De magicis artibus (Rabanus Maurus)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De magicis artibus
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 110

Documenta Catholica Omnia pdf


De magicis artibus (Rabanus Maurus), J. P. Migne 110.1108C

De magicis artibus

110.1095A| De magicis autem artibus atque incantationibus, et de superstitionibus diversis, quos gentiles et falsi Christiani in divinationibus suis et observationibus perversis sequi videntur, quid lex divina sanciat, in 110.1095B| auctoritate Veteris Testamenti ac Novi, facile est invenire. Detestatur enim eos lex divina: quae in libro Exodi ita dicit: « Maleficos in terra tua non patieris vivere (Exod. XXII); » et item: « Qui immolat, ait, diis, occidetur, praeter Domino soli (Ibid.). » Et in Levitico: » Non comedetis, inquit, « carnem cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis somnia: et super mortuo non incidetis carnem vestram: neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis. Ego Dominus (Lev. XIX). » Et item: « Non declinabitis, ait, ad magos, nec ab hariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos (Ibid.); » et item: « Vir, inquit, sive mulier, in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur, lapidibus obruent eos: sanguis eorum 110.1095C| sit super eos (Lev. XX). » In Deuteronomio quoque sic dicit: « Quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium: nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam suam ducens per ignem, aut qui hariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria. Non sit maleficus neque incantator, neque qui pythones consulat, neque divinos: et quaerat a mortuis veritatem. Omnia autem haec abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera, delebit eos in introitu tuo. Perfectus eris, et absque macula, cum Domino Deo tuo. Gentes istae quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt: tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es (Deut. XVIII). » Et quid sequendum sit vel obaudiendum, mox subsequitur 110.1095D| dicens: « Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus. Ipsum audies, ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei; et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar, et ait mihi Dominus: Bene omnia sunt locuti: Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi. Qui autem verba ejus quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam. Propheta autem qui arrogantia depravatus, voluerit loqui in nomine meo quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine aliorum deorum, interficietur. » Quis 110.1096A| autem ille propheta fuerit, cujus sermones audire debent, et cui tota intentione animi obediendum est, patet cum in Evangelio legitur quod turba fidelium videns miracula et signa quae faciebat Jesus, clamaret 110.1096B| dicens: « Vere hic est propheta, qui venturus est in hunc mundum (Joan. VI). » Et alibi de eo scriptum est: « Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam (Luc. VII). » Hic ergo propheta, et Dominus omnium prophetarum, qui est via, veritas et vita, conditor utriusque testamenti, non solum in veteri, sed etiam in novo omnes errores et divinationes atque artes noxias respuit atque condemnat: nec ab alio quam a se requiri veritatem aut sanitatem vult, quia ipse cum Patre et Spiritu sancto, unus verus atque omnipotens est Deus, faciens mirabilia magna solus. Unde et in Evangelio omnes ad se invitat dicens: « Venite ad me omnes qui laboratis 110.1096C| et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI); » et item: « Ego sum, inquit, lux mundi. Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Ibid.). » Hic ergo juxta Pauli sententiam, salvator est omnium hominum maxime fidelium. De quo et Petrus ait: « Non est enim aliud nomen datum hominibus super terram, in quo oporteat homines salvos fieri (Act. IV). » In quo etiam nomine, quotidie signa magna et sanitates in Ecclesia per orationes fidelium fiunt: quoniam ipse discipulis suis in Evangelio ait: « Ecce ego do vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et supra 110.1096D| omnem virtutem inimici. Euntes praedicate Evangelium, infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite (Luc. X). » De quo etiam Marcus testatus est dicens: « Multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent. Quotquot autem habebant plagas et spiritus immundos, cum illum videbant, procidebant ante eum, et clamabant, dicentes: Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum: et ascendens in montem, vocavit ad se quos voluit ipse, et venerunt ad eum, et fecit ut essent duodecim cum illo, et ut mitteret eos praedicare. Et dedit illis potestatem curandi infirmitates, et ejiciendi daemonia (Marc. III). » Quid ergo necesse est salutem ab alio, quam a medico 110.1097A| competente quaerere? aut quae ratio est, scientiam aut sapientiam ab alio quolibet discere velle, quam ab omni sapientiae et scientiae fonte? De quo scriptum est (Eccli. I): « Omnis sapientia a Domino Deo est, et apud illum fuit semper, et est ante aevum. Arenam maris, et pluviae guttas, et dies saeculi, quis dinumeravit? Altitudinem coeli, et latitudinem terrae, et profundum abyssi, quis mensus est? Sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit? Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo. Fons sapientiae verbum Dei in excelsis: et ingressus illius mandata aeterna. » Qui enim sine Salvatore salutem vult habere, et sine vera sapientia aestimat se prudentem fieri posse, non salvus sed aeger, non prudens sed 110.1097B| stultus, in aegritudine assidua laborabit: et in caecitate noxia stultus et demens permanebit: ac proinde omnis inquisitio et omnis curatio, quae a divinis et magis, vel ab ipsis daemoniis in idolorum cultura expetitur, mors potius dicenda est, quam vita: et qui ea sectantur, si se non correxerint, ad aeternam perditionem tendunt: quoniam Psalmista dicente: « Omnes dii gentium sunt daemonia (Psal. XCV), » qui perceptos homines alios decipere quotidie gestiunt, ut perditionis suae faciant eos esse participes. Itaque haec vanitas magicarum artium, ex traditione angelorum malorum in toto terrarum orbe plurimis saeculis valuit, per quamdam scientiam futurorum et infernorum, et per inventiones eorum inventa sunt aruspicia, augurationes, et ipsa quae dicuntur oracula, 110.1097C| et necromantia: nec mirum, de magorum praestigiis: quorum intantum prodiere maleficiorum artes, ut etiam Moysi simillimis signis resisterent, vertentes virgas in dracones, aquas in sanguinem. Fertur etiam in gentilium libris, quod quaedam maga famosissima socios Ulyssis mutaverit in bestias. Legitur et de sacrificio, quod Arcades Deo suo Lycco immolabant. Ex quo quicunque sumerent, in bestiarum formas convertebantur. Sed haec omnia magicis praestigiis potius fingebantur, quam rerum veritate complebantur. Ut ergo ipsi errores ignorantibus manifesti fiant, de eorum proprietate atque inventoribus, juxta traditionem majorum primum dicere congruum arbitramur. Magi sunt, qui vulgo malefici ob facinorum magnitudinem nuncupantur. Hi permissu 110.1097D| Dei elementa concutiunt, turbant mentes hominum minus in Deo confidentium, ac sine ullo veneni haustu violentia tantum carnis, interimunt. Unde et Lucanus:
Mens hausti nulla sanie polluta veneni,
Incantata perit. Daemonibus enim accitis, audent ventilare, ut quisque suos perimat malis artibus inimicos. Hi etiam sanguine utuntur, et victimis saepe contingunt corpora mortuorum. Necromantici sunt, quorum praecantationibus videntur resuscitari mortui: divinare, et ad interrogata respondere, νεκρὸς enim Graece mortuus: μαντεία divinatio nuncupatur: ad quos suscitandos, cadaveri sanguis adjicitur. Nam amare 110.1098A| daemones sanguinem dicuntur: ideoque quoties necromantia fit, cruor aquae miscetur, et colore sanguinis facilius provocantur. Hydromantia, ab aqua dicta. Est enim hydromantia in aquae inspectione umbras daemonum evocare, et imagines ludificantes eorum videre, ibique ab eis aliqua audire: ubi adhibito sanguine, etiam inferos perhibentur suscitari. Quod genus divinationis a Persis fertur allatum. Varro dicit divinationis quatuor esse genera, terram, aquam, aerem, et ignem. Hinc geomantiam, hydromantiam aeromantiam, pyromantiam dictam autumat. Divini dicti, quasi Deo pleni. Divinitate enim plenos se esse assimilant, et astuta quadam fraudulentia, hominibus futura conjectant. Duo autem sunt genera divinationis, ars et furor. Incantatores vero dicti 110.1098B| sunt, qui artem verbis peragunt. Arioli vocati sunt, propter quod circa ares idolorum nefarias preces emittunt, et funesta sacrificia offerunt: hisque celebritatibus, daemonum responsa accipiunt. Aruspices nuncupati, quasi horarum inspectores. Dies enim et horas in agendis negotiis operibusque custodiunt: et quid per singula tempora observare debeat homo, intendunt. Hi etiam exta pecudum inspiciunt, et ex eis futura praedicunt. Augures sunt, qui volatus avium et voces intendunt, aliaque signa rerum vel observationes improvisas, hominibus occurrentes, ferunt. Sunt etiam et auspices. Nam auspicia sunt, quae iter facientes observant. Dicta sunt autem auspicia, quasi avium aspicia. Et auguria, quasi avium garria, hoc est, avium voces et linguas. Item augurium, 110.1098C| quasi avigerium, quod aves gerunt. Duo sunt autem genera auspiciorum, unum ad oculos, alterum ad aures pertinens: ad oculos scilicet volatus, ad aures vox avium. Pythones a Pythio Apolline dicti, quod is auctor fuerit divinandi. Astrologi dicti, eo quod in astris augurantur. Genethliaci appellati sunt, propter natalium considerationes dierum. Geneses enim hominum per duodecim coeli signa describunt, siderumque cursu, nascentium mores, actus et eventa praedicare conantur, id est, quis quali signo fuerit natus, aut quem effectum habeat vitae qui nascitur. Hi sunt qui vulgo Mathematici vocantur. Cujus superstitionis genus, constellationes Latini vocant, id est, notationes siderum quomodo se