De metris fragmentum

This is the stable version, checked on 23 Ianuarii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De metris fragmentum
saeculo I

editio: De metris fragmentum, ed. Heinrich Keil, Grammatici Latini, Vol. VI, pp. 255-272, Leipzig: Teubner, 1874
fons: intratext.com

1 * * * * secundus pariambus, tertius spondeus..

1 * * * * secundus pariambus, tertius spondeus, quartus pariambus, quintus tribrachus, sextus item tribrachus, ultimus spondeus. et quod magis mirum videri potest, totus sotadeus numerus ex trochaeis potest constare pedibus, ut duo habeat ithyphallica metra et unum trochaeum pedem sic,

Bacche Bacche Bacche Bacche Bacche Bacche Bacche.

quibus si interposueris aliquos brachysyllabos, eiusdem scilicet rationis erit etiam mollior sic,

Bacche Bromie Bacche Bromie Bacche Bromie Bacche.

nam ithyphallicum metrum saepe recipit hunc | tribrachum, ut etiam apud Menandrum in Phasmate et apud Callimachum in epigrammatibus ostendi potest. cuius exemplum subieci, quo notius sit eum, cum sit sex syllabarum, adcrescere modo una syllaba modo duabus, per tribrachum scilicet pedem, sic,

huc ades, [o] Lyaee
Bassareu bicornis
Maenalie bimater,
crine nitidus apto.
luteis corymbis:
hedera te coronis
hasta viridis armet,
placidus ades ad aras,
Bacche Bacche Bacche. ||


2 DE ARCHEBVLEO METRO

Archebuleus accepit nomen versus, non quod Archebulus eum invenerit. | nam Stesichorus, antiquior illo poeta, et Ibycus et Pindarus et Simonides usi sunt eo, sed passim et promiscue. Archebulus autem quia carmen ex hoc uno genere composuit, archebuleum nominatum est. origo eius herous hexametrus est, exemplum

tibi nascitur omne pecus, tibi crescit herba,
quem facies heroum hexametrum adiectis duabus syllabis sic,
nam tibi nascitur omne pecus, tibi crescit et herba.

est autem hic versus anapaesticus, quia, cum primus heroi hexametri dactylus syllabam amittit, reliquae duae breves iungunt se longae insequenti et deinceps ceterae in eandem formulam veniunt. nec tantum heroo hexametro se iungit hic versus, sed etiam post tres anapaestos accedit ad trimetrum. nam possis eum sic componere,

tibi crescit herba caelitum testor genus.

hic versus dactylicum melos summa cum voluptate aurium cludit, de quo, cum res coegerit, plura dicentur. est autem pentametrus, ex anapaestis constat fere pedibus, recipit spondeos, cluditur antibaccheo. de ultima syllaba, brevis an longa sit, supervacuum est monere.

3 DE HIPPONACTEIS Nunc ad hipponactea veniamus. e quis de tetrametri || unius iambici genere, quia res exigebat, nos suo loco diximus. hic auctor trimetron scazonta fecit, id est claudicantem, cuius lex talis est, ut proxima ultimae syllaba utique sit longa et pro iambo pede versus spondeo finiatur aut trochaeo, quoniam nihil interest, novissima syllaba brevis an longa sit. cuius exemplum

sella in curuli struma Nonius sedet:
fac pro sedet sedit, erit scazon
sella in curuli struma Nonius sedit.

rursus permutatio verborum et hunc faciet iambicum rectum,

sella in curuli struma sedit Nonius,
et illum scazonta,
nec excitatur classico truci miles,
iambicum rectum sic,
nec excitatur classico miles truci.
<poem>
hoc autem ita fieri observabimus, si aut ultimi duo pedes ex disyllabis absolutis verbis constabunt, aut quartus semipes posterior | cum insequente pede trisyllabum perficit verbum, tamquam Nonius, utique autem sextus pes perfectum habeat disyllabon, tamquam sedit fecit dixit. sed cum facile rectus iambicus admittat quinto loco spondeum, hic scazon pessimus erit, qui habuerit alium quinto loco quam iambum; quo tamen sine religione usus est Hipponax. eius exemplum
<poem>
nec excitatur classico miles rauco:
at si feceris
nec excitatur classico pedes rauco,
probabilem facies choliambum, de quo plura alias.


