De locis sanctis

This is the stable version, checked on 16 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Locis Sanctis
saeculo VII

editio: ex Patrologiae Latinae Tomo LXXXVIII
fons: incognitus

Migne Patrologia Latina Tomus 88

SANCTI ADAMNANI ABBATIS HIIENSIS DE LOCIS SANCTIS EX RELATIONE ARCULFI EPISCOPI GALLI LIBRI TRES.

(Patrologia Latina, vol. 88. Ex mss. codd. Vat. et Corb. et edit. Gretseri, apud Mabill. Act. SS. Ben. saec. III.)

PROLOGUS AUCTORIS

recensere

[0779B] In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, texere librum de locis incipio sanctis. Arculfus sanctus episcopus, gente Gallus, diversorum longe remotorum peritus locorum, verax index et satis idoneus, in Hierosolymitana civitate per menses novem hospitatus, et locis quotidianis visitationibus peragratis, [0780B] mihi Adamnano haec universa quae infra exaranda sunt experimenta diligentius perscrutanti, et primo in tabulas describenti, fideli et indubitabili narratione dictavit, quae nunc in membranis brevi textu scribuntur.


LIBER PRIMUS

recensere

[0779]

CAPUT PRIMUM

recensere

De situ Hierusalem. [0779C]

De situ Hierusalem nunc quaedam scribenda sunt pauca ex his quae mihi sanctus dictavit Arculfus; ea vero quae in aliorum libris de ejusdem civitatis positione reperiuntur a nobis praetermittenda sunt. In cujus magno murorum ambitu idem Arculfus LXXXIV numeravit turres et portas bis ternas, quarum per circuitum civitatis ordo sic ponitur. 1. Porta David ad occidentalem partem montis Sion prima numeratur. 2. Porta villae Fullonis. 3. Porta S. Stephani. 4. Porta Benjamin. 5. Portula, hoc est parvula porta ab hac per gradus [Al., grados] ad vallem Josaphat descenditur. 6. Porta Tecuitis.

Hic itaque ordo per earumdem portarum et turrium [0779D] intercapedines a porta David supra memorata per circuitum, septentrionem versus exinde ad orientem dirigitur. Sed quamlibet sex portae in muris numerentur, celebriores tamen ex eis portarum introitus frequentantur, unus ab occidentali, alter a septentrionali, tertius ab orientali parte.

Ea vero pars murorum cum interpositis turribus quae a supra descripta David porta per aquilonale montis Sion supercilium, quod a meridie supereminet civitati, usque ad eam ejusdem montis frontem [0780C] dirigitur, quae praerupta rupe orientalem respicit plagam, nullas habere portas comprobatur.

Sed et hoc etiam non esse praetereundum videtur quod nobis sanctus Arculfus de hujus civitatis in Christo honorificentia praefatus narravit, inquiens: Diversarum gentium undique prope innumera multitudo XV die mensis Septembris anniversario more in Hierosolymis convenire solet ad commercia mutuis [Al., motuis] venditionibus et emptionibus peragenda. Unde fieri necesse est ut per aliquot dies in eadem hospita civitate diversorum hospitentur turbae populorum, quorum plurima camelorum et equorum asinorumque numerositas mulorum, necnon et boum [Al., bovum] masculorum diversarum vectorum rerum, per illas politanas plateas stercorum abominationes [0780D] propriorum passim sternit: quorum nidor non mediocriter civibus invehit molestiam, quae et ambulandi impeditionem praebent. Mirum dictu! post diem supra memoratum recessionis cum diversis turmarum jumentis, nocte subsequente, immensa pluviarum copia de nubibus effusa super eamdem descendit civitatem: quae totas abstergens abominabiles de plateis sordes, ablutam ab immunditiis facit eam. Nam Hierosolymitanus ipse situs a supercilio aquilonali montis Sion incipiens, ita est molli [0781A] a conditore Deo dispositus declivio usque ad humiliora aquilonalium orientaliumque murorum loca, ut illa pluvialis exuberantia nullo modo in plateis, stagnantium aquarum in similitudinem, supersedere possit, sed instar fluviorum de superioribus ad inferiora decurrit. Quae scilicet coelestium aquarum inundatio per orientales interfluens [Al., influens] portas, et omnia secum stercoralia auferens abominamenta, vallem Josaphat intrans, torrentem Cedron auget; et post talem Hierosolymitanam baptizationem continuatim eadem fluminalis exuberatio cessat. Hinc ergo non negligenter adnotandum est quanti vel qualis honoris haec electa et praedicabilis civitas in conspectu aeterni Genitoris habeatur, qui eam sordidatam diutius remanere non patitur, sed ob [0781B] ejus Unigeniti honorificentiam citius eam emundat, quae intra murorum ejus ambitum sanctae crucis et resurrectionis ipsius loca habet honorifica.

Caeterum in illo famoso [Al., formoso] loco, ubi quondam templum magnifice constructum fuerat, in vicinia muri ab oriente locatum, nunc Saraceni quadrangulam orationis domum, quam subrectis tabulis et magnis trabibus super quasdam ruinarum reliquias construentes vili fabricati sunt opere, ipsi frequentant: quae utique Domus tria hominum millia simul (ut fertur) capere potest.

Arculfus itaque de ipsius civitatis habitaculis a nobis interrogatus respondens ait: Memini me et vidisse et frequentasse multa civitatis ejusdem aedificia, plurimasque domos grandes lapideas per totam [0781C] magnam civitatem intra moenia circumdata, mira fabricatas arte, saepius considerasse. Quae omnia nunc a nobis sunt praetermittenda, ut aestimo, exceptis eorum aedificiorum structuris quae in locis sanctis, crucis videlicet et resurrectionis, mirifice fabricata sunt.

CAPUT II

recensere

De ecclesia rotundae formulae super sepulcrum aedificata.

De quibus diligentius sanctum interrogavimus Arculfum praecipue de sepulcro Domini et ecclesia super illud constructa, cujus mihi formam in tabula cerata ipse depinxit. Quae utique valde grandis ecclesia tota lapidea mira rotunditate ex omni parte collocata, a fundamentis in tribus consurgens parietibus, [0781D] inter unumquemque parietem et alterum latus [Al., latum] habens spatium viae; tria quoque altaria in tribus locis parietis medii artifice fabricatis. Hanc rotundam et summam ecclesiam supra memorata habentem altaria, unum ad meridiem respiciens, alterum ad aquilonem, tertium ad occasum versus, XII mirae magnitudinis lapideae sustentant columnae. Haec bis quaternales portas habet, hoc est quatuor introitus per tres e regione interjectis viarum spatiis stabilitos parietes: ex quibus quatuor exitus ad Vulturnum spectant, qui et Calcias dicitur ventus; alii vero quatuor ad Eurum [Al., occasum] respiciunt. In medio spatio hujus interioris rotundae domus [0782A] rotundum inest in una eademque petra excisum tegorium [Al., tegurium], in quo possunt ter terni homines stantes orare, et a vertice alicujus non brevis staturae stantis hominis usque ad illius domunculae camaram [Al., cameram] pes et semipes mensura in altum extenditur. Hujus tegorioli introitus ad orientem respicit: quod totum extrinsecus electo tegitur marmore, cujus exterius summum culmen auro ornatum, auream non parvam sustentat crucem. In hujus tegorii aquilonali parte sepulcrum Domini in eadem petra interius excisum habetur; sed ejusdem tegorii pavimentum humilius est loco sepulcri. Nam a pavimento ejus usque ad sepulcri marginem lateris quasi trium mensura altitudinis palmorum [a [0781] Al., quasi mensurae a pollice usque ad auriculam, altitudinis trium palmorum.] haberi dignoscitur. Sic mihi Arculfus, qui saepe sepulcrum [0782B] Domini frequentabat, indubitanter emensus pronuntiavit. Hoc in loco proprietas sive discrepantia nominum notanda inter monumentum et sepulcrum. Nam illud saepe supra notatum rotundum tegorium, alio nomine evangelistae monumentum vocant; ad cujus ostium advolutum et ab ejus ostio revolutum lapidem resurgente Domino pronuntiant. Sepulcrum vero proprie dicitur ille locus in tegorio, hoc est in aquilonali parte monumenti, in quo Dominicum corpus linteaminibus involutum conditum quievit: cujus longitudinem Arculfus in septem pedum mensura propria mensus est manu. Quod videlicet sepulcrum non (ut quidam falso opinantur) duplex est, et quamdam de ipsa maceriola petram habens excisam, duo crura et femora, duo intercedentem et separantem, [0782C] sed totum simplex a vertice usque ad plantas, lectum [Al., latum] unius hominis capacem super dorsum jacentis praebens [Al. add. spatium] in modum speluncae, introitum a latere habens ad australem partem monumenti e regione respicientem, culmenque humile desuper eminens fabrefactum: in quo utique sepulcro duodenae lampades juxta numerum XII sanctorum apostolorum semper die ac nocte ardentes lucent, ex quibus quatuor in imo illius lectuli sepulcralis loco inferius positae, aliae vero bis quaternales super marginem ejus superius collocatae ad latus dexterum, oleo nutriente praefulgent.

CAPUT III

recensere

De ipsius sepulcri figura et ejus tegurioli.

Sed et hoc notandum esse videtur quod mausoleum [0782D] [Al., magisoleum] Salvatoris, hoc est saepe supra memoratum tegorium, spelcum sive spelunca recte vocitari possit, de quo videlicet, Domino Jesu-Christo in ea sepulto, propheta vaticinatur dicens: Hic habitavit in excelsa spelunca petrae fortissimae (Isa. XXXIII) . Et paulo post de ipsius Domini resurrectione ad apostolos laetificandos subinfertur: Regem cum gloria videbitis. Supradictae igitur ecclesiae formulam cum rotundo tegoriolo in medio ejus collocato, in cujus aquilonali parte Dominicum habetur sepulcrum, subjecta declarat pictura (pag. seq.), necnon et trium aliarum figuras ecclesiarum, de quibus inferius intimabitur. [0783]


[0783A] A Tegurium rotundum.

B Sepulcrum Domini.

C Altaria dualia.

D Altaria.

E Ecclesia.

F Golgothana ecclesia.

G In loco altaris Abraham.

[0784A] H In quo loco crux Dominica cum binis latronum crucibus sub terra reperta est.

I Mensa lignea.

K Plateola, in qua die ac nocte lampades ardent.

L Sanctae Mariae ecclesia.

M Constantiniana basilica, hoc est martyrium.

N Exedra cum calice Domini.

[0783B] In eadem vero ecclesia quaedam habetur in petra excisa spelunca infra locum Dominicae crucis, ubi super altare pro quorumdam honoratorum animabus sacrificium offertur: quorum corpora interim in platea jacentia ponuntur ante januam ejusdem Golgothanae ecclesiae, usquequo finiantur illa pro ipsis defunctis sacrosancta mysteria. Has itaque quaternalium figuras ecclesiarum juxta exemplar quod mihi (ut superius dictum est) Arculfus in paginola figuravit cerata, depinximus, non quod possit earum similitudo formari in pictura; sed ut Dominicum monumentum, licet tali vili figuratione, in medietate rotundae ecclesiae constitutum monstretur, [0783C] aut quae huic propior ecclesia vel quae eminus posita declaretur.

CAPUT IV

recensere

De ipso lapide qui ad ostium monumenti advolutus est.

Sed inter haec de illo supra memorato lapide, qui ad ostium monumenti Dominici post ipsius Domini sepultionem crucifixi multis tradentibus viris advolutus est, breviter intimandum esse videtur: quem Arculfus intercisum et in duas divisum partes refert, cujus pars minor ferramentis dolata est, et quadratum altare in rotunda suprascripta ecclesia ante ostium saepe illius memorati tegorii, hoc est Dominici monumenti stans, constitutum cernitur: major [0783D] vero illius lapidis pars aeque circumdolata est, et in orientali ejusdem ecclesiae loco quadrangulum aliud altare sub linteaminibus stabilitum exstat.