habeant, cum quis nascitur. Primum autem iidem 110.1098D| stellarum interpretes, magi nuncupantur: sicut de his legitur, qui in Evangelio natum Christum annuntiaverunt. Postea hoc nomine soli Mathematici dicti sunt: cujus artis scientia usque ad Evangelium fuit concessa, ut, Christo edito, nemo exinde nativitatem alicujus de coelo interpretaretur. Horoscopi dicti, quod horas nativitatis hominum specularentur, dissimili et diverso fato. Sortilegi sunt, qui suo nomine, fictae religionis per quasdam quas sanctorum sortes vocant, divinationis scientiam profitentur, aut quarumcunque scripturarum scientiae inspectione, futura promittunt. Salisatores vocati sunt, quia dum eis membrorum quaecunque salierint, aliquid sibi exinde prosperum seu triste significari 110.1099A| praedicunt. Ad haec omnia pertinent et ligaturae exsecrabilium remediorum, seu in praecantationibus, seu in characteribus, vel in quibuscunque rebus suspendendis atque ligandis, in quibus omnibus ars daemonum est ex quadam pestifera societate hominum, et angelorum malorum exorta. Unde cuncta vitanda sunt Christiano, et omni penitus exsecratione repudianda atque damnanda. Auguria autem avium Phryges primi invenerunt, praestigium vero Mercurius primus dicitur invenisse. Dictum autem praestigium, quod praestringat aciem oculorum. Aruspicinae artem primus Hetruscus tradidisse dicitur: quidam Phryges. Hic ex horis aruspicinam dictavit, et postea non apparuit. Nam dicitur fabulose, arante quodam rustico subito hunc ex glebis exsiluisse, et 110.1099B| aruspicinam dictasse, qua die et mortuus est. Quos libros Romani ex Hetrusca lingua, in propriam mutaverunt. His ergo portentis per daemonum fallaciam illuditur curiositas humana, quando id impudenter appetunt scire, quod nulla ratione eis competit investigare: ac ideo datur potestas immundis spiritibus, ut per vasa sibi apta, hoc est pravos homines, seducant illos, qui spernunt veritatem, et credunt mendacio: et juxta Pauli sententiam (II Tim. IV; II Tim. III): « Sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus: et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Onerati peccatis ducuntur variis desideriis, semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. » 110.1099C| Quemadmodum autem Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et isti resistunt veritati: homines corrupti mente, reprobi circa fidem: sed ultra non proficient. Insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. Nec ideo quisquam credere debet quoslibet magicis artibus aliquid facere posse sine permissu Dei, quoniam quae fiunt, aut justo judicio facit, aut permissu suo ita fieri sinit, quod praedicti magi leguntur similia fecisse Moysi, « qui virgam suam projecit, et conversa est in draconem: projeceruntque ipsi singuli virgas suas, quae versae sunt in dracones: sed devoravit virga Aaron virgas eorum (Exod. VII). » Non ergo fuerunt creatores draconum, nec magi, nec angeli mali, quibus ministris illa operabantur. Insunt 110.1099D| enim rebus corporeis per omnia elementa mundi, quaedam occultae seminariae rationes: quibus cum data fuerit opportunitas temporalis, prorumpunt in species debitas suis modis et finibus: et sic non dicuntur angeli qui ista faciunt animalium creatores, sicut nec agricolae, segetum vel arborum vel quorumcunque in terra gignentium creatores dicendi sunt, quamvis noverunt praebere quasdam visibiles opportunitates et causas, ut illa nascantur. Quod autem isti faciunt visibiliter, hoc illi invisibiliter. Deus vero solus, unus creator est, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inseruit. Praeterea quidam quaerendum putant quomodo Scriptura narret (I Reg. XVIII) pythonissam Samuelem prophetam suscitasse 110.1100A| ad colloquium Saul impiissimi regis, si pythonica divinatio errori magicae artis deputanda sit. Quibus ita responderi potest, indignum omnino facinus esse, si secundum verba historiae, commodetur assensus. Quomodo enim fieri poterat, ut arte magica attraheretur vir, et nativitate sanctus, et vitae operibus justus? Aut si non attractus est, consensit: quod utrumque de viro justo credere adversum est. Si enim invitus adductus est, nullum suffragium habet justitia. Si autem voluntarius, amisit meritum spiritalis, * quem positus in carne, quaesiverat: quod valde absurdum est: quia hinc qui justus recedit, permanet justus. Porro autem hoc est praestigium Satanae, quo ut plurimos fallat, etiam bonos in potestate se habere confingit: quod Apostolus inter 110.1100B| caetera ostendit dicens: « Ipse Satanas transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI). » Ut enim errorem faceret in quo gloriaretur, in habitu viri justi et nomine se subornavit: ut nihil proficere speciem quam praedicabant, Dei cultoribus mentiretur, quando hinc exeuntes, justos finxit in sua esse potestate. Sed hoc quosdam fallit, quod de morte Saul et filii ejus non sit mentitus, quasi magnum sit diabolo ante occasum mortem corporis praevidere, cum signa quaedam soleant