Idem fecit Hipponax in scazonte quadrato quod in trimetro, cuius exemplum est ||

pro pudor sella in curuli struma Nonius sedit;
item aliter
haesitat nec excitatur classico truci miles.
de quo plura dicere supervacuum est, cum omnia quaecumque accidunt trimetro scazonti huic quoque accidere possint.


4 DE HENDECASYLLABO PHALAECIO

Venio nunc ad hendecasyllabon phalaecium, qui ex simili causa, ut plerique, a cultore suo, non inventore, nomen accepit. nam hic versus apud Sappho frequens est, cuius in quinto libro complures huius generis et continuati et dispersi leguntur. huius hendecasyllabi varia divisio est et omnis aut ex se efficiens aut ad aliquod pertinens metrum. sed prima vulgaris quidem illa divisio, quae docet eum partem habere ex heroo, partem ex iambo, cuius exemplum

castae Pierides meae Camenae.
ex heroo sic dividitur
castae Pierides sonitum dedit aere canoro;
ex iambico sic
meae Camenae caelitum testor genus.
Altera divisio est, cuius feceram mentionem, cum de epodo Callimachi dicerem hoc exemplo
siccas ducite machinae carinas.
nam primi duo pedes reliquis quattuor adsumptis faciunt heroum sic,
siccas ducite remigio subeunte carinas;
reliqua pars ithyphallicum facit,
machinae carinas.

Tertia divisio est ||

castae Pierides meae Camenae.

detracto enim ‘Camenae’ fit anacreonteon metrum syllabarum | octo, quod musici bacchicon vocant, grammatici choriambicon * qui duplex constat ex longa et duabus brevibus et longa, id est ex choreo et iambo. hoc metrum incrementum accipit et totum ab Alcaeo tractatum est et ab Horatio nostro. nam quod est

castae Pierides meae,
id est apud Horatium
intermissa Venus diu.

demus illi incrementum, id est pro uno duos choriambos, fiet

intermissa Venus missa Venus diu

et

castae Pierides Pierides meae.

huic simile

Maecenas atavis edite regibus
o et praesidium et dulce decus meum.

hic etenim, qui disyllabo verbo absoluto finitur, si amiserit choriambum, erit illi metro par, cuius exemplum

castae Pierides meae:

fiet enim

o et praesidium meum.

rursus adcrescat choriambus, fiet

castae Pierides Pierides meae

et

o et praesidium et dulce decus meum

et

intermissa Venus missa Venus diu. ||

demus etiam nunc illi unius choriambi incrementum, fiet

castae Pierides Pierides Pierides meae,

quale est illud apud Horatium, quod et ipsum ab Alcaeo sumpsit,

tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi.

hoc ipsum imminuendo paulatim tria haec metra quae rettuli manifestiora faciam,

tu ne quaesieris quem mihi quem tibi:

hoc par est illi,

Maecenas atavis edite regibus.

alterum detraham choriambum, fiet

tu ne quaesieris tibi:

hoc par est illi

intermissa Venus diu

et

castae Pierides meae.


