De mensura taxanda poenitentiarum

This is the stable version, checked on 12 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De mensura taxanda poenitentiarum
Auctor incertus
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 80

De mensura taxanda poenitentiarum (Columbanus Hibernus), J. P. Migne

De mensura taxanda poenitentiarum

I. (0223D)Poenitentia vera est. poenitenda non admittere, sed admissa deflere. Sed quia hanc multorum fragilitas, (0224D)ut non dicam omnium, rumpit, mensurae noscendae sunt poenitentiae; quarum sic ordo a sanctis (0225A)traditur Patribus, ut juxta magnitudinem culparum etiam longitudo statuatur poenitentiarum.

II. Si quis igitur per cogitationem peccaverit, id est, concupierit hominem occidere, aut fornicari, aut furari, aut clam comedere, et inebriari; vel certe aliquem percutere, sive discedere, vel alia his facere similia, et paratus ad haec corde complenda fuerit: majora dimidio anno; minora quadraginta diebus, in pane et aqua poeniteat.

III. Si quis autem peccatis praevalentibus facto peccaverit; si homicidium, aut sodomiticum fecerit peccatum, decem annis poeniteat: si fornicaverit semel tantum, tribus annis monachus poeniteat; si saepius, septem annis. Si discesserit et vota fregerit, si cito poenitens redierit, tribus quadragesimis: si (0225B)autem post annos, tribus annis poeniteat.

IV. Si quis furatus fuerit, anno poeniteat.

V. Si quis percusserit per rixam fratrem suum, et sanguinem fuderit, tribus annis poeniteat.

VI. Si quis autem inebriaverit se, et evomuerit, aut saturatus nimis, sacrificium per hoc evomuerit, quadraginta diebus poeniteat: si vero per infirmitatem sacrificium vomere cogatur, septem diebus poeniteat. Si ipsum sacrificium quis perdiderit, anno poeniteat.

VII. Si quis seipsum coinquinaverit, anno poeniteat, si junior sit.

VIII. Si quis falsum testimonium testificatus fuerit sciens, duobus annis poeniteat cum illius rei perditione, vel redintegratione. (0225C)Haec de causis casualibus: caeterum de minutis morum inconditorum.

IX. Qui facit per se aliquid sine interrogatione; vel qui contradicit et dicit: Non facio, vel qui murmurat; si grande sit, tribus superpositionibus; si parvum, uno anno poeniteat; verbum vero contra verbum simpliciter promptum, quinquaginta plagis vindicandum; vel si ex intentione silentii, superpositione; nam si rixa, septimana poeniteat.

X. Qui autem detrahit, aut libenter audit detrahentem, tribus superpositionibus poeniteat: si de eo qui praeest, septimana poeniteat.

XI. Qui autem per superbiam suum praepositum despexerit, aut regulam blasphemaverit, foras repellendus est, nisi confestim dixerit: Poenitet me quod (0225D)dixi. Si autem se non bene humiliaverit, quadraginta diebus poeniteat, quia superbiae morbo detinetur.

XII. Verbosus vero taciturnitate damnandus est, inquietus mansuetudine, gulosus jejunio, somnolentus vigilia, superbus carcere, destitutor repulsione: unusquisque juxta quod meretur, quo aequalia sentiat, ut justus juste vivat. Diversitas culparum diversitatem facit poenitentiarum; nam et corporum medici diversis medicamenta generibus componunt: aliter enim vulnera, aliter morbos, aliter tumores, aliter livores, aliter putredines, aliter caligines, aliter confractiones, aliter combustiones curant. Ita igitur etiam spirituales medici diversis curationum generibus animarum vulnera, (0226A)morbos, culpas, dolores, aegritudines, infirmitates, sanare debent. Sed quia haec paucorum sunt, ad pura scilicet cuncta cognoscere, curare ad integrum salutis statum, debilia revocare; vel pauca juxta seniorum traditiones, et juxta nostram ex parte intelligentiam ( Ex parte namque prophetamus, et ex parte cognoscimus (I Cor. XIII, 9) aliqua proponamus. De capitalibus primum criminibus quae etiam legis animadversione plectuntur, sanciendum est.