De illius ergo petrae coloribus, in qua illud saepe [0784B] dictum tegorium dolatorum ferramentis interius cava tum Dominicumque sepulcrum in aquilonali loco ipsius habens de una eademque petra excisum qua et monumentum, hoc est ipsum tegorium, Arculfus a me interrogatus dixit: Illud Dominici monumenti tegorium nullo intrinsecus ornatu tectum usque hodie per totam ejus cavaturam ferramentorum ostendit vestigia, quibus dolatores sive excisores in eodem usi sunt opere: color vero illius ejusdem petrae monumenti et sepulcri non unus, sed duo permisti videntur, ruber utique et albus, unde et bicolor eadem ostenditur petra. Sed de his ista sufficiant.

De ecclesia B. Mariae semper virginis, quae rotundae ecclesiae cohaeret. [0784C]

Caeterum de sanctorum structuris, locorum pauca addenda sunt aliqua. Illi rotundae ecclesiae supra saepius memoratae, quae et Anastasis, hoc est resurrectio vocitatur, quae in loco Dominicae resurrectionis fabricata est; a dextera cohaeret parte sanctae Mariae matris Domini quadrangulata ecclesia.

CAPUT VI

recensere

De illa ecclesia quae in Calvariae loco constructa est.

Alia vero pergrandis ecclesia orientem versus in illo fabricata est loco qui Hebraice Golgotha vocitatur: cujus in superioribus grandis quaedam aerea [0784D] cum lampadibus rota in funibus pendet, infra quam magna argentea crux infixa statuta est eodem in loco ubi quondam lignea crux, in qua passus est humani generis Salvator, infixa stetit.

CAPUT VII

recensere

De basilica Constantini vicina supradictae. [0785A]

Huic ecclesiae in loco Calvariae quadrangulata fabricatae structura, lapidea illa vicina orientali in parte cohaeret basilica, magno cultu a rege Constantino constructa, quae et Martyrium (Al., Monasterium] appellatur, in eo (ut fertur) fabricatum loco ubi crux Domini cum aliis latronum binis crucibus sub terra abscondita, post ducentorum XXXIII annorum cyclos, ipso Domino donante, reperta est. Inter nas itaque duales ecclesias ille famosus occurrit locus in quo Abraham patriarcha altare composuit, super illud imponens lignorum struem; et ut Isaac immolaret filium suum, evaginatum arripuit gladium: ubi nunc mensa habetur lignea non parva, super [0785B] quam pauperum eleemosynae a populo offeruntur. Sed et haec mihi diligentius interroganti sanctus addit Arculfus inquiens: Inter Anastasim, hoc est illam saepe supra memoratam rotundam ecclesiam et basilicam Constantini, quaedam patet plateola usque ad ecclesiam Golgothanam, in qua videlicet plateola die ac nocte semper lampades ardent.

CAPUT VIII

recensere

De alia exedra intra ecclesiam Calvariae.

Inter illam quoque Golgothanam basilicam et Martyrium quaedam inest exedra, in qua est calix Domini, quem a se benedictum propria manu in coena pridie quam pateretur, ipse conviva apostolis tradidit convivantibus: qui argenteus calix sextarii Gallici mensuram habens, duasque ansulas in se ex [0785C] utraque parte altrinsecus continens compositas. In quo utique calice illa inest spongia, quam aceto plenam hyssopo circumponentes Dominum crucifigentes obtulerunt ori ejus. De hoc eodem calice (ut fertur) Dominus post resurrectionem cum apostolis convivans bibit. Quem sanctus Arculfus vidit, et per illius scrinioli, ubi reconditus habetur, operculi foramen pertusi [Al., perforati] manu tetigit propria osculatus [Al., et osculatus est]. Quem videlicet calicem universus civitatis populus cum ingenti veneratione frequentat.

CAPUT IX

recensere

De lancea militis qua latus Domini ipse pupugit.

Item Arculfus nihilominus et illam conspexit lanceam militis, qua latus Domini in cruce pendentis [0785D] ipse percusserat. Haec eadem lancea in porticu illius Constantini basilicae inserta habetur in cruce lignea, cujus hastile [Al., hassale] in duas intercisum est partes: quam similiter tota Hierosolymitana frequentans osculatur et veneratur civitas.

De sudario illo quo Domini caput sepulti contectum est.

De illo quoque sacrosancto sudario, quod in sepulcro super caput ipsius fuerat positum, sancti Arculfi relatione cognovimus, qui illud propriis conspexit obtutibus, hanc quam nunc craxamus [Al., caraxamus, id est exaramus] narrationem, quam totus Hierosolymitanus veram esse protestatur populus. [0786A] Plurimorum namque testimonio fidelium Hierosolymitanorum civium hanc pronuntiationem sanctus Arculfus didicit, qui sic ipso intentius audiente saepius pronuntiarunt dicentes: Ante annos ferme ternos sacrosanctum linteolum, quod quidam satis idoneus credulus Judaeus statim post ejus resurrectionem de sepulcro Domini furatus, multis diebus apud se occultavit; ipso donante Domino post multorum circulos annorum repertum, in notitiam totius populi venit. Ille igitur felix et fidelis fur illud Dominicum sudarium quod in primis furtim abstulit, in extremis constitutus duobus filiis manifestans accersitis detulit, dicens: O filii mei, nunc optio vobis datur. Dicat ergo quivis e vobis duobus quid potius optare desiderat, ut et ego indubitanter [0786B] scire possim quis ex vobis erit, cui juxta propriam optionem, aut omnem substantiam meam quam habeo, commendare debeam; aut hoc solummodo Domini sacrum sudarium. Quibus auditis ex ore patris verbis, unus qui genitoris divitias accipere cupiebat universas, suscipit eas a patre, juxta promissionem a patre commendatas. Mirum dictu! ex illa die omnes ejus divitiae et patrimonium omne, propter quod sudarium Domini vendidit, decrescere coepit; et universa quae habuit, diversis casibus perdita ad nihilum redacta sunt. Alter vero supradicti furis filius beatus, qui sudarium Domini omnibus praetulit patrimoniis;ex qua die illud de morientis manu accepit genitoris, magis ac magis donante Deo, terrenis etiam opibus est ditatus, nec fraudatus coelestibus. [0786C] Et ita hoc Dominicum sudarium patres filiis de ejusdem ter beati hominis progenie sati, quasi haereditario jure fideles fidelibus, secundum eorum prosapiae seriem, fideliter usque ad quintam commendabant generationem. Sed post quintae tempore generationis annorum multis processibus transactis, ejusdem cognationis deficientibus haereditariis fidelibus, sacrum linteum in manus aliquorum infidelium devenit Judaeorum: qui et ipsi, quamlibet indigni tali munere, tamen illud honorifice amplexi, divina donante largitione, nimis diversis locupletati opibus divites facti sunt. Judaei vero credentes, orta in populo de sudario Domini certa narratione, coeperunt cum infidelibus Judeis de sacro illo linteamine fortiter contendere, totis viribus illud appetentes in manus accipere. [0786D] Quae subnixa contentio Hierosolymitanam plebem in duas diremit partes, hoc est fideles et credulos contra infideles et incredulos. Unde et Saracenorum rex, nomine Navias [Al., Majuvias], ab utrisque interpellatus partibus, ad eos incredulos Judaeos, qui sudarium Domini pertinaciter retinebant, [a [0785D] Grets. addit: praesentibus Christianis Judaeis.] inter utrosque dijudicans dixit: Sacrum quod habetis linteolum date in mea manu. Qui regis verbo obtemperantes, illud de scrinio proferentes, regnatoris in sinu deponunt; quod cum magna reverentia suscipiens rex, in platea coram omni populo rogum fieri jussit. Quo nimia inflammatione ardente, surgens ipse et ad ipsum accedens rogum, [0787A] clevata voce ad utrasque discordes dixit partes: Nunc Christus mundi Salvator passus pro humano genere, qui hoc quod nunc in sinu conteneo sudarium, in sepulcro suo super caput habuit positum, inter vos de hoc eodem linteo contendentes per flammam judicet ignis, ut sciamus cui parti horum duum exercituum contentiosorum hoc tale donum condonare dignetur. Et haec dicens, sacrum Domini sudarium projecit in flammas, quod nullo modo ignis tangere potuit, sed integrum et incolume de rogo surgens, quasi avis expansis alis coepit in sublime volare, et utrasque dissidentes contra se populi partes et quasi in procinctu belli consertas sedentes acies de summis prospiciens duas, in vacuo aere per aliquorum intervallum momentorum circumvolans, [0787B] proinde paulatim descendens, Deo gubernante ad partem Christianorum interim Christum judicem exorantium declinans, in eorum sinu consedit. Qui Deo gratias levatis ad coelum manibus agentes, cum ingenti laetatione ingeniculantes, sudarium Domini magna cum honorificentia suscipiunt ad se de coelo venerabile missum donum, hymnificasque laudes Christo ejus donatori referunt, et in scrinio ecclesiae in alio involutum linteamine recondunt. Quod noster frater Arculfus alio die de scrinio elevatum vidit, et inter populi multitudinem illud osculantis et ipse osculatus est in ecclesiae conventu, mensuram longitudinis quasi octenos habens pedes; de quo haec dicta sufficiant

CAPUT XI

recensere

De linteo quod (ut fertur) sancta contexuit Maria virgo. [0787C]

Aliud quoque linteum majus Arculfus in eadem Hierosolymitana civitate vidit, quod (ut fertur) sancta Maria contexuit, et ob id magna reverentia in ecclesia habitum totus veneratur populus. In quo videlicet linteo duodecim Apostolorum formulae habentur intextae, et ipsius Domini imago figurata, cujus linteaminis una pars rubei coloris, et altera e regione in altero latere viridis habetur.

CAPUT XII

recensere

De alia summa columna in illo posita loco ubi, cruce Domini superposita, mortuus revixit juvenis.

[0787D] De aliqua valde summa columna quae in locis sanctis ad septentrionem in medio civitatis stans pergentibus obvia habetur, breviter dicendum est. Haec eadem columna in eo statuta loco, ubi mortuus juvenis, cruce Domini superposita, revixit, mirum in modum in aestivo solstitio meridiano tempore ad centrum coeli sole perveniente umbram non facit. Solstitio autem transmisso, quod est VIII Kal. Julii, ternis diebus interjectis, paulatim decrescente die umbram primum facit brevem, deinde processu dierum longiorem. Haec itaque columna, quam solis claritas in aestivo solstitio meridianis horis stantis in centro coeli e regione desuper circumfulgens ex omni [0788A] parte circumfusa perlustrat, Hierosolymam orbis in medio terrae sitam esse protestatur. Unde et Psalmographus propter sancta passionis et resurrectionis loca, quae intra ipsam Aeliam [Id est, Hierusalem] continentur, vaticinans canit: Deus autem Rex noster ante sae ulum, operatus est salutem in medio terrae (Psal. LXVIII) , hoc est Hierusalem, quae mediterranea et umbilicus terrae dicitur.

CAPUT XIII

recensere

De ecclesia S. Mariae in valle Josaphat fabricata, in qua monumentum ejus habetur.