De priapeo metro. Ex hac divisione et priapeus nascitur versus, cuius exemplum apud Catullum

hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape.

nam cum in duo commata hic versus dividatur, superius comma octo syllabarum erit, sequens septem deminuta superioris commatis parte, ut si facias

mater saeva Cupidinum mater saeva Cupido.

sed adeo totus hic ex heroo venit hexametro, ut et apud Homerum nullo immutato verbo complures inveniantur priapei et apud Virgilium, quorum | unum in praesentia posuimus, qui forte succurrit, credo et alios inveniri posse complures,

cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos.

quod apparet ita esse, quoniam ita huius versus exigit natura, ut inter duo commata exiguam pronuntiando interponas moram. nam || ‘cui non dictus Hylas puer’ par est huic, ‘hunc lucum tibi dedico’, sequens autem comma ‘et Latonia Delos’ huic, ‘consecroque Priape’. non ignoro autem variari primas et secundas syllabas utriusque in priapeo commatis, ut modo ab iambo incipiat, modo a trochaeo, tamquam

hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape,
libens hoc tibi dedico, libens, sancte Priape.

nam et hendecasyllabus, quem phalaecium vocamus, apud antiquos auctores eodem modo solebat incipere alias a spondeo, alias ab iambo, alias a trochaeo, ut apud Catullum [hendecasyllabus] a spondeo

passer deliciae meae puellae,

a trochaeo

arido modo pumice expolitum,

ab iambo

meas esse aliquid putare nugas.

quae omnia genera hendecasyllabi Catullus et Sappho et Anacreonta et alios auctores secutus non tamquam vitiosa vitavit, sed tamquam legitima inseruit. ex quibus quoniam priapeus nascitur, necesse est easdem habeat varietates.

Quarta divisio est hendecasyllabi talis,

castae quas veneramur o sorores.

nam priore commate Callimachus in epigrammatibus || usus est et Bacchylides in carminibus et alii. heroi autem dactylici pars est hoc modo

castae quas veneramur Olympia templa tenentes.


Quinta divisio est hendecasyllabi hoc exemplo,

castae Pierides novem sorores.

nam secundum primum spondeum insertus huic hendecasyllabo anapaestus ionicum sotadeum facit sic,

castae dociles Pierides novem sorores.

ex quo non est mirandum quod Varro in cynodidascalico phalaecion metrum ionicum trimetrum appellat, quidam ionicum minorem.

Sexta divisio est hoc exemplo,

cui dono lepidum novum libellum.

pars enim prior est ‘cui dono’, quae accidit heroo | metro sic,

cui dono titulum Troiae qui primus ab oris.

reliqua pars hendecasyllabi, ‘lepidum novum libellum’, anacreonteon facit metron octo syllabarum iambicum ab anapaesto incipiens, quale est illud apud Laevium,

mea Vatiena amabo.


De galliambo. Ex hoc nascitur galliambus repetito hoc metro, sed una syllaba detracta, ut habeat semipedem clausulam, quale est hoc,

mea Vatiena amabo,
ut faciat
mea Vatiena amabo, mea Vatiena ama,
et illud similiter
lepidum novum libellum, lepidus novus liber.
huic pares sunt apud Maecenatem
ades, inquit, o Cybebe, fera montium dea,
ades et sonante typano quate flexibile caput. ||

sed quo magis hic versus, quod matri sacer est Idaeae, vibrare videatur, proximum ab ultimo pedem brachysyllabon fecerunt et Graeci et hic ipse Maecenas iis quos modo rettuli proximum sic,

latus horreat flagello, comitum chorus ululet,

et Catullus

Phrygium nemus citato cupide pede tetigit,
et ille alterius auctoris,
o qui chelyn canoram plectro regit Italo:
ut si facias illud ex Laeviano metro ad hanc legem,
mea Vatiena amabo, mea cura, mea Venus.

