De loquela per gestum digitorum

This is the stable version, checked on 15 Iulii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De loquela per gestum digitorum
Auctor incertus
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 90


De loquela per gestum digitorum (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

IN EUMDEM LIBRUM EPISTOLA CUJUSDAM DOCTI AD LECTOREM.

(0685) (0685A)Quoniam fortasse ut res quaedam nova computandi ratio a doctissimo Beda tradita, ita etiam levius quidpiam tibi facile videri possit, quam quod te (viro gravissimo) dignum sit, statui e re fore, si tibi cum Graecorum tum Latinorum testimonia quaedam proferrem, quibus hanc numerandi rationem haud modo nostris, isque antiquioribus quam Beda ac Hieronymus fuerint, verum etiam ipsis Graecis in usu fuisse perspicias. Ita enim facile fore confido, ut munus nostrum tam gratum tibi futurum sit quam quod gratissimum. Quare jam Plutarchum illum Chaeroneum primum, testimonium Graece dicentem audiamus.

Plutarchus, per initia Apophthegmatum regum et impp. Ὁρόντης ὁ βασιλέως ὁ Ἀρταξέρξου γαμβρὸς, ἀτιμίᾳ περιπεσὼν δι' ὀργήν καὶ καταγνωσθεὶς, ἔφη, καθάπερ οἱ τῶν ἀριθμητικῶν δάκτυλοι, νῦν μὲν μυριάδας, νῦν δὲ μονάδα τιθέναι δύνανται, τὸ αὐτὸ καὶ τοὺς τῶν βασιλέων φίλους, νῦν μὲν τὸ πᾶν δύνασθαι, νῦν δὲ τοὐ λάχιστον. (0685B)Hoc est, Orontes regis Artaxerxis gener, cum ob iram inhonoratus condemnatusque jaceret: Quemadmodum (inquit) computatorum digiti nunc decem millia, nunc unum significare possunt, eodem modo et regum amici quandoque omnia, quandoque minimum possunt.

Macrobius, Saturnal. lib. I.

Inde et simulacrum ejus plerumque fingitur manu dextera trecentum, et sinistra sexaginta quinque numerum tenens, ad demonstrandam anni dimensionem.

Plinius, natur. Hist. lib. XXXIV, cap. 7. Janus geminus a Numa rege dicatus, qui pacis bellique argumento colitur, digitis ita figuratis, ut (0686A)trecentorum quinquaginta quinque dierum nota, per significationem anni, temporis et aevi, se deum indicaret. Sed ut obiter utrumque auctorem emendemus, rectius apud Plinium scriptum est quinquaginta quinque, quam apud Macrobium sexaginta quinque; nam profecto quam anni dimensionem statua a Numa esset constituta? aut certe quonam pacto ea potuit tunc anni ratio indicari, quam multis post annis C. Caesar pont. max. instituisset? Verba autem illa duo apud Plinium (per significationem) ut adulterina inducenda sunt.

Apuleius, Apologia 2. Si triginta annos pro decem dixisses, posses videri pro computationis gestu errasse, quos circulare debueris digitos aperuisse. Cum vero quadraginta, quae facilius caeteris porrecta palma significantur, ea quadraginta tu dimidio auges, non potes digitorum gestu errasse, nisi forte triginta annorum Pudentillani ratus, binos, cujusque anni consules (0686B)numerasti.

Quintilianus, Orat. Instit. lib. I. Nam cum sit geometria divisa in numeros atque formas, numerorum quidem notitia non oratori modo, sed cuicunque primis saltem litteris erudito necessaria est. In causis vero vel frequentissime versari solet, in quibus actor, non dico, si circa summas trepidat, sed si digitorum solum incerto, aut indecoro gestu a computatione dissentit, judicatur indoctus.

Juvenalis, satyra 10. Sed quid ego plura in re non dubia? quasi vero (lector optime) jam te ita digitis ludentem videre mihi non videar, ut risum moveas.

INCIPIT PRAEFATIO. (0685) De natura rerum et ratione temporum, duos quondam stricto sermone libellos composui; nunc prolixius de temporum ratione (Domino juvante) dicturi necessarium duximus, utilissimam primo, (0686C)promptissimamque flexus digitorum, paucis praemonstrare solertiam, ut cum maximam computandi facilitatem dederimus: tum paratiore legentium ingenio ad investigandam dilucidandamque computando seriem temporum veniamus. Neque enim contemnenda, parvive pendenda est regula, cujus omnes pene sacrae expositores Scripturae, non minus quam litterarum figuras monstrantur amplexi.