apparere morituris: quippe a quibus Dei protectio amota videtur: quanto magis diabolus, quem angelica majestate sublimem prophetica oracula fuisse testantur: de cujus magnitudine Apostolus ait: « An ignoratis altitudinem Satanae? » (Apoc. II.) Quid mirum ergo, si imminentem 110.1100C| prope mortem potuit praevidere, cum hoc sit unde fallit, et se in Dei potestate vult adorari. Nam tanta hebetudine demens effectus est Saul, ut ad pythonissam confugeret. Depravatus enim, causa peccati, ad haec se contulit, quae damnaverat. Sed si quis propter historiam ut ea quae verbis expressa sunt, putet non praetermittenda, ne ratio historiae inanis sit, recte faciet quidem, si tamen minime istud ad veri rapiat rationem, sed ad visum et intellectum Saul. Neque enim reprobus factus, poterat bonum intellectum habere. Historicus enim mentem Saul et habitum Samuelis descripsit, ea quae dicta et visa sunt exprimens: praetermittens si vera an falsa sint. Quid enim ait? Audiens in quo habitu esset excitatus, Intellexit, inquit, hunc esse Samuel. 110.1100D| Quia intellexerit, retulit: et quia non bene intellexit, contra Scripturam alium adoravit quam Dominum: et putans Samuelem, adoravit diabolum ut fructum fallaciae suae haberet. Satanas hoc enim nititur, ut adoretur quasi Deus. Si enim vere Samuel illi apparuisset, non utique vir justus permisisset se adorari, qui praedicaverat Dominum solum esse adorandum: et quomodo homo Dei qui cum Abraham in refrigerio erat, dicebat ad virum pestilentiae, dignum ardore gehennae: Cras mecum eris. His duobus titulis subtilitatem fallaciae suae providit improvidus Satanas: quia et adorari se permisit sub habitu et nomine Samuelis contra legem: et virum peccatis pressum, cum magna distantia peccatorum 110.1101A| et justorum sit, cum Samuele justissimo futurum mentitus est, verum potest videri, si de Samuelis nomine taceatur: quia Saul cum diabolo futurus erat: ad eum enim transmigravit quem adoravit. Semper ergo diabolus sub velamine latens prodit se, dum ea confingit, quae horreant personae per quas fallere nititur. Si autem aliquis mihi opponit ac dicit: Quomodo eveniunt illa, quae illi divini et prophetae falsi praedicunt futura? aut quomodo possunt aegris praebere medelam, aut sanis immittere aegritudinem, si aliquid propriae virtutis ac potestatis non habent? Hoc a me recipiat responsum, quod ideo quisquam non debet eis credere, quia aliquando eveniunt quae praedicunt, aut sanare videntur languidos vel laedere sanos: quia hoc permissu Dei 110.1101B| fit, ut ipsi qui haec audiunt vel vident, probentur: et appareat quali fide sint vel devotione erga Deum. Sicut in Deuteronomio legitur Moyses verbo Domini populo Dei praecepisse ita dicens: « Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et serviamus eis; non audies verba prophetae aut somniatoris hujus, quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra. Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, mandata illius custodite, et audite vocem ejus: ipsi servietis, et ipsi adhaerebitis, » etc. (Deut. XIII.) Ubi 110.1101C| sane intelligi voluit etiam illa, quae a divinantibus non secundum Deum dicuntur, si acciderint quae dicuntur, non accipienda: vel etiam si fiant quae praecipiuntur ab eis, aut colantur quae coluntur ab eis. Nec praeter suam potestatem Deus ostendit esse, quod ista contingunt: sed quasi quaereretur, cur ea permittit, causam tentationis exposuit, ad cognoscendam utique eorum dilectionem, utrum eam habeant erga Deum suum: cognoscendum vero ab ipsis potius quam ab illo, qui scit omnia antequam fiant. Sciendum vero est, hanc daemonum esse naturam, ut aerei corporis sensu, terrenorum corporum sensum facile praecedant. Celeritate etiam propter aerei corporis superiorem mobilitatem, non solum cursus quorumlibet hominum vel ferarum, 110.1101D| verum etiam volatus avium incomparabiliter vincant: quibus duabus rebus quantum ad aereum corpus attinet, praediti, hoc est acrimonia sensus et celeritate motus, multo ante cogitata praenuntiant vel nuntiant, quae homines pro sensus terreni tarditate mirentur. Accessit etiam daemonibus per tam longum tempus, quo eorum vita protenditur, rerum longe major experientia, quam potest hominibus propter brevitatem vitae provenire. Per has efficacias quas aerii corporis natura sortita est, non solum multa futura praedicunt daemones, verum etiam mira multa faciunt: quae quoniam homines dicere ac facere non possunt, eos dignos quidam quibus serviant, et quibus divinos honores deferant, arbitrantur: 110.1102A| instigante maxime vitio curiositatis, propter amorem felicitatis falsae atque terrenae et excellentiae temporalis. Qui autem se ab eis cupiditatibus mundant, nec eis se ferendos rapiendosque permittunt, sed inquirunt et amant aliquid, quod eodem modo semper est, cujus participatione beati sint, primum considerant non ideo sibi praeponendos esse daemones, quod acriore sensu corporis praevalent, aeris scilicet, hoc est subtilioris elementi: quia nec