Sanctorum locorum sedulus frequentator sanctus Arculfus sanctae Mariae ecclesiam in valle Josaphat frequentabat: cujus dupliciter fabricatae inferior [0788B] pars sub lapideo tabulato mirabili rotunda structura est fabricata: in cujus orientali parte altarium habetur; ad dexteram vero ejus partem, sanctae Mariae inest saxeum cavum sepulcrum, in quo aliquando sepulta pausavit [a [0787D] Al., requievit, ut satis apparet.] . Sed de eodem sepulcro quomodo, vel quo tempore, aut a quibus personis sanctum corpusculum ejus sit sublatum, vel quo loco resurrectionem exspectat, nullus (ut fertur) pro certo scire potest [b [0788D] Al., Nullus pro certo, ut praedictus vir testatur, scire potest.] . Hanc inferiorem rotundam sanctae Mariae ecclesiam intrantes, illam vident petram ad dexteram parieti insertam, supra quam Dominus in agro Gethsemani [Al., Gethsamani], illa nocte qua tradebatur a Juda in manus hominum peccatorum, flexis oravit genibus ante horam traditionis ejus: in qua videlicet petra duorum vestigia genuum ejus [0788C] quasi in cera mollissima profundius impressa cernuntur. Ita nobis noster frater Arculfus pronuntiavit, sanctorum visitator locorum, qui haec quae nos describimus, propriis conspexit oculis. In superiore igitur aeque rotunda ecclesia sanctae Mariae, quatuor altaria inesse monstrantur.

CAPUT XIV

recensere

De turre Josaphat in eadem constructa valle. De monumentis Simeon et Joseph.

In eadem supra memorata valle, non longe ab ecclesia sanctae Mariae, turris Josaphat monstratur, in qua ipsius sepulcrum cernitur: cui videlicet turricula quaedam lapidea domus a dextera cohaeret parte, de rupe excisa et separata montis Oliveti, in qua [0788D] intrinsecus ferramentis cavata duo monstrantur sepulcra sine aliquo ornatu: quorum unum illius Simeonis justi viri est, qui infantulum Dominum Jesum in templo ambabus [Al., ambis] amplexus manibus de ipso prophetizavit: alterum vero aeque Justi Joseph, sanctae Mariae sponsi, et Domini Jesu nutritoris.

CAPUT XV

recensere

De spelunca in rupe mentis Oliveti habita contra vallem Josaphat, in qua quatuor mensae et putei sunt duo.

In latere montis Oliveti quaedam inest spelunca, [0789A] haud procul ab ecclesia sanctae Mariae, in eminentiore loco posita contra vallem Josaphat, in qua duo profundissimi habentur putei, quorum unus sub monte in altum infinita profunditate productus extenditur; alter vero in speluncae pavimento, cujus vastissima (ut fertur) concavitas in profundum dimersa descendens, recto tractu dirigitur: qui duo putei semper supercluduntur. In eadem ergo spelunca quatuor insunt lapideae mensae, quarum una est juxta introitum speluncae ab intus sita Domini Jesu, cui procul dubio mensulae sedes ipsius adhaeret, ubi cum duodenis apostolis simul ad alias mensas ibidem habitas sedentibus et ipse conviva aliquando recumbere saepe solitus erat. Illius putei os conclusum [Al., clausum] quem in pavimento speluncae [0789B] inesse supra descripsimus, apostolorum mensis propius haberi monstratur. Hujus speluncae portula ligneo (ut refert Arculfus) concluditur ostio, qui eamdem Domini speluncam frequentavit saepius.

CAPUT XVI

recensere

De porta David.

[0789C] Porta David montis Sion molli clivio [Al., clivo] [0790A] ab occidentali adhaeret parte. Per eamdem de civitate egredientibus portam, et montem Sion proximum ad sinistram habentibus pons lapideus occurrit, eminus per vallem in austrum recto tramite directus, arcubus suffultus.

CAPUT XVII

recensere

De illo loco in quo Judas Scariothes laqueo se suspendit.

Ad cujus medietatem ab occasu ille vicinus habetur locus, ubi Judas Scariothes, desperatione coactus, laqueo se suspendens disperiit. Ibidem et grandis hodieque monstratur ficus, de cujus (ut fertur) vertice illaqueatus pependit, ut de ipso Juda Juven cus presbyter versificus cecinit:

Informem rapuit ficus de vertice mortem.

CAPUT XVIII

recensere

De forma grandis basilicae in monte Sion fabricatae et de ipsius montis situ. [0790B]

Et quia paulo superius montis Sion mentio intercessit, de quadam pergrandi basilica in eo constructa quaedam breviter succincteque intimanda sunt: [0790C] cujus sic describitur formula. [0790]

0789C] A Locus coenae Domini.

B Hic Spiritus sanctus super apostolos descendit.

C Hic columna marmorea stat cui Dominus adhaerens [0790C] flagellatus est.

D Hic sancta Maria obiit.

E Porta.

Hic petra monstratur super quam Stephanus lapidatus extra civitatem obdormivit. Extra hanc supra descriptam grandem basilicam, quae intrinsecus [0789D] talia sancta complectitur loca, alia memorabilis exstat ad occidentalem partem petra, super quam (ut fertur) flagellatus est Dominus. Haec itaque apostolica ecclesia (ut supra dictum est) in montis Sion superiore campestri planitie lapidea est fabricata structura.

CAPUT XIX

recensere

De agello illo qui Hebraice Acheldemach vocitatur.

Hunc parvum agellulum ad australem montis Sion partem situm noster Arculfus saepe frequentans visitabat, lapidum maceriam habentem, in quo diligentius plurimi humantur peregrini: alii vero ex ipsis aut pannis aut pelliculis tecti, negligentius relinquuntur inhumati, super terrae faciem putrefacti jacentes.

CAPUT XX

recensere

De asperis et petrosis locis ab Hierusalem usque ad civitatem Samuelis late patentibus, et usque ad Caesaream Palaestinae occasum versus succedentibus. [0790D]

Ab Aelia septentrionem versus usque ad Samuelis civitatem, quae Ramathas [Al. Armathem] nominatur, terra petrosa et aspera per quaedam monstratur intervalla. Valles quoque spinosae usque ad Tamniticam regionem patentes. Altera vero a supradicta Aelia et monte Sion qualitas regionum monstratur usque ad Caesaream Palaestinae occasum versus. Nam quamvis aliqua reperiantur angusta et brevia aspera loca interposita, praecipue tamen latiores plani monstrantur campi interpositis olivetis laetiores.

CAPUT XXI

recensere

De monte Olivarum.

Aliarum arborum genera, exceptis vitibus et olivis, [0791A] in monte Oliveti, ut refert Arculfus, raro reperiri possunt: segetes vero frumenti et hordei in eo valde laete consurgunt. Non enim brucosa, sed herbosa et florida illius terrae qualitas demonstratur. Altitudo autem ejus aequalis esse altitudini Sionei montis videtur, quamvis mons Sion ad montis Oliveti comparationem in geometricae dimensionibus, latitudine videlicet et longitudine, parvus et angustus esse videtur. Inter hos duos montes vallis Josaphat, de qua superius dictum est, media interjacet, a septentrionali plaga in australem porrecta partem.

CAPUT XXII

recensere

De loco Dominicae ascensionis et de ecclesia in eo aedificata.

[0791B] In toto [Al. isto] monte Oliveti nullus alius locus altior esse videtur illo, de quo Dominus ad coelos ascendisse traditur, ubi grandis ecclesia stat rotunda, ternas per circuitum cameratas habens porticus [Al. porticos] desuper tectas. Cujus videlicet rotundae ecclesiae interior domus sine tecto et sine camara, ad coelum sub aere nudo aperta patet, in cujus orientali parte altare sub angusto protectum tecto constructum exstat. Ideo itaque interior illa domus camaram supra collocatam non habet, ut de illo loco in quo postremum divina institerant vestigia, cum in coelum Dominus in nube sublevatus est, via semper aperta et ad aethera coelorum directa oculis in eodem loco exorantium pateat. Nam cum haec, de qua nunc pauca commemoratur, [0791C] basilica fabricaretur, idem locus vestigiorum Domini, ut alibi scriptum repertum est, continuari pavimento cum reliqua stratorum parte non potuit. Siquidem quaecunque applicabantur, insolens humana suscipere terra respueret, in ora apponentium excussis marmoribus [Grets., mox prioribus]. Quin etiam calcati Deo pulveris adeo perenne documentum est, ut vestigia cernantur impressa; et cum quotidie confluentium fides a Domino calcata diripiat, damnum tamen area non sentit, et eamdem adhuc sui speciem veluti impressis signata vestigiis terra custodit. In eodem igitur loco, ut sanctus refert Arculfus, sedulus ejusdem frequentator, aerea grandis per circuitum rota desuper explanata collocata est, cujus altitudo usque ad verticem [0791D] haberi monstratur mensurata: in cujus medietate non parva patet pertusura [Al., percussura], per quam desuper apertam vestigia pedum Domini plane et lucide impressa in pulvere demonstrantur. Illa quoque in rota ab occidentali parte quasi quaedam semper patet porta, ut per eam intrantes facile adire locum sacrati pulveris possint, et per apertum desuper ejusdem rotae foramen de sacro pulvere porrectis manibus particulas sumant. Igitur nostri Arculfi de loco vestigiorum Domini narratio cum aliorum scriptis recto concordat, quod nec culmine domus, nec aliquo speciali inferiore et viciniore tegmine ullo quoque modo protegi potuerit, ut semper manifeste ab universis ejus [0792A] frequentatoribus conspiciatur, et Dominicorum vestigia pedum in ejusdem loci pulvere depicta clare demonstrentur. Haec enim eadem Dominica vestigia ingentis claritudine lampadis supra eamdem rotam in trochleis pendentis die et nocte flammantis illuminantur. Illius itaque supra memoratae ecclesiae rotundae in occidentali parte bis quaternales supernae fabrefactae habentur fenestrae, valvas habentes vitreas, quibus utique fenestris ejusdem numeri vicinae lampades intrinsecus e regione positae in funibus pendentes ardent; quae videlicet lampades sic collocatae sunt, ut unaquaeque lampas nec superius nec inferius pendeat, sed quasi adhaerens eidem fenestrae videatur cui interius e regione propinqua specialiter cernitur. Quarum utique lampadum in tantum claritas [0792B] refulget, ut earum lumine, quasi de superiore montis Oliveti loco coruscantium, per vitrum abundanter effuso, non tantum ea ejusdem montis pars, quae ad occasum versus eidem adhaeret rotundae et lapideae basilicae, sed etiam civitatis Hierosolymae de valle Josaphat ascensus per quosdam gradus [Al., grados] in altum sublimatus clare quamlibet in tenebrosis similiter noctibus mirabiliter illustretur, et major ejusdem pars urbis anterior e regione positae eadem illuminetur claritate. Haec fulgida et praedicabilis octonalium magnarum coruscatio lucernarum, de monte sancto et de loco Dominicae ascensionis noctu refulgentium, majorem (ut Arculfus refert) divini amoris alacritatem credulorum respicientium cordibus infundit, quemdamque pavorem [0792C] menti cum ingenti interna compunctione incutit.

Sed et hoc nobis non esse tacendum videtur, quod saepe memoratus Arculfus de hac eadem rotunda ecclesia mihi diligentius interroganti retulit dicens: In anniversaria diei Dominicae Ascensionis solemnitate per omnes annos validissimi flaminis procella meridianis horis, post peracta in eadem basilica sacrosancta missarum solemnia, forti impetu irruere in tantum solet, ut nullus hominum stare vel etiam sedere in illa ecclesia et vicinis eis locis quoquo possit modo, sed omnes tandiu in terra prostratis vultibus superstrati jacent, donec illa terribilis procella pertranseat. Hujus terrifici flatus causa facit ut illa pars domus habere camaram non possit supra locum impressorum Domini vestigiorum, [0792D] quae intra supradictae rotae medium foramen aperte monstrantur, ad coelum semper patefacta appareat. Nam quascunque materias desuper ad camaram componendam si quando humanae manus ars aedificare conabatur, supra memorati divinitus emissa venti validitas destruebat. De hac itaque formidabili procella sanctus Arculfus taliter nobis enarravit, qui eadem hora qua in die Dominicae ascensionis ille validissimus irruit flatus, et ipse praesens in eadem ecclesia Oliveti interfuit montis. Cujus videlicet rotundae ecclesiae figura, vili quamvis pictura sic depicta, declaratur; aereae necnon in ejus medietate collocatae rotae formula hac descriptiuncula demonstratur subjecta (pag. seq.). [0793] [0793A] Sed et hoc etiam sancti relatione Arculfi didicimus, quod in eadem rotunda ecclesia ad consuetum VIII supra memoratarum noctu intrinsecus refulgentium lucernarum prope innumerabiles in nocte festiva Dominicae ascensionis aliae adjici solent lampades: quarum terribili et admirabili coruscatione per vitreas fenestrarum valvas, abundanter effusa mons Oliveti non solum illuminari, sed etiam ardere totus videtur, totaque civitas illustrari in humiliore et vicino sita loco.