Permulti siquidem alii alias, et ipse divinae interpres historiae Hieronymus, in evangelicae tractatu sententiae hujus adjumentum disciplinae non dubitavit assumere: Centesimus (inquit) et sexagesimus, et tricesimus fructus, quanquam de una terra, et de una semente nascitur, tamen multum differt in numero. Triginta referuntur ad nuptias; nam et ipsa digitorum conjunctio, quasi molli osculo se complectens et foederans, maritum pingit et conjugem. Sexaginta, ad viduas, eo quod in angustia et tribulatione sint positae, unde et in superiore digito deprimuntur, quantoque major est difficultas expertae quondam voluptatis illecebris abstinere, tanto majus et (0690B)praemium.

(0690C)Porro centesimus numerus (quaeso, diligenter lector attende) a sinistra transfertur ad dextram, et iisdem quidem digitis, sed non eadem manu; quibus in laeva manu, nuptae significantur et viduae: circulum faciens, exprimit virginitatis coronam.

INCIPIT LIBELLUS. (0689) Primo fit indigitatio in laeva manu, tali modo. (0689D)Cum ergo dicis unum, minimum in laeva digitum inflectens, in medium palmae artum infiges.

Cum dicis duo, secundum a minimo flexum ibidem impones.

Cum dicis tria, tertium similiter afflectes.

(0690D)Cum dicis quatuor, itidem minimum levabis.

Cum dicis quinque, secundum a minimo similiter eriges.

Cum dicis sex, tertium nihilominus elevabis, medio duntaxat solo, qui medicus appellatur, in medium palmae fixo.

Cum dicis septem, minimum solum, caeteris interim (0691A)levatis, super palmae radicem pones. Juxta quod.

Cum dicis octo, medicum.

Cum dicis novem, impudicum, e regione compones.

Cum dicis decem, unguem indicis in medio figes artu pollicis.

Cum dicis viginti, summitatem pollicis inter medios indicis et impudici artus immittes.

Cum dicis triginta, ungues indicis et pollicis blando conjunges amplexu.

Cum dicis quadraginta, interiora pollicis lateri vel dorso indicis superduces ambobus duntaxat erectis.

Cum dicis quinquaginta, pollicem exteriore artu instar Graecae literae Γ curvatum, ad palmam inclinabis.

(0691B)Cum dicis sexaginta, pollicem (ut supra) curvatum, indice circumflexo diligenter a fronte praecinges.

Cum dicis septuaginta, indicem (ut supra) circumflexum pollice immisso superimplebis, ungue duntaxat illius erecta trans medium indicis artum.

Cum dicis octoginta, indicem (ut supra) circumflexum, pollice in longum tenso implebis, ungue videlicet illius in medium indicis artum infixa.

Cum dicis nonaginta, indicis inflexi ungulam radici pollicis infiges.

Hactenus in laeva, aut sinistra manu.

Secundo, fit indigitatio in dextera, sic: Centum vero in dextera, quemadmodum decem in laeva facies.

Ducenta in dextera, quemadmodum viginti in laeva.

(0691C)Trecenta in dextera, quemadmodum triginta in laeva.

Quadringenta in dextera, quemadmodum quadraginta in laeva.

Quingenta in dextera, quemadmodum quinquaginta in laeva.

Sexcenta in dextera, quemadmodum sexaginta in laeva.

Septingenta in dextera, quemadmodum septuaginta in laeva.

Octingenta in dextera, quemadmodum octoginta in laeva.

Noningenta in dextera, quemadmodum nonaginta in laeva.

Item mille in dextera, quemadmodum unum in laeva.

Duo millia in dextera, quemadmodum duo in laeva.

(0691D)Tria millia in dextera, quemadmodum tria in laeva.

Quatuor millia in dextera, quemadmodum quatuor in laeva.

Quinque millia in dextera, quemadmodum quinque in laeva.

Sex millia in dextera, quemadmodum sex in laeva.

Septem millia in dextera, quemadmodum septem in laeva.

Octo millia in dextera, quemadmodum octo in laeva.

Novem millia in dextera, quemadmodum novem in laeva.

In reliqua parte corporis indigitatio, primo cum laevi manu. Porro cum dicis decem millia, laevam in medio (0692A)pectori supinam appones, digitis tantum ad collum erectis.

Cum dicis viginti millia, eamdem pectori expensam late superimpones.

Cum dicis triginta millia, eadem prona, sed erecta, pollicem cartilagini medi pectoris immittes.

Cum dicis quadraginta millia, eamdem in umbilico erectam supinabis.