Catullus in anacreonteo * ‘ades inquit o Cybebe’. potest adhuc fieri crispior, si pro uno iambo brachysyllabon posuerimus in hunc modum,

mea vita, mea voluptas, mea cura, meus amor.

hic versus habet primum pedem anapaestum, secundum saepe iambum, non numquam tribrachum, tertium iambum, semipedem accipit medium, quia ex duobus commatibus constat; sequens comma accipit pariambum, trochaeum, brachysyllabum, semipede cluditur. siquis autem quaesierit, quid ita, cum sit galliambicus versus, iambici quoque nomen acceperit, hoc versu, qui est apud Maecenatem, lecto intelleget eum ex iambico quoque trimetro nasci,

hic nympha cingit omnis Acheloum senem.
adice syllabam Acheloo, fiet galliambicus sic,
hic nympha cingit omnis Acheloium senem.

esse autem huic metro | cognationem cum sotadeo cognoscamus hinc licet, quia facta translatione modica et sotadeus qui fuit transit in galliambum et || eodem modo galliambus in sotadeum. ex galliambo in sotadeum sic,

Phrygium nemus citato cupide pede tetigit,
Phrygium cupide pede tetigit nemus citato:
contra
Galli timidi semianimes tergora versant,
Galli tergora versant timidi semianimes.
Septima divisio hendecasyllabi talis est,
vivis ludis habes amas amaris.

nam quattuor syllabis prioribus detractis, quae accidere possunt heroo incipienti cuilibet relinquitur ‘habes amas amaris’, par anacreonteo metro, quod est syllabarum septem. constat ex tribus iambis et semipede: particula est posterior hipponactei versus iambici quadrati, quem dixi a comicis antiquis et latinis et graecis interponi frequentissime sic,

quid maestus incedis Micon? habes, amas, amaris.


Puto me satis diligenter persecutum hendecasyllabi singulos articulos, ut ostenderem, cum quot metris ei quaedam necessitudo contingeret.

<poem>


5 DE PHILICIO METRO

Philicius versus ex duplici pede constat, quem bacchicon musici, choriambicon grammatici vocant. habet longam et duas breves et longam, id est trochaeum et iambum. hoc autem Philicus conscripsit hymnos Cereri et Liberae, tali genere metri, quod scilicet † est acri salis et arcanae deorum venerationi || credidit convenire. apud nostros hoc metrum non reperio. exemplum eius tale est,

frugiferae sacra deae quae colitis mystica iunctaeque Iovi nefasto.

hunc hexametrum ex numero bacchico composuit Philicus, quo usus est etiam Archebulus, de quo auctore supra rettuli; clusit autem antibaccheo. numerus hic frequens est apud lyricos et praecipue apud Alcaeum, Sappho, Anacreonta. nascitur tamen et hic ab heroo, cuius dactylo primo, qui constat ex longa et duabus brevibus, si iunxeris sequentis dactyli vel spondei syllabam primam, facies choriambum hoc modo, ‘arma virum’, et in sequenti versu ‘Italiam’. Ad sum|mam pentametrum heroum, qui habet dactylos primos duos, velut hunc,

unde meus veniat mollis in ora liber,
adiectis duabus syllabis longis facies choriambicum ex heroo pentametro sic,
unde meus nunc veniat mollis in haec ora liber,
et
dum meus assiduo luceat igne focus
sic,
dum meus hic assiduo luceat hoc igne focus.

 
6 DE PAEONICO METRO
Paeonicus versus quadratus ab Aristophane comico compositus est ex eo paeone, qui constat longa syllaba et tribus brevibus. cluditur autem cretico, qui et ipse [constat] eiusdem generis et temporum totidem quot ille, una parcior syllaba est, ne, si fluat eodem numero, rhythmos, non metrum fiat. huius exemplum
<poem>
egregia percoluit ingenia musice,
carminis in ore tenet ingenium *
sic Tiberis implacidus in maria labitur. ||

7 DE PROCELEVMATICO Proceleumaticus constat ex duobus pariambis, id est quattuor brevibus syllabis, cuius exemplum et in pedum demonstratione posui et nunc referam,

† sedet ibi Bromia dea pede mulier,
modo pecora rapida caper agitat humi,
caput inanime tepet avida neque manus.

habet hic versus proceleumaticos tres, quartum pariambum, semipede cluditur, ita ut detracta proceleumatico syllaba in tribrachum cadat et insistat, ne, ut dixi, numerus sit, non metrum.