ipsis terrenis corporibus bestias sibi praeponendas putant, quae acrius multa praesentiunt: veluti sagacem canem, quia latentem feram olfactu acerrimo sic invenit, ut ad eam capiendam, ducatum quemdam homini praebeat: non utique prudentiore intellectu animi, sed acutiore corporis sensu: vel 110.1102B| vulturem, quia projecto cadavere, ex improvisa longinquitate advolat: nec aquila, quia sublimiter volans, de tanto intervallo natantem sub fluctibus piscem dicitur providere, et graviter aquis illisa, exsertis pedibus atque unguibus rapere: nec alia multa animantium genera, quae inter herbas saluti suae noxias, pascendo circumerrant, nec aliquis earum quo laedantur, attingunt: cum eas homo vix experiendo cavere didicerit, et multa innoxia cum sint inexperta, formidet. Unde conjicere facile est quantum possit in aereis corporibus sensus esse acrior: nec ideo tamen daemones qui eo praediti sunt, bonis hominibus praeponendos prudens quisque censuerit. Hoc et de corporum celeritate dixerim. Et haec enim praestantia non solum a volucribus homines, 110.1102C| verum a multis etiam quadrupedibus ita superantur, ut in eorum comparatione plumbei reputandi sint: nec tamen ideo sibi haec animantium genera existimant praeponenda: quibus capiendis atque in suae voluntatis usum commodumque redigendis, non vi corporis, sed rationis impertiant. Illam vero tertiam daemonum potentiam, quod diurna rerum experientia quemadmodum praenoscant atque praenuntient, multa didicerunt, ita contemnunt, qui haec vigilanter curant a verissimae lucis veritate discernere, ut nec malos senes plura expertos, et ob hoc quasi doctiores ideo probi adolescentes sibi antecellere existiment: ut nec medicos, nec nautas, nec agricolas, quos pravae voluntatis et iniquis moribus viderint, ideo putent sibi esse praeferendos, 110.1102D| quod illi de valetudinibus, illi de tempestatibus, illi de arbustorum fructuumque generibus multa ita praenuntiant, ut harum rerum inexperto divinare videantur. Quod vero non solum quaedam daemones futura praedicunt, verum etiam quaedam mira faciunt, pro ipsa utique sui corporis excellentia, cura non contemnatur a prudentibus: cum plerique iniqui ac perditi homines ita exerceant corpora sua, tantaque diversis artibus possint, ut ii qui haec nesciunt, nec aliquando viderunt, etiam narrata vix credant, quam multa funambuli caeterique theatri artifices, quam multa opifices maximeque mechanici, miranda fecerunt. Num ideo meliores sunt bonis, et sancta pietate praeditis hominibus? Quae ideo commemoravi, 110.1103A| ut qui haec sine pervicacia et sine vana resistendi animositate considerat, simul cogitet, si de subjacenti crassiore materia, vel sui quisque corporis vel terrae et aquae, lapidum atque lignorum, metallorumque variorum tanta quidem homines possunt, ut eos illi qui haec non possunt, plerumque stupendo in sui comparatione divinos vocent: cum quidam illorum sint artibus potentiores: quidam istorum moribus meliores, quanto meliora et majora pro subtilissimi corporis, hoc est, aeris facultate ac facilitate daemones possint: cum tamen sint pravitate voluntatis, maximeque superbiae fastu, et invidentiae malitia spiritus immundi atque perversi. Quantum autem valeat aeris elementum, quo eorum corpora praevalent, ad multa visibilia invisibiliter molienda, 110.1103B| movenda, mutanda atque versanda, longum est nunc demonstrare: et puto quod vel mediocriter consideranti facile occurrat. Quae cum ita sint, primum sciendum est, quoniam de divinatione daemonum quaestio est, illos ea plerumque praenuntiare quae ipsi facturi sunt. Accipiunt enim saepe potestatem et morbos immittere, et ipsum aerem vitiando morbidum reddere: et perversis atque amatoribus terrenorum commodorum, malefacta suadere: de quorum moribus certi sunt, quod sint eis talia suadentibus consensuri. Suadent autem miris et invisibilibus modis, per illam subtilitatem corporum suorum, corpora hominum insensibiliter penetrando: et se cogitationibus eorum per quaedam imaginaria visa miscendo, sive vigilantium, sive dormientium: aliquando autem 110.1103C| non quae ipsi faciunt, sed quae naturalibus signis futura praenoscunt, quae signa in hominum sensus venire non possunt, ante praedicunt. Neque enim quia praevidet medicus quod praevidere nescit hujus artis ignarus, ideo jam divinus habendus est. Quid autem mirum, si quemadmodum ille in corporis humani vel perturbata vel modificata temperie, seu bonas seu malas futuras praevidet valetudines, sic daemon in aeris affectione atque ordinatione sibi nota, nobis ignota, futuras praevidet tempestates: aliquando et hominum dispositiones non solum voce prolatas, verum etiam cogitatione conceptas: cum signa quaedam ex animo exprimuntur, in corpore tota felicitate perdiscunt: atque hinc etiam multa futura praenuntiant, aliis videlicet mira, qui ista 110.1103D| disposita non noverunt. Sicut enim apparet concitatior animi motus in vultu, ut ab hominibus quoque aliquid formsecus agnoscatur, quod intrinsecus