CAPUT XXIII

recensere

De sepulcro Lazari et ecclesia super illud constructa, et de monasterio eidem adhaerente.

[0793B] Arculfus, sanctorum supra memoratorum frequentator locorum, quemdam Bethaniae campulum magna Olivarum silva circumdatum visitavit: ubi grande inest monasterium, et grandis basilica super illam aedificata speluncam, de qua Dominus quatriduanum mortuum suscitavit Lazarum.

CAPUT XXIV

recensere

De ecclesia ad dexteram Bethaniae partem constructa.

De alia celebriore ecclesia ad australem Bethaniae partem, et in eo montis Oliveti loco fundata in quo Dominus ad discipulos habuisse sermonem dicitur, breviter scribendum arbitramur. Hinc non negligenter inquirendum est qualem sermonem, et [0793C] quo tempore, vel ad quas speciales personas discipulorum Dominus sit locutus. Quae tria, si trium Evangelia scriptorum aperire voluerimus, Matthaei, Marci, Lucae, nobis manifeste clarebunt, qui de sermonis qualitate concinnanter [Al., concinentes] loquuntur, de loco ipsius conventionis nemo dubitare [0794A] poterit, et de sermonis forma [Corb., styma] qui Matthaei Evangelium legit, ubi de Domino ipse commemorat evangelista dicens: Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis quando haec erunt? et quod signum adventus tui et consummationis saeculi? (Matth. XXIV.) De personis interrogantium hic Matthaeus tacuit, sed Marcus non tacet, qui ita scribens dicit: Interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas (Marc. XIII) . Quibus interrogantibus respondens qualitatem habiti sermonis juxta tres superius commemoratos evangelistas ostendit ita dicendo: Videte ne quis vos seducat. Multi enim venient in nomine meo dicentes, quia ego sum [0794B] Christus (Ibid.) , et caetera sequentia de novissimis temporibus et saeculi consummatione, quae Matthaeus prolixo sermone prosequitur usque ad eum locum, quo et tempore [Al., tempus] hujus manifeste idem evangelista ex verbis Domini protracti sermonis ostendit ita dicens: Et factum est cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur (Matth. XXVI) , et caetera. Aperte ergo ostenditur Dominum in die quartae feriae, biduo restante usque ad primam azymorum diem qui dicitur Pascha, supra commemoratum sermonem prolixum ad interrogantes fuisse locutum quatuor supradictos apostolos. In loco itaque habiti illius sermonis superius memorati, [0794C] ob recordationem fundata ecclesia in magna habetur honorificentia. Huc usque de locis sanctis Hierosolymitanae civitatis et montis Sion montisque Oliveti et vallis Josaphat interjacentis juxta sancti Arculfi eorumdem frequentatoris locorum certam narrationem sufficiat descripsisse.

LIBER SECUNDUS

recensere

[0795]

CAPUT PRIMUM

recensere

De Bethlehem civitatis situ. [0795A]

In hujus nostri secundi libelli exordio de situ Bethlehem civitatis, in qua noster Salvator ex Virgine sancta nasci dignatus est, pauca breviter craxanda sunt aliqua. Quae civitas, non tam situ grandis, sicuti nobis Arculfus retulit qui eam frequentavit, quam fama praedicabilis per universarum gentium ecclesias diffamata, in dorso [Supple montis] sita est angusto, undique ex omni parte vallibus circumdato, quod utique terrae dorsum ab occidentali plaga in orientalem partem quasi mille passibus porrigitur. In cujus campestri planitie superiore humilis sine turribus murus in circuitu per ejusdem monticuli extremitatis supercilium constructus, valliculis hinc et [0795B] inde circumjacentibus supereminet: mediaque intercapidine intra muros per longiorem tramitem habitacula civium sternuntur.

CAPUT II

recensere

De loco nativitatis Domini.

In ejusdem vero civitatis orientali et extremo angulo quasi quaedam naturalis dimidia inest spelunca, cujus interior ultima pars praesepe Domini nominatur, in quo natum puerum reclinavit Mater: alius vero supradicto contiguus praesepio introeuntibus propior, locus proprie nativitatis Dominicae traditur fuisse. Illa ergo Bethlehemitica spelunca praesepis Dominici tota intrinsecus ob ipsius Salvatoris honorificentiam marmore adornata est pretioso: cui utique semiantro super lapideum coenaculum sanctae [0795C] Mariae ecclesia supra ipsum locum, ubi Dominus natus specialius traditur, grandi structura fabricata fundata est.

CAPUT III

recensere

De illa petra extra muros sita, super quam aqua primae lavationis ejus post nativitatem effusa est.

De illa petra extra murum posita, super quam aqua primae post nativitatem Dominici ablutionis corpusculi, de muri summitate inclinato, in quo fuit effusa vasculo, breviter commemorandum aestimo. Quae sacri lavacri aqua de muro effusa in petra inferius jacente, quasi quamdam natura cavatam invenit fossam: quae eadem undula in primo Dominico repleta natalitio, ex eadem die ad nostra usque tempora per multos saeculorum circuitus purissima plena monstratur [0795D] lympha sine ulla defectione vel diminutione, nostro Salvatore hoc miraculum a die nativitatis suae peragente, de quo Propheta canit: Qui eduxit aquam de petra (Psal. LXXVII) . Et apostolus Paulus: Petra autem erat Christus (I. Cor. X) , qui de durissima contra naturam petra in deserto sitienti populo consolatoriam produxit undam. Idem ipse est Dei virtus [0796A] et Dei sapientia, qui et de Bethlehemitica illa petra aquam eduxit, ejusque lacunam plenam semper lymphis conservat. Quam noster Arculfus propriis obtutibus inspexit, et in ea faciem lavit.

CAPUT IV

recensere

De illa ecclesia in qua illud Davidicum conspicitur monumentum [a [0795D] Honorarium scilicet seu cenotaphium; nam verum Davidis sepulcrum Hierosolymis fuisse probant Adrichomius et Gretserus ex lib. II Esdrae III, 8, et [0796D] Actuum II, quanquam Hieronymus in epist. 17 et in lib. de Locis Hebraicis cum Arculfo consentit.] .

Arculfus de sepulcro David regis a me interrogatus hoc nobis responsum dedit, inquiens: Sepulcrum David regis in terra humati ego ipse non negligenter inquirens frequentabam, quod in parte media pavimenti ecclesiae sine aliquo habetur superposito ornamento, humilem lapideam habens pyramidem lampademque semper superpositam. Haec ergo ecclesia extra civitatis muros in valle contigua est fundata, [0796B] quae Bethlehemitico in parte aquilonali monticulo cohaeret.

De alia ecclesia in cujus interiori parte sancti Hieronymi sepulcrum habetur.

De sepulcro quoque sancti Hieronymi simili sollicitudine nobis inquirentibus Arculfus sic ait: Sepulcrum sancti Hieronymi de quo inquiritis, ego conspexi, quod in alia habetur ecclesia, quae extra eamdem civitatulam in valle est fabricata, quae in meridiano latere sita supra memorati dorso monticelli est contermina Bethlehemitici. Quod videlicet Hieronymi sepulcrum, simili opere ut Davidicum monumentum compositum, nullum ornatum habet.

CAPUT VI

recensere

De monumentis illorum trium pastorum quos nascente Domino coelestis circumfulsit claritudo. [0796C]

De monumentis illorum pastorum quos nocte Dominicae nativitatis coelestis circumfulsit claritudo, Arculfus nobis brevem contulit relatiunculam, inquiens: Trium illorum in ecclesia pastorum tria frequentavi monumenta juxta lapidem [Corb., turrem] grandem humatorum, quae mille circiter passibus contra orientalem distant Bethlehem. Quos in eodem loco nascente Domino, hoc est prope turrem gregis, angelicae lucis claritas circumdedit: in quo eadem ecclesia est fundata eorumdem pastorum continens sepulcra.

CAPUT VII

recensere

De sepulcro Rachel.

[0796D] Rachel in Ephrata, hoc est in regione Bethlehem, etiam liber Geneseos sepultam narrat; sed et locorum liber in eadem regione juxta viam humatam refert Rachel. De qua via Arculfus mihi percunctanti respondens ait: Est quaedam via regia, quae ab Aelia contra meridianam plagam Chebron ducit; cui viae Bethlehem vicina sex millibus distans ab Hierosolyma, [0797A] ab orientali plaga adhaeret. Sepulcrum vero Rachel in eadem viae extremitate ab occidentali parte, hoc est in dextro latere habetur pergentibus Chebron cohaerens, vili operatione collocatum, et nullam habens adornationem, lapidea circumdatum pyramide. Ibidem et nominis ejus titulus hodieque monstratur, quem Jacob maritus super illud erexit.

CAPUT VIII

recensere

De Chebron.

Chebron, quae et Mambre, olim Philisthinorum metropolis et habitaculum gigantum fuerat, et in qua David septem regnavit annis; nunc, sicut sanctus refert Arculfus, murorum non habet ambitum, et quaedam solummodo dirutae olim civitatis in reliquiis vestigia ostendit ruinarum, vicos tamen habet [0797B] quosdam vili opere constructos et villas, alias intra et alias extra illas muralium reliquias destructionum, per campestrem collocatas planitiem: in quibus videlicet vicis et villis multitudo populi inhabitat.

CAPUT IX

recensere

De valle Mambre.

Ab orientali vero plaga ejusdem Chebron ager occurrit speluncae duplicis respiciens Mambre, quem emit Abraham ab Effron Hethaeo in possessionem duplicis sepulcri.

De sepulcris quatuor patriarcharum.

In hujus valle sanctus Arculfus locum sepulcrocrum Arbec visitavit, hoc est quatuor patriarcharum, Abraham, et Isaac, et Jacob, et Adam primi [0797C] hominis; quorum plantae, non sicut in aliis orbis regionibus ad orientem humatorum converti moris est, sed ad meridiem versae et capita contra septentrionalem plagam conversa. Horum locus sepulcrorum quadrato humili circumvenitur muro. [a [0797] Vide hac de re homiliam Haimonis episcopi Halerstadt, in vigilia Pascha, et Baron. ad an. 34.] Adam protoplastus cui peccanti continuo post perpetratum peccatum a Deo creatore dictum est: Terra es et in terram ibis, separatur a caeteris tribus haud longe ad borealem illius extremam quadrangulati lapidei valli partem, non in saxeo in petra exciso sepulcro super terram, ut caeteri de semine ejus honorati quiescunt; sed in terra humatus humo tectus, et ipse pulvis in pulverem versus, exspectans resurrectionem cum universo semine suo pausat. Et sic [0797D] de tali sepulcro ejus ad ipsum de se ipso prolata expletur divina sententia. Et juxta exemplum primi parentis sepulcri, caeteri tres patriarchae et ipsi vili pulvere tecti dormientes pausant: quorum quatuor sepulcra habent circumcisas et dolatas de singulis lapidibus superpositas, quasi ad formam alicujus basilicae, parvas Memorias fabricatas, juxta mensuram longitudinis et latitudinis uniuscujusque sepulcri formatas. Abraham et Isaac et Jacob tria sepulcra vicina tribus superpositis duris conditis lapidibus, ad hanc de qua scripsimus figuram formatis, ut superius dictum est, proteguntur: Adam vero sepulcrum superposito quidem, sed obscurioris lapide [0798A] coloris et vilioris operis protegitur. Trium quoque feminarum viliores et minores Memorias ibidem aspexit Arculfus, Sarae videlicet et Rebeccae et Liae, humatarum in terra. Illorum itaque patriarcharum sepulcralis agellus a muro illius antiquissimae Chebron in unius stadii spatio orientem versus distare dignoscitur. Quae utique Chebron, ut fertur, ante omnes non solum Palaestinae civitates condita fuerat, sed etiam universas Aegyptiacas urbes in sua praecessit conditione: quae nunc misere monstratur destructa. Huc usque de sepulcris patriarcharum sufficiat craxasse.