8 DE SATVRNIO VERSV

De saturnio versu dicendum est, quem nostri existimaverunt proprium esse Italicae regionis, sed falluntur. a Graecis enim varie et multis modis tractatus est, non solum a comicis, sed etiam a tragicis. nostri autem antiqui, ut vere dicam quod apparet, usi sunt eo non observata lege nec uno genere custodito, ut inter se | consentiant versus, sed praeterquam quod durissimos fecerunt, etiam alios breviores, alios longiores inseruerunt, ut vix invenerim apud Naevium, quos pro exemplo ponerem. apud Euripidem et Callimachum et quosdam antiquae comoediae scriptores tale inveni genus,

turdis edacibus dolos comparas amice; ||

apud Archilochum tale,
quem non rationis egentem vicit Archimedes,
et tertium genus,
consulto producit eum quo sit impudentior.

apud nostros autem in tabulis antiquis, quas triumphaturi duces in Capitolio figebant victoriaeque suae titulum saturniis versibus prosequebantur, talia repperi exempla: ex Regilli tabula

duello magno dirimendo regibus subigendis,
qui est subsimilis ei quem paulo ante posui,
consulto producit eum quo sit imprudentior;
in Acilii Glabrionis tabula
fundit fugat prosternit maximas legiones.
apud Naevium poetam hos repperi idoneos,
ferunt pulchros crateras aureas lepistas,
et alio loco
novem Iovis concordes filiae sorores.

sed ex omnibus istis, qui sunt asperrimi et ad demonstrandum minime accommodati, optimus est quem Metelli proposuerunt de Naevio aliquotiens ab eo versu lacessiti,

malum dabunt Metelli Naevio poetae.

hic enim saturnius constat ex hipponactei quadrati iambici posteriore commate et phallico metro. hipponactei quadrati exemplum

quid immerentibus noces, quid invides amicis?

nam ‘malum dabunt Metelli’ simile est illi, ‘quid invides amicis’, || cui detracta syllaba prima facit phallicon metrum, ‘invides amicis’. ex quibus compositus est hic saturnius, ut sit par huic,

quid invides amicis, invides amicis,

hoc modo,

malum dabunt Metelli Naevio poetae.

 




9 DE RELIQUIS HORATII METRIS

Nunc reliqua metra Horatii, quae nondum attigi, persequi volo.
<poem>
Iam satis terris nivis atque dirae
grandinis misit pater et rubente
dextera sacras iaculatus | arces
terruit urbem.

[hendecasyllabus sapphicus fiet phalaecius immutato ordine,

vile potabis modicis Sabinum *]

hoc metrum tria cola habet paria, quartum brevem clausulam. sumptum est ab Alcaeo; Sappho quoque frequenter eo utitur. monostropha vocantur haec carmina, quia ad primam strophen cetera respondent nulla interveniente epodo, quae cum a prima strophe differat, faciat eam, quam musici et grammatici triada nominant. composita autem cola huius carminis singula ex duobus commatibus, quorum quod antecedit ex archilochio quadrato nascitur sic,

iam satis terris magisque genibus haerebo tuis:
hoc enim par est huic,
nunc ita est, magis magisque genibus haerebo tuis.

sequens comma trimetri iambici primam habet partem; componitur sic, ||

nivis atque dirae genibus haerebo tuis,ut sit par huic,

magis magisque genibus haerebo tuis.

clausula strophes huius haec est,

terruit urbem,

quae nascitur ab heroo hexametro sic,

arma virumque cano Troiae qui terruit urbem.

nam ‘primus ab oris’, pro quo hanc clausulam posui, par est huic non tantum numero, sed etiam pedibus: constat enim ex dactylo et spondeo. quae clausulae et per se repetitae et inter se iunctae anapaesticon metron efficiunt sic,

terruit urbem terruit urbem,
terruit urbem primus ab oris,
inclyte parva praedite patria
nomine celebri claroque potens.