agitur, ita non debet esse incredibile, si etiam leviores cognationes dant aliqua signa per corpus, quae obtuso sensu hominum cognosci non possunt, acuto autem daemonum possunt. Hac atque hujusmodi facultate, multa daemones futura praenuntiant, cum tamen ab eis longe sit altitudo illius prophetiae, quam Deus per sanctos angelos et prophetas operatur. Nam si quid de illa Dei dispositione praenuntiant, audiunt ut praenuntient, et cum ea praedicunt quae inde audiunt, non fallunt. Veracissima enim sunt angelica et prophetica oracula. Si autem indignanter 110.1104A| accipitur, quod aliqua etiam talia daemones audiant et praedicant, quasi aliquid indignum sit, ut quod ideo dicitur ut hominibus innotescat, hoc non solum boni verum etiam mali non taceant. Cum in ipsis hominibus etiam vitae bonae praecepta videamus pariter a justis perversisque cantari: nec obesse aliquid, imo etiam prodesse ad majorem notitiam famamque veritatis. Cum de illa etiam hi quidquid noverunt, dicunt: quae ei perversis moribus contradicunt. In caeteris autem suis praedicationibus daemones plerumque et fallunt et falluntur. Fallunt quidem, quia cum suas dispositiones praenuntiant, ex improviso desuper aliquid jubetur, quod eorum consilia cuncta perturbat: velut si aliquid disponant quilibet homines quibusque potestatibus subditi, 110.1104B| quod non prohibituros suos praepositos arbitrentur, idque facturos se esse promittant, at illi penes quos major potestas est, et alio superiore consilio, hoc totum dispositum atque praeparatum repente prohibeant. Falluntur etiam, cum causis naturalibus, sic ut medici, et nautae, et agricolae: sed longe acutius longeque praestantius, pro aerei corporis sensu, solertiore exercitatione praenoscunt; quia et haec ab angelis Deo summo pie servientibus ex alia dispositione ignota daemonibus, ex improviso ac repente mutantur, tanquam si aliquid aegro extrinsecus accedat quo moriatur, quem medicus veris salutis praecedentibus signis, victurum esse promiserat: aut si aeris qualitate praevisa, diu flaturum illum ventum, nautarum aliqui praedixissent, cum Dominus 110.1104C| Christus cum discipulis navigans, ut quiesceret imperavit, « et facta est tranquillitas magna (Marc. IV). » Vel si agricola illo anno fructificaturam vitem aliquam polliceatur, naturam utique terrae ex numero seminum callens: quo tamen anno eadem vel improvisa coeli temperies arefaciat; vel aliqua jussio potentior eradicet: ita multa etiam ad praescientiam praedictionemque daemonum pertinentia, quae minoribus et usitatioribus causis futura praevidentur, eadem majoribus et occultioribus causis impedita mutantur. Fallunt autem etiam studio fallendi, et invida voluntate, quia hominum errore laetantur. Sed ne apud cultores suos pondus auctoritatis amittant, id agunt, ut interpretibus suis signorumque suorum conjectoribus culpa tribuatur, quando vel 110.1104D| decepti fuerint, vel mentiti. Nonnunquam vero ipsi maligni spiritus, et illusores hominum atque invisores salutis eorum, solent praedicere defectum culturae suae, et idolorum ruinam: quatenus praescii videantur, quid in singulis regnis aut locis eventurum sit: et quid adversi suae factioni contingere possit: quod etiam illi qui gentilium historias legunt, non ignorant. Quid ergo mirum, si jam imminente templorum et simulacrorum eversione, quam prophetae Dei summi, tanto ante praedixerant Serapis daemoniali: cui cultorum hoc de proximo prodidit, ut suam quasi divinitatem recedens vel fugiens commendaret. Fugantur enim ipsi, vel etiam jussis superioribus colligati abstrahuntur, et alienantur a 110.1105A| locis suis, ut de rebus in quibus colebantur, fiat voluntas Dei, qui hoc tanto ante per omnes gentes futurum esse praedixit: et ut per suos fideles fieret, imperavit. Cur autem hoc non sineretur daemon praedicere, cum sibi jam praenosceret imminere? cum haec praedictio et in prophetis attestaretur, a quibus sunt ista conscripta, et prudentibus daret intelligi, quam vigilanter esset daemonum cavenda fallacia, cultusque fugiendus: qui cum ante per tam longum tempus in templis suis haec futura tacuissent, quae per prophetas praedicta ignorare non possent, postea quam appropinquare coeperunt, voluerunt ea quasi praedicare, ne ignari victique putarentur. Cum igitur tam longe ante praedictum esset, atque conscriptum, ut alia interim taceam, illud quod Sophonias 110.1105B| propheta dicit: « Praevalebit Dominus adversus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae: et adorabunt eum, unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium (Soph. II), » aut non credebant ista sibi eventura, qui in templis gentium colebantur, et haec ideo per suos vates ad fanaticos frequentare noluerunt: aut cum ea ventura certissime scirent, ideo per sua templa tacuerunt, ne jam tunc inciperent ab hominibus intelligentibus deseri atque contemni, quod de templorum et simulacrorum suorum futura eversione eis a prophetis attestarentur, qui eos coli prohibebant. Nunc vero postea