CAPUT XI

recensere

De monte et quercu Mambre.

Mambre collis, mille passibus a monumentis supra [0798B] descriptis ad boream separatus distat, herbosus valde et floridus, respiciens Chebron ab Africo sibi occurrentem. Idem itaque monticellus, Mambre nominatus, habet in cacumine campestrem planitiem; ubi ad aquilonalem ejusdem cacuminis partem lapidea magna fundata est ecclesia: in cujus dextrali parte inter duos grandis ejusdem basilicae parietes (mirum dictu!) quercus Mambre exstat in terra radicata, quae et quercus Abraham dicitur, eo quod sub ea quondam angelos hospitio receperit. Quam sanctus Hieronymus alibi narrat ab exordio mundi usque ad Constantini regis imperium permansisse; et fortassis ideo non dixit penitus defecisse, quia eadem aetate, quamvis non tota illa, sicuti prius fuerat, grandissima quercus monstrabatur; tamen aliqua [0798C] pars ejus permansit in suo stabilita loco; ex qua, ut refert Arculfus qui eam propriis conspexit oculis, adhuc quoddam truncatum [Grets., quidam truncus] remanet spurium radicatum in terra, ecclesiae protectum tegmine, mensuram quasi duorum longitudinis virorum habens: de quo videlicet conso [Grets., corroso] spurio ex omni parte securibus circumciso, hastellarum ad diversas orbis provincias particulae asportantur ob ejusdem quercus venerationem et recordationem, sub qua (ut superius commemoratum est) angelorum quondam conventio ad Abraham patriarcham famosa et praedicabilis fuerat condonata. In circuitu ejusdem ecclesiae, quae ibidem ob loci illius honorificentiam constructa habetur, pauca quaedam religiosorum habitacula fabricata [0798D] monstrantur. Sed de his ista sufficiant dixisse, ad alia pergamus.

CAPUT XII

recensere

De illo pineto ex quo ligna in camelis ad ignis ministeria in Hierosolymis perficienda vehuntur.

Egredientibus de Chebron in campi latitudine sita ad aquilonalem plagam, haud procul a margine viae ad sinistram, occurrit pinosus non grandis mons, tribus millibus a Chebron distans: a cujus pineto pinea ad Hierosolymam usque in camelis vehuntur ligna ad focos nutriendos. In camelis, inquam, nam in omni Judaea, ut Arculfus refert, plaustra vel etiam currus raro reperiri possunt.

CAPUT XIII

recensere

De Jericho. [0799A]

Jericho urbis, quam Josue Jordane transmisso subvertit, rege illius interfecto, sanctus noster Arculfus conspexit locum, pro qua Oza de Bethel ex tribu Ephraim aliam exstruxit, quam noster Salvator sua praesentia visitare dignatus est. Quae eodem tempore, quo Hierusalem Romani obsedebant, propter civium perfidiam capta et destructa est, pro qua tertia condita est, quae post multa temporum intervalla et ipsa subversa est: cujus nunc quaedam (ut Arculfus refert) ruinarum vestigia monstrantur. Mirum dictu! sola domus Rahab post tres in eodem loco destructas civitates remansit, quae duos exploratores quos Jesu-ben-Nun [Id est Josue filius Nun] [0799B] transmisit, in solario ejusdem domus suae lini stipula abscondit: cujus lapidei parietes sine culmine permanent. Locus vero totius urbis ab humana desertus habitatione, nullam domum habens commorationis, segetes et vineta recipit. Inter locum ejusdem destructae civitatis et Jordanem fluvium grandia insunt palmeta, in quorum medio campuli interpositi habentur, in quibus quorumdam Chananeae stirpis homuncionum prope innumerae sunt fabricatae habitantium domus.

CAPUT XIV

recensere

De Galgalis.

Arculfus saepe memoratus quamdam grandem ecclesiam in Galgalis fundatam vidit, eo in loco constructam in quo filii Israel, Jordane transgresso, castra [0799C] metati primam in terra Chanaan mansionem habuere.

CAPUT XV

recensere

De duodecim lapidibus quos filii Israel, transvadato Jordanis fluvio, siccato detulerunt profundo.

In qua videlicet ecclesia idem sanctus Arculfus illos consideravit duodenos lapides, de quibus ad Josue Dominus post transitum Jordanis locutus est, dicens: Elige duodecim viros singulos per singulas tribus, et praecipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi sacerdotum steterunt pedes, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria (Josue IV) . Hos, inquam, Arculfus viderat: e quibus senos in dextera ecclesiae parte in pavimiento jacentes, et alios ejusdem numeri in aquilonali, omnes impolitos et viles, conspexit: [0799D] quorum unumquemque (ut ipse refert Arculfus) hujus temporis duo juvenes viri fortes vix possunt de terra sublevare. Ex quibus unus, quo casu accidente nescitur, in duas confractus partes, iterum ferro condensatus, manu artificis conjunctus est. Galgal itaque, ubi supra memorata fundata est ecclesia, ad orientalem antiquae Jericho plagam cis Jordanem est in sorte tribus Juda, in quinto milliario a Jericho: ubi et tabernaculum fixum multo tempore fuit, in cujus loco (ut traditur) est ecclesia supradicta constructa, in qua illi duodeni supra memorati habentur lapides, ab illius regionis mortalibus miro cultu et honorificentia habita honorificatur.

CAPUT XVI

recensere

De isto loco in quo Dominus a Joanne baptizatur. [0800A]

Ille sacrosanctus et honorabilis locus, in quo Dominus a Joanne baptizatus est, semper aquis fluminis tegitur Jordanis: et, sicut Arculfus refert qui ad eumdem pervenerat locum, hucque et illuc per eumdem transnatavit fluvium, in eodem sacrosancto loco lignea crux summa infixa est, juxta quam aqua usque ad collum longissimi venit stantis viri; aut alio in tempore nimiae siccitatis aquis imminutis ad mamillas usque: inundatione vero facta majore, illa tota crux aquarum adjectione protegitur. Locus itaque ejusdem crucis, in quo (ut superius dictum est) Dominus baptizatus est, citra alveum fluminis habetur: a quo usque in alteram ripam in parte Arabiae [0800B] homo fortis jactare lapidem potest funda impellente. Igitur a loco supra memoratae crucis pons lapideus arcubus fultus ad aridam usque porrigitur, per quem ipsam adeuntes crucem, per clivium homines descendunt, ad aridam reversi ascendunt. In extremitate vero fluminis quaedam habetur parva quadrata ecclesia, in eo (sicut traditur) fundata loco ubi Dominica vestimenta hora illa custodita sunt qua baptizatus est Dominus. Haec quatuor lapideis suffulta cancris, stat super aquas inhabitabilis, quia sub ipsam hinc et inde subintrant aquae. Haec desuper coctili protegitur creta: inferius vero, ut dictum est, cancris et arcubus sustentata. Haec talis ecclesia in locis inferioribus illius vallis exstat, per quam influit Jordanis fluvius. In superioribus vero [0800C] locis quoddam inest grande monachorum monasterium, quod supra descriptae supereminet ecclesiae in supercilio monticuli e regione constructum; ibidemque et ecclesia in honore sancti baptizatoris Joannis fundata, eodem monasterii circumdatur muro, quadratis constructo lapidibus.

CAPUT XVII

recensere

De Jordanis colore.

Jordanici color fluminis, sicut nobis Arculfus intimavit, albidus in superficie quasi lac videtur: cujus talis color mare salinarum intrantis longo tramite a colore maris Mortui per alveum ejus facile discerni potest.

CAPUT XVIII

recensere

De mari Mortuo.

[0800D] Quod videlicet Mortuum mare in magnis tempestatibus fluctuum collisione ad terras sal efficit per illius circuitum maris abundanter haberi: quod non solum undique vicinis, sed etiam longe positis nationibus valde magnum profectum praebet, solis calore satis sufficienter siccatum. Aliter vero sal in quodam Siculo monte haberi solet. Nam illius montis lapides de terra evulsi verum naturaliter salsissimum sal esse gustu comprobantur, quod proprie nominatur sal terrae. Aliter ergo sal maris atque aliter sal terrae vocitari solet. Unde et Dominus in Evangelio per similitudinem ad apostolos dixisse creditur: Vos estis sal terrae, etc. (Matth. V.) De hoc itaque sale terrae in Siciliae monte reperte [0801A] nobis sanctus intimavit Arculfus, qui illud per aliquot dies in Sicilia manens visu et gustu atque tactu comprobavit esse verum salsissimum sal. Idem nobis et de maris Mortui sale narravit: quod similiter iisdem tribus supradictis sensibus a se comprobatum nuntiavit; qui etiam ejusdem superius memorati lacus maritimam frequentavit oram, cujus longitudo usque ad Zoaros Arabiae stadiis quingentis octuaginta dirigitur, latitudo stadiis centum quinquaginta usque ad viciniam Sodomorum.

CAPUT XIX

recensere

De fontibus Jordanis.

Arculfus noster et ad illum pervenit locum in provincia Phoenicis, ubi Jordanis ad Libani radices de duobus vicinis fontibus emergere videtur, quorum [0801B] unum nomine Jor, et alter Dan vocitatur, qui simul mixti compositum Jordanis accipiunt nomen. Sed notandum non esse in Panio exordium Jordanis, sed in Traconitide terra CXX interjectis stadiis usque ad Caesaream Philippi, quae nunc Panias a Panio monte tractum nomen accipiens vocitatur. Est ergo illius fontis nomen, qui est in Trachonitide, Fiala, plena aquarum semper, unde Jordanis subterraneis meatibus derivatur, et in Panio divisus, aquarum effusionibus ebullit: quae (ut supra dictum est) Jor et Dan nominari solent. Unde quoque emergentes et interjecto quodam intervallo in unum confluentes fluvium coeunt, qui exinde suum dirigens cursum, CXX stadia sine ulla interfusione usque ad urbem, cui nomen est Julias, progreditur. Postea lacum qui Genezar [0801C] dicitur, medio transit fluento: quibus ex locis plurima circumvagatus deserta, Asfaleo suscipitur lacu, atque in eum conditur. Itaque duos lacus victor egressus, in tertio haeret.

CAPUT XX

recensere

De mari Galilaeae. [0802A]

Noster saepe memoratus sanctus Arculfus mare Galilaeae, quod et lacus Cinereth et mare Tiberiadis nominatur, ex majore circumivit parte, cui magnae finitimae adhaerent silvae. Lacus ipsi [Corb., latus ipsius] veluti quoddam mare amplissimis in longitudinem CXL stadiis extenditur, latitudine XL diffunditur: cujus aquae dulces et ad potandum sunt habiles, siquidem nec palustris uliginis crassum aliquid aut turbidum recipit, quia arenoso undique littore circumvenitur, unde et purior haustus ejus ac melior est ad usum. Genera quoque piscium gustu et specie nusquam in alio loco praestantiora reperiri possunt. Haec brevia de Jordanis exordio et lacu Cinereth, [0802B] partim de tertio Judaicae captivitatis libro, partim de sancti Arculfi experientia excerpta retulimus, qui, ut ipse indubitanter refert, ab eo loco quo de faucibus maris Galilaeae Jordanis egreditur, usque ad eum locum ubi in mare Mortuum intrat, VIII dierum iter habuit: quod scilicet idem mare salsissimum et de montis Oliveti specula saepius (sicut ipse narrat) sanctus prospexit Arculfus.