Alterum carmen

quis multa gracilis te puer in rosa
perfusus liquidis urget odoribus
grato, Pyrrha, sub antro?
cui flavam religas comam.
prima duo cola paria sunt,
Maecenas atavis edite regibus;

duo quae subsequuntur commata priapei sunt versus, ut iam docui, sed praepostere posita, quorum ordo hic est,

cui flavam religas comam grato, Pyrrha, sub antro,
hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape.


De hendecasyllabo alcaico. Tertium genus carminis est |

vides ut alta stet nive candidum
Soracte, nec iam sustineant onus ||
silvae laborantes geluque
flumina constiterint acuto.

primum et secundum colon paria sunt. Constat singula ex duobus commatibus, quorum quod antecedit ex trimetro iambico sumptum est et cum eo compositum sic,

vides ut alta genibus haerebo tuis.

sequitur comma ‘stet nive candidum’; ex hemistichio pentametri heroi delibata syllaba compositum est: reddita enim syllaba fit tale, ‘stet nive candidulum’. potest etiam videri pars metri illius extrema, quod est tale,

Maecenas atavis edite regibus,
de quo iam disputavimus, ut hoc ita cum illo iungatur,

Maecenas atavis stet nive candidum.

constat enim hoc comma ex choriambo, quem faciunt iuncti trochaeus et iambus, et iambo. ita facile convenit et cum choriambico metro, quod bacchicon musici vocant, quale est

Maecenas atavis edite regibus.

sed qui altius haec non perspexerunt grammatici, hoc putant metrum de curtato pentametro factum, ut reddita syllaba fiat [pentametrum] tale,

Maecenas atavis edite remigibus;

itemque versum illum,

solvitur acris hiems grata vice veris et favoni,

non ex duobus metris compositum putant, ut, cum de Archilocho loquebar, ostendi, qui tetrametro heroo || phallicum metrum iunxit, sed hexametrum maiorem syllaba vocant. tertium colon,

silvae laborantes geluque,

ex trimetro iambico factum detractis ei tribus syllabis: adice enim ei rursus tres syllabas, id est semipedem longum et iambum, fiet trimetrus,

silvae laborantes geluque frigido.
rursus detrahe syllabam huic colo ultimam, fiet
silvae laborantes gelu,
qui est epodus ex trimetro par illi,
altas maritat populos.

nam quem ad modum * si adieceris idem nomen, erit probabilis trimetrus,

silvae laborantes gelu Simonides.

quartum colon est

flumina constiterint acuto.

haec clausula huius strophes facta est ex tetrametro epodo, cuius auctor Archilochus. exemplum subieci |

aut Ephesum bimarisve Corinthi:

sic,

flumina constiterint et acuto.

nam sive praeposueris duos dactylos pedes sive subieceris, hexametrus herous est: praepositis pedibus sic,

praecipitataque flumina constiterint et acuto,

subiectis pedibus sic,

flumina constiterint et acuto frigoris ictu.

sed detrahitur epodo syllaba, ut fiat conveniens clausula sic,

flumina constiterint acuto.

archebuleo quoque metro si detraxeris primum pedem, qui est anapaestus aut spondeus, et proximas ei duas || breves, id est semipedem, reliquum erit par huic clausulae. sic autem divides,

neque nubila nec veteres agitantur orni:
nec veteres agitantur orni

par est huic,

flumina constiterint acuto.

hoc quoque carminis genus ab Alcaeo lyricus noster accepit.