XIII. Si quis clericus homicidium fecerit, et proximum suum occiderit, decem annis exsul poeniteat. Post hos recipiatur in patriam, si bene egerit poenitentiam in pane et aqua, testimonio comprobatus episcopi vel sacerdotis, cum quo poenituit, et cui commissus fuit, ut satisfaciat parentibus ejus quem occidit, vicem ilii reddens, et dicens: Quaecunque (0226B)vultis, faciam vobis. Si autem non satisfecerit parentibus illius, nunquam recipiatur in patriam, sed more Cain vagus et profugus sit super terram.

XIV. Si quis ruina maxima ceciderit, et filium genuerit, septem annis peregrinus, in pane et aqua poeniteat: tunc primum sacerdotis judicio jungatur altario.

XV. Si quis autem fornicaverit sicut Sodomitae fecerunt, decem annis poeniteat; tribus cum pane et aqua; septem vero aliis abstineat se a vino et carne; et non maneat cum alio in aeternum.

XVI. Si quis vero fornicaverit quidem cum mulieribus, sed non filium generaverit, et in notitiam hominum non venerit; si clericus, tribus annis: si monachus vel diaconus, quinque annis; si sacerdos, (0226C)septem; si episcopus duodecim annis.

XVII. Si quis perjuraverit, septem annis poeniteat, et nunquam juret postea.

XVIII. Si quis maleficio suo aliquem perdiderit, tribus annis poeniteat cum pane et aqua per mensuram, et tribus aliis annis abstineat se a vino et carnibus, et tunc demum in septimo anno recipitur in communionem. Si autem pro amore quis maleficus sit, et neminem perdiderit, annum integrum cum pane et aqua, clericus ille poeniteat, laicus dimidium, diaconus duos, sacerdos tres, maxime si per hoc mulieris partum quisquam deceperit: ideo sex quadragesimas unusquisque insuper augeat, ne homicidii reus sit.

XIX. Si quis clericus furtum fecerit, id est, bovem, (0226D)aut equum, aut ovem, aut aliquod animal proximi sui furatus fuerit, si semel, aut bis fecit, reddat proximo suo primum, et anno integro in pane et aqua poeniteat: si hoc consuevit, et reddere non potuerit, tribus annis poeniteat cum pane et aqua.

XX. Si quis autem clericus, aut diaconus, vel alicujus gradus, qui laicus fuit in saeculo cum filiis et filiabus, post conversionem suam, iterum suam cognoverit clientelam [ Forte, clientulam], et filium iterum de ea genuerit, sciat se adulterium perpetrasse, et non minus peccasse quam si ab juventute sua clericus fuisset et cum puella aliena peccasset; quia post votum suum peccavit, postquam se Domino consecravit, et votum suum irritum fecit; (0227A)idcirco similiter septem annis in pane et aqua poeniteat.

XXI. Si quis clericus per rixam proximum suum percusserit, et sanguinem fuderit, annum integrum poeniteat: si laicus, quadraginta diebus.

XXII. Si quis per seipsum fornicaverit, aut cum jumento, duobus annis poeniteat, si gradum non habet: si autem gradum aut votum, tribus annis poeniteat, si aetas non defendit.

XXIII. Si quis concupiscit mulierem, et non potest facere, id est, non suscipit eum mulier, dimidium anni in pane et aqua poeniteat, et toto se abstineat anno a vino et carnibus, et communione altaris.

XXIV. Si quis sacrificium perdiderit, anno poeniteat: (0227B)si per ebrietatem aut voracitatem illud evomuerit, et negligenter illud dimiserit, tribus quadragesimis in pane et aqua poeniteat: si vero per infirmitatem, septem diebus poeniteat. Sed haec de clericis et monachis mixtim dicta sint. Caeterum de laicis.