Cum dicis quinquaginta millia, ejusdem (scilicet laevae) pronae, sed erectae, pollicem umbilico impones.

Cum dicis sexaginta millia, eadem prona femur laevum desuper comprehendes.

Cum dicis septuaginta millia, eamdem supinam femori superimpones.

Cum dicis octoginta millia, eadem pronam femori (0692B)superpones.

Cum dicis nonaginta millia, eamdem lumbos apprehendes, pollice ad inguina verso.

Hactenus in laeva, nunc ad dexteram. At vero cum centum millia dicis, dexteram manum in medio pectoris supinam appones, digitis tamen ad collum erectis.

Cum dicis ducenta millia, eamdem pectori expansam late superimpones.

Cum dicis trecenta millia, eadem prona, sed erecta pollicem cartilagini medii pectoris immittes.

Cum dicis quadringenta millia, eamdem in umbilico erectam supinabis.

Cum dicis quingenta millia, facies cum ipsa dextera, quemadmodum quinquaginta millia in laeva.

(0692C)Cum dicis sexcenta millia, facies cum dextera quemadmodum sexaginta millia in laeva.

Cum dicis septingenta millia, facies cum dextera, quemadmodum septuaginta millia in laeva.

Cum dicis octingenta millia, facies cum ipsa dextera, quemadmodum octoginta millia in laeva.

Cum dicis noningenta millia, facies cum dextera, quemadmodum nonagenta millia in laeva.

Cum dicis autem centena millia (hoc est centies centum, millio neotericis dicta) ambas sibi manus, insertis invicem digitis implicabis.

Est et alterius modi computus, etc. Articulatim decurrens. Qui, quoniam specialiter ad Paschae rationem pertinet, cum ad hanc ex ordine ventum fuerit, opportunius explicabitur.

(0695B)Iste computus pertinet ad decennovalem cyclum, et ad solarem. Et in hoc quod dicit articulatim, comprehendit lunarem cyclum.

Potest autem et de ipso quem praenotavi computo quaedam manualis loquela, tam ingenii exercendi, quam ludi agendi gratia figurari: qua litteris quis singillatim expressis verba quae iisdem litteris contineantur alteri qui hanc quoque noverit industriam, tametsi procul posito, legenda atque intelligenda contradat, vel necessaria quoque per haec occultius innuendo significans, vel imperitos quousque quasi divinando deludens.

Cujus ordo ludi vel loquelae talis est:

Cum primam alphabeti litteram intimare cupis, unum manu teneto.

(0695C)Id est, sicut ostendis unum in manu per minimum digitum, sic debes a intelligere in ipsa inflexione digiti, et sic de reliquis.

Cum secundam, duo.

Cum tertiam, tria.

Et sic ex ordine caeteras.

Verbi gratia, si amicum inter insidiatores positum, ut caute rem agat, admonere desideras, digitis ostende:

e a u t e a g (0695D)Tertiam, est in alphabeto e Hujus namque ordinis litterae caute age significant. Potest et ita scribi, si causa secretior exigat. Sed haec Graecorum computo litterisque facilius disci simul atque agi possunt, qui non ut Latini, paucis iisdemque geminatis suos numeros solent exprimere litteris, verum toto alphabeti sui charactere in numerorum figuras expenso, tres qui plus sunt numeros votis singulis depingunt, eumdem pene numeri figurandi, quem scribendi alphabeti ordinem sequentes, hoc modo: α 1 unum j (0696B)β 2 duo ij γ 3 tria iij δ 4 quatuor iiij ε 5 quinque v ϛ 6 sex vj ζ 7 septem vij η 8 octo viij θ 9 novem ix viiij ι 10 decem x κ 20 viginti xx λ 30 tringinta xxx μ 40 quadraginta xl xxxx ν 50 quinquaginta l ξ 60 sexaginta lx ο 70 septuaginta lxx (0696C)π 80 octoginta lxxx υι 90 nonaginta xc lxxxx ρ 100 centum c σ 200 ducenta cc τ 300 trecenta ccc υ 400 quadringenta cccc ψ 500 quingenta d ccccc χ 600 sexcenta dc φ 700 septingenta dcc ω 800 octingenta dccc τι 900 noningenta dcccc ix

(0698D)Qui et ideo mox ut numeros digitis significare didicerint, nulla interstante mora, litteris quoque pariter iisdem praefigere sciunt. Verum haec hactenus.

Nunc ad tempora, quantum ipse temporum conditor ordinatorque Dominus adjuvare dignabitur, exponenda veniamus.

(no appar