Quartum metron est Horatii, de quo nihil adhuc diximus,

Lydia, dic, per omnes
te deos oro, Sybarim cur properas amando.

quod metron et ipse Horatius ignorando quale esset laboriosa observatione semel omnino facere conatus est, et in eo tamen parum decenter erravit. nam fecit illud asperius uno immutato pede. quod si scisset choriambicon esse et habere clausulas certas, non in illam salebram incidisset. nam primum comma ex choriambo et antibacchio compositum est, ‘Lydia dic per omnes’. secundum colon, quod est longius, tres habet choriambos et unum antibacchium, scilicet clausulae gratia, quod metron Alcaeus sic ordinavit, homo in musicis exercitatissimus. at Horatius primum choriambum durissimum fecit pro iambo spondeum infulciendo sic, ‘hoc deos vere Sybarim’. nam si secutus esset Alcaeum, sic ordinasset, ‘hoc dea vere’. error tamen illius habet excusationem, quod in ea perseveravit lege, quam ipse sibi aliquo casu fecerat, usque ad ultimam partem non mutando. ||

Restat unum genus carminis, de quo nihil adhuc diximus,

non ebur neque aureum
mea renidet in domo lacunar.

et hoc sumptum ab Alcaeo et ab illo tractatum frequenter et ab Horatio semel omnino compositum. | est autem iambicum, et primum quidem comma cum trimetro versu iungitur sic,

beatus ille non ebur neque aureum.

insequens autem metrum archilochium iambicon curtum habet, cuius exemplum

trahuntque siccas machinae carinas,
sic et hoc,
mea renidet in domo lacunar.


Omnia me metra Horatiana persecutum existimo. illud in totum naturam metrorum cognoscere volentes possum admonere, etiamsi non omnia comprehendi, quaecumque apud graecos poetas possunt inveniri metra, quia sunt apud lyricos et tragicos et comicos innumerabiles figurae compositionum, tantum me tamen hoc libro consecutum, quem et paucis composui diebus et memoria tantum modo adiuvante, ut quodcumque metrum novum aliquis se invenisse iudicarit, ad haec quae enumeravi utique referatur, cum omnia metra varientur aut adiectione aut detractione aut concinnatione aut permutatione. esse et alias species non ignoro, sed hae sunt praestantissimae. adiectione ita,

solvitur acris hiems grata vice veris et favoni;

accessit enim heroo metro syllaba, quae versum faceret longiorem: detractione, tamquam

trahuntque siccas machinae carinas; ||
detracta enim trimetro syllaba fecit illum minorem: concinnatione, tamquam
iam satis terris nivis atque dirae;

pars enim tetrametri prior cum priore trimetri parte commissa est: permutatione, tamquam

occasionem de die dumque virent genua:

nam cum Archilochus heroi partem priorem cum iambici priore parte commiserit, ita ut antecederet herous in hunc modum,

scribere versiculos amore percussum gravi,
Horatius immutavit, ut antecederet iambici pars, sequeretur heroi sic,

amore percussum gravi scribere versiculos:

et cum ex galliambo sotadeus fit, ex sotadeo galliambus, ut iam demonstravi.

Habet autem metrorum contemplatio, si exercitatio accessit, in cognoscendo voluptatem, cum et quaecumque dicuntur metra celeriter intellegamus unde sint et qua ratione composita, et multa ipsi nova excogitare possimus. nam si loculus ille | Archimedius, qui quattuordecim eboreas lamellas, quarum varii anguli sunt, in quadratam formam inclusas habet, componentibus nobis aliter atque aliter modo galeam, modo sicam, alias columnam, alias navem figurat et innumerabiles efficit species, solebatque nobis pueris hic loculus ad confirmandam memoriam prodesse plurimum, quanto maiorem potest nobis adferre voluptatem quantoque pleniorem utilitatem carmina inter manus habentibus metrorum varia tractatio, cum subinde apud poetas ea quae fallunt imperitos metra inserta numeris et intermixta carminibus || hac arte deprehendemus? de quibus in his libris explicabimus, quos de melicis poetis et de tragicis choris scripturi videmur, quibus necesse erit etiam graeca interponere exempla, quod ne faceremus in hoc libro elaboravimus. nam si volumus de omni ratione carminum dicere, necesse est ad eorum copias manum porrigamus, qui cum essent non tantum poetae perfectissimi sed etiam musici, sine magno labore praeparatis utebantur facultatibus.