XXV. Quicunque fecerit homicidium, id est, proximum suum occiderit, tribus annis inermis exsul, in pane et aqua poeniteat, et post tres annos revertatur in sua, reddens vicem parentibus occisi, pietatis et officii; et sic post satisfactionem judicio sacerdotis jungatur altario.

XXVI. Si quis laicus de alterius uxore filium genuerit, id est, adulterium commiserit, toro proximi violato, tribus annis poeniteat, abstinens se a cibis succulentioribus, et a propria uxore, dans insuper (0227C)pretium pudicitiae marito uxoris violatae; et sic culpa illius per sacerdotem abstergatur.

XXVII. Si quis vero laicus fornicaverit sodomitico ritu, id est, cum masculo, coitu femineo peccaverit, septem annis poeniteat: tribus primis cum pane et aqua et sale et fructibus horti siccis: quatuor reliquis abstineat se a vino et carnibus, et ita dimittatur illi sua culpa; et sacerdos oret pro illo, et sic jungatur altario.

XXVIII. Si quis autem fornicaverit de laicis cum mulieribus a conjugio liberis, id est, viduis, vel puellis: si cum vidua, uno anno: si cum puella, duobus annis (reddito tamen humiliationis ejus pretio parentibus ejus) poeniteat. Si autem uxorem non habuit, sed virgo virgini conjunctus est: si volunt parentes (0227D)ejus, ipsa sit uxor ejus; ita tamen, ut anno ante poeniteant ambo; et ita sint conjugales.

XXIX. Si quis autem laicus cum jumento fornicaverit, anno poeniteat, si uxorem habuit: si autem non habuit, dimidio anno: sic et qui uxorem habens propriis membris se ipsum violaverit, poeniteat.

XXX. Si quis laicus infantem suum oppresserit, vel mulier, anno integro in pane et aqua poeniteant, et duobus aliis abstineant se a vino et carnibus: et ita primum altario sacerdotis judicio jungantur, et suum torum hunc licito maritus ille cognoscat. Sciendum est enim laicis, quod tempore poenitentiae illis traditae a sacerdotibus, non illis liceat suas cognoscere uxores, nisi post poenitentiam transactam; (0228A)de media namque poenitentia [ Forte, dimidiat namque poenitentiam].

XXXI. Si quis laicus furtum fecerit, id est, bovem, aut equum, aut ovem, aut aliquod animal proximi sui furatus fuerit: si semel, aut bis fecit, reddat primum proximo suo damnum quod fecit, et tribus quadragesimis in pane et aqua poeniteat. Si autem saepe furtum facere consuevit, et reddere non potuerit, anno et tribus quadragesimis poeniteat, et deinceps nequaquam facere promittat; et sic in Pascha alterius anni communicet, id est, post duos annos (data tamen ante pauperibus de suo labore eleemosyna, et sacerdoti poenitentiam judicanti epula) et ita abremittatur illi malae consuetudinis culpa.


XXXII. Si quis laicus perjuraverit; si per cupiditatem (0228B)hoc fecerit, totas res suas vendat, et donet pauperibus, et convertatur ex integro ad Dominum, et tundatur omni dimisso saeculo, et usque ad mortem serviat Deo in monasterio. Si autem non per cupiditatem, sed mortis timore hoc fecit, tribus annis inermis exsul poeniteat in pane et aqua; et duobus adhuc abstineat se a vino et carnibus: et ita animam pro se reddens, id est, servum aut ancillam de servitutis jugo absolvens, et eleemosynas multas faciens per duos annos (in quibus illi licito uti facile cibis est cunctis, excepta carne) post septimum communicet annum.

XXXIII. Si quis laicorum per scandalum sanguinem federit, aut proximum suum vulneraverit, aut debilitaverit, quantum nocuit, tantum reddere cogatur: (0228C)si autem non habet unde solvat, opera proximi sui primum agat, quandiu ille infirmus est medicumque quaerat, et post sanitatem ejus quadraginta dies in pane et aqua poeniteat.