CAPUT XXI

recensere

De puteo Samariae.

Arculfus sacerdos sanctus regionem Samariae peragrans, ad ejusdem provinciae pervenit civitatem quae Hebraice dicitur Sichem, Graeca vero et Latina consuetudine Sicima nominatur: quae, quamlibet vitiose, Sichar vocitari solet. Itaque prope hanc eamdem [0802C] civitatem, quamdam extra murum vidit constructam ecclesiam, quae quadrifida in quatuor mundi cardines formata extenditur, quasi in similitudinem crucis, cujus figura inferius describitur. [Figura] [0803A] In cujus medietate fons Jacob, qui et puteus dici solet, ad ejus quatuor respiciens partes, intrinsecus medius habetur, super quem Salvator, itineris labore fatigatus, cujusdam diei hora sedebat sexta, et ad eumdem puteum illa Samaritana mulier eodem meridiano tempore aquam haurire venit. De quo videlicet puteo eadem mulier inter caetera ad Dominum respondens dixit: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est (Joan. IV) . Arculfus itaque qui de ejusdem putei bibit aqua, et de illius altitudine enarrat dicens: Ille quem aspexi puteus altitudinis habet bis vicenas orias, hoc est XL cubitos. Oria ergo sive cubitus est utriusque manus a latere extensio utroque. Sichem ergo, quae et Sicima, quondam sacerdotalis civitas et fugitivorum, habetur [0803B] in tribu Manasse et in monte Ephraim, ubi et ossa Joseph sunt humata.

CAPUT XXII

recensere

De quodam solitudinis fonticulo.

Arculfus saepe memoratus quemdam in deserto lucidum fonticulum aspexit, de quo (quemadmodum traditur) sanctus Joannes bibebat baptizator, lapideo protectum tecto, calce perlito.

CAPUT XXIII

recensere

De locustis et melle silvestri.

De eodem namque Joanne evangelistae scribunt: Esca autem ejus erant locustae et mel silvestre. Idem noster Arculfus in illa solitudine, ubi Joannes habitabat, quoddam locustarum vidit minimum genus, [0803C] quarum corpuscula in modum digiti manus, exilia et brevia sunt; et quia earum brevis est volatus similis levium saltibus ranarum, facile in herbis capiuntur, et coctae per oleum, pauperem praebent victum. De melle vero silvestri hanc ab Arculfo experientiam didicimus, ita dicente: In eodem deserto quasdam videram arbores, quarum folia lata et rotunda sunt lactei coloris et saporis mellei, quorum utique foliorum natura fragilis valde est; et qui ea in escam sumere cupiunt, primum manibus confricant, deinde comedunt, et hoc est silvestre mel, in silvis sic repertum.

CAPUT XXIV

recensere

De illo loco in quo Dominus quinque panes et duos benedixit pisces.

[0803D] Ad quem locum noster saepe memoratus pervenit Arculfus: cujus herbosus et planus campus ex qua die in eo Salvator V millia quinque panibus et duobus piscibus saturavit, nunquam aratus est. In quo nulla cernuntur aedificia: quasdam solummodo columnas paucas Arculfus aspexit lapideas, super marginem illius fonticuli jacentes, de quo illi eadem biberunt (ut fertur) die qua Dominus esurientes eos tali refectione recreavit. Qui videlicet locus citra mare Galilaeae est; respiciens civitatem Tiberiadem ab australi plaga sibi occurentem.

CAPUT XXV

recensere

De Capharnaum.

Qui ab Hiersolymis descendentes Capharnaum [0804A] adire cupiunt, ut Arculfus refert, per Tiberialem via vadunt recta: deinde secus lacum Cinereth, quod est et mare Tiberiadis et mare Galilaeae, locumque superius memoratae benedictionis pervium habent: a quo per marginem ejusdem supra commemorati stagni non longo circuitu Capharnaum perveniunt maritimam, in finibus Zabulon et Nephthalim; quae, ut Arculfus refert, qui eam de monte vicino prospexit, murum non habens, angusto inter montem et stagnum coarctata spatio, per illam maritimam oram longo tramite protenditur, montem ab aquilonali plaga, lacum vero ab australi habens, ab occasu in ortum extensa dirigitur.

CAPUT XXVI

recensere

De Nazareth et ecclesia ejus. [0804B]

Civitas Nazareth, ut Arculfus, qui in ea hospitatus est, narrat, et ipsa ut Capharnaum murorum ambitum non habet, supra montem posita; grandia tamen lapidea habet aedificia, ibidemque duae pergrandes habentur constructae ecclesiae: una in medio civitatis loco super duos fundata cancros, ubi quondam illa fuerat aedificata domus in qua noster nutritus est Salvator. Haec itaque eadem ecclesia duobus (ut superius dictum est) tumulis et interpositis arcubus [Corb., arcibus] subfulta, habet inferius inter eosdem tumulos lucidissimum fontem collocatum, quem totus civium frequentat populus, de illo exhauriens aquam, et de latice eodem sursum in ecclesiam superaedificatam aqua in vasculis per trocleas subregitur. [0804C] Altera vero ecclesia in eo fabricata habetur loco, ubi illa fuerat domus constructa in qua Gabriel archangelus ad beatam Mariam ingressus, ibidem eadem hora solam est locutus inventam. Hanc de Nazareth experientiam a sancto didicimus Arculfo, qui in illa duabus hospitatus est noctibus et totidem diebus; et idcirco in ea diutius hospitari non poterat, quia ipsum cogebat locorum peritus Christi miles festinare, de Burgundia ortus, vitam ducens solitariam, Petrus nomine, qui post eumdem circuitum ad illum in quo prius commoratus reversus est solitarium locum.

CAPUT XXVII

recensere

De monte Thabor.

[0804D] Mons Thabor in Galilaea tribus millibus a lacu Chenereth distat, mira rotunditate ex omni parte collectus, a parte boreali respiciens supradictum stagnum; herbosus valde et floridus. In cujus amoena summitate ampla planities, silva praegrandi circumcincta habetur: cujus in medio campo monachorum inest grande monasterium, et plurimae eorumdem cellulae. Nam illius montis campestris vertex, non in angustum coarctatur cacumen, sed in latitudinem dilatatur stadiorum viginti quatuor, altitudo autem ejus triginta stadiis sublimatur.

In eadem quoque superiori platea, non parvi aedificii ternae fundatae sunt ecclesiae celebres, juxta illorum tabernaculorum numerum, de quibus in eodem sancto monte Petrus coelesti laetificatus visione, et [0805A] valde pavefactus, ad Dominum locutus, ait: Bonum est nos hic esse, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliae unum (Matth. XVII) . Itaque supra memorati monasterii, et trium ecclesiarum aedificia cum cellulis monachorum, lapideo omnia circumveniuntur muro: ubi sanctus Arculfus una hospitatus est nocte in ejusdem sancti montis celsitudine. Nam Petrus Burgundio Christicola, in illis terris semitarum ejus ductor, non ipsum sinebat in uno eodemque hospitio diutius immorari, festinationis intuitu.

Sed inter haec et hoc est notandum quod illius famosi montis nomen Graecis litteris sic oporteat scribi per Q et w longum, Qabwúr; Latinis vero litterulis cum aspiratione Thabor, producta ò littera. Hujus [0805B] orthographia vocabuli in libris Graecitatis est inventa.

CAPUT XXVIII

recensere

De Damasco.

Damascus civitas regalis magna, ut Arculfus refert, qui in illa per aliquot hospitatus est dies, in campo posita lato, amplo murorum est ambitu circumcincta, insuper et crebris turribus communita, plurima extra muros habens oliveta, quam et magna flumina quatuor interfluentia gaudenter laetificant. In qua Sarracenorum rex adeptus est principatum, et regnat; et ibidem in honore S. Joannis Baptistae grandis fundata est ecclesia. Quaedam etiam Sarracenorum ecclesia incredulorum et ipsa in eadem civitate, quam ipsi frequentant, est fabricata.

CAPUT XXIX

recensere

De Tyro. [0805C]

Plurimarum peragrator regionum noster Arculfus, etiam Tyrum Phoenicis provinciae metropolim introivit, quae Hebraico et Syro sermone Soar appellatur, quae nullum habuisse de terra introitum in Graecis et Latinis barbarisque historiis legitur. Sed postea a Nabuchodonosor rege Chaldaeorum jactos esse aggeres nonnulli affirmant, et ab oppugnatore jaculis et arietibus locum fuisse praeparatum, ac deinde insulam factam esse et campi planitiem. Haec pulchra et nobilis valde erat, quae non immerito Latine interpretatur angustia, nam eamdem terrae dimensionem angusta habet insula et civitas. Haec in terra [0805D] Chanaam posita est, de qua mulier Chananaea sive Tyrophoenissa in Evangelio fuerat commemorata.

Notandum itaque est quod sancti Arculfi de situ Tyri relatio per omnia concordat cum his quae superius de sancti Hieronymi commentariis excerpta detulimus. Similiter et ea quae supra de montis Thabor situ et forma juxta sancti Arculfi narrationem descripsimus, nullo discrepant modo ab his quae de situ ejusdem montis et mira rotunditate sanctus Hieronymus narrat: a quo videlicet Thabor monte usque ad Damascum iter septem [Al., octo] dierum Arculfus habuit.

CAPUT XXX

recensere

De Alexandria et Nilo flumine, et crocodilis ejus.