quam tempus advenit, quo complerentur vaticinia prophetarum Dei unius, qui istos falsos deos interdicit, et ne colantur vehementissime praecipit, cur non hoc 110.1105C| etiam ipsi compertum praedicere sinerentur, ut inde clarius appareret eos haec antea vel minime credidisse, vel suis cultoribus enuntiare timuisse? In fine autem tanquam nihil amplius habentes quod agerent, etiam ibi voluisse suam ostentare divinitatem, ubi jam produntur diu simulasse divinationem: tamen nec ista ipsa quae ab eis vix raro et clanculo proferuntur, movere nos debent, si cuiquam daemonum exortum est id prodere cultoribus suis, quod didicerat ex eloquiis prophetarum, vel ex oraculis angelorum: quod cur non fieret, cum et ista non sit oppugnatio, sed attestatio veritatis? Illud enim quod solum ab ipsis fanaticis flagitandum est, nec unquam antea protulerunt, nec unquam praeterea nisi forte confictum, proferre conabuntur aliquid deos 110.1105D| suos per vates suos contra Deum Israel ausos fuisse praedicere: aut dicere de quo Deo doctissimi eorum auctores, qui omnia illa legere ac nosse potuerunt, magis quaesiverunt quis Deus esset, quam Deum negare potuerunt. Porro autem Deus iste quem nullus eorum negare ausus est verum Deum, quia et si negaret, non solum subjaceret debitis poenis, verum etiam certis convinceretur effectis. Iste ergo Deus quem nemo, ut dixi, illorum negare ausus est, verum Deum, illos falsos esse deos, et omnino deserendos, eorumque templa et simulacra et sacra evertenda, per suos vates, hoc est, prophetas, aperta denuntiatione praedixit: aperta potestate praecepit: aperta veritate complevit. Unde, quis est qui usque 110.1106A| adeo desipiat, ut non eum potius colendum eligat, quem coli non prohibent quos colebat? quem procul dubio cum colere coeperit, illos utique non est culturus, quos prohibet coli quem colit. Quod autem ipsum essent culturae gentes exterminatis diis falsis quos antea colebant, a prophetis ejus esse praedictum, paulo ante commemoravi, et nunc repeto. « Praevalebit, inquit, Dominus adversus eos: et exterminabit omnes deos gentium terrae: et adorabunt eum, unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium. » Neque enim solae insulae hic intelligendae sunt, sed potius omnes gentes in his positae adorant Deum. Nec mirum: quando quidem alibi non insulas nominat, sed universum orbem terrarum, dicens: « Commemorabuntur, et convertentur 110.1106B| ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI). » Haec autem per Christum fuisse complenda, et aliis pluribus testimoniis, et in eodem ipso psalmo, unde commemoravi, satis apparet. Cum enim paulo superius futuram passionem suam per prophetam ipse loqueretur dicens: « Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Ibid.), » paulo post infert illud, quod posui: « Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae, » etc. Quanquam et illud testimonium 110.1106C| quod prius adhibui ubi dictum est, « Praevalebit Dominus adversus eos, et exterminabit omnes deos gentium » terrae, in eo quod positum est, « praevalebit, » satis ostenditur etiam hoc praenuntiatum, quod pagani prius oppugnaturi essent Ecclesiam, nomenque Christianum, quantum valerent, persecuturi: ut si fieri posset, de terra omnino deleretur. Et quia eos patientia martyrum, et magnitudine miraculorum, et consequente fide populorum erat superaturus, ideo, sicut dictum est, praevalebit Dominus adversus eos. Non enim diceretur, « praevalebit adversus eos, » nisi oppugnando illi resisteret. Unde et in psalmo ita prophetatum est (Psal. II): « Ut quid fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes 110.1106D| convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus. » Et paulo post dicitur: « Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. » His atque hujusmodi propheticis documentis praedictum ostenditur, quod videmus impleri per Christum futurum fuisse, ut Deus Israel, quem unum verum Deum intelligimus, non in una ipsa gente, quae appellata est Israel, sed in omnibus gentibus coleretur: et omnes falsos deos gentium, et a templis eorum, et a cordibus cultorum suorum amoliretur. Eant nunc isti, et adhuc contra Christianam religionem, contra verum Dei cultum vanitates 110.1107A| pristinas defensitare audeant, ut cum strepitu pereant. Nam et hoc de illis praedictum est in psalmis, dicente propheta (Psal. IX): « Sedisti super thronum qui judicas aequitatem. Inerepasti gentes, et periit impius, nomen eorum delesti in aeternum, et in saeculum saeculi. Amici defecerunt framea in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum strepitu: et Dominus in aeternum permanet. » Necesse est ergo, ut impleantur haec omnia, nec etiam illud quod adhuc audent ipsi pauci qui remanserunt, vaniloquas suas ostentare doctrinas, et Christianos tanquam imperitissimos irridere, nos commovere debet, dum eis impleri ea quae praedicta sunt videamus. Ex quo enim fremuerunt gentes, et populi meditati sunt 110.1107B| inania, adversus Dominum et adversus