XXXIV. Si quis laicus inebriaverit se, aut usque ad vomitum manducaverit aut biberit, septimana in pane et aqua poeniteat.

XXXV. Si quis laicus adulterare voluerit, aut fornicare cum sponsa, et concupierit mulierem proximi sui, et non fecerit, id est, non potuerit, quia mulier eum non suscepit, tamen ille paratus fuit ad fornicandum: confiteatur culpam suam sacerdoti, et ita quadraginta diebus in pane et aqua poeniteat.

XXXVI. Si quis autem laicus manducaverit, aut biberit juxta fana; si per ignorantiam fecerit, promittat (0228D)deinceps quod nunquam reiteret, et quadraginta diebus in pane et aqua poeniteat: si vero per contemptum hoc fecerit, id est, postquam sacerdos illi praedicavit quod sacrilegium hoc erat, et postea mensae daemoniorum communicaverit; si gulae tantum vitio hoc fecerit aut repetierit, tribus quadragesimis in pane et aqua poeniteat: si vero pro cultu daemonum, aut honore simulacrorum hoc fecerit, tribus annis poeniteat.

XXXVII. Si quis laicus per ignorantiam cum Bonosiacis aut caeteris haereticis communicaverit, stet inter catechumenos, id est, ab aliis separatus Christianis quadraginta diebus, et duabus aliis quadragesimis in extremo Christianorum ordine, id est, inter (0229A)poenitentes, insanae communionis culpam dileat: si vero per contemptum hoc fecerit, id est, postquam denuntiatum illi fuerat a sacerdote, ac prohibitum, ne se communione sinistrae partis macularet, anno integro poeniteat, et tribus quadragesimis, et duobus aliis annis abstineat se a vino et carnibus; et ita post manus impositionem catholici episcopi, altario jungatur. Postremo de minutis monachorum agendum est sanctionibus.

XXXVIII. Si quis vallum apertum in nocte dimiserit, superpositione poeniteat: si vero in die, viginti quatuor percussionibus, si non aliis supervenientibus apertum dimiserit: si quis hunc ipsum absolute praecesserit, superpositione poeniteat.(0229B)

XXXIX.Si quis jumentum petens solus absolute [ Leg. absque luto] lavaverit, superpositione poeniteat: si quis vero lavans licito coram fratribus stando hoc fecerit, si non necessitate luti largius abstergendi, viginti quatuor plagis emendetur. XL. Si quis vero etiam sedendo in jumento genua, aut brachia discooperuerit absque necessitate luti lavandi, sex diebus non lavet; id est, usque ad alteram diem dominicam inhonestus ille lavator pedes (0230A)non lavet. Soli autem monacho secrete stando pedes lavare licet: seniori vero, etiam publice, sed altero pedes suos lavante licet stando lavari. XLI. Ante praedicationem vero die dominica toti, exceptis certis necessitatibus, simul sint conglobati, ut nullus desit numero praeceptum audientium, excepto coco ac portario, qui et ipsi, si possint, satis agant, ut adsint quando tonitruum Evangelii auditur. XLII. Confessiones autem dari diligentius praecipitur, maxime de commotionibus animi, antequam ad Missam eatur, ne forte quis accedat indignus ad altare, id est, si cor mundum non habuerit: melius est enim exspectare donec cor sanum fuerit, et alienum a scandalo ac invidia fuerit, quam accedere (0230B)audacter ad judicium tribunalis: tribunal enim Christi, altare: et corpus suum inibi cum sanguine judicat indignos accedentes. Sicuti ergo a peccatis capitalibus et carnalibus cavendum est, antequam communicandum sit; ita etiam ab incertioribus vitiis et morbis languentis animae abstinendum est, ac abstergendum ante verae pacis conjunctionem et aeternae salutis compaginem. (no apparatus)