Grandis illa civitas, quae quondam metropolis [0806A] Aegypti fuerat, Hebraice olim No vocitabatur: urbs valde populosa, quae ab Alexandro rege Macedonum ejusdem conditore famoso, Alexandria noto per universas gentes nominatur vocabulo, et magnitudinem urbis et nomen accipiens ab eodem reaedificatore. De cujus situ etiam Arculfus enarrans, ab his quae prius lectione didicimus, nullo discrepat modo. Qui ab Hierosolymis descendens, et ab Joppe navigare incipiens, XL (sic) dierum iter usque ad Alexandriam habuit, de qua breviter Naum prophetae sermo habetur, ita dicentis: Aqua in circuitu ejus. Cujus divitiae, mare; aquae, muri ejus. Ab australi namque parte ostiis Nili fluminis cingitur, ab aquilonali vero plaga, lacu Mareotico. Sic itaque descriptus aperte situs monstratur ejus, quod super Nilum et mare posita, [0806B] hinc et inde aquis ambiatur; quae quasi claustrum inter Aegyptum et mare Magnum interjacet, civitas importuosa et ab externo difficilis accessu. Cujus portus caeteris difficilior, quasi ad formam humani corporis in capite ipso et statione capacior, in faucibus vero angustior, qua meatus maris ac navium suscipit, quibus quaedam spirandi subsidia portui subministrantur. Ubi quis angustias atque ora portus evaserit, tanquam reliqua corporis forma, ita diffusio maris longe lateque extenditur. In ejusdem dextera parte portus parva insula. habetur, in qua maxima turris est, quam in commune Graeci ac Latini ex ipsius rei usu Pharum vocitaverunt, eo quod longe a navigantibus videatur, ut priusquam in portum appropinquent nocturno tempore, terram finitimam [0806C] sibi et propinquam esse flammarum incendio cognoscant, ne tenebris decepti in scopulos incidant, aut ne vestibuli limitem nequeant comprehendere. Sunt itaque illic ministratores, per quos subjectis facibus caeterisque lignorum struibus adoletur ignis, quasi terrae et praenuntius et index, portensium faucium demonstrans ingredienti angustias, undarum sinus et vestibuli anfractus: ne tenuis carina perstringat cautes, et in ipso ingressu inter opertos fluctibus scopulos offendat. Itaque directum cursum paulisper inflecti oportet, ne caecis illisa saxis ibi incurrat navis periculum. Angustior enim aditus in portu est, qui a dextera parte laterali arctatur; a laeva vero latus est portus. Circa insulam ergo instructae [0806D] ingentis magnitudinis moles dejiciuntur, ne assiduo assurgentis impetu maris, insulae collisa cedant fundamenta, atque ventorum injuria solvantur. Unde procul dubio fit ut in adverso inter scrupeas rupes molesque disruptas canalis ille medius semper sit inquietus atque exasperans, toto transitu periculosus fiat navis ingressus. Amplitudo autem portus stadiorum triginta patet dimensione. Et quamvis maxima tempestas sit, intus tutissimus est portus conversatione, qui a supra memoratis angustiis atque objectu insulae a se maris repellit undas: quam [Forte, quoniam] per easdem portuensis littoris angustias totius portus distensus sinus submovetur a tempestatibus, placidatur a frigoribus, per quas ingressus exasperatur. Nec immerito vel tutamen, vel magnitudo [0807A] hujus portus est ejusmodi: cum in eum quae ad usum totius orbis proficiant, convectari necessarium sit. Nam et populi innumerabiles eorumdem locorum ad usum sui totius urbis [Fort., orbis] expetunt commercia, et frugum regio est ferax, caeterorumque terrae munerum vel negotiatorum abundans, totum frumento alit atque instruit necessariis mercibus orbem terrarum. Cui scilicet tali regioni, quae procul dubio pluviarum indigua est, Nili irrigua spontaneos imbres ministrant; ubi utrumque arva temperat, hoc est coeli ubertas et terrae fecunditas; et ubi opimentum nautis et agricolis solum commodum habetur. Hi navigant, illi serunt; isti circumvehunt navigiis, illi excolunt terram sine aratro serentes, viantes sine carpento. Distinctam fluentis cernas regionem, et [0807B] quasi quibusdam excelsa moenibus navigiorum totis domicilia terris, quae Nili fluminis riparum marginibus ex utraque cohaerent parte. Navigabilis enim est usque ad urbem (ut appellant) Elephantorum: ulterius navem procedere cataractae, hoc est fluminales aquarum colles, non sinunt, non defectu gurgitis, sed totius fluminis praecipitis et quadam ruina currentium aquarum. Sancti igitur Arculfi relatio de Alexandriae situ et Nili non discrepare comprobatur ab his quae in aliorum libris scripta ex lectione cognovimus: de quibus quaedam brevi textu excerpta in hac praesenti descriptione interposita inseruimus, hoc est de illius importuositate urbis vel portuensi difficultate, de insula et turre in ea constructa, de Alexandria inter [Vatic., vel] mare vel ostia fluminis [0807C] Nili terminata positione, et de caeteris. Quae procul dubio causa facit ut ejusdem civitatis locus, qui ita ex duabus coarctatus partibus strangulatur, longo valde et angusto tramitis spatio ab occasu in ortum protenditur. Quod etiam Arculfi narratio demonstrat, quia, ut ipse refert, hora diei tertia coepit [0808A] intrare in civitatem mense Octobri, per longitudinem deambulans urbis; et vix ante vespertinum tempus ad extremitatem longitudinis ejus pervenire poterat. Haec longo murorum ambitu crebris insuper turribus communitorum, per marginem fluminis et oram curvi maris ambitur compositorum. Item de parte Aegypti adventantibus, et urbem intrantibus Alexandrinam, ab aquilonali propinquo latere occurrit grandis structurae ecclesia, in qua Marcus evangelista in terra humatus jacet, cujus sepulcrum ante altare in orientali ejusdem quadrangulae loco ecclesiae Memoria superposita marmoreis lapidibus constructa monstratur.

[a [0807C] Hic articulus deest in cod. Vaticano.] Haec itaque de Alexandria, quae priusquam ab Alexandro Magno in majus aucta aedificaretur, No [0808B] (ut supra dictum est) vocitabatur. Cui (ut superius dictum est) ostium Nili fluminis cohaerens, quod Conopeium nominatur, Asiam cum Aegypto et Libyam disterminat. Ob cujus itaque Nili fluminis inundationem Aegyptii excelsos aggeres circa ripas ejus construunt: qui si custodum negligentia vel nimia aquarum eruptione rupti fuerint, subjacentes campos nequaquam rigant, sed opprimunt et populantur. Ob quam causam plurimi qui plana Aegypti incolunt, ut sanctus refert Arculfus, qui eumdem fluvium in Aegypto means saepe transmeavit, in domibus, transversis trabibus suffultis, aquas supra inhabitant.

Crocodili, ut Arculfus refert sacerdos, in Nilo fluvio aquaticae commorantur quadrupedes bestiae, non grandes, valde edaces, et in tantum validae, ut etiam [0808C] una ex eis, si forte equum vel asinum vel bovem juxta ripam fluminis herbam carpentem invenire poterit, subita irruptione emergens invadat, et vel etiam animantis unum pedem mordens, et sub aquas trahens, penitus totum devoret animal.

LIBER TERTIUS

recensere

[0807]

CAPUT PRIMUM

recensere

De Constantinopolitana civitate. [0807C]

Arculfus saepe memoratus, Alexandria reversus, [0807D] per aliquot dies in Creta hospitatus insula, et ab ea navigans Constantinopolim appetivit, in qua per aliquot demoratus est menses. Quae procul dubio Romani est metropolis imperii, undique mari circumdata, excepta aquilonali parte illius, quod mare LX millibus passuum a mari Magno erumpens, ad murum usque civitatis extenditur: a muro vero Constantinopoleos usque ad ostia Danubii fluminis XL [Grets., LX] millibus hoc idem protenditur mare. Haec itaque imperatoria civitas non parvo murorum ambitu per XII millia passuum circumcincta, angulos juxta situm maris habens per maritimam (ut Alexandria sive Carthago) constructos oram, et ad Tyri similitudinem crebris insuper turribus communitos muros, domus intra civitatis moenia habet numerosas: [0808C] ex quibus plurimae mirae magnitudinis lapideae instar Romae habitaculorum consurgunt.

CAPUT II

recensere

De conditione ejusdem civitatis. [0808D]

De cujus conditione hanc traditionem cives a majoribus promulgatam enarrant, dicentes: Imperator Constantinus infinita hominum multitudine congregata, et undique infinitis sumptibus pene nuditate omnium civitatum collectis, urbem sui participem nominis in Asiae parte, hoc est in Cilicia, interjecto mari, quod in illis finibus inter Asiam et Europam disterminat, aedificare coepit. Quadam vero nocte cum innumerabiles operatorum exercitus per immensam castrorum longitudinem in papilionibus dormirent, omnia ferramentorum genera, quibus diversorum operum artifices uti consueverant, subito quomodo sint sublata, nescitur. De quorum sub tanea [0809A] et improvisa sublatione cum primo mane ad imperatorem Constantinum plurimi operatores moestitia molestati querimoniam detulissent, rex consequenter inquirit dicens: Si alias res de castris subtractas audistis? Nullas, inquiunt, exceptis omnium operum ferramentis. Tum deinde rex praecepit inquiens ad eos: Ite citius, et circumeuntes ultra citraque per maritimas regionum oras conterminarum lustrate, et si in aliquo agrorum loco forte vestra repereritis ferramenta, ibidem interim ea custodite, et illa huc non reportetis, sed ad me aliquos ex vobis reverti facite, ut pro certo scire possim de ferramentorum repertione. Quibus auditis, operarii obsequuntur sermonibus a rege descriptis vel dictis: et exeuntes, sicuti fuerant jussi, lustratis hinc et inde [0809B] ponto, vicinis agrorum terminis; et ecce in Europae parte ultra mare ferramentorum congeriem reperiunt, et inter duo maria in unum congregatam. Loco reperto ad regem ex eis aliqui veniunt remissi, et inventa nuntiant ferramenta in tali loco. Quo comperto, rex continuo tubicines per castrorum circuitum tubis jubet canere et exercitum movere castra dicens: Commigremus hinc ad aedificandam civitatem in loco nobis divinitus designato; simulque praeparatis cum universo exercitu navibus, ad locum repertorum ferramentorum transfretavit, quem videlicet locum in tali eorum translatione cognovit sibi a Deo praeparatum designari. In quo et ipse continuo civitatem condidit, quae composito nomine ex proprio ejus vocabulo et appellativa civitatis Graeca [0809C] nominatione Constantinopolis vocitatur, ut conditoris vocamen in priore ineat compositionis parte. Haec de situ et conditione illius regiae urbis descripta sufficiant.

CAPUT III

recensere

De illa ecclesia in qua crux Domini habetur.

Caeterum de celeberrima ejusdem civitatis rotunda mirae magnitudinis lapidea ecclesia silere non debemus, quae, ut sanctus Arculfus refert, qui eam non brevi frequentavit tempore, ab imo fundamentorum in tribus consurgens parietibus, triplex supra illos altius sublimata, rotundissima et nimis pulchra simplici consummatur culminata camera. Haec arcubus [0809D] suffulta grandibus, inter singulos supra memoratos parietes latum habet spatium vel ad inhabitandum, vel ad exorandum Deum aptum et commodum. Interioris domus aquilonali in parte pergrande et valde pulchrum monstratur armarium, in quo capsa habetur lignea, quae similiter ligneo superclauditur operculo, in quo salutare habetur reconditum crucis lignum, in quo noster Salvator pro humani generis salute suspensus passus est. Quae videlicet praedicabilis capsa, ut sanctus refert Arculfus, in tribus continuis diebus post expletum annum super aureum altare cum tali elevatur pretioso thesauro. Quod utique altarium in eadem habetur rotunda ecclesia, duos longitudinis habens cubitos et unum latitudinis. [0810A] In ternis, inquam, tantummodo anniversariis sibi succedentibus diebus dominica crux super altare elevata ponitur, hoc est in Coena Domini, qua die imperator et exercitus militum ecclesiam intrantes, et ad illud accedentes altare, aperta illa sacrosancta capsella, salutarem osculantur crucem. Primus ante omnes imperator orbis illam inclinato osculatur vultu: deinde juxta conditionum vel aetatum ordinem unus post unum accedens, honorabile osculatur patibulum. Proinde crastino die, hoc est sexta feria ante Pascha, reginae, matronae, et omnes populi mulieres, supra memorato ordine accedunt, cum omni veneratione osculantes. Tertia die, hoc est sabbato paschali, episcopus et universus post eum clerus cum timore et tremore et omni honorificentia accedunt ordinatim, victoriale osculantes lignum in sua positum [0810B] capsa: finitisque sanctis et laetificis talibus sacrosanctae crucis osculationibus, illa venerabilis capsa superclauditur, et ad suum cum tam honorifico thesauro reportatur armarium. Sed et hoc non negligenter intuendum quod non duo, sed tria ibidem instar crucis habeantur brevia ligna, hoc est transversum lignum, et longum, incisum et in duas aequas divisum partes; e quibus tripartitis honorificabilibus lignis, quando illa aperitur capsa, miri odoris fragrantia ac si omnium florum inibi collectorum mirabili plena suavitate exoritur, satians et laetificans omnes in propatulo intra illius ecclesiae parietes interiores positos, qui eodem temporis spatio intrantes stant. Nam de nodis eorumdem trinalium lignorum liquor quidam odorifer, quasi in similitudinem [0810C] olei expressus, talem facit universos intrantes ex diversis gentibus aggregatos supra memoratam sentire suavissimi odoris fragrantiam. Cujus videlicet liquoris si etiam parvula quaedam stillula super aegrotantes imponatur, qualicunque languore vel morbo molestati, plenam recuperant sanitatem. Sed de his ista sufficiant descripsisse.

CAPUT IV

recensere

De sancto Georgio martyre.

Arculfus homo sanctus, qui nobis haec omnia de dominica cruce narravit, quam ipse propriis conspexit oculis et osculatus est, aliam nobis de alio confessore, Georgio nomine, relationem contulit, [0810D] quam in Constantinopoli urbe a quibusdam expertis didicit civibus, qui hoc modo narrare soliti eidem dicebant.