Christum ejus, quando ab eis fundebatur sanguis sanctorum, et vastabatur Ecclesia usque ad hoc tempus, et deinceps quotidie minuuntur. Nos autem adversus eorum opprobria et superbas irrisiones fortissimos reddunt oracula Dei, quae de hac quoque re videmus, et gaudemus impleri. Sic enim nos alloquitur per prophetam: « Audite me qui scitis judicium, popule meus, in quorum corde lex mea. Opprobria hominum nolite metuere, et detractione eorum ne superemini: nec quod vos spernant, magni duxeritis. Sicut enim vestimentum, ita per tempus absumuntur, et sicut lana a tinea, comedentur. Justi autem in ea in aeternum manent. » Attendendum est ergo, atque omni studio cavendum, ne nostris 110.1107C| temporibus in quibus videmus Christianam religionem in toto orbe dilatatam, propter desidiam magistrorum, et inertiam doctorum, pauci illi qui adhuc supersunt, confundant ritum culturae veri Dei et daemoniacis illusionibus depravati, divinationes falsas in populo Dei agunt, rusticos et imperitos seducunt: ita ut deserta ipsa veritate quae « lux est mundi, et illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum » tenebrarum harum, quaerant scientiam futurorum, et a deceptoribus hominum quaerant salutem animarum, sive etiam corporum suorum. His enim praevaricationibus maxime irritatur Deus, et ad vindictam provocatur. Unde per Ezechielem comminatur dicens: « Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum et nihil 110.1107D| vident, quasi vulpes in desertis prophetae Israel erunt. Nunquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendaciorum locuti estis? et dicitis: Ait Dominus, cum ego non sim locutus. Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, ait Dominus Deus: et erit manus mea super prophetas qui vident vana, et divinant mendacium: in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur, nec in terram Israel ingredientur (Ezech. XIII). » Ad doctores autem, per eumdem prophetam increpans eorum inertiam, ita loquitur dicens: « Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, 110.1108A| ut staretis in praelio in die Domini (Ibid.). » Et rursum: « Vae, inquit, pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis: gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit, non consolidastis: et quod aegrotum, non sanastis: quod fractum est, non alligastis: et quod abjectum, non reduxistis: quod perierat, non quaesistis. Sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia: et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor: et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt (Ezech. XXXIV). » Hinc et per Jeremiam dicitur: « A minimo usque ad maximum, omnes avaritiam sequuntur. 110.1108B| A propheta usque ad sacerdotem, cuncti locuti sunt mendacium: et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam, dicentes: Pax, pax, cum non esset pax. Confusi sunt, quia abominationem fecerunt. Idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam fellis: et dispergam eos in gentibus, quas non noverunt ipsi neque patres eorum: et mittam post eos gladium donec consumantur (Jer. VIII). » Qualiter ergo Deo omnipotenti pastorum negligentia, et subditorum error displiceat, non solum prophetica testimonia ostendunt, sed etiam facta antiquorum declarant. Cum in libro Regum legitur: [Quomodo malignus spiritus deceperit Achab regem Israel 110.1108C| per falsos prophetas: ita ut credens eis, interierit: et quomodo Ochozias filius ejus aegrotans, misit nuntios ad consulendum Beelzebub Deum Accaron, utrum vivere atque convalescere possit de infirmitate sua (III Reg. XXII; IV Reg. I); ob quod Elias propheta a Deo missus, increpabat eum dicens: « Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub Deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel, a quo possis interrogare sermonem, ideo de lectulo super quem ascendisti non descendes, sed morte morieris. Mortuus est igitur ipse juxta sermonem Domini quem locutus est Elias: et salutem quam quaerebat, non invenit (Ibid.). » Quapropter curandum summopere est omnibus nobis, hoc est praelatis, et subditis, majoribus et minoribus 110.1108D| sacerdotibus, et plebi, ne aliquem seducat per hujuscemodi illusionem fraus, dolus et nequitia hostis antiqui, ita ut a mendacibus velimus discere veritatem, et a pestiferis morbis mortisque auctoribus quaeramus infirmitatis nostrae remedium. Sed magis ad Dominum vivum et vivificatorem omnium confugiendo, devoto corde properemus per orationes sacras, jejunia et eleemosynas illum deprecantes, ut ipse propter benignitatem suam consulat servis suis, eripiens nos de omnibus inimicis nostris, doceatque nos facere voluntatem suam, quia ipse est Dominus Deus noster, Spiritumque suum bonum in nobis tribuat, qui nos deducat in viam rectam, vivificetque nos in aequitate sua, quatenus ejus magisterio 110.1109A| omni tempore vitae nostrae gratum servitium ei exhibentes, post hanc vitam per ejus gratiam 110.1110A| mereamur beatitudinem possidere sempiternam. Amen.

(no apparatus)