in suo vero corpore de sepulcro resumpto videtur. Sed si Dominus Jesus, primogenitus mortuorum recte creditur (Apoc. I, 5), Moysi iterum post hanc visionem corpus sepulturae commendatur, ut ipsum in novissimo die, quando resurgent mortui, assumere possit.

CAPUT XII.-- De Lazaro et caeteris resuscitatis mortuis.

Immobili ergo voluntate Deus universorum vitas certo fini et termino praeordinavit: quorumdam igitur vita, non ut moriantur, morte interfici videtur, sed ut per hoc qui eos resuscitant, clariores, utpote Deo chari, hominibus etiam habeantur. Unde de ipso Lazaro discipulis a Domino dicitur, Haec infirmitas non est ad mortem, sed ut Filius hominis per eam clarificetur. Ecce hoc dicto Lazarus cito moritur: sed tamen per Filium Dei, qui in eo clarificatur, quarto die resuscitatur (Joan. XI, 4, 44). Quod non spatium vitae ejus posuit; sed quod sine mutatione Dominus disposuit facere, saepe retrahere simulat, ut partum uxoribus Abraham et Isaac distulit, ut gratius foret. Et Dominus occasiones praestat, ut quod ipse alicui donare cupit, indulgere rogetur. Si etenim ea quae non disposuit, aliquis sanctorum rogaverit, nullo modo fieri permittit: ut quod Moyses terram repromissionis ingrederetur (Deut. XXXIV, 4); et Paulus ut ab eo angelus satanae recederet (II Cor. XII, 8, 9). et petentes non impetraverunt. De omnibus ergo generaliter mortuis tale quid isentitur, quod ideo prima vice moriuntur, ut per illos digni clarificentur. In his enim octo mortuis, quos divina Scriptura Veteris et Novi Testamenti resuscitatos commemorat, hoc considerandum est, quod de eorum primo, id est, filio viduae, quem Elias suscitaverat ita refertur: Revertatur, obsecro, anima pueri (III Reg. XVII, 19). De novissimo, id est, de Eutycho in Actibus Apostolorum: Et sublatus repertus est mortuus. Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum, et complexus, dixit, Nolite turbari, anima enim ejus in eo est (Act. XX, 9, 10). Caute utrumque intelligendum est, quod viduae filius mortuus est, atque anima ejus reverti a Propheta postulatur: alter vero mortuus est, et in eo ejus esse animam Paulus dixit. In utroque namque Scriptura vera est, quia mentiri non potest. Sed qua ratione recipi potest, ut in membris occultari corporis posset mortui anima? Nisi forte anima, quae incorporalis est, corpori inesse occulte creditur. Sed quidam intelligendi laborem vitantes, dicunt de Eutycho, quod emittens animam ita mortuus est, ut post modicum intervallum anima revertente Paulum dixisse putent, Anima illius in eo est. Sed tamen Scriptura tacet, si egressa est aut reversa anima. Caeteri vero sex mortui, quibus nec egressae animae, nec reversae nuntiantur, sine ulla hic ambiguitate praestant quod mortui sint, et divina operatione resuscitati sint.

CAPUT XIII.-- De solis eclipsi in passione Domini.

Solis defectio juxta carnem, non ut solet, quando luna accenditur, facta erat; sed in plena luna, scilicet quinta decima die mensis, ne casu putaretur fuisse, quod evenerat: et tantum lucem solis media die tenebrae obscuraverunt, ut per tres illas horas defectionis, stellae in coelo visae sint (Luc. XXIII, 44, 45).

CAPUT XIV.-- De corporibus sanctorum venientibus de monumentis suis post resurrectionem Domini.

Sancti venerunt de monumentis suis post resurrectionem Domini (Matth. XXVII, 52, 53): sed rursum in monumenta, quomodo et de Moyse memini, redintrarunt; ubi resurrectionem omnium novissimam exspectant, ut Apostolus ait: Hi omnes testimonio fidei probati inventi sunt, non acceperunt repromissionem a Deo pro nobis melius aliquid providente, uti ne sine nobis consummarentur (Hebr. XI, 39, 40). Si igitur isti et Moyses bis resurgere, in hac ostensione utique, et in novissima cunctorum resurrectione, credendi sunt, dum semel mortem sibi inditam Adae delicto gustaverunt? Sed hoc absit a catholica fide ut semel morientem bis credat quis resurgere. Nisi forte bis mori Moysen et istos aliquis dicat. Sed nusquam de his scribitur, qui sic apparuerunt, resurrexisse; sed aut vivere, aut apparuisse, vel de sepulcris exisse. Nomen autem resurrectionis in iis, qui post mortem in vita hac conversati sunt, aut in Domini solius, aut in futura omnium resurrectione ponitur. Talis autem apparitio istorum, nec ad vitam humanam, neque ad resurrectionem futuram pertinet; sed ad confirmationem dominicae resurrectionis, et ad credulitatem resurrectionis animarum ex inferis, talis apparitio animos movet. Sicut in resuscitatis mortuis similitudo tantum, non mors continua fieri cernitur; ita et in his similitudo resurrectionis, non ipsa resurrectio ostendebatur. De continua enim morte nullus ad vitam indeciduam, nisi Dominus, usque ad novissimum diem revertitur; et a vera resurrectione nunquam in mortem iterum aliquis retrudetur.

CAPUT XV.-- De cibo Domini post resurrectionem.

Hunc autem carnalem cibum qualiter resurrectionis caro susceperit, docti requirunt, dum resurrectura corpora spiritualia esse cuncti fideles sciunt, ut dicitur, Resurget corpus spirituale (I Cor. XV, 44). Quapropter resurgent corpora non gustatura, sano sensu creditur possibilitatem edendi cibos, si necesse foret, habitura. Haec Dei exempla minime denegant, ut Angeli juxta ilicem Mambre (Gen. XVIII, 8, 9). Sed hoc non ut nos ruminatos cibos stomacho et intestinis conferunt, sed statim ut accepta, velut videntur, degustent, in spiritualem naturam, non ex parte, sed tota transformant.

CAPUT XVI.-- Petrus paralyticum restituit.

Convenientia de Spiritu sancto in columba super Christum, et in igne super Apostolos perscripta sunt, et quando diximus de divisione linguarum et de virtutibus Apostolorum post acceptum Spiritum, in excusatione eleemosynae et paupertatis professione, quando Petrus paralytico dixit, Surge et ambula (Act. III, 6), Magistri praeceptum servans: Nolite habere aurum, neque argentum (Matth. X, 9), dum soli Deo serviens de iniquo mammona expeditus fuerat, verbo imperii morbo ligatum cito solvebat.

CAPUT XVII.-- Virtus Petri.

Ecce quanta est apostolica virtus in Christo, sanum Ananiam dum Petrus arguit per sermonis tantum imperium, morte ligavit (Act. V, 4, 5); et Tabitham mortis vinculo ligatam, eadem imperii potestate dissolvit (Id. IX, 40). Ideoque prius Ananias et Saphira in conspectu Ecclesiae cito mortui sunt, ut apostolica auctoritas quanta esset ostenderetur; et quam magnum peccatum esset, quod oblatum est iterum ab Ecclesia retrahere, monstraretur, et caeteri exemplo hujus castigarentur.