In Diospoli civitate, cujusdam confessoris Georgii in quadam domu statua marmorea in columna, contra quam alligatus persecutionis tempore flagellatus est, formula depicta est; qui tamen post flagellationem solutus e vinculis, multis vixit annis. Quadam vero die, cum quidam duri cordis et incredulus homuncio in equo sedens eamdem intrasset domum, eamdem videns marmoream columnam, ab his qui ibidem inerant interrogabat dicens: Cujus est imago in marmorea columna formata? Quibus respondentibus et dicentibus: Georgii confessoris haec figura est, [0811A] qui ad hanc vinculatus et castigatus est columnam. Quo audito ille stolidissimus homunculus, valde iratus contra insensibilem rem, sancti confessoris formulam, instigante diabolo, lancea percussit. Quae videlicet ejusdem adversarii lancea, quasi per globum nivis mollem mirum in modum facile penetrans, lapideam illam perforavit columnam exteriori parte ejus: cujus ferrum interius inhaerens retentum est, nec unquam quoquo modo retrahi potuit. Hastile autem ad sancti collisum confessoris marmoream imagunculam exterius confractum est. Illius quoque miselli homuncionis equus quo sedebat, eodem momento sub eo in pavimento domus cecidit mortuus. Ipse autem simul misellus in terram cadens, manus in illam marmoream misit columnam, ejusque digiti, [0811B] quasi in palme [a [0811D] Gretserus legit politice, correxit mollitie.] vel luto intrantes, in eamdem impressi columnam inhaeserunt. Quod videns miser, qui retrahere duarum digitos manuum ad se non poterat, et in marmorea sancti confessoris inhaerentes formula colligatos et insertos, nomen Dei aeterni et ejusdem confessoris agens poenitentiam invocat, et ut ab eodem absolveretur vinculo illacrymatus precatur. Quam ejus lacrymosam poenitudinem misericors Dominus suscipiens, qui non vult peccatoris mortem, sed ut convertatur et vivat; non solum ab illo praesenti marmoreo visibili absolvit vinculo, sed etiam a peccatorum invisibilibus alligamentis fide salvatum subveniens misericorditer liberavit. Hinc itaque manifeste ostenditur quantae et qualis honorificentiae fuerit apud Deum Georgius suus inter tormenta [0811C] confessor, cujus thoracleam [Grets., thoracidam] in re natura impenetrabili penetrabilem potententia fecit, lanceaque adversarii aeque naturaliter impenetrabilem mirabiliter effecit penetrabilem, digitosque ejusdem homunculi infirmos in eadem natura impenetrabiles potenter penetrabiles fecit, quos in marmore vinculatos primo et ipse durus retrahere non potuit: sed eodem momento valde perterritus et exinde mitigatus, poenitens Deo donante retraxit. Mirum dictu! usque in hodiernum diem eadem bis quinorum ejus vestigia digitorum apparent usque ad radices, in marmorea insertorum columna: in quorum loco sanctus Arculfus suos denos proprios inseruit digitos, similiter ad radices usque intrantes. Ejusdem quoque homunculi sanguis equi, cujus coxa [0811D] in pavimento mortui cadentis in duas confracta est partes, nullo modo ablui aut deleri potuit, sed indelebilis in pavimento domus usque ad nostra permanet tempora idem equinus cruor.

Aliam quoque de eodem Georgio confessore certam relationem nobis sanctus Arculfus intimavit, quam ab expertis quibusdam satis idoneis narratoribus in supra memorata Constantinopolitana urbe indubitanter didicit, qui hoc modo de illo sancto confessore pronuntiare soliti erant, dicentes. Quidam homunculus saecularis Diospolim civitatem in equo sedens ingressus eo in tempore quo [0812A] ad expeditionem faciendam multa populorum millia undique conveniebant collecta, illam accedens intravit in domum in qua supra memorata marmorea exstat columna in se sancti confessoris Georgii habens depictam imaginem, ad quam quasi ad praesentem Georgium loqui coepit dicens: Me tibi Georgio confessori et meum commendo equum, et ut per orationem virtutum tuarum ab universis bellorum atque morborum, aquarumque periculis liberati, ambo hanc usque urbem post expeditionis tempus incolumes reversi perveniamus; et si tibi ita Deus misericors nostram reversionem donaverit prosperare secundum optionem nostrae parvitatis, ego hunc meum, quem valde amo, equum, ipsum tibi pro munere donandum offeram in conspectu [0812B] tuae assignaturus formulae. Qui sermunculis ocius terminatis domum egressus, inter exercitus multitudinem cum caeteris contubernalibus commeans idem homuncio, in expeditionis comitatu emigrat, qui prius multa et diversa bellica pericula interque misella plurimorum millia homunculorum, quae constrata disperierant, ipse in eodem suo sedens dilecto equo ab omnibus infestis casibus juxta supra memoratam talem exemptus commendationem, Christicolae Georgio, Deo condonante, ad Diospolim prospere revertitur, illamque domum in qua ejusdem sancti confessoris habebatur imago, secum deferens aurum in equi pretium sui, gaudenter intrat, sanctumque Georgium ac si praesentem alloquitur, dicens: Sancte confessor, Deo aeterno grates refero, qui me per [0812C] tuae celsitudinis firmitudinem orationis sospitem reduxit. Propterea hos tibi viginti solidos auri affero, equi pretium mei, quem tibi primule commendatum mihi usque in hodiernum conservasti diem. Haec dicens, supra descriptum auri pondus ante pedes sancti formulae confessoris deponit, plus equum amans quam aurum: et egressus foras ingeniculatione expleta, tale jumentum supra sedens, ad emigrandum instigat quidem, sed nullo modo moveri potuit. Quod ille homunculus videns, descendit de equo, reversusque domum intrat, aliosque decem affert solidos, inquiens: Sancte confessor, mansuetus quidem mihi equiti tutor in expeditione inter pericula fuisti; sed tamen, ut video, durus et avarus es in commercio equi. Haec dicens X super [0812D] XX solidos adjiciens, ad sanctum dicit confessorem: Et hos tibi addo solidos, ut mihi placabilis fias, et meum ad ambulandum resolvas equum. Hoc dicto egressus iterum ascendens equum, ad meandum incitat: qui quasi infixus in eodem stabat loco, nec etiam unum poterat movere pedem. Quid plura? post equum ascensum descensumque per quatuor singulas vices, intrans domum, decem secum solidos afferens, et ad immobilem reversus equum; iterum in domum regressus huc atque illuc currebat: et tandiu illum nulla instigatione removere poterat, usquequo numerus solidorum [0813A] LX adimpleretur congregatorum. Tum deinde supra commemoratum repetens sermonem de sancti confessoris mansueta humanitate et tuta in expeditione custodia, et de ejus quasi duritia vel etiam in commerciis avaritia, commemoransque talia verba, ut fertur, per quaternales singulas vices, in domum reversus repetebat; ad ultimum hoc modo sanctum alloquitur Georgium dicens: Sancte confessor, nunc tuam pro certo cognosco voluntatem. Hoc itaque juxta id quod desideras, totum auri pondus, videlicet LX solidos tibi munus offero, ipsum quoque meum equum, quem tibi prius promiseram post expeditionem condonandum, nunc tibi licet invisibilibus alligamentis vinculatum condono, sed mox, ut credo, resolvendum per tuam Deo honorificentiam. [0813B] Hoc terminato sermone, egressus domum, eodem horae momento absolutum reperit, ipsumque secum deducens in domum, sancto donatum assignavit confessori in conspectu imaginis ipsius; indeque laetabundus Christum magnificans discessit. Hinc manifeste colligitur quod omne quodcunque Domino consecratur, sive homo erit, sive animal, juxta id quod in Levitico scriptum est libro (Cap. XXVII) nullo modo redimi possit aut motari; nam si quis motaverit, et quod motatum est et pro quo motatum, sanctificabitur a Domino, et non redimetur.

De imagine S. Mariae. [0813C] Arculfus saepe memoratus et de sanctae Mariae Matris Domini thoracida [Grets., thoraciola] certam nobis relationem, quam in Constantinopolitana urbe ab expertis quibusdam testibus didicit, indubitanter enarravit inquiens. In eadem metropolitana civitate imago beatae Mariae in brevi tabula figurata lignea in pariete cujusdam domus suspensa pendebat: de qua cum quidam stolidus et duricors homo percunctaretur cujus esset propria, a quodam respondente didicit quod esset sanctae Mariae semper virginis figura faciei, Quod audiens ille Judaeus incredulus, diabolo instigante, eamdem de pariete valde iratus tulit imaginem, et ad vicinam cucurrit domum, ubi humana stercora per longarum foramina tabularum egesta supra sedentium ventribus [0813D] egeri solent; ibidemque ob Christi ex Maria nati dehonorationem, imaginem Matris ejus per foramen super humanum stercus inferius jacens projecit, et ipse supersedens per idem foramen alvum purgans, proprii stercus ventris super thoracidam beatae Mariae paulo ante inibi depositam dimittens, stolidissime agens effudit, et post turpissimam illam [0814A] ventris purgationem ille infelicissimus discessit homo. Quid vero postea gessit, aut quomodo vixit, vel qualem vitae terminum habuit, incompertum habetur. Igitur post illius discessum maligni, alius de Christianorum plebe supervenit, felix homo, zelotypus dominicarum rerum, sciens quod factum fuerat, imaginem sanctae Mariae requisivit, et inter humana stercora absconditam inveniens sublevavit, et diligenter abstergens et lavans aquis emundavit mundissimis, secumque in domo honorifice collocatam habuit. Mirum dictu! ex eadem beatae Mariae imaginis tabula verum ebulliens distillat semper oleum, quod Arculfus, ut referre solet, propriis conspexit oculis. Hoc mirabile oleum honorem protestatur Mariae matris Domini Jesu, de quo Pater [0814B] ait: In oleo sancto meo linivi eum (Psal. LXXXVIII) . Item Psalmigraphus ad ipsum Filium Dei loquitur dicens: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae participibus tuis (Psalm. XLIV) . Haec itaque quae superius de Constantinopoleos situ et conditione, nec non et de illa rotunda ecclesia in qua salutare lignum reconditum habetur, et caetera ab ore sancti sacerdotis Arculfi intente didicimus, qui in eadem primaria Romani imperii civitate a paschali solemnitate usque ad dominicum permansit natalitium, postea exinde Romam appetens enavigavit.

CAPUT VI

recensere

De monte Vulcanio qui semper intonat.

Quaedam insula in mari Magno habetur ad orientalem [0814C] plagam, XII millibus a Sicilia distans, in qua Vulcanus mons quasi tonitruum totis diebus et noctibus in tantum intonat, ut Siciliae terra longius positae horrifico tremore submoveri putetur. Sed majus sexta feria et sabbato intonare videtur; qui omni tempore noctibus flammare monstratur, diebus vero fumare. Haec mihi Arculfus scribenti de eodem dictavit monte qui propriis illum oculorum aspexit obtutibus, nocte ignitosum, die vero fumosum. Ejus quoque tonitrualem sonitum propriis aurium audivit auditibus, in Sicilia per aliquot hospitatus dies [a [0813D] Huc usque codex Vaticanus.].

Obsecro itaque eos quicunque breves legerint libellos, ut pro eodem sancto sacerdote Arculfo divinam precentur clementiam, qui haec de sanctis experimenta locis eorum frequentator libentissime [0814D] nobis dictavit. Quae et ergo quamlibet inter laboriosas et prope insustentabiles tota die undique conglobatas ecclesiasticas sollicitudines constitutus, vili quamvis sermone describens declaravi. Horum ergo lectorem admoneo experimentorum, ut pro me misello peccatore eorumdem craxatore [scriptore] Christum judicem saeculorum exorare non negligat.

[0815]